| Liber I — Titulus II — § 2-45 |
|
Alfenus Varus Gaius, Aulus Offilius, Titus Cæsius, Aufidius Tucca, et alii§. 44. Ab hoc plurimi profecerunt, fere tamen hi libros conscripserunt : Alfenus Varus Gaius, Aulus Ofilius, Titus Cæsius, Aufidius Tucca, Aufidius Namusa, Flavius Priscus, Gaius Ateius, Pacuvius, Labeo Antistius, Labeonis Antistii pater, Cinna, Publicius Gellius. Ex his decem libros octo conscripserunt, quorum omnes qui fuerunt libri, digesti sunt ab Aufidio Namusa in centum quadraginta libros. Ex his auditoribus plurimum auctoritatis habuit Alfenus Varus et Aulus Ofilius, ex quibus Varus et consul fuit : Ofilius in equestri ordine perseveravit. Is fuit Cæsari familiarissimus : et libros de jure civili plurimos et qui omnem partem operis fundarent reliquit : nam de legibus Vicensimæ primus conscripsit, de jurisdictione : idem edictum prætoris primus diligenter composuit. Nam ante eum Servius duos libros ad Brutum perquam brevissimos ad edictum subscriptos reliquit.