Jump to content

Digesta (Hulot)/I/3/§32

E Wikisource
 Liber I — Titulus III — § 31 Liber I — Titulus III — § 32-1 

32. Julianus lib. 94 Digestorum

De quibus causis scriptis legibus non utimur, id custodiri oportet, quod moribus et consuetudine inductum est: et si qua in re hoc deficeret, tunc quod proximum et consequens ei est : si nec id quidem appareat, tunc jus, quo urbs Roma utitur, servari oportet.


§. 1. Inveterata consuetudo pro lege non immerito custoditur. (et hoc est jus quod dicitur moribus constitutum.) Nam cum ipsæ leges nulla alia ex causa nos teneant, quam quod judicio populi receptæ sunt, merito et ea, quæ sine ullo scripto populus probavit, tenebunt omnes: nam quid interest suffragio populus voluntatem suam declaret an rebus ipsis et factis? Quare rectissime etiam illud receptum est, ut leges non solum suffragio legislatoris, sed etiam tacito consensu omnium per desuetudinem abrogentur.