Disputatio contra Acephalos

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Disputatio contra Acephalos
Saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 67


RusDia.DiCoAc 67 Rusticus diaconusfl. 549 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

PRAEFATIO.

Ego quidem et peccata et necessitates et mensuram meam sciens, saepe proposui taciturnitatem praehonorare dogmatismo, maxime quoniam nunquam sic perturbata fuerunt quae ad Christianos pertinent, sicut nostris temporibus: primum quidem, quoniam nullus studia priscorum aemulatur, sed effectus discutit; et semetipsos eorum qui pridem quieverunt in Domino non filios confitentur, sed judices ordinant, addentes his quantas nec est numerare calumnias. Et hoc apud Acephalos quidem, sicut dici oportet, omnes; apud hos autem qui noviter exstiterunt, soli praecipue laici: quibus et hi qui dicuntur episcopi atque presbyteri et diaconi, et reliquus clerus, et monachi, quidam errore, nonnulli avaritia, aliqui ambitione, magis autem cuncti omni malo Christianorum libertatem et fiduciam et sanum zelum usque adeo abjecerunt, ut, quod ad ipsos attinet, nec spem correctionis ultra reliquerint. Cum his vero universa Christianorum virtus abscessit, dum quod commune ac Domini Christi est nullus vere curat, nec verbo dignum reputat: omnes autem iis quae sua sunt (Philip. II, 11), acrius quam vel aliquando student, et omnem spem super illos constituunt per quos hac large frui sperant. Quod vero haec vera sint, res ipsae testantur: omne siquidem vestigium virtutis abscessit, omne autem nequitiae diluvium Romanam rempublicam mersit. Haec igitur menti meae proponens, abstinendum quidem ab hujusmodi abominationibus judicavi, solis vero vacandum fletibus, et incessanter divinam sustinendam sententiam, in multos jam pridem frequenter ac fortiter desuper fulminantem. Sed quid dicam, relinquendi mundum, licet voluntate omnino festinus, infirmissimus tamen virtute? solum mihi reliquum est de tuis orationibus sperare. Revertar ergo ad quod mihi propositum est. Haec et his similia me sollicite cogitante, zelus quidem non quiescebat, ratio vero econtrario suggerebat: Quid coarctaris, o homo, et tantummodo autumas desperandum, inspiciens solum humanas impietates, et obliviscens divinum nutum? Attende illum qui saepe desperata iterum suscitat, qui mortua toties vivificavit ut Dominus: qui enim pro impiis mortuus est (Rom. V, 6), neque nunc habet universam despicere creaturam. Et mundus quidem prodit quod suum est, et quo vergit a proprio factore declinans; misericors vero Dominus non despiciet propterea magis demonstrare quod suum est. Tu interim non occultes quod tibi commissum est aut decem talenta (Matth. XXV, 28), aut unam parvissimam particulam; ne ille postea veniens, propriae pecuniae requirat usuram. Deinde unde scis quia neque multi, neque pauci, neque ullus, his quae dicuntur assentiet, aut ad non cadendum aut ad remeandum ad fidem Domini Christi? Quando vero et quod cunctorum deterius suspicamur evenerit, nullum tu pertulisti dispendium: quinimo et tanquam cuncta compleveris, coronas excipies: integerrimus namque ac fortissimus, quin potius misericordissimus judex, non a fine, sed a voluntate et intentione judicat causas. Dum igitur undique tibi omnino tacendi excusatio sit occlusa, et ad non tacendum merces incaduca proponatur; si tacueris, temetipsum prorsus poenae addices. Nec enim accusationes iniqua gerentium sunt verendae; Domino infinitae beatitudinis procuratrices ostensae sunt: nec ea quae a prohibentibus te tibi inferuntur, exsilia sive custodiae, variaeque afflictiones et diversae angustiae, non enim gehennae terrori sunt paria. Memento Christianum te esse atque diaconum, et hoc, summae totius universitatis Ecclesiae. Si importabile onus est ordinis, quare ullo modo aggressus es dignitatem? Semel diaconus factus, ejus votis obligatus es Deo: alioqui debuisti refutare prius, et circa hujusmodi gradum cum adversario tenere pacem, perquirens si tu cum decem millibus (Luc. XIV 31), viginti adversarii millia evincere potuisses. Haec et his similia, prout possum, conscribere me compellunt. Tuae de reliquo erit orationis, si bona fuerit dictio hominis, qui vix de rectitudine fidei sola praesumo; non malevolentia, absit, sed quod certo meae infirmitatis conscius sim. Intentio igitur mihi est, ea quae saepius in collocutionibus, tam Constantinopoli quam Alexandriae Aegypti, sive in Antinoo Thebaidis et in adjacentibus locis, seu lecta, sive etiam dicta, vel per me vel per alios, defendentes de fide definitionem sanctae synodi Chalcedonensis, colligere, contraque adversariorum quaestiones quas similiter comperi, coaptare, ad consummationem duntaxat et firmitatem vel ornatum sermonis adjicere quae oportet. Ut vero quaestionum solutionumque sit distinctio, propria per singula praenotatur ad ea quae sunt dicta, persona: his quidem quae nostra sunt, ORTHODOXI; his autem quae illorum, HAERETICI, sicut se ipsae res habent, et procedente demonstrabitur libro; servata duntaxat et circa hoc illa consuetudine, quia non omnia quae a talibus dicuntur, talia sunt. Etenim etiam ex his quae communiter confitemur multoties inchoantes, ea quae sua sunt tentant demonstrare. Ne vero iterum confundamus eadem distinctione sermones, sed ut continue percurrat legentium memoriam, duabus tantummodo personis oppositiones discretae sunt.

DISPUTATIO.

Silentium loci et temporis commoditas, et commune constitutum, et ab aliis rebus feriae nobiscum interim, quod Deo favente dixerim, concurrerunt simul: sicut igitur promisisti, quidquid vis, congrue de his quae inter nos discrepant, interroga, custodita scilicet a nobis omni patientia et bona conscientia. Memor esto ad haec, quoniam pariter convenit absque omni linguositate, et ipsas, prout possibile est, verbis proferre res: me dicente, quia unus et idem Filius Dei, filius hominis, Dominus noster Jesus Christus, in duabus naturis agnoscitur; te vero, utcunque placuerit.

Haereticus. Si duas naturas dicis esse Christum, et non unam compositam; Christum vero genuit beatissima Virgo: duas ergo naturas genuit. Vocabitur igitur, ab his quas genuit naturis, Dei genitrix et hominis genitrix: circa impiissimum Nestorium, qui eo quod aequae virtutis putaret, duo nomina uni, id est Dei genitricem et hominis genitricem, uni nomini, id est Christi genitricem, non Dei genitricem vocare Virginem magis praeelegit: amplius et diviso nomine, Dei genitricem, et hominis genitricem Nestorius dixit. At vero sanctae memoriae Cyrillus, Dei genitricem solum. Dicentes igitur duas esse naturas Christi competenter Nestoriani vocantur.

Rusticus. Consequenter vosmetipsos per cuncta confunditis, nolentes Domini Christi naturas discernere: te enim magis necesse est, Dei genitricem et hominis genitricem dicere, ut interim de qualitate nihil loquar ego sermonum. Si enim Christus una et composita est natura, haec vero natura ex Virgine nata est, et haec ipsa Deus et homo est: igitur Deum et hominem genuit Virgo, et Dei genitrix et hominis genitrix nominatur? Si igitur ob hoc Nestorianos vocatis nos, neque vos hoc nomine carebitis: non enim credimus hanc, ut dicitis, compositam naturam Deum solum vel certe purum nominare vos: eos enim qui sic Deum dicunt Christum, ut non confiteantur et hominem, hunc ipsum vestrae non arbitramini fidei. Sed nec Dei naturam vos arbitror putare compositam.

Haeret. Nos Dei genitricem dicimus solum; propter hoc enim maxime Nestorio beatissimus Cyrillus instabat.

Rust. Quid igitur? ad auferendam hominis genitricis vocem, voce hac beatus Cyrillus usus ostenditur, an ad aliquid aliud? Dic igitur, ad unum demonstrandum Filium Dominum Christum, unam personam, unam substantiam.

Haeret. Ad unum demonstrandum Christum, Dominum, Filium, unam personam, unam subsistentiam, unam compositam naturam.

Rust. Igitur secundum te haec natura Deus est solum, cujus causa Dei genitrix tantummodo nominetur?

Haeret. Non Deus tantum, sed Deus incarnatus.

Rust. Cur ergo et mater, non a Deo et carne nomen accepit, quae ista generavit?

Haeret. Quia causa carnis Deus est, qui dum vellet dispensare salutem nostram, sumpsit ut voluit, per quod quae volebat impleret. Ergo et nativitas, et alia miracula, et voces, et passio, et omnia, ut breviter dicamus, Deo Verbo sunt reputanda per carnem, qui propter ista est incarnatus.

Rust. Sic ergo Deo reputanda sunt, ut de humanitate et alia modis omnibus denegentur, an de homine quoque seu carne ista dicenda sunt?

Haeret. Solius Dei cuncta sunt reputanda, non eo quod puro accesserint, sed ipsi incarnato.

Rust. Sed multi sanctorum Patrum ea quae humanitatis sunt sive carnis non oportere ab ea separari confessi sunt, sicut et in synodicis epistolis beatissimus Cyrillus, et in paternis testimoniis sancta synodus Ephesina, ad confirmandam suam rectam fidem ipsis gestis inseruit, decernens ita quaedam, quae carnis sunt, propter unitionem Dei Verbi personae deputanda, ut tamen ea carnis propria fateamur.

Haeret. Da, si tamen potueris, testimonia consonantia his quae ipse dixisti, salvis duntaxat, dum tempus exegerit, his quae pro nostro dogmate proferemus. Verumtamen prius, si potes, causas assigna cur non Deo soli omnia per carnem dispensata deputentur, sicut supra ostendimus.

Rust. Quia nec verum est, nec decet; imo insuper nocet. Non est verum, quia nihil horum non incarnato Deo, neque secundum quod Deus est tantummodo accessisse, vel ipsi dicere praesumetis; non decet autem Deum tanquam carnem Patre minorem, neque mortalem neque ante Mariam non fuisse, neque initium existentiae ab ipsa sumpsisse, neque per mortem duabus partitum partibus Deum, id est, cum corpore, quam anima separatim. Si enim cuncta quae carnis sunt illi incarnato collidimus, vel quae adsunt, tanquam sint, vel quae desunt, veluti non adsint, invenitur Deus Verbum, nec aequalis, nec consubstantialis, nec indifferens, nec coaeternus Patri, nec immutabilis ante resurrectionem; sed ex substantia, et ex substantia Virginis, quae altera est ab illa quae Patris est. Invenietur vero et homo et caro praedicari, et per haec quod caro sit incarnata, et inhumanatus sit homo. Si vero et ea quae Verbi sunt, carnis esse alterne dicamus, concluditur quia homo quidem consubstantialis et aequalis est Deo et Patri; Deus autem minor a Patre. Et ex his de caetero; quia Verbo melior caro, et minus est Verbum carni propriae comparatum; nec non, quia Pater major est carne, Verbum, minus; Pater igitur multo major a Verbo est, magis vero et ipsi angeli. Multa quoque similia valens dicere, tuo intellectui derelinquo, incongruitatis, quin potius impietatis, evidentissimae infinitam multitudinem atque magnitudinem congregare.

Haeret. Ergo nihil quod carnis est, Dei est; neque quod Dei est, carnis est! et ubi nobis abierunt quae Scripturae divinae sunt? ubi illa quae sanctae synodi Ephesinae, magis vero Nicaenae? ubi omnia pariter celeberrimi Cyrilli conscripta?

Rust. Recordare, o optime, quia non dixi, nihil omnino eorum quae Verbi sunt de carne dicere nos debere; nec e converso, sed quia non debent omnia: noli ergo inferre calumnias. Sed ad propositum revertamur. Si igitur, ut ex his claret, quia inutilis et noxius est omnium nominum indiscretus hic modus, verumtamen et propriam paginam requirit. Si enim non solum credendo, sed etiam confitendo salvamur; sicut in corde sive animo est fides nostra, non verbis, sed rebus et definitionibus insignita, sic etiam procedere debet a labiis: nam quod aliter geritur, fraus et simulatio; haec vero inevitabiliter noxia. Si ergo modis omnibus sic Verbum sempiternum est sicut Pater, impassibilisque idem Dei sermo, et invertibilis sicut Pater, non voce tantum simile, sed eadem voce simul et re ista dicantur. Invertibile enim dicitur, quod aliter se habere non potest. At vero de quo id impossibile, neque versus, neque passus est, neque coepit: inevitabilis enim convictio, et mutari res mutabiles, et pati passibiles: similiter ergo quod quomodolibet patitur, secundum hoc est passibile; et quod vertitur, vertibile; et quod moritur, mortale; et quod augetur, crescibile; et omnia haec, nec impassibilitatem, nec immutabilitatem de caetero servant.

Haeret. Potes mihi haec ostendere ex sanctorum Patrum confessionibus, et maxime a sanctis synodis, id est, ea quae in Nicaea et quae in Epheso convenerunt, et ab his quae celeberrimus Cyrillus conscripsit?

Rust. Plane quidem horum sunt demonstrationes. Si vero et hoc vis, post pauca et istud fiet; interim, de prima quaestione adhuc dicenda sunt pauca. Si igitur Adam, victus a diabolo, corruptionem nostro intulit generi, oportebat per hominem rursus diabolum vinci, ut possemus nos incorruptibilitatis participatione frui. Sed hoc, sicut infirma et subjecta servituti atque corruptioni, nostra natura per semetipsam non valebat explere, et a Domino hanc oportebat assumi; sic rursum sine nostra natura id fieri, nec decebat utique, nec voluit Deus. Non enim per violentiam proposuerat superare diabolum, alias, hoc egisset modis omnibus purus, sed devicto homini voluit praestare victoriam: quod decibilius quam per hanc pulcherrimam unitionem evenire non poterat, si tamen in tanto mysterio illud impletum credimus, quod aut solum fieri poterat, aut pulchrius celebrari non poterat. Quod igitur sine Deo non posset impleri, hoc idem sine homine nec debuit exerceri; nec Deus voluit, qui non vult esse nisi quae debent esse: et ideo quae hujusmodi sunt omnia, Dei solius, tanquam non fuerit ipse etiam homo, dici non licet. Omnia igitur talia unius ejusdemque personae, Dei et hominis confitenda sunt; aut ita Dei dicenda quaedam talium, ut tamen non auferamus ea et de homine dici. Non igitur Nestorii blasphemiae est, Christi genitricem dicere, eo quod idem sit Dei et hominis dicere genitricem; sed negare Theotocon, haereticum est, cum et divinitus inspirata Scriptura dicat, et hoc saepius, mater Jesu (Joan. II, 1; XIX, 25; Act. I, 14); et, ex qua genitus est Jesus qui dicitur Christus (Matth. I, 26). Insuper, si quidem Deus est ille quem genuit, recte dicitur Theotocos; et quia Christus est qui natus est, recte dicitur Christotocos. Arbitror autem quia quaecunque reddatur ratio nominis hujus, aut eadem erit et illius, aut magis illius. Amplius, si Dei genitrix existens, Christi genitrix non est, Christus, quod absit, non erit Deus ratione conversa. Si enim qui Christotocon confitetur, et Theotocon abnegat, Christum non dicit Deum; qui Dei genitricem confitetur, et Christi genitricem refutat, similiter Deum denegat esse Christum. Insuper in tantum Christi genitricem confiteri bonum est; sed Dei genitricem negare non pium: ut et ipse Nestorius Christi genitricem dicens, Dei vero genitricem negans, non propter id quod illud dixerat, damnaretur, sed quia illud addixerat. Insuper non omnia quae ab haereticis dicuntur nequam sunt: quae autem sint mala Nestorii, ex contradictionibus beati Cyrilli quae habentur in epistolis ipsius ad illum, quas et sanctissimus Coelestinus papa magnae Romae ut proprias suscepit, apparet.

Haeret. Multa quidem habens quae ad praedicta dicam, nolo prolongare sermonem, hoc enim forsan et inutile et laboriosum sit: unum vero breviter exigo canonicis testimoniis demonstrari mihi, utrum ea quae Dei Verbi carni contigerunt, ut ais, oporteat de ipsius humanitate dici, sicut olim praeveniens dixit.

Rust. Bene quaesisti: hoc enim et ordo exigit, et ideo mox dicetur ex epistola sanctissimi Cyrilli archiepiscopi Alexandriae, ad sanctae memoriae Joannem archiepiscopum Antiochiae magnae, per quam universalis sanctarum Dei Ecclesiarum facta est pax: « Confitemur igitur Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, Deum perfectum, et hominem perfectum ex anima rationali et corpore; ante saecula quidem ex Patre secundum deitatem, in ultimis vero diebus propter nostram salutem ex Maria Virgine genitum secundum humanitatem; consubstantialem Patri eumdem secundum deitatem, et consubstantialem nobis secundum humanitatem: duarum enim naturarum unitio facta est, propter quod unum Christum, unum Filium, unum Dominum confitemur. Circa hanc inconfusae unitionis intelligentiam confitemur sanctam Virginem, Dei genitricem; eo quod Deus Verbum incarnatus sit et inhumanatus, et ex ipsa conceptione sibimetipsi illud templum elegerit ex ipsa susceptum. Evangelicas vero et apostolicas de Domino voces, scimus deiloquos viros quasdam quidem communificantes, quippe in una persona; quasdam vero dividentes, quippe ut in duabus naturis; et quasdam quidem Deo decibiliter, secundum deitatem Christi; quasdam vero humiles, secundum humanitatem tradentes. Has vestras adeuntes sanctas voces, sic quoque nosmetipsos sapere invenitis ( unus enim Dominus, una fides, unum baptisma [Ephes. IV, 5] ); glorificavimus omnium Salvatorem Deum, invicem congaudentes, quoniam a Deo inspiratis Scripturis et traditioni sanctorum Patrum nostrorum convenientem habent fidem, tam quae apud nos, quam quae apud vos sunt Ecclesiae. » Haec ipsa vero, et in epistola ejus ad Nestorium dicta sunt; de qua quae ad hoc idem pertineant, ad testimonium coaptabimus inferius, praedictis intellectibus apta existentia: nunc autem sermoni imponam finem. Quia igitur calumniamini nos, tanquam qui duas dicentes Domini nostri Jesu Christi naturas, et ex hoc necessarie Dei et hominis genitricem introducentes, haereticum introduceremus dogma, demonstrare coactus sum quia nec hoc quod secundum consequentiam introducitur haereticum sit, quod per divinam gratiam competenter effecimus.

Haeret. Quot igitur sunt unius Christi substantiae?

Rust. Duae.

Haeret. Quare?

Rust. Quia duabus integris, id est perfectis naturis, consubstantialis est Christus.

Haeret. Ergo et duo, seu certe multi, sunt Christi, aut multae personae, quia multis personis consubstantialis est Christus.

Rust. Sed ad consubstantialia semper vicissitudinem recipit, sive respondet, vel adaequatur naturarum numerus; sed non etiam similiter respondet numerus personarum: etenim Deus Pater duabus personis consubstantialis est, non tamen duae personae sunt Pater: similiter vero et Filius, nec non et sanctus Spiritus. Et unusquisque nostrum una persona est; verumtamen innumerabilibus personis consubstantialis est.

Haeret. Sed neque quia duabus naturis consubstantialis est Christus, idcirco duae naturae sunt: non enim unumquodque tantum est circa numerum, quanta sunt consubstantialia ejus: alioqui demonstra aliquid tot habens naturas quanta habent quae illi sunt consubstantiva; quod quaeritur.

Rust. Ego et tu, vel quilibet homo, aut quicunque angelus, et unius naturae est, et uni naturae consubstantialis, et unumquodque individuum animal similiter.

Haeret. Sed tu unum quidem multis naturis consubstantiale esse debes ostendere.

Rust. Si esset quaecunque res duabus perfectis naturis consubstantialis, aut pluribus existentiis, hoc, omni modo, suarum naturarum numero consubstantialia aequaret, quia una non est: multae res multorum numerum aequant. Ex hoc clare monstratur, quoniam et Christus consubstantiales naturas suarum naturarum numero confesse adaequat; si vero unumquodque reliquorum unicuique naturae consubstantiale est, et unumquodque unius naturae est, minime mihi hoc reprobat hanc rationem: nihilominus enim unumquodque suae naturae numero vel potius quantitate aequat consubstantialia; non enim minus unum habet a consubstantialium quantitate naturali; et hoc non ideo quod nihil sit minus secundum quantitatem ab uno. Quia igitur his qui in duabus naturis sunt consubstantialis est Christus, id est tam Patri quam nobis, omne vero consubstantiale consubstantialium naturalem coaequat quantitatem, Christus igitur consubstantialium naturalem coaequat quantitatem. Christo vero consubstantialium duae naturae sunt nihilominus, et Christi igitur duae naturae sunt nihilominus sive substantiae. Hoc vero est ex ipso substantiae nomine comprobare: Christus enim consubstantialis dicitur tam Patri quam etiam nobis; compersonalis vero nec illi, nec nobis. Sicut igitur si compersonalis esset tam Patri et sancto Spiritui quam etiam nobis, non esset utique ejus persona, sed amplius: sic, quia et illis et nobis consubstantialis est, non una ejus est natura, sed duae; seu potius personis, non naturis consubstantialis est Christus. Verumtamen et his non compersonalis, sed consubstantialis est confidenter. Quod vero est consubstantialis, nisi ejusdem naturae per omnia? Igitur qui contendit quia non naturis sed personis consubstantialia sunt quae diversarum sunt naturarum, is non mente, sed nudis verbis contendit. Igitur sic sermonem conteximus: si Christus duarum naturarum personis consubstantialis est, seu certe si Christus his personis quae in duabus sunt naturis consubstantialis est; omne vero consubstantiale in tot naturis est, in quantis est quidquid ei consubstantiale est: Christus igitur in duabus naturis est; tot enim sunt ea quae sunt illi consubstantialia.

Haeret. Dispensative et condescensorie propter pacem dictum est a sanctissimo et beatissimo Patre nostro Cyrillo in epistola ad Joannem, consubstantialis nobis secundum humanitatem: alioquin si non hoc verum est, ostende alia ejus testimonia dicentis, quia simillimus nobis natura humanitatis est Christus.

Rust. Ergo dispensatio et hypocrisis nihil ab invicem differunt; et erit idem secundum idem, et bonum simul et malum.

Haeret. Si vero distant haec, ostende.

Rust. Si condescendens tantum exsultat, quid amplius poterit exsultare, qui nihil remittit et vincit? Lege, quaeso, illius epistolae ipsa primordia, et cessa resistere veritati; mox enim totam suspicionem tuam destruent. Condescensio enim non perfectam affert laetitiam, tanquam quae non propter id quod principaliter quaeritur proprie fiat, sed propter infirmorum fragilitatem.

Haeret. Habemus epistolaria hypomnistica illius sanctissimi Patris, in quibus significat quia condescensorie ad Orientales scripserit propter pacem.

Rust. Primum quidem multa dubitatio, utrum monstrentur ejus haec esse; quod si et ejus sunt, unde manifestum quod talia loca non ficta sint, dum certe a principio ab Eutyche prolata, a multis tanquam ficta non sint accusata? Quod si etiam ficta non sunt, unde certum quia non potius hoc quod a te profertur, dispensative et condescensorie dictum sit maxime, dum sciret ipse quoniam Dei Ecclesia familiaribus non intendit, neque hypomnisticis, neque iis quae ad unum et domesticum fiunt, sed his quae ad synodos aut a synodis dogmatice et publice et definitive de his quae in quaestionem veniunt conscribuntur. Hoc vero claret, quia istas epistolas, id est suas et Orientalium, de pace, transmittens Romanae Ecclesiae sedi, a sanctissimo Xysto confirmari sategit; eorum vero quae a vobis dicuntur, nihil manifestavit primae apostolicae sedi.

Haeret. Ergo Xystus confirmavit epistolas unitivas et earum fidem?

Rust. Non solum confirmavit eas scripto, et hoc cum multa laetitia, sed et insuper hoc addidit rescribens Cyrillo sanctae memoriae: « Quoniam nunquam similia Nestorio sapuit, sed a principio fuerit orthodoxus Joannes sanctissimus frater noster; licet olim suam sententiam suspenderit, ut nobiscum Nestorium minime condemnasset. » Adjicit autem, dicens: « Quia bene nos fecimus, qui nihil contra eum definivimus immaturum; clarent enim nostrorum vindemiae gaudiorum; » et plurima talia. Si vero vis, et verba ipsa ponemus.

Haeret. Oportet quidem et hoc fieri; verumtamen si habes demonstrationem, quia et in aliis sermonibus synodice ab eo dictum sit tale aliquid, demonstrato; alioqui manifestum est quoniam condescensorie dictum est, ut lucraretur Orientales.

Rust. Salvis mihi his quae praedicta sunt, et hoc fiat ex synodo sanctorum Patrum qui in Ephesum convenerunt. Sancti Anastasii: « Non phantasia est salus nostra, nec solius corporis; sed totius hominis vere salus facta est: humanum igitur natura, id quod ex Maria secundum divinas Scripturas, et verum erat illius Salvatoris. » Ex eadem synodo testimonium sancti Theophili: « Non velut alicujus pretiosae materiae coelestis accipiens corpus, venit ad nos; sed in luto magnitudinem suae artis ostendit, ex luto plasmatum corrigens hominem, ipse ex virgine novi decoris homo procedens; modum quidem geniturae permutans, per omnia vero ad nos absque peccato non diffugiendam similitudinem indicans, » Ex eadem synodo testimonium sancti Ambrosii: « Sileant igitur inanes de sermonibus quaestiones, quoniam regnum Dei, sicut scriptum est, non in persuasione humani verbi est, sed in ostensione virtutis (I Cor. II, 4): Servemus differentiam divinitatis et carnis: unus in utroque loquitur Dei Filius, quia in eodem utraque natura est; idem loquitur, sed non uno semper loquitur modo. Intende in eo, nunc quidem gloriam Dei, nunc vero hominis passiones: quia sicut Deus docet divina, quia Verbum est; sicut homo vero docet humana, quia in mea substantia loquebatur. »

Haeret. Si non est una et eadem natura Deus et caro, secundum unitionem, erit una Christi natura Deus, altera vero homo tantummodo. Sed illa una natura secundum quam Deus est, non consubstantialis est nobis: Deus igitur non consubstantialis est nobis. Si igitur Christus quidem consubstantialis est nobis, Deus vero non consubstantialis est nobis; Christus ergo, quod absit, non est Deus.

Rust. In tali praecipitio sua fallacia hominem semper includit, ut propriis laqueis infigatur. Si enim humanitas Christi est secundum quam Christus homo est, haec autem non consubstantialis est Patri, homo igitur non consubstantialis est Patri. Si igitur Christus consubstantialis est Patri, at vero homo non consubstantialis est Patri, Christus igitur non est homo. Amplius, si hic syllogismus est verax, similiter et nos concludemus de Deo: si enim Christi deitatis substantia, secundum quam utique Deus est, non consubstantialis est nobis, Deus igitur non consubstantialis est nobis. Si igitur Christus consubstantialis est nobis, Deus vero non consubstantialis, sequetur incongruum, quod superius dictum est, quo dicitur Christum non esse Deum. Igitur, secundum vestra vaniloquia, aut erit nobis consubstantialis divinitatis Christi natura, aut Christus, quod absit, non erit Deus; aut rursus erit Christi humanitas consubstantialis, aut Christus, quod absit, non erit homo. Nihil est ergo tali modo conclusum.

Haeret. Si duae naturae sunt Christi, erit unaquaeque quod est, et aliud nihil: qua de re, humanitas erit humanitas solum, ac non etiam Deus. At vero Deus erit tantummodo Deus et non homo: purus igitur Deus, purus homo Christus.

Rust. Non est idem, o tu calumniose, solum hoc esse, et purum hoc esse. Anima enim tua, solummodo anima est, et aliud nihil; verumtamen incarnata est, et corpore nuda non est, et corpus tuum tantummodo corpus est; verumtamen et animatum. Si vero humanitas, non humanitas solum est, sed etiam divinitas; et divinitas non solum divinitas, sed etiam humanitas: divinitas igitur et humanitas inhumanata est, et divinitas et humanitas divinitatem et humanitatem sibimet adunavit; et humanitas igitur, secundum ea, inhumanata est, et Deo unita divinitas.

Haeret. Si una natura Christi Deus est, altera vero homo; una vero non est idem alteri: igitur neque Deus et homo, idem est: quomodo igitur, secundum vos, unus est Christus?

Rust. Deprehensa est versutia tua: idem namque aut personam significat aut naturam. Igitur eumdem quidem dicimus esse Deum et hominem Christum, non idem vero est natura: unus est igitur Christus, non unum, sicut simpliciter dicimus; unum vero persona, non simpliciter unum est: igitur unus quidem, non vero unum, aliud et aliud, non alius vero et alius: absit.

Haeret. Quomodo fieri possit, ego nullo modo video: omne enim quod aliud est, et alter est.

Rust. Ego a te alius quidem sum, sed non aliud: unum est enim secundum quod tu homo es, et secundum quod ego sum homo; anima vero mea a corpore tuo alterum, et anima tua, a corpore meo; et mea anima in meo corpore, et tua in tuo alterum quiddam intelligitur, quomodolibet haec ad invicem comparentur. Alius enim personarum magis differentiae convenit, aliud vero et aliud, naturarum: etenim si tua anima tuo corpori comparatur, non est alius homo, sed aliud.

Haeret. Quinimo, et alius rectissime dicitur. Quis est enim apud Apostolum exterior homo qui corrumpitur, et interior qui renovatur (II Cor. IV, 16)? Omne igitur aliud etiam alius est; et identidem omnis alius est aliud. Etenim ego ab angelo alius sum; sed et aliud; et ille a me alter simul et aliud: et sic quisque inveniet, singula quaeque dinumerans.

Rust. Utrum vera sint quae dixisti, ex his quae alterne se habent, si videtur, quaeramus. Quoniam sic se habet hic unus ad unum, sicut hic alter ad hoc alterum, vel hoc aliud; et sic se habet hic unus ad hunc alium, sicut unum ad aliud. Si igitur unum non semper idem est quod unus, et aliud non semper erit alius; et vicissim, non omnis unus et unum est, neque omne unum et unus est. Idem vero sequitur de eo quod est alius, et de eo quod est aliud. Biscrevit vero haec omnia Dominus in Evangelio, inquiens: Ego et Pater unum (Joan. X, 30): nusquam dicens, unus sumus; sed magis e diverso dixit, sum. Rursus ait: Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum: alius est qui testificatur de me, et scio quod verum est testimonium quod testificatur de me (Joan. V, 31, 32). Et quis esset iste, post addidit dicens: Qui misit me Pater, ipse testimonium perhibet de me (Ibid., 37). Et de Spiritu sancto inquit: Si diligitis me, praecepta mea servate; et ego rogabo Patrem meum, et alium Paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in sempiternum: illum Spiritum veritatis (Joan. XIV, 15-17). Non dixit, aliud consolatorium Spiritum; sed, alium Paracletum.

Haeret. Haec ad solum spectant, quia unum sunt Pater et Filius, et quia alius Pater, et alius Filius, non tamen quia non unus est, neque quia non aliud et aliud. Dum igitur quatuor proposita sint, duo tantummodo demonstrasti, id est, quia unum sunt Pater et Filius, et quia alius Pater a Filio, et Spiritus sanctus. Remansit igitur non probatum quia non sit aliud Pater et aliud Filius; et quia non ipse sit Pater et Filius. Haec igitur potius testimoniis te oportet ostendere; maxime quia unus dicitur Pater et Filius; unus enim Deus est.

Rust. Et si praemissa quod quaeris demonstraverunt, quia et quod unum est, aliud non est; et quia alius est, unus et idem non est: tamen et hoc demonstrabitur, quia ipse quidem Deus est Pater et Filius, et Spiritus sanctus, sed cum adjectione nominis Dei. Si vero auferatur a dicentibus nomen quod est Deus, non jam simpliciter dici potest ipse esse Pater et Filius et Spiritus sanctus. Inquit enim: Ego ex memetipso non sum locutus; sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar (Joan. XII, 49). Ecce, non ipse est Pater qui et Filius: si enim ipse esset, ex se loqueretur. Supra autem dixit: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui me misit (Joan. XI, 44). Et rursus adhuc aliquanto superius: Si ego glorifico me ipsum, gloria mea nihil est: Pater meus est qui glorificat me, quem vos dicitis, quia Deus vester est, et non cognovistis eum: ego vero scio eum; et si dixero quia nescio, ero similis vobis mendax; sed scio eum, et verbum ejus custodio (Joan. VIII, 54, 55). Et adhuc dicentibus ei Pharisaeis, non esse verum testimonium ejus, tanquam eo de semetipso testificante, respondit dicens: Judicium meum justum est, quia solus non sum; sed ego et qui misit me Pater. In lege autem vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum sit. Ego sum qui testificor de memetipso, et testificatur de me qui misit me Pater (Ibid., 16-18). Ex iis igitur quae dicta sunt, et illud quaesitum claret: id est, quia non aliud et non aliud Pater et Filius; vel si dicatur aliud et aliud persona; duae enim, non tamen aliud et aliud simpliciter et absolute. Si enim alius non unus et idem, sicut ostensum est, et aliud non unum et id ipsum, et e converso quod unum est, aliud non est. Quia igitur unum sunt Pater et Filius, aliud non sunt. Pater igitur et Filius et Spiritus sanctus, unum quidem sunt, quia una eorum natura est; unus autem non sunt, quia tres personae sunt. Sed rursus clara voce testificans, dico simpliciter: unus et simpliciter unum; et simpliciter, non unus sed alius; et simpliciter, non unum, sed aliud nobis est sermo: nam cum complexione, et aliud persona dicitur, et non alius Deus Pater a Filio. Vides igitur dixisse nos quia Dominus Christus, qui alteram naturam praeter communem sibi uniri dignatus est, unus est, quia una persona est; non unum vero, quia non una natura. Sic nos dicere ergo intellige, quotiescunque dixerimus, unus et unum, aliud et alius. Hoc ipsum vero et cum lectionibus sanctorum Patrum synodus Ephesina in condemnationem Nestorii blasphemiarum et suae fidei probationem, posuit atque firmavit. Quinimo per contraria quidem destruxit haec, sua vero dogmata confirmavit, inter beati Gregorii Nazianzeni lectiones, dicens ita: Aliud quidem et aliud, ex quibus Salvator: siquidem non idem invisibile visibili, et id quod intemporale illi quod subtemporale; non vero alius et alius: absit; ambo enim haec unum unitione, Deo quidem humanato, homine vero deitato, vel quomodo quis nominet: dico autem aliud et aliud, e converso quam in Trinitate se habet: illic enim alius et alius, ut non confundamus subsistentias; non aliud vero et aliud. Unum enim tria et idem hac divinitate. Non solum vero iis nos abundare putetis, quibus vestras contradictiones evertere praevaleamus; sed audire potius per quae nostra firmare ipsa omnium firmissima veritas consuevit. Quorum diversa sunt quae illis cum multis aliis communiora esse solent, sicut ea quae genera horum et specialiora diversa sunt: sicut hae quae vocantur species horum, et substantiae, et naturae secundum numerum sunt diversae. Sed simplicis rei et compositae, sempiternae et temporalis, vertibilis et non vertibilis, mutabilis et immutabilis, passibilis et impassibilis, diversa sunt genera et species; diversae igitur, secundum numerum, et substantiae vel naturae.

Haeret. Hoc in Domino Christo non habet rationem, propter unitionem: sicut enim rationalis animae et corporis diversa quidem sunt genera et species, unum vero animal homo, et ejus una substantia et natura: sic et in Domino Christo, genera quidem discrepant, naturae vero minime.

Rust. Non est verum quod dixisti. Anima namque et corpus, non tam secundum genus quam potius secundum speciem distant. Genus enim tam animae quam corporis substantia susceptibilis contrariorum: etenim et anima susceptiva virtutis et vitii est, et corpus salutis atque languoris. Sed nec simpliciter specie differt corpus ab anima, una enim species humanitatis est, sed forsan iis quae sunt media inter haec. Hoc enim mortale, illud vero est immortale, et aliis talibus differentiis: quare verax est praedicta propositio.

Haeret. Sed ecce, principio isto concesso, continuo descendentes usque ad fines Nestorii pervenitis. Nam quorum diversa sunt genera, et species, et substantiae, ac naturae, horum nec unum est individuum, nec subsistentia una, neque una persona, sed amplius. Si enim duo haec quae dicis, individua sunt, sive substantiae, vel essentiae, sive subsistentiae rationales, duae omnimodo et personae.

Rust. Non necessarie conclusisti; diversis enim existentibus mundi et generibus, et speciebus, et substantiis, et naturis, individuum non est diversum. Unus est namque individuus mundus, etsi saecula diversa dicantur: saecula enim ex temporibus fiunt, mundus vero substantiarum est. Nec vero illi sunt huic rationi contrarii, qui plures mundos suspicantur: nam vel si esset alius, similiter plures haberet in semetipso naturas atque substantias; unusquisque vero eorum nihilominus unus esset. Sic igitur nos, si in aliquo alio praeterquam in uno Christo subsistere alias duas individuas substantias diceremus, tunc duas pluresve personas modis omnibus et inevitabiliter inferremus; si vero de uno ac solo id dicimus, sicut nullus recte credentium hanc omnium corporalium naturarum constitutionem duos vel plures mundos esse affirmavit; sic neque nos duos aut plures Christos asserimus. Magis vero nec sic, sed longe melius: omnia namque illa non secundum subsistentiam sunt unita, sicut naturae hujus dominici Christi. Si vero non diversa sunt genera, neque species deitatis et humanitatis; ergo nec ex diversis naturis Christus, neque est ex duabus. Si vero est ex duabus, da igitur earum differentias substantivas: non enim vis secundum individuum et ista distare. Insuper si revera homo est, id est animal rationale, terrenum, et nihil distat a Deo: igitur, quod est impiissimum, nec nos ab eo, aut certe ille nobis consubstantialis non est. Insuper si verum est quoniam quorum diversa sunt genera, non eadem sunt et quae sub generibus distinguuntur, similiterque et ea quae iis subsunt, sive ad aliena invicem genera, sive ad ea quae intra ea sunt comparata, quorum hoc quidem genus habet, illud vero non habet, multo magis diversa monstrantur. Si igitur deitas nec genus habet, nec eam speciem quae supponitur generi, habere vero haec invenitur humanitas, multo magis in una natura coadunari non posse demonstrantur. Superiora igitur sine praejudicio posita sint, in quibus diversa genera et species diximus, divinitatis et carnis.

Haeret. Unum summumque genus habet divinitas atque humanitas: substantia enim generalissimum genus est divinitatis et humanitatis, quae est per semetipsum subsistens.

Rust. Per se subsistens, cum de Deo dicitur, significat quod nullius alterius (ad id, ut sit) indiget: cum vero de creaturis, nequaquam: a Creatore enim esse sumpserunt; et in ipso vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Substantia vero, id est οὐσία, cum de Deo dicitur, ab eo quod sit semper nominata est, quippe οὐσία est quae semper est; in creaturis vero, minime. Igitur, etsi unum nomen est substantiae, non tamen una res. Non est igitur commune genus substantia deitatis et carnis, sed nomen commune tantummodo: hoc vero genus non est.

Haeret. Sed et anima, idem genus non habens corpori, unam cum eo speciem complet.

Rust. Magis unum summumque genus habent, utrumque enim substantia est, et nomine et definitione: quod in Christo de deitate et humanitate impossibile esse si adhuc dubitas, et inferius ostendetur. Anima igitur rationalis, et corpus hominis, identitatem naturae circa unitionem suscipiunt, eo quod et unum genus et eamdem speciem teneant: sunt vero etiam diversae naturae, quia et sub diversa specie ac definitione nonnunquam ponuntur. At vero deitas et humanitas Christi sub una specie non ponuntur.

Haeret. Non fit ex incertis, secundum quod incerta sunt, demonstratio incertorum. Si igitur ostendis quia deitas et caro sub una definitione non jacet, et quia in uno eodemque homine differt definitione et natura et species corporis et animae , tunc forsan ea quae adjecisti sequentur. His igitur inferiori loco servatis, veniamus ad alia, ut non sermonum prolixitatem longius extendamus.

Rust. Dominum Christum consubstantialem tam Patri quam nobis, secundum unam et eamdem per unitionem substantiam, saepe profertis, nulla perdita neque confusa; sed ipsam sicut dicitis unam substantiam impossibile est non habere quaedam quae in comparatione ad invicem recte aliud et aliud nominentur, ut carnem, ut animam, ut Verbum; contingit enim multas differentias sumere, quas ego tanquam notas tuo intellectui derelinquo. Aliud igitur et aliud, si substantia et substantia dicitur, recte alia et alia substantia praedicatur: si vero aliquid horum non est substantia, quomodo secundum hoc, quaedam sunt ei consubstantialia, cum non sint secundum substantiam consubstantialia? Quomodo autem vera divinitas, et perfecta et individua humanitas, substantia non erit? Si igitur alia et alia substantia deitatis et carnis, quomodo duas eas non patimini confiteri? si vero et duas has confitemini, cur a nostra sententia et communione desciscitis?

Haeret. Sic et puri alicujus hominis poteris duas demonstrare substantias, ut ex his convincaris tres inducere Christi substantias: homo etenim, secundum substantiam mentis, consubstantialis est angelis; secundum corpus vero pecudibus simul ac bestiis. Et rursus, secundum corpus quidem consubstantiales sumus corporibus mortuorum, secundum animam vero, animabus ipsorum: ut non angelorum tantummodo ponamus exemplum, de quibus et mihi incertam fateor esse quaestionem.

Rust. Hoc totum falsum est: consubstantialitas enim pro parte, et non pro totietate substantiae imperfecta est. A trecentis enim decem et octo sanctis Patribus, propter hoc, Deo Patri consubstantialis dictus Filius, ut cognosceremus quia nihil in eo deest paternae substantiae. Similiter vero ab his qui postea fuerunt, sanctis Patribus, consubstantialis nobis est praedicatus, ut omnia nostrae substantiae illum habere credamus: igitur haeretica fraude, consubstantialitatis nomine utitur, qui ex parte hoc suscipit. Quidquid ergo verum sit de angelis, consubstantialis eis non est homo; similiter vero nec bestiis, neque pecoribus, neque cadaveribus, nec animabus. Amplius, nec simpliciter secundum quamcunque partem consubstantialis in rationalibus homo recte dicetur: nam licet una sit materies ex qua corpus, sed tamen forma corporis longe praestantior. Unde nec partem parti, vel totietatem consubstantialem verum est esse; quasi eo quod una materia sit, nos consubstantiales dicamur serpentibus, et cimicibus, et pulicibus, muscis, et omnibus simul quae humani corporis evaporatione nascuntur. Insuper, si omne quod consubstantiale est homini secundum corpus, ei plane consubstantiale est; circa hoc ipsum, illis quibus secundum hoc consubstantialis est homo, erit et Christus, quod absit, omnibus praedictis consubstantialis secundum corpus; nobis enim circa hanc partem consubstantialis est Christus. Si vero aliquis, tales despiciens blasphemias, haec ut vera concedat; illud tamen avelli non potest, quia hujusmodi consubstantialitas neque integra est, neque perfecta: non igitur duabus perfectis naturis consubstantialis est homo, ut Christus. Amplius, si magis proprie a nascendo est dicta natura: ut gignitur, magis quam ut corrumpitur, est natura: homo vero integer nascitur atque perfectus, corruptio autem separat corpus et animam ab invicem, et duas separatas res efficit, quarum neutrum perfecta natura est. Si enim perficit naturas corruptio, et contrarii secundum se contrarius est effectus: igitur genitura naturas exterminat, quod est nimis incongruum. Et quidem humanitatis Christi natura, mortis tempore, in duas est separata, et in duo quaedam facta est una natura, quorum tamen neutrum fuit perfecta natura. Iterum vero, resurrectio ex duabus est, sed non sic habet perfectissimarum in eo unitio naturarum, sine corruptione siquidem et sine imminutione unaquaeque unitarum naturarum in speciei perfectione subsistit. Insuper, si hominis cujusdam puri, ut ais, duae possunt substantiae demonstrari, licet earum nulla perfecta natura sit, ne idcirco non duae sunt, quoniam non perfectae, dum duae perfectae sint Christi naturae, quomodo non multo amplius duae sunt? Si igitur et illos qui duas naturas hominis dicunt, nihil subsequitur inconveniens; duas igitur naturas confitentes Jesu Domini Christi, quid indecens consequetur? Qui autem tres dicit, imperfecte perfecta connumerat divinitati: superflua vero erit omnium sub uno Patrum vox dicentium consubstantialem nobis esse Christum secundum humanitatem, ad interemptionem eorum qui dicunt inanimatum, vel sine mente esse dispensationem. Si vero apud homines sic dicuntur consubstantialia, nihil profuit Patres consubstantialem dixisse Filium Patri: potest enim quis impius suspicari quoniam quantum praestat rationale inanimato, tantum Pater Filio comparatur. Est vero, ut arbitror, multa millia insaniora his dicere. Sed nunc interim ista sufficiant.

Haeret. Si una est substantia et res Christus, igitur unum quidem substantivum, una per unitionem substantia Christus est.

Rust. Res et personam significat, et naturam. Et una igitur res Christus, et duae: et magis vero ipse quidem res una est, quippe ut una persona, in duabus vero naturis agnoscitur.

Haeret. Quia interim non negasti unam rem esse Christum (quomodo enim non unum dicis Christum, qui rem nam Christum esse dicis?), res vero haec est substantiva: una igitur, ut diximus, substantia Christus est, una igitur et natura: quid enim ad me, utrum etiam duae res sint, an minime? interim, quia una est, contradicere non potes.

Rust. Sed non modis omnibus sequitur unam rem et substantivam unam quoque esse substantiam: nam et virga Aaron quae attulit fructum (Num. XVII, 18), una quidem substantivaque res erat cum fructibus suis, non una vero substantia cum fructibus erat. Et tabulas scriptas digito Dei (Exod. XXXI, 18) unam rem dicimus, non unam quoque substantiam. Verum, nec illud incongrue arbitror responderi, quia Christus, nec substantiva nec insubstantiva, sed supersubstantiva res est, quippe duarum perfectissimarum substantiarum vel naturarum. Etenim panis ille quem dominica oratione deposcimus, supersubstantialis (Matth. VI, 11) dicitur. Et arbitror sic nos eum petere, ut Christum potius expetamus, donec, sicut ait Apostolus, formetur Christus in nobis (Gal. IV, 19). Amplius vero, si milium piri ramos insertos habens, una arbor et una est res; sed quia habet et proprios ramos, nec una substantia, neque una natura est. Sed ut milium simul et pirum duae, ut vero arbor una esse res dicitur: quid obest unitati personae, si Christum duas res esse dicamus? Aut quid naturarum dualitati, si eum unam rem confiteamur existere? Insuper, etsi respondeamus substantivum quidem esse Christum, non ob hoc erit una substantia; unam siquidem personam dicimus substantivam: sicut si aliquis, verbi gratia, dicat hunc mundum non esse insubstantivum, non tamen ex hoc ejus unam cogeretur affirmare substantiam. Si vero aliquis omnino insanus et contentiosissimus dicat unam mundi esse substantiam, sequitur eum nec in quibuslibet rebus aliter ullatenus dicere, nisi quia una substantia sit. Si enim cunctae quae in orbe sunt diversitates non faciunt sub numero esse substantias, unaquaeque ad aliam comparata, una erit cum ea: una igitur substantia hominis et lapidis et elephanti atque formicae, et coeli ac montis.

Haeret. In hunc mundum talis non evenit unitio, quia nec unus est filius, unus Christus, unus Dominus. Et si unus simpliciter mundus, sed est millia millium reperire qui vocentur filii et personae, et substantiae; in Christo autem inconvulsibilis unitio facta est.

Rust. Nonne praedixi quia exemplum non per omnia est inconveniens? alias non erit exemplum, si per omnia idem. Quia igitur dixisti substantivum quiddam esse Christum, ostendi quia et aliud aliquid dicitur quidem substantivum, non unius autem substantiae, sed multarum est. Si vero ea quae arte fiunt dicere velim, multa millia talia invenire possibile est ut navem, domum, ut lucernam ardentem, et his similia: universa enim talia, substantia quidem sunt, non unius vero substantiae.

Haeret. Nunquam natura continet minus a persona, quippe consueta et amplius continere: dico autem nunc de naturis rationalium; et ideo duas naturas dicere abhorremus, metuentes ne consequenter dicamus duas quoque personas.

Rust. Insanissimus timor: nec enim sunt duae rationales naturae quae non millia contineant personarum; sed neque una quae non plures quam duas personas obtineat. Non erit ergo neque una Christi natura, ne sint ejus non duae tantum, sed plures quoque personae. Insuper autem nec ex duabus secundum nos naturis est Christus, ne sit aut pluribus personis seu filiis, aut Christus, aut Dominus. Si vero eos qui ex duabus naturis dicunt Christum, sive ex duabus, sicut vos, consequitur personis aut pluribus, non consequitur ex duobus Christis aut filiis dicere; nec illos haereticos qui duas etiam dicunt Christi personas, eadem consequentur incongrua: quare multo minus orthodoxos, qui Dominum Christum in duabus naturis confitentur, sequetur duos dicere Dominos, aut Christos, aut filios. Insuper, si ob hoc duas naturas metuitis dicere, ne forte, secundum quod consuevit, in reliquis duas inducatis personas; dicitis enim quia nunquam minus sunt a duabus personis duae naturae; nec illud unquam confiteri debetis, quia Dominus Christus Deus perfectus et homo perfectus est, quia in reliquis rationalibus universis, perfecti Dei et perfecti hominis impossibile est unam solamque esse personam. Si vero de hoc opinatissimo miraculo nobis quippe Christianis existentibus dubitare periculosum est; quoniam, quando voluit Deus perfectus, potuit cum perfecta humanitate ea esse persona, quia non est ei impossibile omne verbum, juxta Evangelium (Luc. I, 37): cur dubitamus quia haec ipsa persona in duabus perfectis naturis sit non separanda, sed potius agnoscenda? Sicut igitur Deus perfectus et homo perfectus inaestimabiliter una sola persona est, ne duae perfectae naturae sunt mirabiliter unus filius. Et haec, ut ita quis dicat, regula in reliquis quidem cunctis immobilis est, in solo vero Christo soluta est. Non igitur eo quod male utatur substantiarum dualitate Nestorius, idcirco tacendum est duas esse substantias; alioquin quoniam male utitur perfecto Deo et perfecto homine, orthodoxi non hoc debent dicere. Et ut simpliciter dicamus, si tacere debemus, vel omnino auferre omnia quae ab haereticis male usurpantur, nihil nobis est confitendum, et prae omnibus auferrentur Scripturae.

Haeret. Cogis me idem repetere: quando natura divina minus continuit a persona? aut quando substantia, minus a subsistentia? dicite.

Rust. Ad hoc quidem jam sufficienter respondimus: verumtamen et hoc competenter adjiciam, quia nec hic duae naturae solum continent Christi personam, licet in ipso solo secundum subsistentiam sint unitae: etenim divina ejus natura pariter continet et Patrem et Spiritum sanctum; et humana ejus substantia reliquos homines. Sed quemadmodum in divina natura subsistens, ut et Pater et Spiritus sanctus, non tamen purus est Deus; et in nostra vero, sed non nudus est homo: sic in duabus subsistens, non est partitus, nec enim duas habet personas. Quaero vero a te, quomodo dixisti naturam: utrumne universalem, an potius individuam?

Haeret. Ego indifferenter accipio: quae enim omnino differentia est, aut quid interest?

Rust. Multa etenim: si enim universalem, vel communem dicis, verum est, quia non minus continet a persona, imo magis et amplius; si vero particularem vel individuam, sicut meam tuamque, vel alterius individui, alii nulli communem (non enim idem sum ego qui et tu), in Christo propterea exemplum non invenimus, ut dixi, quia solae rationales naturae sunt, Deus et militiae coelestes, et homo; nunquam vero ex his duae unitae ad invicem sunt naturae, ut unam facerent solamque personam, sicut in Domino Christo circa unitionem deitatis atque humanitatis. Haec est enim inopinatissima proprietas illius unitionis, cujus exemplum non potest inveniri: nunquam enim duae rationales naturae in unam personam inseparabiliter sunt unitae. Insuper nec est Dei particularis natura, id est, nullius alterius nisi unius soliusque personae; sed una et sola divinitas inexcessibiliter omnium trium natura est personarum: unum siquidem Deum veraciter confitemur.

Haeret. Si unus et individuus Christus, omnis vero individui una species est; una vero species, una natura est: una igitur Christi natura est.

Rust. Sunt multa millia individuorum quorum nec una species nec natura una, sed multae sunt: ut civitates, ut domus, ut naves, ut chartae, et earum quae illic scriptae sunt litterarum.

Haeret. Sed haec ex arte sunt, non a Deo neque a natura.

Rust. Interim si esset consequens ex omni necessitate, si unum sit individuum, unam quoque esse naturam, et in his omnibus una utique natura fieret. Si vero dicis, omne individuum quod a Deo fit, unam habet speciem et unam naturam; nec hoc verum est: mundus enim a Deo factus est, et non habet unam naturam.

Haeret. Sed adhuc volo circumscribere adjectione sermonem, ac dico: Omne individuum substantivum quod a Deo fit, et inseparabile est, una est species et una natura.

Rust. Rursus in admirabili non admirabile quaeris, et in incomparabili comparationem, et exemplum in his quae exemplum recipere nequeunt. Si vero id esse rationabilis hominis arbitraris, et ego tibi multas affero hujusmodi regulas, quas non poteris explicare in saecula saeculorum. Dic enim, quando perfecta divinitas et perfecta humanitas una facta natura sit, et non manserint duae, quando creator et creatura, una est per unitionem facta substantia; quando duae perfectissimae naturae alterum quiddam perfectum effecerint? et non utique perfectius simul et melius, quando una species duabus perfectis speciebus inexcessibiliter fuit consubstantialis.

Haeret. Quoniam nunquam tale aliquid factum sit, confitemur et nos: ex tunc vero universa haec inaestimabilia et mira facta sunt, ex quo una per unitionem facta persona est: tu vero magnalia et inaestimabilia Dei accusas ut incongrua. Si igitur ex his non factum putas unum Filium, unum Christum, unum Dominum, dic aperte. Si vero unam confiteris, secundum veritatem, personam, da quae unum necessario consequuntur.

Rust. Da tu consequentia perfectae deitati humanitatique perfectae; da quod est proprium consubstantiali Deo Patri Sapientiae, et consubstantiali nobis carni animatae anima rationali. Redde suis rebus proprium numerum; non auferas quantitatem, si substantiam perfectionem confiteri non simulas: ubi enim perfectio secundum substantiam, illic et substantiarum quantitas; ubi unitio inconfusa, illic et numerus unitorum. Omnis vero substantia simul accipit et esse et una esse; et sic una, ut uni collata duas impleat unitio adjecta, non numerus interemptus: alias tu mihi ostende unitionem inconfusam perfectarum rerum quae perimat earum numerum solum, et nullius secundum nullam partem perimat esse quod est, ut videaris aliquid non irrationabiliter dicere. His vero et illud adjiciam. Dixisti quia omne individuum a Deo factum, substantivum inseparabile, una species est. Si igitur sic facta est inhumanatio, ut alia quaedam creata, habes quid dicere? Volo autem ut non dicas verba tantum, sed ipsas res. Dic igitur vel unum substantiale individuum a Deo factum et inseparabile, et unam speciem, ut exinde invenias veritatem.

Haeret. Omnia quidem talia esse conspicimus: verumtamen dicam et unum ex his. Ecce unusquisque nostrum, et individuum, et unum est aliquid, et substantivum et a Deo factus, et inseparabilis; et tamen una species est, et una natura, et una substantia.

Rust. Omnia, ut consuevisti, posuisti dolose. Quia igitur exemplum manifestiora quae dicta sunt fecit, dicemus et nos quoniam non similiter haec sumuntur in Domino Christo; tu vero ea de quibus disquiritur, ut confessa sumpsisti: non enim sic individuus Christus, ut reliqua, vel ut nos: nostrum siquidem quisque individuam habet personam, id est alii nulli communem, et individuam substantiam suam: in Christo vero, persona quidem individua, ipsius est enim solius: natura vero non eodem modo individua, communis enim cunctarum trium personarum, et nisi communem non est possibile reperire. Rursus unum non simpliciter dicitur de Christo, quia unum quid sit; sed cautius, quia unus, sicut supra ostensum est. Similiter vero et de substantivo est demonstratum, quia non solum quod in una substantia subsistit substantivum est, sed et in plures; et quod a Deo sit, non cum faciente Deo unum dicitur, sed factura, unum cum factore, sicut cum corpore anima. Et indivisum quidem confitemur Filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum, et ejus inseparata persona est: naturae vero ejus non inseparatur una, sed inseparatae ut duae unitae sunt. Igitur claret quoniam non eadem facta sunt in Domino Christo quae in aliis. Insanum est igitur quod dolose verbosatus es talia, dum magis dicere conveniret quia in creaturis se sic habet, in creatore vero creaturam suscipiente non sic. Nec enim in quolibet alio factum est unquam ut duae perfectissimae naturae praeexisterent a principio in aliis individuis suis, et postea ex his esset una persona.

Haeret. Quid enim, quaeso, dic mihi, nonne omnes doctores Ecclesiae catholicae exemplo hoc usi sunt, inquientes, sicut unus est homo, anima et corpus, sic unus est Christus Deus perfectus et homo perfectus? Sic ergo et Christus, et individuum, et unum, et substantivum, et reliqua, sicut dixi.

Rust. Et supra jam dixi: regula est universorum rationalium communissima, ut exempla a parte sumantur, non vero a totietate. Usi sunt igitur Patres hoc exemplo, non ut ea quae dixisti ostenderent, quae et olim falsa monstravimus; sed ut ostenderent unum Filium, unum Christum, unum Dominum, et ejus unam personam substantialem. Ut vero non putes hoc exemplum per omnia convenire, audi a nobis irrefutabiles rationes, quae vestrum mendacium evertunt. Si enim gentilium fabulas hactenus tenes, et putas quia praeexstiterunt animae rationales corporibus suis, duae nihilominus erunt perfectissimae substantiae ac naturae, Deus et mens. Insuper Dei Verbi et unitae illi animae, quae secundum te a principio praesubsistent personae. Ex duabus vero praeexistentibus personis unam personam impossibile est fieri. Dicit enim sanctus Cyrillus in epistola quam et sedes apostolica et sancta Ephesina synodus confirmavit, haec: « Vel si personarum unitionem diffament quidem: non enim dixit Scriptura, quia Verbum hominis univerit sibimetipsi personam; sed quia factum sit caro. » Ecce usque adeo accusat dicentes in Christo unitionem personarum factam fuisse, ut et contra illud id ponat quod legitur, quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Ad causam vero nihil differunt qui dicunt praeexistere unitionem hanc, qui assumptus est hominem, et qui asserunt praeexistere mentem Christi; et isti namque illas mentes proprias volunt habere personas: aequales etenim praeexstitisse, et similes eas et indifferentes per omnia naturaliter ac substantialiter asserunt, non tamen indistinctas circa individuorum numerum. Nam si hoc non est quod dicunt, ergo una mens prius per omnia erat, et postea meritis discreta est in diversas. Sed quomodo una non unius esset meriti mens, omnimodo una et a seipsa non differens? At si propter hoc tantummodo differre incipere illa mens potuit, quia non idem sit et quae illius discretione subsistunt, ac per hoc et mea mens tot individuis debet distingui quot meritis. Sed absit ab omni anima rationali haec vesania, ut peccati numerus multiplicandarum causa blasphemetur animarum. Si igitur amplecteris talium dogmata, nec sic animae corporisque exemplum per omnia convenire cognosce: non enim ex duabus perfectissimis personis est homo, neque ex praeexistentibus perfectissimis naturis, etsi secundum corpus ex praeexistentibus materia. Insuper ipsum corpus humanum non ad aliud aliquid factum est, nisi ut hujus sit animae, velut si quis dicat, organum. Mens vero circa tales remotam subsistentiam habuit: non enim quae in Christo unitio facta est, a principio fuit. Nam si a principio, unaquaeque mens, quod absit, Christus erat, in nullo namque volunt dispares a principio factas, non enim propter corpus tantummodo Christus est, alias non inhumanatio, sed incarnatio est facta solummodo. Similiter si una mens unita est Verbo, non a Virgine inhumanatio: quia non ex tunc est nostrae naturae unita totietas, sed jam prius illud quod est multo amplius subsistebat. Quinimo, quod magis proprie homo est, id est interior homo; et erit inhumanatio, ejus tantum qui foris unitio. Sed non sic sapuerunt sancti Patres: perfectam siquidem naturam nostram Verbo unitam, et non solum carnem a tempore conceptionis quae in Virgine facta est, consonantissime docuerunt. Continet enim praedicta epistola etiam haec: « Diversae quidem quae ad unitionem veram convenere naturae; unus vero ex ambabus Christus et Filius, non tanquam naturarum diversitate consumpta propter unitionem: perficientibus autem potius nobis unum Dominum et Christum et Filium deitate atque humanitate, per ineffabilem et inenarrabilem ad unitionem concursum. » Ecce differentes quidem naturas in Domino unitas esse dixit, et hoc ad faciendum Christum; ne putares quod alio tempore praeter id quo facta est conceptio corporis; et ne quis putet quia sola caro tunc unita est Verbo, addidit quia divinitas et humanitas ad unitatem concurrerint.

Haeret. Nos praedictum dogma non colimus: hoc est enim quod dicitur Origenis de praeexistentia, quod et sancti Patres nostri et archiepiscopi Alexandriae sub anathemate damnaverunt, maxime sanctus Theophilus, quem et sanctissimus Cyrillus in omni orthodoxa confessione secutus est. Superflue igitur ea quae a nobis non coluntur dogmata dissolvisti. Oportet autem, eo quod semel ita elegeris ut accuses nostrum dogma, et in contraria parte stes, ad rem pertinentia loqui.

Rust. Quia inter vos nonnullos habetis talia sentientes, et consequens est vestro dogmati ut ista dicatis, sicut postea ostendetur; idcirco haec dicere sum coactus: quoniam vero tu non vindicas talia, convertar ad reliqua. Quia igitur non praeexistunt corporibus hominum animae ipsorum, claret quia propter invicem creantur a Deo: anima quidem sicut ad gubernandum corpus secundum naturam, corpus vero, sicut sine quo impossibile est tales illius operationes impleri. Ideo enim individua anima individuo utitur corpore, et non alia anima alterius corporis gubernatrix est naturaliter, sed proprii unaquaeque, ad hoc namque etiam subsistit. At vero Deus Verbum, non ad incarnandum et inhumanandum substitit, sed sempiternus est: neque ergo humanitas ad hoc ut ita uniretur substitit, sed alteram habet subsistendi causam; nec humanitatem dico solummodo individuam quae Verbo unita est, sed communem. Vides igitur longe impar unitionis exemplum.

Haeret. Etsi discrepat Dei Verbi et animae exemplum (quia Deus non tantum praeexstitit animae, sed et infinite praeexstitit homini, et quia ipse, et totius naturae et suae humanitatis creator est), et nec solum movet propriam humanitatem, et universa quae vult, et quemadmodum vult; non tamen humanitatis, a carne: sicut enim ad hoc facta est humana caro, ut a rationali, id est humana, anima gubernata, utilis sit ad animae operationes explendas quae aliter impleri non queunt: sic Dei Verbi humanitas, ut dum moveretur ab eo, ejus operationes expleret. Similiter igitur per unitionem Verbi et ejus humanitatis una natura est.

Rust. Nullo modo hoc, sed magis econtrario verum est. Si enim ex majore horum quae dicta sunt dissimile atque inconveniens est exemplum, ex minore vero simile atque non discrepans, multo amplius Dei Verbi et humanitatis non est una natura, quam sit. Igitur cum nequeat esse et non esse una solaque natura, restat ut propter exempli similitudinem sit utique bene una persona: propter id vero quod longe amplius discrepat, non una natura. Si igitur non facta est una natura, constat quia permanent duae: non enim dicturus es e converso quod Dei ad humanitatem non una natura sit, humanitatis vero ad Deum una natura sit: non solum quia nihil differt circa rem, sed et quia continuo respondebo: Ergo Verbi et humanitatis duae naturae sunt, etsi humanitatis et Verbi non duae, sed una; incongruum vero non a mea orietur propositione, sed vestra.

Haeret. Hoc nemo, ut arbitror, eorum qui habent animam confiteri refutat; quia si una natura est carnis et Verbi, Verbi et carnis una natura est, etsi duae: idem namque est, quotieslibet quis convertat verbositate sermones. Illud vero magis interrogo; si tua ratio vera est, cur non potius una natura et non una magis Christi persona sit, quam una quidem persona, non una vero natura? Quomodo aut Christus unus circa hominis sit exemplum, dum longe amplius discrepet quam concordet? oportet enim multo magis unum non esse, quam esse unum Christum et Filium Dominum.

Rust. Siquidem principaliter secundum ipsum inhumanata esset divina natura, quae sanctae utique Trinitati communis est, omnium trium fuisset incarnatio personarum: quae enim communis naturae sunt, principaliter et secundum se, communia sunt sanctae Trinitati. Quoniam vero non per se, sed per unam est incarnata personam, Deus enim Verbum, Dei Filius, incarnatus est solus, qui est illius naturae una persona: idcirco unita ei caro rationalis absque ulla meditatione, una cum eo persona et unus est Filius, et Christus unus et Dominus. Unam siquidem esse personam, et unum Filium, non totius Trinitatis est proprium, sed unius soliusque personae. Incarnata vero dicitur Verbi natura per Verbum, et secundum quod Verbi est, non ipsum Verbum potius per naturam et secundum quod est ipsa natura; ne et incarnatio, et nativitas, et passio totius sit Trinitatis. Similitudo ergo praedicta ad unum pertinet Filium, unum Christum; distantia vero non ad plures Christos aut Filios, sed ad duas naturas. Ideo circumduxi totum, quia ad distantiam pertinent exemplorum carnis et animae; non ad quod interrogatum est, cur in Christo non persona potius quam natura diversae sint.

Haeret. Non mihi sufficit ad credendum, quia haec exempli differentia sufficiat ad probandum quod non una sed duae naturae sint Domini Christi. Si igitur habes alias, quae sint dicas.

Rust. Multae sunt aliae: quarum prima, quia Verbum a consubstantialibus, non natura, neque substantia, sed sola persona discretus est: unusquisque autem nostrum, praeter communem, habet et propriam substantiam individuam et naturam: idcirco enim et multi homines nominantur. Rursus anima compatitur corpori, Deus autem Verbum nequaquam; anima nullatenus foris a corpore suo habet operationis principium, Deus autem Verbum et in humanitate existens, in coelo et ubique consuetas operationes implevit, licet quasdam et inaestimabiles etiam per corpus. Quid enim differebat ad operationes ejus quae sunt ab initio, utrum non haberet an haberet humanitatem, dum per humanitatem non plueret, non tonaret, non astra moveret, et, si licet simpliciter dicere, nihil amplius per eam sit operatus, nisi sola quae noviter propter nostram sunt facta salvationem, pro qua et inhumanatus est? Harum quasi parva sint haec, et non illi quoque sociasse vel majora vel aequa, sic tibi minus videntur idonea.

Rust. Non ad hoc praefata posuimus, sed ad illud, quia alia est libertas deitatis, in carne et extra; et alia necessitas animae, quae obligata in corpore, secundum hoc habet eodem modo movendi simplicis corporis potestatem. Verum et haec (donando) adjecta sint, cum naturae ac personarum Trinitatis ratio peracta sufficiat.

Haeret. Una est Christi subsistentia: an non una, sed potius duae?

Rust. Et hoc fraudulenter interrogas. Subsistentia enim unum quidem nomen est, res vero diversas significat, ad quas responsio una non convenit. Interdum namque personam significat, nonnunquam vero substantiam. In sancta enim synodo Ephesina utrumque monstratur. Sanctus enim Gregorius ille Nazianzenus, inter alia quae in commentis synodicis continentur, ad testimonium quidem rectissimae fidei, destructionem vero Nestorii dogmatum, et ista docere introducitur: « Aliud quidem et aliud ex quibus Salvator: non enim est idem invisibile visibili, et intemporale subtemporali. Non alius autem et alius, absit: utraque enim unum commixtione, Deo quidem inhumanato, homine vero deitato, vel quomodolibet quis nominet; dic vero aliud et aliud e converso quam in Trinitate se habet: illic enim alius et alius, ut non subsistentias confundamus, non aliud vero et aliud; unum enim tria et idem deitate. » Ecce manifestissime synodi universalis auctoritas, subsistentia pro personis in sancta Trinitate suscepit atque laudavit. Sanctus vero Cyrillus Alexandriae archiepiscopus, in tertia ad Nestorium epistola, unitionem quae est secundum subsistentiam in Christo asserens factam, rursus eas quae de ipso sunt voces non dividendas duabus subsistentiis, neque vero personis, praecepit; prius quidem dicens sic: « Eas vero quae in Evangelio sunt Salvatoris nostri voces, nec duabus subsistentiis, neque vero personis partimur. » Postea vero: « Si quis personis duabus seu subsistentiis, vel eas quae in evangelicis et quae in apostolicis sunt conscriptae voces impertit, vel eas quae super Christo a sanctis dicuntur, aut ab ipso de semetipso. » Et reliqua. Superius vero: « Si quis super uno Christo dividit subsistentias post unitionem, sola conjungens eas conjunctione quae est secundum dignitatem, vel auctoritatem seu potentiam, et non magis conjungit illas secundum unitionem naturalem, anathema sit. » Dicens igitur abominabile esse dividere super uno Christo subsistentias, et hoc post unitionem; similiter vero accusans qui eas conjungunt secundum hoc vel illud, et non potius secundum istud; ostendit quia oportet eas conjungere secundum hoc. Non ergo conjungendae sunt in Christo subsistentiae secundum solam dignitatem vel similia, sed potius conjungendae sunt in Christo subsistentiae secundum unitionem naturalem.

Haeret. Ego arbitror quia magis ex duabus naturis simul et subsistentiis, tanquam ex duabus personis, dixit in Domino Christo unitionem: non enim tam vicine hoc ipsius subsistentiae nomen tam diversum assumpsit, et maxime, inquiens, post unitionem: tanquam si ante unitionem duas diceret naturas atque personas, post unitionem vero unam.

Rust. Nullo modo verum est: praedemonstravimus enim quia non ex duabus personis Dominum dicat. Si enim hoc dicere voluisset, sicut dicens ex duabus naturis factum Dominum non recusat confiteri quod Deus Verbum nostram naturam sibi univerit, sic non habuit recusare fateri quod hominis personam sibimetipsi unierit. Nunc vero hoc quidem approbat; illud vero accusat, dicens in epistola ad Nestorium secunda, sic: « Juvat vero nullo modo rectam fidei rationem si sic habeatur, vel certe si personarum unitionem diffament aliqui: non enim dixit Scriptura, quod Verbum hominis unierit sibimetipsi personam, sed quod factus sit caro. » Ecce claret aut sicut ipsum ponit, aut sicut omnimodo consequens dicere unitionem personarum, et dicere quia Verbum hominis personam sibimetipsi unierit, et hoc tanquam contrarium divinae Scripturae infamans econtrario posuit, quia factus est caro: hoc pene clamans, quoniam qui in Christo unitionem personarum dicit, ejicit illud a sancta Scriptura dictum, quod Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Paulo superius vero ostendit, dicens: « Duarum enim naturarum unitio facta est; propter quod, unum Christum, unum Filium, unum Dominum confitemur: clarissime igitur subsistentiae nomen, nonnunquam personam, interdum vero naturam significat: non enim, sicut inquis, semper et personam significat et naturam. » Et rursus ubi jubet non dispertiri voces quae de Christo dicuntur, duabus personis sive subsistentiis, subsistentiae nomine atque personae simpliciter atque indifferenter est usus, in tantum qui postea ipse divisit voces, super duabus naturis inquiens: « Evangelicas vero et apostolicas de Domino voces, scimus, Deiloquos viros, quasdam quidem communificantes sicut super una persona, quasdam vero dividentes, sicut super duabus naturis. » Et post aliqua: « Glorificavimus omnium Salvatorem Dominum, quoniam Scripturis divinitus inspiratis et traditioni sanctorum Patrum nostrorum convenientem habent fidem, tam quae apud nos, quam quae apud vos sunt Ecclesiae: haec vero continue per ordinem supra sunt posita. » Ecce, divinas Scripturas et Patres sic praedicare confessus est, quoniam oportet distribui voces duabus naturis. Quia ergo non dicit sibimetipsi contraria, constat, quoniam naturis quidem distribuendae sunt voces, nequaquam vero personis, id est subsistentiis. Commune igitur diversarum id nomen est rerum, et interdum personam significat, nonnunquam vero naturam. Unam igitur subsistentiam dicimus Domini Christi, subsistens est enim persona ejus: non vero abominamur et duas dicere, quando et pro naturarum nomine pie hoc quis assumere vult sub omni cautela; subsistunt enim duae naturae.

Haeret. Sed ecce Chalcedonensis synodus, quam veneramini, unam subsistentiam dicit Domini Christi. At vero beatissimus Cyrillus ex duabus subsistentiis unam dicit, et dicebas (quin potius demonstrare voluisti superius) quod non dicat ex duabus personis: ex duabus igitur naturis dicit Dominum Christum. Quoniam vero et mox unam ejus subsistentiam dicit praefatus Pater, unam igitur naturam novit Domini Christi. Sicut enim non recusas, duabus naturis dictum et ex duabus subsistentiis, sic negare non poteris quia in una natura dicat, quando in subsistentia unitionem praedicat factam. Non enim vel alterius Patris, vel in diversis opusculis sub eo dicta proferimus nunc, sed et ipsa epistola et non longe utrumque ab invicem ibidem quoque ostenditur, et quando audimus eum dicentem convenisse naturas secundum unitionem naturalem, et non personalem, quia non modo una persona, sed et una ex duabus natura.

Rust. Ea quidem quae dicta sunt, ad solutionem horum quae sunt dicta sufficiunt; sicut enim ostendimus in eadem synodo dictum quia subsistentia interdum quidem personam, nonnunquam vero naturam significat, sic una eademque epistola contigit uno nomine res dici diversas: maxime, quia etsi in una epistola, verumtamen in diversis capitulis dictum est. Insuper quia aliter et aliter subsistentiae nomine usus sit, nec tu poteris denegare: si enim semel acquiescis quia non ex duabus personis dixerit, quando ex duabus subsistentiis dixit, dicis vero quia unam personam et unam subsistentiam pro una natura factam per unitionem dixerit; constat quod aliter atque aliter hoc nomine usus sit: hic quidem ex illis dicens subsistentiis quae non etiam personae sint, sed naturae tantummodo; illic vero illam subsistentiam quae secundum te quoque persona est. Quod igitur (me dicente) ut falsum reprehenderas hoc, et tu, etsi diverso nomine, es confessus. Claret igitur quia etsi vicine, aliter tamen et aliter usus es nomine. Quia vero nec subsistentiam unam pro una natura dixerit, inferius ostendemus.

Haeret. Si non sic intellexit, quia per unitionem una natura facta sit ex duabus, quare inquit, sicut supra jam dixi, « secundum unitionem naturalem? »

Rust. Ad refellendum eos qui dicunt quia nostrae naturae non ipsa divina Verbi natura unita sit, sed velut accidens aliquod Verbi tantummodo, ut dignitas, ut auctoritas, ut potestas. Praetermittens enim quoniam non conjungendae sint subsistentiae, secundum dignitatem, vel auctoritatem, vel potestatem, solum tunc intulit, sed secundum unitionem naturalem, id est ipsarum naturarum; tanquam si quis dicat, chorus angelicus, id est chorus angelorum. Nec non et ob hoc, quia non persona est unita personae, sed Deus Verbum nostram naturam sibimetipsi unire dignatus est, non vero nostram personam; ne non vera, neque in unam personam, neque in unum facta ponatur unitio. Ipse vero sanctissimus Cyrillus in expositione horum capitulorum prima, naturalem unitionem semetipsum dixisse ait, pro vera unitione; et testimonium profert Apostoli ad hujus rei comprobationem, dicens: Et eratis natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Et addit, « quia sicut ille, natura filios irae, pro eo ut diceret, vere filios irae, dixit, sic ego unitionem naturalem pro vera posui. » Si ergo naturalem unitionem, tanquam in unam naturam colligentem ea quae unita sunt, in hoc loco acceperimus, necesse est etiam illic iram quamdam subsistere secundum naturam, cujus secundum naturam malae sint proles, circa impiissimum Manichaeum. Insuper si hoc demonstrare Cyrillus voluisset, quia una facta esset natura, consequens erat ut in expositione hoc clarius diceret, et contra eos qui hoc accusabant adjiceret, dicens: « Verum est: hoc dixi, et bene dixi, una est enim per unitionem facta natura. » Cur igitur naturalem unitionem verae unitionis nomine permutavit? Nemo enim semetipsum exponens et cupiens dilucidare quod dixerit, pro maxime proprio nomine incertius nomen ponit. Veram namque unitionem et nos dicimus et vos; naturalem vero vos tanquam pro vobis solummodo sapitis. Si igitur quod dicitis dicere voluisset, et multo facilius id ille dicere potuisset, et verbum proprium simul et clarius non mutaret.

Haeret. Infirmiores erant ad quos sermo fiebat, id est Orientales; et propterea sermonem sic coaptavit, in tantum, quia, etsi alio nomine, idem tamen induxit tanquam si diceret: quia qui dicit veram unitionem, naturalem dicit; et qui negat naturalem, refutat et veram. Cessit autem de sermonis integritate, propter eos qui nondum poterant capere: si enim verax unitio, et non naturalis, hoc magis ostende.

Rust. Non est opus exemplo, dum ipsa res nobis hoc quod quaeritur solvat: quia enim vel aliam, vel aliter dicitis vos unitionem quam nos, vos ipsi fatemini; quia vero in unam personam, in unum Christum, in unum Filium, unum Dominum, unam substantiam dicimus factam unitionem; hanc vero veram esse quam credimus manifestum est. Sanctus vero Cyrillus nomen verae unitionis dicens et naturalis, permutans, ut dicitis, propter infirmos, nequaquam dispensative in tantam impietatem caderet, ut ex apostolico testimonio probare tentaret, quod ira secundum substantiam subsisteret; cujus filii essent ii qui nequaquam sunt, quod vestram propositionem sequi monstravimus. Si enim hic naturalis unitas ab eo dicta est in unam naturam; et illic irae filii secundum naturam filii dicti essent irae, et ejusdem cujus et ira naturae. Dicit enim praedictus Pater in expositione tertii capituli sic: « Si vero dicamus naturalem unitionem, veram dicimus, dum consueta sit divinitus inspirata Scriptura sic uti hoc sermone: scribit namque alicubi quibusdam sacratissimus Paulus: Et eramus natura filii irae sicut et caeteri. Et nequaquam quis dicat subsistere secundum naturam iram divinam, ita ut etiam germina ejus intelligantur ii qui peccant; alioqui in omnibus utique modis erimus consentientes iis qui Manichaeorum vesania languent; sed id quod dixi, natura, ostendit id quod est secundum veritatem. » Omnes igitur contra nos calumnias vestras, quinimo contra sanctum Cyrillum, hic sermo subvertit.

Haeret. Utrum communes duas naturas Christi dicitis esse, an ut individuas sicut individuas dicitis, omni necessitate consequitur vos duas quoque subsistentias dicere? Omnis enim substantia et individua natura subsistentia est; si vero ut generales, sive universales, vel certe communes naturas dicitis, nunquam pauciores personae sunt harum. Erunt igitur et duae personae, seu amplius, Domini Christi.

Rust. Et hic ad interrogationem quidem non necessaria posita sunt; ad conclusionem vero aequivocatio posita, quae jam saepe est deprehensa. Duas enim Domini Christi naturas dicentes, nec communes dicimus utrasque, neque individuas duas, sed divinam quidem communem, humanam vero individuam. Nec duas vero subsistentias dicimus absolute Domini, sed unam subsistentiam dicimus, ut revera unam subsistentem vere personam. Duas vero cum interpretatione dicere non abominamur, quoties pro natura ponitur is sermo.

Haeret. Omnis natura individua persona est: si igitur humana Christi natura individua est, erit igitur non insubsistens Verbum, duae vero naturae; duae igitur personae Christi.

Rust. Multae individuae sunt naturae, quae non sunt etiam personae, sicut inanimatorum et irrationabilium. Nam et homo dum constet ex anima et corpore, non tamen ex duabus dicitur esse personis, quam [ Leg. quem] confessum est ex duabus individuis constare naturis. Si enim homo ex duabus personis est, erit Christus ex tribus, et Trinitas ex quinque personis: verumtamen et arbores, et surculos, et herbas, et lapides, et alia inanimata individuas quidem solemus vocare naturas, non vero et personas.

Haeret. Multa quidem de hoc dicere est, etsi non apte ad id quod propositum est. Ego vero caetera praeteriens, propositionem definio sic: Omnis individua et rationalis natura persona est: dum enim tres existant confessae rationales naturae, id est Dei, et militiarum coelestium, et hominis, in iis unaquaeque individua natura persona est. Quia igitur vos, super Christo, duas dicitis rationales naturas, duas etiam personas inevitabiliter introfertis: superflue igitur Nestorii anathematizatis nomen, cujus dogma defenditis; aut, ut levius dicam, cujus error vestrum dogma necessaria ratione comitatur.

Rust. Si rationalis apte dicitur Deus, interim non quaeram; sed illud magis affirmo, quia in Deo individua (dico vero singularis), id est non communis, sed unius et solius personae natura est: sola enim in Deo communis natura est trium personarum: illic vero nec sic definitur persona, non enim illic persona est individua natura, neque communis, sed individuum naturae communis.

Haeret. Ergo, ut dicis, magis duae personae sunt in Domino Christo: unicuique siquidem, secundum vos, naturae propria personae ratio convenit: Deus enim Verbum individuum est divinae naturae, humanitas vero naturae rationalis individua; haec vero, duae natura: duae igitur et personae. Nec enim potes dicere quia non quae aequivoce, sed quae univoce dicuntur, connumerantur, qui communem Trinitatis naturam individuae humanitati connumerans, etiam ob hoc duas naturas fateris.

Rust. Etsi in reliquis rationalibus creaturis substantia individua persona est, sed non in Domino Christo: non enim quia eum ex duabus perfectis naturis esse confitemini, ob hoc ex duabus, secundum vos, erit personis: alioquin jam non erit incongruum dicere, Verbum hominis sibi unisse personam, quod in Epheso exclusum est communi sententia. Quia vere id olim est demonstratum, addam etiam illud, quia communiter quidem nobis confessum est, quod diversae quidem quae ad unitatem veram concurrerunt naturae, non tamen etiam quia diversae quae ad unitatem veram convenere personae. Si enim vos quoque suscipitis sancti Cyrilli epistolam cui synodus Ephesina subscripsit, hoc refutare nequaquam potestis.

Haeret. Et ubi hoc aliquando sanctus vir ille conscripserit, unquam probare non poteris.

Rust. Ipsa illius sanctissimi verba satisfacient. Testimonium ex secunda epistola ad Nestorium S. Cyrilli: « Carnem animatam anima rationali uniens Verbum sibimetipsi secundum subsistentiam, ineffabiliter atque inintelligibiliter factus est homo, et vocatus est filius hominis non secundum solam voluntatem vel benignitatem, sed neque velut in assumptione solius personae: et quia diversae quidem, quae ad unitatem veram conductae naturae, unus vero ab ambabus Christus et filius; non tanquam naturarum differentia interempta propter unitionem, perficientibusque potius vobis unum Dominum et Christum et Filium deitate et humanitate per ineffabilem unitionem et inenarrabilem concursum. » Igitur etsi super aliis natura rationalis individua persona est, in Christo vero haec regula nullatenus vera est.

Haeret. Irrationabile mihi nimis videtur esse quod dicitur, quia in omnibus quidem verum est, in Christo vero haec regula nequaquam vera est. Si enim similiter nohis participatus est sanguine et carne, et per omnia nobis assimilatus est absque peccato, cur in eo solo non verum sit quod in omnibus verum est?

Rust. Si quidem hoc solum inaestimabile atque insuetum esset in Christo, equidem neque tunc te diffidere hujusce miraculis oportere convenerat. Si vero et multa, imo universa, in illo inaestimabilia, hoc magis esse irrationabile vel tarde jam respice; quia cum tanta miranda atque inaestimabilia fide percipias, ad unum horum dubius es. Quis enim, dic mihi, praeter hunc alius talis ut hic? Ideo iste non secundum consuetudinis legem factus est: quoniam nemo a semetipso factus est sicut iste, sed novo modo, nova unitione, nova et singulari atque irregulari lege factus est. Nunquam siquidem, neque homo, neque angelus, neque quis ex superiorum rationalium Deus erat, nec erit, in unam Deo illi qui consubstantialis est Patri personam unitus, nullus ex alia natura; unus cum Verbo et Deo Christus est factus; neque quisquam unus Dominus, nec unus unigenitus Dei, sicut in hoc credimus factum: duarum namque perfectissimarum rationalium naturarum nunquam secundum veritatem facta est una persona, sicut in Domino Christo est factum. Amplius vero adhuc dicam, quia neque inter ipsas creaturarum substantias unquam tale aliquid factum est, ut unirentur in unitate personae: non igitur aliorum rationalium regulae supponitur ipse Dominus; non enim caeterorum factus est lege. Sicut igitur Nestorii syllogismos, quin potius paralogismos, id est falsas collectiones; ita et aliorum qui similiter consueta et inaestimabilia in non aestimabilibus, et mirabilibus et mentem supereminentibus quaerunt, abominamur: ex talibus enim non potest colligi quod idem sit Deus perfectus et homo perfectus. Sic credentes omnia regenti et omnipotenti Deo, vobis quoque resistimus, qui dum vultis comparationibus et exemplis et legibus regulisque subjicere unitionem super cuncta fulgentem, jam non eam creditis singularem.

Haeret. Ego homo sum; rationabiliter persuaderi desidero, rationalem me creavit Deus.

Rust. Recole, quaeso, et participem te esse illius divini baptismatis; recole de illo mysterio esse sermonem, cui nunquam aequum quid vel simile contigit: quia hoc ipse in semetipso universorum Dominus fecit; sicut per prophetas ipse dixerat, inquiens: Faciam novum in femina quod omnes mirabimini (Jer. XXXI, 22). Verum quia valde me cogis verbo inire quae superexsiliunt animam, prius a Deo veniam petens, ut possum, aggrediar disquirere imperscrutabilem rem. Dico autem quoniam si fides accommodanda est exemplis, omnia quidem sine exceptione habet nostrae naturae Christus, non omnia vero humanae personae: videmus enim unamquamque hujusmodi subsistentiarum omne quod suum est esse in semetipsa habentem, praeter caeteras alias sequestratam. Nec enim mea anima alterius corpus per semetipsam vel prime gubernat, etiamsi secundum accidens, velut filios aut servos dicimur gubernare. At vero Deus illam humanam naturam nunquam sua praesentia atque gubernatione depositam reliquit, tanquam si dicat aliquis effrenate libero arbitrio abuti, sed et ob hoc eam creavit, non ut suae [ F. leg. sua], sed ut ejus esset; et super semetipso eam fundavit, tanquam super basim quamdam vel fundamentum, ut vera dicam, ut per eam perficeret propositam suae immensae largitati pulcherrimam dispensationem. Igitur si omnis individua natura persona est: sed illa omnis quae non ad hoc creatur, ut alteri inseparabiliter unita permaneat. Nam et humanum corpus non est alterius personae ab anima sua; alioquin, ut jam dixi, erit Christus ex tribus personis, et ex quinque Trinitas sancta.

Haeret. Prius oportet me ea quae ante dixisti recipere, si tute ad reliqua pervenire contendis. Miror namque quomodo dicitis quia inhumanatio Domini caret exemplo, dum multi Patrum exemplorum comparationibus hanc assimilent; nec non et ipsa sancta et universalis synodus Ephesina, in mysterii explanationem, hominis utatur exemplo, et hoc ex lectionibus antiquorum perdoceat: quia sicut ex anima et corpore una est hominis natura, sic ex divinitate et humanitate una est Christi Domini natura, sic aliquatenus inquiens: « Naturae quidem duae, Deus et homo, quia et anima et corpus: Filii vero non duo neque Dii; neque enim hic duo homines, etsi sic Paulus quod intus est hominis et quod foris est appellavit (II Cor. IV, 16); et si oportet breviter dicere, aliud quidem et aliud, ea ex quibus Christus. » Si igitur hoc sanctissimi Patres rationalis animae et humani corporis exemplum suscipiunt ad Domini inhumanationem, sic unitas dicentes in Christo naturas, sicut in unam naturam hominis animam simul et corpus, quomodo nos hoc super inhumanatione sapere prohibetis, extra exemplum dicentes esse unitionem, cujus tanti ac tales Patres similitudinem proferunt?

Rust. Ergo in nullo dissonare dicitis eam quae in Christo celebrata est unitionem ab ea unitione quae incessanter fit in universo mundo, ubicunque componitur homo.

Haeret. Quomodo non differt, dum semel et solum facta sit super divinitate atque carne?

Rust. Hoc non ipsius unitionis, sed eorum tantum quae uniuntur, differentiam fecit. Si enim, sic verbi gratia dico, aut hominem et angelum, aut Deum et virtutem forsan aliquam ex rationalibus coelestium adunari contingeret, ab iis quae unirentur unitione non distarent. Quare alterum est, differre ea ex quibus aliquid est, et alterum ipse unitionis eorum modus.

Haeret. Et aliquid distat unitio, effectus tamen minime, in unam siquidem personam convenerunt.

Rust. Sed nos nunc ab unitione argumentamur ad effectum; et quoniam communiter Christi confitemur unam solamque personam, si una quoque natura sit quaerimus. Sed quia omnem comparationem aut exemplum non per omnia simile nec per cuncta dissimile poni necesse est, cum multos modos circa hominis consideremus exemplum: ex duabus enim naturis, non modo unus homo, una persona, una subsistentia, sed et una species, unum animal, et una substantia vel natura, ex iis ipsis apparet quia a sanctis Patribus, non ut unius naturae sive substantiae significativum super Domino sumitur, quia hoc exemplum suscipiunt. Si vero non modo una persona, et una subsistentia, et unus idemque est, sed et una species, substantia, et natura, et simpliciter nullo modo unitorum salvus est numerus, jam non erit exemplum. Hoc autem nec verum, nec hac intentione dictum est a scriptore, sed ad demonstrandum tantummodo quia sicut illic quae unita sunt unum eumdemque hominem perfecerunt, sic et hic unum Christum, unum Filium, unum Dominum, unam personam et unam subsistentiam: quod est et ex ipsis considerare sermonibus. Non enim dictum est, ex duabus quidem naturis, Deus et homo, quia et anima et corpus; at vero naturae jam non duae, sed una per unitionem. Sed postquam dixit: duae naturae, Deus et homo; addidit, Filii autem non duo. Cur ergo pervertis ea quae ob hoc clarescunt dicta, ut unus Filius monstretur, et non duo Dii; neque interiorem et exteriorem, velut alterum et alterum, duos quis Christos esse putaret: sed ut, vel si quid Christi interius et quiddam exterius juxta exemplum propositum, et sicut de homine inquit Apostolus, non tamen, velut interiorem et exteriorem, duos Christos existere.

Haeret. Ego alium suspicor eorum quae dicta sunt intellectum: quod enim dixit, « duae naturae, Deus et homo, quia et anima et corpus; Filii vero non duo, neque Dii, neque enim hic duo homines, etsi sic Paulus quod interius hominis et quod exterius appellavit; » tale est ac si quis dicat, Non sunt duo Christi, Deus homo, etsi sic Apostolus interiorem et exteriorem velut duos homines nuncupavit, id est, animam et corpus. Igitur hominem quem Apostolus velut in duo partitus est, sanctae memoriae Gregorius unum modum omnibus nominat, ne Christo eum conferens, duos videatur Christos asserere. Quia igitur super uno eodemque homine circa Apostolum licet dicere, interior homo et exterior, de Christo vero non licet dicere, is qui intus est Christus, et is qui foris est Christus, secundum Patres sanctos qui in Ephesum convenerunt, ne duos faciamus Christos, claret quia in Christo major unitas quam quae in homine facta sit; multo amplius igitur per unitionem una natura est Christi.

Rust. Planius audire desidero quae a te dicta sunt nuper; obscurissima enim sunt.

Haeret. Breviter simul et plane eadem repetentur. Dixit alicubi Apostolus: Quia quanto is qui foris est noster homo corrumpitur, tanto is qui intus est renovatur (II Cor. IV, 16); et tanquam de alio loqueretur, eum qui intus est et eum qui foris est separavit, ut veluti duo homines putarentur, alter interior, et alter exterior. Dicit ergo Gregorius, « sic ex duabus naturis Christus, sicut ex corpore et anima homo: » non tamen licet vel sic nos dicere de Christo sicut de homine; quatenus sicut ille qui intus est, et ille qui foris est homo quodammodo duo sunt homines, sic duos sint filii: non enim circa hoc exemplum sumimus quasi ut alter sit interior Filius et alter exterior, sed circa hoc tantum, quia ex ambabus unus est Filius. Quare ex parte, et non ex toto sumpsit exemplum. Insuper non solummodo duo, sed et tres veluti videtur Apostolus homines subsignare, dicens enim: Interior noster homo, et, exterior homo noster, in eo quod dicit, noster, alium velut hominem monstrat, cujus isti sint duo; alius enim ego, et alius ille qui meus est.

Rust. Falsissime atque versutissime inquis: non enim vel Apostolus sic incongrue scripsit, vel illa universalis synodus ita desipuit, ut hanc incongruitatem velut ex persona sancti Gregorii exponeret ad demonstrationem propriae fidei: quoniam non hoc interior et exterior homo quod simpliciter homo, sed quod non integer homo: non enim vel animus vel corpus integer homo. Omne siquidem quod negatur, adjecta negativa particula ponitur, ut puta: Anima rationalis homo non est. Ponitur homo, et id non esse dicitur. Circumscribit ergo Paulus hominis partem, dicens: exterior homo, id est, non et interior; ac per hoc non totus homo. Rursus, qui intus est homo: igitur non etiam qui foris: ergo nec homo, sed aliquid hominis, neque imperfectum. Quia vero sic intellexerit Pater, non modo ex opposita o diverso incongruitate, sed et ex consequentia rationum licet ostendi. Inquit enim: « Si quis duos Filios introducit, unum quidem ex Deo Patre, secundum vero ex Maria, et non unum et eumdem, et adoptione decidat quae promissa est recte credentibus. Naturae quidem duae, Deus et homo, quia et anima et corpus: Filii vero non duo, neque Dii: nec enim ii duo homines, etsi sic Paulus, quod intus hominis et quod foris nominavit: et, si oportet breviter dicere aliud quidem et aliud ea ex quibus Salvator. Siquidem non idem visibile invisibili, et intemporale ei quod sub tempore; non alius vero et alius, absit: ambo enim haec, unum mixtione, Deo quidem inhumanato, homine vero deitato, vel qualitercunque quis nominet. Dico vero, aliud et aliud, e converso quam super Trinitate se habet: illic namque alius et alius uti ne subsistentias confundamus, non aliud et aliud: unum enim tria et idem deitate. » Primum quidem, non dixit, ex duabus naturis Christus, sed potius, duae naturae, Deus et homo, id est Christus. Si enim de alio diceret, non adderet, Filii vero non duo. Nullus enim, Deus simul et homo unus Filius, nisi Christus. Nec vero dixit fuisse, sed esse duas naturas: quod enim mox adjectum est, non erat, sed est: dixit enim, quia et anima et corpus, et addidit, Filii vero non duo, neque Dii; et non addidit, sunt. Et ideo non ob hoc adjecit, et hoc ipsum est, quasi ut non sint duae naturae: nec enim hic ideo deest, quod absit, eo quod tanquam sint duo Filii; sed proprietas locutionum est hanc particulam orationis in audientis intellectu relinquere. Si igitur duae naturae sunt, Deus et homo, id quod Salvator plane confessus est, quomodo tu per quasdam diabolicas versutias ejus in contrarium verba pervertis? dic mihi.

Haeret. Interim contra ea quae dicta sunt, per ordinem te oportet, si tamen omnino aliquid habes, opponere; et tunc me interrogare, si ad haec habeam rationes. Quid ergo apud eum vult significare, etsi sic Paulus quod intus hominis et quod foris appellavit?

Rust. Patienter accipe; hoc enim et facturus sum. Postquam igitur dixit, « duae naturae, Deus et homo, quia et anima et corpus: Filii vero non duo, nec Dii, » addidit, « nec enim hic duo homines. » Non igitur duo dicendi sunt homines de uno et eodem; nocebit namque et hoc non mediocriter pietatis mysterio, si dicamus, quia Deus et duo homines, Christus; seu quia Verbum non homo factus sit, sed homines facti sunt: et est per hoc, decem millia concludere incongrua simul atque blasphema. Ante omnia quoniam tu duas naturas esse non dicens Domini Christi, duos homines dicis in eo, et negans duas Dei et hominis esse naturas: rursus solumque hominem, auctoritate Apostoli, duos esse homines contendis asserere, et Apostolo contraria dixisse Gregorium. Dictum vero est quod praediximus ab Apostolo atque a Patribus: quoniam quaedam quidem sunt quae de uno et solo dicuntur, et non etiam de duobus aut pluribus; quaedam vero similiter et de uno et non de solo: ut est, quando dicit Dominus de corpore suo quod templum sit, quando illud a Judaeis quidem solvendum esse praedixit, a se autem resuscitandum: dicimur vero et nos, vel Filii vel sancti Spiritus esse templum. Vides igitur hoc idem, et de eodem et de non eisdem, sed de aliis et aliis dici? Si igitur aliud est de duobus loqui, vel pluribus; aliud vero de uno quidem, sed tamen similiter, et sic tanquam de duobus: illic enim verborum similitudo, non identitas rerum: non enim sine dissimilitudine est ea quae de uno est, et illa quae de pluribus ratio. Inquit ergo Gregorius, quia etsi communi et simili sermone Apostolus usus est super uno homine quasi super duobus, non tamen duo sunt homines, is qui intus est, et is qui foris. Sed et hoc ipsum non dubitate posuit, sed veluti sermone suspenso: non enim dixit quia modis omnibus hoc dicat Apostolus, sed ait: « si sic Apostolus quod intus est hominis et quod foris est appellavit. » Intendendum vero et quod ait, appellavit. Non enim dixit, confirmavit, neque, definiit, sed, appellavit. Appellatio vero similitudo sermonum est, non autem omnimodo necessarieque et inevitabiliter identitas rerum. Non igitur de duobus intellexit hominibus, etsi, ut de geminis, appellavit.

Haeret. Quid volumus sermone protendere? Non ait interim lectio quia in duabus naturis, sed ex duabus: addidit enim, aliud quidem et aliud, ex quibus Salvator.

Rust. Interim permitte nos per ordinem quod olim quaerebatur absolvere, et de hoc postea perquiremus. Praedictis igitur superaddit etiam haec: « Et si oportet breviter dicere, aliud quidem et aliud, ea ex quibus Salvator, siquidem non idem id quod invisibile ei quod visibile, et id quod intemporale et quod subtemporale; non alius vero et alius, absit. » Et hic quod dictum fuerat repraesentat, quia ex duabus quidem substantiis, non ex duabus personis est Christus: aliud enim et aliud naturarum magis est proprium; alius vero et alius, personarum. Signandum vero quia non dixit, « ex alio et alio Salvator; » sed, aliud et aliud, ea ex quibus Salvator: ne quis vestrum suspicetur quia ex duabus quidem, sed jam non duae naturae: dixit enim pluraliter, ea ex quibus est Salvator. Si igitur ex duabus naturis Salvator, sunt vero haec ipsa ex quibus Salvator; sunt igitur duae naturae: non enim potest hic dici, alia quaedam dixit ea ex quibus est, praeter duas naturas. Non enim possibile est ex aliis quibusdam dici Christum, nisi ex duabus naturis existentibus: existentibus vero dico, non, praeexistentibus unitioni; absit, sed nunc usque manentibus. Rursus igitur sermonem repetam. Lectio haec, duas ex quibus est Salvator, hactenus vult esse clare naturas: quomodo igitur, tu, nisi Satanae versutiis, in contrarium vertere quae bene sunt dicta conaris? Nam jam duas, inquis, esse naturas eas ex quibus Salvator, quas et duas naturas et aliud atque aliud Patres esse dixerunt. Sicut autem dixit hic, aliud et aliud, ea ex quibus Salvator, prout diceret, ex quibus est Salvator: sic et supra, duae naturae, Deus et homo; ac si diceret, duae sunt naturae Deus et homo. Intende vero et tenori lectionis hujus, quia per singula nomina similiter currit.

Haeret. Quid ad me? dicantur ad hoc tamen solum duae naturae, ut ex ipsis sit; non tamen ad hoc, ut et in ipsis sit Christus, ne unus secetur in duos.

Rust. Quotiescunque sermones verteris, minime nos pigebit opponere tuis falsitatibus veritatem: turpe est enim revera et indecens, contra asserentem perversa, nos pro veritate frigidiores inveniri. Audi igitur interim, et suadere adhuc amplius ex iis quae sequuntur ita: « Haec enim ambo, unum commixtione, Deo quidem inhumanato, homine vero deitato, vel quomodolibet quis nominet. » Vide igitur lectionem, ambo, nominantem; quae tu, duo quaedam dici non voles. Quis usque adeo vecors sit, imo quis demens, quis impius et sine Deo, qui, ambo, esse non dicat, duo quaedam? Simul quoque inspice quia, sicut superius diximus, simpliciter unum naturae sit potius proprium quam personae, sicut unus personae potius quam naturae: verumtamen eo quod nonnunquam et praeter acribiam dicantur talia, et alterne, salvo pio intellectu; sicut Apostolus sic de uno homine, tanquam si de duobus locutus est, ille qui intus et qui foris homo: sic iste de duabus naturis tanquam quasi de una, non ait unum esse Christum nec unam esse personam, sed simpliciter unum; dicit enim, ambo haec unum commixtione. Non autem tibi blandiaris, quasi omnino de una natura se eloqui putaverit; alioqui et ego dicam, quia et hic non sine additamento legitur unum, sed dicitur unum commixtione, id est unitione, non natura unum.

Haeret. Non mihi plura jam dicas, ecce uno te superabo sermone: ubi mihi de caetero fugies? ubi poteris verti? Non solum enim unum quid dixit, utraque; sed et addit, commixtione: ubi commixtio, ibi omnimodo et una ex diversis natura: una igitur ex duabus Domini Christi facta natura est.

Rust. Glorifico Deum, quia velut inventa occasione, omne venenum tuum promptissime vomuisti. Rogo vero et spero, qui [ F. quia] quanto vulnus tuum manifestius factum est, tanto celerius curabitur. Non dixit enim sanctorum doctrina naturarum permixtionem, non dixit fermentationem, non dixit confusionem: haec namque omnia non jam servant ea quae unita sunt. Igitur si, quod absit, confusio facta est, non jam Deus est Christus. Sed ipse exposuit quid dixerit, commixtione, dum superaddit, Deo quidem inhumanato, homine vero deitato. Non dixit, Deo quidem confuso, homine vero confermentato: est enim, est revera quaedam commixtio salvam custodiens differentiam commixtorum. Et hoc exposuit sufficienter olim S. Cyrillus in primo tomo contra Nestorii blasphemias, sic dicens: « Nomen quidem commixtionis posuerunt etiam sanctorum Patrum nonnulli. Quoniam vero revereri te dicis, ne forsitan quaedam putetur refusio contigisse: quemadmodum in ordine eorum quae invicem liquida commiscentur, liberem te ab hujusmodi pavoribus. Sapuerunt enim sic, nunquam abusi sunt vero verbo ad summam factam unitionem eorum quae ad alterutrum convenerunt significare studentes. Convenire autem dicimus secundum unitionem indiscissibilem, et impermutabiliter habentem propria carnis Deum Verbum: inveniemus vero et ipsam divine inspiratam Scripturam, non valde hoc verbum discutientem, sed potius quasi abusive ponentem atque simpliciter. Scripsit igitur sacratissimus Paulus de aliquibus: Sed non profuit eis sermo auditus, non mixtis fide iis qui audierant (Heb. IV, 2). Nunquid ergo futuri erant circa aequum modum commixti ad alterutrum, sicut certe vinum aquae, et refusionem quamdam subsistentiarum, quae est in invicem, passuri ii de quibus erat sermo; an potius uniti circa animam, secundum illud quod in Actibus sanctorum apostolorum scriptum est; quoniam multitudinis eorum qui crediderant erat cor unum et anima una (Act. IV, 32)? Sed arbitror hoc verum magis esse quam illud. Esto igitur extra pavores super iis: cauta enim nimis est mens sanctorum. » Ecce, quod aeque quaesitum est olim Nestorio, S. Cyrillus absolvit.

Haeret. Ex synodicis ejus, si tamen revera potes, aliquid tale demonstra; quae enim in pugna, et contentione, et contradictione, non utique circa acribiam dicta sunt: multa enim puto in talibus, et magis dispensative dicta; ea vero quae synodi universalis sunt, firmissima omnium sunt, maxime quia oportet primum communia contemplari, et tunc propria scripta. Habeo namque et ego non pauca ex talibus proferre scriptis.

Rust. Si ad satisfaciendum tibi non sufficit circa haec hujus Patris auctoritas; me puta ista dixisse. Nunquid Apostoli verba quibus haec demonstrata sunt, aut sic sanam expositionem poteris non probare? Verumtamen et in iis obediam tibi: spero enim in nomine Domini, quia si tibi per omnia quae quaesieris satisfias, omni modo etiam corrigaris. Ex synodica et unitiva epistola sanctae memoriae Cyrilli ad sanctae recordationis Joannem archiepiscopum Antiochiae et synodum quae sub eo est: « Eos autem qui dicunt, quia confusio aut fermentatio facta est Dei Verbi ad carnem, dignetur tua religiositas condemnare; credibile namque est quosdam et haec jactitare de me, tanquam si hoc vel sapuerim vel dixerim. Ego autem tantum alienus sum a sententia hujusmodi, ut et insanire putem eos qui quolibet modo illud suspicati sunt, quod momenti obumbratio circa illam divinam Verbi naturam contingere possit. Manet etenim quod est semper, et mutatum non est; sed non unquam mutabitur, aut etiam permutationis erit susceptibile: impassibile vero ad haec illud Dei Verbum confitemur universi. »

Haeret. Et nos non impiam mixtionem dicimus, quam hic doctor iste accusat, sed piam, quam in verbis S. Gregorii, cum tota universali Ephesina synodo hic ipse sanctissimus Cyrillus accepit. Haec vero pia mixtio unam naturam Christi effecit.

Rust. Licet sufficiant quae dicta sunt, tamen propter pertinaciam tuam, ut scias quia non talis est hujus lectionis intentio, caetera perscrutemur, quae sic se habent: « Utraque enim unum commixtione, Deo quidem inhumanato, homine vero deitato, vel quolibet modo quis nominet. Dico autem aliud et aliud e converso quam in Trinitate se habet: nam illic quidem alius et alius, ut subsistentias non confundamus; non aliud vero et aliud, substantiam ne separemus: unum namque haec tria, et idem Deitate. » Clare in talibus verbis omnem veram comminuit haeresim, monstrans quia aliud in Christo quidem convenit, in Trinitate vero tota jam minime, sed potius alius et alius. Vides igitur, et duas naturas et aliud et aliud dici de uno eodem Domino Christo; alius vero et alius, ubi personae sunt tres: non quia Christus quarta persona sit, dum certe sine ipso non jam tres, sed duae personae sint seu subsistentiae; sed quia sicuti in commune sanctae Trinitatis differentia, et numerus subsistentiarum et non naturarum est, sic in Christo qui coadimplet Trinitatem, naturarum, non personarum est tam differentia quam etiam numerus. Si enim hic e converso quam in Trinitate, quid aliud signat istud, e converso, nisi quia sicut ibi non una persona, ne substantias confundamus, sic hic non una natura, ut non confundamus naturas? Ex judicio igitur sanctae et universalis synodi, confusionem modis omnibus introducunt qui unam dicunt naturam Domini Christi ex divinitate ac humanitate factam.

Haeret. Duas naturas, et, aliud et aliud, ex quibus Salvator, dixit: non, in quibus Salvator: vos autem, sicut synodus Chalcedonensis, non ex duabus, sed in duabus esse dicitis.

Rust. Non dixit, fuisse, sed esse duas naturas: non solum propter illa quae olim dicta sunt, sed et propter quod nunc dictum est: non enim dixit, sic se habuisse in Christo, sed quod sic se usque nunc habeat: Inquit enim, et e converso quam se in Trinitate habet, id est usque ad praesens; et nec dixit, illic quidem, sic se habuit e converso: in Trinitate vero sic se habet; sed communiter addit, habet, postquam dixerat, e converso. Sicut igitur nunc usque illic subsistentiarum discretio, sic et hic naturarum. Eorum enim quae fuerunt et non jam sunt, ad ea quae semper sic sunt, quomodo secundum aliud et aliud, et alius et alius erit alter e converso. Si vero et hoc tibi difficile est, ex superioribus jam monstratum est quia duae naturae Deus et homo, sic posuit tanquam si diceret, duae naturae sunt, Deus et homo.

Haeret. Et usque nunc duas naturas esse dicimus, sed ad hoc ut ex eis sit, non ad hoc ut in eis: hoc enim dicere est dividere in duo.

Rust. Dic igitur, quae sunt istae duae? Certe manifestum est quia divinitas ejus et humanitas ejusdem. Si ergo in Deitate et humanitate, in duabus Christus: nam si non igitur naturis est Christus, hoc est, non est igitur ex duabus naturis, quod absit, qui ex Deitate et humanitate est; aut, quod absit, ex altera Deitate et humanitate praeter duas naturas, aut non ex Deitate atque humanitate.

Haeret. Et unde mihi ostendere potes quia Christus in divinitate atque humanitate sit?

Rust. Interim, quia non tantum fuisse quondam solum, sed nunc esse quoque naturas dixit, demonstrat et illud, quia dicit, ambo enim unum commixtione. Idem vero est dicere, haec ambo, et haec duo. Sicut igitur quando dicit hoc unum, non fuisse solum, sed etiam nunc esse intelligimus; sic et quando ambo haec non fuisse solum, sed etiam esse intelligimus: si enim jam, non haec ambo, igitur jam non hoc unum. Quare, quod absit, non jam dicetur unus Christus, nec una ejus, secundum te, esse persona; nec non etiam ipse articulus haec, pluraliter dictus, non naturam, sed naturas esse significat; ambo vero illa duo, unum esse, sub uno vero omnia dicta sunt, sicut ostendit dictorum lectio.

Haeret. Non multa mihi, sed illud, ut dixi, proba, quia in iis sit Christus.

Rust. Et hoc tibi ex synodicis similiter lectionibus comprobabo.

Haeret. Prius, quae sunt residua testimonii sancti Gregorii perquiramus, clare, ut arbitror, unam Domini Christi substantiam declarantia.

Rust. Servetur tibi absque praejudicio et iste sermo: nunc vero interim, dum adhuc quae dicta sunt memoriter retinemus, accipe synodicam lectionem, quia Christus in divinitate atque humanitate sit.

Testimonium synodicum Ambrosii sanctissimi Mediolanensis episcopi.

« Sileant igitur inanes de sermonibus quaestiones, quia regnum Dei, sicut scriptum est, non in persuasione humani verbi est, sed in ostensione virtutis (I Cor. II, 4). Servemus differentiam divinitatis et carnis. Unus in utroque loquitur Dei Filius, quia in eodem utraque natura est; et, si idem loquitur, non uno tamen semper loquitur modo. Intende in eo, nunc quidem gloriam Dei, nunc vero hominis passiones; quoniam ut Deus, docet et divina, quia Verbum est, ut vero homo, loquitur humana, quia in mea substantia loquebatur. Audisti, custodiamus differentiam divinitatis et carnis. Unus in utroque loquitur Dei Filius, quia in eodem utraque natura est. » Intende, quaeso, in utroque esse eorum quae dicta sunt, Dominum Christum, id est, Deitate et humanitate; quorum et differentiam dixit oportere servari. Et addit, quia in eodem utraque natura est. Quid igitur vult id quod ait, quia, nisi ac si dicat, propter hoc in iis est, quia in eo sunt haec? Si enim Christo [ forte, in Christo] duae naturae, et in duabus naturis est Christus. Propter hoc nec uno semper loquitur modo idem ipse, quia non una natura, sed aliquando quidem tanquam Deus est, aliquando vero ut homo, quia in mea substantia loquebatur, id est, quivis [ forte inquit], qui in mea erat substantia, loquebatur: ipsa vero temporis differentia, et Dei gloriam atque hominis passionem et naturarum distinctionem pariter repraesentat, dum dicit, nunc quidem hoc, nunc vero illud.

Haeret. Tu ista dicis: nam synodus non ait quod in utraque natura sit Christus, sed quod ipse quidem in utroque loquitur: in ipso autem utraque natura est; et non dixit duae, sed utraque: quod vero utrumque, non continuo, duo.

Rust. Quousque, o tu homo, Deo discredis, qui per sanctos locutus est Patres, et impudentiae non parcens, desperationis caecitate etiam communes conceptiones mentis evertis? Quis dixit, quis audivit unquam hominum, utrumque non esse duas? Convinco vero te a tua ipsius conscientia. Dic igitur anathema ei qui non credit, quod Christus in utraque natura et in Christo utraque natura est, ut credamus tibi vel hoc, quia ex bona conscientia loqueris. Quid est ergo, quod occasiones et varietates verborum quaeris? Dic anathema, et tunc tanquam nescientem te rationabiliter suadebimus. Quia vero dixisti, quia in utroque loquitur, et quia in mea substantia loquebatur; non dixit, quia in hoc sive in illo sit, sed quia in utroque loquitur, unus qui in utroque est loquitur: sic hoc positum est in tantum, ut sequatur Filius Dei. Reddito vero verborum ordine, facilis est intellectus, tanquam si diceret, qui in utraque natura est Dei Filius, et addidit, loquitur. Verumtamen idem rursus designat illud incongruum quod tua verba consequitur: si enim non est in utroque, loquitur igitur ubi non est. Quinetiam si non ille est in utraque natura, est vero in eo utraque natura; non est ille Deus filius in iis quae sunt in eo. Et de nonnullis quidem talis ratio verax est: ego enim sum in hoc mundo et in hoc loco, sed non etiam vel mundus vel locus in me, de iis autem quae ad substantiam pertinent, necessarie conversio fit. Etenim, si Filius in divina substantia, et in Filio ergo divina substantia; et si humanitatis natura in ipso est, et ille in ipsa natura est; et si duae sunt in ipso naturae, et ille in duabus naturis est.

Haeret. Ego timeo idem velut in confessionem fidei dicere quod quilibet dicere possit dividens atque sejungens: divisio enim in duo, vel in tria, aut certe plura ultra fieri dicitur; et ideo non dico, in duabus.

Rust. Similitudo sermonum idem non facit in rebus existere; alioqui tali modo, et illum qui dicit, quia in eodem utraque natura est, possibile est sustinere calumniam: econtrario enim quae confunduntur, in unum aliquid confunduntur. Hoc vero est et sermonum summa diversitas, seu magis adversitas, dicere quia unus et idem in duabus naturis est, et dicere quia in duabus aut in duobus quibusdam dividitur: qui enim dividitur vel partitur, sive separatur, non est unus in illis in quibus separatur, non enim potest unus esse, et divisus esse; sed postquam fuerat aliquando unus, jam nunc non est unus, postquam separatus est. Hoc ergo significat impia divisio vel separatio. At vero unum eumdemque in aliquibus esse, hoc magis cautius et tenacius inseparabiliter unum esse, est: qui enim in duabus est, et idem ipse permanet, ille non solum partiri non potest, sed et sufficiens est ut in seipso unita custodiat in quibus secundum subsistentiam, id est substantive est, id est, ea quibus absque ulla medietate participat. Quare multo amplius et cautius non unum dicimus Filium: quippe scientes eum in duabus naturis existere, fortiter atque incommutabiliter eum novimus unum, non vinciendum, ut ita dixerim, dualitate naturarum in quibus est, ut partiatur in duo, sed et praevalentem, in sua ipsius indirumpibili unitione, illas ipsas in quibus est, servare naturas.

Haeret. Argumentatio, mihi, et ingenii subtilitas, ut ita dixerim, videntur haec verba. Ego autem ad illam sanctissimam sanctorum Patrum convertar auctoritatem: ex te vero, secundum tuas promissiones, exigam ut quae reliqua sunt lectionis sancti Gregorii, tandem aliquando jam recenseam, quae ita se habent: « Si quis dicit, tanquam in propheta secundum gratiam inoperatum, et non secundum substantiam conjunctum et complasmatum Verbum; sit vacuus melioris operationis, magis vero plenus adversae. Si quis non adorat hunc Crucifixum, anathema sit et deputetur cum Deicidis. Si quis ex operibus perfectum factum, aut post baptisma vel resurrectionem ex mortuis, assimilatione dignum factum dicit, sicuti gentiles subinscriptos inducunt, anathema sit: quod enim coepit, aut proficit, aut perficitur, non Deus; vel si propter incrementum catamodice ita dicitur. » Ecce indubitanter anathematizati sunt qui dicunt non secundum substantiam conjunctum Deum carni, et non complasmatum. Si igitur secundum substantiam in Christo unitio facta est, constat quia unam substantiam fecit: non enim dixit testimonium secundum substantias conjunctum, sed secundum substantiam: substantia vero utique una est, et non duae substantiae, ut dicitis vos. Memini vero et illud, quia ubi naturalis unitio dicebatur, dixisti quia interim non dixit unitionem secundum naturam, sed naturalem. Ecce igitur hic non substantialem, sed secundum substantiam specialiter conjunctionem dixit, id est unitionem; addidit vero, et complasmari Deum carni, et Judaeos non homicidas, sed Deicidas esse.

Rust. Non dicit nunc qualiter ad invicem duae naturae convenerint, sed quomodo una et sola divina natura humanitati convenerit, sed non e converso etiam. Si vero improbabile id suspicaris, hujus particulae principium intendamus; dicit enim: Si quis tanquam in propheta dicit, secundum gratiam operatum. Vides igitur propositionis principium, quomodo Deus carni copulatus sit, non quomodo Deitas et humanitas sine unitate, id est ab una unitionis, ut ita dixerim, parte. Perimit igitur ne dicatur simpliciter, secundum gratiam Deum conjunctum, et secundum illam gratiae mensuram circa quam in prophetis est operatus; probat vero secundum substantiam conjunctum: et neque unitum dixit, sed conjunctum; conjunctio vero eorum est quae non immediabiliter sunt unita. Quid vero sit quod dicere volo, nitar clarius dicere: non Deus Verbum, divinam naturam; sed divina natura per Dei Verbi personam, unita dicitur carni. Si enim tota Trinitas incarnari voluisset, tunc forsan juste ipsa per semetipsam fuerat incarnata natura: omnia enim quae illi naturae secundum se et propter semetipsam adsunt, communia Trinitatis, et non propria unius soliusque personae sunt. Inhumanatio autem non Trinitatis communis, sed propria est solius subsistentiae Verbi, incarnatus est igitur et Deus Verbum, et natura ejus: sed ille quidem per semetipsum, et secundum quod est ipse; illa vero non ita, sed per personam. Igitur Deus Verbum, secundum semetipsum quidem unitus est carni; una enim persona et una subsistentia est facta cum carne: secundum naturam vero conjunctus est potius quam unitus, duae enim mansere naturae; et per comparationem, Verbum potius unitum carni est, quam natura ejus; et ob hoc istud potius quam illud, unitio est. Illud igitur magis conjunctio est, licet sit et unitio; hoc vero magis unitio est quam conjunctio: nam quaecunque omnino conjunctio nominatur, illic pene semper servatur et numerus conjunctorum, seu etiam quantitas.

Haeret. Mihi multa incongruitate plenus videtur hic sermo: nec enim differt dicere, quomodo ad invicem duae naturae convenerint, et quomodo divinitas humanitati conjuncta sit. Nam si una est, a semetipsa minime differt: sic igitur Verbum carni copulatum est, sicut caro Verbo. Deinde quae rursus differentia Verbi ejusque naturae, ut ipse quidem per semetipsum dicatur unitus; illa vero unita non per semetipsam, sed potius fuisse conjuncta?

Rust. Intentius te audire quaeso quam prius: subtilior enim sermo est, quam qui possit aliter comprehendi. Inhabitare etenim Deus dicitur a nobis in carne, indivise atque incessanter, non autem caro inhabitare Deum; et templum Dei dicitur caro, sed nequaquam templum carnis Deus: et hujusmodi unitionem Deus fecit, et non caro; caro autem passa est, et minime fecit. Passio autem non solum corporalium et contristantium, malorumque dicitur, sed et spiritualium, et suavium, et bonorum, ita ut et ipsa beatitudo creaturarum passio nominetur. Et una quidem eademque unitio est, sed non una definitio sive ratio unitionis. Si igitur oportet praesentare per imaginem differentiam Deitatis unitae carni, carnisque Deitati, dicimus ita. Contingit, unius ejusdemque viae contrarias esse rationes: eadem namque est ascensus atque descensus; ab hoc quidem principio, ad illud ascensus, ad hoc vero ab illo descensus, subjectum vero, idem: locus namque itineris idem est, etsi multoties et millies id quilibet pertranseat. Sic igitur, ut verbi gratia et manifestandi causa dicamus, differt a Deitate ad humanitatem, non ipsa unitio, sed ratio unitionis ad eum quae est e diverso: licet hic et illud discrepet, quia duarum naturarum unitionem non ambae fecere naturae, sed sola divinitas. Quid enim et cooperari ad unitionem valuit natura nostra quae in Christo est, quae sumpsit ab ipsa unitione principium? Forsitan vero et propter hoc, non secundum substantias, sed secundum substantiam duae sunt conjunctae substantiae, quia non duarum, sed unius tantum, miraculum ipsa unitio fuit. Non enim, sicut in prophetis vel aliquibus aliis, divina gratia manum porrigente, nobis tamen studentibus et quodammodo cooperantibus, unimur Deo; tali modo illic, sed longe ineffabiliterque diverso.

Haeret. Rursum compellor ambigens objicere, quae sit differentia vel quod medium Verbi, et naturae sive substantiae ejus; ut ipse quidem per semetipsum carni uniatur; natura vero ejus non per semetipsam, sed secundum personam.

Rust. Quam vos dicitis causam, ut non inhumanaretur Pater et Spiritus sanctus, dum una Dei Verbi natura incarnaretur, quae natura communis est Trinitati: hanc nos dicimus causam, ut Deus Verbum inhumanaretur per semetipsum; natura vero ejus, secundum personam. Imo vero id quod nos dicimus, multo videtur facilius esse quam quod dicitis vos. Si enim sic unita est humanitas atque divinitas ut una fieret natura, et omnino inhumanatus non est Pater nec Spiritus sanctus, qui ejusdem naturae sunt et non alterius, quomodo impossibile sit sic inhumanatum fuisse Verbum ut non per semetipsum inhumanaretur ejus natura?

Haeret. Sed omnia quidem quae habet persona, habet immediabiliter et natura; non autem quae sunt naturae, necesse est ut sint etiam personae.

Rust. Sermo quidem iste, et ante demonstrationem incongruentissimus videtur universis; verumtamen, propter insensatos, ex necessitate respondeo. Quasi, ut inquis, nulla differentia est, nec aliquod medium personae Verbi et naturae ipsius: hoc quod nihil est, nil prohibet e converso dicere. Igitur nulla differentia neque aliquod medium est a Verbi natura ad ejus personam. Quoniam vero indifferenter secundum eamdem naturam se habent, non solum Pater, sed et sanctus Spiritus; inhumanato Verbo ejusque natura, inhumanati sunt igitur, secundum te, et Pater et Spiritus sanctus. Necesse est igitur circa vestras blasphemias, ut et genita et passa sit tota sancta Trinitas. Insuper autem et caro, secundum te, trium erit personarum propter Trinitatem, aut Trinitas una persona propter carnem, aut carnem necesse est naturam quidem habere, personam vero non habere. Non igitur ex duabus naturis, secundum te, unus Christus, unus Filius, unus Dominus: haec enim unius et solius apud vos compositae personae significativa sunt; sed solum, sicut dicitis, una est facta natura: omnis igitur ex vestra argumentatione necessitas est, aut unum esse Christum, unum Filium, unum Dominum, et non unam ejus naturam ex duabus; aut esse unam naturam, et non esse unum Christum, unum Filium, unum Dominum. Quid igitur vestrum crimen aliis attribuitis, tanquam duas dicentes naturas, negant unum Dominum, unum Christum, unum Filium: quod nobis incessanter confitentibus, et verbis et rebus; vos soli incessanter negatis, unam dicentes naturam? Signandum vero et hoc, quia qui prius differentiam Verbi et ejus naturae esse negaveras, nunc dixisti, omnia quae habet persona, habet immediabiliter et natura, non autem quae sunt naturae, necesse est ut sint etiam personae.

Haeret. Confiteor esse aliquid differens: sed hoc prohibet quidem quaedam naturae etiam personarum esse communia; non tamen ea quae personae sunt prohibet esse etiam naturae. Et ideo persona incarnata, facta est una natura: facta vero una natura, non est Trinitas incarnata. Ea enim quae personae sunt, mox sunt etiam naturae; ea vero quae sunt naturae, non continuo etiam personarum.

Rust. Si igitur ea quae personae sunt, ut inquis, continuo etiam naturae sunt; quoniam duae personae, id est Patris et Spiritus sancti, aliae sunt praeter humanitatem Filii; altera igitur et natura secundum te, Patris et Spiritus, praeter humanitatis naturam quae est in Christo. Natura igitur Patris et natura carnis duae sunt. Quia igitur una et sola et simplex natura est Patris et Spiritus sancti; ipsa vero et Filii, secundum quod Deus est: Filii igitur naturae sunt duae.

Haeret. Sed in solo Filio, cum humanitate una est facta; in reliquis vero personis altera, et altera, duaeque naturae sunt.

Rust. Ergo circa quiddam quidem suum facta est una; secundum aliquid vero, minime. Hoc vero aliquid, si quidem Filii personae idem est, manifeste nobiscum non jam unam naturam, sed unum Filium factum fuisse, et unam ejus confiteris personam. Si vero non est idem personae, non erit simplex, secundum te, sed composita erit divina substantia: cujus aliquid quidem factum est, una natura cum carne; aliquid vero minime, una cum carne natura. Igitur deitatem et humanitatem ad invicem discernere non sustinens, ipsam simplicem Deitatem, et hoc secundum semetipsum discernes. Quia vero impium sit omnia Dei Filii divinae ipsius impartiri naturae, si dubitas, ostendetur: nec enim carnis ejus passiones divinae Filii naturae dicere licet, nec ea quae Verbi sive reliquarum sicut arbitror subsistentiarum sunt propria. Causa vero haec est, quia ea quae personas exprimunt ab invicem distantia sunt, simplex vero, secundum quod simplex est, nihil differens habet. Pater enim genuit quidem, sed non etiam genitus est; Filius vero genitus est, sed minime genuit; Spiritus autem sanctus procedit, et non e diverso. At vero divina, id est sanctae Trinitatis natura, quae tribus subsistentiis est communis, nec genuit, nec genita est, nec procedit: nam si unum horum, ergo et reliqua; id est, si genuit, et genita igitur est, et processit. Et sic quoque impium est, omnia Dei Filii divinae ejus impertiri naturae. Nam cum sit proprium Filii Dei, nec gignere, neque procedere; haec jam non referuntur ad ejus naturam qui gignit atque procedit. Quin potius, si quid hoc est Patri gignere, quod non gigni neque procedere, et Filio hoc . . . ( Deerat versus in exemplari. )

Haeret. Si non genuit divina natura, quomodo in Nicaea sanctissimi Patres Filium ex Patris substantia genitum dicunt, inquientes genitum ex Patre unigenitum, id est ex substantia Patris?

Rust. Non habet symbolum ista: unde nec in Constantinopoli sancti illi Patres 150 hoc dixerunt. Verumtamen vel si det aliquis hoc ita positum, dictum est id pro eo quod est, genitum ex Patre Unigenitum, ejusdem substantiae existentem cujus et Pater, non tanquam genitus sit ab ipsa substantia: non enim substantiae, sed subsistentiae Patris est Filius, Deus Verbum: non enim Pater Verbi, communis trium subsistentiarum natura; sed sola subsistentia Patris.

Haeret. Ergo, secundum te, corrupit quod verum est sancta et magna et universalis synodus quae in Epheso facta est; posuit enim symbolum, dicens ad locum sic: Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum ex Patre unigenitum, id est, ex substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine; et reliqua.

Rust. Non oportet quando de Patribus sermo est, sic audacter fieri verba: alioquin et ego forte dixissem, ergo corrupit sancta et universalis Constantinopolitana synodus, secundum te, symbolum Patrum. Sed oportet nos, sanctis Patribus parcentes, hanc partem derelinquere, et illud solum dicere quia, etsi verbis distat expositio, non tamen et sensibus. Igitur quando dicimus genitum ex substantia Patris, sic intelligitur, sicut superius diximus, quia ejusdem substantiae est; aut ita distinguendum, ex substantia Patris, Deum ex Deo eum esse, et lumen ex lumine. Et illud vero dico, quia in una eademque synodo Ephesina, ubi Charisius propriam fidem confessus est, quae etiam placuit synodo illi, non sic posuit hunc symboli locum, sed magis sic: Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, Deum ex Deo, etc. Arbitror vero hanc esse dissonantiae causam, eo quod a multis memoriter teneretur, et, dum quidam nonnulla obliviscerentur, sermonem commutarent pro altero alterum.

Haeret. Firmius aliquid super hoc audire velim; haec namque dubia sunt.

Rust. Sufficit tibi ad meae expositionis astructionem, tuae ratiocinationis sensum, magis autem suspicionem sive dementiam subrui: si enim cuncta quae uniuscujusque personae sunt, et maxime Filii, oportet nos communi Trinitatis deputare substantiae; ergo et passio Filii, divinae naturae passio erit. Si vero dixeris quia sola illa quae divinitatis sunt, ergo jam non unum est, sicut una persona Dei et hominis. Si enim et dum cuncta personae Dei verbi deputentur, ut jactitas, divinae naturae, ipsa divina natura non fit una persona cum Verbo; quomodo humanitas ejusdem Verbi, cujus propria non deputantur divinae naturae, una cum ipsa sit natura? Quod si et hoc concedamus, quia omnia quae personae sunt, deputari oportet communi personarum substantiae, non eo quod primae et secundum se substantiae illius ista sint: alioquin, secundum se, et genuit, et minime genuit; et genita est, et non est genita; et procedit, et non procedit; et inhumanata est, et minime inhumanata. Pater enim genuit, et genitus non est; Filius autem genitus est, et minime genuit; Spiritus autem sanctus, nihil horum, sed procedit tantum, et non e converso. Nulla enim ratio est, cur, si ea quae adsunt cuique personae, ac sunt etiam naturae earum, non etiam desunt ipsi naturae, quae desunt cuique personae. Ac per hoc verae dicentur affirmationes atque negationes circa idem, de una eadem simplicique substantio, quod est nimis incongruum: ita ut magis demonstretur ex istis quia ea quidem quae uniuscujusque personae sunt propria, ipsius secundum seipsum et per semetipsum sunt: quia nec sunt opposita, dum de eodem dicuntur; ea vero quae de natura communi, non ita. Quia igitur et inhumanatio proprietas est personae, dico autem, Filii: non igitur ipsa per semetipsam, et prime natura inhumanata est: et stant nobis quae superius dictae sunt demonstrationes universae. Dico vero et illud, quia quando dixero, Deus, simpliciter, universam Trinitatem dico: quando autem Deus adjectum habuerit, Pater, non jam Trinitatem, sed unam personam. Sic igitur cum dico, substantia, significo id quod commune est Trinitatis: quando autem cum adjectione, substantia Patris, solam substantiae illius personam.

Haeret. Quid vero, quia sancta synodus inquit complasmari Deum carni, et quia Deicidae sunt Judaei, tanquam non homine occiso, sed Deo? Quomodo Deus complasmatus esse et occidi dicitur, nisi quia una natura est? si enim duae essent naturae cum salvus esset numerus, et differentiae et proprietates salvae omnimodo essent. Iis autem permanentibus, dicere oportebat quia occisus esset homo, et non coexstinctus Deus; et quia plasmatus est Deus, sed plasmavit et suscitavit templum, id est hominem.

Rust. Magis non advertis quae dicta sunt: id enim quod dicimus cum semper aut duo, aut amplius numero significat. Si igitur Deus complasmatus est carni, duo igitur quaedam sunt, Deus atque humanitas. Testis autem mihi ad hoc est sanctissimus Cyrillus in secunda quidem ad Nestorium epistola, inquiens ita: « Christum unum et Dominum confitebimur: non tanquam hominem coadorantes Verbo, ut non incisionis phantasia subintroducatur propter hoc quod dicitur, cum, sed sicut unum, et eumdem adorantes: quoniam non alienum est a verbo corpus ejus, cum quo et ipsi considet Patri. » In tertia vero: « Si quis audet dicere illum assumptum hominem coadorari oportere Deo Verbo, et conglorificari, et coappellari Deum tanquam alterum cum altero (hoc enim quod est, cum, semper quoties adjicitur, id ipsum intelligere compellit), et non potius una adoratione honorat Emmanuelem; et unam ei glorificationem deputat secundum quod factus est caro Verbum; anathema sit. »

Haeret. Compellor haec ipsa clamare: quomodo Deus complasmatus est? quomodo occisus? quo autem modo non contraria sibimetipsi dicit sanctae memoriae Cyrillus, qui id quod est cum ex sua persona ferventer abjurat, et hoc idem cum rursus synodice approbat? Haec sunt quae me prae omnibus movent vehementerque perturbant.

Rust. Arbitror quod pariter fateamur, quod Filius Dei Deus Verbum, et consubstantialis existens et indifferens secundum naturam a proprio Patre; identidem est impassibilis sicut ille, non tamen ob hoc omnino ab eo aliena sunt quae ejus acciderunt propriae carni: dico autem circa unitionem. Quia igitur plasmata quidem est caro, non Deitas Verbi sempiterna persistens: erat vero inseparabiliter carni unitum Dei Verbum, ea quae propria carnis sunt, propria faciens: dispensative complasmari dicitur carni ut propriae carnis impassibiliter significans plasmationem. Sicut enim, genita ex Virgine sacrosancta ejus carne, ipse dicitur genitus, qui omnibus ad id ut sint praestat genesim; sic plasmata ejus carne, ipse dicitur complasmatus: ut in eo quidem quod est, consolvetur ( Sic ) ratio naturarum; in eo vero quod est plasmatus (quod dum proprium sit, primo loco, humanitatis, dicitur tamen etiam de Deo Verbo), unitionis omnino inseparabilis unitas custodiatur. Si igitur solam nobis unitionem voluisset ostendere, inculpabiliter utique diceret, plasmatus est Unigenitus secundum carnem sive carne: id est secundum nostram naturam. Si vero solam differentiam, immaculate dixisset, quia Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX, 1): id est Verbum carnem: nunc autem bene et breviter utrumque ostendens, non principaliter et absque omni medio plasmari, sed complasmari decibiliter introduxit.

Haeret. Ecce de hoc quidem quid diceres, nescio quomodo: quid autem de Deicidis dicturus es, id est Judaeis?

Rust. Item tibi denuo dicam: si enim semel Deus ea quae carnis sunt, in semetipsum propter nostram salutem refert, non inconsequenter, sicut complasmari dicitur carni ipse qui propriam carnem plasmavit ut Deus; sic illi qui ejus occiderunt carnem non consequenter, arbitror, Deicidae vocantur; non quia purum et sine carne occiderint Deum, sed quia ille homo quem occiderunt Deus est: non enim purus erat homo, sed perfectus tam in Deitate quam etiam in humanitate idem ipse. Si vero hoc tibi probabile non est, suscipe vel aliam expositionem. Crimen apud istum judicem non a poena sustinentis deputatur, sed ab intentione facientis. Quia igitur Deus quidem impassibilis est per naturam: quod vero attinet ad Judaeos dicentes. Iste est haeres, interficiamus eum et nos habebimus haereditatem (Matth. XXI, 38; Marc. XII, 7; Luc. XX, 14); circa Evangelium sic voluerant perimere Filium Dei, ut nec resurgeret ulterius, neque vero esset omnino divinitas ejus, licet nullus eum potuisset exstinguere. Ii vero qui hoc ipsum quod est impossibile, intentione tamen propria ut facerent instituerunt; juste utique Deicidae vocantur, non a fine eventus: quomodo enim hoc fieri possit, dum quod studetur sit impossibile? sed ab ipso impetus sive instantiae crimine. Forsan vero nec illud est incongruum dicere; quia sibimetipsi occidit Deum, qui nec reputat esse illum vel qui vitam propriam sic disponit tanquam non sit Deus: nullam namque de bonitate ejus in vita futura fructificat utilitatem; quippe tanquam si, quod ad illum attinet, non sit: circa id quod dictum est; Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. XIII, 1). Sic enim dixit Apostolus Dei illis qui post baptisma judaizaverint sicut prius, quia non simpliciter, sed sibimetipsis rursus crucifigunt Filium Dei (Hebr. VI, 6). Nec non autem hoc quoque dicimus, quia Sabellius et Samosataeus Paulus perimunt, id est abjurant sanctae Trinitatis subsistentias; et Arius consubstantialitatem, et Nestorius unitionem, et vos differentiam; ne forte tali aliquo modo et hoc dicatur, non quia interemerunt vel occiderunt, sed quia refutaverunt Deum.

Haeret. Si hoc ita intelligitur, cur contra Nestorium haec lectio assumpta est, dum certe quae a te ante modicum dicta sunt, Nestorius non refutet?

Rust. Jam quidem supra dixi in principio vicini sermonis, ea quae ille omnino non recipit; id quia per unitionem dicantur de Deo Verbo quae carnis sunt; secundum vero ea quae inferius dicta sunt, videtur quodammodo non inutilis esse ad eversionem Nestorii dogmatum sermo. Maledictionem namque ostendit eorum qui non credunt quod adorandus sit qui crucifixus est; non enim purus est homo, sed Deus simul et homo: nec vero coadorans ut alter alteri, sed sicut unus, quia ut unus est adorandus est. Forsan autem et sicut qui Deum passibilem dicunt, Deopassiani vocantur (non quod passa sit impassibilis substantia divinitatis, sed propter illorum qui sic aestimant, blasphemiam), ne sic Apollinaristae Deicidae nominentur, qui ipsum Deum in carne conversum et ita mortuum arbitrantur. Et si hoc ita se habet quod dictum est, tale est: Si quis non adorat eum qui crucifixus est, anathema sit, et scribatur cum illis blasphemis qui dicunt quod occisus sit Deus in sua natura. Signandum vero et illud, quia ubi dixit, conjungi et complasmari, non ait neque Deum neque Verbum, neque Christum, neque Dominum: arbitror autem ob hoc, ut daret legenti intellectum, quia secundum personam plasmatus est tanquam unus; secundum naturam vero complasmatus est tanquam habens alteram naturam cum qua complasmatus est.

Haeret. Ego ab ista frequentatione sermonis ad alterum deductus intellectum, sic intelligo complasmari; quia id quod non est prius, nisi secundum materiam plasmari dicitur, sicut Adam ex luto plasmatus est: quod autem jam prius est et perfecte est, quando non quidem fit, sed unitur, complasmari dicitur: sicut in domo, quae olim prius sunt, et quae ad ipsam horam fiunt; vel sicut in codice, cum sumuntur quaterniones qui ante fuerant consuti, si quis dicat consui: salva tamen pura dogmatis ratione quae non solet esse per universa conveniens, sicut et olim constitit inter nos.

Rust. Mihi prodest et istud: ut enim id quod est, cum illic non unum aliquod, sed plura; ita et hic.

Haeret. Unde constat quod haec ita se habeant? potesne mihi haec in ipsis satisfacere verbis, an unde mihi ista depromes?

Rust. Licet oportuerit ut ea quae dicta sunt, omnino satisfecerint tibi; tamen vel illa intende quae in finem praedictis adjecta sunt. Dicit enim: « Quod enim coepit, aut proficit, aut perficitur, non est Deus; vel si propter crementum quod paulatim fit, ita dicatur. » Quid ergo? dic mihi: nonne manifesta est differentia naturarum? Quod enim coepit, et profecit et ad perfectionem pervenit, caro est: quod vero semper est, et secundum naturam et substantiam perfectissimum, Deus est. Quia igitur, vesanientes ut Arius, dicunt de Domino crucifixo, quia Deitas ejus non secundum naturam et substantiam perfectissima est, sed per donum vel mercedem honorem percepit a Patre: quippe quae vertibilis sit atque mutabilis; contra objecit sanctissimus Gregorius, si quis ex operibus perfectum. Ad haec vero, Pauli Samosataei sodales dicebant, quia post nativitatem ex Virgine, nec non et post baptisma, et ultra post resurrectionem a mortuis, profecit ad adoptionem: ii quidem fractam et mutabilem Deitatem Filii suspicantes; illi vero hominem purum honorificatum a Deo, et deificatum propter operum meritum, ut ob hoc etiam Deus vocetur, non ut qui ante Mariam fuerit et inhumanatus sit. Hos duos Gregorius sub uno contrivit, adjiciens haec: « Quod enim coepit, aut proficit, aut perficitur, non est Deus; vel si propter crementum quod paulatim fit, ita dicatur: » id est, quod principium habet quando est, et quod non a natura est, sed propter opera fit perfectum, illud non est integerrime Deus; vel si sub uno momento id accipiat mox ut creatur ab opifice Deo, vel si paulatim proficiat sicut aliqui hominum.

Haeret. Ergo, sicut dicis, non contra Nestorium dicta sunt haec, sed contra Apolinarium, et Arium, et Paulum Samosataeum.

Rust. Sed quia Nestorii dogma ad dogma Pauli habet quamdam cognationem, propterea eadem contra utrosque conveniunt. Jacet enim in synodico codice inter alias Nestorii blasphemias, et haec lectio: « Sed sicut dicebamus Deum omnium creatorem, et Deum Moysen; inquit enim: Deum te posui Pharaonis (Exod. VII, 1), et Israel Filium Dei, Filius enim, inquit, primogenitus meus Israel (Exod. IV, 22): et sicut dicebamus Christum Saul, Non enim mittam manum meam in eum, quia Christus Domini est (I Reg. XXIV, 7); et Cyrum identidem: Haec dicit, inquit, Dominus christo meo Cyro (Isa. XLV, 1); et Babylonium sanctum, Ego enim, inquit, praecipiam eis, sanctificati sunt et adducam eos (Isa. XIII, 3): sed communio quidem nominum similis, dignitas vero non eadem. » Ecce palam hic impius, sicut Moysen deum, sicut Israel filium, sicut Saul et Cyrum christum, et Babylonium sanctum; sic et ipsum Dominum dicit non secundum naturam Deum, sed vocabulo solo; non secundum substantiam, sanctum et unigenitum, sed sicut Babylonios et Israel: differentiam vero ejus ab aliis non vult esse secundum substantiam, sed circa dignitatem ut nesciens natura Deum.

Haeret. Si non est una facta natura, quomodo, tanquam non sit differentia, Deus complasmari dicitur? si vero, ut dicis, eo quod Dei dicantur ea quae circa carnem contigerunt, secundum veritatem dicuntur haec an mendaciter?

Rust. Quia quidem salva sit differentia naturarum, olim audivimus, sanctae memoriae Cyrillo ad Nestorium dicente: « Quoniam diversae quidem quae ad veram adunationem convenere naturae, unus vero ex ambabus Christus et Filius, non tanquam naturarum differentia interempta propter unitionem; quinimo perficientibus nobis unum Dominum et Christum, et Filium, Deitate et humanitate. » Ecce aperte, usque adeo non perempta est differentia naturarum propter unitionem, ut nec dicat ipse singulariter, quinimo perficiente nobis unum Christum Deitate et humanitate, sed pluraliter dicat, perficientibus. Si igitur Deitatis et humanitatis differentia minime servaretur aut numerus, non oportebat dicere, perficientibus haec et illa: haec autem quorum differentia salva est, non sunt absque unitione. Quando igitur ad differentiam horum aspicimus, neque ea quae divinitatis sunt propria, carni tunc dabimus; neque enim consempiternam illam dicimus Deo, nec descendisse de coelo: nec, e diverso, ea quae carnis sunt propria ad Deum referimus. Quando vero ad horum respicimus unitionem, Filium hominis dicimus descendisse de coelo, et sempiternum et unigenitum Deum in terra visum, et cum hominibus conversatum (Baruch III, 38) secundum Scripturas. Et nemo ascendit in coelum nisi Filius hominis, qui de coelo descendit (Joan. III, 13). Deus enim Verbum qui descendit de coelo, filius hominis est propter unitionem ad id quod nostrum est. Alioqui quomodo dicitur et est unus Filius, nisi sic? Rursus qui ascendit a terra in coelum, et locum mutavit secundum corpus duntaxat; unigenitus Patris est ipse Sermo qui incarnatus est sempiternus: non enim purus homo est qui assumptus est. Igitur nec differentiam perimit unitio, nec unitionem differentia dissipat. Si igitur Deus secundum suam plasmatus fuisset substantiam, non utique poterat complasmari cum carne, sed plasmari tantummodo. Quoniam vero non propter sempiternam naturam suam, sed propter unitionem de Deo id dicitur: et hoc vere dicimus, vera namque unitio est.

Haeret. Non hoc significat, sed quia complasmatus est, sicut anima corpori; ut nulla differentia linqueretur, quae numerum divisionemve dualitatis efficeret.

Rust. Licet praedixerim, quia non simpliciter de Deo fuerit sermo, sed indeterminate: ex superioribus enim de Crucifixo dixit; et adjecit inferius, complasmari: ne autem diceres, Quid, et cui complasmatum est? ego adjeci hoc nomen; quia, Verbum carni. Si vero, secundum te, in unam naturam divinitas humanitasque plasmata est, non igitur bene dixit, complasmari: id enim quod est cum, aut duas significat plasmationes, aut duo quae complasmata sunt.

Haeret. Sed ego tibi denuo dicam; ergo id ipsum suscipiens: dico autem cum, et id ipsum rursus accusans, Cyrillus est sibimetipsi contrarius.

Rust. Non est ille magister sibimetipsi contrarius; sed id quod est cum, et id quod est simul, quando de naturis tantummodo dicitur, differentiam duarum pie significat naturarum; et propter id ipsum, quando id, ut de personis vel subsistentiis in Christo dicitur, impium est: mox enim duas significat personas, et Filios, et Dominos, et Christos. Quia vero sic prohibuerit dici id quod est cum, manifeste in superioribus demonstratum est. Quia vero iterum dicit, quod Verbum cum carne assideat Patri, audi in secunda ad Nestorium epistola ejusdem Cyrilli sanctissimi, in qua sub uno et hoc dicit et illud: « Si Christum unum et Dominum confitebimur, non tanquam coadorantes hominem Verbo (ut non inscisionis phantasia subintroducatur ob id quod dicitur cum ), sed ut unum et eumdem adorantes, quia non est alienum a Verbo corpus ejus, cum quo et ipsi considet Patri, non tanquam duobus rursus considentibus Filiis, sed ut uno circa unitionem cum propria carne. » Ecce, et de corpore dicens, inquit, cum quo considet Patri. Intende id quod est, cum quo, et rursus, cum propria carne. Id vero quod prius dixit, cum, et id quod posterius, et con, et co, idem est. Sed quotiescunque quidem, ut dixi, sermo sit de naturis, dicitur cum humanitate divinitas, et e converso: quando vero de Filio, uon licet dicere, coadoratur Filio Dei filius hominis, non enim coadorantur in sancta Trinitate, nisi personae tantummodo: divinitas vero, sicut miracula est operata per carnem, sic adoratur per carnem; et adoramus omnes crucem, et per ipsam, illum cujus est crux: non tamen crucem coadorare dicimur Christo, nec per hoc una est crucis et Christi natura. Similiter adorare altare, coadorare altari, Trinitatem non dicimur, sed potius per altare. Nec tamen rursus, sicut Patrem per Filium, ita Verbum per carnem: non enim duae personae sunt Christi: cum carne vero, id est per carnem, sicut dictum est, cum qua considet Patri et coadoratur.

Haeret. Quia adoratur quidem unus Christus, et considet Patri cum propria carne, dixit sanctissimus Cyrillus; sed unde constat? quia in Graeco σὺν et μετὰ idem sit quod dicimus, cum vel con.

Rust. Quia et ipsum σὺν, id est cum, Cyrillus sanctissimus approbaverit, et aliunde manifestum est: id est quia non tantum in universali synodo, sed et extra ubique contra diversos epistola sanctissimi Athanasii ad Epictetum per omnia approbatur, in qua jacent inter alia, et haec: « Dixit, Dorsum meum dedi ad verbera, et faciem meam non averti a confusione sputorum (Isa. IV, 6): quae enim pertulit id quod humanum est Verbi, haec ipsum, Verbum illud quod erat cum eo, in semetipsum referebat, ut nos Verbi pietate participare possimus. » Ecce audisti quia ei quod humanitatis sunt passiones, in semetipsum referebat: ubi autem coadesse et referre, illic irrecusabiliter quantitas secundum naturam.

Haeret. Et ubi hanc papae Athanasii epistolam sanctissimus Cyrillus probavit?

Rust. Non solum testimonia ex ea posuit in synodo, sed et in epistola ad sanctum Joannem, in qua dicit et haec: « Quia vero sanctorum Patrum scita ubique sequimur, maxime vero beati et omni laude digni Patris nostri Athanasii; circa quodlibet illud omnino evagari vitantes, ab ipsis credat quidem sanctitas tua, dubitet autem nullus aliorum. » Et rursus: « Quia vero didicimus quod et epistolam ad beatum Epictetum, omni laude digni Patris nostri Athanasii, orthodoxe habentem corrumpentes quidam ediderunt, ita ut ex hoc plurimi nocerentur; ob hoc, utile aliquid et necessarium fratribus excogitantes, ex antiquis exemplaribus quae apud nos sunt et absque errore se habent, direximus exemplaria tuae sanctitati; et nos igitur hujus editionis exemplaria habentes, ex ipsis tibi proposuimus. » Intende igitur quia orthodoxe habentem dixit Epistolam ad Epictetum, et quia fratribus utile ac necessarium quid excogitans, ejus direxit exemplar, laudans ejus scriptorem ut dignum est.

Haeret. Et si non est divinitatis et humanitatis una facta natura, quomodo potuit fieri una persona, dum certe, quoties ex duabus naturis una persona subsistit, fiat pariter et una natura?

Rust. Nimis insensatorum et insipientium est, de Omnipotente interrogare quomodo potuit! Ad quod sufficit responderi quomodo voluit; quia impossibile est Deo non adesse quod vult.

Haeret. Et unde certum est quod Deus voluerit cum carne unam se esse personam, et una fieri natura noluerit, dum certe dicat Apostolus: Quis cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34)? Insuper consequens est unam fieri naturam, quotiescunque fit una persona. Nec non, et si ad Dei omnipotentiam respiciamus, potuit Deus volens una cum carne fieri natura; et quoniam Dei omnipotentis miraculo facta est una persona, cur non et alio miraculo etiam una est facta natura? Aut cur non eodem utrumque miraculo, imo vero idem? An facile est Deo illud facere, quod impossibile rationibus videtur humanis, id est unam ex divinitate atque humanitate personam; et difficile est Deo id quod est humanis quoque rationibus consequens, ut una illius natura sit cujus una persona est?

Rust. Magna est Dei clementia, qui, ut non erraremus, non solum inhumanari dignatus est, sed et causam principalem suae nobis inhumanationis ostendere: unde superius demonstratum est quia omnia nostra suscepit excepto peccato. Assumpsit igitur cum substantia nostrae naturae perfectae, etiam quantitatem; pro qua eum unum hominem vocat Apostolus (I Cor. XV, 21; I Tim. XI, 5), et hoc saepe. Haec igitur perfectae nostrae naturae integra unitas, integrae divinitatis unitati concurrens; dualitatem naturarum rationabiliter coadimplet. Insuper non otiose facit magnalia Deus, tanquam propter hoc solum ut ipsa faciat; sed accommode ad nostram salutem suam pensans intentionem: nec enim vel stuporis causa, vel vanae gloriae, sed nostra utilitas ejus benignitatis intentio est. Itaque oportebat eum, nostrae naturae sicut alia omnia, absque peccato, sic quantitatem quoque seu potius unitatem suscipere, sicut superius demonstravimus. Nam si non est quae assumpta est una natura, ergo nec una est, et per hoc nihil. Si vero una est; sicut impium est dicere quod desit ei aliquid nostrae substantiae, sic etiam quantitatis: habet igitur et hanc proprietatem quantitas illa ut concurrens divinae substantiae quantitati, dualitate perficiat. Insuper ad miraculum quoque valde superior invenitur nostra confessio: semel enim dignatus Dei Sermo, una esse cum carne persona; de reliquo, non mirabiliter (quia et consuete, ut vis) diceretur una factus fuisse natura: nihil autem mirabilius, et mentem excedens amplius atque divinius est, quam quod inconsuetum atque incomparabile. Quid vero amplius tale est, quam unam personam subsistere, cujus non esset una natura? Claret igitur, quia et rationis, et miraculi, et causae comparatione superiores invenimur a vobis.

Haeret. Si possibile est quantitatem (absque nominibus earum rerum quarum quantitas est) in dicta proferre: ut puta si unusquisque hominum qui unus homo nominatur, utrum ergo hunc et ablato nomine quod est homo, licet nobis unum dicere. Si enim hoc et super sancta Trinitate recte dicimus, erit duo quaedam, Pater et Spiritus sanctus, duae namque personae sunt; erit vero et Filius, duo quaedam; duae namque, secundum vos, naturae sunt: Pater igitur, et Filius, et sanctus Spiritus, quatuor quaedam sunt. Sic enim tu quoque nobis paulo ante objecisti, quia divinae naturae unitas cum unitate humanae naturae, naturarum dualitatem explet. Et nos igitur secundum vestram concludimus rationem, quia duo et duo quatuor sunt: quare pro Trinitate, quaternitatem colitis: non igitur estis orthodoxi. Nec vero affirmare valebitis quod sine rerum nomine non proferatur numeri eorum nomen, quia unum Trinitatis confitentes esse Christum, et unum ex tribus non potestis abnuere. Si vero interrogemini, ex quibus tribus unum, non invenietis unum nomen commune quod de tribus pluraliter praedicare possitis: nec enim ex tribus Patribus, nec ex tribus Filiis, nec ex tribus Spiritibus sanctisve paracletis.

Rust. Consueta fraude ambigua nomina posuisti; ac pro rebus, nudum locutus es numerum. Sed ubi dicis, Pater et Spiritus sanctus duo quaedam sunt, dic quae duo, et nobis tacentibus, tu te ipsum convinces. Sic rursus quando dices de Filio, duo quaedam, determina quae illa sint; et de falsitate tuae compunctionis, tu ipse temetipsum, me tacente, convinces. Duo enim quae a te dicta sunt prius, pro duabus posuisti personis; duo vero sequentia, pro naturis: Trinitas autem personarum, non naturarum Trinitas est. Et rursus, dualitas, non personarum, sed naturarum dicitur circa Dominum Je um Christum. Si igitur duas personas dicentes Patrem et Spiritum sanctum, similiter duas naturas diceremus, quod est blasphemum, Filii esse personas; aut e converso, duas dicentes Filli esse naturas; duas, quod absit, similiter diceremus naturas Patris et Spiritus sancti; tunc calumniis vestris occasionem non absque verisimilitudine dederimus; ut duae naturae, et rursus aliae duae vel duae personae, et aliae duae, in qua Trinitatem pariter computarentur. Nunc autem sicut duae et una persona pariter computatae tres faciunt: sic unam sanctae Trinitatis naturam communem, et aliam unam solius Filii, id est assumpti, duas esse necesse est, et unam esse non posse. Licet igitur et duas credamus in Filio esse naturas, non tamen confessionem nostram quaternio sequitur: absque rebus enim subsistentibus solam non colimus quantitatem, etiam si proferre liceat solam. Insuper si nos dicentes esse duas naturas, ob hoc ipsum quaternitatem pro Trinitate consequitur colere; et vos consequenter ex quaternitate colere Trinitatem, quia ex duabus naturis dicitis Christum.

Haeret. Sed nos, non ex tribus personis, sed tres personas esse dicimus Trinitatem; dicimus vero et trium personarum et in tribus personis esse unitatem.

Rust. Sed cur non unus Christus duae naturae credantur, si tres personae secundum veritatem unus sunt Deus, sicut et ipse Dominus in Evangelio inquit: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); Unum, dixit, et, sumus, ut unum naturae deputetur, sumus vero personis. Si enim simplicem naturam non dividit Trinitas personarum, quomodo personam, quae, ut fatemini, minime simplex est, sed composita, discrepat naturarum dualitas? Insuper, duo et tria, et quatuor quaedam; non unoquoque apud semetipsum subsistente, sed collecta et comparata seu collata, ut ita dixerim, vel potius, pariter considerata dicuntur: non connumeratur vero in Trinitate natura personis; alioqui et ante incarnationem, quod absit, quaternitas fuit: tres namque personae sunt, et una natura; et numerus in quatuor minime proficit.

Haeret. Sed ibi, ob hoc quia non est extrinsecus unitas et extrinsecus Trinitas; sed Trinitas unitatis, et unitas Trinitatis.

Rust. Si ob hoc solum non connumeratur divina natura tribus personis, quia Trinitas unitatis est, et unitas Trinitatis; omnimodo ergo altera unitas est praeter unitatem communem, connumerabitur Trinitati: caro vero unius trium, id est Domini Christi, non totius est Trinitatis: non enim tota Trinitas incarnata est, secundum te: igitur quaternio erit, Trinitas atque caro. Igitur aut ostende non esse unitatem nostram naturam, id est carnem non esse unam, aut recipe quia non ob hoc minime connumeretur personis natura divina, quia unitas Trinitatis est et Trinitas unitatis, et reliquum tibi est ut nobiscum dicas quod non connumeretur natura personis.

Haeret. Et cur minime connumeratur natura personis? dic igitur causam?

Rust. Mihi nulla necessitas imminet ostendere cur personis non connumeretur, ex quo perfectam meam demonstravi victoriam, quia hoc verum sit quod probavi; si autem vis nobiscum causam perquirere, sine praejudicio inquiretur. Arbitror autem quod ea quae omnino sub una definitione non continentur, neque connumerentur: ut puta, si quis dicat: Ego et tu unum sumus, eo quod homo sim et ego, et tu; et sumus homines duo, et ad angelos unum sumus, eo quod rationales simus et nos. Et rursus duae naturae sumus propter differentiam; et iterum hoc idem sumus coelo: creatura enim et illud est; et aliud praeter illud, propter differentiam substantivam. Arbitror igitur quod ea quae connumerantur, et unam quamdam communem definitionem habere oporteat, et aliam quae non communis, sed cujusque sit propria: sic igitur et Domini Christi duae naturae commune habent quod naturae sunt; proprium vero quod haec quidem divinitas est, illa vero humanitas.

Haeret. Si est definitio ejus, non est incomprehensibilis Deitas. Et illud vero me movet, quomodo unam habeat definitionem communis trium personarum divina substantia ac individua unius ac solius personae natura, vel certe carnis Christi substantia, haec enim videntur esse impossibilia.

Rust. Non superflue, ut apparet, causam quaerere olim refutabamus, quae sic in longa atque difficilia verba nos abstrahit. Quare non me ulterius tale aliquid oportet adjicere, ut non superflue ad multiloquium pertrahamur.

Haeret. Patienter, quaeso, et absque praejudicio: satis fieri enim mihi super iis volo; forsitan enim modis omnibus satisfactionem commoditas consequetur.

Rust. Quod mihi videtur, forsan vero non irrationabiliter, dicam; salvis tamen absque praejudicio iis quae jam dixi: nec enim tale aliquid adjecissem, nisi hac conditione proposita. Definitur ergo divinitas, non secundum quod divinitas est, sed secundum quod natura est. Quid est quod volo dicere, Non quo divinitas, sed quo natura? Aliud est per se quaerere quid sit Deitas, et aliud, quomodo se habeat ad tres personas ipsa divinitas. Ut, exempli gratia dico, aliud est quaerere quid sit homo, aliud quomodo: id est, utrum aequaliter universi participemur communi substantia, an minime; et rursus secundum proportionem, utrum sic nos communi humanitate, ut Pater et Filius et sanctus Spiritus una Deitate atque communi. Quod igitur tunc quaerimus, de proportione est; una vero duarum naturarum definitio, secundum quod naturae sunt: quia id quod aeque ac similiter et completive, ad id ut sit quidque, participatur a personis, substantia est; quae vero hoc ipso participant, personae sunt quae ab invicem proprietatibus differunt. Substantia vero communis ipsius divinitatis, quam in Verbo individuo contemplamur, natura est; similiter etiam carnis natura individua non est, licet in individuo eam contemplemur. Natura enim nunquam est individua; non enim definitio individua est, circa quam dicimus animal rationale, quod tactui subjacet. Apud medicos autem dicuntur homines natura differre pro temperamento, ut, verbi gratia, calidior et frigidior: nos autem non sic dicimus naturam; quare, secundum hoc, nihil distat communis definitio duarum naturarum Domini Christi. Ergo quia utraque similiter natura dicitur; et rursus utraque non eadem, sed differt uniuscujusque definitio: duae igitur sunt naturae Domini Christi, et harum nulla connumeratur Trinitati, ut quaternionem, quod absit, efficiat.

Haeret. Ego arbitror quoniam natura illa quae communis dicitur, vel certe species humanitatis, nihil est nisi nomen tantummodo: esse vero uniuscujusque nostrum, in individuis subsistentiis est: illud vero in solis rationibus et intellectibus et subtilissimis speculationibus, seu magis mentis phantasiis est; caeterum, reipsa non subsistit: in Deo autem oportet omnia et prime subsistere; id est, et naturam et personas: quare neque secundum communem definitionem sunt duae naturae.

Rust. Mihi contra hoc nullus est sermo; sufficit enim mihi, quia substantia humanitatis assumptae subsistentiarum Trinitatis minime connumeratur ad hoc ut quaternitas efficiatur ex eis. Cur autem, nescio causam et confiteor me ignorare.

Haeret. Sed cur connumeratur caro Trinitatis naturae; ut duae, sicut inquis, efficiantur, quae non connumeratur Trinitatis personis? Ergo nec huic connumeratur; et non jam duae sunt naturae Christi, sed una.

Rust. Puto quod neque esse velis carnem: necesse est enim, aut unam hanc esse, aut nec unam: dum vero nec una sit, nihil esse; dum vero nihil sit, neque esse: ut enim minime tribus personis connumeretur, repercutimur eo, ne quaternitas fiat. Rursus: ut nec naturae uni Trinitatis congeminetur, perfecta carnis videtur esse negatio; si enim una est, alteri uni connumeratur. Verum illud affirmo, quia hic necesse est a me exigi causam: etenim et omnes sancti Patres, et vos ipsi naturae divinitatis connumeratis carnem: ex duabus enim naturis dicitis Christum. Quod si divinitati non connumeratur humanitas, non solum in eis esse, sed et ex ipsis esse, dicere non debemus. Non igitur ex duabus est. Sed et Ambrosius male, secundum vos, inquit: « Unus in utroque loquitur Dei Filius, quia in eo utraque natura est; » et Gregorius dicens: « Duae naturae Deus et homo, quia et anima et corpus; » et Cyrillus dicens: « Duarum enim naturarum unitio facta est; et quia diversa quidem quae ad unitionem veram convenere naturae; unus vero ex ambabus Christus et Filius, non tanquam naturarum differentia interempta propter unitionem, sed potius efficientibus nobis. » Et haec universalis synodus Ephesina firmavit, et Coelestinus ac Xystus papae Romani approbaverunt; similiter vero et quasdam voces eorum quae de Domino dicta sunt; et communificari tanquam super una persona, et dividi tanquam super duabus naturis.

Haeret. Novimus hoc: connumerantur naturae ut ex ipsis sit, non ad hoc ut in ipsis: nam et quae dicuntur aequivocata, eo quod solo nomine ac non etiam definitione participent, connumerantur ad invicem, ut canis pictus, et verus: nemo enim unum dicet hunc atque illum, sed omnimodis duo.

Rust. Gloria Domino Christo, quia confessus es interim, quod quolibet modo verumtamen connumerentur naturae, unde erat sermo: hoc autem concesso, non jam necesse est demonstrationes repetere caeterorum. Jam enim simul ostensum est quia duarum est unitio naturarum, et quia diversae naturae, et quia non sit interempta differentia naturarum, et quia effecerunt ( Sic ), et unus in utraque, quoniam in eodem, utraque natura est; et quia duae naturae, Deus et homo. Sed et illud necessarie dico: quia si humana natura divinae non connumeratur, non est ex duabus naturis una per unitionem facta natura Domini Christi; sed ipsa una sempiterne existens, ipsa sola nunc usque ita est sicut erat. Si vero compositio aut explicatio, vel concursus factus est, ex aequo illius naturae quae ex compositione, ut dicis, facta est, completiva humanitas est: quare ex aequo sicut divina quantitatis est particeps. Si igitur una est divina natura, una est etiam carnis; si vero media haec, media etiam illa; et si nulla ista, nulla est illa. Quare, et quod ex nullo, secundum vos, factum est, aliquid esse non potest.

Haeret. Habes unde ostendere quod non solum Trinitatis natura communis a natura carnis quae Verbo unita est differat, sed et ipsum Verbum ad servi formam habeat aliquam distinctionem, an non?

Rust. Et hoc ostendetur procedente sermone, quoniam nostra quidem natura quae Deo Verbo unita est, nec altera persona, nec alterius est personae; verumtamen altera praeter Verbum est caro; altera vero natura, non altera persona. In Christo enim, non solum de communi ad reliquas de divinitate personas, et propria ejus carne, alterum et alterum communiter dicitur a Patribus; sed et proprie de Deo Verbo et assumpta carne, quod alterum sit atque alterum. Intende, quaeso, subtiliter veritatem, ne te viae ad vitam ducentis angustia difficultatis labore perterreat: non enim diximus quod aliud ea, et alia carnis persona sit; ambo enim haec unius et solius personae sunt; sed quia et praeter Deum Verbum, qui una persona est illarum ineffabilium personarum, altera est humana natura; ita ut Deus Verbum, perfecta quidem ex sempiterno persona sit; caro vero, licet perfecta natura, persona vero nequaquam. Rursus dico: non alteram personam dixi, et iterum alteram personam, sed alteram substantiam et naturam. Alterum namque definitur evidenter Dei Verbum, et alterum ejus humanitas: non alter et rursus alter; sed ille quidem, a carne alter: illud vero, alterum et non alterum. Ostendimus enim et ex lectione synodica Gregorium dicentem, duae naturae Deus et homo, quia et anima et corpus. Vides igitur quod de hac ipsa loquatur Domini Christi persona: cum enim dixisset, duae naturae Deus et homo, adjecit, quia anima et corpus: haec vero unius personae sunt. Et rursus, Filii vero non duo. Vides quod non de tota Trinitate, sed de Verbo solo dixerit, Deus. Et iterum post modicum, aliud et aliud, ex quibus Salvator. Intendis quod de solo dixerit Salvatore? Et rursus, ambo enim unum; et de uno, Deo quidem inhumanato: non autem tota Trinitas inhumanata est. Deinde adjecit et haec: « Dico autem aliud et aliud, e converso quam in Trinitate se habet: nam illic quidem alius et alius, ut non subsistentias confundamus, non aliud vero et aliud. » Vides, quod non de tota Trinitate sit sermo communis, sed proprius de Filio solo? Nam de Trinitate quidem dicens: Illic quidem alius et alius, dixit; de Filio vero solo, aliud et aliud, e converso quam in Trinitate se habet, inquit. Alterum igitur, Deus Verbum, praeter propriam carnem. Proponatur vero praedictum testimonium, et quae dicta sunt, manifesta erunt.

Haeret. Si et non connumeratur natura personis, sed tamen purus numerus puro numero connumeratur, quare duo et duae quatuor sunt? nam quomodo aliter unus Trinitatis dicitur Christus, non simplex nec absque carne existens, sed in unam personam compositus, dum certe duas [Leq. duae] simplices et absque carne, et incompositae sunt?

Rust. Numeri nomen absque rerum nomine tum profertur, quando rei quidem similitudo communis adjacet numero alicui; sicut unicuique trium esse personam, etsi non eamdem personam: quomodo enim pium sit, non distinguere in Trinitate subsistentias? Sed hoc diximus, quia sicut Pater persona est, sic et Filius, et sanctus Spiritus: hic enim tres personae, tres quaedam res sunt. Ergo quando dicimus, hae tres: si interrogaret aliquis, quae? possumus respondere, personae. Quando autem dicimus, ii tres: interrogati, qui tres? ambigimus respondere, personae: propter indecentem sermonum compositionem: ne videamur dicere, ii personae, vel, ii tres personae. Quia igitur res quidem adjacent, nomen vero tale quod iis tribus commune sit, interim positum non est: hos quidem tres dicere licet; et si interrogati, qui tres? dicere continuo apte non invenimus. Quando vero simpliciter dicentes prius, hae tres, interrogamur, quae tres? adjiciamus mox apte, personae. At in illo vestro quaternione, nulla res communis et aeque coaptabilis quaternario numero invenitur; et non solum in verbis, sed etiam in rebus impossibile sequitur: quare nec numerum esse possibile est, eo quod res nulla subjaceat communis. Quod et illud ostendit, quia personae apud Latinos hae personae dicuntur, et non haec personae: id est, per hoc quod apud grammaticos femininum genus vocatur, non per illud quod neutrum. Paracletus vero similiter masculine dicitur, et Latine et Graece. Sed de Filio quidem et de sancto Spiritu invenimus dici, ita ut possimus duo dicere; et interrogati quos duos dicamus? respondere, Paracletos. De Patre vero id nondum dicere audeo, eo quod hic sermo nec scriptus sit, nec ab ulla quatuor synodorum nominatim dicatur quod et Pater Paracletus nominetur. Si vero id concedatur, interrogati qui tres? respondere utique poterimus, quia tres Paracleti, sicut tres personae et tres substantiae.

Haeret. Si propter consolationem Paracletus dictus est, et Pater Paracletus est; consolatur etenim animas justorum, et mitigat dolores, sicut scriptum est: Memor fui Dei, et consolatus sum (Psal. LXXVI, 4); sed et ipsum quod Dominus inquit: Et ego rogabo Patrem meum, et alium paracletum dabit vobis, Spiritum veritatis (Joan. XIV, 16, 17): ostendit non duo tantum, sed tres esse paracletos: alius enim, non duorum, sed trium dicitur; alter vero, duorum: quare in Trinitate et tres paracleti dicuntur.

Rust. Haec acribia sermonum apud divinas Scripturas minime observatur, neque a sanctis Patribus, eo quod nec digna sit, quia hominum sunt adinventiones: nam et in synodo jacere ostendi, aliud et aliud, ex quibus Salvator: de duobus ergo dicens: aliud, dixit, et aliud. Nec non et testimonium sacrae memoriae Athanasii quod illic approbatum est, ita dixit: « Aut quomodo Christiani volunt nominari, qui dicunt in hominem sanctum quasi in unum prophetarum venisse Verbum; et non ipsum hominem factum, accipientem ex Maria corpus; sed alterum Dei Verbum ante Mariam et ante saecula Filium existentem Patris: aut quomodo Christiani esse possunt, qui dicunt alium esse Filium, et alium Dei Verbum? » Ecce indiscrete superius quidem posuit, increpans eos qui alterum dicunt: inferius vero eos qui alium et alium. Maxime vero Gregorii testimonium crebro hunc sermonem repetit dicens: « Non alius vero et alius: absit: ambo enim unum commixtione. » Ecce et ambo dixit, id est non tria: ne forte suspicareris quia veluti de tribus loqueretur: de Deo, de anima, de corpore; maxime, eo quod subsequatur: « E converso quam se in Trinitate habet: illic enim alius et alius, ut non subsistentias confundamus; non aliud vero et aliud, etc. » En, et de Trinitate, alius, inquit, et de Christo, non alius et alius; et non ait, non alter et alter: dum certe Felicis sanctae memoriae jaceat lectio dicens ita: « Et non homo a Deo assumptus, ut alter sit praeter illum; non enim hominem suscepit Dei Filius, ut alter sit praeter illum. » Ecce indiscrete positum in sancta et universali synodo Ephesina ostensum est aliud et alterum, vel potius alius atque alter.

Haeret. Ecce interim tu quoque confessus es quia si tres demonstraverimus esse Trinitatis naturas, clare, hos qui duas in Christo naturas dicunt, consequatur ut naturarum quaternitatem inducant: si igitur demonstraverimus tres in sancta Trinitate naturas, quoniam omnimodo Patris et sancti Spiritus duae naturae sunt, connumeratis per adjectionem duabus, sicut vos creditis, naturis Filii circa irrecusabilem numeri computum, quaternitatis culturam consequi vestram confessionem demonstravimus.

Rust. Nec hoc necesse est, quod interim sine praejudicio dictum sit, nisi forte si tres naturae sint Trinitatis, ut non sit una communis. Nam si est una quidem communis, tres vero propriae, aequivoce jam natura nominatur: altera namque intelligitur illa quae singillatim idem est unicuique personae, et altera quae nullius est singillatim, sed communis est tribus: illa namque una in tribus: hae vero tres in una speculabuntur. Si igitur duas dicentes Christi esse naturas, communem Trinitatis connumeramus nostrae, id est ei quae in Christo est humanae substantiae, nullo modo introducimus quaternionem: non enim tres illi coacervantes, quatuor facimus, sed unam et solam uni et soli conjungentes, tantummodo duas facimus. Insuper etiam si sic, sit propria Verbo natura ut eidem personae idem sit, quam coadunantes humanae duas esse dicamus: non tamen consequetur quaternitas, quia aliter dicetur natura, quae etiam persona sit (quoniam et per omnia cum ea est idem), et aliter caro quae natura solummodo est, et non persona pariter atque natura haec eadem. Sed nec adjiciemus, si ita sit, naturam quae etiam persona est, naturae quae non etiam persona est; nec ob hoc dicimus duas, sed coaptabimus unam quidem naturam quae etiam persona est, alteram vero quae non etiam persona est, sed natura tantummodo: id est divinam condicimus naturam, quae ipsa est et persona: humanam vero naturam quae solum natura est, et non etiam persona, et sic dualitatem efficimus naturarum.

Haeret. Ergo ut dicis multo magis quatuor, secundum te, erunt Trinitatis, imo potius, ut dicitis, quaternitatis naturae, si ejus quod sunt naturae, quatuor enim dixisti; multo magis efficit differentiam naturarum; non solum enim quia altera et altera Verbi et hominis est natura, sed etiam naturae altera definitio, neque idem secundum speciem: veluti quis dicat, aut genus unum erit quid unum. Quare multo magis distat ad efficiendum quartum, id quod modis omnibus differt, si tamen, secundum vos, differentiam etiam secundum numerum quantitas sequitur. Quanto igitur amplius naturae differunt, tanto magis efficiunt numerum, et tanto evidentius quaternio inducitur. Omnis igitur necessitas est: aut humanitatis naturam dualitatem minime facere, cum copulatur Dei Verbi naturae; aut quaternionem perficere, connumeratam Trinitatis naturis.

Rust. Sed illud intende quia, quantaelibet sint naturae, Trinitas manet: a personis enim tribus, et non a naturis nominatur.

Haeret. Nec a naturis solum, nec a personis solum, sed magis a numero sic vocata est.

Rust. Sed numerus nihil est cui res nulla subjacet.

Haeret. Sed subjacet etiam res, naturae enim quatuor sunt, et a numero naturarum vocari debet vestra quaternitas. Quanquam et si res communis quatuor naturis nulla subjacet, ipsum nomen mihi naturae sufficiet: nam connumerantur aequivoca, licet aliud sit aequivoca aut unius nominis connumerari: aliud ipsas res, ut canis marinus atque terrenus, non ut duo canes, sed ut duo connumerantur aequivoca.

Rust. Concedentes dicimus omnia. Sit ergo, ut tu dicis, et a naturarum et a personarum pariter numero Trinitas sic vocanda. Sicut igitur Trinitas minime dicitur, nisi tres personae eaedemque naturae subsistant, ita non dicitur quaternio unquam, nisi quatuor exstiterint non tantum naturae, sed etiam personae. Nos vero, etsi quatuor, ut dicis, naturas, non quatuor tamen personas, sed tres asserimus solum: non igitur quaternitatis culturam inducimus.

Haeret. Magis vero et vobis ipsis adversantes Trinitatem quaternitatemque pariter colitis. Trinitatem quidem personarum, quaternitatem vero naturarum. Sicut enim si solae tres personae essent, ut solae tres naturae, nihilominus Trinitas esset; et si quatuor aut personae aut naturae, quaternitas: sic, etsi Trinitas quidem personarum, naturarum vero quaternitas, Trinitas simul est atque quaternitas.

Rust. Sed nos etsi confiteamur, quod absit, tres ex sempiterno esse naturas, non tamen secundum quod naturae sunt, sed secundum quod personae, adoramus et colimus.

Haeret. Si tres naturae sunt Trinitatis, et altera carnis, quatuor fiunt; quod si et non colas quarternitatem, sit tamen secundum tuam confessionem quaternitas, prodesse tibi nihil poterit. Imo, et quod vis elige: aut quaternitas est, et male facis in divinis rebus non colere atque adorare quod et est et esse confiteris; aut non est, et impie agis, confitens et asserens esse quod non est. Deinde si duas naturas sic esse asseris, ut qui communem Trinitatis connumeras propriae carnis, aut ut hanc illi, igitur dualitatem coles.

Rust. Quoniam id quidem quod assumptum est, proprium per dispensationem factum sit assumentis, manifestum est, non tamen commune trium. Quod etsi quartum sit aliquid, neque tamen consempiternum, nec absque initio, nec increatum, neque per se, et ex sua substantia est; sed per unitionem est id quod esse glorificatur: illa vero tria, et coaeterna, et consubstantialia, et absque inchoatione, increata sunt ob hoc, etiamsi ad existendum quartum quis, aliquid esse id quod humanum est, dicat, non tamen quartum similiter erit neque ad adorandum, neque ad colendum, neque ad glorificandum. Aliud est enim quod, tanquam alterum quiddam (quippe quod creata est), his quae increata sunt secundum quantitatem facit additamentum, eo quod non hoc idem, sed alterum quiddam sit; et aliud, tanquam consubstantiale et consempiternum coadorari quid illud et glorificari et pariter coli. Insuper nec adoratio et cultura veluti sub numero offertur: nec enim tres culturae aut tres adorationes sunt Trinitatis; quare neque quatuor, neque duae, vel si, ut dixi, unius aut etiam trium, proprium sit aliquid alterum. Nec enim tabernaculum in eremo, nec arca, nec templum, nec altaria, Deo ab antiquis coadorabantur et concolebantur; et neque una est Dei et horum facta natura. Nec adjecit numerum adorabili et colendae Trinitati, eo quod Trinitas quidem coadoretur, hae vero creaturae non coadorentur Trinitati, sed per eas Trinitas adoretur. Quid enim? dic mihi: nonne scriptum est: Et adorate scabellum pedum ejus (Psal. XCVIII, 5)? Hoc vero est terra: adoratur enim corpus quod de terra est, non ut per semetipsum aut propter semetipsum adoretur ut Deus, sed ut per corpus et per carnem sive humanitatem, Deus, Verbo qui inhumanatus est, coadoretur. Certe enim et per fimbriam vestimentorum operatus est in illa quae sanguine fluebat: et nullus tamen dicit unam naturam esse vestimentorum et Verbi; et actu salvavit multos; et vocem mittens a proprio ore, quatriduanum suscitavit Lazarum. Per quod igitur operatur, dum per hoc et in ipso adoratur et colitur, complacet colentibus se. Nec non et clavos quibus confixus est, et lignum venerabilis crucis, omnis per totum mundum Ecclesia absque ulla contradictione adorat; et non solum quae duae naturae sunt Deus et crux, sed et illud sanctum ferrum, praeter illud venerabile lignum, alia est natura, et altera rursus ipsa Domini caro. Et si, ut dicis, tres naturae sunt Trinitatis, hae vero proprium numerum habent, et omnia haec adoramus universi; et nullus unquam Christianorum dixit quia quaternionem colimus aut quinionem vel senionem: quae enim segregantur et propria Deo fiunt, per quae et colitur et adoratur, illa jam velut organa et coadjuvantia infirmitatem nostram sunt ad propinquandum Deo: et ad id ut sint quidem, quantitatis non amittunt proprietatem; ad colendum vero et adorandum et venerandum, non jam connumerantur quae creata sunt creatori: alterum namque est, per hoc coli illud, et alterum secundum naturam et sempiterne et maxime proprie colendum aliquid illud esse.

Haeret. Ergone, non modis omnibus quidquid confitendum est, illud et adorandum, vel colendum sive venerandum in sancta Trinitate?

Rust. Dixi jam, quoniam non per omnia et modis omnibus similiter. Verum et illud adjiciam, quia nec dualitatem naturarum in Trinitate confitemur aut colimus: una enim carnis natura, non totius est Trinitatis, sed unius personae Dei Verbi. In Trinitate vero illa connumerantur quae vel similiter vel aequaliter trium sunt personarum. Quod si nos dualitatem, et vos ergo compositam colitis Trinitatem; aut compositam simul ac simplicem: nam simplices dicitis Patris et Spiritus sancti naturas sive personas, Christi vero compositam. Amplius, unus Deus in Trinitate et unus colitur Christus. Tres personae unus Deus est; duae naturae unius Christi sunt; quatuor autem naturae, dum nec Deus sint nec Christus, unde poterunt coli dum vel in tribus vel in duabus nil nisi aut unum aut unus colatur? Ut autem non sermones amplius prolongentur, demonstramus unam solam et non tres sanctae Trinitatis esse naturas, sed tres tantum personas sive subsistentias. Si enim et tres naturae et una, idem vero est natura atque persona, et una erit, quod absit, Trinitatis persona! Si vero natura quidem et una et tres, persona vero non una, sed tantummodo tres; nec secundum naturam sive substantiam, nec secundum personam sive subsistentiam unus erit Deus. Secundum quid ergo Trinitas unus est Deus?

Haeret. Nos sic tres substantias et naturas dicimus Trinitatis, ut tamen earum consubstantialitas salva sit: et una igitur et tres substantiae atque naturae sunt, et unus Deus non secundum tres, sed secundum unam substantiam et naturam glorificatur.

Rust. Ergo, secundum te, et unus Deus et tres Dei. Si enim propter substantiam naturamque unam unus est, propter tres substantias sive naturas, tres, secundum te, dii sunt. Sed et multo amplius tres erunt, quam unus Deus, et proprie quidem, quod absit, tres erunt dii; improprie autem Trinitas unus Deus, circa errorem paganorum: unum enim Deum esse ob hoc scripserunt cuncti Patres atque doctores, quia una est ejus ac sola substantia sive natura. Si igitur una quidem Trinitatis substantia est, et natura tantum; tres autem non tantum personae sed et naturae atque substantiae: multo magis, tribus existentibus universis, et nullo indiviso, tres erunt et dii.

Haeret. In tantum tres naturae sunt Trinitatis, ut ostendamus quod unaquaeque persona propriam habeat ex sempiterno naturam, quae alteri minime sit communis: hoc vero manifeste probabitur, si id vel de una ex eis persona fuerit demonstratum. Si enim tres aequales et per omnia similes sunt, quidquid habet una persona, habebit et altera. Si igitur ostenderimus unumquemlibet ex eis habere sic propriam naturam, ut alteri nulli communis sit, pariter estis etiam de reliquis absque ulla contradictione convicti. Esse vero propriam Dei Verbi naturam Patres affirmant, dicentes: Confitemur unam naturam Dei Verbi incarnatam. Si igitur hanc unam illam communem magis esse credamus, incarnata ista, quae totius Trinitatis communis est, necessarie inducetur Trinitas incarnata: quia vero id impium est, quippe sanctis Scripturis et Patrum doctrinae contrarium, manifestum est, quia una natura quae inhumanata est, solius est Filii. Praedictum vero sermonem Patrum, nec vos poteritis abnuere. Flavianus enim, qui quondam fuit Constantinopolitanus episcopus, et quem suscipitis, ita scripsit in illo libello propriae fidei quem imperatori Theodosio destinavit, qui et in Chalcedonensi synodo susceptus est.

Rust. Nequaquam necesse est ut ii qui confitentur unam naturam Dei Verbi incarnatam, si hoc de communi sanctae Trinitatis natura dicatur, inhumanationem sanctae Trinitatis inducant: maxime quando per explanationem sermonis signantissimum Dei Verbi nomen adjiciunt. Sicut enim quando dicunt Patres Deum Verbum incarnatum et inhumanatum, etsi commune nomen Dei tribus personis indifferenter praedicatur, non tamen ob hoc eos consequitur quod incarnata sit Trinitas, licet Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unus sit Deus: et ob hoc, qui incarnatus est, dicatur et Deus, et unus Deus, et solus Deus, et Deus Verbum. Sicut igitur Deum esse vel unum Deum esse licet uniuscujusque personae commune sit, non tamen quando Deum confitemur incarnatum, seu virginem Deipartricem, consequitur nos, quod absit, inhumanatam dicere Trinitatem, sed unam ex illis personis, id est ex illa Trinitate quae Deus est. Sic quando unam naturam Dei Verbi dicimus incarnatam; non nos consequitur ipsam cum propria natura incarnatam dicere Trinitatem, sed magis unam illarum personarum quae in illa natura sunt confitendae. Et sicut ne videamur, dum Deum dicimus incarnatum, Trinitatem dicere incarnatam, non pro qualibet cautela tres dicimus Deos: sic neque ob hoc ne forte videamur unam naturam Dei Verbi incarnatam dicentes, Trinitatem dicere incarnatam, non dicimus pro quacunque cautela tres in Trinitate esse naturas. Si enim Deus dicitur incarnatus, et rursus minime incarnatus, quando hoc quidem de Filio dicitur, illud vero de Patre et Spiritu sancto, et non in duos Deos unus Deus vel separatur vel dividitur sive discernitur: quid consequetur incongruum, si de eodem Deo, id est de una eademque natura, dicamus, quia et incarnata est in Filio, et non est incarnata in Patre et Spiritu sancto? Nam vos quoque, in eo quod dicitis quamlibet naturam sive substantiam esse communem, non poteritis hanc consequentiam refutare: illam namque substantiam, nec incarnatam denegare in Filio poteritis, nec affirmare quod in Patre et Spiritu sancto inhumanata sit. Erit igitur una eadem simplexque natura, et incarnata, ut Filii; et non incarnata, ut Patris et Spiritus sancti. Quare non necesse est ob hoc propriam Filii esse naturam, quia una Dei Verbi natura dicitur incarnata; quippe cui, etsi esset aliqua non communis, hoc idem tamen de illa natura communi rectissime diceretur. Non igitur ob hoc demonstratum est propriam esse solius Filii naturam; nec igitur cujuslibet et alterius ex Trinitate personae. Insuper, vos potius quaternitatem inducere demonstramus, qui eam quae dicitur Ephesina secunda synodus, non potestis abnuere, quia Dioscorum condemnare non vultis.

Ille enim cum tota illa nefaria synodo approbavit Eutychis haeretici vocem illic inter monumenta deponentis: « Quia confiteor duas naturas fuisse ante unitionem, post unitionem vero unam naturam confiteor. » Si igitur ante inhumanationem duae naturae fuerunt, id est, una Patris, altera Spiritus sancti (nec enim poteruntaliter trium tres esse naturae), duae vero tunc et Christi naturae ante unitionem; quatuor igitur naturas circa vestras rationes, etsi non esse nunc usque, tamen ante unitionem fuisse inducitis; et ex quaternitate praeexistente sanctam Trinitatem postea factam inducitis. Insuper has praeexistentes, ut dicis, unitioni naturas, siquidem permanere nunc usque dicitis, quaternitatem, sicut inquitis nobis, vos magis veraciter impie colitis: quia quod consequitur ex his quae dicuntur a vobis, vos ipsi non poteritis abnuere. Si vero non sunt usque hactenus duae determinatae, aliquando vestra quaternitas esse desierit: et nos quidem demonstravimus, quia neque tres naturae sint Trinitatis, neque, si essent, nos quaternitatis credulitas sequeretur. Vos vero qui hoc tanquam consequens ponitis, vincemini ex vestra vesania: quae si vobis displicet, ante omnia ergo anathematizate Dioscorum.

Haeret. Nos interim non de causis singularum colloquimur personarum, sed de fide universaliter disceptamus. Hoc vero negotium illi servabimus tempori quando de Diodoro, et Theodoro, et Iba, et Theodoreto disputabimus, causas personarum quaestioni de fide miscentes. Igitur, etsi tres dicimus, pro personarum distinctione, naturas in sacrosancta Trinitate; unam tamen communem substantiam confitemur, secundum quam consubstantialem dicimus Trinitatem, et nec audire quaternitatem contenti sumus.

Rust. Sed ista communis substantia indiscrete etiam natura Patribus appellatur, quae solis tribus personis communis est, et alia illic praeter hanc non est tanquam propria unicuique personae. Vel si creaturarum naturis comparata tantummodo, haec ipsa propria dicitur uniuscujusque personae, ut quando dicimus, sicut et sancti Patres, quia Deus Verbum Filius Dei, non impropriam pertulit naturam. Insuper, si idem est natura atque subsistentia, quatuor naturas et substantias introfertis. Si vero alterum, ut re et nomine apparet; quanto differt, tanto magis connumerata numero personarum, redundat in quatuor; nisi forte nostris rationibus te dedas, quia tum posset esse quaternitas, si haec carnis natura non tantum substantia, sed esset quoque persona. Nunc autem quae mentis inspectione diversa est, eo quod non sit etiam persona, non connumeratur Trinitati illi quam similis determinat ratio; quia illic personae tres sunt, haec vero non persona est, sed natura tantummodo sive substantia.

Haeret. Sed haec natura Trinitatis, in tribus illis naturis est; et idcirco, etiamsi altera est praeter illas, per singulas tamen omnibus illis connumerari non potest; quia in illis existens, et in semetipsa ea habens, nihil est praeter illas: Trinitas namque unitas; et unitas Trinitas.

Rust. Quomodo ergo ante unitionem, duas dicitis Filii Dei naturas, si propriae illi connumeratur ista communis? Quam enim omnino Dominus habuit alteram naturam ante inhumanationem, nisi eam quae ante saecula est, essentiam suam?

Haeret. De divinitate Christi et carne hoc dicimus: dico autem duas ante unitionem, non tanquam communem hominum naturam conjungens Deo: nam si hoc esset, quomodo non etiam nunc duae fuissent, dum certe nihilominus hominum quisque homo sit solum, excepto illo tantummodo qui inhumanatus est? nec quasi prius una fuerit caro et postea unita sit Verbo: haec enim qui dicit haereticus est. Sed quia intellectu praecognoscentes duas naturas, deinde admoventes unitionem, unam continuo effici dicimus: ergo id quod dicimus ante unitionem vel post unitionem, non distinctionem temporis, sed speculationis significat ordinem, eo quod pariter horum nequeamus deprehendere intellectum, sed praespeculemur compositioni simplicia. Est namque impossibile ut alter rerum naturae sit ordo, et alter speculationis quae est circa intellectum: sicut in oratione, cum litterae natura priores sint, multo tamen sunt adinventae posterius.

Rust. Speculatio haec secundum quam dicis duas naturas intelligi, si quidem nunc usque verax est, ut existentibus rebus incumbens: sunt igitur duae naturae veraciter, quas veraci intellectu conspicimus; si autem semper falsa, nec ante unitionem duas naturas confiteri debetis. Si vero ante unitionem quidem quondam vera, nunc autem de caetero falsa; erat igitur Domini caro, quod absit, ante unitionem: quae si animata anima rationali fuisse credatur, praeexstitit igitur secundum vos prius purus homo, et post haec unitus est Verbo. Ex duabus ergo personis, et ex duobus Christis, ex duobus filiis, ex duobus Dominis, unum Christum blasphematis existere. Haec vero modis omnibus abdicanda sunt: ex praeexistentibus enim per sese personis unione secundum subsistentiam fieri nequit. Si vero et post inhumanationem aliquando duae naturae substiterunt, quam ergo aliam dicitis unitionem, qua facta jam duae non sint? Sed et omnia quae dicitis contra nos qui nunc usque duas dicimus esse naturas, convertite contra vosmetipsos; usque tunc enim easdem naturas dicitis exstitisse, quas nos in perpetuum dicimus permanere.

Haeret. Autumo quod quidam nostrorum melius dicant: quoniam non individua illa humanitas Christi unitioni praeexstitit, sed communis humana natura ex qua illa est caro.

Rust. Sed ad alia inconsequentia vos ducit hic sermo. Nec enim vel post unitionem communis nostra natura unum quid per unitionem facta cum Deo est, sed illa individua quae assumpta est: non enim Patres hoc de illa, sed de hac dicunt; nec possibile est communem naturam efficere nunquam [ Forte unquam] personam per semetipsam. Insuper nec in semetipsa illa subsistit, sed intellectu rationalium tantummodo, qui fit ex individuis ejus a quo et esse accipit, sicut et ea quae omnium genera vel species esse dicuntur apud saeculi sapientes: si enim et esset anima, et tamen non esset rationalis, non erat communis creaturarum natura, sive quod dicitur genus atque species. Nihilominus autem qui dicit ante unitionem quidem duas, post unitionem vero jam minime, sed potius unam indifferenter omnino ex ipsis rebus quae duae fuerunt, unum quiddam perfici vult; alioquin id quod dicitur jam minime non habet locum. Nunc autem communem naturam cunctis hominibus, non dicitis unam factam cum Verbi natura, ne forte omnes homines in communi natura videantur iidem Christo esse, aut sit, quod absit, tota Trinitas incarnata. Sed unum quid individuum, id est una et sola caro, et una et sola anima, in unam personam Deo Verbo unita est, et in unam solamque subsistentiam.

Haeret. Sed prius intelligendae sunt duae naturae, et post haec continuo unitio amovenda est; et ideo non dicendum est Christum in duabus, sed ex duabus esse naturis.

Rust. Ergo, secundum te, unitio unitarum naturarum duarum peremptio est.

Haeret. Non naturarum, sed dualitatis peremptio est unitio; ita ut duae jam non sint duae, sed unum quiddam secundum unitionem.

Rust. Si, ut inquis, dualitas interempta est, erat ergo ante interemptionem et ante unitionem: super quod si easdem complexiones de dualitate quam de ipsis duabus naturis voluero facere, supradicta denuo consequentur incongrua: nihil namque interimitur, nisi quod prius fuit. Quare si interempta est, erat ergo dualitas, et omnia illa quae praediximus incongrua ad medium veniunt.

Haeret. Ante dualitati praeclusit unitio, ut nec posset esse haec ipsa: et de hoc dico, interemit potestate, non actu; nondum enim erat perfecte dualitas.

Rust. Ergo non existentem, sed adhuc futuram peremit. Dic igitur quid cujusque naturae imperfectum fecerit ut minime dualitas esset. Ego enim nec immunitionem divinae naturae vos suspicor dicere, et humanae inaestimabilem ineffabilemque profectum: quo ergo modo est imminuta dualitas, dum sit additum rei? quomodo substantiarum quantitas est praeclusa, dum nullus substantiarum defectus evenerit? Si vero et, ut ais, connumerantur aequivoca, quomodo duae Filii potestate naturae, duabus actu Patris videlicet ac Spiritus sancti connumeratae, quatuor non erunt? Si vero nunquam non duae naturae fuerunt, divinitas et humanitas Christi, quomodo ex duabus naturis dicitur, qui ex istis esse confessione depromitur?

Haeret. Quid enim, dic mihi, nonne omnia duarum perfectarum personarum Dominus habet? Sicut ergo praeclusit unitio ne esset dualitas personarum, sic etiam substantiarum.

Rust. Sed nostra natura in Christo, non etiam persona est: non enim in semetipsa et secundum seipsam segregatim habet esse suum, sed in Verbo subsistit; et ideo, nec ex duabus personis sicut ex duabus naturis dicitur, quia Verbum hominis personam sibimetipsi unierit: quia vero humanam naturam sibimetipsi unierit, et qui in Epheso et reliqui sancti Patres docent, et de his omnibus superius sufficienter ostendimus.

Haeret. Non negamus duas esse naturas, sed nec unam propter unitionem: hoc enim circa naturam est; illud vero secundum unitionem. Quare duae sunt circa speculationem, non secundum rem.

Rust. Si verax est speculatio haec, duae naturae sunt et circa ipsam rem; si vero dicis non esse veram, ecce negasti duas esse naturas.

Haeret. Quid igitur est quod distat inter impia ferentes et pia, circa id quod duae naturae dicuntur? Nam si (puta, ille quilibet homo purus, et Deus Pater) duae naturae sunt, quid differt seu sic, sive sic duas naturas dicere, dum sicut de puro dicimus Deo et de homine nudo, sic vos de Christo loquamini, quia duas naturas dicitis?

Rust. Multa sunt quae imprimis quidem communiter videmur confiteri cum impiis; adjectione vero, determinata jam fiunt, et per se quidem vel si suspecta sunt, nondum tamen et impia, nec econtra rursus, quae accusari ex toto non queant. Dicit ergo Apollinarius unum Christum, unum Filium, unam ejus personam et subsistentiam; dicit et Nestorius duas naturas. Et hi quidem sermones, nondum quales ipsi sint produnt, in additamento autem sermonum, cognoscimus qui sint. Nam Apollinarius quidem unum dicit, quasi et convertibilis Deitate sit et imperfectus humanitate; Nestorius vero duas male quidem conjungens: secundum aequivocationem namque, secundum auctoritatem, secundum appositionem, secundum habitum; male vero etiam dividens separansque naturas in duas subsistentias et personas, et filios et Dominos. Ergo, quando dicimus duas naturas, si nihil praecedit neque subsequitur quod unitionem significare sufficiat, habebit occasionem vestra suspicio: si vero hoc, et ante quam dicamus duas naturas, et postea dicimus, quia una est duarum naturarum persona, una subsistentia inseparabiliter, indivise, inconvertibiliter, quid ultra remanet quod suspectum sit calumniari volentibus?

Haeret. Hoc reprehendo quia non post duas unitiones, sed post unitionem, duas dicitis naturas; cum deberetis prius quidem confiteri duas naturas, postea vero unitionem, et unam naturam de reliquo. Hoc significat ex duabus quidem, quia post haec unitio; in duabus autem, quia duae post unitionem.

Rust. Si et duae naturae confitendae sunt, et unitio amovenda, non video quare non ex duabus et in duabus recte dicamus: si enim te id quod est delectat usque adeo, dicere non unum Christum in duabus naturis, sed in duabus naturis unum Christum, ut non prius nominantes Christum, post haec eum duabus naturis, ut dicitis, partiatis, sed prius dicentes duas naturas, tunc unum Christum nominetis: et illud vero similiter observate, ut non dicatis unum Christum ex duabus naturis, sed potius dicatis ex duabus naturis unum Christum. Sed nunquam Christi Ecclesia intendit vaniloquiis talibus: etenim dum praeexstiterit ex infinito divinitas Filii, tamen nonnunquam post carnem nominatur: usque adeo veritas verborum ordine nullum praejudicium patitur, et maxime hic ubi simul duae naturae, simul unitio. In sancta enim synodo Ephesi inter alia testimonia, magis vero ante alia, jacet sancti Petri, quod ita se habet: « Unde et evangelista veraciter dicit: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14)? tunc utique ex quo angelus Virginem salutavit, dicens: Ave, gratia plena, Dominus tecum (Luc. I, 28). Ecce ex quo salutatio angeli, et nunc est unitio celebrata. » Quia vero nonnunquam praenominatur caro, et postea deitas, ostendit exinde sanctissimi Gregorii lectio, dicens ita: « Ne decipiant homines, nec ipsi decipiantur, hominem dominicum sine mente credentes, magis autem Dominum nostrum et Deum: nec enim separamus hominem a divinitate. » Ecce aperte ponitur in principio verbi prius quidem nominans hominem, et postea Dominum et Deum, et rursus hominem et divinitatem. Et post pauca iterum habet: « Passibilem carne, impassibilem deitate; circumscriptum corpore, incircumscriptum spiritu; eumdem terrenum et coelestem, visibilem et intellectualem, capitalem et incapitalem, ut toto homine eodemque Deo totus homo reformetur, qui ceciderat sub peccato. » Ecce quoties, ordine permutato, prius eum passibilem, deinde impassibilem nominavit; post haec circumscriptum et tunc incircumscriptum; et post plura talia adjecit: ut, toto homine eodem et Deo. Synodus autem Chalcedonensis, postquam dixerat, in duabus naturis, adjecit dicens, indivise, inseparabiliter, inconvertibiliter agnoscendum. Et non ait agnoscendos, ut duos, sed unum agnoscendum. Et rursus: Sicut Dominus noster Jesus Christus nos docuit, et Patrum nobis tradidit symbolum. Si vero, ut dicis, una est facta natura; ergo non ex duabus, sed ex tribus naturis dicere debebatis: quippe qui etiam talem unitionem Verbi ad humanitatem dicitis, qualem caro habet ad animam. Quid enim vestra concessione vicinius anima habet ad carnem, quam haec ad deitatem, ut sit Dominus ex duabus et non tribus?

Haeret. Simpliciter nobis respondete. Duas naturas ad hoc dicitis substitisse, ut efficerent unum Christum, ad hoc unum Christum, ut duae naturae subsisterent? Sed duae naturae, et in aliis pridem subsistentiis substiterunt? si igitur non ad hoc ut ipsae subsisterent, sed ut Christus esset, duae naturae fuerunt, non jam degunt duae naturae, sed illud tantum propter quod et substiterunt et unitae sunt duae naturae, sed unus. Igitur non duae naturae Christus confitendus.

Rust. Mira dementia, ob hoc non subsistere arbitrari naturas, eo quod idcirco substiterint ut in Christum concurrerent; dum nihil plus sit necesse subsistere, quam ea quae ob hoc substiterunt ut Christus exstaret; et illud potius sit fatendum, quod unita subsistant, quae ut unirentur exstiterant. Quin potius divinitas, nec ut uniretur, substitit, ex sempiterno est enim; sed humanitas illa quae simul mox unita est, ut coepit existere: ergo, secundum te, Christi humanitas jam non est humanitas, quae ut uniretur substitit. Quare manifestum est duas naturas unitas subsistere. Quis igitur nisi captus mente jam dicat, quia, quae propter quiddam substiterunt, aut ipsa jam non sunt, aut non tot; sed illud solum propter quod substiterunt, dum nihil utrorumque peremisset unitio, licet unum immense exaltaverit; et hoc, dum perfectissimum sit utrumque secundum propriae naturae rationem? Hoc vero simile est ac si aliquis dicat, quia ob hoc hae litterae factae sunt, ut esset hic sermo; quare non sunt jam hae litterae, sed solus hic sermo? At vero, hoc quid erit insanius?

Haeret. Quidquid aliud dicere velis, ut ad propositum revertamur, quaternionem nos inducere, quaternitatem colere minime possumus.

Rust. Imo vero, quia fuisse quaternitatem inducitis ex rationibus vestris, inevitabiliter docui: et oportebat quidem inordinate tibi super hoc jactanti sermones non dare responsum. Sed ne his qui ita ut tu vesaniunt dicere placeat, « Non nobis est ad omnia satisfactum, » et illud adjiciam, quia tres dicitis sanctae Trinitatis esse naturas. Si nihil omnino distant, unde illas tres esse cognoscitis, qui divinitatis et humanitatis tantum distantes duas esse abnuitis? Nos enim tres esse subsistentias ob hoc confitemur, quod non in eo quod quid est secundum naturam, sed in eo quod qualiter sit unumquodque, proprietatibus distinguatur. Nam Pater quidem genuit, et genitus non est; et ex aliquo alio non est, sicut ex eo sunt alii: Filius vero genitus est, et nihil consempiternum genuit; et Spiritus sanctus a Patre procedit, et nihil consempiternum procedit vel genitum est ab eo. Quidam vero antiquorum et hoc proprietatibus adjecerunt, quia sicut Spiritus cum Patre Filium sempiterne non genuit, sic nec procedit Spiritus a Filio sicut a Patre. Ego vero, quia Spiritus quidem Filium non genuerit sempiterne, confiteor (nec enim duos dicimus Patres); utrum vero a Filio eodem modo quo a Patre procedat, nondum perfecte habeo satisfactum. Quoniam vero, ad id quod nunc quaeritur nihil attinet, signandum quidem est, sed transeundum.

Haeret. Et ego nunc interim de his ipsis loqui non arbitror utile; ad tuam vero contra nos objectionem, tibi breviter respondebo; imo vero temetipsum tibimetipsi faciam respondere. Quibus distare dicitis ut tres sint credanturque personae, his ea differre dicimus, ut tres sint credanturque naturae.

Rust. Sed multo magis differunt Christi naturae, quas duas esse non vultis, quam tres personae, quas vultis etiam tres esse naturas.

Haeret. Cur ergo non sunt et quatuor personae, tanquam duae omnino personae sunt Filii?

Rust. Quia humanitas Domini Christi non est persona, licet differat ratione; sed quod attinet ad Deum Verbum, sola natura est; non enim, veluti quis dicat, sua ipsius, sed Dei Verbi est illa caro, ut saepius dixi.

Haeret. Quid igitur a persona minus habet humanitas? animae aliquid rationalis, an carnis, an quantitatis?

Rust. Haec non vestra contra nos, sed aliorum contra nos simul et vos quaestio est. Non est igitur nobis necessitatem hanc subruere loquentibus contra vos; maxime, quia superius est ostensum quod Deus Verbum non personam nostram sibi unierit, sed naturam. Verumtamen in sermone quem de definitionibus contra vos simul Nestorianosque conscripsi, demonstratum est quod natura quidem communem, sicut dici solet, speciem repraesentet; persona vero sit concursus eorum quae describunt subsistentiam rationalem. Individuam vero subsistentiam esse circa proportionem, velut fundamentum in quo incumbunt quae circa sunt reliqua, sicut ipsum nomen ostendit, et tanquam maxime propriam causam, in qua universa quae accidentia nominantur, ut color, ut mores, ut habitus et dispositiones, et quae iis sunt similia, et proprietates confluunt ipsae: interempto enim primo subjecto eorum quae circa sunt individuorum, nihil ultra esse possibile est: a maxima vero causa ut sit unumquodque, id vero est in quo incumbit ipsa totietas, nominatur; id est, ab illo subjecto quod tanquam fundamentum est iis quae circa sunt, tota consistentia, subsistentia nominatur. Sed quia, secundum redditam rationem, solent et irrationabilium subsistentiae nominari, quin etiam insensibilium et inanimatorum; haec vero universa personae proprie non ab omnibus dicuntur, ideo adjeci hanc subsistentiam esse rationalem. Quoniam vero aliqui rursus volunt et species et genera substantialium quae dicuntur subsistentias appellare, ideo adjectum est hanc subsistentiam rationalem et individuam esse.

Haeret. Et quid pertinet hoc ad propositam quaestionem? quaesivi enim cur perfectus homo personam habeat non perfectam, et hoc audire omnino desidero.

Rust. Hoc enim et dictum est; sed quia minime advertisti, audi cur humanitas Domini perfecta quidem natura sit, non vero per semetipsam habens quoque personam; et cur non duae Christi personae, sed una solaque sit: causa enim, sicut et tu in sermonis initio, licet ad aliud quid intendens, dixisti, Verbum Deus est, carnis assumptae; in quo quasi in fundamento illa assumpta natura, quae est servi forma, incumbit: ad hoc assumpta, ut Filius Dei, qui sempiternus est Deus, pro nostra salute homo in diebus ultimis fieret. Nec enim homo de virgine originem habere potuisset, nisi nos per eum Deus ineffabiliter secundum subsistentiam sibi unitam redimere complaceret; unitum vero, ex quo ejus quodlibet subsistere inchoavit in unam personam unamque subsistentiam, sicut saepius diximus. Igitur, etsi in imaginatione mentis sive speculatione tenuissima, intellecta humanitas Domini Christi videtur et substantia esse et persona (nec enim habet aliquid minus, praeter alias subsistentias rationales et individuas); sed tamen intellecta per semetipsam, hoc esse videtur, sed non jam sicut unita Sermoni: igitur non veritas rei, sed mentis hoc cogit putari defectus, quasi oblivio unitionis existens. Quando vero id quod humanum est, non quasi in semetipso manens, sed per unitionem proprium factum subsistentiae Dei Verbi recommemorata mens fuerit, non potest id pro persona suscipere: quoniam neque proprie subsistentia nominatur, cujus altera circa intellectum res subsistendi causa, id est Verbum, est quid sempiternum. Nam si homo subsistentia esset, non oportebat ut eum solus Deus Verbum in semetipso susciperet, et quod nostrum est, ut ita dixerim, in semetipso fundaret, sed potius ut aut praeexistens homo proprium faceret Deum Verbum, et stabiliret atque fundaret sibimetipsi quod Dei; aut magis ut praeexistens uterque ad invicem conveniret, et unus Christus, unus Filius, unus Dominus, unaque persona et subsistentia, et praeexistente apud se puro unoquoque, non fieret. Nunc autem e diverso factum est: non ergo habet personam quod nostrum est.

Haeret. Ergo si haec unita non essent, omnimodo duae possent esse personae: quia et Deus Verbum nihil minus habet a persona (sicut enim Deus Pater, ita et Deus Verbum una persona est), et rursus nihil habet minus a tota persona homo perfectus ex consubstantiali nobis carne et rationali, secundum nos, anima constans, horumque unitione subsistens.

Rust. Etsi omnis homo individuus persona est, non tamen haec causa est ut persona sit itidem, quae est ut homo sit. Sed ut sit quidem homo, haec causa est quod sit animal rationale de terra: ut autem sit persona, haec causa est, eo quod sit subsistentia rationalis individua. Sed, ut diximus, illa humanitas, non in semetipsa in Verbo habet subsistentiae rem: nec enim propter hoc ut sua ipsius separatim esset, sicut nos, sed ut Verbo uniretur, et ejus esset proprium indumentum et inaestimabile, ut ita quis inquiat, instrumentum, et ut Deus esset homo, creata est nostrae causa salutis: illa igitur causa magis in subjecto est quam subjectum. Sicut igitur, verbi gratia, in homine puro subsistendi carnem causa est anima immortalis; qua sejuncta, caro in sua non manet essentia, sed ad non esse properat incessanter, quippe quod omnino exterminari, quolibet corrumpatur modo, necesse est. Et rursus nunc animae hominum defunctorum absque corpore sunt, sicut ait Dominus Sadducaeis: quia Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, non est Deus mortuorum, sed viventium: omnes enim vivunt illi (Matth. XXII, 32). Et non ait, Deus animae illius, et illius, sed, Deus illius. Et non dixit, non est Deus animarum mortuarum, sed viventium: Deum esse simpliciter dixit, et perfecto existente Abraham, et Isaac, et Jacob. Et adjecit: Omnes enim vivunt ei (Luc. XX, 33), et non dixit, omnium enim animae vivunt ei.

Haeret. Hoc inquit, non quod anima perfecta persona sit, quasi per hoc unum integer Abraham sit, et Isaac, et Jacob; sed quoniam Deus vocat ea quae non sunt, tanquam quae sunt (Rom. IV, 17), sicut scriptum est.

Rust. Non intercipias importune sermonem: ubi enim fit de resurrectione memoria, illic necessario immortalitatem repraesentat animarum: non ut eorum quae non sunt, et a Deo vocantur tanquam sint, eo quod ea quae nondum sunt, Deus futura esse praenoscat, sed ut eorum quae sunt; nullus enim sapientum dicere audebit, quia commoriantur corporibus animae, ut ob hoc nec Abraham sit, nec reliqui, nisi in praescientia Dei. Quod ergo dicere volui: sicut extra corpus, etsi non est animal perfectum secundum naturam, tamen rationalis animae persona perfecta est; et rursus, postquam corpus resurrectione receperit, nihilominus perfecta hominis est persona: sic quodammodo in Christo, ante inhumanationem quidem perfecta erat Dei Verbi persona, et post hoc perfecta Christi persona est, et una persona Deus simul et homo, et causa ut sit illa humanitas, est Deus Verbum; et haec, comparatione Verbi, non est ut subjectum, sed ut accidens. Sicut enim instrumentum per quod nostram salutem fieri oporteret, et sicut superincumbens ei, quod utitur illo ut diximus. Sicut igitur quando circa Apostolum dicimus: Caput mulieris vir, et caput viri Christus, et caput Christi Deus (I Cor. XI, 3); et neque virum duo capita habere dicimus, neque duo aut tria capita mulierem, id est virum et Christum, aut virum et Christum et Deum, quia vir ad mulierem quidem comparatus caput est, ad Christum vero jam non caput, sed aliquid aliud; et rursus Christus ad virum quidem comparatus caput est: ad Deum vero, nequaquam (nec enim Verbum caput est Patris, neque natura quae ex nobis est); sic quodammodo, prout est possibile similitudinibus incomparabilia explanare, humanitatis subjectum iis comparatum quae sibi omnino specialiter accidunt, proportionem subsistentiae ostendit: Deo autem Verbo collatum, sicut aliquid eorum quae insunt subsistentiae, non secundum personalem subsistentiam reperitur. Et sicut ibi dum vir caput sit mulieris, et Christus viri sit caput, tamen in ordinis consequentia, solum ejus caput est vir, dum certe per excellentiam gloriae Christus solus, quippe ut Deus, circa id quod proprie summum est, ita et hic esse apparet circa ea quae acciderunt naturae nostrae, et humanitas illa subsistentia esse videtur; secundum vero summam subsistentiae proprietatem, solum Verbum (a quo de reliquo una et sola subsistentia, vere totus est Christus), seu certe ea quae in Christo sunt nominatur. Si quis tamen haec legit, memor sit nos proportionem proportioni, prout est possibile, comparare, non multis personis unam Christi solamque personam: alioquin cur et tanta sunt dicta?

Haeret. In veritate, quia in incomparabilibus, vel modicam similitudinem adhiberi difficile est.

Rust. Sed et quod majus est dico; illic enim forsan dicat, ut arbitror, aliquis impudentia fretus: duo vel tria esse capita mulieris (et forsan non impie, licet inconvenienter); hic vero duas personas impossibile est inveniri: nam si illic ad unum et idem, aut ad aliud et aliud re comparata, duo capita esse putentur, unumquodque enim uniuscujusque caput est; hic similiter erit: nec enim sic accidentia circa carnem carni sicut Verbo comparantur, sed carni quidem absque mediatione, Deo vero non ita: non enim quasi non incarnato. Mulieris autem caput et absque mediatione Deus est: Ecclesiae enim caput Christus (Ephes. V, 23). Figuraliter autem Ecclesia sponsa est; et figuraliter caput mulieris vir. Et ut simpliciter dicamus ac breviter, quia et ego confiteor quod exemplum non omnino sit aptum, sed assumpsi hoc, non ut demonstrationis, sed ut explanationis gratia; si quis vero aptiorem similitudinem repererit, dicat, me facile complacente et voluntarie ac libenter. Ne forte autem sit hoc quoque praestantius dicere: quia sicut universus orbis (dico vero orbem terrae) licet plerumque etiam solus, tamen totus dicitur mundus; et rursus cum toto coelo et omnibus elementis unus et solus dicitur mundus; sic dicatur et de illa solaque persona. Si vero ob hoc aliquos duas Christi subsistentias dicere creditis (dico autem, non ut naturas, sed ut personas), quia in subtilibus speculationibus et puris intellectibus per semetipsam contemplata humanitas Christi, videtur eis, quia potest et ut persona et ut subsistentia cogitari ad accidentia sua, quomodo vos ipsi negatis duas Domini Christi esse naturas; qui non in subtilibus intellectibus vel imaginationibus mentis intelligi solum, sed et in ipsa re subsistere humanam in Christo naturam negare minime quitis; quam, non solum illa quae nostra est, sed et illa quae vestra synodus Ephesina per sanctorum Patrum lectiones testatur, et praecipue beatissimi Cyrilli Alexandriae praesulis epistolae praedicant? Non enim quod nos dicimus de persona, hoc vos poteritis re objicere de natura, cujus definitio longe abest a definitione personae. Sunt enim Christi naturae, ut superius dictum est, et divinitas sanctae Trinitatis communis, et humanitas communis omnibus nobis in individuo contemplata: persona vero atque subsistentia Domini Christi, quae horum unitione celebrata est. In iis vero substantiis, totum dicimus esse unum solumque Filium Dei Dominum nostrum Christum, quem in duabus confitemur esse naturis. Est autem non minus manifeste ex synodicis sanctorum Patrum doctrinis colligere, quia non sunt tres naturae sanctae Trinitatis, sed una solaque. Si enim tres essent sanctae Trinitatis naturae, esset omnimodo, ut tu quoque dixisti, et Filii una et individua divina natura. Haec vero idem foret per omnia, et non discerneretur ullo modo a Dei Verbi sempiterna persona: nihil enim plus vel minus, aut quolibet modo alterum, aut aliter ullatenus contineret. Quare, quidquid de Filio, id est de Deo Verbo (hoc est autem dicere de persona ipsius Christi), seu tanquam ante inhumanationem, sive post haec recte dicimus, et de natura ejus orthodoxe dicerentur; et quidquid de persona Filii dicere devitandum est, de ejus Filii natura a Patribus dici vereatur. Sicut igitur nullus Patrum dixit alicubi, aliquando in propria passum Filium non esse persona: sic nullus eorum dicere sustineret in propria Filium passum non esse natura. Nunc autem econtrario fit: praedicant enim Filium Dei in propria quidem passum esse persona; negant vero iidem sancti Patres in propria eum pertulisse natura. Ex iis igitur necessarie sequitur, et personae Filii, ejusdem, non eamdem esse naturam, demonstratum est: quia si esset sic propria solius Filii Dei natura, ut non esset ei haec ipsa communis cum Patre et Spiritu sancto, consequens esset ex necessitate naturam ejus idem esse personae ipsius: quod quia minime sequitur, constat quia non est natura solius Filii propria, tanquam quae non sit et Patri communis et Spiritui sancto; non igitur tres naturae sunt Trinitatis.

Haeret. Et unde mihi demonstrationes adhibebis, quia Filius Dei Deus Verbum, in propria quidem persona passus est, vel quodcunque suscepit eorum quae carni contigerunt; in propria vero natura non pertulit?

Rust. Patienter ausculta, et continuo ostendetur: solummodo sermoni dem finem. Haec igitur demonstratio, non ob hoc solum veritatis proficit dogmati, quia unam et solam sanctae Trinitatis naturam commendat; sed et per semetipsam causa victoriae est, dum concludit quia non debet Christi una credi natura, sicut inferius declarabitur. Nunc autem testimonia ex synodico sanctorum Patrum codice proferantur, atque directa nostrae collocutionis recognoscatur intentio.

Lectio ex epistola sanctae memoriae Cyrilli ad Nestorium, quam et Ephesina sancta et universalis synodus omnium episcoporum interlocutionibus roboravit.

« Haec nos sequi oportet et verba et dogmata, intelligentes quid hoc quod est incarnari, et hoc quod est inhumanari, significet id quod ex Deo est Verbum. Non enim dicimus quod Verbi natura transformata facta sit caro, sed nec quia in totum versa sit hominem qui est ex anima et corpore; sed illud potius, quia carnem animatam anima rationali uniens Verbum sibimetipsi secundum subsistentiam, ineffabiliter atque inexplicabiliter factus sit homo, et vocatus sit filius hominis, non secundum solam voluntatem vel benevolentiam, sed nec ut sola assumptione personae. Et quia diversae quidem ad unitionem veram conductae naturae, unus vero ex ambabus Christus et Filius (non quasi naturarum differentia interempta propter unitionem: quin potius perficientibus nobis unum Dominum et Christum, et Filium divinitate atque humanitate, per ineffabilem et inenarrabilem ad unitionem concursum), sic dicitur dum certe ante saecula habeat subsistentiam, et ex Patre sit natus, nasci secundum carnem ex muliere, non tanquam propria ejus natura in sancta Virgine principium sortitus sit existendi; nec vero quasi indiguerit necessarie propter seipsum nativitate secunda post illam quae est ex Patre. Est enim vanum simul et imperitum, ut dicatur is qui ante omne saeculum substat et consempiternus est Patri, indigere, ad id ut sit, secundo principio. Quoniam vero propter nos et propter nostram salutem, uniens sibimetipsi secundum subsistentiam quod humanum est, processit ex muliere, ob hoc ipsum dicitur genitus esse carnaliter: non enim prius ex sancta Virgine natus est homo communis, et jam post haec Verbum descendit in eo; sed ex ipsa vulva unitus carnalem dicitur sustinere genituram, ut suae carnis suificans genesim. Sic eum dicimus et pati, et resurgere, non tanquam Deus Verbum in propria natura sustulerit vel clavorum transfixiones vel alia vulnera: impossibile est enim, quod divinum est, quia et incorporeum. Quia vero id quod ejus proprium factum est corpus pertulit, haec rursus passus dicitur ipse pro nobis, erat enim impassibilis in corpore patiente. Circa aequum vero modum, et in Moyse intelligimus: immortalis enim secundum naturam, et incorruptibilis, et vita et vivificans Dei Verbum. Quia vero proprium rursus ejus corpus, gratia Dei, sicut dixit Paulus, pro omnibus gustavit mortem, dicitur ipse mortem pati pro nobis, non veniens in mortis experimentum, quod attinet ad ejus naturam (dementia est enim hoc dicere aut sapere); sed quia, ut dixi nuper, caro ejus gustavit mortem, sic et resuscitata carne, rursus ejus resurrectio dicitur, non tanquam qui in ullam corruptionem, quod absit, inciderit. » Et post pauca: « Hoc asserit ubique integerrimae fidei sermo: sic invenimus sanctos Patres sapuisse; sic praesumpserunt Deipartricem sanctam Virginem dicere: non quia Verbi natura sive divinitas ejus principium subsistendi sortita sit ex sancta Virgine, sed tanquam genito ex ea sancto corpore animato rationaliter, cui et secundum subsistentiam Sermo unitus gigni dicitur secundum carnem. »

Haeret. Si super tanta quae ante dixisti, insuper testimonia profers vestro dogmati profutura; et nos parati sumus gloriosorum testimonia magistrorum jam pridem excreta diffundere; quippe qui debemus ipsa potius sequi, quam proprias conclusiones intendere.

Rust. Nos interim in praesenti nondum protulimus ullum testimonium ex codicibus aliis: per quod in duabus naturis esse Christus evidentissime demonstratur, sed ex synodicis solis, quae refutare non potes; ad demonstrandum tantummodo unam solamque esse naturam sive substantiam sanctae Trinitatis: quae etsi propria Filii Dei a Patribus dicitur, non ad exclusionem Patris et Spiritus sancti, sed omnium quae creaturae sunt atque facturae, nihilominus vero et illius substantiae hominis quam creavit simul ac sumpsit. Et ad ostendendum quia propria illa natura non dicitur Verbum et temporaliter genitum, neque passum, neque sustulisse aut plagas, aut fixuras clavorum, aut alia vulnera; neque mortuum esse, quod attinet ad ejus naturam, nec resurrexisse; verumtamen Verbum ex ipsa vulva unitum genituram carnalem dicitur sustulisse, ut propriae carnis genituram suificans: similiter et reliqua quae humana sunt, quoniam quod ejus proprium factum est corpus, ista sustinuit. Rursus ipse dicitur pati pro nobis: erat namque impassibilis in corpore patiente. Igitur nunc interim ex universalibus et communiter confessis synodicis inchoantes, quae a te objecta sunt solvimus, et quae oportebat, firmavimus; alia vero minime attigimus, interim ne illa quae ad aliud opus pertinent commiscentes operemur confusionem; verumtamen et illarum lectionum discussio potest ad alteram collocutionem sine praejudicio reservari.

Haeret. Velim et illud ediscere, quomodo putes hanc demonstrationem eis qui ea quae vestra sunt sapiunt praestare victoriam, eo quod probet quoniam non debeat una per unitionem credi natura Domini Christi? hoc enim te esse dicturum promisisti superius.

Rust. Bene ad memoriam revocasti: dicam et hoc. Si una per unitionem natura Domini facta est, quidquid dicitur de Verbo, de Filio, de Christo, et de ista natura dicetur; et rursus quidquid de illa natura, ut dicitis, dicetur, utique et de iis nominibus praedicabitur; et hoc non circa alium modum. Sicut igitur abominabile est dicere quia Deus Verbum in natura propria passus est, sic, si forte praesumitis, fugite dicere, quia passus est in seipso vel persona sua, vel subsistentia. Aut sicut dicis, « non in experimentum veniens matris quod attinet ad ejus naturam: » hoc transferte dicentes: « quod pertinet ad suam personam et ad seipsum Filium mortuus non est. » Quoniam vero ex iis dicere adjacet, quoniam Verbi natura substantiaque pertulit: sic a vobis dicatur non passam subsistentiam Verbi, neque personam, neque ipsum Filium, neque hunc unigenitum, neque eumdem Dominum, vel ipsum Christum; sed eos qui haec dicunt, duos filios introducere non potestis abnegare, qui novit [ F. leg. novistis] quia talia dicens Nestorius, tanquam duorum praedicator accusatus est filiorum; inquit enim (propter quod et damnatus est) ita: « Ego hunc bimestrem et trimestrem non dico Deum; » et rursus: « Non oportet lactis nutrimentum de Deo. » Et in epistola sua ad sanctissimum Cyrillum, dixit sanctam Virginem partricem Christi, non Dei: « Manifestum vero est, quia David filius, non erat Deus Verbum. » Et rursus quidem: « Corpus, divinitatis Filii templum, et templum secundum summam quamdam et divinam cunjunctionem unitum, ita ut et propriificaret ea quae hujus erant divina natura, bonum est confiteri et evangelicis traditionibus dignum. » Et rursus in iis quae mox sequuntur, idem Nestorius negat id quod confessus est hic. Adjecit enim continue et haec: « Propriificationis autem nomini deputare et carnis proprietates (generationem dico, et mortificationem), aut errantis, frater, circa paganos vel gentiles, est mentis; aut per ea quae sunt vesani Apollinarii et Arii vel aliarum haeresum aegrotantis; quinimo et aliquid gravius, et ab illis: necesse est enim propriificationis nomine tractos, et lactis nutrimenti participem per propriificationem facere Deum Verbum, et augmenti quod paulatim evenit consortem, et in passionis tempore facti terroris et indigum angelici adjumenti. »

Haeret. Et quid praecipue culpatis in iis, vos qui naturarum proprietates ipsamque dualitatem nunc usque asseritis salvas? Si enim secundum veritatem dicta sunt haec, nec trimestris dicendus est Deus, nec lacte nutritus, nec recenti tempore natus ex Virgine, nec ipsius filius et David, neque passus, neque mortificatus carne, nec crevisse paulatim, nec alias in semetipsum carnis excepisse proprietates per propriificationem dispensativam.

Rust. Dico quid reprehendimus, non nos primi, sed cum Patribus sanctis. Prius quidem tanquam per transitum dico, pessime dixit, quia ea quae sunt templi, divinitatis natura propriificat: non enim Trinitatis natura, sed una persona illius naturae existens, propria facit ea quae sunt carnis. Secundo vero, quia quoquomodo significans, quia Deus Verbum suificat propria carnis; et dum hoc explanare debuerit, hoc ipsum magis in iis quae dixit postea, denegavit. Si enim, ut inquit, Deus suificat ea quae carnis sunt per propriificationem dispensativam, oportet magis propriificationis nomini deputare et carnis proprietates: generationem dico, et passionem, et mortificationem et alia. Ille vero hoc jam minime approbat, sed et (sibimet ipsi contrarius) ut haereticum et gentile, et ut aliquid adhuc deterius, id accusat. Cur namque omnino, qui inhumanatus est Deus, ea quae proprii templi sunt, propria sibi fecit, si non habent etiam dici de eo, ad admirationem charitatis ejus circa nos? quid enim majus est, fieri illa Verbi propria, an dici? Naturarum vero proprietates salvas esse fatentes, nos similiter dualitatem illarum nihilominus affirmamus: quia sicut earum discretio est salva, sic et unitio. Unde quae non sunt secundum naturam propria Verbi, ejus sunt circa unitionem, etiamsi hoc multoties millies recusaverit impius. Proprietates enim salvae sunt quidem, in unam vero personam subsistentiamque concurrunt. Idcirco non tantum ut impium Nestorium, sed et ut sibimetipsi contrarium, in synodo Valerianus incusat dicens: « Omnibus conspicua est contrarietas reverendi Nestorii, non solum fidei sanctorum Patrum qui in Nicaea convenerunt, et epistolae Deo amicissimi et sanctissimi archiepiscopi Cyrilli dissentiens, sed neque sibi conveniens. » Similiter vero ad eumdem Nestorium scripsit Coelestinus sanctissimus papa, dicens: « Legimus ergo epistolarum tenorem, et eos libros quos, illustri viro filio meo Antiocho reddente, suscepimus; in iis quidem nobis vestigatus, deprehensus et tentus, quodam multiloquio labebaris, dum vera involvis obscuris, rursus utraque confundens, vel confiteris negata, vel niteris negare confessa. »

Haeret. Quae dixisti de propriificatione et unitione vere orthodoxa sunt, et Nestorii verbositatibus ex adverso et quasi e regione contraria: in reliquis autem, puto quod illi eadem protuleris quem magnopere accusasti.

Rust. Absit, o calumniari edocte! incumbentes enim rationi praedictae, adhuc quae vestra sunt amplius subruemus, et nostram rectam fidem probando monstrabimus. Si enim qui dicit non ipsum Deum Verbum qui consubstantialis est Patri, qui unigenitus, quique iis quae per eum facta sunt non potest comparari (genitum secundum carnem, inhumanatum ex Virgine), non lacte nutritum, non crevisse, non factum esse bimestrem atque trimestrem, non passum, non mortuum, non resurrexisse: si ergo, inquam, qui haec dicit, duos filios producit et Christos, igitur qui dicit eumdem Dominum non habere secundum Deitatem principium ex Virgine, neque lactatum secundum suam naturam, neque crevisse, neque factum fuisse bimestrem atque trimestrem, neque passum, neque mortuum, neque resurrexisse, nec caetera, adjiciens utique secundum propriam naturam, duas naturas modis omnibus introducit. Sicut igitur juste abominamur ea quae superius diximus, sic ea quae nunc sunt dicta competenter amplectimur; quia sicut illa subruunt Patrum termini, sic ista recipiunt: unde judicio vestro damnamini. In eo enim quod abominamini ac persecutioni subjicitis eos qui dicunt, vel qui putantur dicere, quia alter est Deus Verbum, et alter homo assumptus ab eo qui ex Virgine natus est, qui est plasmatus in Virgine, qui est unus ex nobis, qui in summam et ineffabilem quamdam conjunctionem Deo Verbo unitus est ex ipso conceptu; in eo ergo quod contra eos qui talia dicunt omnino ferventer insurgitis, et quasi latrantes illos indesinenter anathematizatis, ita ut si quis favere talibus volens fuerit visus, nulla poena apud vos putetur indignus, tanquam parvum dicens hominem Christum, aut quasi duos filios inducens; vos tamen ipsi, et communicantes vobis, alteram dicentes humanam Christi naturam et alteram ejusdem divinam, et hoc audientes a Patribus esse confessum quos sequi praetenditis, tamen duas naturas Domini Christi post unitionem abominamini confiteri. Videmini ergo mihi, quia in die judicii damnabimini ex ipsius Nestorii condemnatione. Nam si omnino juste odistis Nestorium vos, tanquam qui per talia verba duos introduxerit filios, quare vos de naturis haec ipsa dicentes, duas naturas non fatemini vos praedicare? Et certe vos non haec solum dicitis de naturis, sed et pluraliter eas saepius nominatis, vel etiam pares confitemini eos qui eas ita nominaverunt, quod Nestorius de Christi vel Filii vel Domini nomine fecisse non scribitur. Quomodo igitur vos qui haec dicitis de naturis, ita caecamini, ut ea quae confitemini non dicatis? Quomodo vero et Nestorio maledicitis, tanquam qui duos Christos induxerit, eo quod talia de Deo Verbo et homine praedicaverit? Et, ut compendiose dicamus, hoc argumentum contra vos insuperabile invenitur, quamcunque hujus partem voluerimus inspicere. A nobis igitur Nestorius juste damnatur: at vero a vobis injuste, cum quo damnata est vestra sententia. Quare et nos quando Nestorium damnamus, contra vos promulgamus anathema; et vos ipsi quoties illum damnatis, recurrit in vos; et quando id jaculamini contra nos, ut contra Nestorianos, quippe calumniantes, et omnino odientes; et quando a nobis contra vestros haeresiarchas (dico vero Apollinarium, Eutychen et Dioscorum) talis procedit calculus, econtra vos eidem sententiae irrecusabiliter crebreque succumbitis.

Haeret. Ego illi synodo communicare non possum quae dicit quod praeter Trinitatem sit inhumanatio Domini. Dicitur enim in ea quae vocatur definitio, de symbolo 150 Patrum: de Patre enim et Filio et Spiritu sancto, quae perfecta sunt docet, et Domini inhumanationem fideliter accipientibus repraesentat. Utique enim qui de Filio quae perfecta sunt docet, de inhumanatione ejus, non extra et praeter Trinitatem tanquam de quarto aliquo, sed illic repraesentat: ii vero, postquam dixerunt de Patre et Filio et Spiritu sancto, tunc alterum quemdam Dominum ejusque inhumanationem subintroduxerunt.

Rust. Olim demonstratum est quia non est quartum quomodolibet introducere extra, et extra de sanctae Trinitatis consubstantialitate facere ac de Verbi Dei inhumanatione sermonem; sed ita omnino ea quae probata sunt, minime advertisti. Dixit enim synodus Ephesina: « Quia e converso se habet in Salvatore quam in Trinitate: illic enim alter et alter, ut non subsistentias confundamus, non vero aliud et aliud: absit; unum enim, tria, et idem in divinitate; in Domino vero aliud et aliud quibus Christus, siquidem hoc illi non idem est. » Multum ergo ad veritatem caecamini, nec illa vultis accipere quae manifestius Ephesina quam Chalcedonensis synodus approbavit. Aliud est enim de Trinitatis communi substantia, et aliud de propriis unius loqui personae, et hoc de servi quae illic inconsubstantialis est forma.

Haeret. Quis habet accipere synodum quae Leonis approbat tomum, dicentem de Verbo et carne super alia et haec: Horum unum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis. Quid ergo? dic mihi, non injuriatus est Deus carne? non Verbum per carnem miracula operatum? Quid autem vult separatio ista, ut dicat hoc quidem illud, hoc vero illud?

Rust. Deus quidem Verbum, quia injuriatus sit carne, minime denegamus; sed non succumbit injuriis, id est, injuriarum passionumque non inferior, sed potior fuit; caro ejus non injuriata est solum, sed et succubuit contumeliis et passa est. Nam sicut existens natura passibilis et mortua est, et ei dominata est mors quae servit Deo. At vero Deus Verbum inhumanatus pati quidem propter unitionem dicitur, propriificans ea quae sunt passibilis naturae, per suificationem dispensativam, ut et antea jam dixi, non autem passus est sicut caro. Nam si impassibilis simpliciter passus est, superflue est impassibilis: ad quid enim aliud impassibilitas proficit, nisi ut id quod est impassibile minime patiatur? Si igitur in Deo nihil superfluum neque inutile, sed perfecta et decora sunt universa et apta, claret utique quia et impassibilitas ejus non est inutilis: non igitur passus est.

Haeret. Sed misericordia pertulit, qui propria natura non est passus; quare, circa hoc, et injuriis succubuit secundum quod passus est: quomodo igitur dicitis cum Leone, quia hoc quidem coruscat miraculis, illud vero succumbit injuriis.

Rust. Et sanctissimus Leo, de propria ipsius Dei Verbi natura, inquit, quia coruscat miraculis; de carne vero, quod reliquum est; et tu nunc confessus es quia Deus Verbum propria natura non pertulit; cur igitur eadem confiteris pariter et accusas? Non enim dixit: Iste quidem coruscat miraculis, ille vero succumbit injuriis, ut suspicionem daret, quasi de duabus personis loqueretur; sed hoc quidem tanquam de duabus naturis: aliud enim et aliud ea ex quibus Salvator, siquidem non est idem intemporale ei quod sub tempore est.

Haeret. Non solum de propria Dei Verbi natura, sed et de ipso Verbo ait, et hoc frequenter, quia non fuerit passus; verumtamen et dicere quia Verbi natura non passa est, hoc idem est dicere quod Verbum minime passum sit: nihilo namque impassibilior est, ut ita dixerim, Verbi natura ab eo cujus natura est. Eadem igitur natura, impassibilis manens, nostri miseratione passa est.

Rust. In Dei bonitate contrarium nihil est, quare miserationis [ forte miseratio] impassibilitatem ejus non solvit. Si vero Deus Verbum sempiterne impassibilis, et nunquam perpessus, nuper propter misericordiam, qualiter vos dicitis, pertulit; majus et infinite majus damnificatus est quam lucratus. Lucratus enim est nos, creaturam suam, et propriae amisit impassibilitatem substantiae? Vos igitur valde erratis, sic aliquid laudantes in Deo, ut rursus aliquid blasphematis. Non indiget Deus laude vestra, ut subdole ejus misericordiam exaltetis ad impassibilitatis ejus praejudicium; nos competenter superexaltamus misericordiam ejus, salva inconvertibilitate ejus. Eos enim qui dicunt vertibilem aut mutabilem Filium Dei, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia, sicut synodus Nicaena definivit. Quinimo non inconvertibilitatis solum, sed et potentiae ejus, quod absit, additio est, si aliter creaturam suam salvare non potuit, nisi suam proprietatem Creator amitteret; aut consilii vituperatio, si potuit quidem et hoc non amittere, et illud salvare; sed, dum posset quod est melius, elegit quod deterius erat. Sic ergo illa quae nobis prosunt, laudemus in Deo, ut ea quae digna sunt non feremur: hoc vero ex Manichaeorum cognatione descendit ad vos: ipsorum namque est passibibilem cogitare Deum, et omnem bonam naturam esse solius boni Dei; et quia praecedens [ forte praevidens] Deus futurum et periclitaretur proprium regnum, si princeps tenebrarum prior injiceret ei praelium, propter hoc misit de substantia sua, commiscendo cum illa substantia nequam, ut regnum proprium praemuniret; et ex bonarum malarumque potestatum mixtione mundum factum esse blasphemant. Sic et vos dicitis quod non aliter nos salvaverit Deus, nisi pro nobis ipse passibilis factus.

Haeret. Memini te dixisse quod illa humanitas Deo comparata sit magis ut accidens quam subjecta substantia: quomodo igitur jam duae sint Christi substantiae, dum [ Forte expung. dum] quando accidens additamentum non fiat substantiae, sed quantitatis?

Rust. Hoc non de substantia, sed de subsistentia dixi. Ad divinam vero substantiam sive naturam caro collata nihilominus substantia et natura est. Demonstratum est enim quia et Patres qui dicunt, duae naturae, Deus et homo, et utramque naturam et ambas, non dicerent haec, nisi eas ad invicem compararent. Et vos ipsi vero, idem facitis ex duabus substantiis et naturis; et insuper ex duabus quoque subsistentiis Christum esse dicentes. Quod autem culpare Leonem sanctissimum voluisti dicentem: Hoc quidem illud, illud vero aliud, suscipe de Ephesina synodo lectionem quam superaddiderunt jam, postquam venerunt, vicarii sanctissimi Coelestini papae Romani: ex iis demonstrantes quomodo debeant 318 sanctorum Patrum symbolum declarari ex testimonio sanctae memoriae Attici: « Et haec omnia suscipit, non natura Deitatis, sed assumptione carnis: illa quidem in propriae impassibilitatis inviolabilitatibus permanens, illa vero omnia patiens sustinensque. » Ecce: illa quidem de divina natura loquens ait; illa vero de corpore inquit assumpto, quo pertulit Filius Dei, sicut et idem Dominus inquit: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam vero non possunt occidere (Matth. X, 28). Et rursus: Spiritus quidem promptus, caro autem infirma (Matth. XXVI, 41).

Haeret. Quid ad illud dicere poteris, quia major unitio Dei ad humanitatem facta est, quam sit carnis ad animam in homine quocunque communi? Per mortem siquidem anima separatur a corpore: Deus vero ab anima illa et illo incontaminato corpore inseparabilis est in perpetuum: si igitur ex minore unitione una natura fit, multo amplius ex majore, una vero hominis est natura, multo amplius igitur divinitatis et humanitatis una natura est.

Rust. Ante demonstrationem habes obstupescere? admirando enim ego tecum confiteor, quia et major unitio est in Domino Christo, et quae multo majus effecit; et unam tamen naturam minime fecit: tanto enim unitio Deitatis et humanitatis quae in Domino Christo facta est, et ipse effectus unitionis, illam quae fit in homine superexcellit, quanto longius a se distantia univit: multum namque, et quantum dici non potest, superat ut Deitatis et humanitatis vel solum una possit esse persona, quam ut ex anima et carne non solum una persona sit, sed et fiat una quoque natura. Deus enim infinite, et quantum dici non potest, superat creaturam; et tantum quod distat, vicit unitio ineffabilis in unam personam dicens [ Sic ], tam longe naturae terminis seu rationibus separatae. Anima vero, parvum quid carnem excellit; conserva enim sunt utraque et creaturae, et ex nihilo factae a Creatore. Si vero Dei virtus infinita non esset, minime tanta ex nihilo constare fecisset, ab eo enim quod nullatenus est distant omnia infinite. Si igitur Dei quidem virtus infinita est, nostrae autem substantiae finita, magna illa et supereffulgens unitio est, quae valuit inter illa tantum discrepantia unam personam facere. Sicut enim superexcellit virtus ejus qui montem suspendit ad coelum, et illi conjungit, si possit vel contingat id fieri, ultra illius qui glebam monti conjungit: sic unitio quae in Christo est facta, eam quae per singula in communibus hominibus fit. Verumtamen et illud inquio: quia non necesse est a majore unitione majus aliquid effici; alioquin quanto amplius aliqua uniuntur, tanto potentiore vi uniuntur: sed ea quae confunduntur, ultra quae minime confunduntur amplius uniuntur, ut humentia. Rursus anima quia minime confunditur corpori, non tamen major est eorum quae confunduntur unitio unitione rationalium animarum ad propria corpora; hanc enim solus facit Deus, illae vero subjacent etiam nobis. Super haec vero indefinite assumpta est major. Responsio vero sufficiet, etsi definite dicatur, veluti si quis dicat inopinabilior: mirabilius est enim sic fieri unam personam et unam naturam, quam illo modo unam personam unamque naturam.

Haeret. Dic mihi breviter: in Christo humana natura secundum substantiam Filius Dei est, an non? et Deus Verbum secundum naturam Filius Dei Genitricis, an non? Si quidem secundum naturam, claret quia ambo una natura est; si vero non secundum naturam, igitur et solute per gratiam, et duo filii erunt: dum Deus Verbum quidem secundum naturam Filius Patris sit, et secundum gratiam matris; homo vero secundum naturam quidem matris, at vero per gratiam Patris: et sicut neque hic illius, ita neque iste illius.

Rust. Si duo sola essent quae praeponeres, nec sic quidem tibi simpliciter quod prosecutus es dederam: verumtamen hoc dico, quia secundum personam et subsistentiam Filius Dei, Deus Verbum, Dei Genitricis est Filius; et similiter (quinimo quod dicere idem est), quia servi forma secundum subsistentiam et non secundum substantiam et naturam Filius Dei est. Et sicut si esset, ut ante dixisti, una natura, sic nunc una subsistentia, et unus ac solus est Filius.

Haeret. Quoniam longus sermo nobis non solum laborem et defectum, sed et fastidium injecit, quod intellectus valde confundit, si videtur, reliquam collocutionem in alium diem, si Deo dictum placuerit, reservemus. Verumtamen et haec in nostris mentibus revolvamus: multa namque apud semetipsum silentium tenentis discussio, et memoriam, et intellectum, et doctrinam, profectumque praestabit.

Rust. Ne, quaeso, protrahas tempus convertendi ad Deum: incertus est enim finis humanus; et praecipue diebus nostris, quando implacabilis ubique bacchatur interitus, et ignis gehennae intransmeabilis est. Ne amicitias hominum verearis, ut non inimicitias incurras coelestium potestatum; ne affinium multitudinem, ut annumereris omnibus a saeculo sanctis; ne hanc vestem, ut induas Christum; ne hos temporalium flores, ut fulgeas sicut sol in regno Dei; non hujus mundi divitias, ut vitam haereditate capias infinitam in perpetuo et inenarrabili gaudio; non saeculi fruitiones, et erit tua esca Spiritus sancti manna; non transitorias dignitates, ut possis regnare cum Christo. Efficere excelsiorum particeps intellectum elevans. Suspende te ipsum a saecularibus curis, et tunc comprehendes talium vilitatem. Gusta de dulcedine Dei, et sensum capies amaritudinis mundi. Appropria, et vide spiritale lumen, et erueris a carnalis confusionis tenebris. Exsuscita temetipsum et exsili ad altiorum munditiam, et discernes abominationes mundanae sordidinis. Rumpe Satanicae captivitatis vincula, ne perdas acquisitam baptismate libertatem. Fuge participationem contaminatissimi daemonis, ut in temetipsum renoves adoptionem Dei. Repugna diabolo cupienti te perdere, et acquiesce Deo volenti salvare. Cogita dilectionem Dei, cogita fruitionem regni coelorum, cogita futuri judicii nimis terribilem diem, cogita illud ipsius Domini Christi judicium quod a recto non potest detorqueri, cogita insustentabilia gehennae tormenta, cogita indormitabiles vermes, cogita intransmeabilem et infinitam flammam; cogita illic inutilem poenitentiam, infructuosa lamenta, surdos ululatus, improficuas pluvias lacrymarum: dum potes irrecusabiliter, impigre converte te ad veritatem. Non erit tibi nec his excusatio, nec satisfactio apud Deum, si persistis in malis, maxime dum cuncta soluta sint quae a vobis objecta sunt. Licet sufficeret tibi unica auctoritas synodi universalis, quae numero superat universas, quae toties cunctarum Ecclesiarum consona sententia confirmata est, tam per encyclicas epistolas regnante Leone, quam per libellos sacerdotum forsan duorum millium et quingentorum, imperante Justino post schisma Petri Alexandrini et Acacii Constantinopolitani. Non te perturbet ea quae nuper exorta est perturbatio universalis Ecclesiae, sed potius confirmet ad fidem: si enim recta fides nostra non esset, iis temporibus proficere potius quam perturbari potuerat. Lege Scripturas divinas, et invenies praesens tempus incredulitatis esse atque discessionis a fide: unde magis ad conversionem correctionemque festinare debes, ut et a praesentibus et futuris malis erui dignus effectus, infinitis Dei bonis fruaris in regno coelorum. Quod nos impetrare contingat gratia et largitione Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Haeret. Si, quae dixi, subtilius velis inspicere, profecto reperies quia ego non secundum quod unam personam et subsistentiam dicitis, duos vos introducere filios monstravi, sed secundum quod duas dicitis Christi, post unitionem quoque, naturas; ac per hoc nisi meas enodaveris quaestiones, quantumlibet unum Filium praedices, duos tamen inducis.

Rust. Si pater cujuscunque carnalis, et episcopus sit ejus et doctor; non solum secundum carnem, sed etiam secundum spiritum pater est ejus; et licet circa aliud et aliud aliter atque aliter pater sit, non tamen duorum circa unum pater esse dicitur filiorum. Nam vos ipsi, licet unam per unitionem dicatis Deitatis carnisque naturam, non circa idem vel eumdem Patrem ejus dicitis convenire, ut natura sit Filius Dei circa quam naturaliter est filius hominis; nec enim simplicem jam nunc Christi integri naturam, sicut ante incarnationem, nisi forte secundum solam Deitatem, dicere poteritis, quam dicitis ex duabus inconfusis existere. Aut ergo tua objectio communiter erit nobis vobisque contraria; et non potest vobis adversum nos afferre victoriam, quae nec contra illos se expedit qui duos filios introducunt; aut si illos una nobiscum superare desideras, idem responde illis quod audis a nobis. Vincere igitur, ut dupliciter vincas, et eam quae in te, et illam quae in illis est, falsitatem. Alioquin si consequitur nos inducere duos filios, et vos consequetur ex duobus filiis introducere unum: impossibile vero est ex duobus filiis fieri unum.

Haeret. Apertius cupio audire quae dicis.

Rust. Responde si potes: secundum quid sit Filius Dei Deus Verbum, secundum simplicem Deitatis substantiam, quae infinite incarnationi praeexstitit: an, sicut dicitis, secundum compositam Deitatis humanitatisque naturam?

Haeret. Secundum simplicem divinitatis substantiam.

Rust. Homo autem, vel humanitas, sive caro: secundum simplicem Deitatis naturam, an, sicut dicis, secundum compositam, filius est ejusdem?

Haeret. Non secundum simplicem, sed secundum compositam.

Rust. Quomodo ergo, circa vestra deliramenta, duo filii non sunt, Deus et homo, si Deus quidem Filius Dei non secundum compositam, sed secundum simplicem; homo vero filius Dei est, non secundum simplicem, sed secundum compositam naturam? Ecce tuis captus es nodis.

Haeret. Sed una eademque est simplex atque composita.

Rust. Sed etsi sic esset, rursus inerat differentia, quia non se simpliciter habet simplex atque composita; nec simpliciter idem est, quod ex una perfecta, et quod ex duabus est atque perfecta.