| Caput VII |
|
Caput VI. Novae in Tertulliani Apologeticum, duos ad Nationes libros, et unum ad Scapulam observationes, quibus primum ostenditur Christianam religionem fultam esse sacris Veteris Testamenti Scripturis, et quomodo hae Scripturae ad Christianos, Judaeorum successores, pervenerint, ac quanta illarum auctoritas.
Articulus Primus. Quomodo Tertullianus ostendat Christianam religionem, Tiberio imperante, in mundum introductam, sacris fulciri Judaeorum Scripturis, ac Christianos, etsi ab iisdem Judaeis nomine, quorumdam ciborum usu, festis diebus et circumcisione discrepent, in eorum tamen, ex patrio solo ob sua scelera pulsorum, locum fuisse revera subrogatos.
Non aliud Tertulliani in iis, de quibus agimus, libris propositum fuit, nisi ut, caussam Christianorum agendo, demonstraret veram esse illorum, falsam vero gentilium religionem, hosque omnium reipsa reos esse criminum, quorum eosdem Christianos falso accusabant. Sed quia haec ab illo non satis distincte et distribute tractantur, ac plura et difficilia occurrunt, ea pro virili nostra parte in meliorem ordinem redacta, solito more nostro examinare et explicare connitemur.
Fatetur Tertullianus non vetustam admodum esse Christianam religionem; utpote quae a Christo Domino sit fundata, regnante Tiberio Caesare, ante cujus tempus nunquam auditum fuerat Christianorum nomen. Census enim, inquit ille, hoc est origo et initium, istius disciplinae, ut jam edidimus, a Tiberio est (Tertullian. Apologet. cap. 7). Prius vero dixerat: Tiberius, cujus tempore nomen Christianum in saeculum introivit (Ibid. cap. 5). Ubi autem et quando illud primo introductum fuerit si quis scire aveat, ex Apostolorum Actibus discet Paulum et Barnabam in Antiochena Ecclesia docuisse turbam multam: Ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli christiani (Act. cap. XI. 25). Quamobrem Tertullianus noster alio in libro: Aetatis, inquit, nostrae nondum anni ducenti et quinquaginta, ac postea: Aetati nostrae nondum anni trecenti (Tertull. lib. ad Nat. cap. 5. et cap. 9). Quin etiam in Apologetico: Hesterni, ait, sumus, id est, non a longo tempore, sed tanquam hesterna, si cum aliis comparemur, die nati. Ibi autem monitos nos esse voluit non magno sine miraculo factum, ut Christiani, tametsi ab annis tam paucis exorti, omnia orbis terrarum, exceptis solis ethnicorum templis, loca impleverint (Idem, Apolog. cap. 37).
At quanquam Christiana religio, fatentibus etiam ejus sectatoribus, adeo, sicut ait Tertullianus, novella fuerit, ut Tiberiani temporis ita ille loquitur (Ibid. cap. 21), hoc est, Tiberio Caesare, sicut mox diximus, imperante in hunc mundum introducta sit; certum tamen est ipsam antiquissimis, ut ille adhuc ait, Judaeorum instrumentis, id est, sacris Veteris Testamenti scripturis esse suffultam. Non iis autem tantum subnixa est, sed illae etiam non minus ad Christianos nunc pertinent, quam olim ad Judaeos. Paulo enim superius Auctor noster scripserat: Unius prophetae scrinium, id est Moysis libri, aliorum omnium libros pluribus saeculis vincit, in quo videtur thesaurus collocatus totius Judaici sacramenti, et inde etiam nostri (Ibid. cap. 19); in nostris vero codicibus manuscriptis, et inde jam et nostri. Quibus sane verbis Tertullianus significat in hoc et aliis Veteris Testamenti libris divinum nostri, sicut olim Judaeorum, sacramenti thesaurum revera collocari.
Contra tamen objiciebant ethnici hanc futilem esse et absurdam praesumptionem, jactationemque Christianorum, qui sub umbraculo insignissimae religionis (Idem, cap. 21) se volebant abscondere, atque impium, quem homini crucifixo exhibebant, cultum tutari. Nam magna, inquiebant, illos inter et Judaeos erat, non solum nomine, sed ipsis etiam rebus discrepantia. Primo enim, sicut nemo nesciebat quanta fuerit Judaeorum antiquitas, ita nullus plane ignorabat Christum esse hominem, quem ipsimet Judaei non a longo, uti mox animadvertimus, tempore judicaverunt, ac crucis affecerunt supplicio. Deinde illi inter se dissidebant victus exceptionibus, hoc est quibusdam ciborum generibus, quibus hi abstinebant, illi vero utebantur. Tertio, secum discrepabant solemnitatibus dierum, quae apud utrosque erant prorsus diversae. Denique differebant ipso signaculo, sive, ut ait Minutius Felix, notaculo corporis, quod ab Apostolo, signum circumcisionis, et signaculum justitiae fidei in praeputio vocatur (Minut. Felix, pag. 376. Paul. Epist. ad Rom. IV. cap. 4). Atqui haec omnia Christianis et Judaeis debebant esse communia, si eidem Deo manciparentur.
At nova non fuit haec non modo gentilium, sed etiam Judaeorum adversus Christianos argumentatio. Nam Justinus martyr in sua ad Graecos cohortatione illam gentilium nomine sic urget: Εἰ δὲ τὶς φάσκοι τῶν προχείρως ἀντιλέγειν εἰθισμένων, μὴ ἡμῖν τὰς βίβλους ταύτας, ἄλλα Ἰουδαίοις προσήκειν, διὰ τὸ ἔτι νῦν ἐν ταῖς συναγωγαῖς αὐτῶν σώζεσθαι, καὶ ματὴν ἡμᾶς ἐκ τούτων φάσκειν τὴν θεοσέβειαν μεμαθηκέναι λέγοι (Justin. martyr. Cohort. ad Graec. pag. 14): At si quis eorum, qui temere contradicere consueverunt, nobis objiciat non nostros hos esse, sed Judaeorum libros, et per vanitatem nos jactare religionem ex eis hausisse dicat. Alio autem in libro Judaeum, eodem quo Tertullianus modo, Christianis haec objectantem sic inducit: Ἐκεῖνο δὲ ἀποροῦμεν μάλιστα, εἰ ὑμεῖς εὐσεβεῖν λέγοντες, καὶ τῶν ἄλλων ὀιόμενοι διαφέρειν, κατ᾽ οὐδὲν αὐτῶν ἀπολείπεσθε, οὐδὲ διαλλάσσετε ἀπὸ τῶν ἐθνῶν τὸν ὑμέτερον βίον, ἐν τῷ μήτε τὰς ἑορτὰς, μήτε τὰ σάββατα τηρεῖν, μήτε τὴν περιτομὴν ἔχειν, καὶ ἔτι ἐπ᾽ ἄνθρωπον σταυρωθέντα τὰς ἐλπίδας ποιούμενοι. (Idem Dialog. cum Tryph. pag. 227). Illud certe quidem ambigendo maxime miramur vos, qui veram jactatis religionem, et aliis hominibus praestare vultis, cum nihil ab eis varietis, et vita degenda nihil a gentibus differatis; utpote qui neque festos dies, neque sabbata servetis, neque circumcisionem habeatis, atque insuper in homine crucifixo spem collocetis.
Respondet itaque Tertullianus maximam olim Judaeorum fuisse apud Deum gratiam, ob insignem justitiam et fidem originalium auctorum (Tertullian. Apologet. cap. 21.), id est, primorum patriarcharum, ex quibus originem suam ducebant. Quamobrem tunc felices, et generis, ut ille ait, magnitudine, et regni sublimitate floruerunt. At eorum posteri, fiducia, ita ipse prosequitur, patrum inflati, deviantes a disciplina in profanum modum, spreverunt Dei monita, ac conculcatis ejus legibus, in quaelibet ruerunt vitiorum genera. Sed quem Deum optimum contempsere, hunc severum judicem experti sunt. Quod quidem evidentissime probat exitus hodiernus ipsorum, quo dispersi, ait Auctor noster, palabundi, et coeli et soli sui extorres, vagantur per orbem sine homine, sine Deo rege (Ibid.). Totum autem hunc magistri sui locum Cyprianus decerpsit, ac quaedam etiam ipsamet ejus verba huncce in modum mutuatus est: Judaeis primum erat apud Deum gratia. Sic olim justi erant, sic majores eorum religionibus obediebant. Inde illis et regni sublimitas floruit, et generis magnitudo provenit. Sed illi negligentes, indisciplinati, et superbi postmodum facti, et fiducia patrum inflati, dum divina praecepta contemnunt, datam sibi gratiam perdiderunt. Quam vero fuerit illis profana vita, quae contracta sit violatoe religionis offensa, ipsi quoque testantur, qui etsi voce tacent, exitu confitentur. Dispersi et palabundi vagantur, soli et coeli sui profugi, per hospitia aliena jactantur (Cyprian. de idolor. vanit. pag. 15). Sed haec jam retulimus in dissertatione nostra de libro Minutii Felicis, qui inde Caecilii pervicaciam retundit (Dissertat. in Minut. cap. 6. art. 3).
At non solum huc et illuc per totum terrarum orbem Judaei errant ac vagantur; sed nec ipsis quoque, pergit Tertullianus, advenarum jure terram patriam saltem vestigio salutare conceditur (Tertullian. loc. cit.). Ubi vero contra eosdem Judaeos nominatim alio in libro disputat, palam adhuc asserit illud non modo eis non permissum, sed etiam vetitum, quemadmodum a sacro propheta, videlicet Isaia, praenuntiatum longe antea fuerat. Audi, quaeso, ejus verba: Animadvertimus nunc neminem de genere Israel in civitate Bethlehem remansisse, et exinde quod interdictum est, ne in confinio ipsius regionis demoretur quisquam Judaeorum, vel hoc quoque esset adimpletum per Prophetam: «Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae,» id est, quod belli tempore eis evenerit (Isaiae, cap. I. 7); « regionem vestram in conspectu vestro exteri comedent, et deserta, et subversa erit a populis alienis.» Et alio loco sic per Prophetam dicitur: «Regem cum claritate videbitis,» id est, Christum facientem virtutes in gloria Dei Patris, «et oculi vestri videbunt terram de longinquo » (Ibid. cap. XXXIII. 17). Quod vobis pro meritis vestris post expugnationem Jerusalem prohibitis ingredi in terram vestram, de longinquo eam oculis tantum videre permissum est (Idem, lib. adv. Judae, cap. 13). Prior quoque ille Isaiae locus à Cypriano eamdem ob caussam citatur (Cypr. lib. I. adv. Judae. § 6. pag. 22).
Ea porro praedictio, ac subsecutum patriae ingressu interdictum ab auctore Eusebiani Chronici hisce verbis confirmatur: Bellum Judaicum, quod in Palaestina gerebatur, finem accepit, rebus Judaeorum penitus oppressis: ex quo tempore etiam introeundi eis Jerosolyma licentia ablata, primum Dei nutu, sicut Prophetae vaticinati sunt, deinde Romanis interdictionibus (Euseb. Chron. ad ann. Christ. 135).
Antea vero Justinus martyr citat eamdem atque Tertullianus, priorem Isaiae de ejiciendis ex patria sua Judaeis vaticinationem (Justin. Cohort. ad gent. pag. 14.), alteraque adhuc in medium allata, continenter adjecit: Ὀτὶ δὲ φυλάσσεται ὑφ᾽ ὑμῶν, ὅπως μηδεὶς ἐν αὐτῇ γενήται, καὶ θάνατος κατὰ τοῦ καταλαμβανομένους Ἰουδαίου εἰσίοντος ὥρισται. Cavere autem et servare vos, ne quis ibi sit, et poenam capitalem constitutam esse adversus Judaeum eo ingredientem probe scitis (Justin. Apolog. 1. pro christian. pag. 84). Hieronymus vero: Post extremam vastitatem etiam leges publicae pependerunt, et prohibiti sunt Judaei terram, de qua ejecti fuerant, ingredi (Hieronym. in cap. VI. Isai. v. 11. p. 65.). Et rursus alibi: Nullus Judaeorum terram quondam et urbem sanctam ingredi lege permittitur (Idem, in cap. XVIII. Ezechiel. v. 16. p. 617).
Quo autem tempore, et a quo Imperatore lata sit ea lex, si roges, ex Eusebio discere poteris, qui narrat anno 12 Adriani imperatoris, post eversam urbem Berthera, non procul Hierosolymis dissitam: Τὸ πᾶν ἔθνος ἐξ ἐκείνου καὶ τῆς περὶ τὰ Ἱεροσόλυμα γῆς πάμπαν ἐπιβαίνειν εἴργεται· νόμου δόγματι καὶ διατάξεσιν Ἀδριανοῦ, ὡς ἂν μὴ δ᾽ ἐξ ἁπόπτου θεωροῖεν τὸ πατρῶον ἔδαφος ἐγκελευσαμένου, Ἀρίστων ὁ Πελλαῖος ἱστορεῖ. Judaeorum universa gens in regionem circum Hierosolyma sitam pedem inferre prohibita est; adeo ut ne prospicere quidem e longinquo patrium solum ipsis liceret, ut scribit Aristo Pellaeus (Euseb. l. IV. Histor. Eccles. cap. 6. pag. 118). Verum Hilarii aetate nonnihil de hujusce legis severitate relaxatum est, quemadmodum his totidem verbis significat: Quin etiam nunc ingressu civitatis ejusdem edicto romani Regis inhibentur. Et cum deserta sanctorum sancta, et prophetias silere, et placationum hostias deesse, et dignitatem omnem deformatam ministerii levitici recordantur, conversi nunc, et fame verbi Dei et cibi salutaris affecti, ad solatium praesentium miseriarum circumire sunt soliti civitatem (Hilar. Tract. in psalm. LVIII. § 7. p. 130). Verum infelix ille populus hoc qualicumque miseriarum suarum solatio non gratis frui poterat, sed pretio redimere cogebatur. Audias velim testem hujusce rei locupletissimum Hieronymum: Usque ad praesentem diem perfidi coloni....... prohibentur ingredi Jerusalem: et ut ruinam suae eis flere liceat civitatis, pretio redimunt; ut qui quondam emerant sanguinem Christi, emant lacrymas suas...... adhuc fletus in genis, et livida brachia, et sparsi crines, et miles mercedem postulat, ut illis flere plus liceat (Hieronym. in cap. I. Soph. V. 15. pag. 1655).
Atqui non haec tantum sacris, sicut dictum est, prophetarum vocibus praedicta fuerant: sed eaedem, ait Tertullianus, semper omnes ingerebant fore, uti sub extimis curriculis saeculi ex omni jam gente, et populo, et loco custodes sibi allegeret Deus multo fideliores, in quos gratiam transferret pleniorem quidem ob disciplinae auctoris capacitatem (Tertullian. Apologet. cap. 21). In nostris codicibus manuscriptis legimus eadem pro eaedem, et auctioris pro auctoris, nec omnino male. Cyprianus vero haec sicuti superiora, paulo ante a nobis memorata, pari modo delibavit: Deus ante praedixerat fore ut, vergente saeculo, et mundi fine jam proximo ex, omni gente et populo et loco cultores sibi allegeret multo fideliores, et melioris obsequii, qui indulgentiam de divinis muneribus haurirent, quam acceptam Judaei, contemptis religionibus, perdidissent (Cyprian. lib. de idolor. vanit. pag. 15). At neuter ibi indicat quae illa fuerint sacrorum vatum oracula; sed Tertullianus quaedam alio in libro citavit, et plura Cyprianus, atque etiam postea Lactantius, ut suo loco a nobis demonstratum est (Idem, lib. adv Judae, cap. 12. Cyprian. lib. I. adv. Jud. § 11. pag. 23. Dissertat. in Lactant. cap. 10. art. 1).
Christianis itaque tanquam in Judaeorum olea, ut adhuc loquitur Tertullianus, ex oleastro insitis, atque in eorum locum suffectis, communis illis factus est cum iisdem Judaeis sacrarum Veteris Testamenti Scripturarum thesaurus (Tertull. lib. de Testim. anim. cap. 5). Prius autem sanctus martyr Justinus asseveranter affirmaverat doctrinam in sacris Veteris Testamenti Scripturis traditam pertinere ad Christianos, ad quos non sine divina providentia ab ipsismet Judaeis transmissae sunt (Justin. cohort. ad gent. pag. 14).
Quamvis autem Judaeis et Christianis communes hi libri facti sint, non inde tamen sequitur ab istis recipi debuisse omnes in hisce libris praescriptos ritus. Nam plures jure merito Christus abrogavit, quemadmodum sabbata, dies festos, circumcisionem, et hujuscemodi, quae carnalibus Judaeis praescripta fuerunt. Nam haec omnia umbrae erant et figurae, ac in signum data, quae, uti luculenter Tertullianus alio in libro demonstrat, veritatis, id est, Christi adventu debebant evanescere et antiquari (Tertull. lib. adv. Judae. cap. 3 et 4).
Christiana itaque religio, etsi regnante Tiberio imperatore, in mundum a Christo introducta, in Judaicae tamen locum substituta, divinas illius Scripturas haereditario quasi jure accepit, et illis, sicuti diximus, fulta et subnixa est. Sed id clarius adhuc patebit, postquam more nostro expenderimus, quid de iisdem sacris Judaeorum, seu Veteris Testamenti Scripturis, a Tertulliano nostro statuatur.
Articulus II. Quando et quomodo sacrarum Scripturarum libri, hebraice primum conscripti, in linguam graecam a Septuaginta duobus interpretibus conversi; an in diversis cellulis; ubi de Aristea, Ptolemaeo Philadelpho, Pisistrato, horumque et Attalicorum Regum bibliothecis, ac de Demetrio Phalereo grammaticorum probatissimo.
Observat Tertullianus Deum a primordio misisse viros, justitia et innocentia conspicuos, qui illum unicum esse et agnoverunt, et praedicaverunt (Tertullian. Apologet. cap. 18). Hi autem docebant ab hoc unico Deo creata omnia, de humo hominem formatum, dispositas temporum vices, edita divinae majestatis suae signa, conditas morum vitaeque recte agendae leges, ac producto aevo omnes homines ad vitam rursum excitandos, et judicandos, ut pro meritis aeterna aut poena aut felicitate afficiantur. At ibi in Tertulliani textu haec legimus verba: Quas demerendo sibi disciplinas determinaverit, quae ignoratis aut deseritis; quae quidem Heraldo adeo obscura corruptaque visa sunt, ut nihil de his pronuntiare audeat. Sed non tanta fuit timiditas Rigaltii, qui contra apertam omnium manuscriptorum editorumque codicum fidem particulam qui pro quas, ac deinde quas pro quae scribi nulla tamen reddita ratione voluit. Lubenter tamen fatebimur non omnino infelicem videri hanc conjecturam, sed id ei deesse, quod nullius plane codicis auctoritate firmetur. At Heraldus, audacior postea factus, in verbi producto locum suspicatur substituendum prodacto, id est, consumpto et peracto. Suam vero emendationem probare conatur aliis Tertulliani locis, ubi eadem significatione prodactum legitur. Sed poterat insuper quintum Tertulliani nostri contra Marcionem librum citare, ubi codem verbo similiter usus est. Verum quid facias contra codicum omnium reclamationem, et ubi auctor barbara et impropria verba adhibet? Quicunque autem fuerit ejus loquendi modus, eo aperte significat mundi finem et exitum (Idem, lib. V. advers. Marcion. cap. 6).
At appellati ab eo insignes pietate et justitia viri non solum praedicatores, sicut ille ait, fuerunt, sed etiam prophetae de officio praefandi, sive futura annuntiandi, vocantur (Tertullian. Apologet., cap. 18). Praeterea virtutes, sive miracula, ad fidem divinitatis stabiliendam ediderunt. Denique Spiritu divino inundati, ipsa adhuc illius verba sunt, hoc est ita pleni erant, ut extra ipsos efflueret et effunderetur.
Quae autem ab eis mirabilia, et supra naturae ordinem facta, ac divino afflante Spiritu, praedicta sunt, haec omnia in thesauris inquit rursum Tertullianus, litterarum manent (Ibid.); sed quarumnam, obsecro te, litterarum? Non aliarum procul dubio, quam hebraicarum. Nam ipse ibidem narrat Ptolemaeum Philadelphum a Judaeis, qui olim Hebraei erant, accepisse earum libros, proprias ac vernaculas litteras (Ibid.), sive hebraea lingua conscriptas, quia, ut ille adhuc loquitur, ad ipsos semper prophetae peroraverant (Ibid.). Moysis itaque aliorumque sacrorum vatum libri hebraico sermone scripti remanserant apud Hebraeos et Judaeos, qui eos summa certe cura integros atque incorruptos conservaverunt.
Sed ne tantus thesaurus apud eos solos semper lateret, celeberrima duorum supra septuaginta seniorum interpretatione cum Graecis primum, ac deinde cum aliis gentibus communicatus est. Quapropter Tertullianus: Nec istae, inquit, sacrae litterae nunc latent (Ibid.). Atque ita quidem in Rigaltii editione. At in antiquioribus editis, et in nostris manuscriptis codicibus adverbium nunc abest. Nec jure quidem prorsus immerito. Tertullianus siquidem significat illas non a suo duntaxat, sed ab ipso Graecorum, uti diximus, interpretum tempore non latuisse amplius.
Quando autem et quomodo haec graeca sacrorum librorum interpretatio ab iis adornata fuerit, hunc ille explicat in modum; Cum Ptolemaeus, cognomento Philadelphus, bibliothecam suam omni quorumcunque librorum supellectile locupletare vellet, ab Judaeis, suggerente Demetrio Phalereo, poposcit et impetravit sacros illorum codices, hebraice exaratos, et viros septuaginta duos, qui illos in graecam linguam transtulerunt. Tum ibidem adjecit Auctor noster: Quos Menedemus quoque philosophus Providentiae vindex (male in uno codice Vaticano, provinciae judex) de sententiae communione suspexit (Ibid.). Sed quid his ultimis verbis, de sententiae communione suspexit significetur, non minima est inter eruditos aetatis nostrae scriptores dissensio. Quidam enimvero opinantur iis significari communem fuisse Menedemi de divina providentia omnia gubernante sententiam. Verum Tertullianus, inquiunt alii, de hac Dei providentia ibi non disputat, sed de graeca tantummodo sacrarum Scripturarum interpretatione. Quorsum ergo hanc de illa Dei providentia mentionem interjecisset? Quamobrem hi arbitrantur hunc esse Tertulliani sensum: Menedemus absolutam sacrae Scripturae graecam interpretationem examinavit, suspexitque illam communi interpretum consensione eodem plane modo factam. Vindex itaque et testis fuit divinae providentiae, cujus mirabili plane ductu hebraicum Scripturae textum eodem prorsus modo ab iisdem interpretibus graece redditum palam testificatus est.
At hoc, inquies, ita fieri nequivit, nisi interpretes, separatim et in diversis cellulis positi, hunc hebraicum textum in graecum singuli verterint. Atqui falsa est illa de diversis illis cellulis opinio. Sed quid inde, si Tertullianus praevios secutus sit scriptores, qui post Justinum martyrem, ut alibi ostendimus, hanc de illis interpretum cellulis opinionem constanter propugnaverunt (Tom. 1. Apparat. lib. II. dissert. 2. cap. 7. § 5. pag. 390 et seqq.)? Nonne enim hanc ob causam Menedemus ab illo appellatur Providentiae vindex; quia hos interpretes de sententiae communione suspexit, utpote qui, ab invicem sejuncti, sacras Scripturas uno eodemque modo graece verte rant.
Verum nonne divina, arguet aliquis, providentia hoc satis resplendet, quod interpretes illi simul quidem, sed eodem modo eas in linguam graecam transtulerint? Quis nescit quantum intellectu sint difficiles, ac mirum profecto videri, quod illas graece vertendo una eademque fuerit tot interpretum sententia? Sed quis etiam diffitebitur longe mirabilius divinam providentiam reluxisse, si hi a se invicem separati interpretationem suam composuerint?
Instabis hasce sejunctas interpretum cellulas non obscuris tantum verbis denotari, sed testem quoque citari Aristeam, qui nullum de illis habuit sermonem. Sed responderi poterit Tertulliani verba satis clara fuisse aetatis suae hominibus, unumque vadem ab eo datum; quia tunc communis, et quasi minime dubia erat haec de distinctis illorum interpretum cellulis opinio. Quis etiam inficiabitur plura ab illo narrari, quam in Aristeae narratione continentur? Utrum autem haec vera fuerit Tertulliani sententia, te pronuntiantem libenter audiemus. De Aristeae porro historia diversisque eruditorum de illa opinionibus, ac de Menedemo alibi disputavimus (Idem, lib. I. dissert. 2, cap. 1, pag. 223 ac seqq. et lib. III. dissert. 2, cap. 3, art. 5, pag. 922).
Philadelphus porro, qui graecam sacrae Scripturae interpretationem procuravit, a Tertulliano appellatur non solum eruditissimus, sed omnis etiam litteraturae sagacissimus, ubi certe subauditur substantivum nomen, quod huic adjectivo sagacissimus respondeat (Tertullian. Apologet. cap. 18). At non aliud esse videtur, quam indagator, vel explorator. Sagacitas enim ad inveniendum aut explorandum dicitur. Ea porro Philadelphi sagacitas erat omnis litteraturae, id est librorum omnium quacunque de materia scriptorum, diligentissima ubique inquisitio. Summo autem illos conservandi studio bibliothecam, ait auctor noster, et simili modo Eusebius in Chronico, ex omni genere litteraturae comparaverat (Chron. Euseb. ad ann. 1734). Quanto autem librorum numero instructa fuerit in sequenti articulo ostendemus. Si quis vero postulet quis sit Pisistratus, cujus hac in re studium aemulatus Philadelphus a Tertulliano asseritur, illud discere poterit ex his A. Gellii verbis: Libros Athenis disciplinarum liberalium publice ad legendos posuisse dicitur Pisistratus tyrannus. Verum de Pisistrati tyrannide, quam ter, ut narrat Herodotus, recuperavit, frequens apud varios Scriptores, Laertium, Pausaniam, Thucydidem, Aelianum, Valerium Maximum, et alios mentio. Nos vero de hac Pisistrati tyrannide in superiore Apparatus nostri tomo egimus. Scriptum praeterea a citato Pausania legimus dissipata olim fuisse Homeri carmina, atque ex illis a Pisistrato, ut ait Aelianus, collectis confectam Iliadem et Odysseam. Sed praestat Ciceronem audire: Quis doctior, inquit, iisdem temporibus aut cujus eloquentia litteris instructior, quam Pisistrati? Qui primus Homeri libros, confusos antea, sic disposuisse dicitur ut nunc habemus. Non fuit ille quidem civibus suis utilis, sed ita eloquentia floruit, ut litteris doctrinaque praestaret (Gell., lib. VI, Noct. Atti. cap. 17, p. 393; Herodot. lib. II, § 59 et seqq.; Laert. in Vita Solon. § 53 et seqq. 65 et seqq.; Pausan. lib. I, pag. 3 et 21; Thucyd. lib. VIII. Hist. p. 446; Aelian. var. Histor. lib. VIII, c. 13; Val. Max. lib. I, § 2. lib. VIII. c. 9; Exter. § 2; tom. I. Apparat. pag. 1176; Pausan. lib. VII, p. 235; Aelian. var. Histor. lib. XIII. cap. 14; Cicer. lib. III. de Orat. p. 194, lin. 37).
Certo tamen Tertullianus pronuntiare non audet utrum Philadelphus hujus in instruenda ditissima bibliotheca studium revera aemulatus fuerit: sed dixit tantum: opinor, id est ut ipsi verisimilius videbatur. Vitruvio autem, qui Augusti Caesaris aetate floruit, si credas, Prolemaeus Philadelphus hocce studio imitatus est reges Attalicos. Audias velim illius verba: Reges Attalici magnis philologiae dulcedinibus inducti, cum egregiam bibliothecam Pergami ad communem delectationem instruxissent, tunc item Ptolemaeus infinito zelo cupiditatisque incitatus studio, non minoribus industriis ad eumdem modum contenderat Alexandriae comparare (Vitruv. prooem. lib. VII). Sed in hoc ille erroris ab aliis arguitur. Nam Alexandrini, inquiunt, reges Attalicis antiquiores erant. At nihil inde concludi potest adversus Tertulliani nostri conjecturam. Pisistratus enim et alii plures, ab Athenaeo et Epiphanio laudati, bibliothecas instruxerant, quos Philadelphus potuit imitari (Athen. lib. I. Deipnos. pag. 3. Epiphan. de Pond. et mensur. pag. 166).
Caeterum, quamvis certa esset Tertulliani opinio, a Scaligero tamen eo vapulat, quod non alio Demetrium Phalereum titulo exornaverit, quam Grammaticorum probatissimi. Enimvero, parum, inquit, notae Tertulliano Demetrii dotes fuerunt (Scalig. not. in Chron. Euseb. ad ann. 1724. pag. 133). Cur igitur? Numquid quibusdam Demetrii dotibus memoratis, alias negavit? Quis etiam juranti Scaligero fidem habiturus est? Nonne Suetonius nos alicubi admonuit grammaticis datum initio nomen litteratorum, quia aliquid acute scienterque poterant dicere aut probare (Sueton. de illust. grammat. § 4. pag. 821)? At hoc potissimum nomine Tertullianus Demetrium laudavit, quoniam de bibliothecae praefectura ipsi a Philadelpho commissa disserebat. Cui autem melius demandari potuit, quam grammaticorum probatissimo, id est, viro varia eruditione praedito, qui libros omnes, eorumque pretium apprime noverat?
Articulus III. Qua in Philadelphi bibliotheca libri sacrarum Scripturarum repositi, ubi ea bibliotheca constructa, quantus in illa librorum numerus, an tota incendio consumpta, quomodo sacri codices ad Christianos pervenerint ac de vectigali Judaeorum ad eos publice lectitandos libertate.
Postquam Tertullianus illam omnem codicum sacrae Scripturae, seu hebraica, seu graeca lingua descriptae, narrationem contexuit, tum continuo enarrat, ubi cuncti illi codices asservabantur: Hodie, inquit, apud Serapaeum Ptolemaei bibliothecae cum ipsis hebraicis litteris exhibentur (Tertullian. Apologet. cap. 18. pag. 19). Quibus sane verbis declarat hos hebraicos graecosque Veteris Testamenti libros repositos fuisse in Serapaeo, hoc est, Serapidis templo, quod Alexandriae exstructum fuerat. Nam Chrysostomus diserte pronuntiat illos ab hoc Ptolemaeo Philadelpho collocatos fuisse, εἰς τὸ τοῦ Σεράπιδος ἱερὸν, in Serapidis templum (Chrysost. Orat. 1. adv. Judae. tom. I, pag. 394. edit. Morel.). At in eo, quod magnificentia sua soli, sicuti Gellius et Ammianus Marcellinus perhibent, Capitolio cedebat, plura procul dubio erant separata a se invicem aedificia (Gell. lib. VI. Noct. att. c. ult.). In eorum autem aliquo una aut duplex Philadelphi bibliotheca reposita fuit. Plurimum enimvero Auctor noster verbis proxime citatis meminit; quemadmodum Ammianus Marcellinus, qui post descriptam Serapaei munificentiam, sic prosequitur: In quo bibliothecae fuerunt inaestimabiles; et loquitur monumentorum veterum concinens fides, septingenta volumina millia, Ptolemaeis regibus vigiliis intentis composita, bello Alexandrino dum diripitur civitas, sub dictatore Caesare conflagrasse (Ammian. Marcell. libr. XXII. cap. 16. pag. 343).
Unam autem tantum memorat Athenaeus, qui postquam viros quosdam, coacervandis libris nobiles, recensuit: Omnes, inquit, mercatus Ptolemaeus rex nostras, cognomine Philadelphus, cum iis quos Athenis et Rhodi emerat, εἰς τὴν καλὴν Ἀλεξάνδρειαν μετήγαγε; in pulchram Alexandrinam bibliothecam transferri curavit (Athen. lib. I. Deipnos. pag. 3). Similiter Eusebiani Chronici auctor: Ptolemaeus, inquit, Philadelphus divinas Scripturas in graecam vocem ex hebraica lingua per LXX. interpretes transferre curavit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit, quam sibi ex omni genere littteraturae comparaverat (Eus. Chron. ad. ann. 1734).
At Epiphanius, etsi duas designet bibliothecas, in hoc tamen a Tertulliano nostro et Ammiano Marcellino dissentit, quod sacrae Scripturae libros in Bruchio, et Aquilae, Symmachi, et Theodotionis interpretationes in minore Serapaeo positos fuisse asserat. Suam etenim de graeca illorum interpretatione narrationem his verbis absolvit: Αἱ βίβλοι εἰς ἐλληνίδα ἐκτεθεῖσαι ἀπετέθησαν ἐν τῇ πρώτῃ βίβλιοθηκῃ τῇ ἐν τῇ βρουχίῳ οἰκοδομηθείσῃ· ἔτι δ᾽ ὓστερον καὶ ἑτέρα ἐγγένετο βιβλιοθήκη ἐν τῷ Σεραπίῳ, μικροτέρα τῆς πρώτης, ἥτις καὶ θυγάτηρ ὠνομάσθαι αὐτῆς, ἐν ᾗ ἀπετέθησαν οἱ τοῦ Ἀκύλα, καὶ Συμμάχου, καὶ Θεοδοτίωνος, καὶ τῶν λοιπῶν ἑρμηνεῖαι, μετὰ διακοσιοστὸν καὶ πεντηκοστὸν· ἔτος. Libri illi, in graecum translati, in priore bibliotheca, quae in Bruchio fundata est, repositi sunt. Post haec alia rursus in Serapio bibliotheca constituta est, longe illa minor, quae hujus filia dicebatur, in quam Aquilae, Symmachi, Theodotionis, et aliorum editiones congestae sunt post annos CCL. (Epiphan. libr. de Pond. et Mensur. § 11. pag. 168). Vides sane illum in hoc cum aliis consentire, quod duplicem asserat fuisse Alexandrinam bibliothecam; in eo autem dissidere, quod unam in Bruchio, alteram minorem in Serapio conditam esse velit. Utrum vero haec illius solius opinio aliis praeferri debeat, tuum esto judicium.
Ab hac porro difficultate si te expedieris, in alteram longe majorem confestim incides. Nam Tertullianus de Veteris Testamenti graecis codicibus loquitur tanquam in illa Alexandrina bibliotheca suo adhuc tempore asservatis, atque exstantibus. Contra vero Ammianus Marcellinus, ut vidimus, diserte asserit hancce ipsammet bibliothecam bello Alexandrino sub dictatore Caesare conflagrasse (Marcell. libr. XXII. cap. 16. p. 344). Aulus etiam Gellius testatum facit incensa tum fuisse ab auxiliariis militibus septingenta ferme voluminum millia (Gell. l. VI. Noct. Atti. cap. 17. pag. 394). Utrique Dion suffragari videtur, qui ait Achillam recta venisse Alexandriam, atque ab eo commissa cum Caesare dictatore varia praelia, multaque facta incendia. Τὰς δὲ ἀποθήκας καὶ τοῦ σίτου, καὶ τῶν βίβλων πλείστων δὴ καὶ ἀρίστων, ὥς φασι, γενομένων καυθῆναι, et apothecas sive cellas frumenti et librorum plurimorum et optimorum, ut fertur, conflagrasse (Dion. lib. XLII. Rom. hist. pag. 228).
Quin etiam Epiphanius memoriae prodidit bibliothecam, quae in ea Alexandriae urbis erat regione, quam Bruchium vocant, desertam suo tempore fuisse (Epiphan. de Pond. et Mensur. § 10. p. 166). At in ea repositos, uti vidimus, dixerat sacrae Scripturae codices. Atqui si haec bibliotheca deserta fuit, atque multo magis si Alexandrinae bibliothecae jam ipsa Caesaris aetate combustae sunt, qua, amabo te, ratione Tertullianus dicere potuit: Hodie apud Serapaeum, Ptolemaei bibliothecae cum ipsis hebraicis litteris exhibentur, et Judaei palam lectitant (Tertullian. Apologet. cap. 18)? Respondent aliqui duas saltem in eo fuisse bibliothecas. At una, inquiunt, incendi potuit, et altera, in qua libri illi repositi erant, integra prorsus remanere. Verum ea responsio adversatur plane ipsimet Epiphanio, asserenti hanc bibliothecam, in qua hi libri reconditi fuerant, suo non exstitisse amplius tempore: quapropter alii respondent, etiamsi haec aliaeque omnes bibliothecae Alexandrinae igne combustae fuerint, non crematos tamen omnes libros, atque ab hoc incendio ereptos sacrae Scripturae hebraicos graecosque codices.
In hujus autem opinionis confirmationem proferri potest Senecae, ac post ipsum Pauli Orosii testimonium, qui quadringenta duntaxat librorum millia tum consumpta memorant (Senec. lib. de tranquil. anim. cap. 9. pag. 663. Oros. lib. VII. cap. 15). Atqui si Marcellino et Gellio, a nobis antea citatis credimus, in illa bibliotheca septingenta millia librorum condita fuerant. Trecenta igitur millia flammis subducta sunt. Ex horum itaque numero haud dubie erant haec, Deo ita providente, hebraica graecaque Scripturae sacrae volumina.
Quid vero, quod Chrysostomus constanter asseverat graecam propheticorum librorum interpretationem ad suum usque tempus in Serapaeo, sive ut ipse loquitur, Serapidis templo conservatam. Haec autem sunt graeca illius verba: Καὶ μέχρι νῦν ἐκεῖ τῶν προφητῶν αἱ ἐρμηνευθεῖσαι βίβλοι μένουσι (Chrysost. Orat. 1. adv. Judae. pag. 595, tom. I).
Caeterum, quanquam aliquis contra hanc Chrysostomi aliorumque sententiam evidenter probaverit exustos fuisse hos codices, negare tamen non poterit ante illud incendium multiplicata fuisse illorum exemplaria, ac plura hebraica a Judaeis, et graeca ab aliis descripta, quae diligenter conservata sunt. Nullus enimvero dubitandi locus est, quin multa quidem ad Christianos pervenerint. Non pauca etenim graeca testimonia in Novi Testamenti libris citata reperiuntur.
Praeterea vero hebraica apographa diligentissime ab iisdem Judaeis asservabantur. De iis namque, qui suo tempore vivebant, dixit Tertullianus noster: Judaei palam lectitant: vectigalis libertas: vulgo aditur sabbatis omnibus. Audisne quam luculenter ille affirmet Judaeos, singulis quibusque sabbatis in synagogis suis congregatos, palam et audientibus omnibus, lectitasse hos sacros codices, vernacula sua lingua conscriptos. Atqui mos ille ante et post Christum Dominum, atque ab antiquis temporibus inoleverat. De Paulo siquidem ejusque sociis in Actibus Apostolorum memoriae proditum est: Illi vero pertranseuntes Pergen, pervenerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi Synagogam die sabbatorum, sederunt. Post lectionem autem Legis et Prophetarum Paulus Judaeorum rogatu sermonem ad eos habuit (Act. Apost. cap. XIII. 14. et seqq.). Post haec vero, haec ibidem litteris mandata invenies: Moyses a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur (Ibid. cap. XV. 21). At id certe fieri non potuit, quin antea Judaei habuerint hos codices, et maximam in iis incorruptis atque integerrimis conservandis curam impenderint.
Quid vero sibi, inquies, vult Tertullianus, cum dixit Judaeis vectigalem fuisse coetus suos singulis sabbatis agendi, et libros suos ibi legendi, libertatem? Quidam autem existimant his verbis designari facultatem eis a Philadelpho concessam, modo annuum vectigal modicum solverent. Sed quo argumento probabitur illud vectigal exactum a Philadelpho, qui tanti faciebat sacros Veteris Testamenti libros, ac illorum interpretes donis maximis cumulaverat? longe itaque verisimilius aliis videtur a Tertulliano denotari tributum, quod Romani imperatores Judaeis indixerant, ut eis more solito singulis sabbatis congregari liceret. Quidam vero putant de hoc tributo intelligenda esse istaec Suetonii, de Domitiano imperatore agentis, verba: Praeter caeteros Judaicus fiscus acerbissime actus est, ad quem deferebantur, qui, vel uti professi Judaicam intra urbem viverent vitam, vel dissimulata origine, imposita genti tributa non pependissent (Sueton. lib. VIII. in Vita Domit. § 12). At ibi significat Judaeis, ut liberam sectae suae professionem redimerent, solvendum quidem tributum, sed quod auctum tunc potius fuerat, quam primo impositum. Nam in Dionis Epitome Xiphilinus narrat Titum imperatorem post captam Hierosolymam jussisse ut Judaei, qui patrias leges profitebantur, quotannis didragmam Jovi Capitolino penderent (Xiphil. Epit. Dion. in Vit. Vespasian. pag. 318). Visne graeca illius verba audire? En ipsa sunt: Καὶ ἀπ᾽ ἐκείνου δίδραγμον ἐτάχθη τοὺς τὰ πάτρια αὐτῶν ἔθη περιστέλλοντας τῷ Καπιτωλίῳ Διῒ κατ᾽ ἔτος ἀποφέρειν.
Ad illud porro tributum putant his Juvenalem allusisse versibus:
Nunc sacri fontis nemus, et delubra locantur
Judaeis, quorum cophinus foenumque supellex.
Omnis enim populo mercedem pendere jussa est
Arbor, et ejectis mendicat sylva camoenis. (Juvenal. satir. 3. v. 13. et seqq.)
Recte ergo haec a Tertulliano appellatur vectigalis libertas, quia non poterant, nisi soluto prius tributo, cogere suas synaxes, et in synagogis suis, ubique dispersis, accuratissime conservatos sacros suos codices palam lectitare. Ab his itaque Judaeis, infensissimis suis hostibus, Christiani acceperant illos Veteris Testamenti codices, de quorum veritate et integritate nemo sani capitis homo unquam dubitabit. Nam, ut antiquus libri contra quinque haereses, olim Augustino adscripti, auctor recte adversus ethnicos argumentatur: Codex in quo haec scripta leguntur, in armario Judaei habent. Inimicus meus testis est. Ab ipso quaere, aperi, lege, crede (Augustin. Append. tom. VIII. libr. contr. quinq. haeres. c. 7. p. 9). Tales ergo hos libros Christiani habuerunt, quales sibi a Judaeis transmissi fuerant. Nihil enim in eorum textu quidquam immutare poterant, quin a Judaeis, illorum inimicis, et eos quotidie legentibus, falsi confestim convincerentur. Quae autem quantave sit illorum auctoritas, jam cum Tertulliano nostro investigemus.
Articulus IV. Quomodo Tertullianus sacrae Scripturae auctoritatem ex maxima ejus antiquitate demonstret, quae sint substantiae et materiae veterani styli, urbes insignes historiarum, et cani memoriarum.
Summam sacrae Scripturae auctoritatem Tertullianus duplici argumento aperte vindicat. Primum autem petit ex maxima ejus antiquitate, de qua nos saepius in superiori apparatus nostri tomo: secundum vero ex illius divinitate, sive ex divino Spiritu, cujus afflatu omnes ejus libri litteris mandati fuerunt. Prius autem argumentum eo lubentius adversus ethnicos urget, quod, illius vim et pondus agnoscentes, inde religionem suam, quamtumvis falsam, tueri ac confirmare conabantur. Eos enim omnes his ille compellat verbis: Apud vos religionis est instar fidem de temporibus adserere (Tertullian. Apologet. cap. 19), id est, religionem vestram, falsorumque deorum cultum ejus antiquitate propugnare contenditis.
Atqui si momenti alicujus sit haec ratio, non potestis Scripturis nostris derogare fidem. Nam unius, inquit Tertullianus, prophetae scrinium (hoc est, libri Moysis) saeculis vincit omnes substantias et materias... cujusque veterani styli vestri (Ibid.), seu omnes omnino commentationes vestras, earumque argumenta. Quin etiam superat origines, inquit, sive initia et caussas, ordines et venas, sive meatus et canales, quibus ad vos usque pervenerunt.
Praeterea vetustate sua antecedunt gentes plerasque, quae postea ortae sunt, et urbes insignes historiarum, et canas memoriarum. Ita in nostris codicibus manuscriptis et antiquioribus editionibus, nisi quod pro canas in eis scriptum est causas. Rigaltius vero quem alii deinceps secuti sunt, retinuit quidem nomen canas, sed antecedens historiarum propria, uti videtur, delevit auctoritate. Nullam enim nec ille nec alii dederunt hujus omissionis rationem. Sed in animum haud dubie induxerunt ibi gravissimum esse adversus grammaticae regulas ἀμάρτημα, ubi substantivum nomen pro adjectivo, et adjectivum pro substantivo ponitur. Sed nonne graecismus est non semel a melioris latinitatis auctoribus usurpatus? Nonne enim Horatius dixit: Integer vitae scelerisque purus. Sensus itaque Auctoris nostri est, Hebraeos esse vetustiores urbibus, quae insignes erant historiarum monumentis, et canis memoriis, id est, commentariis, quae canitie sua et vetustate originem caeteris omnibus antiquiorem prae se ferebant. Sic etiam Theophilus Antiochenus dixerat eosdem Hebraeos antiquiores esse urbibus, quae erant apud Aegyptios famosissimae (Theoph. libr. III. ad Autolyc. pag. 130). Non dissimulabimus tamen in alio Tertulliani libro scriptum: Qui antiquitatum canos collegerunt (Tertull. lib. II. ad Nat. cap. 12). Sed hujus libri unicus tantummodo superest codex manuscriptus, Apologetici vero quamplures. Quidquid autem statuas, idem semper erit sensus. Porro autem ab Auctore nostro nomen memoriarum usurpatur pro monumentorum, quemadmodum ex Augustino facile confirmari potest (August. lib. de Cur. pro mort. agend. cap. 4. p. 519. t. VI). Eadem rursus significatione ipse Tertullianus, libro mox citato, dixit: Saturnus in terris humanae qualitatis apud veteres memorias recensetur (Tertull. lib. II. ad Nat. loc. cit.).
Tum deinde in Apologetico adjecit libros Moysis aetate adhuc sua anteire ipsas effigies litterarum indices, custodesque rerum (Idem, Apologet. cap. 19), hoc est, scriptos esse characteribus et litteris caeterorum omnium plane antiquissimis. Nam paulo ante scripserat eos exaratos fuisse litteris hebraicis, quas quidem aliis quibuslibet vetustiores esse pro certo habebat. Addit autem litteras esse custodes rerum, ut pote quae res ipsas, earumque historiam ab interitu vindicant. Sed haec fusius explicantur a Josepho, cujus verba, paulo prolixiora quam ut hic referantur, in illius libro te legisse non pigeat (Joseph., init. lib. I. contr. App. pag. 1034. et seqq.).
Postremo subjunxit Tertullianus: Et puto, adhuc minus dicimus, ipsos, inquam, deos vestros, ipsa templa, et oracula, et sacra (Tertull. loc. cit.), id est, libros Moysis gentilium diis, templis, oraculis, et sacris esse longe vetustiores. Deorum enimvero originem, sicut infra dicemus, a Saturno repetendam esse opinatur. Non mirum itaque si hos deos libris Moysis posteriores esse affirmet. Verum his illis verbis, adhuc minus dicimus, ethnicis exprobare videtur quod deos suos eorumque cultum libris Moysis vetustiores esse, tam imperite quam falso, venditarent.
Articulus V. Quam luculenter Tertullianus probaverit antiquitatem librorum Moysis ex ejus aetate, qui coaevus fuit Inacho, et pluribus saeculis Danao, Trojanae cladi et Homero praeivit, ubi de Manethone, Beroso, Iromo, seu Hieronymo, et Josepho.
Nemo certe diffitebitur librorum Moysis antiquitatem non posse clarius, quam ex illius aetate probari. Quamobrem Tertullianus veterum scriptorum testimonio fretus, quo ille tempore, et ante quos vixerit, hisce explicat verbis: Argivo, inquit, Inacho pariter aetate est: quadringentis pene annis (nam et septem minus) Danaum et ipsum apud vos vetustissimum praevenit, mille circiter cladem Priami antecedit; possem etiam dicere quingentis amplius Homerum (Tertull. Apologet. cap. 19). Primum itaque docet Moysem Inacho fuisse coaevum. At in priore Apparatus nostri tomo ostendimus hanc communem fuisse veterum scriptorum ad Eusebium usque sententiam, quam nonnulli etiam hoc saeculo propugnare nisi sunt (tom. I. Apparat. pag. 385, 531, 836, 909 et 1342). Asseveranter vero Auctor noster adfirmat se opinionis suae plures habuisse sponsores et patronos. Ne quis autem putaret illud ab eo gratis adsertum, hos ipsos, ut paulo post videbimus, singillatim et nomine suo appellat.
Praeterea horumce scriptorum auctoritate fultus, asseverat Moysen 393 annis praevertisse Danaum. At animum, quaeso, adverte utrum haec Tertullianus delibaverit ex Josepho, qui ibidem ab ipso post alios Scriptores citatur. Enimvero postea quam Josephus editam a Manethone Aegyptiorum chronologiam recensuit, eam his absolvit verbis: Οἱ καλούμενοι ποιμένες ἡμέτεροι πρόγονοι τρισὶ καὶ ἐννενήκοντα καὶ τριακοσίοις πρόσθεν ἔτεσιν, ἐκ τῆς Αἰγύπτου ἀπαλλαγέντες, τὴν χώραν ταύτην ἐπῴκησαν, ἢ Δαναὸν εἰς Ἄργος ἀφικέσθαι, καὶ τοι τοῦτον ἀρχαιότατον Ἀργεῖοι νομίζουσι. Qui vocabantur pastores, id est nostri progenitores, ex Aegypto liberati ante tres et nonaginta atque trecentos annos hanc provinciam inhabitavere quam Danaus ad Argos accederet, licet hunc antiquissimum Argivi confidant (Joseph. lib. I. contr. Appion. pag. 1041). In Theophili itaque Antiocheni, qui eumdem citat Manethonem, textu describendo errasse procul dubio videtur librarius, qui scripsit egressos fuisse ex Aegypto Hebraeos, πρὸ ἐτῶν τριακωσίων δεκατριῶν, ante trecentos et tredecim annos (Theoph. lib. III. ad Autolyc. pag. 131), quam Danaus in Graeciam pervenerit. Etenim Theophilus, ut ex dictis patet, haud dubie scripserat, τριακοσίοις καὶ ἐννενήκοντα τρισὶ, trecentis et nonaginta tribus. Sed non satis perito scribae proclive fuit pro ἐννενήκοντα scribere δέκα. De hac nihilominus conjectura judicium aliorum exspectabimus. At certe ex his Theophili verbis facile agnosces cur Tertullianus Danaum apud ethnicos vetustissimum dixerit.
Tum ille postea: Moyses mille, inquit, circiter annis cladem Priami, id est, Trojanum excidium antecedit (Tertullian. Apologet. cap. 19). Ibi autem rursus vestigia premit Josephi, qui asseverat adeo antiquum esse Hebraeorum ex Aegypto egressum, ὡς ἐγγύς που προτέραν αὐτὴν τῶν Ἱλιακῶν ἔτεσι χιλίοις, ut annis pene mille Iliacum bellum praecedat (Joseph. lib. I. contr. Appion. pag. 1042). Uterque vero adverbium adjecit circiter; nec immerito sane. Magna siquidem est de hoc temporis intervallo, ut alibi vidimus, sententiarum varietas. At, quaecunque a vero propius absit, certo certius est Moysem Iliacis temporibus longe esse antiquiorem (tom. I. Apparat. pag. 1345, 1347 et seq.).
Major adhuc est dissensio de Homeri aetate, quem annis post eamdem cladem Iliacam quingentis et amplius, atque idcirco 1500 ac pluribus annis post Moysem floruisse Auctor noster pronuntiat. Diversas autem hasce scriptorum opiniones recenset Tatianus (Tatian. orat. cont. Graec. pag. 166 et seq.), et qui verba ejus retulit Eusebius (Euseb. lib. X. Praepar. Evangel. c. 11. p. 492. et seqq.), nec non etiam Clemens Alexandrinus (Clem. Alex. lib. I. Stro. p. 326 et seqq.), aliique et antiqui et recentiores, qui de veteribus scriptoribus, aut de chronologis et poetis, ac nominatim de ejusdem Homeri vita vel aetate disputationes, sive data opera, sive aliud agentes, instituerunt. Nos quoque de his auctorum dissidiis alibi disseruimus (Tom. I. Apparat. pag. 1278, 1347 et seqq.)
Caeterum quoquo tempore floruerit Homerus, plane constat, uti Josephus recte arguit, nullam apud Graecos esse conscriptionem, quae hujus poetae operibus sit vetustior (Joseph. lib. I. contr. Appion. pag. 1034). Quin etiam si eidem Josepho credas, poemata illius non litteris consignata sunt, sed cantu recitata, quae ab aliis cum memoriter tantum collecta fuerint, multa in eis dissonantia comperiuntur. Ad haec vero, ille paulo ante dixerat alias nationes gloriari se a Phoenicibus et Cadmo, ut alibi etiam adnotavimus, habuisse antiquissimum litterarum usum (tom. I. Apparat. pag. 385. et seqq.). At nullus tamen, pergit Josephus, demonstrare poterit aliquod scriptum, quod a prisco illo tempore, vel in templis, vel in publicis anathematibus servatum fuerit: Moysis ergo libri caeteros omnes longo temporis, imo et saeculorum intervallo antecesserunt.
Nihil autem, ait Auctor noster, probatu erat facilius (Tertullian. Apologet. cap. 19). Sed quia hoc longius erat, nec poterat sine maxima a proposito suo digressione fieri, ideo censuit esse differendum. An vero his verbis aliam ea de re commentationem promittat, ac promissis steterit, quis certo asseverare audebit? Ne quis tamen illud ab eo temere prolatum diceret, palam omnibus ipse facit, unde et a quibus nominatim scriptoribus evidenter probetur. Primum enimvero citat antiquissima Aegyptiorum, Chaldaeorum, Phoenicum archiva, sive scrinia, in quibus scripturae, sive libri, eorum reponebantur. Gentes autem istas ideo nominibus suis vocat, quia Graeci, teste Josepho (Joseph. ibid.), fatebantur antiquissimam rerum traditionem apud eos haberi. At, quia haec investigatio difficillima adhuc videri poterat: advocandi sunt, inquit, municipes eorum per quos notitia subministrata est (Tertullian. ibid.). Municipes autem ii proprie appellati sunt, qui in civitatem romanam recepti, muneribus romanorum fruebantur. Sed ille eo nomine abusive significat ejusdem regionis incolas. Nam, et gentes, et scriptores nominatim vocat, ex Aegyptiis Manethonem, Berosum ex Chaldaeis, a Josepho, ut paulo post notabimus, citatos; atque ex Phoenicibus Iromum Tyri regem, de quo postea fusius agendum. Si vero hi non sufficiebant, adjicit ipsorum sectatores Ptolemaeum Mendesium, qui sacerdos, inquit Clemens Alexandrinus, (Clemens Alexandr. lib. I. Strom.) ac post ipsum Eusebius (Euseb. lib. X. praepar. Evang. cap. 12. pag. 497), regum Aegypti res gestas tribus libris exposuit: item Menandrum Ephesium, a quo actus et historiam regum Tyri conscripta esse Josephus (Joseph. lib. I. contr. Appion. p. 1042.) et Theophilus Antiochenus perhibent (Theoph. lib. III. ad Autolyc. pag. 132). His adjungit Demetrium Phalereum, a Josepho adhuc citatum, tresque alios, regem Jubam, Appionem et Thallum, de quibus nos, in primo Apparatus nostri tomo et in superioribus dissertationibus, disputavimus.
Denique: Et qui istos, ait Tertullianus (Tertullian. loc. cit,) probat aut revincit, judaeus Josephus, Antiquitatum Judaicarum vindex, in Antiquitatum videlicet Judaicarum libris, qui etiamnum in omnium manibus versantur. Verumtamen ille non his tantum libris istos, ut loquitur Auctor noster, scriptores probat aut revincil (ibid.); sed in aliis etiam, contra Appionem libris quos jam citavimus (Joseph. lib. I. contra Appion. pag. 1039. et seqq. pag. 1043. et seqq.). In his siquidem plura retulit ex libris Aegyptiacorum, scilicet Manethonis Aegyptii, ac Berosi Chaldaei, ex quo prodierunt de astronomia et Chaldaeorum philosophia commentationes.
Major itaque difficultas est de tertio scriptore, qui a Tertulliano cognominatur Iromus Phoenix Tyri rex. Nam in nostris manuscriptis codicibus, et antiquioribus Rigaltiana editionibus legitur: Hieronymus Phoenix Tyri rex. Sed quia nullum fuisse putabant Tyri regem nomine Hieronymum, in textu Tertulliani scribi maluerunt Iromus. Correctionis tamen hujus nullam rationem dederunt, nisi quaedam verba, ex fragmentis Menandri, a Scaligero editis, delibata. Sed longe potiori jure citare debebant Theophilum Antiochenum, a quo non solum eadem illa graeca verba citantur (Theophil. lib. III. ad Autolyc. pag. 131 et seqq.), sed vocatur etiam Ἱέρωμος Τυρίων βασιλεὺς, Hieromus, Tyriorum rex. Eum autem esse testatur, qui plures ad Salomonem, et vicissim Salomon ad eum scripserat litteras, quae apud Tyrios servari ferebantur. Non inde tamen confici potest hunc regem aliquid de antiquitate Hebraeorum scripto tradidisse.
Nonne etiam in Tertulliani textu legendum esse Hieronymi nomen hinc colligi potest, quod Josephus in primo Antiquitatum Judaicarum libro, ubi de longa primorum patriarcharum vita disserit, ibi post memoratos a se, quemadmodum ab Auctore nostro, Manethonem et Berosum, haec scripsit: Μώχος καὶ Ἑστιαῖος, καὶ πρὸς αὐτοῖς ὁ αἰγύπτιος Ἱερώνυμος, οἱ τὰ φοινικὰ συνταξάμενοι, συμφωνοῦσι τοῖς ὑπ᾽ ἐμοῦ λεγόμενοις. Mochus, Hestiaeus, et Hieronymus aegyptius, qui Phaenicum res prosecuti sunt, nobiscum consonant (Joseph. lib. I. Antiquit, cap. 4. pag. 11). Hunc autem Hieronymum in eorum numero posuit, qui de longiori Noe et superiorum patriarcharum vita scriptum aliquid reliquerant. In primo tamen adversus Appionem libro observat Hieronymum ex iis scriptoribus unum esse, qui historias scribendo Judaicae gentis non meminit (Idem, lib. I. contr. Appion. pag. 1050): Ἱερώνυμος γὰρ οὐδαμοῦ κατὰ τὴν ἱστορίαν ἐμνημόνευσε, καί τοι σχεδὸν ἐν τοῖς τόποις διατετριφὼς. Hieronymus enim nequaquam nostri in historia meminit, licet pene ipsis locis nutritus esset. Fatetur itaque Hieronymum in hac lucubratione missas fecisse res Judaeorum, tametsi incognitae illi non fuerint. Sed ibi eum Hecataeo opponit, a quo historiam de Judaeis editam fuisse testificatur. Potuit igitur in aliena historia aut commentatione, sicuti de longaevis, ita de vita illorum quemdam intermiscere sermonem.
At quamvis Hieronymus aut pauca, aut plura de Moyse et Judaeis quovis in libro tradiderit, qua ratione probari potest illum fuisse Tyri regem? Numquid ergo Tertullianus humani aliquid ibi passus est, aut a librariis verba ejus depravata sunt, aut de regis Tyrii ad Salomonem epistolis, quemadmodum Theophilus Antiochenus, intelligendus est? Vide igitur quid tibi videatur probabilius, aut melius invenire queas.
Articulus VI. De aliorum post Moysem sacrorum vatum aetate, et supputariis digitorum gesticulis, et censualibus conferendis.
De aliorum post Moysis mortem sacrorum vatum nostrorum aetate Tertullianus (Tertullian. Apologet. cap. 19) sic adversus ethnicos pronuntiat: Caeteri prophetae etsi Moysi posthumant, extremissimi tamen eorum non retrosiores deprehenduntur primoribus vestris sapientibus, et legiferis, et historicis. At ibi plures sane adhibet improprios loquendi modos (Lib. de resarr. Christ. c. 45. libro adv. Valentin. c. 35). Primo siquidem dixit posthumant, id est, post Moysis mortem vixerunt; quo sensu alibi scripsit posthumat, et posthumatum. Secundo qui hic extremissimos, alibi postremissimos omnium: tertio retrosiores, id est, posteriores ac recentiores adpellavit. Verum, etiamsi his obsoletis ac barbaris vocibus utatur, apertus tamen est hic illius sensus: Caeteri prophetae nostri post Moysis quidem obitum vixerunt; sed eorum omnium ultimi non sunt posteriores graecis sapientibus, legiferis et historicis.
Suam porro sententiam non alio probat argumento, nisi prolatis plurium auctorum nominibus: vel quia gentiles publicae eorum auctoritati repugnare et resistere non poterant; vel quia longius fuisset singula illorum testimonia hoc in libro describere, in quo brevitati consultum esse volebat. Si quis tamen illud quibusdam saltem confirmari postulet, is audiat Theophilum (Theophil. Antioch. libr. III. ad Autolyc. pag. 132 et seqq.) Antiochenum sic argumentantem: Ultimus, inquit, Prophetarum Zacharias censetur, qui tempora Darii regis attigit. Solon autem Atheniensis antiquissimus legislator tempore regum Cyri et Darii vixisse perhibetur. Caeteri ergo prophetae aliis legislatoribus vetustiores sunt, et multo magis Moyses, qui ante Jovem Cretensem atque ipsum, ut diximus, Trojanum bellum floruit. Nec id dixisse satis Theophilo fuit, sed exhibita ibi brevissima chronologia demonstrare nititur.
Josephus vero de historicorum aetate hunc loquitur in modum (Joseph. lib. I. contr. Appion., pag. 1034.): Οἱ μέν τοι τὰς ἱστορίας ἐπιχειρήσαντες συγγράφειν παρ᾽ αὐτοῖς, λέγω δὲ τοὺς περὶ Κάδμόν τε τὸν Μιλήσιον, καὶ τὸν Ἀργεῖον Ἀκουσίλαον, καὶ μετὰ τοῦτον εἴ τινες ἄλλοι λέγονται γένεσθαι, βραχὺ τῆς Περσῶν ἐπὶ τὴν ἑλλάδα στρατείας τῷ χρόνῳ προέλαβον: Qui autem historias apud eos (Graecos) conscribere tentavere, id est, Cadmus Milesius et Acusilaus Argivus, et post hunc quicunque alii fuisse feruntur, paulum Persarum (Cyri et Darii) expeditionem praecessere (T. I. Apparat. pag. 1165 et seqq. pag. 1355 et seqq.). Nos vero de Graeciae sapientibus et eorum aetate in primo Apparatus nostri tomo disputavimus. De Moysis porro et aliorum prophetarum tempore egimus non solum in eodem citati Apparatus nostri loco, sed in superiori etiam de Lactantii operibus dissertatione. (Dissertat. in Lactant. cap. II. art. 1. et 2.)
Denique Tertullianus certiores nos facit ad recte designanda illorum omnium et prophetarum et ethnicorum scriptorum tempora (Tertullian. Apologet. cap. 19), multis instrumentis, hoc est libris et chronologiis, cum digitorum supputariis gesticulis assidendum esse. Sed quae sunt, rogabit aliquis, et quorsum spectant illa supputaria digitorum gesticula? Respondebimus itaque ea nihil aliud esse, nisi digitorum gestus ac motus, quibus antiqui solebant annos resve alias numerare. De longaevi siquidem Nestoris annis cecinit Juvenalis (Juvenal. satyr. 10. v. 240):
Felix nimirum, qui per tot saecula mortem
Distulit, atque suos jam dextra computat annos.
Plinius vero narrat simulacrum Jani factum fuisse digitis eo modo figuratis, quo 365 dierum numerus indicabatur (Plin. lib. XXXIV. Hist. natur. cap. 7. pag. 182). Scriptum quoque ab Hieronymo legimus (Hieronymo. lib. I. adv. Jovin. pag. 146): Centesimus numerus de sinistra transfertur ad dexteram, et iisdem quidem digitis, sed non eadem manu, quibus in laeva nuptae significantur et viduae, circulum faciens exprimit virginitatis coronam. At longe antea Apuleius, ubi de Pudentillae aetate disputat (Apul. Apologet. 2. post med. pag. 375): Si triginta annos, inquit, pro decem dixisses, posses videri pro computationis gestu errasse, quos circulare debueris digitos aperuisse. Cum vero quadraginta quae facilius caeteris porrecta palma significantur, ea quadraginta tu dimidio auges, non potes digitorum gestu errasse, nisi forte triginta annorum Pudentillam ratus, binos cujusque anni consules numerasti. Tertullianus itaque significat opus esse majori otio, et longiori ab instituto suo digressione, ut illis digitorum gestibus aetas tot scriptorum ac prophetarum computetur.
At, praeter hanc aliasque annos dinumerandi difficultates (Tertullian. Apologet. cap. 19), Graecorum etiam, ait ille, censuales conferendi. Nemo sane non videt ibi nomen libri vel codices subaudiri. Censuales autem eos vocat libros, in quibus acta et rerum gestarum annales a scribis et notariis publicis, vel aliis descripta erant. Nos vero hos libros, diari, eta magis vulgari nomine publica scribarum registra nuncupamus.
Caeterum, tametsi Tertullianus tot ad probandam sacrae Scripturae antiquitatem argumenta breviter exposuerit, quisquis tamen illorum pondus et robur se intelligere negat, is se ipsum occaecare voluisse videtur. Quapropter totam hanc disputationem melius absolvere non possumus, quam his ipsius ad gentiles alio in libro verbis (Tertull. lib. de Testim. anim. cap. 5): At enim cum divinae Scripturae, quae penes nos, vel Judaeos sunt, in quorum olea et oleastro insiti sumus, multo saecularibus litteris non modica tantum aetate aliqua antecedant, ut loco suo edocuimus ad fidem earum demonstrandam: etsi haec eloquia de litteris usurpavit anima, utique de nostris credendum erit, non de vestris; quia potiora sunt ad instruendam animam priora, quam postera, quae et ipsa a prioribus instrui sustinebant, cum etsi de vestris instructam concedamus, ad originem tamen principalem traditio pertineat, nostrumque omnino sit, quodcunque de nostris sumpsisse et tradidisse contigit vobis. Demum in Apologetico eosdem adhuc ethnicos sic alloquitur (Idem, Apolog., cap. 45, pag. 499): Sciatis ipsas quoque leges vestras, quae videntur ad innocentiam pergere, de divina lege, ut antiquiore, formam mutuatas. Et certe in aliis nostris dissertationibus abunde ostendimus scriptores ethnicos ex sacris nostris libris plura delibasse, quae illi pravis erroribus suis plane corruperunt. At nemo est qui ex dictis non facile intelligat quam recte a Tertulliano nostro probata sit illorum antiquitas. Ad eorum vero auctoritatem explicandam nunc veniamus.
Articulus VII. Quomodo Tertullianus demonstret divinam esse sacrae Scripturae auctoritatem, nec illius ignorantiam ab ethnicis posse objici.
Non ex sola antiquitate Tertullianus summam Scripturae sacrae auctoritatem repetit, sed eo maxime quod divina sit, seu litteris tradita ab illis utique viris qui erant divino Spiritu afflati, ac futura certo praedixerunt (Ibid., cap. 20): Idoneum quippe testimonium divinitatis, ait ille, est veritas divinationis. Neque id ullus negare poterat, nec ipsi quidem gentiles, qui veros esse deos suos inde conficere conabantur, quia res futuras ab iis praenuntiatas esse autumabant. Christiani vero vim hujus argumenti, sic ab gentilibus usurpati, non aliam ob causam infirmabant, nisi quia aut falsae erant hujusmodi factitiorum deorum praedictiones, aut daemonum artibus et praestigiis excogitatae. Solus namque verus Deus, aut prophetae spiritu illius repleti, possunt futura certo praenuntiare. Atqui plurima, inquit Auctor noster, eodem modo jam facta cernimus, quo a sacris vatibus nostris praemonstrata fuerant.
Brevi autem harumce praedictionum enumeratione illud comprobat (Ibid.). Nunc enim, ut ille ait, Terrae, quemadmodum a sacris Prophetis praedictum est, vorant urbes, id est, repentinis terrarum motibus et hiatibus urbes absorptae ac voratae sunt (Ibid.) Deinde: Insulas maria fraudant, quas videlicet maris fluctibus ac tempestatibus exhaustas videmus (Ibid.). Ad haec vero: externa, atque interna bella dilaniant, regnis regna compulsant, hoc est, bella in diversas partes scindunt non solum regna, provincias et urbes, sed cives etiam, atque affines, et sanguine conjunctos (Ibid.). Praeterea: fames, et lues, et locales quaeque clades, et frequentiae pleraque montium vastant. Melius in exemplaribus nostris et antiquis editionibus, plerumque mortium vastant (Ibid.). Frustra enim aliqui ad vocem montium confirmandam contendunt ea significari leones, ursos, aliasque id genus belluas, quibus montes frequentantur, vastanturque campi. Nam de hominum Auctor noster loquitur mortibus, quae lue, fame, aliisque hujuscemodi cladibus frequentissime accidunt.
Pergit autem ille: Officia temporum et elementorum munia exorbitant (Ibid.), id est, solitus quatuor anni tempestatum, ac statutus elementorum ordo confunditur, quod improprio dixit verbo exorbitant. Quin etiam Monstris et portentis naturalium forma turbatur. Quidam autem ibi monstra a portentis sic distingui volunt, ut monstra in hominibus animalibusque sint, portenta vero in rebus inanimatis. Sed ii non satis procul dubio attenderunt, quod scripsit Cicero informatas deorum notiones praeter naturam hominum pecudumque portentis (Cicer., lib. II de Natur. deor. pag. 215, lin. 45). Et alibi: An vero illa nos terrent, si quando aliqua portentosa aut a pecude, aut ex homine nata dicuntur (Lib. II de Divinit. p. 247, lin. 16)? Portentum igitur non magis de inanimatis rebus dicitur, quam de hominibus et pecudibus, in quibus membrum aliquod praeter naturam plane deformatur, aut redundat, aut deficit. Portentum tamen a monstro si quando Tertulliani verbis revera secerni nobis probetur, protinus cedemus.
Quid plura? Humiles, ait ille, sublimitate, sublimes humilitate mutantur (Tertullian. Apologet., cap. 20, pag. 390); sive, hominum status et conditio ita commutatur, ut a sublimi ac summa ad humilem et infimam atque versa vice, aut decidant aut conscendant. Denique: justitia rarescit, et iniquitas crebrescit; bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, apud ethnicos videlicet, qui christianam religionem oderant, vel aspernabantur. Nam postea manifestum ipse, ut suo loco videbimus, cuilibet fecit a Christianis excultam disseminatamque fuisse justitiam, pietatem, sanctitatem, curamque bonarum omnium disciplinarum. Porro autem clades, calamitates, rerumque perturbationes, quas Auctor noster recenset, a sacris nostris vatibus vere praenuntiatas fuisse nemo negare potest, nisi qui horum, aliorumque sive historicorum aut chronologistarum libros nec percurrendo quidem legerit. At quemadmodum Augustinus adversus Faustum Manichaeum disputat: Ostendimus fidem prophetarum ex his, quae ventura cecinerunt, et venisse cernuntur (August. lib. XIII, contr. Faust. Manich., cap. 7, pag. 255, tom. VIII). Sed illum plura de his ibi disputantem adire poteris. De mundi vero cladibus, quas Tertullianus a sacris nostris vatibus praedictas esse dixit, inferius cum eo agendum.
Dissimulare tamen non possumus aliis longe clarioribus sacrae Scripturae verbis futura praenuntiari. Tales enimvero sunt plures de venturo Christo, ejusque vita, miraculis, morte, et ad vitam regressu praedictiones, quae ab Auctore nostro et Lactantio, ut in superiori dissertatione ostendimus, accurate referuntur (Infra, cap 9, art. 2; Dissertat. in Lactant. cap. 8, art. 1 et 2). Verum ipse Tertullianus noster arbitratus est, nec jure quidem immerito, ea quae nunc memorat, ad probandam sacrae Scripturae divinitatem sic sufficere, ut aliis opus non esset, nec exemplis, nec probationibus.
Neque objici poterat illas a Christianis occultatas, nec ethnicos habuisse easdem legendi et examinandi facultatem. Quamvis enim summae Christianis religioni fuerit sacrae sua mysteria alios omnes, et ipsos etiam catechumenos celare; divinae tamen Scripturae libros, nec abscondebant, nec abscondere poterant. Quamobrem Tertullianus ethnicum hominem sic compellat: Inspice Dei voces, litteras nostras, quas neque ipsi supprimimus, et plerique casus ad extraneos transferunt (Tertullian. Apolog. cap. 31, pag. 446). Nonne autem his verbis litteras nostras, omnes generatim designat libros non solum prisci, sed novi etiam Testamenti, quod alicubi supplementum veteris Instrumenti appellavit (Tertull., lib. adv. Hermog. cap. 20). Christiani itaque non supprimebant hasce sacras litteras; et quamvis illas occultare voluissent, ad extraneos tamen, hoc est ethnicos, variis casibus transferebantur.
Praeterea, libri veteris Testamenti ab ipso Philadelphi tempore ex hebraica in graecam linguam, uti diximus, conversi, in eorumdem ethnicorum venerant manus, poterantque eas legere, et agnoscere, utrum omnium illorum viderent effectum, quae in eis praenuntiata fuerant. At, tametsi gentiles, aut incuria, aut pervicacia hos sacros libros non legissent, nihilominus Christiani manifestissime demonstrabant veras fuisse vaticinationes, quas in eis longo antea tempore praedictas videmus. Denique Prophetae, quorum voces hisce in libris descriptae sunt, mirandis virtutibus et miraculis, uti supra observatum est, sua et verba et documenta invictissime stabiliverunt, confirmaveruntque. Tertullianus itaque ex his, quae in hoc et superioribus articulis dicta sunt, recte concludit divinam esse sacrarum nostrarum Scripturarum auctoritatem, quas idcirco divinas litteras ac sanctas voces appellat (Apologet. cap. 39, pag. 469), et asserit ex fide et antiquitate harum divinarum litterarum veritatem nostrae religionis ejusque documentorum certissime demonstrari (Ibid. cap. 46, pag. 501). Quae autem ab illo in his, quos prae manibus habemus libris tradita et asserta sint, nunc diligenter investigare ac perscrutare conemur.
| Caput VII |
|