Diplomata Henricus III - Mantua, 1047

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Henricus III Diplomata
1047

In nomine sancte et individue trinitatis, Heinricusa divina favente clemencia Romanorum imperator augustus. Noverit omnium sancte dei ecclesie nostrorumque presentium scilicet ac futurorum fidelium sagacitas, quomodo nos pro dei amore nostreque remedio anime per nostram preceptalem paginam concessimus atque, prout iuste et legaliter potuimus, largiti sumus omnibus hominibus in Monte Scalfi habitantibus facultatem et largitionem negociandi et eorum ferrum vel quicquid voluerint,per vastitudinem nostri imperii vendendi usque Montem Cruciam et Montem Bardonem absque alicuius mortalis hominis contradictione vel molestacione sive etiam alicuius publice functionis redibitione preter libras mille ferri, quas in nostra regali curte Dervi vocata per condicionem et secundum suorum priscorum parentum vel decessorum morem et consuetudinem hactenus dederunt ac dehinc annuatim dare debent, ea videlicet ratione quatenus nullus dux marchio episcopus comes aut aliqua magna parvaque nostri regni persona hominibus in predicto Monte Scalfi habitantibus audeat aliquam molestiam vel violenciam aut aliquam superpositam inferre sive theloneum vel fodrum aut aliquam publicam functionem ab eis vel eorum heredibus exigere presumat, nisi sicut supra decrevimus. Si quis igitur huiusmodi precepti violator extiterit, sciat se compositurum auri optimi libras centum, medietatem camere nostre et medietatem predietis hominibus vel eorum heredibus. Quod ut verius credatur et diligentius ab omnibus observetur, hoc preceptum propria manu confirmantes sigilli nostri impressione iussimus assignari.

Signum domini Heinrici secundi Romanorum invictissimi imperatoris augusti.

Heinricus cancellarius vice Hermanni archicancellarii recognovi.

Datum kal. maii anno dominice incarnationis MXLVII, indictione XV, anno autem domni Heinriciz tertiie ordinationis eius XVIII, regnantis VIII, secundi imperantis primo; actum Mantue; in dei nomine feliciter amen.


Vide etiam
Fons
  • Honumenta Historica Germanica, 199