Disputatio:Fabulae (Aesopus) - 60. De ciue et equite

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Haec est versionis, qui stat in:

Florilegii Magni, Seu Polyantheae Tomvs Primus Jani Gruteri. Formatus Concinnatusque ex Quinquaginta minimum Auctoribus vetustis, Graecis, Latinis, Sacris, Profanis, quorum tamen nullus fere comparet […]. Straßburg 1624. [Erstausgabe Frankfurt 1621]


Civis, Eques sub rege vigent: hic praelia regis, Hic dispensat opes, hic vir & ille senex. Invidiae perflata genas ignita doloris Flammis fax juvenem torret honore senis, Regis in aure truces fingit de cive querelas, Est tibi non pastor, sed Lupus ille senex. Ditant furta senem, crevit sua copia furtis, Et sua de censu gaza recisa tuo est Firmabo mea verba manu: sua furta fateri Hunc faciam. bello judices verus ero. Cum moveant obiecta senem, plus debilis aetas Hunc movet, ac senij crimine nisus hebes. Parcunt jura seni, si pro sene pugnat amicus, Cui nullius amor fenoris arma probat. Mendicat pugilem, sed abest qui pugnet amicum, Nam refugit viso turbine falsus amor. Dum fortuna tonat fugitivos terret amicos. Et quis amet quis non, sola procella docet. Coena trahit civem, differt nox una duellum, Sollicitat mensam justa querela senis. Quos meritis emi multos michi fecit amicos Longa dies, cunctos abstulit hora brevis De tot amicorum populo non restitit unus: Quamque dedi multis, nemo repensat opem. Rebor pace frui, mea paci congruit aetas: Sed mea turbauit gaudia livor edax Hosti multa meo palmam pepigere, tepesco, Ille calet, careo viribus, ille viget. Arma parum novi, se totum praebuit armis: Est mihi visus hebes, visus acutus ei. Nil mihi spondet opem, nisi iuste gratia caussa. De fragili quaeritur preside causa potens.[S.568] Corporis eclipsim timet alti copia cordis, Nam fragili peccat mens animosa manu. Si turpes nitide mendax infamia fama Infigit maculas, quid nituisse juvat? Desperat, lugetq[ue] senex: hunc lenit arator Qui senis arva colit, annua lucra ferens. Me stimulat pietas pro te perferre duellum, Est mihi pro domino dextra parata meo. Ecce dies oritur, locus est tempusque duelli. Sunt pugiles, ineunt mente, manuq[ue] simul. Est equiti foedum, quod stet, qui pugnet, arator: Seque putat victum, ni cito vincat eques. Nil de se retinet virtus oblita futuri, Dextera corporeas prodiga fundit opes. Ictus ipse suos steriles expendit in usus, Et feriens hostem se magis hoste ferit. Sed propria virtutis opes abscendit arator. Dum locus expensa detur & hora sua: Aut motu fallit, aut armis temperat ictus Praedicitq[ue] minas frontis utrumque jubar. Dormitans vigilat, & cessans cogitat ictum. Et metuens audet dextra notatq[ue] locum. Haec mora non artis ratio, sed causa timoris Creditur: arte fruens esse videtur iners. Gaudet eques, vicisse putans, spernitq[ue] bubulcum, Sudoremque suo tergit ab ore suum. Ecce moram nescit, equidem speculata morantem In cubiti nodum rustica clava ferit Hujus plaga loci totius corporis auffert Robur, cedit eques seq[ue] cadente sedet O nova simplicitas! sedet iste vocatq[ue] sedentem Et nisi surgat eques, surgere velle negat: Surge, bubulcus ait, cui miles, surgere nolo Alter ait, sedeas, meque sedere licet. Turba stupet: Praefectus adest, equitiq[ue] moranti Imperat ut pugnet, aut superatus eat. Haeret eques. Praefectus ait, te vicit arator. Pugna cadit. Regi panditur ordo rei. Rex ait incisum noda Praefecte, duellum, Dedecus explanet ille, vel ille suum. Pugna redit, milesq[ue] sedet, velut tute sedebat Surge bubulcus ait, non volo, miles ait. Cultor ait, dum stare negas, ego stare necuso. Surgere si tentus, surgere promptus ero. Ambo sedent, ridet populus, praesesque bubulco Intonat, aut pugnes, aut fuge: tempus abit. Cultor ait, surgat; caderet si surgere vellet. Percute Praeses ait, percute, surget eques. Te decet aut illum victi sibi ponere nomen, Hoc mihi non ponam nomen, arator ait, Surgo, surge miser, nam turpe ferire sedentem Est mihi, sitque tibi turpe sedendo mori. Sic ait, & timidum multat. rogat iste furentem, Parce mihi victo, supplico victor abi. Laeta novat fortuna senem, senis unicus haeres Scribitur, & dignas intrat arator opes. Ius superat vires, sors aspera monstrat amicum. Plus confert odio gratia fraude fides. [es fehlt: Fine fruor uersu gemino quod cogitat omnis Fabula declarat datque quod intus habet.]

--139.30.24.103 19:08, 6 Martii 2011 (UTC)