| Caput V |
|
Caput IV. De duobus Tertulliani ad nationes libris.
Articulus Primus. Analysis libri primi ad Nationes.
Duobus ad Nationes libris caussam Tertullianus adhuc egit christianorum, duasque utrumque librum satis aperte divisit in partes. In prima siquidem prioris libri ostendit christianos nec auditos, nec defensos falsissimis, iniquissimisque praejudiciis a gentilibus vexari, condemnari, ac crudelissime necari (Lib. I. cap. 1. et seqq.). Planum vero secunda in parte omnibus facit falsa omnino esse, quorum christiani accusabantur, crimina, horumque reos revera esse gentiles (Cap. 9. et seqq.). In prima autem secundi libri parte demonstrat, quam vana et absurda sit ficta a Varrone triplex ethnicorum Theologia, quae ab eo physica, mythica, ac plebeia sive gentilis appellatur (Lib. II. cap. 1. et seqq.). In secunda autem parte demonstrat deos Romanorum falsos esse, planeque commentitios (Cap. 9. et seqq.). Sed haec paulo enodatius explicanda sunt.
Primum itaque ethnicis vitio vertit, quod implacabili odio christianos persequerentur, tametsi qui, qualesve sint penitus ignorarent, nec scire unquam voluerint. Ubi primum enim illos agnoverant, statim desinebant odisse, christianamque religionem ultro amplectebantur. Neque id negari poterat, quod clamabat quotidiana ipsorum de multiplicato christianorum numero querimonia. Non sinit autem Auctor noster sibi objici hos, ut fieri aliquando solet, in malum conversos. Nullam quippe mali notam habet christianae religionis professio, cujus neminem aut pudet aut poenitet, ac de qua omnes gaudent et gloriantur (Lib. I. cap. 1.).
Si qua vero fuissent christianorum crimina, ad ea utique declaranda illos ethnici quaestione ac tormentis cogere debebant. At e contrario iis nomen suum vel sponte negantibus, vel negare coactis confestim credentes, fateri quoque debebant nihil mali in eorum religione posse deprehendi. Suis praeterea legibus quilibet judices tenebantur quorumvis criminum reos interrogare quae, qualia, et quanta haec essent, qui eorum socii, et receptores, ac ea tandem in scripta damnatorum sententia nominatim enuntiare. At nihil tale in christianorum damnatione factitatum, nec aliud eorum sententia pronuntiatum, nisi christianum nomen. Solum ergo nominis crimen erat; sed hoc ipsum nomen nihil barbarum, infaustum, inhonestum sonat, sed vel unctionem, vel saltem suavitatem, aut bonitatem, quando ab ipsis gentilibus chrestiani corrupte vocabantur (cap. 2, 3).
At hi plane desipiebant, qui solo auctoris nomine sectam christianorum se odisse causabantur (cap. 4). Non enim Platonicos, aut Pythagoraeos, ob Platonis, aut Pythagorae, nec medicos ob Erasistrati, nec grammaticos ob Aristarchi nomen oderant. Quis etiam nesciat nefas esse sectam aliquam odio habere nisi, quid in ea odio dignum sit, antea advertatur? Ethnici tamen nec christianam sectam, nec ejus auctorem noverant, nec volebant cognoscere. Ad haec vero, per ipsos cuilibet ethnico licebat, quam vellet philosophorum, tametsi reipublicae ac principibus infensorum, sectam amplecti. Eos quoque solos philosophos vexabant, qui veritatem ex parte docentes, aspernabantur illorum deos. Ita sane Socratem damnaverunt, quanquam Apollinis oraculo renuntiatus fuisset mortalium omnium sapientissimus. Non mirum itaque si illorum in christianos odium veritas pepererit. Sed vide, quaeso, quo insanientis animi furore. Fatebantur eos omnes meliores factos, qui ejurato falsorum deorum cultu, suum dederant christianae religioni nomen. Sed in illos hoc solo nomine crudelius saeviebant, eosque nocentes et sceleratos esse malebant quam christianos.
Contra tamen objiciebant ethnici quosdam ex christianis pessimos esse, ac vitiis sceleribusque perditos (cap. 5). Verum hi, inquit Tertullianus, pauci admodum erant; qui quidem, sicut noevi corporis, ita sectae suae ostendebant praestantiam. Quicunque porro, et quotquot illi fuerint hi, non secus ac philosophi, sectam suam flagitiis infamantes, erant veri desertores, nomine tenus christiani, imo hoc indigni nomine.
Urgebant gentiles sectam christianorum revera malam esse, ut pote quae imperatorum legibus damnata sit (cap. 6). At nonne eaedem, regerit auctor noster, imperatorum aliorumque justae leges statuerunt neminem unquam condemnandum, nisi prius criminis alicujus sit rite convictus? Cur ergo ethnici christianos nec auditos nec convictos condemnabant? Nonne plures etiam datae sunt ab eorumdem ethnicorum legislatoribus iniquissimae leges, postmodum emendatae, vel antiquatae? Denique injusta lex, qualis in christianos lata fuerat, nullum exigit honorem aut obsequium.
Nec instare poterant ethnici leges in christianos ab iis sancitas, qui illorum crimina communi popularique fama compererant. Nonne enim fama, fatentibus iisdem ethnicis, malum est quo nullum velocius? Sed illa tandiu tantum vivit, quandiu incerta, falsa, et mendax est. Ubi enim res est certa, ibi haec fama desinit. Investiganda igitur illius origo, atque exspectandum tempus, quod omnia revelat. Quis autem ab ipso christianae religionis exordio objecta christianis infanticidia, incestus, aliaque scelera in eorum synaxibus unquam deprehendit, patefecit, prodidit? Numquid ipsimet christiani? Sed summo silentio sua mysteria tegebant, nec poterant tam horrenda crimina, si illorum conscii fuissent, sine capitis periculo prodere. Numquid gentiles? Minime quidem. Quamvis enim christianos in suis synaxibus quotidie obsiderent, nemo tamen haec deprehendisse, nec ullus domesticus pretio corruptus, se aut vidisse, aut celavisse unquam testificatus est.
Praeterea christiani sectatoribus suis leges Christi sedulo observantibus pollicebantur aeternam felicitatem. At dic, quaeso, utrum non insano penitus homini credibile fiat illam aliquando promissam fuisse iis, qui tanta scelera perpetrassent? Nemo etiam gentilis, vel minimo humanitatis sensu praeditus, ea perpetrare ausus unquam fuisset. Ergo nec ulli christiani, quorum eadem ac caeterorum hominum natura, nec Cynopennae erant, nec Sciapodes, nec antipodes (cap. 7).
Quis autem non rideat ethnicos, qui ridiculo pueri, a muta nutrice educati, primoque vocis sono βέκκοις pronuntiantis, commento probare contendebant christianos Phrygibus aliisque nationibus esse posteriores? Quis enim nesciat christianam gentem, quae a Judaeis ortum duxit, esse caeteris antiquiorem? Quamvis autem aliis recentior foret, tertia tamen post Graecos et Romanos natio inhumanissimis superstitionibus addicta non erat (cap. 8).
Instabant ethnici christianos, ob deorum contemptum, omnium cladium esse auctores, atque idcirco exterminandos (cap. 9). Sed variis Tertullianus exemplis demonstrat mundum gravissimis calamitatibus, uti aquarum inundationibus, igne coelesti, ac generali diluvio perturbatum, obrutumque fuisse, antequam ipsimet ethnici deos suos finxissent, ac fundatae essent urbes, in quibus nati, commorati, et sepulti sunt. Quid vero, quod postea hi eximii dii non potuerunt ab aliis cladibus suos eripere cultores?
Secunda hujus libri in parte Auctor noster ostendit ipsosmet gentiles eorumdem criminum esse conscios, quorum christianos arguere frustra conabantur. Nam hi qui antiquos, sed impios ritus a christianis repudiatos immerito querebantur, illi ipsi a majorum suorum legibus, institutis moribus desciverant cultu, victu, ipsoque sermone, ac nunquam satis a se laudatas rejecerant vetustates.
Deinde vero christiani deos, quos nullos esse noverant, contemnere non potuerunt. Ethnici vero quos veros esse, ac se colere venditabant, penitus adspernabantur. Pluribus siquidem spretis, et repudiatis, quosdam tantum a se selectos honorabant. Nonne etiam contumeliose a senatu ejecti sunt deus Alburnus, Liber, Serapis, Harpocrates, Anubis, et statuae illorum eversae? Quid diis adhuc magis injuriosum, quam sine senatusconsulto eos coli non posse? Quid magis ignominiosum, quam a privato quolibet homine domesticos pignorari deos, publicos vero in hastario venditari? Quid turpius, quam pro templi solo, aditu, stipitibus, ostiis exigi mercedem? Quae major deorum infamia, quam senem in Saturno, imberbem in Apolline, in Marte militem, in Vulcano fabrum consecrari, quam diis maximis aequales facere mortuos homines, quam punire per deos, non vero per genium Caesaris dejerantes, quam pessimas quasque victimarum partes iis sacrificare? Quid tandem deorum majestate magis indignum, quam ab Homero aliisque poetis impune decantari Venerem sauciatam, vinctum Martem, Jovem ab aliis diis lacessitum, flentem, luxuriantem, suaque adulteria dinumerantem? Quid plura? Nonne iidem dii deridebantur in theatris, et Lentulorum, atque Hostiorum comoediis, ubi, cunctis plaudentibus, mimi et histriones ridiculam plane agebant Cybeles pastorem suspirantis personam, vel Jovis elogia et ignominias decantabant? Nonne dii infamabantur a perditis hominibus, qui in cavea repraesentabant Atym castratum, crematum Herculem, Ditem gladiatorum deducentem exsequias, ac Mercurium mortuos examinantem? Quis ergo diffitebitur hujusmodi deos, ab his ipsis, qui eos finxerant, gentilibus longe magis, quam a christianis contemni et derideri (cap. 10)?
Age vero, ethnici a mendace Tacito decepti, falso asseverabant a christianis adorari asini caput (cap. 11). Sed ipsi gentiles revera totos adorabant asinos cum sua Epona, suisque cum praesepibus consecrabant bestias. Qua vero ratione christianis crimini dabant, quod crucem Christi colerent, cum ipsi Atticam Palladem et Cererem Phariam a crucis stipite non discrepantem venerabantur? Nonne etiam rectae crucis parti superstruebant deos suos; et integris crucibus victorias, cantabra, siphara, et signa militaria, quae maximo habebant in honore (cap. 12)?
Quidam vero ex illis perperam opinati sunt Solem a christianis adorari, quia verum Deum suum, facie ad eumdem Solem conversa, precabantur, ac die Dominico spiritali indulgebant laetitiae (cap. 13). Verum improbi isti calumniatores negare non potuerant morem ethnicorum fuisse simili modo factitios deos suos precandi, atque illis dicandi unum hebdomadis diem, quem Dominico proximum, longe diverso ac Judaei ritu, celebrabant.
Tum deinde Tertullianus acriter, invehitur in bestiarium quemdam, Judaicae religionis desertorem, qui in Circo picturam Dei christianorum sub forma asini circumtulerat cum hac inscriptione: Onochoetes (cap. 14). Nam quanto longius istud a veritate abhorrebat, tanto certius erat ab ethnicis adorari deos cornutos, caprigenas, ac monstris omnino similes.
Nihil quoque falsius fingi poterat, quam a christianis sacra inter mysteria occidi infantem, ejusque sanguinem potari. At plane constabat ab ethnicis contra leges suas recens natos trucidari infantes, aut summa crudelitate injuriis aeris necandos exponi, aut elici eorum sanguinem, totosque praecoquos devorari (cap. 15).
Quid vero impudentius quam christianos falsi omnino nocturni incestus ab iis accusari, qui inficias ire nequibant gentiles Persas cum matribus suis palam coire, quique Oedipum scelus illud in theatro repraesentantem magno cum applausu laudabant incitabantque. Quin etiam isti ipsi cum liberis suis, quos, sicut diximus, exposuerant infantes, nec amplius agnoscebant, saepius infami incestu commiscebantur (cap. 16). Ne quis autem illud gratis fictum objiceret, ab auctore nostro confirmatur celebri exemplo, quod Fusciani Urbis praefecti tempore, nec paulo ante acciderat, quam hos libros scripsisset.
Pergit ille, palamque facit christianos frustra publicos hostes ab ethnicis ideo proclamari, quia non adorabant imagines Caesarum, nec per eorum genium jurabant (cap. 17). Plane enim ostendit hoc ipsum in crimen merito vocari rebelles illas nationes, quae ab imperatoribus debellatae, Parthicorum, Medorum, Germanicorum cognomina eis pepererant. Nonne etiam publici hostes fuerunt Romani, qui conspiraverunt adversus imperatores suos, eosque in palatiis suis nuper in Gallia occiderunt? Nonne etiam publici hostes dicendi sunt, qui illos vexaverunt omni contumeliarum genere in ludis circensibus, vel famosis libellis ad eorum statuas appensis? Denique quinam publici hostes, num christiani, qui nolebant deum vocare Imperatorem; vel gentiles, qui contra conscientiam illum non sine irrisione appellabant deum, ac per ejus genium dejerantes, pejerare non verebantur?
Novum porro hi scelus christianis inferebant, mirabilem videlicet in quibuslibet cruciatibus pro religionis suae veritate perferendis constantiam (cap. 18). Sed qua, quaeso, fronte et audacia? Nam ipsi maximis laudibus efferebant Regulum, qui primus crucis supplicio; reginam Aegypti, quae bestiarum morsu; uxorem Annibalis, quae, sicuti Dido, voluntario igne vitam finierunt? Nonne etiam laudabant atticam mulierem, quae post acerbissima tormenta linguam suam, ne secretum proderet, in tyrannum exspuit? Nonne etiam gladiatoribus laudi tribuebant, quod a se invicem, aut a bestiis necari, quod quidam vivos se comburi, quod Lacones se flagris caedi laniarique constanter paterentur?
At certe eo magis laudanda erat invicta christianorum in horrendis cruciatibus fortitudo, quod illos, non sicut ethnici, ad aucupandam inanem hominum gloriam tolerabant, sed quia certissime exspectabant futuram corporum resurrectionem, ultimum Dei judicium, atque aeternam pro meritis mercedem (cap. 19). Neque hanc propter exspectationem exsibilandi erant ab ethnicis, qui asserebant animas hominum in alia etiam bestiarum corpora migraturas, futurum Minois ac Rhadamanthi judicium, ac postea impios aeterno igne, pios autem in amoeno loco vitam aeternam transacturos.
Postremo Tertullianus ex hactenus disputatis concludit christianos, etiamsi omnium, quorum falso accusabantur, criminum rei fuissent, non puniendos tamen vexandosque ab ethnicis, qui eadem perpetrasse revera convincuntur (cap. 20). Denique quamvis christiani se criminum reos esse dixissent, maxima nihilominus diligentia ethnici investigare debebant an haec vera essent, ac legitimos audire, examinare horum criminum testes ac conscios. Sed nolebant haec a legibus suis statuta observare, ne agnita christianorum innocentia, eos amarent, quos odisse ac de medio tollere decreverant. Voluntaria igitur ignorantia errores suos amabant, oderantque veritatem.
Articulus II. Analysis libri secundi.
Secundo in libro, duas quoque in partes diviso, ostendit Tertullianus falsos esse gentilium deos, pravosque ac rejiciendos eorum cultus (lib. II. cap. 1). Quacumque enim majorum auctoritate stabiliti videantur, illorum falsitas adeo manifesta est, ut omnibus, qui se sponte non excaecaverint, facillime agnoscatur. Indomitam itaque horum obstinationem ut frangat Tertullianus, ea primum refellit, quae Varro, omnium sui temporis virorum eruditione praestantium facile princeps, in suis de religione libris tradiderat. Triplex autem ibi ille distinguit deorum genus: primum physicum, sive philosophorum; secundum mythicum, seu poetarum; tertium gentile seu populorum. Sed primum, inquit auctor noster, incertis nititur conjecturis, secundum meris fabulis, tertium ridiculis deorum adoptionibus, cultuque insano et turpissimo. Ea ergo omnia tam falsa sunt, quam communis unaque esse debet omnium de vero Deo sententia, unanimisque consensus.
Summa quippe erat physicorum seu philosophorum de Dei natura dissensio, quae non aliunde, quam ex ipsius ignorantia oriebatur (cap. 2). Sapientiam itaque frustra profitebantur, cujus initium est Dei timor. Quomodo autem eum timere potuissent, quem, quis qualisque sit ignorabant? Promptum tamen illis erat hunc verum Deum ex sacris nostris Scripturis cognoscere. Sed quae ex puris hisce fontibus hauserant, caeca gloriae libidine ducti, variis corruperunt argutiis, et exinde varias scissi sunt in partes. Platonici siquidem docebant Dei providentia omnia administrari; contra Epicurei id plane penitusque negabant. Asserebant iidem Platonici Deum intra, Stoici vero extra mundum esse positum. Fatebatur Diogenes se nescire quid in coelo agatur, quive dii sint: prius vero Thales Milesius Croeso de diis illum interroganti nihil prorsus respondere potuit. Socrates vero illos existere non quidem credebat, sed jussit tamen gallum gallinaceum Aesculapio immolari.
Quid plura? Dionysius deos trifariam divisit: primo in eos, qui sub adspectum nostrum cadunt, ut sol et luna; secundo in alios qui non videntur, ut Neptunus; tertio in alios, qui assumpti sunt ex hominibus, sicuti Hercules et Amphiaraus. Triplex etiam, sed diversum deorum genus excogitavit Arcesilaus, nimirum Olympios, Astra, et Titaneos. Posteriores vero tantum duos Xenocrates admisit, quemadmodum plerique Aegyptii non plures, quam solem et lunam, coelum et terram. Suspicabatur autem Democritus deos omnes ortos esse cum superno igne, cujus instar Zeno naturam esse voluit. Unde Varro docuit mundi animum esse ignem, quo quippe exstincto, morimur.
Ad id tamen unum hae omnes, quantumvis diversae, opiniones conspirare videntur, ut non alios Philosophi illi deos esse putaverint, quam mundi elementa, aut quae ex iis oriuntur (cap. 3). Verum Tertullianus haec vigilantium hominum somnia esse demonstrat. Nam Deus ex se ipso est, ingenitus, et aeternus, qui nec initium habet, nec finem unquam habebit. Atqui elementa partes sunt mundi, quem Plato creatum esse fatetur, et solus Epicurus increatum esse somniaverat.
Ad haec vero, si mundus et elementa dii sint, animalia esse debent, atque hoc ipso mortalia sunt, ac divinitate carentia. Nec audiendus est Varro, qui garriebat ea esse quidem animalia, sed quae ex se ipsis moventur, et idcirco immortales dii censendi sunt. Nam quoquo modo haec elementa moveantur, sunt profecto corporea, ac proinde destrui cum possint, dii esse nequeunt. Deinde vero, etsi sese moverent, motus tamen sui principium acceperunt ab alio, qui quamvis non videatur, omnium motuum primus auctor est, et idcirco verus solusque Deus.
Nec sinit Tertullianus sibi objici nomen graecum Θεός a cursu ac motu, quo elementa praedita sunt, reipsa derivari (cap. 4). Nam vera Dei denominatio non aliquam, quae oculis nostris conspiciatur, non secus ac cursus et motus, qualitatem significat, sed supremam majestatem ac substantiam. Quid vero, quod plures ethnici deos suos bene multos immobiles esse praedicabant. Nemo insuper inficias unquam ibit elementa componi materia, quam simplicissima Dei natura pati non potest. Et certe Zeno materiam mundi a Deo sejunxit, eumque per illam, tanquam mel per favos transire arbitratus est. Sed dicas velim, quo physici pacto mundum, ac comprehensa in eo elementa deos esse asseverant? Plato enim ipsum hunc mundum censet esse rotundum, capiteque carentem. Epicurus vero: Quae supra nos, inquiebat, nihil ad nos? solemque duntaxat pedalem esse effutiebat: contra Peripatetici illum toto terrarum orbe longe majorem esse opinabantur. Nonne ergo tales deos fingere summa dementia est? Denique Thales Milesius coelum rimando in puteum cecidit. Quid autem casus ille indicat, nisi vanam fuisse curiositatem physicorum, qui rerum naturam frustra scrutati verum illius artificem Deum omnipotentem non cognoverunt?
Instabat Varro tribuendam elementis divinitatem, qua homines aut summis beneficiis sibi devinciunt, aut premunt incommodis (cap. 5). Verum respondet Tertullianus elementa rerum prosperarum vel adversarum esse tantummodo instrumenta, verumque Deum, cui serviunt, esse illarum auctorem. Nam sicuti aegroti sanatio non medicamentis, sed medico, et mors hominis non gladio aut lanceae, sed latroni aut hosti tribuendae, sic prospera et adversa non elementis, sed Deo, aequo meritorum judici, adscribenda sunt. Constat praeterea elementa minui, intercidere, ac regi ab aliquo (cap. 6). At verus Deus nec minui, nec pati aliquid potest, omniaque regit, ac moderatur.
Transit inde Tertullianus ad secundum deorum genus quod Varroni mythicum seu poetarum cognominare placuit (cap. 7). Finxerunt autem poetae hos deos esse heroas, qui post transactam mortalem hominum vitam, praeclaris factis adepti sunt divinitatis praemium. Pessimo autem hoc exemplo Romani suos reges, aliis pejerantibus, deos similiter renuntiarunt. At quinam, amabo te, fuerant illi poetarum dii? Homines utique sordida aut scelerata origine procreati, qui per vitae suae curriculum in omni sese volutarunt genere scelerum. Quamobrem Plato poetas ipsumque Homerum, tanquam improbos deorum criminatores, civitate pellendos esse censuit. Quin etiam ethnici, quantumlibet impudentes, christianis tantam deorum infamiam exprobrantibus, nihil aliud respondebant, nisi meras esse fabulas poetarum. Verum etsi poetis se non credere clamarent; fictos tamen ab illis deos Cererem, Idaeam matrem, Saturnum, Herculem non solum venerabantur, sed horrenda quoque eis sacrificia faciebant. Quis igitur hos poetarum deos non summa sine impietate ab ethnicis coli et venditari non fatebitur?
Nec minus certe insulsum erat tertium deorum genus, quod Varro gentile, seu plebeium esse docebat (cap. 8). Non alii quippe erant hi dii, quam illi, quos quidam populi ad arbitrium ac libidinem adoptatos, ab aliis nec visu, nec auditu, ac ne nomine quidem discernebant. Tales Tertullianus memorat Atargartim, Coelestem, Versutinam, Obodam, Dusaren, Belenum, Delventinum, Visidianum, Numentinum, Anchariam, Praeverim, et Nortiam. Eadem vero licentia factum ille putat, ut Aegyptii, qui bestias colebant, patriarcham Joseph Serapidis nomine deum habuerint et honoraverint. Recte igitur ex dictis concludit falsissimos esse illos populorum deos; quando quidem solus verus Deus ubique praesens et omnium dominus, ab omnibus pariter colendus et adorandus est.
Secunda hujus libri parte Romanorum deos ille speciatim explodit et evertit (cap. 9). Eos autem Varro praepostere divisit in dubios, certos, et electos. Nam quis, inquit auctor noster, nisi amens, incertum dubiumque deum honorat. Certos vero deos et selectos qui habet ac veneratur, is alios profecto spernit ac reprobat. Inepta est igitur illa divisio deorum, qui paulo melius distingui poterant in communes et proprios. Verum primi, sive communes, iidem sunt ac publici et adventitii, qui paulo ante memorato a nobis et confutato deorum physico vel mythico genere comprehenduntur. Supersunt itaque tantum proprii Romanorum dii, qui vel ex devictis hostibus rapti, et Romam asportati erant, vel penates et lares, quos unusquisque privata in domo sua peculiarique ritu colebat. At hi omnes homines fuerunt, qui ob egregia quaedam facinora dii post mortem insulsa plane consecratione facti sunt. At quaenam, ait Tertullianus, unius ex eis, verbi gratia Aeneae, erant merita? Num pietas in patrem et filium? Sed is vel suam, sicut Antenor, prodidit patriam, vel eam, relicto Priamo et Astyanacte, flagrantem deserendo, non imitatus est foeminam Punicam, quae se cum filiis in ardentis patriae ignes injecit. Numquid melior Romanis, qui pro salute principum adversus liberos et conjuges jurabant? Si quid porro patrem humeris gestando promeruit nonne Argivi juvenes matrem suam, ne in sacris piaculum faceret, tanquam jugales vexerunt? Si suum ille patrem aluit, nonne filia quaedam majori pietate patri suo, in carcere posito, admovit ubera? Magis ergo illi divinis honoribus digni erant, quam ignavus timidusque Aeneas, qui post praelium Laurentinum nunquam comparuit. Numquid etiam divinitatis honorem meruit Romulus, qui interfecit fratrem suum, alienasque rapuit virgines? Numquid Hercules propter Augiae fimum ejectum, Penelope propter castitatem, Sanctus propter hospitalitatem jura divinitatis potius, quam Sterculus, quam filia Fauni, quam Ulyxes consequi debebant?
Quid vero de aliis longe turpioribus diis dicendum? Quid, obsecro te, divinitatis est in Larentina meretrice publica, et Romuli nutrice? Quid foemina, quae in ab Herculis aedituo post ridiculum ludum vitiata, ipso Hercule jam mortuo se compressam fuisse gloriabatur? Quis patienter ferat infamem Antinoum a Romanis deum haberi? Alios tamen non minus turpes deos hi commenti sunt, quos nuptiis ac procreandis liberis praeesse stultissime praedicabant. Tales sunt Consevius, Fluvionia, Vitumnus, Sentinus, Diespiter, Candelifera, Prosa, Farmus, Albana, Runcinia, Potina, Edula, Abeona, Domiduca, Volumnus, Voleta, Paventina, Venilia, Volupia, Praestitia, Peragenor, Consus, Juventa, Fortuna, Barbata, Afferenda, Mutunus, Tutunus, Pertunda, Subigus, Prema, et alii quorum officia nominibus suis appellare vel minimus pudoris sensus prohibet (cap. 10, 11).
Omnes porro Romanorum deos, ut simul et semel Tertullianus praecidat, ipsam petit illorum originem, quam Varro a Jove, Junone et Minerva orditur: sed quae a Saturno illorum parente repetenda est (cap. 12). Non hic autem, multo minus ejus filii, deus unquam esse potuit, qui e Coelo seu Chrono et Terra genitus, patrem suum castrasse perhibetur. Nec dicendum haec allegorice de tempore terraeque foecunditate explicari. Clarissimi siquidem scriptores Cassius Severus, Cornelius Nepos, Tacitus, Diodorus, et alii disertissime asseverant Saturnum revera hominem fuisse, qui variis orbis terrae partibus peragratis, in Oenotria seu Italia exceptus, monti et urbi, ubi sedem fixerat, ac toti Italiae suum imposuit nomen. Quia vero ille tanquam ex inopinato appulerat, nec cogniti erant ejus parentes, de coelo lapsus ferebatur. Ne quid autem ethnici mutire auderent, hoc recepto ab illis Sibyllae testimonio confirmat.
Itaque cum nullus ambigendi locus detur, quin Saturnus homo fuerit, inde certo colligitur, quos ethnici ortos ex illo, ac postea mortuos sepultosque fatebantur, hos reipsa fuisse homines (cap. 13). Atqui mortui homines non possunt esse dii, nisi vel a seipsis, vel ab aliis suam acceperint divinitatem. A se autem ipsis eam non habent. Non enim sivissent se primum fuisse homines, tot tantisque humanis infirmitatibus obnoxios. Neque etiam suprema divinitate ab alio aliquo donati sunt, nisi caeteris omnibus fictis diis potentiore, qui proinde solus verus Deus dici debet. Deinde nulla prorsus assignari causa potest, cur verus Deus alios fecerit deos. Non quidem ut sibi auxilio essent, vel ornamento. Deus enim omnipotens nullius ope vel ornatu indiget. Neque aliquos homines propter eorum merita deos fecit. Quid namque merebatur Saturnus, filiorum suorum devorator; aut Jupiter patris subductus furori, sororis adulter, qui ut alia stupra et adulteria securius faceret, bovis, imbris aurei, cygni, aliasque formas induisse perhibetur? Tam impii ergo et scelerati hujusmodi homines divinitatem nunquam meruerunt.
Neque ii etiam dii sunt, quos Dionysius Stoicus in nativos et factos distinguit (cap. 14). Tertullianus siquidem vel unico Herculis exemplo, sed quod plane sufficit, insulsissimam hancce opinionem evertit. Non enim divinitate dignus erat Hercules, quia feras interemit; quandoquidem plures occiduntur a gladiatoribus, neque etiam quia terrarum percucurrit orbem; nam Asclepiades Cynicus, pluresque philosophi majori mendicitatis labore cunctas lustraverunt totius mundi partes. Numquid ergo deus est, quia ille se contulit ad inferos? Sed quibusnam eorum via patet? Pergamus, si placet. Nonne eximius ille Hercules constupravit foeminas? Nonne ob amissum puerum militiam deseruit Argonautarum? Nonne lascivae uxoris venenis circumventus, accenso rogo, necem sibi ipse conscivit! Quis ergo mentis suae compos homo hunc credat esse deum? Quo etiam pacto Aesculapius potuit deus renuntiari, qui, ut narrat argivus Socrates, patre incerto natus, ob medicinae peritiam fulmine Jovis, quemadmodum ejus mater, percussus fuit. Athenienses tamen illum matremque ejus, sicut Thesca, adorant.
Nec coelo ac divinitate magis digni Castores, Perseus, Erigone, exoletus Jovis, sive Ganymedes, sicuti nec canes, scorpiones et cancri, quos romani in astra transtulerunt. Quis vero sine risu illa audiet nomina deorum, quos Romani certis quibusdam urbium ac domorum locis praepositos arbitrabantur? Ab iis quippe vocantur Viduus, Caeculus, Orbana, Arguis, Lana, Ascensus, Levicola, Forculus, Cardea, Limentinus, aliique singulis quibusque vitae officiis praefecti. Sed hi solis pene Romanis cogniti, si dii fuissent, caeteris omnibus nihil opus erat (cap. 15).
At ingrati plane sumus, inquiebant Romani, si divinitatis honores iis denegemus, qui vitae necessaria nobis invenerunt. Tribuendi igitur sunt, ait Tertullianus, hi honores Catoni, qui ficum viridem, et Pompeio qui cerasa Romam primi attulerunt. Sed nihil hac ratione futilius. Non enim fructuum inventor, sed auctor et creator verus Deus est. Et certe novae artes ab hominibus quotidie inveniuntur; nemo tamen harum inventores deos esse dixerit (cap. 16).
Instabant Romani se sua in deos pietate ac religione meruisse totius mundi dominatum. Itane vero, inquit Tertullianus? Numquid turpis Sterculus Romani imperii fines propagavit? Numquid Jupiter antri Idaei, Cretae patriae suae, ac jucundissimi nutricis suae odoris oblitus, his praetulit capitolium? Numquid Juno Carthaginis, quam Samo olim praeposuerat, penitus immemor, voluit eam a Romanis subverti? Sed horum, aliorumque imbellium deorum nec ulla fuit adversus fata potestas, nec potuerunt suas urbes provinciasque adversus hostium suorum arma tueri.
Ad haec vero, Romanorum imperium antea fundatum fuit quam ulla deorum essent simulacra, cultus ac sacra, quae postmodum a Numa Pompilio introducta sunt. Bellis itaque accrevit illud imperium, atque idcirco pari sacerdotum ac civium caede, pari rerum sacrarum atque profanarum ruina, totque sacrilegiis, quot trophaeis ac triumphis. Denique quis nescit funditus eversa fuisse regna Assyriorum, Medorum, Persarum, Aegyptiorum, qui non minore pietate, quam Romani, deos suos colebant? Solus ergo Deus, unus et omnipotens, regna dispensat, minime vero Romanorum aut aliorum gentium dii, quos tam factitios esse constat, quam illorum, a quibus coluntur, falsas vanasque religiones (cap. 17).
Articulus III. Variis rationum momentis ostenditur Tertullianum horum librorum esse auctorem, et nova Hoornbeeki id negantis opinio refellitur.
Testatum nobis Hieronymus fecit editos fuisse a Tertulliano praeter Apologeticum alios ad Gentes libros, de quibus ad Magnum haec scripsit in verba: Quid Tertulliano eruditius? quid accuratius? Apologeticus ejus, et contra Gentes libri cunctam saeculi obtinent disciplinam (Hieronym. epist. 83. ad Mag. pag. 656). Quis autem non videat hos, de quibus agimus, designari libros, et ab Apologetico distingui? Quamvis enim in Agobardi codice, de quo infra dicendum, inscribantur Ad nationes, eumdem tamen atque Ad gentes titulum esse quis diffitebitur?
Huc accedit Augustinus, qui Tertulliani nostri opinionem refellendo, ejus nomine hosce libros, tametsi paulo obscurius, citavit: Non dico, inquit, quod facetius ait Tertullianus fortasse, quam verius: Si dii seliguntur ut bulbi, utique caeteri reprobi judicantur. (August. lib. VII. de Civit. cap. 1. pag. 162.) Scimus quidem nonnullis visum ibi citari illius Apologeticum. Sed persuasum alii ita habuerunt non alios ibi, quam ad Nationes libros citari; ut inde illorum textum corrigi voluerint. Et certe postea ostendemus Augustinum ibi ad hos potius respexisse auctoris nostri libros, quam ad Apologeticum.
Praeterea hi libri in vetusto Agobardi codice manuscripto non semel inscribuntur ipso Tertulliani nomine. Secunda enim illius in pagina haec legimus: Hic sunt Tertulliani libri: Ad nationes liber I. Item Ad nationes liber II. In primi etiam libri fine: Tertulliani Ad nationes liber I. explicit. Incipit liber secundus Ad nationes. Hujus porro codicis librarius in prima ejus pagina litteris majoribus scripsit: Liber oblatus ad altare Scĩ Stephani ex voto Agobardi Epĩ, id est, Episcopi. Atis, inquiunt, ipse est Agobardus lugdunensis archiepiscopus, qui Caroli Magni filiorumque ejus aetate, atque ineunte saeculo nono florebat. Tum itaque descriptus fuit ille codex ex alio proculdubio antiquiore, in quo, atque aliis haud dubie pluribus, hi libri praefixum similiter habebant Tertulliani nomen. Communis igitur non eo tantum Agobardi, sed superioribus etiam saeculis, opinio erat Tertullianum horumce ad Nationes librorum esse auctorem.
Quamvis autem tanti roboris ratio nobis deesset; horum tamen librorum argumentum, aetas, atque in primis styli scriptionisque genus, ac summa cum Apologetico affinitas, illos a Tertulliano profectos esse demonstrant. Ex ipsa siquidem a nobis jam exhibita eorum analysi evidentissime patet illorum scriptorem in hoc esse totum, ut palam omnibus faciat christianos contra legum omnium praescripta ab ethnicis iniquissime vexari, eorumque criminum falso accusari, quorum revera conscii erant ipsimet gentiles. Scripti sunt ergo hi libri, ipsa Tertulliani aetate, cum ethnici tam caeco, quam effrenato furore in christianos adhuc saeviebant. Denique nihil in eis sive de christianis, sive de gentibus dictum est, quod Tertulliani aetati non conveniat, ipsumque ejus tempus non indicet.
Singularis quoque horum librorum stylus, insolitum dictionum verborumque genus, plane ostendunt Tertullianum esse verum illorum parentem. Nam peculiaris ejus ac propria caeterisque dissimilis ejus elocutio in eis ubique passim emicat, ac cito citius a quolibet lectore deprehenditur. Ad haec vero, in illis saepius occurrunt non solum eadem atque in Apologetico propria insolitaque Tertulliani verba, sed integrae etiam eaedem periodi. Neque id longa inductione probari necesse est, quod facile obvium, atque ex postea dicendis manifestum omnibus fiet. Nonne autem tanta utrorumque librorum affinitas et connexio satis aperte demonstrat illos ab uno eodemque scriptore, nimirum Tertulliano, esse compositos?
Miramur itaque recentiorem quemdam, magni certe apud suos nominis virum, qui audacter pronuntiat sibi plane non videri Tertullianum horum librorum revera esse auctorem. Sed quibus, putas, rationum momentis? Non aliis pene quam iis ipsis, quibus ei potissimum vindicatur: Non videtur mihi, inquit, auctor esse Tertullianus, non ejus stylus et materia, quae fere eadem quae in Tertulliani Apologetico, inde potius hausta, et per aliquem forte Tertulliani aemulum, aut studiosum ad eum efformata (Hoornbeek. lib. I. de theolog. Patr. cap. 1, § 10. pag. 106). Novum sane et mirum est illud argumentandi genus! Idem stylus, inquit doctus ille vir, et eadem est Apologetici et librorum ad Nationes materia; ergo hi libri non a Tertulliano, sed ab ejus aemulo aut studioso compositi sunt. Quid, si inde nos similiter concludamus Apologeticnm non ab illo, sed ab ejus aemulo aut studioso esse confectum? Numquid respondebit hunc librum Tertulliano ab aliis scriptoribus adjudicari? At nos etiam mox ostendimus ipsi quoque ab aliis adscribi illos ad Nationes libros.
Deinde vero eruditus ille vir nobiscum fatetur, quod negare non potest, eumdem esse horum librorum et Apologetici stylum. At, nec ille, nec alius unquam negabit Tertulliani stylum dicendique modum ita ipsi proprium et peculiarem esse, ut vix ac ne vix quidem ullus unquam potuerit illum imitari. Nonne ergo hinc, ut peritiores critici solent, longe potiori jure concludendum est eumdem Tertullianum horum trium librorum esse revera parentem?
Instat Hoornbeekius eamdem praeterea esse illorum materiam idemque argumentum. Sed quid inde? Numquid idem christianus auctor duos diversos de eodem argumento, ac potissimum in christianae religionis, ab ethnicis tanta iniquitate, quanta saevitia vexatae, defensionem libros conficere, aut scriptos retractando reficere, corrigere, augere, minuere non potuit? Nunquam certe is, qui haec nobis objectat, illud inficiabitur. Nam ipse, sicut alii omnes, palam confitetur Tertullianum libri ad Scapulam verum esse auctorem. Atqui in hoc libro idem atque in Apologetico, et duobus ad Nationes libris argumentum, videlicet christianorum iniquissime vexatorum caussa, sed quae brevius agitur. Ad haec vero libri ad Nationes, ad alios quam Apologeticus, et liber ad Scapulam directi sunt. Quid vero quod paulo post demonstrabimus alia plura in Apologetico, quam in libris ad Nationes, ac vice versa pertractari? Denique ostendemus Tertullianum validis rationibus ad hos libros post Apologeticum scribendos compulsum fuisse.
Urget tamen Hoornbeekius auctorem libri primi ad Nationes dixisse nondum elapsos a Christo nato annos ducentos: in libro autem de Monogamia circiter centum et sexaginta (Tertull. lib. de Monogam. cap. 3). Sed levissimas rationes alia longe leviori confirmare frustra nititur. Nam etsi constaret nullum librariorum in numeris describendis subesse errorem, ac certum foret initium horum annorum ab ipso Christo duci; non inde tamen concludi potest libros ad Nationes Tertulliano esse abjudicandos. In ipso siquidem horum primo legimus: Aetati nostrae nondum anni CCL (Idem lib. I. ad Nation. cap. 7). Ac non multo post: Ut supra edidimus aetatis nostrae nondum anni trecenti (Ibid. cap. 9). Numquid ergo hunc librum non ab uno eodemque auctore editum esse dixeris? Quis sanae mentis homo ita unquam argumentatus est? Quis non videat ab eodem scriptore, chronographum non agente, dici revera potuisse nondum a Christo fluxisse 200 annos, et alibi annos circiter CLX elapsos esse? Sed nos sane pruderet, taederetque tam vanam singularemque opinionem refellere, nisi quidam postea huic, quem magnis laudibus extollunt, novo auctori subscripsisse viderentur.
Articulus IV. Quo tempore hi libri publicam in lucem prodierunt.
Quo ipso tempore Tertullianus his ad Nationes libris componendis operam dederit, dictu nec promptum nec facile est. Quaedam tamen in eis aetatis notae atque indicia nobis sese offerunt. Primo etenim in libro legimus latam paulo antea a Fusciano, Urbis praefecto, sententiam in quemdam patrem, qui cum filium suum recens natum exposuisset, elapso dehinc tempore, sibi amplius non cognitum, a seque emptum, constupraverat (Tertull. lib. I. ad Nat. cap. 16). Atqui Capitolinus meminit Fusciani, Urbis praefecti, cui Pertinax proxime successit (Capitolin. in vita Pertinacis post init.). Initio autem anni 193. hic imperator creatus, post tres circiter menses occisus fuit. Non diu ergo post Pertinacis mortem Tertullianus hos libros edidisse dicendus est.
Neque objicias illum in eodem libro scripsisse: Aetati nostrae nondum anni 250, id est, a christianae religionis exortu (Tertull. lib. I. ad Nat. cap. 7). Nam postea adhuc scripsit: Ut supra edidimus, aetatis nostrae nondum anni trecenti (Ibid. cap. 5). Nihil ergo penitus certum et exploratum inde concludi potest. Majorem enimvero annorum numerum assignare ille procul dubio maluit, ne ethnicis ullum cavillandi locum praeberet. Praeterea ex duobus illis numeris, nondum anni 250 et 300 tam disparibus, quid certum colligi potest? Si quid autem inde colligere velis, prius definiendum tibi erit, quo Tertullianus anno assignaverit aerae christianae initium.
Nonnulli itaque existimant horum librorum aetatem certius agnosci posse ex aliis illius verbis, quibus ethnicos sic adloquitur: Ex vobis nationibus quotidie Caesares, et Parthici, et Medici, et Germanici sunt (Ibid. cap. 17). At haec, inquiunt, Caracallam spectant, qui Germanis Parthisque devictis, Germanici Parthicique agnomine anno 216 insignitus est. Non male quidem, si Caracallae soli haec honoris cognomina data fuissent.
Clarius ergo horum librorum aetatem indicant haec subsequentia Auctoris nostri verba: Adhuc Syriae cadaverum odoribus spirant; adhuc Galliae Rhodano suo lavant (Ibid.). Nam ibi proculdubio designantur Pescennius Niger, et Clodius Albinus, qui cum a Severo Imperatore defecissent, ille in Syria, hic in Gallia, cum suis copiis profligati caesique fuerunt. Atqui haec, quae in ejusdem Tertulliani Apologetico memorantur, contigerunt anno 194, vel 195, aut potius anno 197, sicuti supra fusius explicavimus (Supr. cap. 3. art. 2). Paulo igitur post hunc annum hos Tertullianus ad Nationes libros, sicut Apologeticum divulgasse dicendus est.
Quidam vero ex subsequentibus illius verbis: Temporum qualitas robu.... ris antiquitatis exegerit ingenia duriora: at nunc tranquillitas pacis et ingenia mitiora (Ibid. cap. 18.), arbitrantur confici posse haec ab illo tradita, cum Christiani sub initio imperii Severi optata pacis et otii tranquillitate fruerentur. At Severus ille persecutionem in eos excitavit datis anno 202 edictis. Antea igitur Tertullianus hos, inquiunt, libros confecerat.
Sed animadvertendum est illum his verbis induxisse ethnicos, perperam objicientes duriora fuisse suorum ingenia majorum, qui ad quoslibet etiam acerbissimos cruciatus patienter ferendos comparati magis erant, quam alii aetatis suae homines, quorum ingenia tranquillitas pacis et otii mitiora reddiderat. Si tamen haec ipsa Auctoris nostri verba de vera christianae Ecclesiae pace intelligenda esse contendas, ac probaveris, ultro tibi assentiemur. Inficias nemo tamen ibit ex superius dictis certius colligi hos ad Nationes libros et Apologeticum non multo post annum 197. publicam venisse in lucem. Quinam autem ex iis primum prodierint, alia est inter eruditos controversia, jam a nobis excutienda.
Articulus V. Utrum hi duo ad Nationes libri ante vel post Tertulliani Apologeticum scripti fuerint.
Qui duos ad Nationes libros post Apologeticum scriptos fuisse autumant, hi ratione triplici opinionem suam stabilire conantur. Primo enim Apologeticum anno circiter ducentesimo, atque initio commotae ab imperatore Severo adversus Christianos persecutionis, editum suspicantur; libros autem ad Nationes jam provecto Caracallae imperio, et postquam hic imperator Parthici Germanicique nomen accepisset. Verum jam ostendimus nutare penitus hujusce posterioris de Caracalla assertionis fundamentum.
Secunda illorum ratio est, Christianorum defensionem, quae totum et Apologetici et librorum ad Nationes complectitur argumentum, plenius in his quam in illo pertractari. Sed a nobis postea demonstrabitur quam vero parum similis sit haec conjectura.
Tertiam rationem sumunt ex verbis et periodis, qui aliis occurrunt in libris, quos Tertullianus post suam ad Montanistas defectionem divulgavit. Quasi vero nec alia his quoque similia reperiantur in aliis ejus libris, ac praesertim Apologetico, ubi longe plura eadem atque in libris ad Nationes occurrere fatentur.
Quam infirma autem haec rationum momenta, tam valida nobis videntur alia, quae ex his ipsis ad Nationes libris erui possunt. In his siquidem non semel Tertullianus promittit multa se alibi explicaturum. Ne vero aliquid dubii et incerti proferri quidam causentur, ea non urgebimus, quae Tertullianus, postquam probavit Christianos ob suum duntaxat nomen vexari, continenter addidit: Sed dum haec ratio suo loco ostenditur, vos, quam insequimini ad expugnationem nominis, edite rationem (Tertull. lib. I. ad Nat. cap. 3). Nihil enim ibi diserte pollicetur a se deinceps agendum, sed rem ipsam a se satis explicatam significasse nobis videtur.
At clarioribus profecto verbis spondet fore ut alibi longiorem instituat de futura corporum resurrectione, aeternisque hominum post mortem aut praemiis aut poenis disputationem. Hunc enim ille loquitur in modum: Viderimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur, (Ibid. cap. 7), id est, scriptis tradenda disponuntur et praeparantur. Ubinam vero hoc ille adversus ethnicorum ineptias digessit ac tradidit? Non in his quidem ad Nationes libris, sed sub finem Apologetici sui, quem potius quam alium librum designasse haud immerito dixeris (Idem, Apologet. cap. 48 et 49).
Tum deinde, ubi alias ethnicorum, christianos omnis publicae cladis caussam esse clamitantium, calumnias refellit: Postmodum, ait, obtundentur expositione totius nostrae disciplinae (Idem, libr. I. ad Nation. cap. 10). Die autem, obsecro, ubinam ille ad diluendas hasce gentilium criminationes hanc christianam doctrinam exposuit. Non in his certe ad Nationes libris, sed in pluribus Apologetici capitulis, uti vel ex sola patet, quam supra dedimus, hujus libri analysi (Idem, Apologet. cap. 17, 18 et seqq).
Praeterea pollicetur se aliquando probaturum falsa esse de Deo non modo ethnicorum poetarum, sed divinandi etiam artem profitentium documenta: Delibanda enim, inquit ille, nunc est species ista, cujus suo loco ratio reddetur (Idem, lib. II. ad Nat., cap. 5). Quo ergo in libro illam, qua gentilium ineptae accusationes redarguantur reddidit rationem? Nonne in Apologetico, ubi eam fuse explicatam legimus (Idem, Apologet., cap. 21 et 22)?
Quid plura? Ubi ille rursus gentilium, qui infanticidii Christianos impudentissime postulabant, audaciam retundit, illos his compellat verbis; Vos si de memoria abierunt quae caede hominis, quaeque infanticidiis transegisse, recognoscetis suo ordine. Nunc enim differimus pleraque, ne eadem videamur ubique retractare (Lib. II, ad Nation., cap. 15). Vides profecto ibi duo ab Auctore nostro diserte enuntiari. Primo quidem plenius a se ipso demonstrandum gentiles homicidii atque infanticidii esse reos. Atqui id ille nullibi fusius quam in Apologetico demonstrat. Secundo palam declarat multa se distulisse, alibi a se fusius enucleanda, ne eadem aliis in libris repeteret, ac retractaret. Sed ubi, quaeso, haec adversus gentiles uberius, quam in Apologetico disputavit?
Quis ergo, iis omnibus, quae retulimus, accurate expensis, non fatebitur Tertullianum, cum hos ad Nationes libros exarabat, nos ad suum misisse Apologeticum quem tum conficere meditabatur (Supr. cap. 3. art. 1)? Prius igitur libri ad Nationes, quam Apologeticus ab illo editi sunt. At ex assignata a nobis hujus aetate satis aperte colligi potest illum, ad datam scribendi Apologetici fidem liberandam, non longum interposuisse temporis spatium, nec moram pati potuisse, quin Christianorum caussa, sicuti apud universas nationes, ita apud eorum praesides, judices ac magistratus perorata, illorum innocentiam omnibus patefaceret. Si ergo Apologeticus liber circa annum Christi 200, quemadmodum diximus, publicam in lucem emissus est, hi duo ad Nationes libri paulo ante divulgati fuerant (Ibid.).
Articulus VI. De horum librorum argumento, et utrum illud plenius perfectiusque in eis, quam in Apologetico pertractetur.
Plura quidem in superiori articulo retulimus Tertulliani verba, quibus testatur se plura in his ad Nationes libris praetermisisse, quae in Apologetico fusius explicare decreverat. At haec plane repugnant illorum opinioni, qui contendunt harumce commentationum argumentum in libris ad Nationes uberius, perfectius, meliorique ordine, quam in Apologetico pertractari. Animum enim nescio qua ratione induxerant acre, vehemens, acutum auctoris ingenium, igneumque illius acumen passim ubique in his micare libris, sed eum violento illius impetu raptum, plura scripsisse, quae non satis meditata, polita, limataque sunt. Verum ruit plane haec opinio, si Apologeticus post libros ad Nationes ab eo, sicuti vidimus, profectus fuerit.
Praeterea constat plura magni sane momenti in Apologetico disputari, quae in libris ad Nationes omissa sunt, tametsi nonnulla in his vicissim libris, et neutiquam in illo legantur. Cunctis autem ut haec magis plana ac perspicua fiant, exhibendum censuimus indicem capitum, in quibus eadem aguntur. Inde enim unusquisque facile judicabit, in quibus hi libri a se invicem discrepant.
Index Capitum In quibus Apologeticus et libri ad Nationes, inter se conveniunt.
|
Liber primus ad Nationes. |
Apologeticus. |
|
Caput 1. |
Cap 1. |
|
Caput 2. |
Cap. 2. |
|
Caput 3. |
Cap. 2 et 3. |
|
Caput 4. |
Cap. 3 et 46. |
|
Caput 6. |
Cap. 4. |
|
|
|
|
Caput 7. |
|
|
Cap. 7 et 8. |
|
|
Caput 8. |
Cap. 8, non totum. |
|
Caput 9. |
Cap. 40 et 41. |
|
Caput 10. |
Cap. 12, 13, 14 et 15. |
|
Caput 11, 12, 13 et 14. |
Cap. 16. |
|
Caput 14, 15 et 16. |
Cap. 9. |
|
Caput 17. |
Cap. 35. |
|
Caput 18. |
Cap. 50. |
|
Caput 19. |
Cap. 47, 48, 49. |
|
Liber secundus ad Nationes. |
Apologeticus. |
|
Caput 12. |
Cap. 10. |
|
Caput 17. |
Cap. 25. |
Vides sane ex hoc indice cum Apologetico concordare primum ad Nationes librum, si hujus excipias caput quintum, in quo petita ab ethnicis ex malis quibusdam christianis argumentatio diluitur; et caput ultimum, quod totius libri conclusio est. Secundus autem liber ad nationes in septemdecim capitula divisus est, quorum quindecim nihil cum Apologetico commune habent. In octo autem prioribus ex his quindecim capitulis Tertullianus fictum a Varrone triplex deorum genus physicum, mythicum, plebeium, in septem vero posterioribus venditatos Romanorum deos exagitat et explodit.
Ex quinquaginta vero Apologetici capitulis ne media quidem pars cum duobus ad Nationes libris congruit. Cum caeteris autem dissidet, in quibus Tertullianus explicat asseritque quam vera sint Christianorum documenta, quam casti et incorrupti illorum mores, quam pii et sancti solemnes eorum coetus, ac quam religiosae synaxes. At de his nihil in libris ad Nationes. Uno verbo in hisce libris demonstratur Christianorum innocentia iniquissime vexata, ethnicorum vero injustitia, depravatio, corruptela et religionis pravitas, nihilque amplius. Verum in Apologetico haec quidem omnia, et insuper christianae religionis sanctitas ac veritas. Quis ergo ex hac horumce librorum collatione negare poterit illorum argumentum longe plenius ac perfectius in Apologetico, quam in libris ad Nationes explicari ac demonstrari?
Articulus VII. De librorum ad Nationes titulo; cur a Tertulliano scripti, ac quibus directi fuerint; de unico illorum manuscripto codice, variis editionibus, ac quorumdam in eos notis et observationibus.
Observatum a nobis fuit hos libros in Agobardi codice inscribi ad Nationes (Supr. hoc cap. art. 3); ab Hieronymo autem librorum ad gentes nomine citari, sed utriusque tituli eamdem esse significationem. Quia tamen illi ad quos hi libri directi sunt ab ipso Tertulliano Nationes aut miserae aut miserandae nationes appellantur, hinc certe potior videtur praefixa in Agobardi codice inscriptio (Tertull. lib. I. ad Nat. cap. 1. et lib. II, cap. 1).
Quidam autem ex hac epigraphe colligi posse autumant hos libros ad ethnicorum populum plebemque directos, Apologeticum vero ad ipsorum magistratus, judices ac principes. At de hoc quidem Apologetico certa res, et extra controversiam posita est. Quid tamen vetat quominus duo ad Nationes libri omnibus omnino ethnicis, cum populis, tum judicibus et praesidibus, scripti fuerint? Nonne in eis Tertullianus non solum in plebem gentilium invehitur, sed etiam in judices, qui contra praescriptam aequitatis legumque cunctarum formam Christianos indefensos et inauditos condemnabant? Nonne ergo dici potest Tertullianum, cum hanc ethnicorum injustitiam summamque crudelitatem cerneret, hos primum ad Nationes, id est, quoscumque gentiles direxisse libros, ut eos ad saniorem, si fieri posset, revocaret mentem. Sed quia nihil aut parum certe profecerat, tum ad judices nominatim praesidesque suum misisse Apologeticum, quo illos compelleret ad examinandam Christianorum caussam, ne ea inaudita condemnarent innocentes. Quanti vero hae rationes momenti sint, expendant aequi rerum aestimatores, ac pronuntient.
Quam multi ac frequentes libri Apologetici, tam rari sunt horum ad Nationes librorum codices manuscripti (Supr. cap. 2. art. 1). Unicus enim nobis superest, quem Agobardus, uti aiunt et a nobis jam annotatum est, archiepiscopus ludgunensis ad sancti Stephani altare obtulerat. Verum codex ille in marginibus plerisque ita situ, squalore, aut aqua pluvia corruptus est, ut extremae linearum litterae legi amplius nequeant. Saepius itaque depravatis locis, nisi emendatior codex reperiatur, medica manus afferri non potest, nec auctoris sensus plane percipi.
In veteri autem illo codice totum opus uno tenore, et absque ulla capitum divisione exaratum est. Sed Jacobus Gothofredus illud in varia capita distinxit, adjecitque capitum argumenta ac summaria. At Rigaltius, his omissis, retinuit solam capitum partitionem, in margine suis duntaxat numeris indicatam. Cuilibet itaque integrum est hanc, si ita judicaverit, distinctionem capitum, horumque immutare argumenta.
Omnium vero primus idem Gothofredus hos libros anno 1625, tales separatim typis excudi curavit, quales in memorato Agobardi codice descripti sunt. Postea Rigaltius illos cum aliis Tertulliani operibus divulgavit, quos septuagies octies se correxisse asseverat. Sed gratum profecto nobis fecisset, si dignatus fuisset dicere unde has omnes correctiones acceperit. Etenim illas non delibavit ex unico Agobardi codice, quem, optima fide a Gothofredo typis excusum, Rigaltius nunquam legisse videtur. Nam ut plura taceamus, inter haec verba, suo amatori apud vos, ille vacuum sicuti Gothofredus spatium reliquit tanquam aliquid deesset (Tertull. lib. II. ad Nat., cap. 10). At in manuscripto codice nihil deest, et omnia sana atque integra sunt. Non hunc igitur codicem perlustravit, sed solam ejusdem Gothofredi editionem. Ex hujus itaque conjecturis, quas in notis suis consulto adjecerat, has Rigaltius, quas vocat, hausit emendationes, easque et alias plures a se, vel bene, vel saepius male excogitatas, in textum horumce librorum, perinde ac si sui essent, audacter intrusit. Longius sane foret illas omnes hic exhibere, quas unus ex nostris cum nova operum Tertulliani editione repraesentare serio meditatur. Plures tamen, quae majoris momenti sunt, opportuniori loco infra notabimus. De postrema tandem horum librorum editione, a Priorio adornata, nihil nobis amplius dicendum suppetit; quando quidem ille Rigaltianam κατὰ πόδας secutus est.
At his porro, quos illorum ad Nationes librorum editionibus praefectos memoravimus, scriptae sunt in illos notae et observationes. Gothofredus autem plures quam alii edidit, quibus menda librarii et Tertulliani verba, tametsi quandoque non adeo obscura, explanare, aut similibus ipsius et aliorum dictis confirmare nititur. Pauciores vero a Rigaltio more modoque suo, de quo satis supra diximus, scriptae sunt, quas Priorius curavit typis recudi, eisque unam ex Pamelio, et alias proprio ingenio adjecit. Quanti autem sint momenti, eruditi viri non semel pronuntiarunt.
| Caput V |
|