Dignum arbitramur

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Dignum arbitramur
22 septembris, 1255
editio: incognita
fons: incognitus

[291] 255. Alexander IV magistris Salmantinis concedit ut ii quos in examine idonei inventi fuerint ad regendum in quolibet generali studio, Parisiensi et Bononiensi exceptis, sin iterato examine regere valeant.

1255, Septembris 22, Anagniae

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis universitati magistrorum et scolarium Salmantin. salutem et apostolicam benedictionem. Dignum arbitramur et congruum quod hii, qui agrum studii cotidianis lectionibus excolunt, ut valeant percipere scientie margaritam, in suis[1] petitionibus invenisse nos gaudeant favorabiles et benignos, ut tanto eorum studium exerceatur liberius quanto favore apostolico se senserint communitos. Cum igitur, sicut ex tenore vestre petitionis accepimus, contingat interdum quod hii qui semel examinati et approbati in Salmantino studio, in quacumque facultate quamquam inventi sint idonei ad regendum, nisi iteratum examen in eadem facultate subeant alibi regere minime permittantur, ut ne totiens examen subire oporteat eos, quotiens alibi regere ipsos contingit, provideri quieti vestre super hoc de benignitate apostolica petiistis. Nos igitur carissimi in Christo filii nostri regis Castelle ac Legionis illustris ac vestris supplicationibus inclinati, ut postquam aliquis magistrorum vel scolarium in Salamantino studio in quacumque facultate examine legitimo precedente[2] inventus fuerit idoneus ad regendum, in quolibet generali studio, Parisiensi et Bononiensi dumtaxat excepto, in facultate ipsa pro qua ibi semel examen subiit sine iterato examine ac alicuius contradictione regere valeat vobis et vestris successoribus auctoritate presentium indulgemus. Nulli ergo, etc. Dat. Anagnie x kal. Octobris, anno primo.

Originale in Arch. Univers. Salamantin. Bulla plumbea filis cannab. Appenditur – Reg. Vat. Alexandri IV an. 1, ep. 653, fol 97b, ubi «kal. Octobris».


  1. Reg. Vat.: «sue».
  2. Reg. Vat.: «procedente».