Jump to content

Diplomata spuria (Clodoveus II Francorum)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Diplomata spuria
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87

Diplomata spuria (Auctor incertus (Clodoveus II Francorum?)), J. P. Migne

DIPLOMA PRIMUM Quo Chlodoveus II, rex Francorum, castrum Bagaudarum donat Blidegisillo, ad construendum monasterium quod Fossatense dictum fuit ( ann. 638). (0685C)

Clodoveus, rex Francorum, vir illuster, duci Archevaldo, vel omnibus praesentibus ac futuris fidelibus.

Quicquid sacerdotibus ac religiosis ecclesiasticis viris, ad opus Dei construendum, concedimus, hoc et ad regni nostri stabilitatem, et ad animae salutem pertinere non diffidimus. Proinde omnibus sanctae Dei (0686C)Ecclesiae tam praesentibus quam et futuris utriusque sexus fidelibus notum fieri cupimus, quendam virum diaconem, carnis generositate pollentem, ac in Christo venerabilem, valdeque a nobis per omnia dilectum, nomine Blidegisillum, ad nostrae sublimitatis praesentiam advenisse, et humiliter deprecasse quatinus, ad ecclesiam Dei funditus aedificandam, in honore scilicet sanctae Dei genitricis Mariae ac sanctorum Petri et Pauli principum apostolorum, et monachos sub regula S. Benedicti pro Christi (0687A)amore in illo ibi congregandos, quandam terram ex jure nostrae proprietatis, in Parisiacensi pago consistentem, illum videlicet castellionem qui Fossatus dicitur, et quem vulgaris lingua Castrum Bagaudarum appellat, super fluvium Maternae situm, habentem, ab introitu suo usque in alveum ipsius Maternae, buinaria duodecim, cum tota terra vocabulo Varenna, quae est in circuitu ipsius castellionis, et quam Maternae fluvius gyrat, et Fossatus aquae concludit, sibimet concederemus. Cujus sacrae petitioni, ob id quia pro aeternae vitae compendio tali accensus ardore, libenter assensum praebuimus. Quapropter per praesentem auctoritatem atque praeceptionem jubemus ut hanc praedictam terram, quam ei tali firmitate ex jure nostrae proprietatis in suum jus ad opus Dei perficiendum (0687B)transponimus, per nostram transignationem et revestionem firmiter recipiat; ita ut quod postmodum jam dictus vir praeclarissimus ac nobis charissimus Blidegisillus diaconus ipsum castellionem cum praedicta Varenna, quam fluvius Maternae circundat, sicut jam dictum est, et Fossatus castellionis in introitu suo ab aqua in aquam totam terram concludit ad integrum, quod fiscus noster ibidem ad praesens tenere vel dominare videtur, una cum manentibus illis qui ibidem super terram fisci nostri commanent, et ad fiscum nostrum usque nunc aspexerunt, totum et ad integrum cum pratis et pascuis, garricis et ulmis, cum aqua et omni piscatione fisci nostri, insulis quoque ac molendinis seu piscatoriis, cum portis etiam et cunctis etiam ipsius aquae transitoriis, (0687C)vel cum omnibus adjacentiis, cultis et incultis, ex nostra munificentia ad locum sanctum, ut dictum est, regulariter construendum ac funditus aedificandum, plenissime ac firmissime habeat concessum; et ibidem juxta hoc, quod sua devotio locum sanctum vel cellulam ad servos Dei, sub S. Benedicti exemplo inhabitando, Deo adjuvante, aedificet. Et sicut ex fisco nostro processit, ita ipsum locum cum (0688A)praefatis rebus et caeteris omnibus ad se pertinentibus, atque cum omni aedificio quod ahhinc facere poterit, firmiter absque ulla redibitione fisci nostri, vel judicis publici requisitione, saepedictus Blidegisillus, et qui ab illo constituendi sunt, imperpetuum valeant possidere. Denique etiam et jam regio jure decernimus, quod jubendo multum observare praecipimus, ut nullus judex publicus, neque episcopus, neque quaelibet judiciariae potestatis persona, in eundem locum, aut infra praedictam terram, quam saepefatus circundat fluvius et Fossatus aquae concludit, ad causas audiendas, vel injusta freda tollenda, aut transitum publicum faciendum, aut mansionaticos vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut telones exigenda, aut homines ejus (0688B)tam ingenuos quam servos super ipsam terram commanentes distringendos, nec ullas redibitiones vel inlicitas occasiones requirendas, ullo unquam tempore ingredi audeat, aut exactare praesumat; sed ipsi servi Dei praesentes ac futuri, nullam ibidem a quacumque occasione patiantur inquietudinem; ut semper sub sancto proposito ibidem Deo serviant, et pro nobis ac genitrice nostra, vel conjuge, sive prolis, nec non et totius regni statu, Domini misericordiam devotius exorare delectet. Ut autem haec praeceptio nostrae cessionis firmior habeatur, vel per futura tempora, Deo propitio, inviolabilis conservetur, nos et praecelsa genitrix nostra Nandechildis manuum nostrarum signaculis adumbravimus.

Data anno primo regni nostri.

DIPLOMA II Quo Clodoveus II, rex Francorum, possessiones monachorum insulae Barbarae confirmat, et eis dona confert ( ann. 640). (0688C) [In nomine Dei aeterni et salvatoris nostri Jesu Christi. Clodoveus, divina ordinante Providentia, (0689A)imperator Augustus] Necessarium quidem et congruum esse videtur regiam dignitatem ex largis possessionibus locis Deo dicatis aliquid largiri, unde et ibidem Deo servientes, necessitates suas supplere, eorumque largitores vitam consequi perpetuam possint. Quapropter notitiae tradere curamus [omnibus Dei fidelibus, episcopis videlicet et abbatibus, regibus, ducibus, comitibus, vice-dominis, vicariis, teloneariis, et omnibus rem publicam gubernantibus], quia Licinius, abbas insulae Barbarae, in honorem sancti Andreae et omnium apostolorum consecratae, et monachi ibidem sub beati Benedicti regula Deo famulantes, nostram petierunt celsitudinem, postulantes quatenus, ex amplissimis imperii nostri rebus, eorum paucas cellulas augmentaremus. Quam (0689B)humilem petitionem benigne suscepimus; et quia locum praefatum multis claruisse virtutibus audieramus, et ut in electorum numero locum possidere valeamus, eis aliqua de rebus imperialibus dare videamur. Donamus scilicet eis in partibus Provinciae, in episcopatu Tricastrino, circa fluminis Licii ripam, ecclesiam in honorem sancti Salvatoris dedicatam, cum villa quae vulgo dicitur Abolena; in eodem territorio, in loco qui dicitur Olerias, ecclesiam Sancti Desiderii, et in Marrano ecclesiam Sancti Arigii, cum villa sua, et ex alia parte ejusdem fluminis, ecclesiam Sancti Joannis de Lagoneria, cum villa sua. Et corroboramus et corroborando confirmamus ecclesiam Sancti Joannis de Grellas, cum villa sua, quam a patre meo Dagoberto rege faelicissimo (0689C)acquiesierunt. Has totas jam dictas ecclesias, cum villis atque cum omnibus appendiciis suis, cum decimis videlicet et praeeminentiis, atque cum terris tam cultis quam incultis, cum montibus et vallibus, cum sylvis et nemoribus, cum aquis aquarumque littoribus, nominatae ecclesiae et monachis libera potestate tradimus. Insuper vero huic imperiali dono conjungimus quod, si quis regalia possidens, hujus praefati loci monachis aliquid dare vel vendere voluerit, aut aliquo modo concesserit, sub eadem libertate, absque alicujus inquietudine, omni tempore permaneat. Et ut haec regalis eleemosyna (0690A)firma semper et stabilis, absque alicujus dominii diminutione, permaneat, imperiali praecepto, quo cuncta decernendo sancimus, scriptum fieri judicavimus, et manu nostra sigillo nostro signavimus. Facta notitia ista, quinto kal. Martii, anno tertio regnante Clodoveo, imperatore dulcissimo. Actum Monte Lauduno, praesente populo.

DIPLOMA III Quo Clodoveus II, Francorum rex, villas plurimas et alia dona monasterio S. Dionysii confert aut asserit ( ann. 644). Clodoveus, Dei gratia rex Francorum, filius Dagoberti regis, omnibus episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus, seu quacunque judiciaria potestate praeditis.

Quicquid pro utilitate vel honestate universalis (0690B)matris Ecclesiae in praesenti ordinamus vel constituimus, et ad effectum perducimus, hoc nobis valde necessarium esse contra visibiles et invisibiles hostes confidimus. Quanto enim digniori vel sublimiori potestate sumus praediti et sublimati, tanto sagaciori et propensiori cura debemus esse solliciti, ut quod agimus, juste et ordinate disponamus, ne justo judici displiceamus, vel hominibus ingrati existamus. Quapropter ego Chludouvius, superna providente clementia, Francorum rex coronatus et regiae celsitudinis culmine sublimatus, desiderans Deum habere propitium, cupiens etiam augmentare et amplificare monasterium patroni nostri domni Dyonisii, sicut genitor noster fecit, pro salute animarum nostrarum, concedo et confirmo ipsi praefato Dionysio et venerabili Aigulfo (0690C)patri ejusdem monasterii, videlicet in Bituricensi pago ecclesiam et villam de Noto, ecclesiam et villam se Umreziaco, ecclesiam et villam de Pelolio, ecclesiam et villam de Argenteria, ecclesiam et villam de Vallo, ecclesiam Sancti Marcialis de Saluiaco, ecclesiam de Curciaco, ecclesiam de Casimansi, ecclesiam de Mosayco, et villas et decimas et terras circumquaque adjacentes, et praedia et mancipia utriusque sexus, et omnia alia circumquaque adjacentia. Affirmo etiam insuper donum quod fecit pater meus eidem monasterio, scilicet villas et omnes possessiones Sadragesilli ducis Aquitanorum, id est, Novientum in (0691A)pago Lemovicensi, Parciacum seu Nullyacum et Pondentiniacum ac Parcellarias et Anglarias. Contestamur itaque et obsecramus omnes successores nostros reges sive principes, per sanctam et individuam Trinitatem, et per adventum justi judicis, ut honor et reverentia venerandae ecclesiae B. Dionysii, ubi genitor noster in corpore requiescit, et nos sepeliri summopere speramus, ab omnibus et in omnibus perpetuo jure conservetur, sicut Romae ecclesia beatorum Petri et Pauli, per privilegium Constantini imperatoris, obtinere dinoscitur. Si autem quispiam, sive episcopus sive archiepiscopus vel qualibet dignitate vel potestate praeditus, hoc nostrum donum violare praesumpserit, auctoritate Dei omnipotentis et nostra, anatematis vinculo imperpetuum sit alligatus, (0691B)et a consortio electorum Dei in coelesti regno alienatus, et numero damnatorum in inferno associatus. Et, ut auctoritas nostra perenniter firma et inviolata permaneat, vel per omnia tempora illaesa (0692A)conservetur atque custodiatur, et ab omnibus optimatibus nostris, judicibusque publicis et privatis verius ac certius credatur, manus nostrae subscriptione subter eam decrevimus confirmare, et nostro proprio sigillo sigillari. Palladius, Bituricensis episcopus, obtulit; Chludouvius, filius Dagoberti gloriossimi regis, subscripsit. Signum Arnulfi, Metensis episcopi. Signum Eligii aurificis, Noviomensis episcopi. Signum Landerici, Parisiorum episcopi. Signum Maurini, Senonens. archiepiscopi. Signum Sylvini, Remensis archiepiscopi. Signum Frenemundi, Andegavensis episcopi. Signum Unberti, Lemovicen. episc. Signum Aygulfi, abbatis B. Dionysii. Signum Gondoeni, comitis Normanniae. Signum Vuerpieni, comitis Britanniae. Signum Charimundi, comitis Flandrensis. (0692B)Signum Mummoli, praefecti. Signum Dadonis, Rothomagensis archiepiscopi et cancellarii regis. Data in mense Octobri, anno vij regni nostri, Clipiaco palatio, feliciter in Dei nomine. Amen.