Jump to content

Dissertatio de vera aetate ac doctrina scriptorum Tertulliani

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Dissertatio de vera aetate ac doctrina scriptorum Tertulliani
1789

CONSPECTUS DISSERTATIONIS.


0085D

ARTICULUS I.

De Tertulliani ingenio, stylo et existimatione. 89

ARTICULUS II.

De libris Tertulliani, quorum et aetas, et orthodoxia 0086D constant. 96

§ 1. — Ratio Instituti Ibid.

§ 2. — Quaestiones quaedam universe proponuntur. 97

§ 3. — Quonam anno Tertullianus ad montanistas defecerit? Utrum, his relictis, se denuo ad orthodoxos receperit? 98

§ 4. — Quomodo Tertullianus montanizans a Montanista discerni possit. Et hujus discriminis vindiciae adversus Hoffmannum. 99 0087A § 5.—Prima classis librorum, qui sunt tempore prioris vexationis christianorum sub Severo Augusto scripti. 101

§ 6.—De ipsa hac vexatione disputatur, ita ut demonstretur, talem extitisse ante Severi edictum, quam in rem propositis Moshemii argumentis alia nova adjiciuntur, et initium coepisse A. P. N. C. N. CXCVII. Ibid.

§ 7.—Quae caussae hujus prioris vexationis. 104

§ 8.—initium vexationis christian. ex an. quo periit Albinus demonstratur; hunc vero an. CXCVII. interfectum esse probatur primo ex ordine belli quod Severus cum Pescennio Nigro gessit. Obiter quaedam notae in nummis Severi explicantur, et Moshemii rationes 0087B emendantur. 105

§ 9.—Albinum anno CXCVII. interfectum fuisse probatur secundo a tempore expugnati Byzantii. 108

§ 10.—Probatur tertio, ex anno, quo Caracallus Caesaris dignitatem e SCto accepit. 109

§ 11.—E loco quodam Tertulliani ad Scapulam, qui cum alio Spartiani confertur, ostenditur anno CXCVII. initium cepisse priorem hanc vexationem christianorum. Ibid.

§ 12.—Idem demonstratur ulterius ex aetate Apologetici Tertulliani, caeterorumque librorum qui eum antecesserunt. 110

§ 13.—Aetas ipsa librorum hujus generis definitur, ita ut liber ad Martyres an. CXCVII. 0087C sit exaratus; Hoffmanni conjecturae exploduntur. 111

§ 14.—Liber de Spectaculis an. CXCVIII. conscriptus. Dubitationes Tillemontii, Hoffmanni et Dupinii solvuntur. 113

§ 15.—Liber de Idololatria eidem anno asseritur. Tillemontii et Hoffmanni conjecturae dispelluntur. 115

§ 16.—Apologeticus an. CXCIX. compositus demonstratur. 117

§ 17.—Libri duo ad nationes anno CXCIX. scripti. 120

§ 18.—Liber de testimonio animae eidem anno asseritur. 121

Articulus III.

0087D

De libris Tertulliani quorum et aetas et Montanismus constat. 122

§ 1.—Liber de Corona an. CCI. docetur conscriptus. Ibid.

§ 2.—Secus sentientium opiniones examinantur, et imprimis Hoffmanni et Orsii, qui illum anno CXCVIII. tribuerunt, et Pagii, qui eum assignaverat an. CCII. 126

§ 3.—Baronii argumenta convelluntur pro anno CXCIX. 129

§ 4.—Denique Pamelii et Allixii, qui librum hunc conjecerant in annum CCIX. decreta exploduntur. 130

0088A § 5.—Liber uterque de Cultu feminarum simul editus ostenditur contra Pamelium et Tillemontium. 130

§ 6.—Anno quidem CCI. aut CCII. 132

§ 7.—Liber de Fuga in persecutione vindicatur anno CCII. Ibid.

§ 8.—Examinatur popularis sententia de libro Scorpiace libris Tertulliani ad Marcionem posteriore, deque ejus adversus hunc libris deperditis disputatur. 133

§ 9.—Scorpiacen anno CCIV scriptam esse conficitur. 135

§ 10.—Libri V qui supersunt adversus Marcionem, quorum primus refertur ad annum CCVII. aut CCVIII. caeteros dubiae aetatis 0088B esse docetur. 136

§ 11.—Tillemontii contraria opinio castigatur. 137

§ 12.—Liber de Pallio. Disputatur de triplici praesentis Imperii virtute, et inquiritur in annum quo Geta dignitatem Augusti suscepit. 139

§ 13.—Dubia redditur Basnagii et Walchii sententia, qui an. CCXI. hunc librum editum esse voluerunt, et an. CCVIII. libellus asseritur. 141

§ 14.—Librum ad Scapulam sub initium Imperii Antonini Caracalli, an. CCXI. prodiisse probatur. 143

Articulus IV.

De libris Tertulliani, quorum vel aetas, vel doctrina, 0088C vel utraque, latet. 144

§ 1.—Tertia classis librorum Tertulliani, quos, quamvis incertae aetatis sint, tamen constat scriptos ante ejus defectionem fuisse. Ibid.

§ 2.—Liber de Oratione ante defectionem scriptus. Ibid.

§ 3.—Liber de Baptismo a Tertulliano catholico exaratus. Confutantur argumenta dissentientium. 148

§ 4.—Pamelius et Dupinius castigantur. Puritas libri a Montanismo demonstratur. 152

§ 5.—Libri II ad uxorem ante lapsum Tertulliani exarati. 156

Articulus V.

0088D

Quarta classis librorum, quorum nonnisi Montanismus patet. 157

§ 1.—Liber de Patientia. Ibid.

§ 2.—Liber de velandis Virginibus, qui est facile librorum Montanisticorum primus. 159

§ 3.—Liber de Exhortatione castitatis. 160

§ 4.—Liber de Monogamia, Jejuniis et Pudicitia. 161

§ 5.—Libri adversus Hermogenem, Praxeam et de Anima. 162

§ 6.—Libri adversus Valentinianos, et de Praescriptionibus, Carne Christi, et Resurrectione. 164

Articulus VI. 0089A

Quinta classis, librorum quorum nec aetas, nec doctrina certa est. 168

§ 1.—Liber de Poenitentia. Ibid.

§ 2.—Liber adversus Judaeos. 170

§ 3.—De Actis Perpetuae et Felicitatis, horumque Montanismo. 171

0090A § 4.—De Montanistis Artotyritis. 174

§ 5.—Whistoni argumenta pro Tertulliano Auctore horum actorum expenduntur. 176

§ 6.—Usus universae hujus Disputationis exemplis ex Historia christiana ductis demonstratur. 177


Articulus I. De Tertulliani ingenio, stylo, et existimatione.


0089B Multum valuisse Tertullianum litteris, earumque scientia, commentationes, quas edidit, luculenter declarant. Judice Dupinio, «acris et acuti erat ingenii, et non satis accurati et recti. Plus splendoris saepe ejus inest ratiociniis quam solidi. Afficit, et perstringit potius novis et inusitatis elocutionibus, quam vi rationum convincit. Res affectatae sunt, et interdum aliquanto inflatae. Lepore quidem grandi, at parum genuino eas exprimit. Praeter modum saepe loquitur: in omnibus fere effervescit et effertur. Figuris et hyperbolis scatet. Multa scientia et eruditione repletus erat, qua apposite admodum utebatur. In Satyra excellebat: ejus urbani sales, et mordaces erant. Adversarios dextre impugnabat, et eos rationum inter se cohaerentium multitudine obruebat. Denique ni ratiociniis 0089C persuadet, consensum saltem extorquet splendida ratione dicendi. Ejus oratio laconica, dictiones validae, et in ejus scriptis totidem verba, totidem fere sententiae. Non immerito tamen in iis tria carpit Lactantius vitia non contemnenda. Tertullianus, inquit, plurima erat litteratura peritus, verum in loquendo parum facilis, parum comptus, et multum obscurus (Lactant. lib. V. Institut. Divinar., cap. I.). Tria haec quidem styli vitia apud plerosque Auctores Africanos occurrunt, exceptis tamen Minutio, Cypriano et Lactantio, qui ab Africanorum stylo recesserant: Cypriano tamen adhuc aliquid est reliqui. Verum summo gradu apud Tertullianum; et nullius Scriptoris stylus illius auctoris stylo durior est, minus comptus, et obscurior. Singula ejus opera illis laborant vitiis, alia 0089D plus, alia minus. Clarior et liquidior est, sed minus elegans in libris Polemicis, obscurior et durior in locis communibus, ut in libro de Pallio, quod unum est ex antiquitatis operibus obscurissimis. Liber de Poenitentia omnium est elegantissimus. Ejus opera pulcherrima et utilissima sunt Apologeticus, Praescriptiones, libri de Poenitentia, Baptismo, Oratione, et Hortationes ad Patientiam, et Martyrium.» Haec Dupinius (Ell. Dupin. Biblioth. des Auteurs, tom. I. p. 165. vers. latin. Coloniae, 1703.). Sed audiendus quoque Joan. Caveus, qui cum praedicta Lactantii verba recitasset, mox sua hanc in sententiam subdit: Habet tamen Tertulliani stylus majestatem quamdam sibi propriam, et grandem eloquentiam, sale et acumine plurimum conditam, quae simul legentis ingenium exercet, et 0090A animum suaviter delectat (Cave, Hist. litterar., tom. I. pag. 92. edit. Basileensis).

Ex supra dictis (prosequitur Dupinius) non est difficile judicare, quis fuerit Tertulliani Character. Verum aeque non est facile asserere, utrum laude, quam vituperio sit dignior; nam primo si de eo judicatur, 0090B prout Ecclesiae inserviit, difficile dictu est, an ei magis nocuerit, quam profuerit. Inde enim ejus doctrinam contra plures haereticos fortiter propugnavit, in quibusdam operibus capita non levia ejus disciplinae tuitus est, et denique mores pulchre passim docuit; at hinc praeterquam quod semper multis infectus fuit erroribus, Ecclesiae disciplinam diserte impugnavit, postquam ab ea descivit. Si deinde de eo judicatur ex ejus ingenio, tanto pollet et bono et malo, ut quod praevaleat, difficile dictu sit. Tandem si ex ejus stylo, nescitur an laudandus grandiloquio et stupendus, aut vitiis vituperandus. Ita sententiis semper dissiderunt, et etiamnum non mediocriter Viri variant in judiciis, quae de hoc Auctore ferunt: quo ad credendum inducor 0090C in eo, quod bonum est, laudare satius esse, et quod malum fuit, vituperare, quam de eo absolutum ferre judicium, quod nunquam non mille disceptationibus esset obnoxium.

En tibi quaedam tum Antiquorum, tum Recentiorum de Tertulliano judicia. Cyprianus, Auctore Hieronymo, qui id acceperat a Presbytero quodam, qui id a Cypriani scriba didicerat, nonnihil ejus operum quotidie legere solitus erat, et ejus rogando librum, aiebat: Date mihi Praeceptorem meum (Hieronym., de Scriptor. Eccles., cap. 53.). Revera enim eum imitatus est, et ab eo non pauca desumpsit. Pleraque etiam suorum operum eodem, quo Tertullianus instituto composuit, ut suum de Idololatria librum ad instar Apologetici: Libros de Disciplina, et Habitu muliebri, 0090D de Zelo, et Livore, de Oratione Dominica, de Opere et Eleemosynis, ad imitationem Tertulliani. Eusebius tradit de Tertulliano, eum unum ex eruditissimis latinis Scriptoribus fuisse, et in singulis Ecclesiis clarissimum (Euseb., Hist. Eccl., l. II. c. 2.). De eo judicium fert Lactantius a nobis allatum, quod ejus non admodum cedit honori. Hilarius in suo in Matthaeum commentario scribit, errorem in quem lapsus est, ejus librorum auctoritatem elevasse, qui erant aliqua approbatione digni. De eo nonnunquam honorifice loquitur Hieronymus, ut in Catalogo, ubi loci eum dicit acris et vehementis ingenii Virum; et in sua ad Magnum Epistola, tradit eruditione et subtilitate omnes ei auctores inferiores esse; sed alibi ejus errores increpat, et vitia. In sua contra Ruffinum Apologia, 0091A ait: Ejus ingenium laudo, haereses damno: et contra Helvidium, respondet Haeretico Tertulliani auctoritatem apponenti: De Tertulliano dico, Ecclesiae hominem non esse. Tertulliani stylum laudat Augustinus, et ejus ubique damnat errores, in libro de Genesi ad litteram tradit Tertullianum acri ingenio nonnunquam veritatem perspexisse, nec potuisse quin eam aliquando vel contra mentem suam poneret. Tertullianum ita suis pingit coloribus Vincentius Lirinensis: Tertulliani quoque, inquit, eadem est ratio; nam sicut ille (nempe Origenes) apud Graecos, ita hic apud Latinos, nostrorum omnium facile princeps judicandus est. Quid enim hoc viro doctius? quid in divinis, atque humanis rebus exercitatius? nempe omnem philosophiam, et cunctas philosophorum sectas, auctores, adversatoresque 0091B sectarum, omnesque eorum disciplinas, omnem historiarum, et studiorum varietatem, mira quadam mentis capacitate complexus est. Ingenio vero nonne tam gravi, ac vehementi excelluit, ut nihil sibi pene ad expugnandum proposuerit, quod non acumine irruperit, aut pondere eliserit? Jam porro orationis suae laudes, qui exequi valeat? quae tanta, nescio qua rationum necessitate conferta est, ut ad consensum sui, quos suadere non potuerit, impellat; cujus quot pene verba, tot sententiae sunt, quot sensus, tot victoriae. Sciunt haec Marciones, Apelles, Praxeae, Hermogenes, Judaei, Gentiles, Gnostici, caeterique; quorum ille blasphemias multis, ac magnis voluminum suorum molibus, velut quibusdam fulminibus evertit. Et tamen hic quoque post 0091C haec omnia, hic inquam Tertullianus, Catholici dogmatis, id est, universalis ac vetustae fidei parum tenax, ac disertior multo, quam felicior, mutata deinceps sententia, fecit ad extremum quod de eo beatus confessor Hilarius quodam loco scribit: Sequenti, inquit, errore detraxit scriptis probabilibus auctoritatem. Trithemii, Rhenani, Politiani, Pamelii, Rigaltii, et caeterorum recentiorum judicia silentio praetermitto, qui a singulis consuli possunt, et duorum Nostratium Gallorum auctorum judicio finem facio, qui uterque Tertullianum, sed varie pinxit. Prior est clarus Balzacius in Epistola ad Rigaltium 2. lib. 5. Tertullianum, inquit, expecto, quem in lucem emittis, ut me patientiam, quam tradit, edoceat..... Cum eo auctore in gratiam redissem tua praefatione, si eum fuissem odio prosecutus, 0091D et si ejus dictione dura, et ejus saeculi vitiis ab eo legendo fuissem deterritus. Verum jam diu est, quod eum magni facio, et quamvis spinis sit obsitus et tristis, mihi non videtur injucundus. In ejus scriptis nigrum illud, de quo vetus poeta canit, mihi occurrit lumen, et ejus aeque me juvat obscuritas, ac nitentis ebeni et fabrefacti. Ita semper sensi, ut Africanae formae, licet a nostris abludant, tamen sua non carent amabilitate, et ut non paucas Italas obscuravit Sophonisbe, sic ejusdem regionis ingenia cum sua extera placent eloquentia, et huic plures Ciceronis imitatores postponam. Delicatissimis fateamur, et quidem stylum esse ferreum, at nobis quoque fateantur, ex hoc ferro eximia eum arma cudisse, 0092A ac Christianae Religionis cum honorem, tum innocentiam propugnasse: Valentinianos acriter persecutum fuisse, et Marcionem penitus confodisse. Posterior est P. Mallebranchius Investigationis veritatis auctor Lib. II. cap. 3. Tertullianus, inquit, procul dubio, vir omni doctrina excultus erat, at plus memoria, quam judicio pollebat. Acri magis et vasto ingenio, quam acri et vasta mente. Denique dubitari nequit, quin fanaticus fuerit eo sensu quo supra explicui, et quin omnia propemodum fanaticis propria ei fuerint. Eo quod Montani ejusque vatum visiones veneratus fuerit, evincitur quod debili judicio fuerit. Acies illa ingenii, impetus de levibus afflatus, mentem effraenatam non obscure denotant; quot in ejus hyperbolis et figuris motus abnormes? quot rationes splendidae ac magnificae, quae suo duntaxat 0092B splendore probant, et persuadent solum mentem stupefaciendo atque perstringendo. Deinde demonstrare conatur hanc veram illius esse imaginem, quaedam exscribendo ex libro de Pallio, quo existimavit opere id apposite evinci posse.

Si hanc, quam ex Viris doctis dedimus, Tertulliani imaginem spectemus, quaeri cum nonnullis potest, plus ne profuerit nocueritne Religioni et Ecclesiae? majorane damna intulerit Ecclesiae, an vero commoda? plusne vituperio, an laude dignus sit censendus Tertullianus? Ut varia hac de re doctorum judicia sunt, ita quidpiam determinare oppido difficile est, ac delicatum. Judice tamen elegantissimo Schroeckhio, si ejus (Tertulliani scilicet) scripta interrogemus, in 0092C ejus fere favorem licet respondere. Montani enim errores, quorum Patronum agebat, non admodum Ecclesiam oppugnabant, multo minus Christianae religionis fundamenta evertebant, sed ex fervore potius quodam pietatis nimio, rationis discussionem plerumque abjiciente, oriebantur; imo et in his defendendis a Fide catholica, symboloque Apostolico nihil, aut certe non multum discedebat. Quid ergo Montanistae appellatio plus illius famae noceat, quam alia veterum Patrum errata auctoribus suis? inter Sectarios meliorem quidem Vitae suae partem egit, non habet tamen Ecclesia ea aetate Virum, quem huic eruditione, et meritis comparet. Imo non parum profuisse catholicis Tertullianum etiam Montanistam arbitror, non solum quod suis invectivis eorum in 0092D agendo prudentiam acueret, sed quod eos commendatis tanto ardore severioris Ethices principiis ab lusibus allegoricis in exponenda Scriptura sacra, et ingeniosis circa Fidem quaestionibus inter eos hinc inde agitatis ad res longe utiliores avocaret. Nec vero quae scriptoris hujus sunt vitia (haec enim non potuit non prodere, qui in alienis detegendis refutandisque tanta fuit inclementia versatus) Virtutes ejus adeo conspicuas obscurant. Scripta ejus plena indiciis fervidi profundique animi, suo se genio distinguentis; modo animus vehementer assurgit, modo quadam velut aegritudine demittitur, et anxie serpit, propriis inventis et cogitatibus abundans, raro sedatus, in 0093A exultando quoque subtristis. Apparatus eruditionis, quam ubertim, apteque suis inspersit locis, multiplex non sine legentium sapore atque emolumento imaginandi vis, ampla atque prognata inde ingenii ubertas se undique per exquisitas cogitationes, acutas sententias, imagines vivacissimas, per festivos sales, et mordaces cavillationes, omneque dictionis genus diffundunt; his facultatibus raptim et turbate multoties agitatis judicium non semel cespitat; unde ejus argumenta splendoris ac speciosi multum, ponderis vero et solidi saepe parum habent. In rebus etiam minimis exardescit. Praeter facilitatem quibusque narratiunculis assentiendi, haud infrequenter res veritate majores contemplatur aut fingit, lectorem potius ipse abreptus secum rapit, quam ratione in suas partes 0093B invitat. Saepius quam res nude docenda aut probanda postulat, calamistris et cincinnis delectatur Multa etiam durius et significantius, quam intelligi voluerit, dicit. Graecam philosophiam apprime callebat; ab ejus tamen usu non tantum odio, quo velut haeresum matrem inter Christianos condemnabat, sed et indole animi, tardam et ab adamatis evagationibus liberam cogitationem abhorrentis, abstinuit, unde et minus frequenter, minusque feliciter, quam ejus capacitas ferebat, philosophabatur. His tamen haud impeditus fuit, quo minus Christiani nominis et Religionis eximius adversus Gentes Apologeta evaderet. In suis scriptis, si paucas quasdam sibi peculiares sententias, neque gravioris momenti, ac praesertim decantata Montani dogmata excipias, puram passim cum gravitate 0093C Fidem Catholicam, absque artificiosis explicationibus, et comparandi formulis, quas nonnulli Doctorum hucusque adhibere conati fuere, proponit. In morum doctrina, ubi tam frequenter in rigorem deflectit, quanto severior, tanto saepe praestantior. Suo namque Religionis promovendae ardore legentium animos succendit, et generosos in actus inflammat. Quaestiones autem, et assertiones Morales tanta vi ac gratia pertractat ut erranti facile ignoscas, frequens in sacrarum litterarum usu, nec indoctus earumdem interpres, sed parum ingenuus, suarum utpote opinionum ex iisdem eliciendarum plus aequo studiosus. In falsis doctoribus et Christianae doctrinae corruptoribus reprimendis acerrimus Athleta, qui eosdem 0093D innato animi impetu, capitali odio, dicteriis et opprobriis homine liberali parum dignis, persecutus est. Ad eos fortiter atque omni ex parte debellandos, insuetis utitur argumentandi telis, quae tamen pleraque non incassum emissa, graviter vulnerant. Stylus ejus duritiem plusquam Africanam, et si accurate velis dicere, Tertullianeam redolet. In verbis amplitudini et vi cogitatuum respondentibus ubique Auctoris singulare studium apparet. Ideae ideis, vocabula vocabulis condensantur, ut e dictionis obscuritate non nisi raro perspicuitas, et duntaxat velut fulgur e tenebris resplendeat. Voces obsoletae, aut nove confictae, aut affectatae, constructiones verborum asperae, abusiones variae, stylus inaequaliter fluens, condensa brevitas, audaces metaphorae, frigidae sententiae, et antithes es 0094A ac lusus verborum inanes Tertullianum ubique produnt. Quae sedeat sententia in mente Tertulliani, verbis quidem exprimit, sed obscuris adeo, ut conjectando potius, quam probe perspiciendo eruatur: rarius dubiae, quas ad se manifestandum selegit, phrases plene penetrantur; non immerito in hoc carpendus, quod studiose cogitatus suos tenebris ac verborum involucris contexerit. Verum Oedipi labores haud sane inanes erunt, qui solertius styli hujus aenigmata pervestigarit. Dubiam, quam suis scriptis aspergit Auctor, lucem compensat copia et ubertate veritatum quas sollicito scrutatori detegit. O quam jucundus erit conatus antiquitatis studioso haec scripta meditanti, ex cumulo verborum operose coacto ad penitiorem rerum cognitionem pertingere, et non 0094B raro in unico prope verbulo acutius investigato praeclaras veritates retegere! Quantopere abludit Tertullianus a Scriptoribus non paucis, qui turgida sua dicendi methodo, verborum nonnisi profluvia fundunt, et cassas nuces lectoribus ad fastidium usque porrigunt. Quot interea Auctor noster difficultatibus scatet, cultoribusque suis lectionem reddit impeditam, tot amoenitatibus e contra sunt ejusdem libri referti, et varietate ac selectu sententiarum ac veritatum utiles magis atque jucundi. Praeter enim Eruditionis reconditioris thesauros, invenies in ejus scriptis Fidei Christianae, disciplinae Ecclesiasticae, caeremoniarum in cultu divino usitatarum, impetuumque a sectis haereticis in doctrinam catholicam factorum, ac haereticorum sui aevi opinionum enarrationem adeo ingenuam, 0094C perspicuam, et jucundam, qualem frustra illa aetate ab aliis expectaveris. Nec est, quod confusionem Montanismi (propriae suae opinionis) et Catholicismi, ut ita dicam, metuas, qui multorum est scrupulus, nam illum in paucis, rebusque levioribus professus est, nec suas opiniones a communi sententia discernendi media nos deficiunt. Parum accuratam esse aiunt nonnulli ejus de Gnosticorum erroribus ob Orientalis Philosophiae ignorantiam recensionem; sed id non satis ingenue creditur. Is, qui tanta diligentia et acumine in horum scriptis erat versatus; is, quo nemo uberius illorum errores discusserat, is horum ignorasse originem credatur? Atqui absurda illorum opinamenta ex Philosophia Graecanica unice 0094D derivat, concedendum ergo potius, hunc fontem non fuisse duntaxat philosophiam Orientalem. Praeterea Tertullianus latinitatis Ecclesiasticae seu sermonis in publicis Ecclesiae negotiis usitati auctor fuit, in quo cum veteris Latii vocabulis et sententiis novae et a Christianis dogmatibus, Personis, et Consuetudinibus desumptae notiones junguntur, licet ab orthodoxis suae communioni non fuerit annumeratus, ejus tamen ingenium, stylumque passim commendabant, quemque inter Occidentales illi aequarent, habebant neminem. Non multo post Cyprianus, inter Episcopos celeberrimus, se suamque orationem penitus ad hujus dictionem effinxit, quod et caeteri minus aperte tentarunt. Montani autem factione paulatim deficiente, periculum quoque ex illius lectione sensim evanescere 0095A coepit, maxime ob commoda quae inde hauriri poterant plane singularia. Commentationes et interpretationes ejus in sacras litteras illustria sunt monumenta ad historiam Theologiae Biblicae, Exegesinque sacram; sed non sine difficultate dirimitur quaestio, quantum ille usus sit interpretatione latina illo tempore jam existente. Numerus et varietas operum Tertulliani sane postulat, ut illa certum in ordinem aut classes redacta perpendantur; sic relate ad res quas continent, seu ratione argumenti quod pertractant, illius scripta in tres classes distingui possunt. Prima complectitur ea, quae adversus Ethnicos et Judaeos, juratos Religionis hostes, scripta fuere, qualia sunt, e. c., Apologeticus, libri II. ad Nationes, liber de animae Testimonio, ad Scapulam, et adversus Judaeos. 0095B Secunda quae contra Haereticos, puta liber de Praescriptione Haereticorum, adversus Praxeam, Hermogenem, Valentinianos, Marcionem, de Carne Christi contra Apellem, Marcionem et Valentinum, de carnis Resurrectione contra Sadducaeos et Haereticos Resurrectionem negantes. Scorpiace contra Gnosticos, liber de Anima contra Philosophorum et Haereticorum sententias. Tertia vero, quae cum disciplinam, tum mores spectant; in hac classe primus locus debetur libro de Baptismo, cujus pars prior dogma adversus Gajanitas de Baptismi necessitate ac efficacia demonstrat; posterior disciplinam describit. Liber de Poenitentia primus est eorum qui mere ad Ecclesiasticam disciplinam spectant. Liber de Oratione partim de moribus, partim de disciplina agit. Huc spectant etiam Tractatus 0095C de Idololatria, de Corona, de Fuga, de Pallio, de Spectaculis, de Cultu et habitu Feminarum, de Velandis Virginibus, de Patientia, ad Martyras, ad Uxorem. Habita vero ratione ad Criticem ac Chronologiam quinque Operum classes statuendas esse capite sequenti docebimus. Notanda denique etiam veniunt Tertulliani opera contra Ecclesiam scripta pro Montanistis, hujus generis numero quatuor habentur, nimirum liber de Pudicitia, de Monogamia, Exhortatio ad castitatem, et Tractatus de jejuniis.

De tempore atque ordine, quo in exarandis commentationibus suis usus est Tertullianus, multa ab Eruditissimis Viris disputantur; nec licet litem hanc ita decidere, ut omnia fiant plana atque accurata. 0095D Praeter alios, operas suas ad id contulerunt, ut librorum, quos Tertullianus composuit, et reliquit, aetates indagarent, ex Protestantibus Samuel Basnagius (Sam. Basnag., Annal. politico Ecclesiast., tom. II. p. 215.) et Petrus Allixius (Petr. Alix., Dissertat. de Vita et Scriptis Tertulliani, cap. IV, seqq., pag. 28.), cujus Chronologiam proxime ad veritatem accedere judicat Guil. Caveus (Guil. Cave., Hist. litterar., tom. I. p. 92.) et ipse ordinem, ab eo designatum, in enumerandis his libris praecipue sequitur, ita tamen, ut in nonnullis ab illo dissentiat. Ex Catholicis Sebastianus le Nain, Tillemontius (Tillemont, Mémoires, tom. III. p. 300. et suiv., édit. de Bruxell., 1732.), Ellies Dupinus (Ell. Dupin, Bibliothèque des auteurs, tom. I.) et Remi Ceillier (Remi Ceillier, Hist. gén. des Auteurs, 0096A tom. II. chap. 28.) ad investigandam ejus librorum aetatem vires suas et studium impenderunt. Sed nemo felicius, indice Cl. Jo. Matth. Schroeckhio, hoc munere functus est, quam Cl. Jo. Augustus Noesselt Theologiae Doctor et Professor publicus Ordinarius in Academia Halensi edita disputatione anno 1757. De vera aetate ac doctrina scriptorum quae supersunt Q. Septimii Tertulliani, atque emendatius reimpressa Halae Magdeburgicae anno 1768. quam tum ob suam praestantiam, tum ob raritatem (integro enim fere anno Bibliopolas passim litteris pro ea mihi comparanda, adhortatus, tandem multa industria exemplar nactus sum) litteratorum haud ingratiis hic subjiciendam statuit.


Articulus II. De libris Tertulliani, quorum et aetas et Orthodoxia constant.

0096B

 


§ 1.— Ratio instituti.

Postquam, depulsis superioris barbariei tenebris, bonis artibus atque disciplinis pristina elegantia restituta fuit, coeperuntque prodeuntibus annis omnia litterarum genera majori lumine collustrari: non defuerunt magno et excellenti ingenio viri, qui nec arte longa, nec maximis difficultatibus deterriti, quidquid industriae poterat impendi, ad illustrandam coetus Christiani historiam contulerunt. Namque hi, ut erant in ea sententia, absque veterum scriptorum 0096C severa lectione, neque litterarum elegantiae, neque arti bene accurateque sentiendi, neque ipsis sanctioribus disciplinis satis posse consuli; ita maxime excutiendos credebant eos, quorum lectione perspexerant ipsius doctrinae disciplinaeque Christianorum intelligentiam plurimum adjuvari posse. Sed, ut ipsorum temporum, ita etiam opinionum est quaedam vicissitudo: haec ex antiquitate sapiendi ratio paulatim apud nos adduci coepit in contemptum, maxime cum extiterint, qui propterea quod solo sensu communi, a patribus velui heraeditate relicto, virum doctum credebant effici, modo is esset adstrictus subtilitatis geometricae legibus, instituerunt Theologiae tirocinia ipsa pro Theologia habere, et, contenti scientia sua tam parva, contemnere eos, quorum studia aut nullam 0096D habent novitatis formam, aut acerrimam ingenii contentionem laboremque requirunt operosum. Unde factum est, ut hodie plerisque sordeat omne id, quod habet aliquam notam antiquitatis, et quae ad sacrarum litterarum, veterum familiae Christianae doctorum et historiae Christianae intelligentiam pertinent, ea doctoribus umbraticis, quam sagacioribus videantur digniora.

Haec saepius mente agitantibus nobis, dolentibusque cum iis, qui bonam mentem amant, temporum nostrorum infelicitatem, visum est, horum aemulari diligentiam potius, quam caeterorum obscuram sapientiam. Ex quo igitur coepimus cogitare de eo, quo possemus consequi, ut aliquid consecremus ad aliorum utilitatem; religioni nobis duximus, viam sequi popularem, 0097A quae sensim ducet nostros homines ad barbariem pristinam, repetendaque putavimus antiquitatis studia, quae cum opera, in divinis litteris diligentius colendis a nobis collocata, majorem aliquam habeant conjunctionem. Propterea, cum, quoad licebat, etiam ad antiquiorum Ecclesiae Doctorum libros assidue tractandos animum adjunxissem meum: dignus mihi in primis Tertullianus videbatur, cujus scripta accurata lectione persequerer. Namque dubito fere, an quis in antiquitate universa sit eorum, e quibus doctrina moresque veterum Christianorum possunt intelligi, qui cum maximo ingenio majorem conjunxerit rerum divinarum humanarumque scientiam, majoremque in commentando subtilitatem. Sed ejus quidem scriptoris usum in veterum Christianorum 0097B institutis cognoscendis maxime impedit dubitatio, sitne quis ejus liber tum scriptus, cum in Montanistarum partes discessisset, vel ante hanc defectionem a puriori Ecclesia? quae quidem quaestio vehementer exercuit doctorum hominum ingenia, movitque eos ad intelligendam librorum ejus aetatem, ut haberemus certam viam e Tertulliano intelligendi, quid veteres Christiani senserint, quidne minus? Sed dolendum est sane, horum alios, eosque praestantissimos viros, non nisi unum alterumve libellum sumpsisse sibi, alios leviter opus susceptum tractasse, alios praejudicatis opinionibus a vero aberrasse, quod credo consecuturos fuisse, si nudam veritatem nudi expeditique fuissent secuti. Quare cum legissem istius scriptoris libros atque relegissem, et observarem, esse 0097C adhuc in iis, quae, ad librorum aetatem scriptorisque doctrinam pertinentia, disputari utiliter possent, ab aliis non commemorata, ac plerorumque librorum aetatem accuratius posse constitui: consilium cepi benevolo doctorum virorum judicio subjiciendi ea quae sumpta e libris Tertulliani ipsis, cum scriptorum veterum libris aliisque antiquitatum monumentis collata ad demonstrandam eam facere posse videbantur. Quam quidem disputationem ita instituemus, ut, praemissis quibusdam, quae universe dicenda sunt, primum commentemur de libris iis, quorum et aetas constat et scriptoris doctrina, deinde in eos inquiramus, qui quidem non habent certas aetatis notas, sed Montanismi tamen convinci possunt, vel ab ista suspicione liberari; denique eos, quorum aetas non 0097D majorem habet claritatem, quam indoles doctrinae, candide diligenterque excutiamus.


§ 2.— Quaestiones quaedam universe proponuntur.

Haec vero disputatio universa ut occupatur duabus rebus, aetate librorum ac Montanismo: sic duplicem habet difficultatem non parvam, propterea, quod nec ubivis doctrinae modus certa quadam via ac ratione 0098A reperiri potest, nec sunt ubique aetatis librorum certissima indicia. Nam si disputatur de eo, utrum sit aliquis Tertulliani libellus ante scriptus, quam defecerit ad Montanistarum familiam, an postea: ea res duobus modis intelligitur: vel ex ipsa libri aetate, vel ex iis, quae in quovis libro continentur, Montanistarum doctrinis. Sed ista superior ratio triplicem habet dubitationem. Nam horum librorum alii tam non ostendunt quaedam hujus rei vestigia, ut aetas eorum plane sit desperanda; alii nil nobis relinquunt, nisi ut descendamus ad rationem conjecturalem, denique alii dant quidem suspicionem certam ejus libri aetatem intelligendi, sed hoc nimirum est dubium, utrum ista tempestate jam Tertullianus fecerit ab Ecclesia secessionem, aut eodem, unde discesserat, redierit. 0098B Contra altera aetatem definiendi ratio, praeterea quod non occurrit ubivis, dubitantes relinquit lectores, sitne jam facta Tertulliani disjunctio ita, ut se receperit ad disciplinam Montani, an minus, sed in uno alterove cum ea communiter erraverit, nec tamen jam tum miserit orthodoxae Ecclesiae nuntium? Enimvero, sicut in ejusmodi loco, ubi vel nulla est vel dubia ejus aetatis suspicio, alias, indicata ratione dubitandi, veterum illud: Non liquet, interponemus, alias conjecturarum nostrarum rationem reddemus probabilem: sic, ut de locis reliquis singulis universe dicamus, tria attingemus brevissime. Primum disputabimus de anno, quo ad Montanistas Tertullianus defecerit (erit enim hoc, unde constitui possit aetas eorum librorum, quorum non doctrina quidem, sed 0098C aetas patet); deinde videbimus, utrum Tertullianus nunquam ad saniorem mentem redierit, sed manserit partibus Montani perpetuo addictus: postremo admonitiones quasdam universas proponemus, e quibus quis intelligere possit, an sint e Tertulliani libris nonnulli Tertulliano orthodoxo quidem, sed ad Montanismum inclinanti, aut isti omnes, qui eorum errorum dant suspicionem, Tertulliano jam plane alienato adjudicandi.


§ 3.— Quonam anno Tertullianus ad Montanistas defecerit? Utrum, his relictis, se denuo ad orthodoxos receperit.

Quonam vero anno contigisse dicamus istam Tertulliani defectionem? Hoc quidem nec potest ex ipsius 0098D nec ex alius cujusdam scriptoris testimonio percipi; neque Hieronymus eo quod dicit (In libro de Viris illustribus, cap. 53, in Jo. Alb. Fabricii Bibliotheca Ecclesiastica, p. 125.) Tertullianum usque ad mediam aetatem, Ecclesiae Presbyterum mansisse, justam dat viam ejus rei inveniendae, quoniam, quando natus mortuusve sit Tertullianus, quamve aetatem attigerit, non satis constat. Sed est aliqua hujus rei reperiendae ratio sita in libris iis, quorum, qui se excipiunt temporis ordine, alii nulla habent Montanismi vestigia, alii haud pauca. Atqui nos ostendemus suo loco, nullos esse eorum, qui librum de Corona militis antecesserunt, in quibus iste de animae testimonio ultimus est, e quibus quaedam Montanismi significatio eluceat, 0099A sed ejus rei prima esse vestigia in libello de Corona militis. Porro planum faciemus, hunc A. CCI. mandatum fuisse litteris, cum liber de Testimonio animae sit fere versus finem A. CXCIX. compositus; unde haud difficile erit intellectu, Tertullianum anno fere P. C. N. CC. se Montanistarum partibus adjunxisse. At majori sane difficultati obnoxia est altera quaestio: utrum, susceptis semel Montanistarum erroribus, nunquam Tertullianus se ad pristinum coetum receperit? Cujus tamen quaestionis affirmandae nulla est idonea ratio. Nam ea erat isti homini austero et supra modum rigido insita animi imbecillitas, ut, quo severiora essent, quae ad vitam moresque pertinerent, eo magis ista adamaret, crederetque tanto magis probata fore Deo et consentientia cum christianorum 0099B perfectione. Atque, ut solent ii, qui atra bile vexantur, tenaciores esse eorum omnium, quae nutrimento sunt tristitiae, eorumque opiniones cum annis nova capere incrementa: ita est parum credibile, Tertullianum istas opiniones deposuisse, istamque reliquisse palaestram, in qua videbat operam se posse omnibus ejus generis exercitationibus dare. Accedit ad hoc non omnium modo, qui de rebus ad eum pertinentibus commentati sunt, silentium de eo, quod ad religionem pristinam redierit, sed ipsa etiam Augustini professio (De haeresibus, cap. 86.) omniumque consensus, qui ejus auctoritatem in doctrinis probandis admittere noluerunt, quoniam ad perverse sentientium partes se contulisset. Neque cum sententia 0099C nostra pugnant libri ii, quos eum ultimo fere loco scripsisse ostendemus, qui pene omnes aliquas habent maculas errorum Montanisticorum aspersas. Sit igitur haec ea in re praeceptio, ut omnes isti libri existimentur ab ipso post discessionem suam elaborati, quos apparet post alios fuisse compositos, qui istorum errorum possunt haud dubie convinci.


§ 4.— Quomodo Tertullianus Montanizans a Montanista discerni possit? Et hujus discriminis vindiciae adversus Hoffmannum.

At sunt permulti e Tertulliani libris, quorum aetas cum curiosorum acumen subterfugiat, nulla habent, nisi quaedam errorum Montanisticorum vestigia sibi impressa, e quibus vix tamen potest judicari, quosnam libros ante, quosnam post defectionem suam ad 0099D Montanistas conscripserit. Unde factum est, ut, qui ista subtilius quaerunt, Tertullianum Montanistam a Montanizante distinguendum esse haud inepte dicerent. Sed aliter visum est Jo. Guil. Hoffmanno, doctissimo olim in Academia Vitebergensi Historiae doctori, qui, cum in ea esset sententia, ut crederet omnia Tertulliani, quae supersunt, in Montanismo scripta fuisse, hoc sibi demonstrandum dissertatione singulari sumpserat (Vitebergae 1739.). Is quidem pulchre perspiciens, si ista subtilitas admitteretur, demonstrationem suam aliquid esse detrimenti capturam, negavit hoc admitti discrimen posse. «Carere enim hoc, ait, (§ IV. p. 17.) finibus certis, nec minus ambiguum esse vultum Montanizantis et Montanistae, quam ejus, qui aegrotare incipit, et aegrotantis.» 0100A Ego vero vehementer dubito, quod, quid sibi velint, qui ita loquuntur, Hoffmannus intellexerit, aut intelligere voluerit. «Libros enim Tertulliani Montanizantis, adjicit (p. 18.), forte esse eos, qui quidem Montani dogmatibus infecti sunt, sed recte sentientes non exagitant; Montanistae vero, qui haeresim non solum continent, verum etiam contra «catholicos defendunt.» Sed nobis iisque qui ita loquuntur, quod ego quidem sciam, omnibus, is dicitur μοντανίζειν, qui quidem errores cum Montanistis communes vel omnes habet vel aliquos, sed ita tamen, ut, spreta eorumdem sacrorum cum sua Ecclesia communione, nondum se contulerit ad ejusdem societatis sacra, quacum in nonnullis doctrinis consentit; cum Montanista sit, qui utrumque fecerit. At ista quidem 0100B Hoffmannus certis carere dicit finibus. Sit ita sane. Sit vultus Tertulliani Montanistae ac μοντανίζοντος ambiguus admodum. Quid ergo est? Nimirum non potest ex vultu Tertulliani judicari, fueritne is jam morbo lecto affixus, an leviter tactus quodam ejus impetu. Et id volebamus quidem, non posse ex levibus quibusdam signis errorum Tertulliano cum Montanistis communium tute conjici, quod jam ipsa Montanistarum sacra susceperit. Neque tamen id ita intellectum volumus, quasi spurium esset, aut suspectum omne argumentum, quod ducitur a doctrinis Montanistarum in hoc, illove libro Tertulliani obviis ad Montanismum istis libris asserendum. Sunt enim ista in re fines et quasi termini, quibus utendum arbitror, 0100C ne de Tertulliani Montanismo, ex ejus libris cognoscendo, parum aut nimium philosophari videamur. Primam igitur legem ejus rei judicandae hanc volumus esse, ut ejusmodi liber habeatur in eorum numero, quos, familiae Montanistarum jam adscriptus, composuerit, in quo occurrit nomen Psychicorum. Erat enim hoc veluti symbolum, quo socios orthodoxae Ecclesiae a suae sectae hominibus, quos spiritales dicit, distingueret (V. Tertullianum, de Monogamia, cap. I, edit. Nic. Rigaltii II. p. 673. R.): atque videtur tum fere confictum, cum eos, qui rigidam Montani disciplinam non recipiebant, oppugnare inciperet. Neque id occurrit in ullo libro alio, quem temporis aut ipsius doctrinae ratio ostendunt ante ejus defectionem conscriptum fuisse. Itaque non est dubitandum, quin sint 0100D isti libri, qui hoc nomen continent, omnes post susceptum Montanismum exarati. Alter canon hic esto: omnis liber Tertulliani ex Montani officina exiisse putetur, qui doctrinas tractat non quidem Montanistarum proprias, sed tamen Paracleti cujusdam auctoritate confirmatas. Namque hic erat capitalis Montanistarum error, quod Paracletum jactarent suo tempore venisse talem, qui et dux esset ad veritatem omnem, et nova rerum divinarum scientia auditores suos imbueret ita, ut cognoscerent, quae patefacta nulli essent antiquioris memoriae homini, et ad maximam perfectionem nunc aspirare possent (V. eumdem in libro de velandis virginibus, cap. I. et libro IV. adversus Marcionem, c. 22. p. 537. C.). Atque hujus Paracleti agnitionem se, ait, sejunxisse ab Ecclesia (Adversus 0101A Praxeam, cap. I. p. 634. D.); neque hunc sibi errorem persuaderi unquam passi sunt orthodoxae Ecclesiae socii, quoniam hic principalis erat doctrina eorum, qui Montanum, tanquam magistrum, sectabantur; quamvis caeteri errores Montanistarum omnes, ex aliqua parte, vel ipso hujus controversiae tempore, vel paulo post, recepti fuerint a nonnullis antiquae Ecclesiae sodalibus. Sed quemadmodum diximus, nunquam deposuisse Tertullianum errores eos, quos semel in schola Montanistarum didicerat, id sponte sequitur, quod jam fere diximus, ejusdem generis esse libros Tertulliani, in quibus alios, haud dubie Montanistarum scitis infectos, excitavit. Atque his regulis addi possent aliae, quae libros Montanismi certissime arguunt, qualis est diserta ipsius Tertulliani professio; 0101B sed sunt istae ita fere comparatae, ut disputatione non egeant, aut non sint certissimae fidei. Quod si vero extiterit tale quid in quodam libro Tertulliani, quod posset referri ad unam regularum istarum; absque erroris periculo licet existimare, eum fuisse tum editum, cum jam inimicitias cum orthodoxa Ecclesia Tertullianus suscepisset. Sed jam ad libros ipsos veniamus.


§ 5.— Prima classis librorum, qui sunt tempore prioris vexationis Christianorum sub Severo Augusto scripti.

Ex his primum pertractandos promisimus eos, quorum nec aetas nec doctrina dubia admodum esset; in quibus sunt primo loco ponendi, quos scriptos 0101C esse constat eo tempore, quo calamitatibus multis Christiani, regnante Severo Aug., propter doctrinam affligebantur a Deorum cultoribus. Quorum aetas cum rite haud queat definiri, nisi figatur illud quasi punctum temporis, quo coepta est adversus Christianos saevitia; id agamus necesse est, ut, quonam haec tempore contigerit, perspicuum omnibus fiat. Sed ista vexatio quoniam bis extitit, primum quidem ante, deinde post leges Severi Christianis inimicas: observando didicimus, annum a Christo nato ducentesimum libros Tertulliani dividere quasi in duas classes, quarum altera complectitur hos, qui sunt ab eo orthodoxo, altera eos, qui sunt ab eo Montanista perfecti. Nobis itaque cum sit propositum primum 0101D dispicere de eo genere librorum Tertulliani, quorum aetas satis liquido constat, ita in hoc tractando versabimur, ut demonstremus, jam ante Severi edictum Christianos fuisse propter doctrinam vexatos, deinde, paucis quibusdam de ipsa hujus prioris tempestatis ratione aspersis, in annum, quo ista afflictio initium ceperit, accurate inquiramus.


§ 6.— De ipsa hac vexatione disputatur ita, ut demonstretur talem extitisse ante Severi edictum; quam in rem propositis Moshemii argumentis alia nova adjiciuntur, et initium cepisse A. P. C. N. CXCVII.

Culpa, cur erraverint multi in definienda eorum librorum Tertulliani aetate, qui tempore vexationis Severianae scripti sunt, in eo est haud dubie, quod 0102A non viderint, et ante Severi legem, qua suscipiendam Christianorum religionem vetuit, Deorum cultores vexasse Christianos. Ita enim factum est, ut, cum inter omnes constaret, anno demum P. C. N. CCII. hanc legem a Severo latam esse, libri isti omnes post istum annum inepte ponerentur. Atque fuerunt identidem nonnulli, qui hoc quidem cum libris ipsis pugnare perspicerent; sed neque hi veritatem attigerunt propterea quod antiqua harum rerum monumenta nec candide, nec prudenter, tanquam duces, secuti fuerant. Itaque maximis laudibus dignus est vir immortalis memoriae Jo. Laurentius Moshemius ὁ μακαρίτης qui, postquam eo, quo erat, acumine, animique candore summo, inquisiverat in hanc rem diligentius, istum errorem exquisitissimis argumentis explosit. 0102B Atque hic tantus vir effecit diligentia sua, ut nobis in demonstranda hac re multis laborandum non sit. Quam ob rem ne careant tamen ii, quibus datum non est perlegere ipsam elegantissimam dissertationem, gravissimis argumentis, quibus calamitates Christianorum tempori ante Severi edictum antegresso asseruit, ea veluti in compendio recitabimus, quibus assentimur omnino, iisque adjiciemus duo alia, quae ad confirmanda ea aliquid habere videntur firmitatis. Atque is primum duxit ab eo, quod ipse Tertullianus in Apologetico, et maxime in universa illa de legibus disputatione, tot signa ediderit, quibus nondum legibus contra Christianos Severum pugnasse indicat, ut nullus plane dubitandi locus supersit. Alterum: ex libro ad Martyres, c. 4. in quo commemorat Tertullianus 0102C supplicia, quibus Albini amicos affecerat Severus, quod factum esse A. P. C. N. CXCVI. aut, quod mallem CXCVII. rectissime Moshemius monuit. Tertium ipsi obtulerunt Clementis Alexandrini verba (Strom. L. II. Ed. Colon. p. 414. B.), quibus confitetur jam tum tormentis exagitari Christianos, cum Stromatum libros componeret, quod fecit fere eadem, quo diximus, tempore. Quartum dedit aetas, in quam gravissima supplicia a Scillitanis Martyribus sumpta incidunt, Claudio iterum consule, qui cum C. Aufidio Victorino fasces A. P. N. C. CC. tenuit; quibus denique argumentis aliquid auctoritatis arbitratur ex ipso Orosii ac Freculphi testimonio accedere. Atque nos non sumus ii, qui ista quidem ad rem demonstrandam 0102D non sufficere arbitraremur, ea enim omnia putamus rem extra omnem dubitationem ponere. Placuit tamen, ne quid videamur praetermisisse, quod ad rem confirmandam facere quodam modo posset, duo alia argumenta, quae, quamvis minora esse Moshemianis facile patimur, non tamen omnino rejicienda esse videntur. Unum est hoc, quod Aelius Spartianus de 0103A Caracallo dicit (in Vita Antonini Caracalli, cap. I.): septennis puer, cum collusorem suum puerum, ob Judai cam Religionem, gravius verberatum audiisset, neque patrem suum, neque patrem pueri, vel auctores verberum diu respexit. Ex quo loco apparet, quod pater pueri istius non ipse eum propter Judaicam religionem castigaverit, sed quod ipse Severus puerum jusserit ab aliis castigari. Nam qui potuisset Caracallus succensere patri Severo, nisi is ipse hoc voluisset fieri? Itaque aliquis datur locus suspicioni, jam tum, cum Caracallus septem esset annorum, vi pugnatum esse adversus Christianos; quamvis anno demum P. C. N. CCII. Severus leges contra horum Judaeorumque religionem tulerit. Ad septimum annum egit Caracallus anno a nato Sospitatore nostro CXCV. quod est facile 0103B demonstratu. Norunt enim omnes, mortuum esse Severum A. CCXI. cui succedens Caracallus interfectus est, cum supra VI. annos regnasset (Dionem Cassium Histor. Roman., lib. LXXVII. edit. Reimari, vol. II. p. 1314.), A. CCXVII. Is vero cum diem supremum obiret, annum attigerat 29. quo numero detracto summae annorum ejus, emergit annus CLXXXVIII. quo natus sit oportet; unde consequitur, Caracallum A. CXCV. septimum annum egisse, quo tempore longe posterius est Severi edictum. Neque puto quemquam fore, qui nobis opponat, longe diversam esse Christianae ac Judaicae religionis rationem, nec posse demonstrari, Christianos fuisse a Deorum cultoribus vexatos, quoniam castigati fuerint, qui se Judaicae religioni addixerant. Nam qui ita sentiunt, 0103C eos necesse est fingere, quod vulgus etiam Christianos jam satis a Judaeis distinxerit (ab hoc enim dicimus istum tumultum fuisse excitatum). Hoc vero discrimen cum ante illud tempus, quo Severus imperio potiretur, ne ab iis quidem sit observatum, qui nosse utramque religionem optime poterant, nec sciam, unde probare quispiam possit, eos Severi tempore magis perspicaces fuisse quam ante, numquid concitatam multitudinem sub Severi imperio id quidem curasse aut distinxisse satis putabimus? Sed si maxime dubium potest illud, tamen apparet adesse exempla odii gentilium in eos qui erant a Deorum cultu alieni ipsumque Severum non plane ab odio isto abhorruisse. Quod si Severus id fecit in 0103D pueris, quibus condonare solemus saepissime, quae adultis nequaquam conceduntur; vix dubito, quin praesides avaritia plebisque tumultu eo adducti fuerint, ut gravius in Christianos animadverterent. Alterum argumentum desumam ex libro, quem Tertullianus scripsit ad Scapulam (Cap. 4. p. 87 D.): Clarissimas feminas, inquit, et Clarissimos viros Severus, sciens hujus sectae (sc. Christianorum) esse, non modo non laesit, verum et testimonio exornavit, et populo furenti in nos palam restitit. Severus dici non potest populo furenti in Christianos palam restitisse, cum jam edictum contra Christianos constituisset. Namque id quominus credamus, impedit durus et quasi ferreus Severi animus, a quo certe is impetrare non potuit, ut legem semel latam rescidisset. Et hoc 0104A ipsum, quod Tertullianus dicit, plebem exagitasse Christianos, et invito quidem Severo, nonne demonstrat, id factum non esse Severi legibus? Habemus igitur et hic non obscurum testimonium de eo, quod ante ejus edictum Christiani maximis calamitatibus afflicti fuerint.


§ 7.— Quae caussae hujus prioris vexationis?

At nunc discutiendus est alter iste locus de tempore, quo prior haec tempestas contigit; si prius edixero, quaenam caussae hujus facinoris vulgi adversus Christianos videantur fuisse. Atque hoc cum de omni contra Christianos facto a plebe tumultu constat, eam his, tanquam publicis generis humani hostibus, omne calamitatis a Diis immissae genus 0104B tribuisse: tum illud nimirum patet ex Tertulliani scriptis, hoc fuisse in causa, ut nunc Christianos maxime insequeretur (Cf. Apologet., c. 40. ad nationes, lib. I. c. 9. etc.). Enimvero, quae Severum inter et Nigrum intercedebat, maximarum rerum aemulatio, non solum videtur quibusdam displicuisse, qui non Severum, sed Nigrum contra Didium Julianum Aug. postulaverant (V. Herodianum, lib. II. c. 8. III. c. 5. Spartianum, in vita Nigri, c. 2.); sed illud etiam, quod adversus Albinum suscepit bellum, omnium animos vehementer concitavit (V. Dionem apud Xiphilinum, l. LXXV. c. 4. p. 1258. B.). Itaque, cum prostrato utroque, Severus omnes eos extinguere pararet quos noverat a partibus Nigri Albinique stetisse, 0104C optima se offerebat plebi occasio Christianos, tanquam rei publicae ac Imperatoris hostes, violandi. Atque hi homines sibi videbantur hoc eo rectius exequi posse, cum Christianos ipsis etiam Diis infestos crederent, de quibus eo bene mereri posse putabant, postquam Dii ipsis haec quasi otia fecerant. Et ipsam hanc opinionem Christiani vulgo persuadebant eo magis, quod plane nec ludis ac celebrationibus, propter reportatam Severi ab hostibus victoriam institutis, vellent interesse (V. Tertull., de Spectaculis, c. 1. et alibi), nec jurare per Principis genium (Idem in Apologet. c. 32. et libro I. ad nationes, c. 17.), nec Diis pro salute ejus supplicare (Id. Apolog., c. 10. 29. seqq.). Eo ipso autem tumultu vulgus facile eodem poterat adigere Praesides, qui non admodum alieni 0104D erant ipsi ab hoc crudelitatis genere. Namque hi eam sibi legem, veluti per manus traditam, praescripserunt, ut, qui semel in jus vocati essent Christiani, nisi a sacris suis discederent, nequaquam dimitterentur (Eusebium, Hist. eccles., lib. V. c. 21. edit. Reading., p. 240.); cujus rei testem habemus ipsum Tertullianum, qui, eam ob causam, de recte interpretandis his legibus ex instituto adversus eos disputavit (In Apolog., c. 4. seq.) Atque istam quidem Christianos vexandi occasionem eo libentius arripiebant quaestuosi Praesides, quo certius eam viderent fisco suo haud exiguum emolumentum esse allaturam. Quod me non finxisse scio ex Rutilii Martyris exemplo (Apud Tertull., de Fuga in persecutione, cap. 5. p. 693. A.), quem suspicor raptum esse in judicium 0105A cum nondum Severi, sed antiquis legibus judicium fieret. Eo enim adducebantur multi Christianorum, qui opibus vitaeque suae timebant, ut, quod alia declinare via non poterant, periculum, oblata pecunia averruncarent. Quas saevitiae Praesidum vulgique causas si mente complectimur; erit sane, ut sciamus tempus, quo orta est haec prior tempestas, quando, quo anno haec speciosa Christianos laedendi occasio extiterit, demonstravimus.


§ 8.— Initium vexationis Christian. ex anno quo periit Albinus demonstratur, hunc vero a. CXCVII. interfectum esse probatur primo ex ordine belli, quod Severus cum Pescennio Nigro gessit. Obiter quaedam notae in nummis Severi explicantur, et Moshemii rationes emendantur.

0105B Ad hunc vero investigandum primum ipsis utamur his, quas enumeravimus, calamitatum caussis. Illud enim, quod quasi ansas vulgo dabat ad impugnandam Christianorum familiam, erat Severi studium conquirendi omnes eos, quos cum Nigro aut Albino adversus se stetisse compererat. Quod quoniam factum est, cum, Albino exstincto, Romam victor rediisset (tum enim gravissima in eos supplicia constituit ((V. Dionem, l. LXXV. c. 7. p. 1262. D. Herodianum, l. III. c. 8. et Spartianum, in Severo, c. 12. 13.)) ) operae pretium est videre, quonam anno Albinus cum vita imperium deposuerit. Atque in isto definiendo tantum operae curaeque jam positum esse videmus a Moshemio (in diss. laudata § XX. seqq.), ut pene isti labori possemus supersedere, nisi quaedam essent in promptu, 0105C quae dici posse contra viderentur. Itaque cum hic se offerat occasio in dubitationem vocandi opinionem quamdam popularem, atque ipsa res postulet, ut paulo aliter rationes subducantur: servato ipso argumentorum genere, quod adhibitum est a summo viro, candide disputabimus quae consentanea sunt veritati ipsi, et quanam in re sentiamus diversa, salva pietate in tantum virum, cujus nomen nobis etiam est post mortem venerabile, adjecta dissentiendi ratione infra notabimus. Cum ad imperium venisset Severus, videretque Pescennium Nigrum in Syria copias parare, quibus se sibi opponeret, primum, ne ex utraque parte premeretur, Albinum Britannici exercitus ducem fecit, eique et nummos decrevit, et alia honoris monumenta. Posthac, lecto 0105D per Italiam milite et classe exornata, elapso fere mense Junio A. CXCIII. contra Nigrum profectus 0106A est. Hic cum Severi duces A. CXCIV. manum cum Nigri militibus conseruissent, apud Cyzicum superiores fuerunt. Eadem fortuna usi sunt anno sequenti, cum pugnatum esset in Nicaeae ae Cii angustiis. Postremo, anno fere CXCVI. cum Severiani, casu Castello in Tauro occupato, in Ciliciam irrupissent, vincitur Nigri exercitus apud Portas Cilicias, neque ita multo post ipse Pescennius interficitur. Sed hic ego quosdam miraturos suspicor, quid sit, quod me commoverit, ut calculos hic plane diversos ab aliis ponerem, cum sint, qui ultimam hanc pugnam A. P. C. N. CXCIV. factam existiment, universi. Quam ob rem mea referre puto, ut recta argumenta producantur, quibus evinci possit, rationes a nobis rectissime fuisse subductas. Primum igitur vellem 0106B observari cognomen Imperatoris III. IV. V. VI. VII. VIII. quod datum esse Severo in nummis perspicitur. Hoc eum exornatum necesse est intra tempus, quod ab exordio imperii ejus effluxit ad illud, quo superavit Albinum, quia eum legimus, cum imperium susciperet, in nummis Imperatorem II. (Vide Vaillantii numismata Impp. Rom. Tom. II. Ed. 3. Paris. p. 238.), victo autem Albino, Imperatorem IX appellatum. (Apud Mediobarbum in Impp. Rom. numism. ad 2. 197. Ed. Mediol. 1730. p. 271.) Enimvero, cum nomine Imperatoris, quod numeris distinctum in nummis reperitur, tum Romanorum Augusti exornati fuerint, cum quid in bello eo nomine dignum gessissent (de ea re V. Dionis Cassii Rom. Hist., lib. XL. c. 44. p. 372.): age! videamus, quo referendum sit 0106C hoc intra illud tempus sexies repetitum cognomen Imperatoris. Nempe in isto temporis spatio ter legimus Severum a Nigri militibus victoriam reportasse, tresque gentes Osroenorum, Adiabenorum et Arabum subjecisse Romanorum potestati. Igitur cum hos, jam devicto Pescennio, subegerit, referamus cognomen Imperatoris VI. VII. VIII. ad victos hos populos, ac nomen Imperatoris III. propter praelium Cyzicenum, IV. ob pugnam in Nicaeae ac Cii angustiis, V. denique ob Nigrum apud Portas Cilicias prostratum, Severo decretum esse dicamus. Jam dispiciamus, cui tandem numero Trib. Pot. adjiciantur singulae nominis Imperatorii notae: nam, si eum cognoverimus, sponte se offeret is annus, cui 0106D quaevis pugna assignanda est. Atqui cognomen Imp. 0107A III. quod diximus signum esse victoriae Cyzicensis, conjunctum reperimus cum Trib. Pot. II. (In Laur. Bergeri continuatione thesauri Brandenburgici, p. 690. Vaillantii numism. Impp. Rom. T. I. p. 221. 22. et Mediobarbo ad a. 194. p. 269.), haec vero numeranda est ab altero die Junii A. CXCIV. ad eumdem diem anni sequentis (Coll. not. y. hujus sectionis Schvarzii diss. laud. obs. II.); consequens igitur est, hoc praelium primum ad posteriorem partem A. CXCIV. aut priorem A. CXCV. esse referendum. Porro nummus apud Vaillantium Severum Imp. IV. Tribunitiamque potestatem III. sustinentem exhibet, et sunt ejus generis nummi plures apud Mediobarbum; ergo incidit altera pugna in Nicaeae Ciique angustiis in A. CXCV. posteriorem, aut sequentis anni superiorem partem. 0107B Quapropter cognomen imp. V. et ultima victoria a Nigro reportata, non videtur fere alii anno posse vindicari, nisi huic, quem diximus, A. CXCVI. cum igitur Pescennium initio fere ejus anni prostravisset Severus, pergit in Mesopotamiam, indeque contra Osroenos, Adiabenos et Arabes exercitum ducit (Dio, Libr. LXXV. init.). Facta haec omnia esse oportet sex fere mensibus (nisi mavelis ultimam partem anni praecedentis Nigro mortem attulisse), cum, hoc anno vertente jam contra Albinum profectum esse Severum, ratio ipsa temporis suadeat, ut suo loco apparebit. At quo fieri pacto potuit, ut mensibus tam paucis tot tantasque bellicosissimas gentes subegerit? At istud quidem potest animo pulchre concipi; nam ipse Dio c. 2. libro cit. harum gentium urbes a tribus Severi 0107C ducibus, non a Severo ipso, captas esse ait; quod factum forsitan est, cum jam Albino obviam Severus ivisset; nam, eo discesso, Laetus se his adversariis opposuit, ut videtur ex eodem Dione, c. 9. aut jam aliquantum eo tempore, quo Nigrum Severus persequebatur; plurima enim tum fecit per duces suos: aut fuit Severus qualicumque barbarorum suppressione contentus. Ac videtur certe Severus noluisse has sibi gentes prorsus subjicere, nec jam tum subjecisse, cum, ducibus contra hostes emissis, aliena Nisibi ageret, ipseque demum post victum Albinum has provincias summo impetu adoriretur; quod ipso confirmari posset Herodiani silentio, qui de his gentibus isto tempore victis nihil habet omnino. Itaque haec prima lex sanciatur: ante finem A. CXCVI. Severum 0107D contra Albinum non fuisse profectum.


§ 9.— Albinum A. CXCVII. interfectum fuisse, probatur secundo a tempore expugnati Byzantii.

0108A

Alterum nec mediocre telum ad hanc rem exequendam existimari debet tempus, quo expugnatum Byzantium est. Namque hoc Dio ait L. LXXIV. c. 14. p. 1254. occupatum esse a Severi militibus, cum is in Mesopotamia commoraretur, h. e. postquam Nigrum superaverat, ac prius quam pergeret adversus Albinum. Atqui Byzantinos fame demum in deditionem redactos esse, cum tres integros annos fuissent in obsidione, idem Dio memoriae prodidit Lib. cit. c. 11. p. 1252.; quare cognoscemus annum, quo Severus in Mesopotamia versatus est, cum viderimus, quando ista obsidio exordium sumpserit. Sed ejus initium conjunctum 0108B arbitror cum initio ipsius expeditionis Severi contra Pescennium A. CXCIII. quod intelligi potest ex eo, quod vix est credibile, Severum, cum Nigro occurreret, a tergo relicturum fuisse fortissimam urbem, quam ipsi Nigri milites tenebant, et quo adversis rebus se recepturi fuissent; idemque cum re ipsa optime consentit. Fac scilicet mense fere Septembri A. CXCIII. Severum hujus oppugnationis initium per milites fecisse (Roma enim, Junio pene praeterlapso, discesserat § VIII. n. y.); incidet sane expugnatio ipsa, si post triennium integrum facta est, in Septembrem A. CXCVI., quo tempore Severum in Mesopotamia fuisse apparet ex iis, quae in superioribus dicta sunt. Quam ob rem non est necesse, ut a nativa potestate verborum Ἐπὶ ὅλον, τριετῆ χρόνον recedamus, quo 0108C se a Tillemontio adduci passus est Moshemius ὁ μακαρίτης, cujus interpretatio, ni fallor, vi quidem verborum non facit satis. Itaque cum mense fere Septembri in Mesopotamia versatus fuerit Severus, nisi A. CXCVI. jam in finem inclinato in Galliam venire non potuit. Neque vero postea quam in Mesopotamia Severus fuerat, usquam legimus eum contra Osroenos, Adiabenos, Arabesque fuisse profectum; hos enim, teste Dione l. LXXV. c. 3. p. 1257. cum Nisibi, in urbe Mesopotamiae, Severus otium sibi daret, Laternus Candidus atque Laetus, Severi duces, subegerunt. Unde efficitur, famam de seditione Albini ad Severum in Mesopotamiam fuisse allatam. Enimvero non abhorret, Severum, qui celeritate consilii imprimis utebatur, statim devicto Nigro misisse, qui Albino, occasione allatarum litterarum, 0108D insidias facerent, et hae quidem repente detectae sunt: quocirca magis apparet, fere Anno CXCVI, vertente Severum in Galliam concessisse.


§ 10.— Probatur tertio, ex anno, quo Caracallus Caesaris dignitatem e SCto accepit. 0109A

Sed ista quidem ut nondum dant certam viam accurate cognoscendi annum Albino fatalem, propterea quod nondum apparet quandiu ista de summa imperii dimicatio duraverit, magis, opinor, nobis scrupulum eximet tempus dignitatis Caesareae Caracallo collatae, ex quo efficietur, Albinum A. CXCVII. periisse. Sunt enim antiquitatis monumenta quaedam, qualia Pagius ?(In critica Annalium Eccles. Caesaris Card. Baronii. Sec. II. ad a. c. CXCVII. num. 2. Edit. Paris. 1689. p. 88.)?, exque Gutherio Moshemius attulit in diss. laud. § XXIII. in quibus Laterano et Rufino Coss. Caracallus Caesar ex Sc. Destinatus vocatur. At illo cognomine quamvis jam Caracallus a patre tum exornatus 0109B fuisset, cum Severus adversus Albinum proficisceretur (V. Spartianum in Severo. c. 10.); istud tamen nusquam reperimus a senatu confirmatum esse prius, quam victor Severus Romam, prostrato Albino, rediisset; tum enim Severum legimus Caesarem Bassianum filium suum Antoninum appellari jussisse (ap. Spart. L. c. 14.). At enim Lateranum et Rufinum consules fuisse A. p. N. C. CXCVII. docent fasti universi; itaque sit hoc, Albinum eodem anno (et XI. quidem Calend. Mart. quemadmodum habet Spartianus. L. c. c. II.) cum vita imperium amisisse. Quae cum ita sint, patet quod efficiendum promisimus, ex hac occasione plebi ad christianos vexandos post Albini interitum nata, istas priores Christianorum calamitates A. CXCVII. initium cepisse.


§ 11.— E loco quodam Tertulliani ad Scapulam, qui cum alio Spartiani confertur, ostenditur a. CXCVII. initium cepisse priorem hanc vexationem Christianorum.

0109C

Accedimus ad alterum argumentum, ex quo initium istius tumultus a plebe excitati definire volebamus, locum istum quidem superius § 6. productum e libro Tertulliani ad Scapulam, in quo Severus dicitur, «Clarissimas feminas clarissimosque viros sectae christianae non modo non laesisse, verum et exornasse testimonio, populoque in christianos furenti restitisse.» Quod cum Severus non fecerit eo tempore, quo jam edictum opposuerat religioni christianorum, 0109D quemadmodum ibi disputavimus; assignandus est ei rei annus, quo Severus nondum hac lege 0110A molestus fuerat. Neque is tali modo clarissimis quibusdam hujus familiae hominibus tum videtur gratificari voluisse, cum, victo Albino, bellum Parthis aliisque Orientis gentibus intulisset, a quo perfecto non rediit prius, quam hoc idem edictum adversus christianos promulgasset. Namque tum quidem tot erat bellis cum fortissimis nationibus implicatus, ut credi vix possit, eum de istiusmodi rebus cogitasse. Sed verba etiam Tertulliani sunt ea, ut facile appareat, Severum non has quidem, sed alias tamen feminas, virosque clarissimos eo tempore laesisse, a quibus is christianos cupiebat discerni. Atque ego non video, ad quale tempus possit vis istis illata referri, nisi ad id, quo interfectos Spartianus refert (in Sev. c. 12.) innumeros Albini partium viros, inter quos multi principes 0110B civitatis, multae feminae illustres fuerunt: propterea, quod ista in re inter hos scriptores est vel in verbis quaedam similitudo. Ego vero vix dubito, quin Severus horum christianorum quasi tutelam susceperit, eosque ornaverit testimonio tali, quo doceret, eos non esse ex amicis Albini, ne populus, caussam Imperatoris praetendens, hos christianae religioni addictos insequeretur, raperetque in judicium, quibus, nisi quod christiani essent, aliud nihil vitio verti poterat. Verum igitur sit illud, statim post mortem Albini et ante Severi profectionem contra Parthos, i. e. A. CXCVII. populum christianos vi aggressum fuisse.


§ 12.— Idem demonstratur ulterius ex aetate Apologetici Tertulliani, caeterorumque librorum, qui eum antecesserunt.

0110C

Denique et hoc non leve est argumentum nostrae sententiae, quod appareat, Apologeticum Tertulliani non posse litteris mandatum esse, nisi ante illas leges Severi; de qua re nemo dubitare potest, qui cogitate hunc libellum tractavit. Sed poterit ex iis, quae postea disputabimus, nullo negotio intelligi, istam defensionem veterum christianorum aetate inferiorem esse libris ejus ad martyres, de spectaculis, atque de idololatria. Vicissimque me spero ita effecturum, quod istae religionis christianae vindiciae scriptae sint sub initium A. CXCVIII., ut nemo vel mediocri in his judicio praeditus de ista re dubitare 0110D possit. Quare tum apparebit, libros de Spectaculis atque de idololatria nulli alii anno posse assignari, nisi A. CXCVIII. Enimvero Tertullianus martyres proprio libello ad constantiam concordiamque hortatus est prius, quam se accingeret ad scribendos hos duos, quos diximus, libros. Itaque necesse est dicere, librum ad martyres fere A. CXCVII. in lucem editum fuisse. Quae una res nostram sententiam de anno, quo haec superior vexatio christianorum incepit, ponit extra omnem dubitationem. Namque hi, quibus librum obtulit, jam fuerunt propter religionem christianam in vincula conjecti, martyresque isti designati argumento sunt, tum Deorum cultores vim christianis intulisse. Sed obiter haec fere; nunc plura de libris his ipsis dabimus.


§ 13.— Aetas ipsa librorum hujus generis definitur ita, ut liber ad Martyres A. CXCVII. sit exaratus. Hoffmanni conjecturae exploduntur. 0111A

Est igitur inter hujus generis libros is primus, quem Tertullianus ad Martyres perscripsit. Cujus libri argumentum ipsum jam tum susceptas adversus christianos inimicitias demonstrat; est enim designatis Martyribus dicatum (coll. c. I.); modo constituendum est id, fuerintne isti ante, an post Severi edictum in carcerem conjecti; atque illud mihi magis placet pluribus de causis. Primum, quoniam christianos non Imperatoris, sed Proconsulis judicia sustinere dicit c. 2. Quod quidem, haud nego, dici etiam a Tertulliano potuisse, si Praesides adhibiti 0111B fuerint ab Imperatore legibus contra christianos dimicante, propterea quod Praesides eas exequebantur in provinciis: sed tamen ex eo primum oritur haud inepta suspicio, ipsa hac violentia eo tempore Praesides magis usos fuisse, quam ipsum Augustum. At si istud argumentandi genus videatur in utramque partem posse disputari, hanc controversiam dirimit haud dubie id, quod est ad calcem nostri libelli, ubi: ad hoc quidem, inquit, (patiendum in causa Dei) vel praesentia nobis tempora documenta sint, quantae qualesque personae inopinatos natalibus et dignitatibus et corporibus et aetatibus suis exitus referunt, hominis caussa; aut ab ipso, si contra eum fecerint, aut ab adversariis ejus, si pro eo steterint; 0111C quod pertinere ad tempus, quo ab aemulis imperii Severus tutum redderet orbem Romanum, nullo modo dubitari potest. Nam cum sublatus e medio esset Albinus, tum maxime Severum animadvertisse in hos, qui steterant a Nigri Albinive partibus, tantum ignorant ii, qui loca superius adducta haud intellexere. Ex quo non minus licet cognoscere, quo modo potuerit Tertullianus dicere (c. 2.) hos designatos martyres, quibus, nostrum libellum componendo, aliquod afferre allevamentum voluit, non participare solemnes nationum dies, neque caedi spectaculorum clamoribus. Quanquam enim me non prorsus praeterit, ludos etiam editos fuisse eo tempore, quo superior Severus a Parthis caeterisque barbaris rediisset; facit tamen hoc ipsum argumentum, 0111D quod ad erigendos martyrum animos petit a viris clarissimis, qui idem experti erant fatum, ut ludos intelligamus eos, quos editos novimus propter victoriam a Nigro, magis etiam ab Albino reportatam. Caeterum ego non dubito primum locum nostro libello vindicare inter eos, quorum aetas certa quadam ratione cernitur, propterea quod Tertullianus non modo commemorat mutuam candidatorum Imperii adversus partis contrariae socios violentiam, quam rem dici non potest extitisse, nisi eodem anno quo periit Albinus, h. e. A. CXCVII.; sed etiam mentionem injicit calamitatum, quas subiere christiani, tanquam earum, quae nunc quidem initium ceperint, caeterique omnes libri, quibus scribendis occasionem haec temporum perturbatio dedit, christianos 0112A ostendunt jam multis cruciatibus tormentisque exagitatos. Neque ego nunc vereor, ne hunc libellum in numerum eorum referant nonnulli, quos Tertullianus composuit, cum ab amicitia orthodoxae Ecclesiae se removisset; ipsa enim libelli aetas id quidem non permittit, si verum est id quod diximus alias, § 3, Tertullianum huic ante A. CC. bellum non intulisse. Qua in re videmus Hoffmannum a nobis, ut solet, dissentientem, sed ad opinionem suam confirmandam usum argumento tali, ex quo magis appareat id quod nos contra volebamus (diss. cit. § 10.), videlicet martyres istos, ad quos est oratio Tertulliani directa, existimat partim orthodoxos fuisse, partim Montanistas; idque effecisse, ut dissensio nata sit inter eos, quam ex animis tollere 0112B conatur Tertullianus sub libri initium. Sed ad uniendos eos opus erat hortatore, inquit Hoffmannus, qui utrique parti bene cuperet, qualis erat Tertullianus Montanista, et in catholicos quidem saepe peracerbus, neque tamen eos ita ut haereticos perosus. Audio. Sed ut utraque pars inimicitias deponat, certe non requiritur ut is qui pacem conciliare studet, utrique dissentientium faveat. Illud nimirum necesse est potius, ut dissidentes inter se, cum eo qui pacem conciliat concordent. Planius dicam. Constat ex scriptore nescio quo, cujus verba habet Eusebius II. E. V. c. 16. p. 232. edit. Cantabrig. Readingii, eos, qui puriori Ecclesiae addicti erant, adeo contempsisse Montanistas, ut, si casu conjecti cum ipsis fuerint in 0112C vincula, semper a Montanistis dissenserint, atque detrectaverint eorum societatem. Idem vero non potest de Montanistis dici, cum ejus rei nec ulla exstent vestigia, quin potius ipse Tertullianus, etiam in libris iis quos popularis Ecclesiae doctrinis opposuit, Psychicos ab haereticis subtiliter distinguat; nec ad ullam rem, quae credendorum a christianis regulam attingerent, discordes esse Montanistas et orthodoxos confirmet. Fac igitur, tum jam Tertullianum secessionem fecisse ab orthodoxorum decretis, cum librum conscriberet; potuitne bona cum spe tentare pacem inter dissidentes captivos restaurandam? Non admodum puto. Abhorruisset enim fere a consuetudine eorum inter captivos qui orthodoxae Ecclesiae se socios dicebant, sequi praecepta hominis cujus 0112D sectam detestabantur vehementius. Contra ea, si tanquam civis purioris Ecclesiae haec scripsisse dicitur Tertullianus; istud certe odium dici non potest impedimento fuisse, quominus et Montanistae ea, quibus moniti essent, amice accepturi fuissent. Imo vix mihi persuadeo, Tertullianum ad pacem martyribus commendandam usurum fuisse hoc argumento Cap. I, quod, si paci cum aliis studerent, possent forte aliquando et aliis pacem conferre; cum sciant omnes, qui ejus librum de pudicitia legerint (c. 22), quam acerbe de isto more dandi pacis libellos judicaverit. Denique exemplo hominis auctorati, quod est in nostro libello c. 5. non minus, quam in primo ad nationes libro c. 18., non est, quod diu immoremur. Sit sane 0113A librum nostrum recentiorem esse illo, quis dicet ea de caussa nostrum esse Montanismi suspectum, nisi jam certo constet id, quod falsitatis postea convincemus, libros ad nationes fuisse a Tertulliano confectos, postquam cum Montanistis familiaritatem contraxerat? Praeterea si Hoffmannus sibi licere putavit, ut nostrum libellum posteriorem esse istis libris diceret; nobis pari jure licet, hos posteriores existimare nostro; idque eo magis, quo certius est, hunc sub vexationis initium, illos in ipso quasi perturbationis aestu prodiisse.


§ 14.— Liber de Spectaculis A. CXCVIII. conscriptus. Dubitationes Tillemontii, Hoffmanni et Dupinii solvuntur.

0113B Eadem tempestate, dubium non est, quin Tertullianus librum de Spectaculis ediderit. Ad quod efficiendum nisi uteremur alio argumento, quam hoc, quod illum librum excitaverit in eo quem de idololatria scripsit cap. 13, perfacile esset intelligere, hunc ut minimum A. CXCVIII. luci publicae expositum fuisse, cum Tertullianus illum eodem fere anno cum christianis communicaverit. Sed docet ipsum ejus in hoc libro conscribendo consilium evertendi istam opinionem, quod christianis liceret interesse Spectaculis, maxime tum edita Spectacula fuisse, quae contempta a christianis tanquam expedito morti genere, Deorum cultores dicebant (de Spect. c. I). Quae quidem valde dubito, an de aliis capi Spectaculis possint, quam de iis, quae propter Severi 0113C reditum victoriamque ab Albino reportatam, non Romae solum, sed per provincias etiam (coll. c. 7.) edita esse leguntur; qualia isto tempore habet Spartianus in Severo c. 14. Namque si Tertullianum ludos commemorare videmus (c. 16.) de natalibus et solemnibus regum et publicis prosperitatibus, eumque dicere, nullos a cultu Deorum immunes esse, sub quocumque demum nomine et titulo ederentur; id nempe quod diximus suspicamur, maxime inducti eo quod praesides dicat (c. 30.) persecutores dominici nominis, saevioribus, quam ipsi contra christianos saevierint, flammis insultantibus olim liquescentes; et alio quodam loco (c. 26.) quod in christianos quotidiani leones expostulentur, ac decernantur persecutiones. 0113D Igitur jam tum Praesides vexabant Christi cultores; quibus pertinaciam in rejicienda Spectaculorum voluptate objici usu venerat (c. 1.). Enimvero diximus § 7. in caussis violandi christianos eam fuisse habitam, quod hi sibi religioni ducerent venire ad ludos, ipsamque hanc saevitiam adversus eos jam A. CXCVII. extitisse: quam ob rem ullum fore dubitamus, qui alio quam hoc aut sequenti anno scriptum esse de Spectaculis librum judicet. Atque ego non ignoro multos fuisse in ea opinione, quasi Tertullianus nostro in libello respexisset potius ludos saeculares, quorum memoriam tot nummis novimus celebratam, et ipse ad hanc sententiam inclinavit Tillemontius, accuratissimus, si a ratione chronologica discesseris, harum rerum interpres (Mémoires pour 0114A servir à l'Histoire Ecclésiastique des six premiers siècles, tom. III. edit. Paris. 1701. in-4º. p. 210.). Sed isti opinioni, quo minus calculum adjiciamus, impedit primum hoc, quod Tertullianus praesides dicat auctores calamitatum in christianos, ut abhorrens videatur ab ista cautione ac studio Tertulliani removendi a christianis omnem suspicionem neglectae pietatis adversus Imperatorem. Itaque hac ipsa cautione alias Tertulliano ubivis adhibita, quam hic abesse videmus, adducimur in eam sententiam ut credamus, tempore editi hujus libelli nondum sceleris istius adversus christianos participem fuisse Severum, qualis tamen fuit A. CCIV. cum ludi isti saeculares ederentur. Deinde efficeretur ipsa hac dissentientium opinione, hunc librum scriptum esse a Tertulliano, cum transiisset 0114B ad partes Montanistarum; quod longe secus est, ut mox videbitur, ac repudiatur ab ipsis his qui secus existimant. Neque vero aliorsum, quam fere ad hujus anni CXCVIII. initium, hunc librum referri par est, quoniam ante Maium anni praecedentis, vix credibile est, Severum Romam rediisse, cum sint post pugnam Lugdunensem (§ 10.)multa adhuc ab ipso composita (Vid. Herodiani Hist., l. III. c. 8. ed. Boecleri): unde fit, ut nec libellus ad martyres, qui nostro est superior, nisi ad illius anni finem, scriptus possit dici. Cui si addamus id, quod suo loco docebimus, librum de Idololatria posteriorem esse eo de Spectaculis, et eodem anno compositum; haec nostra de aetate libri de Spectaculis sententia inde necessario intelligetur. Atque haec eadem libri aetas demonstrat satis, non 0114C posse eum haberi in numero eorum, quos addictus sectae Montanistarum Tertullianus conscripsit; huic enim adjunxisse se eum A. P. C. N. CC. supra disputavimus; neque ulla est ipsi libro impressa nota imbuti Montanistarum erroribus animi. At hic tamen libellus libro de Corona posterior est, quem nemo Montanismi signa habere negat. Ita fere Hoffmannus in diss. laud. § 7.; a quo si rationem ejus rei postulas, nostrum prodiisse librum respondet, «cum pax Ecclesiae non quidem Severi edictis, sed clamoribus populi et Praesidum auctoritate sublata esset.» At eodem illo argumento adductus, cum animum appelleret ad scribendum librum de Spectaculis, Tertullianum plane existimo orthodoxae familiae sodalem fuisse. 0114D Namque vim argumenti contrarii universam in eo esse video quod in isto libro de Corona, c. I. Tertullianus bonam longamque pacem christianis adhuc fuisse dicat; cui quid respondendum sit, postea dabitur commodior dicendi locus. Sed istud a veritate alienum est, quod de Spectaculis liber scriptus sit post librum de Corona; cujus rei testem habemus ipsum Tertullianum plane contrarium, qui in isto de Corona libello cap. 6. huic materiae, inquit, propter suaviludios nostros, graeco quoque stylo satisfecimus; loquimur autem de Spectaculis, quae ducta putat e diaboli disciplina. Et hoc ipsum jam Allixium commovit, ut nostrum de Spectaculis librum antiquiorem eo esse decerneret; cujus argumenti vim Hoffmannus vult frangere, quod de graeco libello sermonem esse 0115A pronunciat, negatque, idem de latino propter rationes a se adductas sentiendum esse. Atque ego non inficior, Tertullianum de eo libro fuisse locutum, quem de Spectaculis olim graece composuisset; sed neque illud potest esse obscurum, ante istum graecum, latine etiam eum commentatum esse de eodem argumento. Nonne enim is, qui de Spectaculis graece quoque se dixisse fatetur, idem hoc voluisse censendus est, se olim alia etiam lingua istud argumentum tractasse? de rationibus autem Hoffmanni in contrariam partem allatis, jam monui me postea dicturum. Neque est audiendus Dupinius, qui hunc quidem librum cum eo qui est de Idololatria, circiter A. CCII. aut CCIII. scriptum esse opinatur a Tertulliano jam ad errores Montanistarum proclivi (dans la nouvelle 0115B Bibliothèque des auteurs ecclésiastiques, édit. de Paris, 1693. in-4º. t. I. p. 91. et 108. not. 1.). Qua in re deceptum eum esse suspicor natali Getae Caesaris, cujus memini mentionem fieri in Actis Perpetuae et Felicitatis, quae quidem creduntur eo anno mortem subiisse. Hunc vero natalem putat a Tertulliano in libro de Idololatria indicatum, cujus rei, saltem in eo loco quem excitavit, nullum est vestigium, ac, si esset, id nimirum cederet in disceptationem, intellexeritne Tertullianus natalem imperii an vitae Getae Caesaris? sit igitur stabile, hunc de Spectaculis librum editum fere fuisse sub A. CXCVIII. initium.


§ 15.— Liber de Idololatria eidem anno asseritur. Tillemontii et Hoffmanni conjecturae dispelluntur.

0115C Hunc excipit de Idololatria libellus. Quem cum Tertullianus scriberet, erant sane Romani occupati in eo, quo ostenderent laetitiam summam de temporum istorum felicitate, eaque de causa ipsas januas suas laureis exornaverant et multis lucernis (coll. c. 15.). Id vero in honorem Imperatoris factum esse, demonstrat omnis disputatio, quam subjicit Tertullianus super ista quaestione: an pietas imperatori debita requirat, ut christiani, ad declarandum de Caesaris salute gaudium, se Deorum cultoribus adjungant vario laetitiae apparatu? Haec, si quis quaesiverit, ad quaenam tempora spectent, nullus ego dubito dicere: ad varia laetitiae signa, quibus quasi Severo, e bello cum aemulis imperii reduci, Romani applaudebant. Namque ter 0115D legimus apud scriptores veteres istiusmodi quid factum sub Severi imperio; primum A. CXCIII. cum Severus, regnum occupaturus, Romam, interfecto Juliano, intrasset (Dio apud Xiphilinum L. LXXIV. c. 2. p. 1242. C.); postea, cum victor ex Gallia rediisset, Albino prostrato (Herodian. l. III. c. 8. Spartian., in Severo c. 12.); denique in decennalibus imperii sui, cum reverteretur ex Oriente (Dio. l. LXXVI. c. 1. p. 1272. et Herod., l. III. c. 10.); quod omne genus multis confirmari numeris potest. Atque primum illud haud potest a Tertulliano significari. Namque, ut hoc non dicam, si adhuc fuisset imperii aemulus, quem plurimi optabant, qualis Niger erat post mortem Juliani, vix negligentiam in ostendenda adversus novum Caesarem impietate objici potuisse christianis 0116A (quod tamen factum apparet ex omni Tertulliani sermone); provocat certe Tertullianus ad suum de Spectaculis librum, quem diximus demum A. CXCVIII. scriptum fuisse. Neque vero quis debet haerere in eo, quod non de graeco hujus argumenti libro, sed de latino loquatur; nam nostrum libellum cum scripserit latine, haud dubito quin, si graecum de Spectaculis librum voluisset denotare, illum designaturus adjecto quodam verbo fuisset; atque nos jam diximus a graeco posse ad latinum jam scriptum absque errore argumentari. Neque etiam postrema sententia videtur admittenda, quae istam publicam laetitiam transferre vult in decennalia Severi. Nolo nunc disputare de eo, quod pugnet cum hac opinione ipsa hujus libri ὀρθοδοξία, quam ei postea vindicabimus; 0116B sed est tamen aliquis suspicioni locus, eo tempore in christianos adhuc magistratus fuisse collatos. Namque istam quaestionem quatenus ejusmodi officium progredi deberet in suscipienda religiosa aliqua consuetudine quae ad Deorum cultum paulisper accederet, dubito an tractasset Tertullianus, si quidem tum christiani admissi ad magistratus non essent. Sed quidem haud nego, me subdubitare, quod amplius communicata cum christianis fuerint officia publica, cum jam Severus edictum de religione christianorum non recipienda tulisset. Restat igitur alterum quod diximus celebrationum genus, quod post Severi ex Gallia reditum extitisse perspicuum est. Cujus sententiae novum aliquod argumentum, nec istud profecto contemnendum, peti potest ex eo, quod 0116C Tertullianus isto, quo librum hunc scripsit, tempore Astrologis nuper admodum Urbem et Italiam interdictam esse commemorat. c. 9. Quod quando sit factum, ex Spartiano non minus discere licet, quam ex ipso Tertulliano. Primum, audiamus nostrum: Apolog. c. 35. Sed et qui nunc, inquit, scelestarum partium socii aut plausores quotidie revelantur,... quam recentissimis laureis postes praestruebant? Quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula nubilabant?... Non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria jam edicerent in aliena solemnitate,... nomen principis in corde mutantes. Eadem officia dependunt, et qui Astrologos et Aruspices et Augures et Magos de Caesarum capite consultant. Sed in hoc Apologetici loco 0116D haec gaudii publici signa edita olim a sceleratis fuisse Tertullianus dicit, quae in libro nostro nunc fieri planissime indicat. Est igitur iste de Idololatria libellus ante Apologeticum scriptus, adeoque ante initium A. CXCIX. ut postea apparebit. Ego vero haud inepte suspicari videor mihi, pulsos Roma Italiaque Astrologos tum fuisse, cum a multis de salute Caesaris fuissent consulti. Atque hi, qui tale quid sciscitati erant ex Magis, capitis damnabantur eo tempore fere, quo Severus proficiscebatur adversus Parthos, h. e. A. CXCVIII. Quod intelligitur e loco quodam Spartiani in vit. Sev. c. 15. quem, quoniam non satis est excussus ab aliis, hic subjicio: Postquam Severus Parthicum bellum susceperat, trajecto exercitu a Brundisio, continuato itinere venit in Syriam, Parthosque submovit. 0117A Sed postea in Syriam rediit, ita ut se pararet ac bellum Parthis inferret. Inter haec Pescennianas reliquias, Plautiano auctore, persequebatur.—Multos etiam, quasi Chaldaeos aut vates de sua salute consuluissent, interemit, praecipue suspectos unumquemque idoneum imperio. Istum locum si conferamus cum eo quem modo ex Tertulliano recitavimus, apparet utrumque scriptorem, cum loquatur de reliquiis adversariorum Severi perquisitis, ipsum etiam tempus, quo ista contigerint, definire: quod secus est in enarrando altero de adhibitis in consilium Astrologis. Sed quemadmodum illud nobis dat viam certam inveniendi veram aetatem Apologetici; ita hoc quidem nos docet, eos qui Magos de salute Caesaris percunctati fuerant, fere eodem tempore fuisse extinctos; ex quo saltem 0117B intelligitur id quod volebamus, nostro in libro Tertullianum de altero celebrationum genere sub Severo fuisse locutum. Quanquam, si velimus istam rem quaerere subtilius, et adhibere legem, e qua ordinem in rebus gestis narrandis a Spartiano plerumque observatum judicandum esse experimento didicimus (quam longum est hic luculentius exponere); cognoscere licebit, quod ista supplicia eorum, qui Magis usi sunt ad intelligenda imperii Severi fata, non necessario posteriora habenda sint suppliciis constitutis in amicos Nigri superstites. Itaque cum haec extiterint A. CXCVIII, ut dicemus suo loco, illa haud inepte assignari possunt anno praecedenti. Quae cum ita sint, patet ad Annum CXCVIII. librum de Idololatria pertinere. Atque hic ego non puto necesse esse, ut respondeatur 0117C ad ea, quae voluit Tillemontius, hunc librum scriptum esse a Tertulliano postquam ipse novae alicujus sectae auctor extitisset. Quod absque ratione omni defenditur, et est ab Hoffmanno confutatum diss. cit. § 8. p. 31., qui argumentis, e quibus eruenda est libri aetas, nobiscum fere consentit, ita tamen, ut a Tertulliano Montanista illum existimet scriptum. Quae quidem opinio stare non potest, si verum est id quod superius probatum dedimus, non nisi A. CC. eum se contulisse ad disciplinam Montani. Neque ad eam asserendam bene Hoffmannus adhibuit locum Tertulliani ipsius (de Idol. c. 22.): Multi dicunt, nemo se debet promulgare; quem vult indicasse, quod fuerit jam tum inter Montanistas et orthodoxos quaestio 0117D agitata de fuga in persecutione. Nempe ipsa series orationis de omni negatione fidei sermonem esse docet, neque de fuga unice; et ex antiquissima veterum christianorum historia, veluti ex Ignatii ac Polycarpi exemplo, apparet, diversas inter ipsos purioris doctrinae christianos ea de re fuisse sententias. Sed ortam hanc orthodoxos inter et Montanistas disputationem ex facto militis qui coronam lauream repudiavit, adeoque hunc librum post eum qui est de Corona scriptum esse, id vero est hariolari, non probare; quale genus argumentandi debet ab omni disputatione alienissimum esse.


§ 16.— Apologeticus A. CXCIX compositus demonstratur.

Sequitur elegantissimus Apologeticus, quem librorum 0118A Tertulliani et doctrina et candore praestantissimum audeo dicere. Cujus aetas tametsi copiose disputata sit ab omnibus, qui caeteros etiam libros non tetigere, maxime a Moshemio, elegantissimo viro, cui hoc in genere primae debentur; tamen post istam messem licet spicas quasdam colligere, atque, praetermissis iis quae doctissime sunt dicta ab eo, brevissime quam possumus, veluti per gradus ascendendo, quae ista de re dicenda habemus, exponere. Primum igitur nemini, qui fuit in eo libro tractando cum cura aliqua versatus, potest esse obscurum, isto tempore nondum fuisse legem Severi contra christianos emissam. Namque, hunc librum offerendo Praesidibus, quis credet Tertullianum ab iis expectare potuisse, ut iram adversus christianos conceptam non 0118B mitigarent solum, sed plane deponerent, dimitterentque eos innocentes? si tamen Praesidibus agendum fuisset secundum Severi leges, a quibus nec licebat vel latum unguem recedere; praesertim cum constaret, quanta acerbitate usus olim fuisset adversus eos, quos intellexerat officio judicis haud bene defunctos (v. Spartianum in Sev. c. 8.). Neque vero mirum cui videri debet, si Praesides cum plebe soli injuriosi fuerunt in christianos, quam ob rem non ad Caesarem ipsum Tertullianus provocaverit, neque christiani sese receperint in ejus tutelam. Etenim si christiani, occasione eorum qui propter Nigri Albinique amicitiam plectebantur, auctore Plautiano, omne calamitatum genus sustinuerunt; talis ad Caesarem provocatio, propter summam Plautiani, Praetorio Praefecti, auctoritatem 0118C locum non fuisset habitura; ne tum quidem, si facta esset ad ipsum Plautianum, impotentissimum crudelissimumque hominem. Praeterea quomodo, si vel maxime Plautianus auctor tanti sceleris in christianos non fuerit, quomodo, inquam, a Severo, infinite et aurum et caedem hominum innocentium ac seditionis suspectorum concupiscente, impetrari auxilium potuisset adversus plebis furiosae impetus? Quam verendum erat potius, cum nondum publicas cum christianis inimicitias suscepisset, admonitum libellis christianorum, eo progressurum fuisse, ut etiam mala, auctoritate sua Praesidum furorem confirmando, augeret? Hac igitur re constituta, dicere necesse est sane, quod Apologetico scribendo 0118D occasionem dederit facta a plebe christianorum perturbatio. Atque quorumdam locorum Tertulliani vis ita est manifesta, ut absonum plane sit, aliud ibi quid, quam eam rem quaerere. Unde fit, ut neque dici Tertullianus possit hanc christianorum defensionem tradidisse Praesidibus, nisi cum annus CXCVII. suam jam summam complevisset; propterea quod horum motuum origines isti anno idoneis argumentis vindicavimus. Itaque nec opus est isto loco (Apolog. c. 35.) 0119A quo inter hostes imperii Cassios, Nigros Albinosque Tertullianus retulit, ad asserendam Apologetici aetatem nece Albiniana posteriorem; continet tamen is ipse locus vestigia quaedam non admodum obscura, quibus insistentes aetatem quam Apologetico constituimus tribuere, accuratius invenire possumus. Nihil jam de congiariis ab Imperatore populo datis; nihil de die solemni Principis omni lautitiarum apparatu celebrato; nihil de votis pro Imperatoris salute susceptis dicemus: sunt enim haec, vel non apta satis ad rem exequendam, vel a Moshemio jam elegantissime disputata. Unum locum excutiamus, et eum quidem superius in medium productum (§ 15) propterea quod et is rem planissime conficit, et movet nos, ut ab istius doctissimi viri sententia paululum 0119B deflectamus. Ait igitur Tertullianus, scelestarum partium socios aut plausores, post vindemiam parricidarum racemationem superstitem, quotidie revelari; ait etiam, quosdam Astrologos, Augures, Magos de Caesarum capite consuluisse. Eadem conjunxit Spartianus, effecitque ista similitudo, quae utriusque scriptoris loca excitata intercedit, ut utrumque eadem plane tempora respexisse dicerem. Sed quoniam nec Tertullianus consultationem Magorum plane refert in eadem illa tempora, in quae reliquias amicorum Nigri perquisitas, nec Spartianus, ubi tempus diserte non definit, ordinem rerum accuratissime sequitur; fit, ut nunc mittamus ea, quae de consultis magis apud utrumque leguntur. At alterum sequamur judicium temporis, quo scriptus est Apologeticus, videlicet 0119C istud studium Plautiani, protrahendi omnes eos, quos suspectos dicebat aversae a Severo voluntatis. Hos, Spartianus ait, persecutum esse Plautianum interea, cum Severus Parthos adortus fuisset, rediissetque in Syriam, ut se pararet ad bellum Parthis majori cum vi inferendum. Enimvero credibile est, Severum fere post medium A. CXCVIII, fuisse adversus Parthos profectum; quorum impetus cum aliquantum repressisset, in Syriam rediit forte, ut ibi hiemem transigeret. Ubi cum pararet ea, quae necessaria videbantur ad Parthos bello persequendos, Plautianus investigavit eos, quos superstites noverat e Nigri amicis; quod igitur fere factum est sub anni CXCIX. initium. Quare nullus ego dubito, quin sententia Moshemii, qua A. CXCVIII. medio hunc librum exaratum 0119D esse existimat, relinquenda sit ista in re, propterea quod tum modo adversus Parthos profectus est Severus, atque Tertullianus non de extinctis Albini, sed Nigri amicis loquitur, qui erant adhuc post Albinianos superstites. Sed neque tempore, isto quod diximus, posteriori facta esse videtur haec inimicorum Severi pervestigatio; hoc enim pugnaret cum eo, quod jam A. CC. Tertullianus Montanistarum partibus accessit, scripsitque ante hanc factam ab Ecclesia secessionem libros ad Nationes et de Testimonio animae, 0120A qui ne minimam quidem dant Montanismi suspicionem, et sunt Apologetico superiores; quod de libro super animae testimonio haud dubium est, ac de libris ad nationes probabile admodum. Neque nunc credo fore qui putent Tertullianum tum Montanistam fuisse, cum Apologeticum componeret. Etenim nisi mavelint fingere cum Havercampo V. C. (in praefat. ad editionem Apologet. Tertull.) Tertullianum bis hanc Apologiam paululum immutatam edidisse, argumentis nostris cedant necesse est, quibus eam superiorem esse Severi edicto probavimus. Atque ego opinionem Havercampi non probo, cum lectiones quaedam textus hujus libri discrepantes istam rem non conficiant satis; mihique ex Eusebio quidem H. E. L. II. cap. 2. constet, quod Tertulliani Apologia 0120B latine scripta sit, posteaque graece conversa, sed quod bis edita sit, et immutata quidem, nullo modo. Quod si igitur concedant, Apologeticum Severi edicto esse antiquiorem: eos profecto oportet contra nos, si possint, certioribus argumentis pugnare, quam iis, quibus sententiam a Moshemio demonstratam Hoffmannus impugnavit, quae nihil firmitatis habere egregie commonstravit Moshemius in Addendis ad vol. I diss. suarum Hist. Eccles. p. 741.-48. Atque nos ipsi alteri Hoffmanni argumento suo loco respondebimus, alterum vero monemus cum ipsa Hoffmanni sententia pugnare (lubet enim hos Moshemianae responsioni adjicere). Nam si vera sunt etiam, quae de cultu Serapidis Romae per Severum restituto Hoffmannus dicit, facta esse ea tum demum, 0120C cum Aegyptum, devictis Parthis, peragrasset, h. e. A. CCII; concidit id, quod antea decreverat, an e Severi edictum scriptum Apologeticum esse; quoniam ante A. CCIII. Romam Severus non rediit, et tamen A. CCII. edictum adversus christianos promulgatum fuisse, nemo unus vocare in controversiam potest.


§ 17.— Libri duo ad Nationes anno CXCIX. scripti.

Narrat in Apologetico suo Tertullianus (cap. 16) proxime fuisse quemdam, qui imaginem togatam, auribus instructam asininis, altero pede ungulatam, addita inscriptione, Deus christianorum onochoetes, proposuerit. Idem nuper factum esse refert 0120D in priore ad Nationes libro c. 14.; quod argumento esse potest, eodem fere tempore cum Apologetico utrumque ad Nationes librum editum fuisse, atque ita, ni fallor, ut post eum hi lucem viderint. Utrumque inquam; verba enim, quibus librum posteriorem orditur, statim eum priori subjectum ostendunt post Apologeticum: tum quoniam illud proxime videtur brevius temporis spatium designare, quam nuper; tum, quoniam verisimilius est si quis dicat Tertullianum primum Praesides compellasse, quorum auctoritas major esset animusque tractabilior, quam populi. Atque sunt praeter haec non pauca, quibus eorum aetas multo superior edicto Severi intelligi possit; a quibus enumerandis me nunc quidem contineo, sed utor tamen ad hanc rem duobus 0121A argumentis. Unum est, quod isti libri sint populo in primis destinati; alterum, quod victoriam a Nigro atque Albino tanquam non ita multo ante reportatam significent. Nuspiam Praesides alloquitur, ut fecit in Apologetico, sed unice populum, a quo memini Tertullianum alicubi etiam (v. c. L. I. c. 3.) diserte Praesides distinxisse. Deinceps hos, ait, quibus dicavit istos libros, accusasse christianos (L. I. c. 20.); quod quidem convenire video in Praesides, tamen multo magis refertur ad plebem. Denique ipsum cognomen Nationum, quod est in horum librorum epigraphe, manifestum est a Tertulliano inditum esse iis, qui dediti erant cultui deorum; hic vero proprie plebem superstitiosam designat haud dubie, propterea quod pene eadem, quae 0121B disputata sunt in hoc utroque libello, jam Praesidibus consideranda proposuit in Apologetico. Sed nuperae stragis Nigri Albinique mentionem injicit hoc modo, ut Syriam cadaverum odoribus spirare, Galliasque adhuc Rhodano suo non lavare dicat; quod quid sibi vult aliud quam hoc, vix finem bello Severi cum Nigro atque Albino fuisse impositum? Quae quidem omnia, istos ad Nationes libros non post edictum Severi editos fuisse, sed ante, luculenter ostendunt, possuntque edocere omnes, non praeter rem hos libros comites datos a nobis fuisse Apologetico Tertulliani, quippe quos ea de causa oportet scriptos esse, cum jam dimidia pars A. CXCIX. fuisset conversa. Ex quo apparet simul, ipsorum auctorem tum nondum abiisse 0121C in Montanistarum sententiam, siquidem id demum A. CC. contigit, neque inveniuntur in libris istis, quae suspicionem Montanismi movere aliquantum possunt. At unum hoc mihi animadversione dignum videtur in Hoffmanni argumentis, qui eidem similitudini insistens, quae argumentum Apologetici horumque librorum intercedit, pronuntiat in contrariam partem non bene. Namque ea ejus opinio, quae in hoc versatur, quod libri ad Nationes cum libello de Testimonio animae non differant ab Apologetico, nisi prolixitate, eamdemque defensionem, quam Tertullianus in Apologetico velut in pugnum compresserat, aliquanto latius explicent; ea vero nec recte se habet omnino, nec est ad rem efficiendam satis idonea. De ipsius argumenti conclusione nihil attinet dicere; est enim hoc satis disputatum 0121D a nobis, et adhuc quibusdam in locis disputabitur. Et quamvis in Apologetico fere similia tradat Tertullianus eorum, quae fuerunt in libris ad Nationes exposita; multa tamen sunt in isto, quae in his prorsus non exstant, et vicissim in his, quae frustra in Apologetico quaeruntur. Quod qui perspicere plenius velit, eum ad universum librum posteriorem remittimus, quod versatur in explodendis gentilium Diis: ubi si discesseris ab ultimis libri sectionibus, nihil reperies, quod sit in Apologetico tractatum.


§ 18.— Liber de testimonio animae eidem anno asseritur.

Stat mihi eadem sententia de eo libello, quem Tertullianus de Testimonio animae conscripsit. Hunc equidem non nego aequalem esse libris ad Nationes. 0122A Sed dubito, an recte ab Hoffmanno L. c., p. 34. dicatur altera quasi pars esse commentarii quem in Apologeticum Tertullianus ediderit, cum libri ad Nationes priorem effecerint. Namque ista verba Apologetici c. 17. vultis ex animae ipsius testimonio comprobemus? quae ansam Hoffmanno ita sentiendi dedere, non ita comparata videntur mihi, ut possint lectores omnes ad hujus opinionis veritatem agnoscendam adducere, cum eodem illo loco Tertullianus et demonstrare se posse unum Deum ex ejus operibus dicat; de qua re tamen nusquam eum memini ex instituto disputare, saltem in libro tali, qui sit eodem tempore cum Apologeticis scriptus. Certius hunc librum Apologetico aequalem esse verba docent ea, quibus in sectione quinta p. 81. utitur Tertullianus: Divinae 0122B scripturae quae penes nos vel Judaeos sunt, multo saecularibus litteris non modica tantum aetate aliqua antecedunt, ut loco suo edocuimus. Hoc vero ubinam docuit, nisi in Apologetico? cap. 18. seqq. Quem cum sub initium A. CXCIX., eos vero ad Nationes paulo post composuerit, anno isto pene expleto nostrum libellum edidisse censendus est. Neque id abhorret ab eo quod sibi in libello Tertullianus exequendum sumpsit, ut aemuli persecutoresque christianorum veritatis et erroris in se et iniquitatis in eos revincerentur (c. I.). Sed in alium, eumque posteriorem eo, quem diximus, annum conjiciendum hunc librum non puto. Etenim praeterea, quod nulla in isto libro significatio Montanismi appareat, haud inepte quis dixerit, hunc 0122C veluti appendicem esse Apologetico librisque ad nationes adjectum; quoniam in eo disputata est paulo amplius doctrina christiana. Neque ullus ejus generis liber adversus ineptum Deorum cultum est a Tertulliano compositus, qui posset alii tempori vindicari, quam huic, quo ipsa violentia in christianos requirebat demonstrationem summae injustitiae conspicuae in superstitione ferro flammisque propaganda.


Articulus III. De libris Tertulliani, quorum et aetas et Montanismus constat.


§ 1.— Liber de Corona Anno CCI. docetur conscriptus.

In superiore disputationis parte satis expositum esse putamus de libris iis, quorum aetas et puritas doctrinae certo quodam modo effici posse videbantur. 0122D Nunc sequitur alter locus, qui pertractabit eos, quorum aetas non minus constat, quam id, quod sint a Tertulliano tum editi, cum ad Montani disciplinam se, relicta vetere, contulisset. Inter quos primum locum tenet liber de Corona, in cujus aetatem ut inquiramus paulo plenius, operae videtur pretium esse eo magis, quo certius hic veluti παράπηγμα est, ad quod exigendi sunt caeteri omnes libri, si illud veniat in controversiam, utrum sint ante Tertulliani defectionem scripti, nec ne. Qua de re cum videamus doctos homines variis inter se dissidere sententiis, quibus impedivere magis veritatem inveniendam quam expedivere; candide dicemus, quae veri similia videntur nobis, ac una utemur eaque prima libri sectione, e qua erui potest et ipsa Scriptoris doctrina, et tempus, 0123A quo istum librum in publicum protulit. Atque illam cuivis licet intelligere ex ista disputatione universa de fugiendis iis, quae vel minimam suspicionem cultus commentitiorum Deorum excitare possent; ubi disserentem audiet Tertullianum, non eum quidem placidum, modestum, atque cedentem, sed austerum, sed vehementem, sed ira adversus secus sentientes mirabiliter incensum, ut fere solent ii, qui modo ad disciplinam aliquam progressi, plurimum sibi sapere videntur. Alterius enim sectae pastores dum ait esse in pace leones, in praelio cervos, eosque respuisse Spiritus sancti prophetias; apparet sane Montani discipulum hic loqui, non communis Ecclesiae sodalem. Namque his verbis et alius se gregis esse profitetur ac ii, quorum doctores impugnat, et quid suum adversus 0123B eos animum concitaverit, perspicue indicat, nimirum illud, quod secum eadem Paracleti Montanistarum decreta non fuissent secuti. Hanc eamdem libri sectionem iis verbis orditur, quae fontis instar sunt, e quo omnis haurienda est aetatis notitia. Ita vero ille: Proxime facta est liberalitas praestantissimorum Imperatorum; expungebantur in castris milites laureati. Adhibetur quidam illic magis Dei miles - - solus libero capite, coronamento in manu otioso. - - Murmur tribuno defertur. Statim tribunus: Cur, inquit, tam diversus habitu? Negavit ille sibi cum caeteris licere. Caussas expostulatus: Christianus sum, respondit. Hujus militis factum cum caeteri christiani improbarent, existimantes, eo tam bonam et longam pacem periclitari, contra nititur illud summis laudibus efferens 0123C Tertullianus. Atque in isto loco primum videmus ab eo liberalitatem Imperatorum nuperrime factam commemorari, quos dubito an quis alios fuisse dixerit, quam Severum et Caracallum, utrumque Augustum. At enim in superioribus Caracallum dicebamus dignitate Augusti tum fuisse ornatum, cum Severus iter in Orientem adversus Parthos pararet, quo fere abiit post dimidiam partem Anni CXCVIII. conversam; et postea ostendemus, pacem, quam hic adduci in periculum nonnulli credebant, esse eam, qua fruebantur christiani nondum Severi lege publica exagitati, quam latam esse A. CCII. constat inter omnes. Hunc igitur librum scriptum oportet esse in intervallo eo, quod ab anno sexto Severi ad nonum 0123D effluxit. In quo temporis spatio tres observavi annos Imperatorum liberalitate notatos: primum paulo antequam Severus proficisceretur in Orientem A. CXCVIII.. Alterum annum CCI. cum is militibus suis, propterea quod Caracallum Augustum, Getam Caesarem, dixerant, Ctesiphontem spoliandam tradidisset; tertium A. CCII. cum Severus et Caracallus iter Aegyptiacum meditarentur. Horum 0124A annorum primum statim hic intelligendum non esse defendo. Etenim disputari potest, utrum hoc gladiatorium munus et congiarium, quod habet Spartianus, idem sit ac illud, quod datum a Severo fuisse populo Herodianus refert (Lib. III. c. 8. ed. Boec. p. 145.) eo tempore, quo ab Albino victo Romam redierat. Neque enim objici debet id, Spartianum alio loco (in Sev. c. 12.) idem, quod statim post reditum Severus edidit, commemorasse. Namque, ut Spartianum non dicam eadem saepius tanquam diversa repetere, is quidem eo in loco non loquitur de donativo concesso militibus, sed de eo, quod Severus militibus tantum stipendiorum, quantum nemo Principum, dederit. Quod si igitur idem congiarium uterque respexit, sane intelligitur non idem voluisse 0124B Tertullianum, cum anno demum CXCVIII. a Senatu dignitas Augusti in Caracallum collata. Verum si detur id etiam, aliud congiarium ab Herodiano, a Spartiano aliud intelligi; tamen quod ex hoc primo loco excitavimus, non potest ad locum Tertulliani referri eam ob caussam, quia ipsi de congiario non nisi populo dato editisque spectaculis, Tertulliano autem de re plane alia militibus in castris concessa est dictum. Sed neque illa postrema sententia admittenda est, ut ista liberalitas, finito in Oriente bello, in Syria contigerit A. CCII. post susceptum ab utroque Augusto consulatum. Qui enim ejus rei solus mentionem injicit Aelius Spartianus, datum esse, ait, militibus cumulatius stipendium, quod dubito an donativum dici possit, quale Tertullianus significare 0124C videtur. Ac si vel maxime sint, qui malint in isto loco Spartiani donativum intelligere, eos spero non penitus contempturos sententiam meam, qua liberalitatem a Tertulliano expositam credo eam attingere, de qua Spartianum locutum esse dixi, dum ea referebat, quae acciderunt post occupatam Ctesiphontem. Quae ita cum circumspicimus, non omnia solum, si contentio quaedam et comparatio fiat, bene se habere, sed explicari etiam egregie alterum posse ex altero animadvertimus. Nam primum isto tempore duos fuisse Augustos neminem praeterire potest; erat enim Caracallus jam ante expeditionem Parthicam A. CXCVIII. et nunc a militibus etiam particeps imperii dictus. Deinde donativum militibus datum Spartianus commemorat, 0124D unde illa liberalitas Imperatorum in castris intelligitur. Denique sub initium hujus anni CCI. nondum erat lex quaedam a Severo promulgata, quae omnes a religione christianorum arceret, quorum familiam mox turbatam esse ea apparebit. Sed hoc donativum fuisse sub initium A. CCI. militibus distributum, id vero cum habeat aliquam dubitationem, quomodo calculi subducendi sint, breviter exponemus. Principio velimus animadverti, quod alio quodam loco disputavimus (supra § 16. col. 119. not.) Severum, expleta priori parte anni CXCVIII. in Orientem fuisse profectum. Huic bello adversus Parthos suscepto finem fere imposuit occupata Ctesiphonte. Nam, quod postea demum Dio Cassius Severum refert bis frustra Atram impugnasse; in eo, si recte dixit, Severus non videtur multum temporis consumpsisse, 0125A cum altera eaque vehementissima hujus urbis oppugnatio viginti sit diebus confecta (Dio. l. LXXV. c. 13. p. 1265.), eamque statim secutum iter Severi in Palaestinam atque Aegyptum. Sed quoquo modo hoc accipiatur, Ctesiphontem hiemali prope tempore captam esse Spartianus confirmat in Sev. c. 16. Hoc dici non potest accidisse A. CXCVIII.; quomodo enim, si dicamus etiam Severum statim post susceptam a Caracallo Augusti dignitatem Roma abiisse, quomodo, inquam, tempore tam brevi tantum iter in ultimas quasi regiones perficere, classem exornare, peragrare Armeniam, Seleuciam, Babylonemque capere, atque vastare Arabiam potuisset? Neque vero id magis anno sequenti contigisse credibile est. Etenim post captam Ctesiphontem, Atramque bis obsessam, 0125B Severus venit in Syriam, ubi postea fasces imperii suscepit. Sed eum cum filio A. CCII. hos habuisse, norunt, qui fastos consuluerunt universi; itaque dicendum erit, per tres fere aut duos annos nihil egisse Severum in bello adversus caeteros persequendo: quod prorsus abhorret. Restat igitur, ut captam a Severo Ctesiphontem A. CC. fere vertente dicamus, cujus occupationem cum statim exceperit Augusti dignitas in Caracallum a militibus collata, ac donativum iis ea de causa concessum; hoc certe non alio tempore, nisi sub anni CC. finem aut sequentis initium contigit. Quae quidem res egregie confirmatur iis antiquitatum monumentis, quae utriusque rei memoriam nobis tradiderunt. Etenim, ut a victoria Parthica exordiar, non Eusebius solum, cujus 0125C forte quidam stare nolent judicio, hanc victoriam a Parthis, Adiabenis, Arabibusque reportatam transfert in A. CC. (Chronic. L. II. ad h. a. Edit. Scaligeri, p. 172.). Sed fasti etiam (apud Pamelium in vita Tertull. p. 18. II.) et nummi (apud Mediobarbum ad a. c. 201. p. 274.) cognomen Parthici Maximi Severo Tr. P. VIII. sustinenti tribuunt, quam progredi a medio anni CC. ad anni sequentis mediam partem, nemo ignorat. Deinceps in Caracallum Augusti, in Getam Caesaris dignitatem a militibus collatam esse A. CCI. ex Spartiano intelligitur quodam modo, qui hoc ait factum esse, cum Caracallus annum XIII. ageret (l. c. c. 16.); quem eo anno egit haud dubie, ut apparet ex iis quae de ejus natali alias disputavimus 0125D (§ 6.). Ac hujus quidem auctoritas si forte repudianda videtur propterea, quod in definienda Caracalli aetate sibi ipse non constat satis; hunc certe scrupulum eximit elegantissimus nummus thesauri olim Schwarizburgici, nunc Gothani, quem memoriae hujus rei conservandae destinatum fuisse, dubitari non potest. Ejus altera pars caput Severi laurea cinctum offert addita inscriptione: Severus Aug. Part. Max. P. M. Tr. P. IX. altera nudum 0126A Getae, et Caracalli laureatum caput, quod hunc quidem Augustum, illum Caesarem fuisse indicat, cum epigraphe: Aeternit. Imperi. Nempe eo non solum confirmatur id, quod Spartianus de tempore hujus ab iis susceptae dignitatis tradidit, sed haec etiam sequuntur, quae antea diximus, eam rem Anno CCI. extitisse, siquidem eo anno Trib. Pot. IX. Severus suscepit. Sed redeamus ad librum de Corona. Hujus locum supra excussum dicimus intelligi optime posse, si admittatur sententia ea, quam nobis probasse satis videmur. Namque ex ea intelligi maxime potest, quî factum sit, ut milites laureati incederent; quod nemo mirari debet, qui milites etiam triumphantes cinctos coronis fuisse novit, quale quid hic fuisse facile perspicitur. Nam et nunc subacti pene 0126B erant omnes, adversus quos Severus exercitum duxerat, in primis Parthorum bellicosissima natio, et ipse Severus, cum propter articularem morbum agere triumphum de Parthis non posset, de Judaeis tamen eum agendum filio, ac Parthici compensandi gratia militibus forte signa triumphantium concessit. Quae si teneamus, simul illud aperitur, quo modo nunc turbandae pacis suspicio christianis potuerit oboriri. Jam enim prostrati erant hostes Imperatoris omnes, ipsaque Severi jam otiosi asperitas minabatur severitatem summam, quam, districtus adhuc gravioribus negotiis, non potuerat sequi. Et isti inflammandae maxime idoneum videbatur militis exemplum, quem eo, quod coronam repudiasset, parricidium commisisse, hostemque Caesaris publicum exstitisse, suo more Deorum 0126C cultores arbitrabantur.


§ 2.— Secus sentientium opiniones examinantur, et imprimis Hoffmanni et Orsii, qui illum A. CXCVIII. tribuerant, et Pagii, qui eum assignaverat A. CCII.

At, cum his argumentis inductus, librum de Corona A. CCI. scriptum esse contendam, video plerosque contradicere, quamvis in diversas plane partes pronuntient. Namque Orsius, familiae Dominicanae doctissimus monachus, ejusque adstipulator Hoffmannus A. CXCVIII. Baronius A. CXCIX. Pagius A. CCII. Pamelius et Allixius A. CCX. postremo Tillemontius imperante Maximino A. CCXXXV. eum 0126D editum fuisse opinatur. Sed isti, si a Tertulliano discesseris, omnes ad unum errarunt in eo, quod aliud donativum militibus a Severo datum intellexerint, quam quod debeat intelligi. Quocirca supersedere possemus iis confutandis, dum, quale donativum hic fuerit a Tertulliano indicatum, docuimus. At quoniam ex istius libelli tempore pendet plurimorum ejus librorum chronologia, facitque ista secus sentientium confutatio plurimum ad confirmandam nostram sententiam, age! eas opiniones brevissime examinemus. Atque hic de opinione Tillemontii nihil attinet dicere propterea, quod tota ista res satis tractata videtur ab Hoffmanno (In diss. de Tertulliani omnibus in Montanismo scriptis, § 6. p. 26. seqq.), et plane sequitur illam haeresim, quae neque A. 0127A CXCIX. neque paulo post Tertullianum vult ad Montanistas transiisse, quod alio loco disputavimus. Et in ista quidem parte disputationis rectius versatus est Hoffmannus, quam tum, cum suam ipse opinionem protulit. Vult enim hunc librum eo tempore fuisse conscriptum, cum pax christianorum ne a Praesidibus quidem, nedum edicto Augusti labefactata fuerit, et anno quidem P. C. N. CXCVIII.; quorum illud effici credit eo, quod Tertullianus christianos referat credidisse, pacem imprudenti militis, quem hic defendit, facto turbatum iri; hoc vero potentissimis ait ab Orsio demonstratum argumentis esse. Quae cum adhiberentur ab Hoffmanno, ut labefactaret Moshemii τοῦ μακαρίτου sententiam de vera aetate Apologetici; hic quidem (in addendis ad vol. I. diss. suarum in 0127B Hist. Eccl. pertinentium, p. 741. seqq.), concedit, istam rem rite ab Orsio fuisse expositam; sed negat, id recte proferri, quod non simul pace uti christiani potuerint, et ab hostibus tamen suis variis injuriis affici. Atque ego tametsi Orsio non assentiar, potiusque refellam postea, sapienter tamen Moshemium pronuntiasse agnosco, ubi res christianorum dixit, cum aliis in provinciis urbibusque tranquillae fuerint, in aliis saepenumero a Praesidibus turbatas, et talem rei christianae faciem tempore scripti hujus libri revera fuisse. Pulchre enim id potest intelligi e libro Tertulliani ad Scapulam; quem editum esse imperante Caracallo plurimi eorum confitentur, qui quidquam in isto genere tentarunt; et apparebit id quidem ex iis, quae postea docebimus. Jam isto ex libro 0127C quis non videt, maximis tum calamitatibus expositos christianos fuisse? Et nemo tamen unus est inter scriptores veteres, qui christianos sub Caracallo vexatos esse tradat. Unde hoc? Nimirum quia pace tum fruebantur nullo Augusti edicto turbata; sed a Praesidum tamen crudelitate non vacabant ubivis. Tum vero se ita rem habuisse omnino, cum in litteras referret Tertullianus istas de Corona opiniones, videri optime potest, si admittantur ea, quae nos quidem sentimus de istius libri aetate. Contigit enim hoc facinus militis in Oriente, forte in Parthia etiam, ubi ante Severi edictum christianos exagitatos fuisse non legimus uspiam; sed, quae a Tertulliano enarrata sunt in Apologetico caeterisque ejus generis libris, in Africa 0127D potissimum exstitere, unde caeteri in Oriente christiani plane vereri poterant, ne pace propter facinus militis privarentur. Sed influent in animos forsitan potentius Orsii argumenta; itaque quaenam quantaque ista sint, videbimus. Sunt vero excursionis Orsianae tres loci, quibus rem istam descripsit. Primum monet, hunc librum A. CXCVIII. assignari debere, reperitque liberalitatis Severi apud veteres scriptores vestigia; deinde occurrit Pagio, qui A. CCII. scriptum hunc librum existimaverat; tum ostendit, quae adductae sunt a Tertulliano, hujus liberalitatis περιστάσεις 0128A omnes cum rebus A. CXCVIII. gestis egregie convenire, sed pugnare cum quocumque anno alio. Igitur et nos sequemur doctissimi viri vestigia, quoniam veremur, ne misceamus ea, quae jam ab eo permixta sunt satis, ac per singulos locos, quaenam recte dixerit, quaenam secus, adjecto breviori argumentorum Pagianorum examine, indicabimus. In loco isto primo, qui est de numero liberalitatis Severi Augusti, quinquies ab eo donatos milites esse, nescio an satis recte, dicit, siquidem aliquot nummi septies eam commemorant (V. Vaillantii numismata Impp. Rom., tom. II. p. 234.); sed potest id salva re controversa concedi. Neque tamen in eo Orsius sibi constat ipse, quod Tertullianum de donativo Anni CXCVIII. locutum esse judicet (pag. 104.), et postea eum tamen 0128B dicat de quarta liberalitate a se indicata dixisse (p. 106.). Est enim ista quarta, ut ipse monuit, haec eadem plane, quae occupatam Ctesiphontem secuta est. Alterum locum, quem dedit opinioni Pagii examinandae, non repudiamus per se, sed sunt tamen in ista disputatione, quae omnino admitti non debent. Etenim id primum inepte dicit: Tertullianum de urbanis militibus loqui, quibus ad custodiam Urbis fuissent ad portam Viminatem castra praetoria; cujus rei ne adest ulla quidem significatio, et extra Romam tempore belli, quis dubitet, castra Severum habuisse? Deinceps, quod nostrae sententiae maxime contrarium videmus, liberalitatem omnem dicit pacis tempore postque reditum e bello editam fuisse; qua de re Spanhemius, quem obiter citavit, nihil prorsus habet. 0128C Istud vero ego si de congiariis dici posse concedam, de donativis, quale hoc erat haud dubie, vehementer equidem dubito. Imo ipsa post captam Ctesiphontem edita liberalitas, admissa ab Orsio, num ullo modo per verba Spartiani alia intelligi potest, quam quae extra Romam in bello edita fuerit? Postremo in responsione ad alterum Pagii argumentum, male argumentatur, dari ejus opinionem non posse propterea, quod christiani vel pacem a Praesidibus vel ab Imperatore turbandam timuissent; e quibus nec illud defendi posse, quia jam A. CCI. vexati fuissent christiani, neque hoc etiam, fuisse enim eo anno Severum absentem et occupatissimum. Quod posterius oppido leve est. Nam et militibus donativa extra Romam 0128D data sunt, et isto anno CCI. bello Orientali finem Severus imposuit. Sed nihil, fateor, tribuendum est Pagii argumentis. Caracalli enim quinquennalia, quorum caussa editam vult liberalitatem Tertulliano commemoratam, ad A. CCIII. pertinent, ubi quis nescit jam christianos fuisse propter Severi edictum omni scelere laceratos? Tum vero in altero argumento et hoc perperam dicitur, coeptas esse istas inimicitias a militibus, ut Diocletiani tempore, atque omnis ista sententia defenditur propter eam opinionem, quod res christianorum ante decimum Severi annum nondum fuissent turbatae; quod est supra satis confutatum. Tertius denique disputationis Orsianae 0129A locus, in quo verba Tertulliani nullum annum praeter CXCVIII. attingere posse defendit, non est aequiore Jove tractatus. Etenim quod istam liberalitatem Severi exstitisse ante expeditionem parthicam putat, id vero habet aliquam ambiguitatem. Nam si ista bis edita est, primum A. CXCVII. post reditum Severi, quam memoriae prodidit Herodianus, deinde A. CXCVIII. ante bellum adversus Parthos susceptum, qualem Spartianus tradidit; haec, uti diximus, nullo modo potest intelligi, nec videtur intellecta ab Orsio, qui ad eam rem confirmandam Herodianum citavit; illa vero ad rem nihil facit omnino propterea, quod eo anno nondum erat Augusti dignitas in Caracallum collata. Sed in iis locis, quos ex Tertulliani Apologetico c. 35. libroque ad Scapulam c. 4. attulit, non 0129B est, quod multis versemur. Sunt enim isti a nobis eidem anno CXCVIII. ac sequenti vindicati, absque ullo causae nostrae detrimento, caeteraque, dum donativa extra Romam distributa esse novimus, sua sponte concidunt.


§ 3.— Baronii argumenta convelluntur pro A. CXCIX.

Restant de anno scripti hujus libelli decreta Baronii atque Pamelii ita comparata, ut convelli nullo negotio possint. Namque Baronius (V. ejus Annales Ecclesiast. ad a. CCI. tom. II. ed. Col. 1609. pag. 299.) ut probaret, eum librum exaratum esse A.CCI. antequam Severus proficisceretur in Orientem, 0129C h. e., ut nos loqui rectius solemus, A.CXCIX., nummum excitat, cujus altera pars Severum cum Tr. P. XI., altera liberalitatem V. habet, additque multo etiam asseverantius: hunc nummum ad res nostras, de quibus acturi sumus, pertinere certo scias. Quod mihi videtur eo planissime modo dictum, quo olim Pythagoraei, cum ex iis quaereretur, quare ita quid esset, illud suum ipse dixit interponere solebant; nihil est enim ab eo Baronii effato veritate disjunctius. Nam cum clare tradat, annum Tr. P. Severi septimum eo anno initium sumpsisse, et tamen nummum excitet cum Tr. P. XI. qui plane ad A. CCIV. aut, si mavis cum ipso Baronio, ad An. CCVI. referendus est; nonne repugnantia loquitur? Ac de altero ejus argumento quid dicam? quod duxit ab eo, quod 0129D ante hanc expeditionem Parthicam nullae, post eam multae calamitates christianorum exstiterint. In quo peccavit dupliciter; primum, quod eas ante fuisse negaverit, quam profectus sit Severus adversus Parthos, deinde quod librum de Corona eo de Spectaculis posteriorem esse non cogitaverit. Atque illud confutavimus suo loco; hoc vero uti nemo negare potest, nisi cui tenebrae sint mero meridie (est enim et hoc satis disputatum); ita de vexatione christianorum, lege Severi antiquiore, non potest sermo esse in eo de Corona, ubi christiani dicuntur istas calamitates tanquam venturas extimescere; cum tempore eo, quo Tertullianus in chartam conjecit librum de Spectaculis, jam ad christianos impetum suum Deorum cultores convertissent. Quare ex ipsius Baronii 0130A mente, librum de Corona ad decimum Severi annum referri oportebit.


§ 4.— Denique Pamelii et Allixii, qui librum hunc conjecerant in A. CCIX. Decreta exploduntur.

Ad Allixium venio, doctissimum virum, quem miror tam docilem se praebuisse ad Pamelii sententiam, quo dubito, an quis magis contra auspicia ad definiendam scriptorum Tertulliani aetatem accesserit? Atque isti Pamelio, quoniam liberalitatis mentionem Tertullianus injicit, libellus ad A. CCIX. atque ad decennalia Antonini plane referendus videtur (In vita Tertulliani, praemissa ejus operibus a Pamelio, Colon. 1617. editis. p. 22. E.). Sed ejus quidem liberalitatem in istis decennalibus exstitisse, non probat 0130B Pamelius, sed plane fingit ad libidinem. Tamen alio quodam loco (In notis ad hunc librum, pag. 210. n. 1.) ad nummum provocat dicis caussa, eumque hujus argumenti: Imp. Caes. L. Sept. Sev. Pert. Aug..... Liberalitas Augg. Sc. Hic primum mihi quis dicat, ubinam sint decennalium notae? Deinde eum ego non ignorem, Severum et Caracallum militibus populoque communiter aliud dedisse in decennalibus; nunquid plura his congiaria non sunt aut donativa edita? Nemo vero id quidem absque temeritate aut ignorantia dixerit. Imo, siquidem Pamelius ausus est aliis obtrudere annum CCVIII. absque omni ratione idonea; nobis vicissim non potest vitio verti, si annum CCI. intelligamus; hoc enim anno et liberalitas edita est, et ab Augustis etiam. At quamvis 0130C omnino turpiter se ipse dederit, tamen Allixius (In rarissima diss. de Tertulliani vita et scriptis, cap. VI. p. 49.) secessit in ejus sententiam; nam in libro de Corona, inquit, excitatur libellus de spectaculis, qui scriptus est A. CCIV. Id vero inepte dictum esse a Pamelio, quem unum sequitur, facile intelliget, qui cumque secum reputaverit ea, quae supra de isto libello pronuntiavimus; neque, si verum hoc esset, maxime de eo super Spectaculis, caussam esse perspicimus, quapropter liber de Corona ad A. CCVIII. non ad alium referri deberet. Neque ad eam rem defendendam rectius adhibuit errores Montanistarum in libro de Corona occurrentes. Quos equidem isti libro non nego inesse; sed eo argumento id posse effici quod debeat, hoc vero nunquam percipietur, nisi ab 0130D iis, qui demum eo anno Tertullianum putant ad Montanistas transiisse.


§ 5.— Liber uterque de Cultu feminarum simul editus ostenditur contra Pamelium et Tillemontium.

Sed satis diu nos tenuit de libro super Corona institutio; itaque nobis est properandum ad alios quosdam libros, et eos quidem, quos Tertullianus de Cultu feminarum composuit. Atque hic non videtur a suscipienda disputatione alienum, paucis praemonere, qualis fuerit olim horum librorum inscriptio, atque dispicere, fueritne posterior libellus cum altero a Tertulliano eodem tempore editus. Videlicet qui ante Nic. Rigaltium libros Tertulliani ediderunt, hi alterum de Habitu muliebri dicebant, alterum de 0131A Cultu feminarum. Sed iste Rigaltius, cum potitus esset vetustissimo illo codice Agobardi, primus ausus est, utrumque de Cultu feminarum inscribere. Itaque et nos nulli dubitamus, hos libros non disjunctos unquam fuisse, sed unicum quasi effecisse volumen, non ista solum codicis Agobardini auctoritate moti, sed etiam propterea, quod ipsa horum librorum ratio argumentumque suadeat, posteriorem non ita multo post priorem a Tertulliano editum fuisse. Quod enim Pamelius, qui inscriptionem alias receptam sequebatur, vix potuit concoquere, quod, cum Tertullianus cultum ab ornatu in priori libro subtiliter distinxisset, tamen in posteriori, de cultu feminarum appellato, ornatum mulieris pertractarit; ea quidem difficultas, sublata inscriptione utriusque libri 0131B diversa, ac argumento ejus studiose cognito, mirum in modum evanescit. Ut enim Tertullianus habitum feminae cultu et ornatu effici dixerat, superioris istius generis exempla putat mundum muliebrem, aurum, argentum, gemmas, vestes, et quae sunt generis ejusdem; posterioris vero curam capilli et cutis et earum partium corporis, quae, ut ait, oculos trahunt. Atqui in priori libro aurum, argentum (cap. 4.), gemmas (c. 5.), vestes pertractat (c. 7.); in posteriori de observanda pudicitia in cultus et ornatus institutione agit universe (cap. I-5.), deinceps de colore ornamentoque capillorum, omnemque librum finit monitis quibusdam de ornatu pudicitiae adverso. Quare eum in illo de cultu, in hoc de ornatu feminarum egisse, ac tanquam partes utrosque 0131C unum librum constituisse clarum est. Nam quod Tillemontius ait (Mémoires pour servir à l'Hist. ecclés., tom. III. p. 662. not. 12.) manifestum esse, quod isti duo libri separati fuerint, nec referri unus ad alterum ullo modo possit, id vero facilius dicitur quam probatur, et ne refelli quidem debet; est enim ignorantis. Atque etiam alia est istius sententiae nostrae probatio; nam in posteriori libro impendentium christianis malorum haud dubiam mentionem injicit, quorum in priori nulla est significatio. Jam si aerumna tum fuissent affecti, quomodo Tertullianus abstinuisset a commemoranda ea, ut feminis christianis luxum dissuaderet, cum eo argumento alias frequenter utatur? Sed cum prior iste libellus posterior sit eo de Spectaculis, quod deinceps apparebit; dicat 0131D mihi quis, utrum in illo quoquam anno, qui effluxit ab eo, quo scriptum de Spectaculis librum diximus ad annum CCII., quo coeptae sunt adversus christianos inimicitiae, pace christiani usi fuerint, nisi forte A. CCI. aut CCII. Namque a reditu Severi ex Gallia ad annum CCI. fuisse christianos maxime vexatos, et ordo librorum docet a nobis in superiori hujus disputationis parte constitutus, et historia martyrum Scillitanorum (V. sup. § 6.). Itaque cum fere post partem anni CCII. priorem editum fuerit Severi edictum, ut suo loco docebimus, vix potest prior de Cultu feminarum libellus editus alio tempore dici, nisi eo fere, quo in lucem posterior ejus argumenti liber prodiit.


§ 6.— Anno quidem CCI. aut CCII.

0132A

Quorsum haec omnia? Nimirum ut intelligatur, si tempus scripti alterutrius libri constat, utriusque aetatem reperiri. Quam ob rem ut certissimam sequamur ejus temporis significationem in libris ipsis; utemur calamitatibus, quibus tum expositos fuisse christianos Tertullianus ait, quasque tempore eo, quo alterum de feminarum cultu libellum componeret, fere initium sumpsisse verba docent (L. II. c. 13.): Tempora christianis semper, et nunc vel maxime, non auro, sed ferro transiguntur. Stolae martyriorum praeparantur. Quae quidem intelligi de superiore christianorum vexatione a plebe facta nequeunt, propterea, quod in priore hujus argumenti libro ad librum 0132B de Spectaculis provocat (c. 7.). Namque ego mihi persuadere haud possum, Tertullianum voluisse, hunc excitando, graecum similis argumenti librum significare, quoniam et latinum graeco antiquiorem esse ostendimus (§ 14.), et ista Tertulliani admonitio, qua quid a Deo esse possit pronuntiat, tametsi ejus rei abusus Deum non habeat auctorem, in latino de Spectaculis libro omnino occurrit (cap. 2.). Enimvero cum de Spectaculis scriberet, jamdudum summis malis affligebantur christiani, de quibus ne verbo quidem in isto priori de Cultu feminarum libro loquitur, et tempore posterioris libelli denuo imminebant, quare nec ad priorem sub Severo vexationem referri hi libri ullo modo possunt, sed ad annum potius P.C.N. CCI. aut II.; prouti quis velit mala christianorum 0132C tum orta, vel impendentia credere. Neque vero est, quod Tillemontium audiamus opinantem (L. c. p. 210. Art. VI.), demum post annum CCIII. editum esse librum priorem, posteriorem vero multo ante, et anno quidem CXCVII. Nam in eo loco, quem excitavit, aeque potest Tertullianus priorem Severi ex Parthia reditum aut legationem quamdam Parthorum habuisse in animo, quam illam de Parthis victoriam posteriorem. Quod vero caussam aliquam esse dicit credendi, istum librum, quem nos posteriorem dicimus, multo ante esse scriptum, quam alterum ediderit; de eo, quoniam Tillemontio non placuit ejus opinionis rationem reddere, nobis vicissim placet tamdiu dubitare, quoad ejus generis aliquid productum ab alio quodam viderimus.


§ 7.— Liber de Fuga in persecutione vindicatur A. CCII.

0132D

Eidem tempori suam quoque originem debet liber de Fuga in persecutione. Quod argumentum jam in illo de Corona alias disputandum promiserat (cap. 1.): cujus loci verba tametsi ad Scorpiacen potius nonnulli referenda putaverint, est tamen jamaliis observatum, quod intelligi haec quidem non possit propterea, quod eam haereticis, sed illam de Fuga commentationem timiditati eorum opposuit, qui erant 0133A socii orthodoxae Ecclesiae. Igitur apparet, libellum de Fuga demum post A CCI. a Tertulliano editum fuisse. Atque ego nullus dubito eum librum anno sequenti vindicare. Equidem ista lenitate ac modestia Tertulliani non utar, quae notari meretur in libro, in quo quaestionem ponit, quae Montanistas separabat a puriori Ecclesia, quibus tamen eum tum fuisse addictum nemo dubitabit; dicere enim quis posset, Tertullianum, cum ad eum ista perscriberet, qui stabat a partibus orthodoxorum, se quidem temperasse a verbis durioribus? Sane gravius aliquod argumentum positum est in eo quod, cum nostrum libellum ederet, jam coepisse quaedam adversus christianos flagitia dixerit. Ita enim orditur: Quaesisti proxime, Fabi frater, fugiendum necne sit in persecutione, quod 0133B nescio quid annuntiaretur. Et paulo post: hanc materiam et tua consultatio commendavit et conditio temporum suo jam nomine injunxit. Quanto enim frequentiores imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda est, quomodo eas accipere fides debeat. Denique: Haec palea illa, quae et nunc dominicam aream purgat, Ecclesiam scilicet, confusum acervum fidelium eventilans, frumentum martyrum, et paleas negatorum. Sed quaenam hic intelligenda sit christianae familiae vexatio, neminem fugere potest, qui superiorem illam A. CXCVII., posteriorem A. CCII. contigisse, nostrum vero libellum post opiniones Montanistarum a Tertulliano susceptas scriptum esse animadverterit. Igitur ad finem fere A. CCII. editam esse hanc de Fuga disputationem 0133C dicimus maxime propterea, quod anno incipiente Severus adhuc fuerit in Syria versatus; unde vix dici potest ante confectam mediam ejus anni partem suam adversus christianos legem tulisse.


§ 8.— Examinatur popularis sententia de libro Scorpiace libris Tertulliani ad Marcionem posteriore, deque ejus adversus hunc libris deperditis disputatur.

Nunc accedimus ad Tertulliani Scorpiacen, quam quidem anno CCIV. asserere ejusque sententiae rationem reddere decrevimus. Quod opus cum aggrediamur, non dubitamus fore plerosque, qui istam sententiam nostram minime audiendam esse dicant. Etenim stat fere omnibus, quos ista de re novimus disputantes, Scorpiacen Tertulliani esse perscriptam 0133D post editos demum libros, qui adversus Marcionem nostro adhuc tempore habentur. Idque videntur sibi ut praescriptum et quasi imperatum defendere eam ob caussam, quod in quinta Scorpiaces sectione Marcionitas ait didicisse a se, Deum suum esse bonum, quam rem certe in primo alteroque contra Marcionem libro ex instituto disputavit. Atque ego non ignoro, libros adversus Marcionem, primum saltem, A. CCVII. aut CCVIII. editum a Tertulliano fuisse, ideoque et 0134A veritati consentaneum videri illud, quod Scorpiacen anno demum CCVIII. aut postea ediderit. Sed cum semper requiram, quid sit in quaque re maxime probabile, hoc in argumento quanta vis insit, placet quodam modo expendere. Cum Tertullianus adversus Marcionem librum primum, quem superstitem habemus, componeret, jam quidem ipsi se scribendo bis opposuerat, sed unam harum commentationum, cum postea pleniorem de ea re disputationem instituisset, rescidit, alteram amisit fraude cujusdam, qui eam descriptam cum aliis communicaverat. Hujus damni resarciendi causa eos nunc adversus Marcionem libros superstites elaboravit, et primum quidem anno Severi Imp. XV., ut ipse fatetur in eo libro (c. 15.) in quo de iis, quae modo diximus, exposuit (c. 1.). Quae cum 0134B animo cogitem, dubium profecto videtur, utrum Tertullianus in libro, quem Scorpiacen appellavit, eos respexerit adversus eum libros, qui ad aetatem nostram non pervenerunt, an eos potius, quos superstites esse novimus; erant enim illi ejusdem argumenti. Jam ego non disputo, quid sit ex his eligendum; quod apparebit suo loco; sed id quidem manifestum esse omnes vident, quod dubia sit ista argumentandi ratio eorum, qui secus sentiunt, et parum praesidii inveniat in argumento eo, quod ex facta ista commemoratione posset ad librum anno CCVIII. aut sequentibus vindicandum duci. Neque obstat, quominus ista de re dubitemus, Hoffmanni responsio, qua Tillemontium hic prudenter haesitantem excepit. 0134C «Primum, inquit, diss. cit. § 14. p. 44. opusculum, ut exile, ipse suppressit, alterum invito Tertulliano, cum adhuc rude nec satis exasciatum esset, fraude alterius vulgatum, nec a Septimio agnitum est; tertium non extat. Jam cum vix verisimile sit, provocasse Tertullianum ad eam controversiae marcioniticae tractationem, quam ipse suppressit vel nunquam agnovit, superest, ut intelligantur libri, qui nunc in manibus nostris sunt.» Atque hic quidem non lubet multis notare ea, quae de altera istius argumenti commentatione Hoffmannus non satis accurate disputat, quasi ea, cum ederetur, nec satis elaborata fuerit, nec a Septimio agnita. Hoc certe non capio, quomodo possit id e Tertulliani verbis intelligi, qui hanc quoque, inquit, nondum exemplariis suffectam (h. e., nondum 0134D pluribus codicibus descriptam), sed uno tantum (quod is abstulit) fraude tunc fratris, dehinc apostatae amisi, qui forte descripserat quaedam mendosissime et exhibuit frequentiae. Omnia nunc ab Hoffmanno tametsi recte dicta dederim; tamen, si in ejus argumento ea sumpta sunt, quae demum concludi debebant, omne illud argumentum nihil efficere nemo negabit. Igitur si ista opinione de libris, qui supersunt, adversus Marcionem, Scorpiace superioribus, ante volumus adstricti teneri, quam quid hac in re rectissimum sit judicavimus, haud verisimile id esse fateor, quod Tertullianus aliquem librum suppressum vel agnitum nunquam, in Scorpiace laudaverit. Sed istud fac nondum esse exploratum, ut est vere, adeoque forte ante illos scriptam Scorpiacen esse; citare primum alterumque 0135A volumen contra Marcionem, nunc amissum quidem, satis commode potuit; primum enim opusculum, ut ait ipse Tertullianus, demum pleniore postea compositione rescidit, et citari id quidem poterat, cum accuratiori oratione nondum haec persecutus fuisset. Quam ob rem in isto Hoffmanni argumento vel ea jam tanquam vera sumuntur, quae plane sunt in controversia, vel relinquntur in medio potius. Quod si illud est, sane ejus argumentum redit in orbem; sin hoc, nostra quidem sententia non est inferior Hoffmanniana. Sed, remota hac difficultate, quae fraudi nobis esse poterat, scriptae Scorpiaces aetatem nunc age definiamus.


§ 9.— Scorpiacen A. CCIV. scriptam esse conficitur.

Cum Tertullianus, quae de martyrii dignitate disputare 0135B in ista Scorpiace volebat, in litteras referret; erant deorum cultores in christianis funditus delendis occupati; quod universum docet argumentum hujus libelli iis haereticis oppositi, qui, cum fides aestuaret, et Ecclesia de figura rubi exureretur, suscipere propter religionem mala turpe putabant (c. 1.). Hujusmodi mala jam oportet atrocissima fuisse, ut verba Tertulliani ostendunt, quae in eadem sectione subjicit: Et nunc praesentia rerum est me dius ardor, ipsa canicula persecutionis, ab ipso scilicet cynocephalo. Alios ignis, alios gladius, alios bestiae christianos probaverunt, etc. Atque hic nullum est dubium, quin intelligenda sit vexatio ea, quae post Severi edictum exardescebat; siquidem hunc 0135C librum post illum de Fuga in persecutione composuit. Namque Tertullianum nuspiam legimus probantem, quod tales propter religionem calamitates Deum auctorem agnoscant, nisi in isto de Fuga libello, ejusque in primis tertia sectione; qua tamen de re se jam fuisse olim commentatum ait in quarta Scorpiaces sectione. Sed, ut de aetate hujus libri pressius dicam, prorsus eum existimo prodiisse A. CCIV. Ubi primum mihi hoc argumento est, quod, cum Eusebius H. E. VI. c. 2. Ed. Cantabrig. p. 257. calamitates a Severo summa vi christianis illatas esse dixisset, et ita quidem, ut multi jam Antichristi adventum appropinquantem putarent; neque is ipse, neque quis alius scriptorum veterum alia mala litteris consignaverit, praeter ea, quae anno Severi decimo, 0135D sub Laeto, Africae praeside, christianis contigerunt, et anno sequenti auctore Aquila, Praeside ejusdem provinciae (Euseb. l. c. c. 3. p. 261.). Nam quod haec eo anno extiterint, ipse Eusebius docet, qui Origenem tum Catechumenis instituendis praefectum fuisse confirmat, dum Aquila se incremento christianae religionis ejus asseclas laedendo opponebat, eumque XVIII. annorum fuisse, cum eum XVII. aetatis annum egisse dixisset eo tempore, quo pater ejus Leonides morti traderetur (c. 2. p. 258.), quod factum est anno decimo Severi. Jam siqui tamen pergunt opinari, nostrum libellum scriptum esse A. CCVIII.; dicant mihi tamen, quonam jure ei anno calamitates maximas christianorum possint asserere, quarum nulla tamen apud veteres scriptores exstat memoria? Quo 0136A loco libet admirari tot doctissimorum virorum levitatem, qui, cum semel imbibissent opinionem de Scorpiace libris nostris contra Marcionem posteriore, obliti sunt ejus, quod nihil sit in historia turpius, quam temere credere. Nam si ego duas sententias ferri videam, alteram opinabilem, sed nullo veterum scriptorum testimonio efficiendam, alteram ita comparatam, ut prae se ferat hoc veritatis praesidium; quidni, relicta illa, hanc sequerer? Atqui hoc praesto est argumentum, idque premendum etiam atque etiam, siquidem postea ostenderimus, librum Tertulliani de Pallio esse in annum CCVIII. conjiciendum. Namque in eo (c. I.) gaudeo vos, inquit, Carthaginienses, tam prosperos temporum, cum ita vacat, ac juvat, habitus denotare. Pacis haec et annonae otia, ab 0136B imperio et a coelo bene est. Ubi quo modo Tertullianus potuisset temporis prosperitatem commemorare, aut ad res nullius plane momenti, quales sunt istae de pallio nugae, descendere ob pacis otia, si gravissimae tum fuissent christianorum calamitates, quales eas in Scorpiace depingit? Itaque quam alii fere quinquennio tardius putarunt scriptam Scorpiacen, prius utique prodiisse arbitror, quam istae, quae supersunt, adversus Marcionem disputationes, et anno quidem CCIII. aut CCIV.; cujus Eusebium testem rectissimum habemus, qui nusquam id quidem dicit omnino, sed, uti vidimus, quae dicit, idem fere ostendunt. Ubi mihi quidem magis placet iste posterior annus, propter ludos, quos nuper admodum editos Tertullianus dicit. Quod si quis mavelit editos credere in 0136C decennalibus Severi et Caracalli quinquennalibus, non repugnabo admodum; quoniam id satis est a Spanhemio, viro in his litteris probato sane et maxime nobili, evictum, Pythia alibi quoque quam Delphis, nec in unius Apollinis Pythii honorem, sed Imperatorum etiam acta fuisse. Tamen ego alterum praetulerim propterea, quod ludi Pythii sint in Graecia quovis tertio anno Olympiados editi, ipseque tertius Olympiados CCXLV. annus incidat in annum P. C. N. CCIV. Atque sic nulla vis infertur verbis Tertulliani, quae quidem, si ii ludi editi Carthagine dicuntur, ubi Carthago ipsa praemio non poterat donari, non satis bene videntur cohaerere.


§ 10.— Libri V. qui supersunt adversus Marcionem, quorum primus refertur ad A. CCVII. aut CCVIII. caeteros dubiae aetatis esse docetur.

0136D

Praeter hunc Tertulliani librum supersunt ex iis, qui scripti sunt, cum jam ab orthodoxis degenerasset, adversus Marcionem libri V. quos dubium non est argui Montanisticorum errorum posse. Etenim, si maxime dubia videretur ipsius Tertulliani professio (lib. IV. c. 22.), qua suos dicit et Psychicos 0137A in loco de Ecstasi dissentire; neque quis visorum rationem habere velit, quibus ista decreta, ait, confirmata fuisse (l. III. c. 24. V. c. 8.); quoniam omnes isti contra Marcionem libri non sunt uno tempore editi: tamen in libro ejus argumenti primo Montani disciplinam et suam dicit, et se decreta sua de fugiendis repetitis nuptiis auctore Paracleto defendentem (c. 29.); ac ipsa temporis ratio docet eum librum scriptum esse, postquam a partibus Montanistarum jam esse coeperat. De quo altero loco, quem disputandum sumpsimus, cum dubitare ne in mentem quidem venerit multis eorum, qui in definienda librorum Tertulliani aetate laborarunt, et ab aliis multa perperam dicta sint, subtilius videmur nobis, re saepius cogitata, disputare debere. Atque ut de libro primo 0137B primum dicamus, nemo est qui ejus aetatem controversam esse dicat. Recte quidem et satis bene; est enim aperta ejus rei et capitalis Tertulliani professio (l. I. c. 15.) qui anno decimo quinto Severi hunc librum a se compositum fatetur. Sed cum de caeterorum aetate nihil dicant, ipso silentio eos declarant ejusdem aetatis esse. Quod longe secus est. Nam ex verbis iis, quibus finem libro primo Tertullianus imposuit, haud obscure colligitur, eum esse separatim editum, caeteros diverso tempore exaratos. Etsi autem non audemus dicere, an alterum, tertium et quartum seorsum aut conjunctim, ac quonam tempore scripserit, id tamen dubio carere confirmamus, quod quintum librum Tertullianus non eodem cum reliquis tempore 0137C ediderit. Est enim liber de Resurrectione recentior eo, quem de Carne Christi composuit (de Resurrect., c. 2), in quo (de Carne Christi, cap. 7), locum excitat ex libro adversus Marcionem quarto, de quo postea dicemus. Enimvero in quinto Antimarcionis libro, c. 10. ad eum remittit, quem de Resurrectione scripserat; unde Tertullianum patet alio tempore, quam quo quartum edidit, quintum in lucem protulisse. Pariter in primo Antimarcionis, c. I., opus de Praescriptione haereticorum se confecturum aliquando pollicetur; sed in libro de Carne Christi tale jam dicit a se scriptum fuisse, c. 2.; igitur et hoc ostendit, primum non esse eodem partu cum caeteris omnibus editum. Quae cum ita sint, certe quidem confirmamus, primum adversus Marcionem librum A. P. C. N. CCVII, aut, si mavis, CCVIII. prodiisse, 0137D cum XV. Severi annus in utrumque incidat, sed de caeteris, quando sint scripti, dici nihil posse, nisi hoc, quod quintum reliquis aequale non sit.


§ 11.— Tillemontii contraria opinio castigatur.

At quod verebamur fore, ut quale in loco de Scorpiace diximus, libros contra Marcionem ibi citatos non eos esse, quos habemus superstites, sed alios abrogatos quasi, et dudum amissos, tale etiam his argumentis nostris nonnulli objiciant, id fere factum videmus a Tillemontio (Mémoires pour servir à l'hist. Eccl., 0138A tom. III. p. 666. not. 19.), qui istam rem pugnacissime defendit. Oportet igitur et ea, quae pro nostris responderi possunt, in medium proferri, et discuti ea quae in illam partem Tillemontius disputavit; sed utraque brevissime, et ita quidem, ut quae aperto firmavimus ipsius Tertulliani testimonio, ea nunc plane mittamus. Itaque hoc unum disputari potest: utrum Tertullianus in libro de Carne Christi quartum contra Marcionem librum citaverit, quem adhuc superstitem habemus? quod prorsus existimo, primum, quoniam in illo libro Marcionis codicem sacrum examinavit, et ibi (lib. IV. c. 19.) reperitur omnino id, quod in eo de Carne Christi tetigit; deinde quod, cum librum primum adhuc superstitem Marcioni opponeret, librum de Praescriptione haereticorum nondum ediderat. Hic 0138B tamen uti jam prodierat in publicum, cum Tertullianus de Carne Christi commentaretur, quod modo probavimus, ita necesse est sane, ut tum quoque primus inter superstites contra Marcionem libellus jam editus fuerit. Enimvero cum hunc scriberet, duo illa opuscula, quibus olim Marcionem impugnavit, resciderat amiseratque Tertullianus; quocirca apparet, eum in libro de Carne Christi remittere lectores non potuisse. Sed Tillemontium tamen contra disputantem audiamus. Is primo hos Tertulliani: Scorpiacen, de Carne Christi, de Anima et de Resurrectione libros ait superiores dici posse libris qui supersunt adversus Marcionem, hujusque nominis in iis citatos esse eos qui dudum periere. Ac de Scorpiace ego non repugno; 0138C est enim illa quaestio satis tractata: sed de caeteris non assentior. Nam de libro qui de Carne Christi inscribitur, modo diximus, quid sit sentiendum, cui si quis resistere velit, eum audiemus. Atque cum hoc ostendimus, simul illud aperiebatur, a libro de Resurrectione (qui eo est haud dubie recentior), quod Tillemontius contra volebat, remotissimum esse. Denique quod animus hominis non aliunde agitetur, in libro de Anima, c. 21, ait se Marcionem docuisse. Atque ista de re cum multa dixerit in altero, qui superest, adversus eum libro, c. 6. seqq., non absurdum est dicere, quod hunc in illo respexerit; nec tamen mordicus id quidem tenebimus, qui usi non sumus istius libri testimonio. Altera dubitatio etiam puerilis est. In loco eo, quem e libro de Carne Christi ad testimonium 0138D citavimus, Tertullianus illum librum contra Marcionem, quem appellavit, libellum dixit; itaque quartum inter superstites non voluit laudare, qui non libellus sit, sed magnum volumen. Inepta conclusio! quasi vero Tertullianus omne opus contra Marcionem non opusculum dixisset, lib. l. c. I. c. 31. II. c. I. etc., aut quasi is dici libellus non posset, qui partem majoris operis constituit. At eo modo dicendum est, Tertullianum opus nondum perfectum citasse! Hoccine vero et potuit tanto viro scrupulum injicere, qui millies in commentariis suis ipsos libros suos nunquam absolutos antestatus est? Eodemque modo Tertullianum egisse quis negabit, si quidem nostras nostri argumenti vindicias legerit? Denique dicit Tertullianum de loco, quo sancti viri contineantur a 0139A morte ad ultimi judicii diem, alia in libro de Anima, c. 55, deque Resurrectione, c. 43., alia in Antimarcione IV. c. 34., tradere. Audio. Sed numquid isti libri pugnant in iis locis, quos se ait in disputatione adversus Marcionem pertractasse? Hoc vero nec Tillemontius unquam probavit, nec quisquam, si in aliis ad caussam propriam non pertinentibus a se Tertullianus defecerit, dicet admitti talem conclusionem posse.


§ 12.— Liber de Pallio. Disputatur de triplici praesentis Imperii virtute, et inquiritur in annum quo Geta dignitatem Augusti suscepit.

Jam nobis libellum de Pallio tractandum sumamus, obscurum illum quidem et satis confusum, sed magna tamen omnis antiquitatis scientia refertum. 0139B De cujus aetate cum sint tot discrepantes virorum doctissimorum sententiae, id agamus necesse est, ut vel eas candide examinemus, vel nostram proponamus. Existit autem hic primo loco quaedam quaestio facile expedienda, quaenam sit ista praesentis imperii triplex virtus, Deo tot Augustis in unum favente, cui Tertullianus tribuit eorum temporum felicitatem. Namque alii (Jac. Gutherius, de Officiis domus Augustae, edit. Lips. p. 277.) his unum Severum indicatum volunt propterea, quod tres illos imperii aemulos Julianum, Nigrum et Albinum superaverat; alii cum Nigro et Albino Severum (Centuriatores Magdeburgici, cent. III. p. 241.); alii Albinum, Severum et Antoninum (Pamelius, in vita Tertull., p. 10. D. 14. F.); denique alii Severum cum duobus filiis Bassiano 0139C Getaque intelligunt. Sed trium priorum opinionum nullam probo. Nam ea Gutherii opinatio contorta est et perinepta, ut pene nesciam, an quis unquam tam aperte et perversa et falsa secutus sit. Non tangam id quidem, bonum virum non vidisse triplicem illam virtutem praesentis imperii, Deumque dici tot Augustis favisse in unum, hos etiam multas urbes produxisse, auxisse, reddidisse; quod dicat mihi quis, an de Juliano, Nigro et Albino affirmari queat, maxime tum, cum jam essent interempti? Nec dicam, quam male adhibita sint Herodiani verba, lib. III. c. 7, qui Severum miratur ἕνα ἄνδρα τρεῖς καθελόντα βασιλέας ἤδη κρατοῦντας; sunt enim haec jam a Boeclero satis disputata (In annot. ad Herod. p. 420.). Hoc unum lubet examinare, quod ad rem nostram imprimis pertinet, 0139D utrum Geta, vivo Severo, nunquam sit factus Augustus. Quod cum velit Gutherius, primum Getam Severi fratrem a Geta Caesare, Severi filio, non quidem, ut par erat, distinguit. Nam cum Spartianus, in Sev. c. 10. Severum dicit filium suum Bassianum Caesarem appellasse, ut fratrem suum Getam a spe imperii, quam ipse conceperat, submoveret, nonne consentaneum est, eum de Geta, Severi fratre, fuisse locutum? Deinde quod in multis codicis titulis nomina Severi et Antonini Augustorum reperiantur, sed 0140A Getae nunquam, hoc vero ad rem nihil facit omnino; ab eo enim tempore, quo Geta dignitatem Augusti suscepit, ut postea docebitur, semper fuit patris in bello comes, in quo, quod de legibus ad rem publicam spectantibus cogitare non potuerit, nemo mirari debet. Id vero nullo modo ferendum est, quod Getam, patre vivente, Augustum appellatum esse neget, nummisque utatur ad hoc efficiendum, in quibus Getae Tr. P. II. legitur. Nam cum ipse adjiciat, Getam, mortuo patre, cum fratre non nisi X. menses, XV. dies regnasse; necesse est sane ut Geta ante patris mortem Augustus sit appellatus. Altera opinio doctissimorum virorum, qui Magdeburgi historiae sacrae centurias composuerunt, Severum cum Nigro Albinoque statuit fuisse illam triplicem virtutem, et recte, 0140B ut cum Tillemontio loquar, erroris convincitur, eo quod fontem malorum imperii Romani fontem constituit, unde manaverit tanta felicitas imperii, de qua Tertullianus loquitur. Ac de Pamelio meliora sentiam, a cujus caussa veritas plerumque remotissima est? qui Albinum, quem omnes norunt propter dignitatem Augusti sibi negatam adversus Severum inimicitias suscepisse (V. Dion. Cassium, l. LXXV. c. 4. p. 1258.), etiam Augustum dicere potuit, et Caracallum ejus in imperio socium, cui demum, interfecto jam dudum Albino, honores Augusti concessi sunt? Quem si jocantem haec affirmasse cum Scaligero dicam, parum dicam; tot tenebras veritati offudit. Igitur hoc unum restat, ut triplicem istam virtutem Severum cum filiis, jam Augustis, 0140C putemus; in quibus Deus dici potest in unum favisse, ut verbo Septimiano utamur, cum unus, si recte velimus loqui, Severus regnaverit, caeteri duo nomine magis quam re Augusti fuerint. Unde, si teneamus quonam anno Geta ad Augusti dignitatem evectus sit, haec non magis ad cognitionem intelligentiamque aetatis convertent. Enimvero Dodwellus scite, ut alia multa, monuit (Praelect. Camden XIX. § 21. p. 621. sq.), multisque comprobavit exemplis, Romanorum Imperatores curasse, ut Trib. Pot. filiorum suorum a quinquenniis aut decenniis Imperii numeraretur. Sed A. CCVIII. quis nescit quindecennalia Severi et Caracalli decennalia exstitisse? Quocirca Vix quisquam dubitare potest quin eodem anno in Getam Augusti dignitas collata fuerit, et 0140D quid impedit quominus pro more Imperatorum rom. idem eodem die etiam Getae contigisse, quo olim Severo et Caracallo, dicamus? Ac ista res si forte dubia videri posset propterea, quod vel id citius potuisset accidere, vel quod unam hanc regulam Imperatores non fuissent ubivis secuti, quamvis id quidem verisimile in Severo non sit, qui artis Chaldaeorum studiosissimus fastos dies diligenter tenebat, nummi tamen hoc ponunt extra omnem dubitationem. Nam si ad numerum Trib. Pot. Getae attendimus, quibus anni hujus dignitatis possunt accuratissime effici, iste quidem ultra quartum in Getae nummis non progreditur. Sed Geta summum cum Caracallo principium ad mensem fere Februarii 0141A Anni CCXII. tenuit; igitur numerus quartus Trib. Pot. Getae medio A. CCXI. merito debet assignari; a quo si regrediamur numerando, efficitur sane, Getam post confectam dimidiam partem A. CCVIII. suscepisse dignitatem Augusti; unde apparet et hoc, librum Tertulliani de Pallio medio ejus anni esse recentiorem.


§ 13.— Dubia redditur Basnagii et Walchii sententia, qui A. CCXI. hunc librum editum esse voluerunt, et A. CCVIII. libellus asseritur.

Sed cum accuratior anni ejus, quo scriptus hic liber est, ratio postuletur, qui ista subtilius disserunt, abeunt, quantum video, in eam sententiam, ut in annum CCXI. eum conjiciendum arbitrentur. Nihil enim 0141B caeteros moramur, qui versus finem imperii Severi hoc opus exaratum, magis universe pronuntiant. Sed qui magis eam rem ad subtilitatem chronologicam exegerunt, Sam. Basnagius (In Annalibus politico-ecclesiasticis, tom. II. p. 217.) et, qui illum sequitur, Ven. Goettingensium Walchius (In Antiquitatibus pallii philosophici veterum christianorum, p. 227. sq.), hi, inquam, eo, quo diximus, anno scriptum hunc librum esse decernunt; sunt enim quaedam ejus anni similitudines cum rebus quarum hic Tertullianus mentionem injecit. Verum, ista re diligenter examinata, mihi animus magis inclinavit in eam sententiam, quod iste libellus sit fere ad annum CCVIII. compositus. Quam ob rem, pace venerandi viri, quem spero facile veniam daturum esse homini ingenuo, 0141C verumque sine ulla contentione invenire volenti, ea explicabo brevissime quae me movent, ut de veritate ejus sententiae subdubitem, quaeque ad eam, quam obiri vellem, commendandam facere aliquo modo videntur. Videlicet ista secus sentientium opinio universa efficitur similitudine eorum quae Tertullianus habet, cum iis quae scimus isto anno CCXI. contigisse. Sed istud quidem argumentum tametsi non videatur repudiandum per se, non tamen multum, opinor, firmitatis habet, si eadem similitudo eorum quae a Tertulliano dicta sunt, intercedit cum iis, quae extiterunt A. CCVIII., et amittit vim probandi omnem, si possit ostendi A. CCXI. plane diversa accidisse ab iis quae is in libro nostro memoriae prodidit. Quod utrumque hic ita se prorsus habet. Nam, ut 0141D de hoc dicam primo loco, cum nostrum libellum litteris mandaret Tertullianus, Africa jam vacabat a terrae motibus (c. 2.); pacis erant et annonae otia, ab imperio et a coelo bene erat (c. 1.). Sed eo tempore quo ad Scapulam perscripsit ea quibus animum ejus revocaret a crudelitate adversus Christianos, quod fere factum est A. CCXI., ut postea docebimus, jam ante annum imbribus, igne, tonitrubus, defectu solis aliisque perterriti erant Africani. Quae omnia cum Tertullianus defendat poenarum instar fuisse deorum cultoribus propterea, quod tot miseriarum 0142A in christianos incendia excitaverant, necesse est sane, istam horum vexationem jam usque ab integro anno ductam fuisse. Age igitur fac A. CCXI. scriptum esse de Pallio libellum, nonne Tertullianus pugnantia loquitur, qui eidem tempori et summam prosperitatem et calamitates gravissimas tribuit? Atque hic ego non inficior, dici forsitan posse quod, his calamitatibus aliquantisper remissis, quieta quasi ac tranquilla interjecta intervalla fuerint. Sed cum veteris historiae monumenta nihil prorsus prodiderint, ex quo ista res possit quodam modo intelligi, numquid ista fingere liceret, ut opitularemur opinioni quae pene videtur ad exitum adducta? Fuerint interim istae calamitates ad tempus dispersae, tamenne summas adversus christianos injurias etiam intermissas 0142B dicamus? Etiam dices; prospera enim tempora quî potuissent exstitisse, nisi et hae aliquantum desiissent? At ego qui Tertullianum didici hostes in omnes quasi latebras persecutum, usumque vel levissima re ad convincendos erroris ac flagitii eos qui erant rebus christianorum adversi; hunc ego Tertullianum putaremne adversus eos disputaturum modo eo, ut, quemadmodum injurias adversariorum in christianos secutae fuissent summae calamitates, ita vicissim felicissima tempora excepisse eorum in hos benevolentiam diceret? Atque aliud adhuc in promptu est. Nam cum Tertullianus istum de Pallio libellum componeret, pacis otia erant, et revera orbis cultissimum rus imperii, concultus et amoenus super Alcinoi pometum et Midae rosetum (c. 2.). Id vero quonam modo? 0142C Eradicato omni aconito hostilitatis. Sit itaque hic liber scriptus initio A. CCXI.; nam sub Februarii initium inter vivos esse Severus desiit, et desiit etiam «triplex imperii virtus.» At isto tempore bellum adversus Britannos nondum erat absolutum, nec unquam postea fuit, vivo Severo, sed eo mortuo demum Antoninus pacem cum Britannis iniit (V. Herodianum, l. III. c. 15. p. 173.). Isto igitur anno cum certe nec fuerint pacis otia, nec orbis cultissimum rus imperii, commodior locus videtur huic libro assignari debere, et annus quidem CCVIII. in finem inclinatus, praesertim quoniam cum eo optime concordant ea omnia, quae Tertullianus hic tradidit. Namque si requiris triplicem praesentis imperii virtutem, 0142D sane jam modo Geta Augusti dignitatem sumpserat; si Carthaginenses novitate felices, eos jam dudum nummi prodiderunt; si cactum et rubum subdolae familiaritatis, Plautianus familiarissimus Severo jam erat A. CCIV. e medio sublatus (V. Tillemont, Hist. des Empereurs, l. c. p. 413. sq.); si spem Campaniae deustae de montibus suis (c. 2.), illud Dio 0143A Cassius (lib. LXXVI. c. 2. p. 1272.), tempore eo quo Plautianus periit, plane quidem commemoravit; si denique eradicatum omne aconitum hostilitatis ac pacis otia, erant ista sane prius, quam Severus in Britanniam proficiscebatur. Sed exclusi ubinam tandem sunt barbari? Ii quidem nondum eo tempore muro Britannico, sed tamen ab imperii Romani finibus ipsis legionum Romanarum praesidiis arcebantur, et ipse Tertullianus cum loquatur de multis barbaris, quidnam est caussae cur solos Britannos intelligamus? Itaque cum A. CCVIII. exstiterint omnia ea quae commemorata a Tertulliano fuere; cum nullus alius possit excitari, cui aliquo majori jure eadem possent asseri; cum ipsa denique recens dignitatis Getae memoria videatur occasionem Tertulliano praebuisse, 0143B ut ejus mentionem faceret: parum videtur a certitudine abesse id, quod diximus, librum de Pallio ad A. CCVIII. pertinere.


§ 14.— Librum ad Scapulam sub initium Imperii Antonini Caracalli, A. CCXI. prodiisse probatur.

Ultimus liber hujus generis, et forte credo omnium Tertulliani, est is quem scripsit ad Scapulam, Africae Praesidem; cujus adversus christianos crudelitas sine dubio post Severi Imperatoris edictum exstitit. Fuit enim Hilarianus, cujus in nostro libello mentionem Tertullianus injicit, Africae Praeses eo tempore, quo Felicitas ac Perpetua cum sociis suis morti traditae sunt, quam post leges a Severo latas accidisse omnes confitentur. Atque ex iis ipsis, quibus Scapulam 0143C arguit summae injustitiae, existimans (cap. 4) potuisse eum officio jurisdictionis suae fungi, et humanitatis tamen meminisse, cum nihil amplius mandetur, quam nocentes confessos damnare, negantes autem ad tormenta revocare; ex iis verbis, inquam, haud obscure colligitur, tum exstitisse leges quasdam Severi, christianis inimicas. Istae enim antequam editae erant, Praesidesque agebant earum duntaxat auctoritate, quibus olim Imperatores exagitaverant christianos, adversus vim earum Tertullianus vehementer in Apologetico disputat. Leve hoc quidem videbitur, neque proprio quodam argumento egeret, nisi Pamelius (In vita Tertull. p. 13. C.) A. CXCV. hunc librum assignandum putasset; qui quam leviter disputaverit, ipsa verba docent quibus se ait inductum ut ita 0143D sentiret, si quidem Tertullianus et Albinianos numeravit in hostibus Imperatoris (cap. 2.). Jam si verum est id, has calamitates, quibus Scapula christianos insectatus est, posteriores esse Severi lege; non minus ea intelliguntur regnante quidem Severo non contigisse, quod tamen video placuisse quibusdam. Nam in eo loco (De Pallio, c. 4.), ubi Tertullianus Severum dicit, patrem Antonini, christianorum memorem fuisse, ipsumque Antoninum, lacte christiano educatum, novisse Proculum, dicat mihi quis, cur Severum patrem Antonini appellaverit, quod ad rem sane non pertinebat, aut cur ipsum Antoninum ad testimonium citaverit, nisi haec hoc regnante scripta sint. Neque vero ea de re dubitandum est propterea, 0144A quod nullos christianorum cruciatus sub Caracallo reperimus ab aliis scriptoribus traditos, aut quod etiam ii Caracalli tempore possunt esse posteriores. Etenim, quod isti nemini alii commemorati sint, ejus est haud dubie ratio aliqua in eo, quod illi nec diu, nec nisi in Africa extiterint. Namque Tertullianus nunc quidem a Praeside legionis et Mauritaniae dicit familiam christianorum impugnari, Scapulamque petit, ut saltem Carthagini parcat et provinciae, Arriique Antonini exemplum imitetur, qui in Asia olim christianos avocasset potius a cruciatibus, quam ad supplicia pertraxisset. Eos autem nec fuisse Caracalli tempore posteriores eo efficitur, quod Hieronymus (De viris illustribus, c. 73. ed. Fabric. p. 126.) Tertullianum ultra Antonini tempora non vixisse dicat, 0144B nullae praeterea usque ad Decium adversus omnis generis christianos inimicitiae reperiantur, et quod cum Caracalli temporibus haec, quae tradita sunt in nostro libello, optime consentiant. Tametsi enim non sit certissime exploratum, quo anno haec christianorum defensio elaborata sit, tamen ratione quadam probabili, ut est in tali re, primo imperii Antoniniani anno vindicari ea posse videtur. Namque illum solis defectum quem Tertullianus ait anno superiori exstitisse (c. 3.). Antoninus Lalovera asseruit A. CCX.. Cui quamvis Tillemontius resistat eo, quod Tertullianus solem dixerit non potuisse hoc ex ordinario deliquio pati, cum fuerit in suo hypsomate positus, tamen hunc Septimii argumentandi modum, qui omnia novit saepius inepta satis in rem suam 0144C convertere, jam dudum derisit harum rerum peritissimus Scaliger (In animadvers. ad Eusebii Chronicon, p. 10.). Deinde cum nullam unquam legem Caracallus tulerit adversus christianos, oportet profecto has calamitates iis a Scapula inflictas reliquias Severianae crudelitatis fuisse, quae tum penitus exstinctae videntur, cum Caracallus, imperium sibi confirmaturus, in exilium missos revocasset (V. Dionem Cassium, lib. LXXVII. c. 3.). Quod cum fecerit paulo post, quam Getam fratrem sub initium A. CCXII. sustulerat, non inepte id quidem dicimus: Scapulam A. CCXI. adversus christianos egisse.


Articulus IV. De libris Tertulliani, quorum vel aetas, vel doctrina, vel utraque latet.

0144D

 


§ 1.— Tertia classis librorum Tertulliani, quos, quamvis incertae aetatis sunt, tamen constat, scriptos ante ejus defectionem fuisse.

Tertia haec disputatio finem faciet exercitationum, quas instituimus, Septimianarum; in quibus cum hactenus pertractati sint isti libri, quorum et aetas et doctrina poterat certa quadam via et ratione demonstrari, nunc oportet subjici caeteros, qui aetatem suam 0145A non satis definite produnt, sed doctrina tamen non est admodum obscura, nisi in quibusdam paucis, qui ancipitem habere formam videntur. Itaque primum illos excitabimus aetate majores, qui Tertullianum ostendunt nondum plane Montanistarum partibus addictum; deinde eos, quibus notae Montanismi non sunt leviter impressae; postremo hos, qui lectorem dimittunt dubitantem, fueritne Tertullianus tum, cum illos praescriberet, a communi Ecclesia sejunctus, necne? Cui triplici librorum Septimianorum generi cum dicamus aetatem asseri non satis certe posse, non volumus id quidem, prorsus ignorari aetatem cuivis tribuendam (erit enim etiam, quod probabiliter de hac disputari possit), sed accurate ipsum annum scriptorum librorum definiri posse, id quidem audemus 0145B negare propterea, quod nullae in iis sunt significationes certae, quae vindicari certo quodam ac definito anno possint. Sed ad propositum veniamus.


§ 2.— Liber de Oratione ante defectionem scriptus et anno 196. vel 197. editus.

Primi generis haud dubie dici potest liber de Oratione, qui, nisi vehementer fallor, primus est omnium Tertulliani, qui aetatem tulerunt, magnoque omnium consensu, si ab Hoffmanno discesseris (Dissertat. citat. § 11. p. 37. sq.) cujus intererat omnia Tertulliani scripta ad eum Montanistam referre, in libris castioris doctrinae numeratur. Atque si forte suspecta est fides Hilarii Pictaviensis, qui scriptum hunc libellum ante Tertulliani defectionem non obscure significat; 0145C tamen in libro ipso tot sunt notae sententiarum diversarum ab iis, quas postea in scriptis, erroribus Montanistarum infectis, defendit, ut libri istius doctrina nemini sit ad reperiendum difficilis, qui comparare utrorumque sententias velit. Nam primum quantae hic sunt laudes operis Hermae, quod Pastor inscribitur, cum consuetudinem considendi finita oratione observatam ab Herma non secum pugnare ostendit, quod fere Scripturam, ac (ne illud fere cuidam invidiam nostrae sententiae moveat) postea Scripturam appellat? quod tametsi non sic ceperim cum Muratorio (loc. cit. not. 3. p. 31.) aliisque, quasi Tertullianus Hermae libros referat in libris N. T. canonicis (loquitur enim ex more magis adversariorum quam suo); tamen non contemnit Hermae auctoritatem, 0145D sed sibi conciliat, longe secus atque in libro de Pudicitia, c. 10. et 20., in quo non modo Hermae effata repudiat, sed spurium illud omnibus consentientibus scriptum appellat et illum moechorum Pastorem. Quod miror argumentum miratum in Allixio fuisse Hoffmannum existimantem, non exagitasse Tertullianum in nostro libello Hermae Pastorem propterea, quod sibi Hermae auctoritas non tantum obstitisset quam tum, cum exararet librum de Pudicitia, quare nec fuisset necesse ut ejus pretium elevaret. Nam etiamsi non negemus magis adversariam fuisse Hermae auctoritatem 0146A Tertulliano in rebus iis, quarum mentio est injecta in libello de Pudicitia, ejus tamen de Herma judicium in nostro de Oratione libro non solum multo est mitius, sed ita comparatum etiam, ut ipse Hermae auctoritatem non universe contempsisse videatur. Ac illud fere Scriptura, quod vim hujus argumenti minuere Hoffmannus arbitratur, satis est ab eo inepte explicatum sic, ut temere dicere voluerit Tertull. nomen Pastoris Hermae libello imponi, cum illud nomen nullo modo mereatur; nam illud fere Scriptura certe est ita intelligendum, Hermiani libelli auctoritatem fere eamdem, quam sacrorum librorum putari; quod ipsum ex eo patet, quod eum postea prorsus Scripturam dicat, neque sic eum, ut opinor, appellasset, si tam ipsi contemptus Hermas fuisset, quam erat 0146B tempore conscripti de Pudicitia libri. Sed sunt hic etiam alia Tertulliani dicta multum discrepantia ab iis quae in libris Montanisticis proposuit, quae ostendunt clarissime tum longe aliam fuisse Tertulliani disciplinam quam postea. Videlicet sectione 18. (p. 35. Murat.) cum disputat adversus eos, qui, dum se cibo abstinebant, nec alios solebant osculo excipere, non ait, nisi die Paschae, quo communis et quasi publica jejunii religio est, jure osculum caeteris negari debere; quod ostendit profecto Tertullianum tum ex illa societate sacra fuisse, quae nullum diem publica et communi abstinentia a cibo celebrat praeter eum, quo Christus mortuus erat; nam Dies Paschae est is, qui erat memoriae Jesu interempti consecratus. Enimvero christiani veteres Tertulliani tempore non 0146C nisi hunc diem communiter inedia celebrabant propterea, quod tum aiebant sponsum fuisse ablatum; et tamen Tertullianus in libro de Jejuniis, c. 2., qui est haud dubie e numero Montanisticorum suorum, multum vituperat hanc consuetudinem, unum hunc diem communi jejuniorum religione celebrandi; estque satis clarum Montanistas plures alios dies praeter diem Christi emortualem celebrasse. Unde elicitur illud: Tertullianum cum hunc de Oratione librum componeret, nondum in partes Montanistarum secessisse. Quod novo potest argumento ducto ex utroque libello confirmari, quorum si quis loca alio potest modo in concordiam redigere, quam eo, quo diximus, ducto a diversa Tertulliani disciplina tempore utriusque conscripti libelli, eum audiemus. Nam cum in 0146D eo de Oratione c. 25. descendisset ad disputationem de tempore precum Deo offerendarum, bonum id quidem esse inquit, quasdam certas et fixas quasi horas precibus destinari, tertiam scilicet, et sextam et nonam ab Apostolis quoque observatam; sed id quidem fieri, adjicit, sine ullius observationis praecepto, neque lege praeceptas esse alias praeter legitimas orationes, h. e. eas: quae sub ortum lucis noctisque pronuntiantur. Et c. 23. extr.: De temporibus, inquit, orationis nihil omnino praescriptum est, nisi plane omni in tempore et loco orare. Sed ille in libello de Jejuniis peracerbe exagitat orthodoxae Ecclesiae addictos 0147A (c. 2.) propter eam caussam, quod abstinendum esse dicebant a cibo ex arbitrio, non ex imperio novae disciplinae pro temporibus et caussis uniuscujusque, et orationes etiam fere hora nona concluderent de Petri exemplo; additque diserte, c. 10., salva plane indifferentia semper et ubique et omni tempore orandi, tamen tres istas horas solemniores fuisse in orationibus divinis; et cap. 13. ad ipsam provocat legem a Paracleto datam, qua hanc Montanistarum consuetudinem confirmasset. Quibus omnibus evincitur haud dubie, aliam prorsus Tertulliani sententiam fuisse, cum de Oratione librum componeret. Denique, ut alia omittam multa, id mihi videtur magno argumento esse ad asserendam libro nostro ὀρθοδοξίαν, quod nullam in hoc libro, cum de Jejuniis ac stationibus 0147B crebrius disserat, injiciat mentionem xerophagiarum, quas tanto cum fervore in libro de Jejuniis, cap. 2. 5. seqq., defendit; cujus omissionis dubito an ulla alia ratio reddi possit, quam ea, quod tempore scripti libelli nostri isti Ecclesiae addictus fuerit, quae xerophagias (ut ait in libro de Jejuniis, c. 2.) novum dicebat affectati officii nomen esse et proximum ethnicoe superstitionis. Haec omnia mihi multo videntur magis audienda, quam quae Hoffmannus ad vindicandam opinionem suam profert, quibus alia non nullius auctoritatis nos etiam ipsi possemus, si necesse esset, addere. Simillima scilicet esse ait ea, quae hic c. 22. de virginibus velandis praecipiat, eorum quae ab eo in libro hujus argumenti defenduntur: quod longe secus est. Nam tametsi in 0147C utroque libro velit ut virgines obtegantur velo, non ipse tamen iste consensus librorum, ex eadem disciplina prodiisse utrumque, demonstrat; sed, si quis utriusque loca accurate contulerit, magnus erit a se Tertulliani dissensus, qui nostram multo magis quam Hoffmanni sententiam confirmat. In libro de Virg. velandis vehementer et ex ipsa imprimis lege Montanistarum hanc consuetudinem defendit, sed in nostro de Orat. libello, c. 22. p.43., non tenendam jubet hanc consuetudinem, legemque adeo virginibus quoque injicientem velamentum ait excusari posse; atque in principiis illius disputationis, c. 21., quasi incertum retractandum esse illud, quod promiscue observetur per Ecclesias, velarine debeant virgines an non? Leve igitur est istud viri docti argumentum, potuissetque ille 0147D rectius ad testimonium sententiae suae citare cap. 6., ubi cum rogationem quartam orationis dominicae non proprie, sed tropice de sacra coena esse intelligendam dixerat, Sed et quia, adjicit, carnaliter admittitur ista vox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinae, ubi spiritalis disciplina aliquam dat Montanistici scriptoris suspicionem, qui spiritales se, caeteros Psychicos appellabant. Sed potuit Tertullianus sub spiritalibus etiam quos vis probos homines et christianos intelligere, quod mihi magis placet propterea, quod hos non ita multo post interpretatur per fideles, eosque non orthodoxis v. Psychicis opponit, sed nationibus, h. e. non credentibus in Jesum; neque usquam reperi Tertullianum vel in ipsis Montanisticis 0148A libris orthodoxis nomen fidelium negasse. Jam cum hunc librum ex iis esse constet, qui castigatiorem doctrinam continent, quemcumque illi locum in hujus modi Septimianis scriptis dederis, idem est. Nobis, quibus ex eo nulla se vel levis suspicio errorum Montanistarum obtulit, optimum videtur, eum inprimis hujus generis collocare.


§ 3.— Liber de Baptismo a Tertulliano catholico exaratus. Confutantur argumenta dissentientium.

At dicere quaenam doctrina asserenda sit libro de Baptismo, majori est cum difficultate conjunctum. Equidem non ignoro omnes sic sentire, quasi sit hujus libri ὀρθοδοξία extra omnem dubitationem posita, leviter, ut in caeteris, repugnante Hoffmanno; 0148B sed in ea re miranda venit multorum doctorum hominum levitas, qui libros alios, quorum argumentum certam habet puritatis significationem, Tertulliano Montanistae tribuerint, et hunc tuto exemerint e numero horum librorum, cujus tamen loci, si vel praecipuas Montanistarum in eo vel orthodoxorum sententias requisiveris, tam sunt obscuri, ut, inquisitis omnibus, vix quo se vertat animus videat. Sed ut, quantum fieri possit, dicamus tamen quaenam in libro nostro doctrina vel ad has vel ad illas magis inclinata regnet, primum placet examinare locos qui huic libro suspicionem Montanismi conficiunt, deinde eos qui sunt in contrariam partem, rarius licet, propositi. Atque, ut omittamus ea quae subdubitans objecit Baronius, satis ille ab Allixio confutatus (in Vit. 0148C Tert. p. 29. sqq.), Hoffmannus in illam superiorem partem haec excitat argumenta. Primum quod in libro de Baptismo Tertullianus dictis utatur similibus eorum quae in eo de Pudicitia defenderat, ita ut exagitet eos qui sibi sumebant potestatem dandi veniam delictorum, quae uni tamen Deo competeret. Cujus rei, ni fallor, significationem in illis verbis reperit: neque peccatum dimittit, neque spiritum indulget, nisi Deus solus; quae quomodo nonnisi a scriptore disciplinae Montani dedito pronuntiari potuerint, non perspicio. Nam neque illud sodales orthodoxae Ecclesiae negabant, neque de ea re erat eos inter et Montanistas disputatio; sed illi orthodoxi, quamvis nonnisi Deo potestatem remittendorum peccatorum assignarent, negandam tamen pacem iis qui propter peccata fuerant 0148D e societate sacra ejecti, non putabant, siquidem illi se vitam emendaturos pollicerentur. Postea hunc librum vir doctus ait ad calamitatum christianis a Deorum cultoribus immissarum plena tempora pertinere; quae est levis profecto conjectura. Nam c. 16. libri nostri, quem locum ille antestatur: est nobis etiam secundum lavacrum, sanguinis scilicet, nullo modo tum praesens periculum ostendit. Quod si commemoratum etiam a Tertulliano fuisset, non propterea hic liber ad scripta Montani erroribus referta abjici posset; sunt enim multa Tertulliani scripta (ut diss. I. docebamus), aequalia his calamitatibus, ante Tertulliani defectionem composita. Sed neque ipse ille dicendi modus, quo Tertullianus cruciatus aliquem 0149A veluti baptismum appellat, statim Montanistam prodit, nisi velimus dicere Origenem quoque et alios, quorum loca habet Dodwellus ?(Dissert. Cyprian. XIII. quae est de secundo martyrii baptismo, imprimis § 2.)?, qui nunquam accusati Montanismi fuere, propter eam rem Montanistarum addictos societati haberi debere. Denique quod non obscure Tertullianum eodem in loco significare Hoffmannus dicit injuria Montanistas fuisse e societate communis Ecclesiae proscriptos, cum iis caeterisque christianis unus Deus, unum baptisma, una denique in coelis Ecclesia, cum caeteris autem haereticis nulla societas sit (c. 15.), illud certe argumentum opinioni ejus nihil firmamenti affert. Nam Tertullianus de consensu Montanistarum cum orthodoxis in ista doctrina ne verbum quidem 0149B habet, sed illam christianorum fidem opponit Caianorum haeresi, hosque spurios esse christianos ex eo docet, quod adempta ipsis cum caeteris christianis communio fuerit. Ac si, quae ille putat, vera essent, tam 0150A se non defenderet Tertull. ab injuria Montanistis illata, ut potius se Montanistasque haereticos esse fuisset confessus. Nam in illo ipso capite 15. haereticos ait extraneos (h. e. non christianos) testari ipsam ademptionem communicationis. Igitur si Tertullianus significasset in hoc loco, orthodoxos ex Ecclesia projecisse Montanistas, se certe suosque haereticos dixisset, quod prorsus abhorret. Atque hic alii occurramus necesse est difficultati propositae ab Allixio adversus receptam de doctrina in hoc libro regnante sententiam (Diss. de Tertulliani vita et scriptis, c. 4, p. 33.) qui suspicari nos posse dicit, Tertulliani mentem jam tum ad Montani disciplinam inclinatam fuisse, quod et christiani pisciculi et Christus Piscis (ΙΧΘΥΣ) dictus ab eo fuerit, quae nomina essent hausta e libris 0150B sybillinis, ab aliquo Montanista vel ipso etiam Montano exaratis; et c. 20. aliquam charismatum mentionem injecerit, quod Montanismum redolere videretur, imprimis cum conferuntur ea cum iis quae sunt c. 29. libri de Spectaculis tradita. Sed bene ille fecit, quod hanc ipsam suspicionem non nimis subtilem et acutam putaverit. Nam etsi dederimus esse etiam eos libros, qui nunc sub nomine Sibyllinorum jactantur, vel a Montano vel ab aliquo ejus discipulo confictos, quos tamen magis vellem Gnostico cuidam asserere, Tertullianum etiam inde hoc nomen Piscis Christo datum hausisse; tamen ex eo argumento non magis suspectus Montanismi Tertullianus haberi posset, cum hunc composuisset librum, quam Justinus martyr, Clemens Alexandrinus, Origenes, aliique, 0150C qui saepius libros quosdam sibyllinos ad testimonium citant. Atque si isti libri generatim exstiterunt ipso hoc tempore, quis est qui possit praestare non fuisse eos postea adulteratos, ut eam, quam nunc habent, formam receperint? Quod est verendum imprimis in acrostichide libri octavi: Ιησοῦς Χρίστος Θεοῦ υἱὸς σώτηρ, unde ipsum hoc ἰχθύος cognomen sumptum vulgus existimat. Neque enim illa prius est a quoquam veterum proposita, quam a Constantino M. (in oratione ad Sanctorum caetum, c. 18.) cui, vel ex eo, quod Virgilium cecinisse de Jesu Christi nativitate dicat (c. 19, seqq.), patet, quam nullo negotio verba dari ab hominibus religionem fingentibus potuerint. Atque 0151A ut omnia quae velit susceperim, ne ipsa quidem haec, quae sunt in hoc viri docti argumento collecta, consistere et secum consentire possunt. Antiquissimi scriptorum christianorum, quod Guillelmus Beveregius (In codice canonum Ecclesiae primitivae, lib. I. cap. 14. § 4. sqq.) et Guill. Whisthonus multis docent, hos, quos appellant, libros Sibyllinos antiquissimos confitentur; ex quo necessaria consecutione efficitur, multum eos diversos fuisse ab his qui horum nomen nostro tempore mentiuntur, qui ipsi adversario videntur saeculo P. C. N. secundo compositi. Quid? idem ille, de quo quaerimus, Tertullianus, cum tempore eo quo proxime aberat a defectione sua, in libror. ad Nationes c. 12. antiquissima dicit Sibyllae effata; potuitne igitur ille libros Sibyllinos 0151B a Montano vel aliquo gregis istius profectos putare? Neque vero quidquam probat alterum illud, quod de charismate Allixius subjicit, cujus me fateor non satis dilucidam citato c. 20. memoriam invenire; ac si inveniatur, tam profecto non sequeretur librum de Baptismo ex officina Tertulliani montanistae fuisse egressum, quam illud dici de libro super Spectaculis non potest, qui est haud dubie, ut alibi ostendebam, ante ejus defectionem exaratus. Ac ne quid praetereamus silentio, quo posset quis aliquo modo huic opinioni adversae libro nostro de Baptismo veritatem conciliare, fortasse possit excitare c. 20. hujus libelli, in quo magnam Tertullianus ait esse utilitatem abstinentiae a cibis ad evitandas peccati sollicitationes; quod videri posset consentiens cum laudibus inediae 0151C iis quas decantavit in libro de Jejuniis. Magis etiam illud est suspectum, cum cap. 8. extr. dicat: Igni destinatur homo qui post baptismum delicta restaurat. 0152A At neque hoc utrumque decretum abhorruit a disciplina recte sentientium sic, ut proprium esset Montanistarum. Nam in illo quidem superiori, quod admitti non potuerit nihil est, etiamsi aliis in locis Tertullianus nimium huic abstinentiae tribuat, et hoc vel ab ipsis quibusdam orthodoxae Ecclesiae addictis quamvis inepto sensu defensum est, ut postea docebitur, vel dici commode potuit de iis, qui post baptismum ad vitam impiam delati, de ea emendanda non cogitant.


§ 4.— Pamelius et Dupinius castigantur. Puritas libri a montanismo demonstratur.

Sed age audiamus etiam eos longe plures qui de Baptismo librum scriptum ante Tertulliani secessionem 0152B uno ore confitentur. In quibus ineptus est error eorum, tanquam Pamelii, qui, praeeunte quodam modo Epiphanio (Haer. 42, n. 1. 2.), Quintillam eam, quae hujus libri conscribendi occasionem dedit, ex disciplina Montanistarum putant fuisse, cui feminae cum se etiam contumeliis opposuerit Tertullianus, sequeretur eum tum, cum hunc librum perscriberet, adhuc a partibus Ecclesiae purioris stetisse. Quod argumentum omnem certe rem conficeret, nisi levissimus in exponendis Haereticorum opinionibus homo Epiphanius etiam hic more suo errori se dedisset. Nam et Caianorum sectae hanc mulierem addictam fuisse ait ipse Tertullianus, c. 1., quorum et decreta et mores multum discrepant a Montanistarum disciplina, et nunquam repudiatum baptismum a Montanistis legimus, 0152C sed defensum etiam a Tertulliano montanista multis in locis, ut de Pudicitia, c. 19. Sed sunt alia duo argumenta apud Dupinium (Nouvelle bibliothèque des auteurs ecclésiastiques, tom I. p. 91.), quibus hunc librum in indicem scriptorum emendatioris doctrinae infert; alterum quod nulli sint huic libro errores Montanistarum aspersi, alterum quod dicat potestatem conferendi baptismi non nisi episcoporum esse, nefas etiam esse, si quis illam mulieribus concedat; quae verba Tertulliani illi videntur contraria Montanistarum disciplinae. At illud superius eludere quivis facile potest eo, quod dicat non esse hunc librum oppositum orthodoxae Ecclesiae doctrinis, unde nec admirationem haberet hoc, quod Tertullianus hic nullum ab illa Ecclesia dissensum profiteatur, quod 0152D nec in aliis fecit, in quibus sibi non pugnandum cum psychicis esse videbat, veluti in libro de Pallio aliisque supra pertractatis. Sed in altero Dupinii argumento falsa veris sunt mixta. Itaque, quae recte ex eo pro integra hujus libri doctrina depromi possint, postea disputabimus, et unum hic animadvertemus viri docti errorem. Videlicet Montanistas suspicatur feminis potestatem publice docendi dedisse, quam cum iis adimat licentiam Tertull. in nostro libello, hunc putat e numero non montanisticorum esse. In quo haud dubie errat, et contra niteremur hoc loco ex ipsis Tertulliani scriptis montanismo infectis, e. c. e libro de Velandis virginibus, c. 9. nisi eam disputationem occupasset Cl. V. Theophilus Wernsdorfius (In 0153A Commentat. de Montanistis saec. 2. vulgo creditis haereticis, Gedani. 1751. § 19.). Quam ob rem exponamus oportet illud, quod nos commoveat, ut de libro nostro magis in honestiorem, quam pejorem partem pronuntiandum esse putemus. Hujus judicii duplex est caussa. Primum cum quaestionem tractat de iis, quibus jus sit baptismi conferendi (c. 17.) illam potestatem summum habere ait sacerdotem, qui est Episcopus, dehinc Presbyteros et Diaconos, non tamen sine Episcopi auctoritate propter Ecclesiae honorem. Alioquin etiam, pergit, laicis jus est,—sed cum ea majoribus competant, ne sibi assumant dicatum Episcopis officium Episcopatus. Unde haec consequuntur, Tertullianum librum nostrum scripsisse tum, cum versaretur in aliquo coetu sacro, qui et Episcopos summos 0153B esse putabat rerum sacrarum moderatores, et laicis non nisi summa in necessitate versantibus jus concedebat aliquem sacro lavacro abluendi. Sed in Montanistarum conventiculis longe alia videtur consuetudo obtinuisse. Nam etsi non negem, iis etiam suos et Presbyteros fuisse et Diaconos, tamen alium in eorum doctoribus collocandis ordinem observatum fuisse, testis est Hieronymus (Epistola ad Marcellam, quae est 27. edit. Jo. Martianaei, tom. IV. part. II. p. 65.): qui apud nos, inquit, Apostolorum locum Episcopi tenent, apud eos Episcopus tertius est. Habent enim primos de Pepuza Patriarchas, secundos quos appellant Cenonas, atque ita in tertium, i. e., pene ultimum locum Episcopi devolvuntur. Quam si quis dicere velit consuetudinem Montanistarum ab Hieronymo 0153C fictam esse, vel Tertulliani aevo recentiorem, neque quid movere Hieronymum potuisset video, ut talia fingeret, quae magno crimini dari Montanistis non poterant, neque abhorret aliquo modo, qui ipsi se suis vel doctrinis vel institutis a communi Ecclesia sejunxerant, eos etiam ordinem sacerdotum diversum a communi consuetudine constituisse, praesertim cum jam ipse Montanus Pepuzam Phrygiae oppidum Hierosolymam appellasset (V. Eusebii Hist. Ecclesiasticam, lib. V. c. 18.). Atque ecce mihi quantum in nostro libello honorem Episcopis asserat, cum omnem tingendi aqua sacra potestatem ab iis deducat, et ipsius Ecclesiae honorem cum horum dignitate conjunctissimum tradat. Sed in libro de Pudicitia, tam vehementi illo in consuetudinem orthodoxae Ecclesiae, 0153D quam salse, obsecro, perstringit (c. 1.) Pontificem scilicet maximum Episcopumque Episcoporum, ejusque edictum peremptorium! quam nihil dat tanto viro, ut ait hic, a quo dignitas Ecclesiae pendebat! Ac si quis putat, quod ego non diffiteor, Tertultianum in illo libro magnam animi permotionem ad caussam attulisse, alium dabo e libro de Exhortatione castitatis haud dubie Montanistico locum, qui longe majorem, ut mihi vid tur, laicis tribuit baptismi conferendi licentiam, quam eam, qualem nostro in libro defenderat, ut jam video magnum virum, quem honoris caussa nuncupo, Justum Henningium Boehmerum acute monuisse (Diss. IX. Juris Ecclesiast. antiqui, § 5.). Ubi cum neque sacerdotibus V. T. neque christianae 0154A Ecclesiae sacerdotibus repetitas permissas esse nuptias Tertullianus dixisset, neque illas ait suscipi a laicis debere, quoniam et ipsi sacerdotes a Christo constituti fuissent, quare illi etiam offerendi tingendique haberent potestatem et sacerdotes sibi soli essent. Quod tametsi non dicat fieri debere, nisi ubi non sit ecclesiastici ordinis consessus, tamen neque mentionem auctoritatis Episcoporum vel caeterorum doctorum publicorum injicit, ut fit in nostro libro, neque hanc laicorum potestatem ex officiorum jurisque vicissitudine, ut hic, deducit, sed plane ex mystico omnium christianorum sacerdotio; unde magna, ni fallor, duci suspicio potest, aliam plane disciplinam Tertulliani, scribentis hos erroribus Montani infectos libros fuisse, quam ejus, cum animum ad nostrum 0154B scribendum adjungeret. Atque ut illud magis confirmem proponam hic aliquam conjecturam meam, non quasi ipse me putarem errare in ea non posse, sed ut offeram iis quorum hac de re potest esse judicium, quod videant, valeatne quidquam ad caussam nostram viris doctis probandam. Nempe c. 17 libri nostri confutat Tertullianus argumentum illud, quod, quibuscum pugnabat, homines solebant ex actis quibusdam Pauli sumere, ut feminis potestatem publice docendi vindicarent. Haec ego Pauli Acta si, quaenam fuerint quemque auctorem habuerint, ostendere potuero, tum mihi quidem Tertullianus vix videtur ea spernere potuisse, si hunc de baptismo librum jam disciplinae Montanistarum deditus scripsisset. Atque haec ego Acta ea fuisse suspicor, quae apud veteres 0154C sub nomine Actorum Pauli et Theclae exstitisse novimus, non quidem eo habitu ac forma, qualem habent edita illa a Jo. Ernesto Grabio (In spicilegio Ss. Patrum et Haereticorum, tom. I. sec. 1. p. 95. sq.), sunt enim haec haud dubie temporibus prodeuntibus adulterata: sed sunt in illis tamen Grabianis quaedam quasi venae aut fragmenta eorum Theclae Actorum, quae veteribus celebrata fuerunt, veluti p. 115. is locus, ubi Paulus Theclae potestatem imponit doctrinam Christi aliis publice tradendi. Quae ipsa res, opinor, ostendit, Tertullianum in loco excitato haec Acta Theclae habuisse ob oculos posita propterea, quod mentionem injicit scripti cujusdam commentitii, quod Pauli apostoli nomen mentiebatur, in quo concessa 0154D erat feminis haec docendi licentia; id quod magis postea confirmabimus. Sed si quaeratur quis fuerit is qui sub Pauli apostoli nomine finxerit haec acta spuria, tum ego nullus dubito Leucium haereticum, quem vulgo Manichaeum non recte putant, horum Actorum, quae Tertullianus affert, scriptorem extitisse. Cur ita censeam breviter exponendum videtur. Primum negari non potest Leucium ut aliorum Apostolorum, sic etiam Pauli quaedam Acta finxisse, quod Photius testatur (In Bibliotheca, sect. 114. p. m. 156.), qui talia saepius tractaverat. Deinde Leucium non Manichaeorum, sed Docetarum vel Encratitarum disciplinae 0155A deditum fuisse, praeclare probavit vir egregie doctus maximeque limatus Isaacus Bellosobrius, (Beausobre, histoire critique de Manichée et du Manichéisme, lib. II. c. 2. § 2. sq.) quorum capitalis error continebatur in contemnendis nuptiis; et Actorum universorum Pauli et Theclae hic finis est, ut vitam sine nuptiis summis laudibus efferant, multa item sunt alia sub Apostolorum nomine a Leucio ad illum errorem per ipsam Apostolorum doctrinam et usum confirmandum conficta. Porro multis argumentis Bellosobrius, l. c., docuit, Leucium jam saec. II. exstitisse, et Epiphanius (Haer. LI. 6. p. 427.) Leucium clarissime appellat Joannis apostoli discipulum. Itaque et tempore Tertulliani exstiterunt haec Acta Pauli, quae Leucium auctorem habuisse diximus, et 0155B est admodum verisimile, Tertullianum non alia nisi Leucii Acta indicare voluisse; nam horum Actorum scriptorem ait fuisse Presbyterum, qui fraudis in ea re convictus de loco fuerit, h. e. de munere sacro dejectus. Cui si quis addiderit Hieronymum (In catal. scriptorum eccles., c. 7. p. 104.), qui diserte ait, Tertullianum dixisse hunc Presbyterum apud Joannem convictum et remotum a munere publico fuisse propter fraudem commissam; profecto videbit scriptorem Actorum Pauli et Theclae auctoritati Joannis apostoli fuisse subjectum, quod dici de Leucio, ut modo ostendi, optime potest. Denique mihi peropportune cecidit, ut hujus rei etiam in Philastrio (De Haeresibus, c. 55, edit. Fabricii p. 112.) aliquam significationem reperirem in loco eo, ubi de Seleuco haeretico ejusque 0155C doctrina disserit. Nempe confitentur omnes Seleucum haereticum et Leucium nostrum eosdem esse. Jam ecce mihi quaeso, quid de Seleuco suisque Philastrius? Baptismo, inquit, non utuntur propter verbum hoc, quod dixit Joa. Baptista: Ipse vos baptizabit in spiritu et igne. Nihil similius hoc esse potest illorum errorum, quos Tertullianus in libro de Baptismo confutat. Negabant haeretici, adversus quos ibi disputat, sacro lavacro tingendos christianos esse, atque is ipse dicta Joannis de baptismo per spiritum et ignem suae sententiae conciliat; quare, quid est probabilius quam adversarios Tertulliani a sententia Leucii stetisse, qui, teste Philastrio, idem prorsus dixerat, Nemo mihi occurrat? Seleucum v. Leucium, de quo Philastrius loquitur, Manichaeum fuisse atque diversum a Leucio Joa. apostoli 0155D discipulo; Philastrium etiam hominem nullius pretii esse, unde existeret: quod fidei hujus male ambulanti credere nos non oporteat. Namque istud discrimen fictum esse, ac nullum, satis adversus Fabricium Bellosobrius, loc. cit. § 3, defendit, et Philastrium non quidem ignoro nugatorem esse in plerisque, etiam in enarrandis ipsis Seleuci erroribus, qui certe Leucio Joa. discipulo tribui non omnes possunt; sed in nugis illis Philastrianis quis nulla dicere audeat veritatis semina latere? Sit igitur hoc constitutum, Tertullianum in libro nostro, cum Acta Pauli rejiceret, scriptum aliquod repudiasse, quod fictum erat a Leucio, qui justitiam vitae sine nuptiis transactae omni modo defendebat. Jam placet provocare ad Pacianum Episcopum Barinonensem 0156A saec. IV. qui (Epist. I. ad Sympronianum Novatianum, edita in Biblioth. maxima Pp. Lugdunensi, tom. IV. p. 305. G.): Phryges, h. est, Montanistae, inquit, se animatos a Leucio mentiuntur. Neque illud testimonium videtur a vero aberrare, propterea quod certum est Montanistas eodem modo atque Encratitas, e quorum disciplina Leucius erat, nimium tribuisse iis qui abhorrebant a nuptiis. Unde hoc effici posse credo: Tertullianum, siquidem librum nostrum inter Montani discipulos constitutus scripsisset, cautius fuisse locuturum de libro tali, qui Leucium auctorem habebat, neque illum fraudis accusaturum, cum is ipse cum Montanistis sentiret. Quod si quis contra dicat, elabi nobis illam caussam, propterea quod non satis constat, ignoraveritne Tertullianus horum Actorum 0156B parentem (quod vix credibile est in tam curioso universae antiquitatis exploratore), dabo illud, si ita placet; hoc tamen mihi quisque vicissim dederit, nisi quis contrariam sententiam docuerit, satis hanc suspicionem impedire debere, quo minus hunc Tertulliani librum ad genus eorum librorum abjiciamus, quos post secessionem ab orthodoxis factam composuit.


§ 5.— Libri II ad Uxorem ante lapsum Tertulliani exarati.

Venio nunc ad libros quos Uxori suae Tertullianus inscripsit, qui quod sint conjunctim editi, dubitari non patitur libri posterioris principium. In quibus libris tametsi sint quae videantur erroribus Montanistarum consentanea, tamen ego hos ausim potius in numero eorum collocare quos ante hanc defectionem 0156C perscripsit. Quod mihi primum videtur confirmari eo, quod nusquam suum Paracletum Tertullianus jactat in rebus iis, in quibus multum auctoritatis hujus effata habitura fuissent. Namque, ut hoc utar, cap. 7. lib. I. extrem., ubi satius esse disputat fugere secundas nuptias, nullum excitat Paracletum, quem locum nunquam praetermittit in libris qui e Montanistarum disciplina prodiere; sed unam adhibet auctoritatem disciplinae Ecclesiae et Apostoli legem, qua qui bis 0157A matrimonium contraxerant, ait ab officio publico sejungi; quae verba haud scio, an non sint minus accommodata scriptori Montanistico quam ei qui doctrinas Ecclesiae rectius sentientis sequebatur. Deinde in eadem sectione uxorem, si denuo societatem conjugalem inierit, non ait male facere, adjicitque e mente Pauli apostoli non quidem non honestas esse secundas nuptias, sed tamen eas sollicitudinem non levem calamitatesque inducere. Neque lib. II. c. 1. abstinentiam a novo matrimonio aliunde commendat, nisi ex eo, quod ea majorem afferat utilitatem. Quod est nimiae lenitatis in scriptore Montanistico, cujus disciplina omnes secundas nuptias in loco summorum vitiorum habebat. Denique libro II. uxori suae permittit novam post obitum suum conjunctionem 0157B ineundam, neque illud alia severiori lege, nisi ut nubat christiano, dicitque c. 1. difficilium rerum facilem esse veniam. Sed Montanistae quo modo excipiebant eos qui ad nuptias redierant? Digamos, inquit Tertullianus, de Pudicit. c. 1. extrem., foris sistimus, eumdem limitem moechis quoque et fornicatoribus figimus,—non amplius ab Ecclesia publicationem dedecoris relaturis. Scilicet hoc est facilem veniam dare. Jam haud difficile est ad judicandum num possint ista tam clara, quae caussam a nobis propositam adjuvant, loca convelli aliqua tali similitudine dictorum quorumdam, quae sunt in istis libris, cum iis quae severior Montani disciplina in aliis Tertulliano persuasit. Illud vero unum, quod habet Hoffmannus, l. c. § 12., argumentum, quod libri isti scripti sint 0157C cum quaestio de Fuga in periculo propter religionem agitata fuisset, eaque salutem petere quemquam debere Tertullianus cum Montanistis negasset; hoc illud unum adeo nos non movet, ut eamus in ejus sententiam, ut ab ea magis retrahat. Nam ille ipse locus, quem promit e lib. I. c. 3.: Etiam in persecutionibus melius est ex permissu fugere de oppido, quam deprehensum et distortum negare; ille satis docet Tertullianum non omnem fugam in tali tempestate non legitimam existimasse; eum igitur confirmat tempore eo quo hos composuit libros, cum Montanistis minus, quam caeteris sensisse.


Articulus V. Quarta classis librorum, quorum non nisi Montanismus patet.


§ 1.— Liber de Patientia, an. 200 vel 201 scriptus

0157D

Quam ob rem etiam hos eximamus e librorum 0158A Montanisticorum numero, et qui eo rectius referri debeant, videamus. In quibus non dubito aureum de Patientia librum primo loco ponere. Nam etsi Tillemontius (Mémoires pour servir à l'histoire Ecclésiastique, tom. III. p. 262.) hunc velit iis adjungere, qui superiores sunt defectione Tertulliani ad Montanistas, propterea, quod et fugam in publicis christianorum propter religionem calamitatibus non spernit, et magnam modestiam adhibet; tamen illa nequaquam idonea ad hanc rem confirmandam arbitror. Nam de modestia ea non video quare uti Tertullianus non etiam post susceptam in orthodoxos inimicitiam potuisset, neque enim ea propria est virtus recte sentientium; et illi alteri ne sua quidem veritas constat. Etenim in eo loco, e quo potestatem fugiendi a Tertulliano 0158B concessam excitare conatur (c. 13.) fuga illa nullo modo conceditur, sed ipsam patientiam affirmatur firmitatem humanae imbecillitatis praestare, ignem etiam et crucem et bestias et gladium ipsa constantia vinci. Atqui sunt etiam in hoc quamvis praeclaro libello plura, quae animum Tertulliani Montanistarum erroribus non leviter tinctum ostendunt, suntque ibi omnes fere Montanistarum errores propositi. Ac significatio illa quidem Paracleti subobscura est, nonnulla tamen in hoc loco, c. 1, ad capienda et praestanda ea, sola gratia divinae inspirationis operatur. Porro praestantia nuptiarum non repetitarum ita fere proponitur c. 13.: Patientia sanctitati quoque procurat continentiam carnis; haec, et viduam tenet, et virginem assignat, et voluntarium 0158C spadonem ad regna coeli levat. Secundas item nuptias adulterii nomine traducit c. 12. Inediae ex arbitrio susceptae maxima laus ex h. l. cernitur c. 13.: Afflictatio carnis hostia Domino placatoria per humiliationis sacrificium, quum sordes cum angustia victus Domino libat contenta simplici pabulo puroque aquae potu, quum jejunia conjungit, quum cineri et sacco inolescit. De fuga jam dixi. Negata denique semotis a Societate sacra peccatoribus venia nonne est in his verbis c. 12. ubi omnem peccatorum spem non in venia ab Ecclesiae sodalibus obtinenda ponit, sed in salute ea, quam christiani horum emendationem exspectantes vel exoptarent vel exorarent; praeter quod a collegio sacro Montanistarum exspectandum nihil erat (vide 0158D de Pudicitia c. 1. extr.). Qui Montanistarum errores, quamvis non possint nisi per quaedam veluti involucra in hoc libro perspici; tamen ex eo nihil efficitur, nisi quod hic libellus sit ex eo tempore, quo illa Tertulliani contentio in defendendis Montanistarum scitis vel nondum exarserat, vel restincta aliquo modo erat. Aetas igitur hujus libelli non satis certa est. Quod imminente jam christianis periculo scriptus sit, non admodum dubitem, etenim aliqua hujus sententiae non inepta ratio in ipso libri argumento quaerenda. At vero scripseritne illum Tertullianus inter metus Scapulae adversus christianos, imperante Caracallo, excitatos, quod Allixio placuit, an sub initium calamitatum publicarum sub Severo Aug., quo tempore et ille 0159A de Fuga in persecutione placidus ille non minus et mitigatus commentarius prodiit, id nemo facile dixerit: quare ad alium transeamus.


§ 2.— Liber de velandis Virginibus, qui est facile librorum Montanisticorum primus.

Est is de velandis Virginibus liber, quem ad primos errorum Montani plenos pertinere non admodum dubito. Nam de illo nos haesitare non sinit creberrima Paracleti novaeque ejus disciplinae commemoratio; ut ne necesse quidem sit vel libri istius similitudinem cum iis de Cultu feminarum, qui sunt e Montanistarum disciplina, vel obscuriorem unius conjugii (c. 3.) defensionem referre. Quid enim illa significatio revelationum, quibus, ut ait ille 0159B c. 17., Dominus velaminis spatia metatus est? Quid novitas correctionis, quam lege fidei (in Symbolo apostolico comprehensa) manente, caetera disciplinae et conversationis, operante et proficiente usque in finem gratia Dei, admittant (c. I.)? Quid ille Paracletus, quem miserit Dominus, ut paulatim dirigeretur et ad perfectum perduceretur disciplina (ibid.)? Quid enarratio aetatum disciplinae christianae, in quibus justitia demum per Paracletum componenda sit in maturitatem? Quid, inquam, haec omnia aliud, quam Tertullianum Montani discipulum testantur? Sed neque illud magis obscurum est, primum hunc fere foetum esse quem conjunctus cum Montanistis ediderit. Namque, ut ab hoc ordiar, nullus fere est inter omnes ejus Montanisticos liber, 0159C in quo majorem vim adhibeat ad defendendam disciplinam Montanistarum a culpa novitatis, quam is de quo quaeritur, imprimis sect. 1. 2.; quod certe dat locum suspicandi non inepte Tertullianum hunc, quam primum se Montanistis adjunxerat, composuisse, ut crimen a se novarum rerum removeret. Nec in ullo alio magis videtur Paracletum ejusque disciplinae divinam originem defendere, nisi in hoc ipso; quam non modo agnitionem Paracleti, sed defensionem cum alibi (adv. Praxeam, c. 1.) dicat se disjunxisse a Psychicis, facile est intellectu, nostrum librum, in quo vehementer eum quidem defendit, inter primordia temporis ab ipso apud Montanistas acti exaratum fuisse. Atque illud confirmari multis argumentis non probabilitate destitutis potest. Primo 0159D sub isto ipso tempore scripti sunt libri de Cultu feminarum, ut alio loco disputabamus, isti vero ejusdem prope sunt cum nostro argumenti. Deinde, cum haberet occasionem satis opportunam invehendi severius in orthodoxae Ecclesiae addictorum, nonnullorum saltem, in velandis Virginibus consuetudinem contrariam suae, tamen hic multo modestius disputat, quam in aliis qui sunt orthodoxis oppositi, quod, nisi quod vellemus admittatur, conceptu difficile esse quisque dicet, qui vehementissimam Tertulliani in defendendo Montanismo animi commotionem aliunde intellexit. Denique, tametsi multum profuisset caussae, cujus in libro nostro defensionem susceperat, si calamitatum publicarum et periculorum, 0160A quibus christiani a Deorum cultoribus objiciebantur, mentionem injecisset, ipse etiam Tertullianus, qui nihil solet omittere caussae suae proficuum, cum illud argumentum in libris de Cultu feminarum nostri similibus adhibuerit, tamen hic ne uno quidem verbo eas ait exstitisse. Qua ex re colligi potest, eum scriptum esse tum, cum talibus malis non essent christiani oppressi. Atqui cum eum dixerimus compositum esse postquam Tertullianus se Montanistis adjunxerat, apparet nostrum librum non posse antiquiorem esse anno CC., quoniam Tertullianum alibi docebamus eo anno ad Montanistas transiisse; neque multo posteriorem etiam, cum anno CCII. calamitates a Severo excitatae jam ceperint initium. Sed eum librum noluimus inter illos referre, quorum aetas certissime 0160B constaret propterea, quod conjectando magis quam adhibitis certissimis argumentis, ejus potuerunt natales constitui.


§ 3.— Liber de Exhortatione Castitatis anno 201. exaratus.

Neque vero ita multo post scripti videntur libri ii, quibus domesticas Montanistarum doctrinas a contemptu et impetu contrariae partis vindicare studuit, quales sunt de Exhortatione castitatis, de Monogamia, de Jejuniis, deque Pudicitia commentationes. Quas esse omnes plenas errorum Montani, nemo est qui dubitet; et eas hoc fere tempore, h. e. sub initiis Montanismi Septimii prodiisse, dubitari vix magis potest. Quod utrumque, singulos hos libros percurrendo, 0160C breviter docebimus, ne haec nostrae scriptionis pars, quamvis ab aliis etiam tractata, desiderari videatur. Sunt vero isti, si quid video, eodem ordine editi, quo eos enarravimus; ita ut horum primus videri possit is, qui est de Exhortatione castitatis. Qui quidem non refertur ab Hieronymo (Catal. scriptor. Eccl. c. 53.) in numero librorum quos ad defendenda Montani scita Tertullianus composuerit; sunt etiam in hoc libro quae rem non satis excutienti persuadere possent, nondum tum de illa disciplina eum fuisse: sed ea quidem sunt leviora. Nam quod Hieronymus in indice horum librorum nostrum non habeat, hujus rei potest haec ratio esse, quod non voluerit enumerare nisi libros eos, quos opponendi orthodoxis consilium. Tertulliano fuit, is vero de 0160D Exhortatione castitatis liber non iis oppositus est, sed scriptus ad docendum fratrem nescio quem, quem non tam confutare de nuptiis repetendis cogitantem voluit, quam ad omittendas istas adhortari. Praeterea non equidem inficior, satis hic modestiae et plus esse quam in caeteris, qui doctrinam aliquam Montanistarum disputant, ipsum etiam Tertullianum in hoc libro suadere magis et utile honestumque dicere unum conjugium, quam perfectam intermittendarum secundarum nuptiarum necessitatem defendere; unde colligere quis posset, eum inclinasse forte, sed nec tum se applicasse ad partes Montanistarum, quemadmodum et illud in libris ad Uxorem superius diximus. At ista modestia 0161A facilitasque ejus apparet etiam in aliis libris haud dubie tempore eo scriptis, quo jam se disciplinae Montani dediderat, et admiranda non nimis est in libro tali, qui est instar epistolae suasoriae, in qua solemus uti summissiori placidaque dictione, ac scriptus videtur non ad aliquem Montanistarum, qui severiore disciplina delectabatur, sed ad quemdam de Ecclesia orthodoxorum hominem. Cujus rei non obscura est in principiis libri significatio, ubi fratrem illum ait sine dubio de exitu singularitatis (h. e. de restaurandis nuptiis) cogitare; quod haud scio, an non cadat in eum qui cum Montanistis non legitimas putabat secundas nuptias. Neque ego ignoro scrupulum Tillemontii (l. c. p. 202.), qui et magnam sibi fingit inter hunc et de Monogamia commentarium 0161B dissimilitudinem, quae nulla fere est recte attendenti, et praeteritam silentio Montani memoriam miratur. At ne appellem illum locum, quem non expressum in libris nostris Rigaltius (in not. ad h. l. p. 114.) restituit, in quo summae Priscillae, vatis Montanisticae, laudes continentur, non fuisset prudentiae ei laudare Montanum, qui repudiare ejus disciplinam videbatur. Sed si qua est etiam alia dubitatio, omni illi opponi potest, non solum summa, etiam ad verba, similitudo cum libro de Monogamia, quem fere libri nostri posses dicere παράφρασιν; sed quoque id, quod est c. 6; Deus in primordio sementem generis emisit indultis conjugiorum habenis, donec mundus repleretur, donec novae disciplinae materia proficeret; nunc vero sub extremitatibus temporum compressit 0161C quod emiserat, et revocavit quod indulserat. Neque vero est a veritate magis alienum, librum nostrum fere primum dicere eorum, quorum ipsum argumentum versatur in defendendis Montanistarum erroribus. Nam de Monogamia librum non possumus eodem, cum nostro, tempore scriptum existimare propterea quod, uti dicebamus, est prorsus ejusdem argumenti. Deinde nostrum videtur Tertullianus prius scripsisse, quam illum, qui, si jam exstitisset, cum se ad nostrum scribendum accingeret, nostri scribendi nulla necessitas fuisset, sed fratrem illum potuisset ad commentarium de Monogamia tanquam ad publice editam disputationem remittere. Sed nostrum si prius scriptum esse arbitremur, non poterat is 0161D commendari Psychicis; siquidem non publice erat, sed privato alicui propositus. Denique ostendemus postea, librum de Monogamia esse fere sub initium calamitatum ab ipso Severo A. CCII. excitatarum scriptum, caeterosque Psychicis consulto oppositos posteriores esse eo de Monogamia; itaque necesse est credere, nostrum de Exhortatione castitatis librum illos aetate fere superare.


§ 4.— Libri de Monogamia, Jejuniis et Pudicitia, ann. 203 scripti.

Devolvitur ergo oratio nostra ad illum de Monogamia librum: in quo cum ubivis Psychicos redarguat, Paracletum auctorem suum (c. 4. init. cap. 14. caet.) cum nova prophetia decantet, suosque crepet spirituales, 0162A ita propter agnitionem charismatum appellatos, denique in impugnandis secundis nuptiis consumat universum, non necesse est multis hunc librum asserere Montanisticis. Sed paulum juvat in tempus scripti hujus commentarii inquirere. Cum illum locum Pauli quo abstinentiam a nuptiis suadet propter injuriam illius temporis, quo subjecti christiani erant periculorum perpetuitati, Tertullianus ad caussam suam contorsisset, magis nunc, addit, tempus in collecto est (c. 3.), neque his ipsis verbis obscure significat magnam tempestatem calamitatum tum, cum de monogamia scriberet, in christianos irruisse. Quod etiamsi quis diceret etiam dici a Tertulliano potuissé nulla adhuc calamitate publica in christianos existente, illud tamen multo est probabilius 0162B propterea quod admodum credibile est, Tertullianum statim sub initium suscepti Montanismi animum ad hujus disciplinae doctrinam defendendam appulisse. Id si verum sit, incidit profecto hic liber in ea tempora, quibus jam ignis calamitatum publicarum inter christianos exarserat. Hoc igitur loco dum requiratur qualis vexatio christianorum intelligenda sit, demonstrari ista nullo negotio potest. Nam post Tertulliani ad Montanistas secessionem ea repente exstitit rerum perturbatio, quam Severus Aug. edicto suo concitaverat. Atque haec cum coepta. A. CCII. fere post annum CCIV. desierit, scriptique sint post librum nostrum libri de Jejuniis, deque Pudicitia, non librum nostrum abhorret in annum fere CCIII. 0162C conjicere. Neque vero vereor huic subjungere illum de Jejuniis librum, quem posteriorem esse libro de Monogamia et alteram veluti disputationis adversus Psychicos partem, initium istius libri satis ostendit, ipsumque illud docet non ita multo post illum editum a Tertulliano fuisse. Est igitur is quoque in publica quadam vexatione expositus, quam significare hinc inde, veluti in extrema libri parte, videtur; nec potest vindicari a Montanismi suspicione, non modo propter illam libri aetatem, sed propter Paracleti etiam defensionem, c. 10. c. 11. c. 13. et bellum Psychicis publice in hoc libro indictum. Post hunc una restat commentatio Psychicis studio opposita, ea videlicet, est de quae Pudicitia instituta. Quam esse contra adversarios Montanistarum scriptam nemo unquam dubitavit, 0162D nec dubitare quis potest propterea quod ipse illud Tertull. seque alienum a societate Psychicorum profitetur. c. 1. c. 6. c. 10. e. 16. et caet.) Suntque multa vel libro ipsi impressa (c. 22.) vel aliunde certa signa, qualia Orsius (In diss. de pace et absolut. capitalium criminum a catholica Ecclesia tribus prioribus saeculis non denegata, (c. 4. digress. 3. p. 120. sq.) produxit, quae non admodum recentiorem hunc librum calamitatibus a Severo christianorum familiae inflictis, annum igitur natalem hujus libri fere CCIV aut sequentem ostendunt.


§ 5.— Libri adversus Praxeam, Hermogenem, et de Anima, anno 204. vel 205. editi.

Hos nondum fere libros contra Ecclesiam orthodoxam 0163A confecerat, cum alii se generi disputationum adversus haereticos dederet. Namque horum doctrinas libris statim sibi subjectis Tertullianum exagitasse, non abhorret a vero, quoniam ipsi hi libri eamdem fere aetatem magna sub Severo calamitate christianorum paulo posteriorem produnt; et si quis conjecturae dandus est locus, non inepte quis Tertullianum concentum cum vera Ecclesia suum in rebus ad fidem pertinentibus ipsis his doctrinis adversus haereticos defendendis confirmare voluisse diceret. Ac in his libris nulla videtur antiquior disputatio illa quae est adversus Praxeam; nam et videtur paulo ante librum contra Valentinianos conscripta, nusquam enim in hoc Antipraxea, quamvis saepenumero Valentinianos commemoret, ad librum Valentinianis oppositum provocat, 0163B quem morem alias, id quod omnibus ipsum legentibus constat, tenere solet Tertullianus; et quod videtur ad ea, quae diximus, confirmanda accommodatius, Praxeas is erat haereticus, quem Montanistae sibi longe molestissimum putare debebant, quoniam is ipse, praeterquam quod errorem doctrinae de Triade sanctissima adversum disseminaverat, persuaserat etiam Pontifici Romano, quem viri docti satis bene Victorem fuisse existimant, ut jam paratam Montanistis pacem refringeret (vid. c. 1.). Neque ergo difficile est credere, initium disputationum suarum Tertullianum a velitatione cum Praxea fecisse. Quam nemo negabit a Tertulliano Montanista fuisse susceptam; ipsum enim nomen Psychicorum (c. 1), ipse Paracletus, in quo se melius de veritate mysterii de summa maxima Triade edoctum profitetur (c. 2. 0163C c. 8, etc.), ipsa denique professio agnitionem Paracleti et defensionem sejunxisse se a Psychicis, ponunt illud supra omnem dubitationem. Sed de ipsa hujus libri aetate nos non audemus asseveranter pronuntiare, quamvis, si ista adversus Praxeam disputatio prima est inter concertationes cum haereticis, atque hae secutae sunt statim libros orthodoxae Ecclesiae oppositos, anno fere CCIV. aut V. assignari non male possit. Hanc excepisse librum adversus Hermogenem non dubitarim dicere, est enim iste antiquior libro de Anima et illo adversus Valentinianos, ut postea docebitur, qui cum compositi sint fere transactis furoribus Severianis, eidem cum Antipraxea anno tribuendus videtur noster libellus, 0163D quem a Montanista Tertulliano profectum esse peracerba in repetitas ab Hermogene nuptias oratio (c. 1.) non obscure declarat. Huic veluti appendicem adjecit, quod initium libri et multa alia loca docent, librum de Anima refertum somniis innumerabilibus, qui habet haud dubias Montanismi notas; sed fueritne eodem fere cum libro adversus Hermogenem anno, an post annum demum CCVIII. scriptus, illud vero cadere in disceptationem potest. Nam c. 2. Inesse, ait, nobis τὸ αὐτεξούσιον naturaliter jam et Marcioni ostendimus; quae disputatio in libro, qui 0164A exstat, adversus Marcionem secundo, c. 6., occurrit; sed potest etiam a Tertulliano unus librorum contra Marcionem deperditorum intelligi. Si illud statueris, erit de Anima scriptio posterior anno CCVIII.; sin hoc, potest etiam ante illum annum collocari. Quarum sententiarum mihi magis posterior probatur: nam ut appendices librorum, qualis est noster libellus, magis moris est statim, non longo post tempore, iis subjicere, sic et eodem modo in Scorpiace amissos jam libros adversus Marcionem excitat, et erit ordo librorum Tertulliani, si ista admittatur sententia, multo concinnior. Etenim in ista Scorpiace, quam probavimus anno CCIV. scriptam fuisse, haereticos, Gnosticos et Valentinianos queritur impugnare supplicia sponte a christianis propter religionem suscepta (c. 1. 0164B c. 4. 3.). Sed in libro de Anima, c. 55., multa disputat de gloria martyrum, et huic libro, ut postea apparebit, statim subjecit adversus Valentinianos librum, in quo, c. 30. init., impugnatam ait a Valentinianis martyrii necessitatem. Itaque satis videtur veritati consentaneum, nostrum de Anima et adversus Valentinianos librum non multo post Scorpiacen anno fere CCV. fuisse conscriptum.


§ 6.— Libri adversus Valentinianos et de Praescriptionibus, Carne Christi et Resurrectione, post ann. 203 scripti.

Ordo igitur librorum postulat, ut nunc de hac Valentinianorum reprehensione dicamus. Et vero illa defectione 0164C Tertulliani ad Montanistas inferior: quod quidem dicta huic disputationi aspersa non planissime docent; nihil est enim in hoc libello doctrinarum, quod non potuisset etiam ab orthodoxo proficisci; sed tamen id apparet dupliciter. Primum quod jam se dicat, c. 16., extrem., cum Hermogene de eodem atque cum Valentinianis argumento congressum fuisse, quae Antihermogeniana disputatio est a nobis modo Montanistico scriptori asserta; deinde quod vehementer optat, c. 5. extr., ut sibi daretur assequi Proculum in omni opere, quem et virginis senectae et christianae eloquentiae dignitatem appellat. Hunc Proculum ego non dubito Proculum illum Montanistam fuisse, cujus exstat apud Eusebium, l. VI. H. E. c. 20. memoria, cum propter laudem virginitatis ejus, quam 0164D tanquam praeclaram in eo virtutem Tertullianus collaudat, tum propterea, quod ipsum nostrum nuncupat, distinctum hoc nomine ab iis quos modo laudaverat, Justino Martyre, Miltiade (Ecclesiarum sophista, ut ait forte incensus odio hujus viri, qui ((ut refert Eusebius, l. c. lib. V. 17.)) etiam se Montanistis opposuerat), atque Irenaeo, scriptoribus orthodoxae Ecclesiae. Sed ipsam hujus libri aetatem si quis subtilius percunctatur, satis videtur consentaneum dicere, eum esse non ita multo post sopitam quodam modo crudelitatem in christianos exaratum. Nam et confessionem veritatis christianae sub potestatibus istius saeculi et apud tribunalia praesidum (quam urget c. 30.) defendere non admodum necesse erat, nisi tum vel ipsum illud calamitosum tempus, vel 0165A ejus viva memoria exstitisset, et est, ut modo dicebamus, hic liber eodem fere cum Scorpiace tempore scriptus postquam furor Severi restinctus fuerat, ut historia hujus temporis docet. Itaque placet ad librum de Praescriptionibus haereticorum progredi, quem huic subjicere non dubitamus; quidquid etiam in contrariam partem Tillemontius (L. c. part. III. p. 203. et not. 6. in Tertullian. p. 656.) et Whistonus (In scripto: The true origin of the Sabellian and Athanasian Doctrines of the Trinity, p. 3. sq.) disputaverint. Nam libro I. adversus Marcionem, c. 1., se aliquando exaraturum promittit disputationem de Praescriptione adversus haereticos, e quo hoc necessaria conclusione elicitur, demum post annum CCVIII. nostrum librum luci fuisse expositum. Atque illud ipsum, 0165B neque tempore eo, quo librum nostrum perscriberet, vacuum a Montanistarum erroribus fuisse animum Tertulliani clarissime ostendit, ut non dicam horum errorum vestigia non obscura esse in hoc libro, veluti c. 40., ubi, cum doceat, etiam malignum genium aemulari institutiones divinas: quid quod, inquit, et summum Pontificem in unis nuptiis statuit, habet et virgines, habet et continentes; et quae sunt generis ejusdem. Sed age aperiamus ea capita, unde omnis ad hanc caussam disputatio ab iis qui contra sentiunt ducitur. Ac primum aiunt, locum a nobis e libro adversus Marcionem excitatum significare etiam posse librum jam scriptum; Wisthonus etiam aliud exemplum ponit hujus loquendi modi, nec necessarium in re omnibus nota, nec ullo modo aptum, e lib. 0165C V. c. 19. Sed illud defendi non satis potest. Nam quotiescumque Tertullianus aliquem librum jam a se compositum profert, nunquam futurum adhibet loquendi genus, sed ubivis praeteritum, atque eodem, opinor, modo praeteriti temporis flexionem usurpaturus fuisset Tertullianus, ut fecit de hoc libro alibi (In libro de Carne. Christi, c. 2.), si illum jam a se compositum voluisset dicere. Neque vero illud minus est contortum, cum locum ex Antimarcione Tillemontius putat remanere potuisse e libris iis, quos ante hoc, quod exstat, opus adversus Marcionem jam contra eum scripserat. Nam et illud mera conjectura est nullo modo probabilis propterea, quod Tertullianus, cum se ad scribendos nostros adversus Marcionem 0165D libros accingeret, unam illi oppositam disputationem rescissam, alteram amissam confirmat; et istud argumentum Tillemontii in se etiam ineptum est. Quod vero dicit librum de Carne Christi esse priorem libris nostris adversus Marcionem, hunc vero posteriorem libro de haereticorum Praescriptione, ea non conor attingere; est enim ea de re satis supra disputatum, unde intelligatur, primum nostrum librum Antimarcionis, de quo hic quaerimus, non esse cum caeteris editum, nec ullo modo illo de Carne Christi posteriorem. Sed in fine libri de Praescriptione Tertullianus: nunc quidem generaliter, inquit, actum est a nobis adversus haereses omnes, certis et justis et necessariis praescriptionibus repellendas a collatione Scripturarum. De reliquo... etiam specialiter quibusdam respondebimus. 0166A Audio. Quid ergo est? omnes sunt Tertulliani adversus haereticos libri posteriores eo qui est de Praescriptione? At istum locum Tertullianus, ut mihi videtur, non recte cepit. Nam in eo loco non generatim in hoc libro Tertullianus ait se haereticos confutasse, sed addit, se id fecisse universe certis et justis et necessariis praescriptionibus. Itaque in aliis libris non se pollicetur separatim confutaturum haereticorum singulorum doctrinam, sed ostensurum se, singulos etiam haereticos eorumque scita, aetate doctrinis recte sentientium cedere. At denuo Whistonus, l. c. p. 4: Antiquior est is de Praescriptione Commentarius Apologetico Tertulliani. Quamobrem obsecro? Expedite, inquit in Apolog. c. 47., praescribimus adulteris nostris, illam esse regulam veritatis, quae veniat a 0166B Christo, transmissa per comites ipsius, quibus aliquando posteriores diversi isti commentatores probabuntur. Acutum vero hominem, qui cum de praescriptione audit, etiam librum super ea re scriptum videt! Et ea quidem oppugnatio ad aetatem hujus libri magis pertinebat; caetera, quibus se adactos eo dicunt, ut hunc librum e numero Montanisticorum proscriberent, haec sunt: Primum Whistonus adjectum libro nostro libellum, qui haereticos ortos in familia christianorum recenset, objicit, in quo planissime οἱ κατά φρύγας haeretici condemnantur; quod esset argumentum nullo modo eludendum, si, quod probandum suscipit Whistonus, hic libellus vindicari Tertulliano posset. Sed quid pro sententia hodie a viris doctis prorsus profligata disputet, audiamus tamen. Idem 0166C est, ait, in hoc, quod in scriptis Tertulliani, dicendi genus. Quomodo tandem? Graeca saepius verba libellus latinis miscet; loquitur eo modo, quo Africani solent, horrido illo et pene barbaro; acutis persequitur haereticos conclusiunculis; multa etiam ex Irenaeo sumit; denique haereticos narrat a Tertulliano commemoratos, etiam eos, quos unus ille habet, veluti Ebionem et Praxeam. At si, qui hunc libellum scripsit, Afer genere fuit, vel Tertullianum descripsit? Nihil ad haec Whistonus. Progrediamur ergo. Clarissime Augustinus de Haeres. n. 86.: Tertullianus transiit ad Phrygas, quos antea destruxerat. Ubinam tandem? Nusquam, ait Wisthonus, tam ample quam in hac appendice. Certe audiam, unde haec Wisthonus 0166D didicerit. Hieronymus adversus Luciferianos ex hoc, de quo quaerimus, libello, multa, tanquam ex antiquo scripto sumit, itemque Epiphanius. Sit ita sane, descripserint igitur multa. Ergo hic libellus magnam habet antiquitatem. Habet profecto, etiam Tertulliano forte aequalem; an eum etiam parentem habeat, id nondum video a Whistono planum his testimoniis factum. Deinde, abhorrere arbitrantur quod Tertullianus separatus a communi Ecclesia scripserit librum tam bellum, tam fortem ad exagitandos omnes, qui se erroribus ab Ecclesia separassent: ac, etiamsi tanta vis insit veritati, ut etiam invitis se conspiciendam defendendamque praebeat, ipse quoque Tertullianus saepius in libris haud dubie in Montanismo conscriptis praescriptioni adversus haereticos insistat, 0167A tamen tanto cum consilio et amplitudine nusquam hoc telo eum fuisse usum animadvertere jubent. Quae disputatio est magis, quam decet, arguta. Nam Montanistae, ipse etiam Tertullianus, id quod constat (V. de Jejun. c. 1. de Virg. vel. c. 2.), nunquam se alienos in doctrinis ad fidem pertinentibus ab orthodoxis professi sunt, neque Tertullianus usquam Psychicos ponit in numero haereticorum, sed ab iis planissime distinguit (e. g. in lib. de Monog. sub init.). Modo emendatam aiebant et perductam ad perfectionem disciplinam suam, neque in rebus, quae sub fidem cadunt, de quibus dissensio unice haereticos constituit, se discrepantes a doctrina Christi et Apostolorum confirmabant. Itaque nihil mirari attinet, quod ex aetate recentiori doctrinarum ab haereticis defensarum 0167B argumentum ad eos impugnandos duxerit. Alterum vero illud Tillemontii nihil est. Etenim etsi suscipiam quod hic consilio, sed in caeteris libris obiter, de hac regula doctrinarum judicandarum Tertullianus disputaverit, tamen illam non obscure, sed plane satis, proponit in libris adversus haereticos, et ad illam rem ex instituto disputandam librum nostrum destinaverat, alioque modo confutat in caeteris haereticorum ineptias. Atque haec ipsa possunt etiam opponi alii cuidam adversariorum argumento, non levi illi quidem, sed ita forti, ut pene nos videri posset pertrahere in adversarias partes posse, sed a Tillemontio, quod miror, non satis illustrato. Videlicet summum in doctrinis apostolicarum Ecclesiarum cum suis consensum, sed vehementem ab haereticis 0167C dissensum proponit cap. 36; et quod longe majus est, vehementer, c. 21., exagitat haereticos, propterea quod consueverant dicere, non omnia Apostolos scisse, quod ipse illis videbatur Jesus Christus dixisse apud Joannem verbis his: Multa vobis a me dicenda restant, sed suscipere ea nondum potestis. Hos postea retundit verbis Christi iis, quae superioribus subjecerat: Cum venerit ille Spiritus, is vos ad omne id, quod verum est, cognoscendum perducet; unde effici posse putat omnia fuisse edoctos Apostolos; nam ipsos illos Spiritum a Christo postea omnino accepisse ait ex Actis Apostolorum haud dubie constare. Atqui haec cogitanti cuidam, et apud se reputanti scita Montanistarum, qui, fere ad eumdem illum locum 0167D Joannis posteriorem provocantes, Paracleti disciplinam perfectiorem quoque disciplina Christi et Apostolorum defendebant, videreturne igitur illi Tertullianus tam clare adversus ipsos Montanistas sententiam dicere, ut dubitari de ὀρθοδοξίᾳ hujus libri non posset? Non equidem puto. Nam, etsi hic locus magnam habeat rationem, potuit tamen proferri etiam ab eo qui stabat a Montanistarum partibus. Etenim, uti diximus, nusquam Tertullianus ullum admittit inter Montanistas et orthodoxos Apostolorum sectatores dissensum de iis esse, quae fide accipienda sunt; et quod nullius verae doctrinae expertes fuisse Apostolos defendit, illud dari a quovis Montanistarum poterat. Sed emendatiorem demum per Paracletum disciplinam, doctrinas etiam non novas, 0168A sed magis confirmatas veteres christianorum propugnabant; imo ipsos ritus, quos recentius inductos apud Montani sectatores rectius sentientes clamabant, ut probet e sacris litteris, ipsorum etiam Apostolorum vel consuetudine vel praeceptis, multis in locis Tertullianus laborat. Sed ii haeretici adversus quos Tertulliani instituta est in libro de Praescriptione disputatio, multarum Christi doctrinarum vel rudes Apostolos dictitabant fuisse, vel Christum non omnia omnibus tradidisse, ut Noster ait in ipso hoc, quem tractamus, loco. Quam ob rem cum locus is, de quo disputamus, a Montanista non minus potuerit adhiberi, quam a socio Ecclesiae recte sentientis, hoc quaeritur, utra sit sententia vel interpretatio ad veritatem propensior? ubi ego non multum 0168B dubito quin ipsum hunc librum dicam a Tertulliano Montanista proficisci. Nam primum, sunt libri Septimiani e disciplina Montanistarum ducti, in quibus illi instat praescriptioni in caussa haereticorum, nec ullo modo, quod usu ipsi venit de libris omnibus suis, ad quos remittere lectores poterat, suum de Praescriptione haereticorum opus antestatur, veluti in libro adversus Praxeam, c. 2., adversus Hermogenem c. 1. Deinde, si is esset loci superius tractati e libro nostro sensus qualem Tillemontius fingit, non admodum credibile est Tertullianum potuisse post scriptum hunc librum ad Montanistas delabi, qui tam dilucide sententiam adversus Montani scholam dixerat, vel hunc librum, in quo Montani molitiones tanto impetu damnati fuerant, etiam in libris, quos tanquam 0168C Montanista exaravit, ut in lib. de Carne Christi c. 2. extr. laudare. Neque vero mirari quis debet, Tertullianum tam se adjunxisse defensioni doctrinarum in christianorum Ecclesiis susceptarum in libro quem tempore defectionis suae ab his Ecclesiis scripserat; tum enim jam ipso tempore restinctus aliquo modo erat ille Tertulliani in secus sentientes orthodoxae Ecclesiae socios furor, seque, placato paulisper animo, in haereticos converterat, unde major cum recte sentientibus consensus et mitior de iis sententia exstitit.


Articulus VI. Quinta classis librorum, quorum nec aetas nec doctrina certa est.

0168D

 


§ 1.— Liber de Poenitentia.

Jam de libris, qui sunt de Carne Christi, deque carnis Resurrectione, non est quod multa dicamus, cum hunc eo posteriorem esse illius libri in hoc excitatio satis 0169A doceat (c. 2,), ac ille demum post librum de haereticorum Praescriptione compositus sit, quod eodem modo apparet (Vid. art. 4, § 6); at certus horum librorum annus non constat. Restant igitur ii libri, quorum nulla, ut mihi videtur, ratio vel aetatis vel doctrinae tradi potest (is enim erat tertius nostrae scriptionis locus), de quibus cum alii, qui eam rem a se perfectam putarunt, decrevisse sibi visi sint cum aliqua certitudine, quaecumque in istam rem disputarunt, ea nos, quibus magis placet in hac caussa verecundius loqui, oportet paululum postremo loco excutere. Est hujus generis liber de Poenitentia, quem Tertulliani esse adeo negabat Erasmus, probatus in hac re a Dallaeo aliquando, etiam ab Hoffmanno, maxime propter styli dissimilitudinem in hoc caeterisque 0169B Tertulliani libris; quam ego, fateor, deprehendere non satis queo, etiamsi hic non tam appareat impeditum illud et concisum dicendi genus, quod regnat in caeteris. Neque enim tanta est, quanta putatur, haec dissimilitudo, sed eadem fracta et interrupta dictio hic exstat, quae est in aliis mitigatae paulisper dictionis libris veluti in iis, qui sunt de Patientia, deque Fuga in persecutione. Sit igitur hic liber Septimii nostri, sed eum cum scriberet, cujusnam sectae fuerit, dicere non audeo. At hic intercedunt fere omnes, certissimumque esse aiunt, cum orthodoxis tum Tertullianum sensisse, namque et eum coetui sacro potestatem concedere delicta condonandi iis qui gravius peccassent, quam prorsus destruxisset in libro de Pudicitia, et in illo libro ipsum illum profiteri, se nunc confutare 0169C velle librum quem olim, haeresi communis Ecclesiae addictus pro hac potestate scripsisset. In qua universa disputatione multo sapientior mihi videtur Hoffmannus, quam in caeteris. Namque l. c. § XIII pulchre monet is, longe diversam esse quaestionem in libro de Poenitentia propositam ab ea, quam Tertullianus in commentario super Pudicitia posuit, atque etiam Montanistas omne illud potuisse defendere quod est in libro de Poenitentia propositum. Videlicet non super ea re erat orthodoxos inter et Montanistas quaestio: possentne ii, qui ad impuritatem pristinam gravioribus delictis rediissent, interposita poenitentia, veniam malefactorum a Deo impetrare, quod neutri, ne Montanistae quidem, negabant, quos potius constat ipsam 0169D ἐξομολόγησιν a reis postulasse, sed eam quidem non ita, ut impetraret, qui peccaverat, veniam ab Ecclesia et conjunctionis cum illa restitutionem, sed ut incitarentur probi ad supplicandum Deo, ut huic peccatori tandem aliquando veniam concederet; sed illud quaerebatur potius, liceretne Ecclesiam usurpare potestatem, qua se non destitutam etiam ipsa sentiret, recipiendi sejunctos a societate sua peccatores in amicitiam veterem et communionem sacrorum; quod Montanistae ita negabant fieri debere, sed orthodoxi ita posse fieri aiebant. Hanc igitur licentiam usurpatam ab orthodoxis Tertullianus in libro eo, qui est de Pudicitia, vehementer salseque exagitat, sed in libro de Poenitentia neque confirmat, neque impugnat etiam, sed de illa venia loquitur, ad quam etiam iis qui immersi 0170A essent gravissimis flagitiis, apud Deum, si ad bonam mentem rediissent, aditus non esset impeditus. Ex quo etiam illud efficitur, non revocare Tertullianum in libro de Pudicitia id, quod in singulari libello orthodoxorum olim sententiae addictus scripsisset, sed nihil nunc fatetur, nisi se aliter sentire de ista venia a coetu sacro concedenda, quam olim inter orthodoxos non quidem scripsisset, sed sensisset tamen. Quid ergo est? Tertullianumne putaremus hunc librum in montanismo scripsisse? Neque hoc audeo dicere. Nam etsi peccatoribus ad pristinam eamque perversam vitam redeuntibus non nisi unam eamque ultimam spem veniae apud Deum impetrandae polliceri videatur c. 8, tamen et in ea re nihil docet, quod proprium fuisse legamus Montanistarum, sed quod 0170B etiam ab aliis orthodoxorum vehementer propugnatum esse inveniamus (Vide Hermae, Pastorem Mandato 4, in Fabricii Apocryphis N, t. T. III, p. 845, sq., et loca ibi a Fabricio citata), nullam spem esse salutis iis qui post susceptum baptismum iterum gravius et ad jacturam verae pietatis peccassent, quod pessimam baptismi differendi consuetudinem in Ecclesiam postea intulit; et quae durius locutus esse videri poterat, ipse his verbis subjectis mitigat: Verum non statim succidendus ac subruendus est animus desperatione. Quare ad quam vel aetatem vel doctrinam hic liber referendus sit, cum aliae rei dirimendae in hoc libro significationes non exstent, me quidem prorsus nescire profiteor.


§ 2.— Liber adversus Judaeos.

0170C

Atque etiam illud non me fateri pudet de libro quem adversus Judaeos conscripsit, in quo nihil est, quod Montani ineptias saperet: sed neque illud admirationem habet; nulla enim fere exstitit Tertulliano in hoc libro talium commemorandarum opportunitas. Quare illud est videndum, utrumne ibi aliqua reperiatur temporis significatio. Et ea est quidem subobscura in duobus locis: Prima c. 7 in quo Britannorum inaccessa Romanis loca commemorat, et paulo post eos Oceani sui ambitu conclusos. Quae res quidem Baronium (Annal. Ecclesiast., ad an. 212.), Allixium, aliosque deduxit in eam opinionem, ut crederent post victorias Severi a Britannis reportatas scriptum 0170D hunc librum esse, et ita anno fere CCIX; quod ego non dixerim; nam quomodo tum tandem loca Britannorum dici inaccessa potuissent, quorum sibi aditum Romani fecerant; et qui potuisset Tertullianus dicere; Trans istas gentes Romanos porrigere regni sui vires non posse, cum illud ipsum inter Britannos fecissent. Nimis profecto clare confirmat Herodianus (Hist., lib. III, c. 14, p. m. 170), Severum non modo Getam in iis Britannorum regionibus reliquisse, quae imperio Romanorum subjectae erant, sed Severum quoque, pergit, latius se profudisse. Neque vero murus a Severo in Britannia exstructus, qui Baronium caeterosque decepit, is est, quo Tertullianus significat conclusos finibus suis Britannos fuisse, neque enim muro, sed intra Oceani ambitum conclusos Britannos 0171A planissime dicit. Sed ista demum, quae de Britannis caeteri scriptores tradiderunt, sunt in expeditione Severi adversus eos facta, quam constat fuisse anno CCVIII. susceptam. Prior igitur hic Tertulliani liber exstitit, et multo prior quidem, si quid video, recteque Tertullianus altero in loco disputavit, qui est c. 13. Neque enim tempore scripti hujus libri cuiquam Judaeorum permissus erat aditus ad Bethlehemum aut agrum circumjacentem, aut Hierosolymam. Enim vero constat, Severum multas rogasse Judaeis amicas leges, quas in compendio recitavit Jacobus Basnagius (Hist. des Juifs, t. VIII, p. 49, seq.), ac ista jura Spartianus (In Vita Severi, c. 16) ait fundata ipsis esse tum, cum Severus, capta Ctesiphonte, in Aegyptum proficisceretur, h. e. an. fere CCII. Itaque 0171B non est credibile, cum multa ipsis jura concesserit, amplius quemquam prohibuisse ab aditu vel Hierosolymorum vel cujusquam alius in Palaestina loci, nec dici potest exilium Judaeorum vel Tertulliani adversus Judaeos librum demum post illum annum exstitisse, sed antea magis. In qua sententia confirmari videor loco aliquo Tertulliani ex Apologetico, c. 21, ubi praeter alia Judaeis narrat ne advenarum quidem jure concedi, ut terram patriam saltem vestigio salutarent. Quod etiamsi falsum sit de universo Palaestinae tractu, e quo non videntur Judaei ne per Adrianum quidem ejecti, quod multis locis scriptorum veterum imprimis docuit Jo. Massonus (In collect. histor. ad op. Aristidis ed. a Sam. Jebbio. § 6, n. 8); tamen Tertullianum ita oportuit existimasse in Apologetico. 0171C Unde caeteris, quae diximus, assumptis, ejusdem fere aetatis esse librum adversus Judaeos colligi quodam modo potest. Sed cum neque annus hujus libri accurate possit definiri, neque perspicuum sit, senseritne jam tum Tertullianus cum Montanistis, placuit etiam hunc librum iis adjungere, quorum nec aetas nec doctrina appareat; et collectis omnibus iis quae hactenus proposita sunt, ita fere ordinem librorum Tertulliani constituere.


Ante suscept. montanism.

De Oratione.

Ad Martyres.

De Spectaculis.

De Idololatria.

Apologeticum.

De Testim. animae.

0171D Lib. 2 ad nationes.

De Baptismo.

Lib. 2 ad uxorem.

(adversus Judaeos)


In Montanismo.

De Corona.

De Virg. velandis.

De Cultu feminar.

De Fuga in persecut.

De Exhort. castitatis.

De Monogamia.

De Jejuniis.

De Pudicitia.

Advers. Praxeam.

Adv. Hermog.

De Anima.

Scorpiacen.

Adv. Valentin.

Adv. Marcion. l. I.

De Praescript. haeretic.

II, III, IV, advers. Marc.

De carne Christi.

De Resurrectione.

Lib. V, adv. Marc.

De Pallio.

(De Patientia.)

Ad Scapulam.

(De Poenitentia.)


§ 3.— De Actis Perpetuae et Felicitatis, harumque montanismo.

Atque hic possemus finem facere disputationis nostrae; neque enim caetera Tertulliani scripta, quae vel perperam sunt ipsi adscripta, vel non exstant, excutere nobis est propositum. Sed in animum venit quaedam de Actis illis Ss. Perpetuae et Felicitatis dicere, quae sunt, qui etiam Tertulliano tribuerint. In quibus unum illum Whistonum impugnare placet, qui omnem operam dedit, ut haec Acta Tertulliano assereret 0172A (In the sacred history of the Jewish and christian church, part. II, vol. 6, pag. 477-78). Atque is Ss. illas martyres non quidem arbitratur e disciplina Montanistarum fuisse, quod quibusdam placuit, veluti Samueli Basnagio (Annalib. Polit. Eccles., tom. II, pag. 224, qs.); sed haec qui collegit, eum plane putat non montanistam modo, sed et Tertullianum fuisse. Qua de re nobis sedet contraria sententia. Nam primum multa sunt in ipsis, quos Perpetua reliquit, commentariis, quae haud dubie eam ostendunt e Montanistarum familia fuisse. Idque jam occupavit Basnagius, sed nactus est, qui contradiceret, Josephum Augustinum Orsium, qui, quamvis eum, qui acta ista collegit, montanistam existimet, tamen strenue in defendenda harum martyrum fide laborat 0172B (In diss. Apologet. pro Ss. Perpetuae, Felicitatis et sociorum martyrum orthodoxia, adversus Sam. Basnagium, Florent., 1728, in-4º); cujus argumenta memini mihi olim legenti rem istam non persuadere, sed plurima continere ab hac disputatione prorsus aliena. Sed nunc quidem non est ad manus; itaque unum Whistonum persequamur. Ille ne litteram quidem quae montanismum sapiat ait esse in his Perpetuae et Saturi commentariis, e quibus pene ista Acta composita sunt; quod quam a veritate abhorreat postea docebimus; deinde hoc unum sufficere ad omnem litem componendam putat, quod Tertullianus primus fuerit qui errores Montanistarum in Africam tempore fere eo, quo supplicia ab his martyribus sumpta sunt, induceret: quare cum vix in 0172C Africam haec scita fuissent delata eo tempore, non posse dici homines litterarum rudes longe remotos a Carthagine, quales isti fuerunt, jam istam disciplinam suscepisse. In quo sermone non unus error reperitur. Primum hoc sumit sibi haud dubie, quod isti martyres mortem subierint Tuburbii, cujus urbis scio mentionem injectam esse in spuriis horum Actorum exemplis, et est quoque ejus nomen a Whistono expressum, sed et per meliora απογραφα et argumentis Valesii ac Ruinartii (In not. ad Acta martyr., pag. 90, 91, ed. Amstel.) satis explosum. Quare si eos, ut illi viri docuerunt, Carthagine interemptos credamus, facile accipere hi notitiam errorum Montanistarum potuissent, cum Tertullianum Carthagine vixisse 0172D omnes norint. Unde vero Whistonus docebit Tertullianum primum fuisse, qui in Africa hos errores et tempore fere suppliciorum ab his martyribus sumptorum sparserit? Et si haec etiam dederim, quid, obsecro, incredibile est errores a Tertulliano in Africa disseminatos, quos ante annum CCV, jam scriptis defenderat (huic enim anno mortem Ss. Martyrum Whistonus adjunxit), perceptos ab his martyribus fuisse, imprimis cum plurimi ad societatem Montani accedentes, expertes litterarum fuerint, et ita horum martyrum similes. Ac multo magis abhorret id, quod nihil sit somniorum Montani commentariis ipsius Perpetuae et Saturi aspersum. Nam primum magna est suspicio humani sensus in ipsis speciebus his hominibus objectis. Etenim Perpetua non modo statim 0173A cum baptismo se profitetur dotem futurorum praenuntiandorum accepisse; sed ita etiam fidenter de ea dote loquitur, ut pro arbitrio futura praesagire et vel ab ipsis inferni suppliciis mortuos liberare posset. Quam postremam arrogantiam non excutiam nunc quidem, sed vehementer tamen dubito, an temporibus iis, in quae aetas Perpetuae incidit, h. e. saeculo P. N. C. secundo labenti, illa miraculorum facultas et quasi immanens virtus, quae Apostolis Ecclesiaeque Apostolicae data erat, recte tribui debeat. Cujus sententiae, ut brevitati locus detur, duas proponam rationes. Una haec est, quod doceri nullo modo possit, quemquam, si ab Apostolis discesseris, vel accepisse talem facultatem, nisi manibus eorum sibi impositis, vel illam communicare iterum cum aliis 0173B potuisse; contra, qui in contrariam partem disputari possint, plures sunt et satis illustres loci. Petrum et Joannem Apostolos, ut hoc utar, quare tandem a caeteris missos esse Samariam (Act. VIII, 14, sq.), quare manibus impositis virtutem efficiendorum miraculorum distribuisse novis christianis dicas, cum ipse jam Philippus Evangelista multis miraculis Samariae celebritatem esset consecutus? quare Christiani Ephesini (Act. XIX, 2, sq.) ad quos primus nunc Paulus Apostolus accesserat, neque accepisse se Spiritum S., neque etiam scire quid hoc rei esset, potuissent dicere, nisi ita, quemadmodum dicebamus, fuisset? Quod si ita est, neminem affirmare audeo sub finem saec. II. fuisse christianorum qui hujusmodi facultate splendesceret; neque enim tum, 0173C qui ab Apostolis eam potuissent accipere in vivis versabantur. Altera ratio in loco Eph. IV, 7, sq., continetur. Etenim cum Paulus multa superius disputasset, quibus iis etiam qui adhuc fuerant cultum deorum secuti, eamdem cum Judaeis partem vindicaret gratiamque divinam, ut dissentientes inter Christianos judaeos ac gentiles in concordiam redigeret; postea animadvertens, facultates ad miracula multum ad alendam utrorumque discordiam facere, et quod ipsae hae pro arbitrio Christi sapientissime sint distributae, et quem finem habeant, et quod non exstiturae sint nisi ad certum tempus, perspicue confirmat. Quo in loco quin intelligendae sint non communes omnibus christianis eaeque spirituales facultates, sed quorumdam 0174A christianorum ad propria miracula producenda idoneae, nemo, opinor, dubitabit, qui vel haec cum iis contulerit, quae sunt ab Apostolo Rom. XII, 3 8, et ad I Cor. XII, sq., disputata. Atque illas addit Paulus V, 13, ad Ephes. IV, V, 13-14, datas esse μέχρι καταντήσωμεν οἱ πάντες εἰς τὴν ἑνότητα τῆς πὶστεως, καὶ τῆς ἐπιγνώσεως τοῦ υἱοῦ τοῦ θεοῦ, εἰς ἄνδρα τέλειον, εἰς μέτρον ἡλικίας τοῦ πληρώματος τοῦ χριστοῦ. κ. τ. λ.; unde efficitur eo tempore exstinctas has facultates fuisse, quo cum ii, qui e Judaeis, tum qui e Gentilibus christiani facti erant, (οἱ πάντες) in iisdem rebus credendis agnoscendoque uno illo Filio Dei consensissent, et universa ex utrisque collecta societas christianorum (quae hic, ducta a tabernaculo Mosaico, repleto illo divino splendore, similitudine, πλήρωμα του 0174B χριστοῦ coll. c. I, 22, 23, dicitur) ad virilem quasi aetatem perducta, non se jactandam amplius fraudibus doctorum ἰουδαιζόντων permitteret. Sed istud tempus non ita multo post Apostolorum omnium obitum, aut sub mediam fere saec. II partem exstitisse suspicor. Etenim ut Adrianus Judaeis Hierosolyma cultumque ibi publice celebrandum interdixerat, christianos, quorum animi adhuc ad Judaeorum religionem fuerant inclinati, paucis exceptis, Sulpitius Severus (Histor. sacra, lib. II, c. 31), et hunc errorem abjecisse, et Marcum e gentilibus episcopum Hierosolymitanum creasse, quorum haud dubie exemplum caeteri ejusdem generis imitati fuere; neque enim post haec disruptam christianorum societatem pristinis de observanda lege Mosaica dissidiis unquam 0174C deprehendimus. Nam etsi quis obverterit Cerinthianorum, Ebionitarum, Nazaraeorum et Elcesaitarum familias, tamen qui his, transacta priori saec. II parte, se adjungerent, paucissimi fuere, neque existere ullo tempore tanta christianorum concordia potest, ut nulli sint prorsus, qui dissensum a caeteris profiteantur.


§ 4.— De Montanistis Artotyritis.

Est porro, quae magnam moverat suspicionem montanismi Perpetuae visio ea, e qua se illa fatetur instantem sibi violentam mortem intellexisse (Sect. 4). Nempe illi in visione offertur a quodam pastore buccella casei; edit illa, et qui adstant universi Amen dicunt. Quid hoc est? Nempe significatio necis violentae. 0174D Quomodo hoc sequitur: casei particula, et 0175A Amen, et violentum mortis genus? Mihi, si quid video, non videntur ea conjuncta aliquo modo, nisi hanc e Montanistarum familia virginem fuisse dicam; quippe quos, aliquos certe, Epiphanius (haer. 49, § 2) aliique dicunt in sacra coena (in agapis forte volebant dicere homines non nimis accurati) caseum adhibuisse. Jam vero usu venerat inter christianos, ut qui adessent ex multitudine Amen adderent in sacro epulo, id quod e Justino Martyre (In Apolog. mag. c. 85 et 87, ed. Grabii, p. 125, 131, 132), et distribui solebat etiam illud in carcere iis qui morti erant destinati. Omnia igitur perpicua sunt, si ista virgo e Montani disciplina fuisse putatur; si negatur, explicari nullo modo, ut mihi videtur, possunt.


§ 5.— Whistoni argumenta pro Tertulliano auctore horum Actorum expenduntur.

0176A

Sed ad alterum veniamus, quod est in eo positum: fueritne is, qui haec Acta collegit, vel scriptor e Montanistarum secta, vel idem ipse Tertullianus quod utrumque Whistono placet; recte quidem, si de illo quaeritur; si de ipso Tertulliano, longe secus. Illud igitur superius plane Whistono assentior propterea, quod et ille scriptor (in praefatione) prophetias ait se et visiones novas agnoscere et honorare, unde se et fatetur nova haec documenta martyrum et revelationum adjecisse, seque (Sect. 26), quoniam permiserit et permittendo voluerit Spiritus S. ordinem istius muneris (h. e. pugnam martyrum cum bestiis in theatro) 0176B conscribi, haec composuisse jactitat; quod haud scio an non alium quam montanisticum scriptorem prodat, hanc praecipue ob causam, quod orthodoxi non solebant magni aestimare Montanistarum martyres, et ita multo minus, ut supplicia ipsorum atque constantiam, etiam cum visionibus, quas contemnebant profecto, in litteras referrent. At quod est caput hujus disputationis, Tertullianum eum ipsum scriptorem fuisse, non dabo Whistoni argumentis, quae sunt ab eo latius proposita hoc modo: Primum haec Acta sunt, ut praefatio docet, non ita multo post ipsum hoc factum composita; deinde, exarata latine, tum, ab homine Africano, cujus rei est non leve in horrido Afrorum dicendi genere hic adhibito documentum; itemque multa adsunt verba familiaria illa quidem Tertulliano 0176C (quod pluribus exemplis probant Holstenianae ad haec Acta notae); postremo, scriptor fuit haud dubie e schola Montani, quam primus hoc fere, quo isti martyres interempti sunt, tempore Tertullianus in Africa propagavit; necesse est igitur Tertulliani etiam haec Acta esse. Quae omnia nihil, si quid video, docent, nisi Tertullianum esse posse eum, cui collecti hi commentarii debeantur, at eum istos etiam condidisse, illud Whistonus non est istis argumentis adsecutus. Et sunt profecto in his quae, cum ficta sint ad libidinem, vel plus efficiant quam velit, nihil efficiant. Nam et illud commentitium est, uti diximus, Tertullianum primum Montanismi in Africa disseminati fuisse auctorem; et verba Tertulliani cum his Actis communia, non sunt ex ejus quidem proprio dicendi genere, sed 0176D ex Africano. Etenim si plura verba quae sunt in Tertulliani consuetudine loquendi ostenderent, ipsum Tertullianum tale scriptum composuisse, certe necesse esset, etiam ipsius Perpetuae Saturique commentarios non ab ipsis, sed a Tertulliano fuisse compositos; multa enim sunt, ut Holstenianae observationes docent, vocabula in illis ipsis commentariis quae in Tertulliani etiam scriptis reperias. Atque occurri etiam suspicionibus Whistonianis potest argumentis contrariis. Nam in libro de Anima, c. 55, Tertullianus quamdam Perpetuae visionem in his Actis narratam commemorat, affertque ad comprobandam aliquam doctrinam; 0177A sed ne verbum est quidem ibi, quo se scriptorem horum Actorum significaret, quod haud dubito quin, uti solet, facturus esset, si ipse scriptor hujus historiae exstitisset. Deinde nihil, ut mihi videtur, quemquam oportet scripta Tertulliani modumque dicendi cognovisse, qui dicere ausit, genus dicendi illud, quod est in fine horum commentariorum, simul esse ejus, quod aliis in scriptis Tertulliani deprehenditur. Itaque eximenda sunt ista Acta e libris Tertulliani, nec necesse est igitur de ipsa eorum aetate disputare.


§ 6.— Usus universae hujus Disputationis exemplis ex historia christiana ductis demonstratur.

Atque, dum nos finem scribendi facimus, non dubitamus fore, quibus omnis haec opera, disputandis 0177B his rebus impensa, levis maleque collocata videatur. Sunt enim qui vel contemnendam putent omnem disputationem quae versatur in rebus parum certis et exsanguibus quodam modo, vel eas res quarum usus se non prima quasi fronte offert, sed perreconditus est, omni utilitate destitutas pronuntient. Quibus occurrere possemus magnorum virorum exemplis, quibus in hoc genere disputationum versari turpe non fuit visum, et praeclaris vener. Ernestii verbis, qui profecto, si quis alius, scit quantum sit pretium cuivis disciplinae statuendum, atque (in Prolus. de usu chalcographiae, p. 5) de singulis artibus ita judicandum censet, ut earum dignitatem et praestantiam, non tam utilitatis magnitudine et necessitate, quam inveniendi exercendique difficultate metiamur, neque quantum 0177C quaeque prosit, sed quanti quaeque sit, ponderemus; nisi vero quia magis et necessarium est et utile panes pinsi, quam tabulas pingi, propterea pistorum opificium arti pictoriae praeferendum putemus. Atque ego in enucleandis rebus subobscuris multo rectius industriam ponendam esse arbitror, quam in pervagatis aliis, quamvis eae quidem magis videantur ad usum communem accommodatae; cum in his parum vel nihil sit quod effugerit multorum diligentiam, in illis semper sit quod disputari amplius possit. In rebus vero iis quae non certae sunt, sed probabiliter constituendae, longe major est ad impetrandam intelligendi scribendique facultatem usus, quam in certis et quasi necessariis, propterea, quod illae multas habent 0177D veluti formas, et cogitari ac disputari in utramque partem possunt, quod magnam habere vim ad impetrandam ipsam intelligendi subtilitatem dudum est rectissimeque a veteribus traditum. Sed quid ego universa conquiram, cum et operam dederim, ut ipsi caussae, quantum fieri poterat, aliena, nec tamen a proposito nimis sejuncta, interponerem, quibus aliquantum satietati similium rerum mederer, et uti liceat exemplis, quibus declaretur, ea quae dedimus, quanquam leviora forte, tamen esse necessaria, si quis majoris momenti locos velit ex historia sacra excutere. In quibus ponendis non is ego sum, qui velim viros doctos reprehendere, sed pauca, quae non multum quaerenti occurrunt, afferam, ut usus tamen hujus disputationis quodam modo intelligatur. Disputant, 0178A ut ab hoc ordiar, viri docti quid causae fuerit ut se Montanistis Tertullianus adjungeret, in quibus multi audiendum Hieronymum putant, qui odio doctorum Ecclesiae Romanae ait incensum eum valedixisse communi Ecclesiae; quod, ut alia praeteream, vix est credibile, propterea, quod magnis laudibus Romanam Ecclesiam in libro de Praescript., montanistico illo, uti diximus, persequitur (c. 36.); nec in eo adversus Praxeam, c. 1, ubi vehementer eum, adulterantem illam Ecclesiam erroribus, insectatur, quidquam contumeliarum in ipsam hanc Ecclesiam ejusve Episcopum projicit. In historia deinde Montanistarum quot evitari peccata, quot argumenta emendari potuissent, si qui ante defectionem Tertulliani, quique postea libri scripti fuerint, accuratius fuisset constitutum? 0178B sunt, ut hoc utar, qui in flagitiis Montani ridiculum et muliebre oculos, capillos aliaque ornandi studium posuere, ducti rebus iis quas Apollonius apud Euseb., H. E. V. 18, memoriae prodidit; cujus verba, si quid video, hanc rem nullo modo confirmant, estque ab omnibus in eo peccatum, quod prophetam ibi commemoratum Montanum esse crediderint, cum Apollonii verba de vitiis universe intelligenda sint, quae a vatibus, quorum multos Montanistae jactabant, abesse deberent. Sed potest illa calumnia etiam retundi severioribus illis Tertulliani, in libris de Virg. vel. Cultuque femin., dictis adversus nimium muliebris elegantiae studium. Porro Epiphanius, haer. 49, sect. 14. Montanistas dicit inter orandum manum ori admovisse, unde 0178C Tuscodrugorum nomen meruissent; quam culpam Wernsdorffius, vir clarissimus, I. c., § 21, confutare vult loco quodam Tertulliani e libro de Orat., c. 13, ubi non esse modestiae ait manus inter preces sublimius efferre: qui locus e libro, a Tertulliano recte adhuc sentiente conscripto, nullam vim ad depellendam culpam habet, ut non dicam Epiphanium hoc non nisi de quibusdam montanistis referre. Praeterea disputationes Tillemontii aliorumque de calamitatibus Christianorum sub Severo, quam confusae sunt eae, omnesque earum loci quam perturbate ac praepostero ordine positi, hanc unam ob causam, quod qui flagrante priore, imperante Severo, vexatione, cum eadem cum orthodoxis sentiret Tertullianus, quique sub posteriore, cum ab iis se sejunxisset, scripti sint, 0178D libros non recte distinxerit. Denique nihil est disputatione nostra efficacius ad convellenda Whistoni somnia quae in libro superius citato (the true origin of the Sabellian and Athanasian doctrines of the Trinity, Lond. 1720, in-8º) proposuit, in quo Sabellianorum et, ut eos vocat, Athanasianorum de sanctissima Triade scita inventa per Simonem Magum ac per Montanistas resuscitata fingit, atque propterea Tertulliani ea in re sententiam triplicem fuisse conatur docere e triplici librorum genere qui essent ab eo exarati, cum vel recte sensisset, vel inclinasset ad Montani errores, vel imbutus iis omnino fuisset. Ubi in quovis librorum genere tales libros refert qui plane alii librorum generi a nobis asserti fuere, quo ipso omnis Whistoniana disputatio ad nihilum redigitur. 0179A Sed est tandem aliquando desinendum, ne nimii in his rebus videamur; et committendus noster libellus doctorum hominum judicio, quod tanto magis aequum rogamus nobis, quo magis vel ipsa rerum 0180A disputatarum natura, vel, quibus oppressi in iis proponendis fuimus, labores alii, effecerunt ut non potuerimus accuratoria tradere.