Disputatio:Flori Epitomae/Liber primus
(Redirectum de Disputatio:Flori Epitomae Liber primus)
OPERIS EDITIO Flori Epitomae/Liber primus | |
Editio : | |
Fons : | [1] |
Alii Fontēs : | |
Conlationes: | Tolanor, Accurimbono |
Operis qualitas : | Perfectus et paratus |
Nota : | |
Bis lectus et emendatus: | Sed quem ad modum maxime mortiferi morsus solent esse morientium bestiarum, sic plus negoti fuit cum semiruta Carthagine quam cum integra. Compulsis in unam arcem hostibus portum quoque mari Romanus obstruxerat. Illi autem sibi portum ab alia urbis parte foderunt, nec ut fugerent; sed qua nemo illos nec evadere posse credebat, inde quasi enata subito classis erupit, cum interim iam diebus, iam noctibus nova aliqua moles, nova machina, nova perditorum hominum manus quasi ex obruto incendio subita de cineribus flamma prodibat. Deploratis novissime rebus triginta sex milia virorum se dediderunt, quo minus credat, duce Hasdrubale. Quanto fortius femina et uxor ducis! Quae comprehensis duobus liberis a culmine se domus in medium misit incendium, imitata reginam quae Carthaginem condidit. Quanta urbs deleta sit, ut de ceteris taceam, vel ignium mora probari potest. Quippe per continuos decem et septem dies vix potuit incendium exstingui quod domibus ac templis suis sponte hostes inmiserant; ut, quatenus urbs eripi Romanis non poterat triumphis arderet. |
scriptum emendare |