Jump to content

Dissertatio in Tertulliani Apologeticum, Ad nationes et Ad Scapulam/Caput VII

E Wikisource
 Caput VI Caput VIII 

Caput VII. De Deo divinisque ejus perfectionibus et attributis, ac quot qualesve gentilium philosophorum de illo dissensiones et errores.

0804A

 


Articulus Primus. Examinatur sextuplex argumentum, quo Tertullianus Deum existere demonstrat, videlicet sacrarum Scripturarum auctoritate, gentilium philosophorum consensu, ipsiusmet Dei operibus, intimo mentis humanae sensu et conscientia, infinitis Dei perfectionibus, ac publica et saepius repetita daemonum a Christianis adjuratorum confessione.

Ea est christianae religionis perfectio, ut, ad illius 0804B veritatem et aliarum quarumcunque falsitatem demonstrandam, sola, simplex, nudaque, ut recte ait Tertullianus, sufficiat doctrinae ejus expositio. Nihil enim in ea occurrit, quod naturali omnium hominum lumini ac rectae rationi plane non congruat. Praecipua autem ejus capita auctor noster exponit, atque ab eo orditur, quod caeterorum omnium fundamentum est, videlicet ab ipso Deo, qui a Christianis colitur et adoratur.

Variis itaque argumentis illum existere, et unicum esse, plane ostendit. Primum enim is, inquit, ipse est, quem singulae fere omnes sacrarum nostrarum Scripturarum paginae unicum, et nullum prorsus alium, esse Deum apertissime asserunt ac renuntiant (Tertull. Apologet. cap. 17 et seqq., pag. 375). Atqui 0804C jam probavimus divinam esse ejusdem sacrae Scripturae auctoritatem. Quod ergo de unico Deo, reipsa existente, tam saepe quam perspicue praedicat, hoc certe verissimum est. Scriptores siquidem divino, uti vidimus, Spiritu afflati, nec mentiri possunt, nec in ullum umquam nos inducere errorem.

Si quis autem ethnicus aliquos sacrae Scripturae libros vel breviter percurrendi laborem recuset, is saltem eorum initium ac prima Geneseos verba legat, atque iis disertissime proditum comperiet, quod dixit Tertullianus, unicum omnino esse Deum: Qui totam molem istam, cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum, verbo, quo jussit, ratione, qua composuit, virtute, qua potuit, id est, qua ad mundum creandum revera pollebat, de nihilo expressit (Ibid.). 0804D Minutius autem Felix, uti in alia dissertatione animadvertimus, quaedam ex his verbis mutuatus est, sed haec praetermisit, quae videntur obscuriora: Cum instrumento elementorum, corporum, et spirituum. (Dissertat. in Minut., cap. 21, art. 5). At nihil aliud haec significant, nisi totum mundum et ea omnia quibus componitur, nimirum elementa, corpora, et spiritus creata fuisse ab omnipotente Deo, quem idcirco existere necesse penitus est.

Porro autem Tertullianus, hisce verbis, non ad ea tantum alludit quae initio Geneseos, sicuti dicebamus, scripta sunt, sed alia etiam sacrae Scripturae loca, quibus vates divini coelos verbo Dei firmatos, et mundum omnem ipsius sapientia ac potestate ex nihilo 0805A factum esse praedicant. At quia Hermogenes et alii nonnulli haeretici, et gentiles somniaverunt, mundum non ex nihilo, sed ex materia praeexistente ipsique Deo coaeterna conditum, hinc Tertullianus falsam hanc opinionem peculiari in libro, adversus eumdem Hermogenem composito, invictis rationum momentis radicitus evellit. Sed jam plura, quibus hic error a Lactantio destruitur, argumenta a nobis alibi explicata sunt. Recte ergo inde Tertullianus noster sic disputat: Dubitabitur, credo, de Dei viribus, qui tantum hoc corpus mundi de eo quod non fuerat, non minus quam de morte vacationis et inanitatis, imposuit animatum spiritu omnium animarum animatore (Tertull. lib. adv. Hermog., cap. 8 et seqq.; Dissert. in Lactant., cap. 21, art. 1; Tertull. Apologet. cap. 48, 0805B pag. 520).

Audis sane hanc ejus esse argumentationem: Deus, non ex praeexistente aut coaeterna sibi materia, sed ex nihilo creavit mundum. At summae et infinitae est potestatis aliquid, ac quod longe majus est, totum mundum ex nihilo creare. Deus igitur omnipotens mundi creator existit. Atque haec prima est Tertulliani argumentatio, qua ex sacrae Scripturae auctoritate, cui nemo, uti diximus, ne gentilis quidem homo, refragari potest, recte demonstrat Deum reipsa existere.

Antequam vero ad alia progrediamur, observare juvat in citato ejusdem Tertulliani textu pro libito sublatum à Rigaltio nomen animarum tanquam supervacaneum, ac pro imposuit scriptum composuit. Nam 0805C huic correctioni, cujus nullam reddidit rationem, omnes manuscripti et antiquiores editi codices plane adversantur. Deinde vero, nonne Auctor noster poterat verbo imposuit abuti, quo significantius exprimeret, quod antea dixerat, mundum a Deo creatum ex nihilo, ac tanquam supra mortem vacationis et inanitatis impositum? Potuit etiam per quamdam emphasim adjicere nomen animarum, ut luculentius significaret Deum non modo corporum, sed etiam animarum esse revera animatorem et creatorem.

Secundum Tertulliani argumentum desumitur ex communi omnium pene gentilium philosophorum consensu, qui, licet in definienda Dei natura non parum a se invicem, ut paulo post ostendemus, dissentiant, eum tamen revera existere volentes nolentes confessi 0805D sunt (Idem, cap. 47, pag. 516; Infr. hoc cap. art. 4; Dissertat. in Minut. cap. 4, art. 1, et in Lactant. cap. 12, art. 1). Sed de hac illorum sententia alibi fuse disputavimus, nec ea quae ibi diximus nunc repetenda sunt.

Tertium unius Dei existentis argumentum petit Tertullianus ex ejus operibus, quae sicut nullus, nisi plane desipiat, non potest non agnoscere, ita nec diffiteri unum Deum esse illorum auctorem. Nam mundus, uti recte ait Tertullianus, ab illo factus est, In ornamentum majestatis suae (Tertullian. Apologet. cap. 17, pag. 375). Quid vero illud est in divinae majestatis ornamentum, nisi in illius probationem et argumentum, quo ex mundi creatione divina ejus 0806A majestas et omnipotentia omnibus sane, etiam hebetioribus, fit manifesta et cognoscitur? Quamobrem Lactantius diserte postea dixit: Qui solem rebus humanis clarissimum ac singulare lumen in argumentum suae unicae majestatis accendit (Lactant., lib. II divin. Instit. cap. 5, pag. 161). Et certe sol, non casu aliquo, vel a se ipso, ratione penitus orbato, creatus est. Suo igitur lumine et splendore omnipotentem Deum auctorem suum demonstrat. De hac autem argumentatione in nostra de ejusdem Lactantii libris dissertatione egimus (Dissertat. in Lactant. cap. 12, art. 1).

Neque hoc tantum clarissimo solis lumine perstricti obtusiores mentis humanae oculi Deum agnoscere coguntur, sed ex aliis quoque ejus operibus: Tot ac tantis, inquit Tertullianus, quibus continemur, 0806B quibus sustinemur, quibus oblectamur, quibus exterremur (Tertullian. Apologet. cap. 17, pag. 376). Quid enim tot tantaque opera aliud clamant, nisi ab uno Deo esse edita, qui homines, aut beneficiis, aut terrore, ad sui cognitionem adducit? Atque inde profecto paulo post adjecit edita ab illo majestatis suae signa per imbres, haud dubie generalis diluvii, per ignes, ac eos potissimum quibus urbes Sodoma et Gomorrha consumptae fuerunt. A quo enim, obsecro te, haec fieri potuere, nisi a Deo judice aequissimo, qui ab impiis et consceleratissimis hominibus debitas criminibus poenas repetebat?

Alia vero sunt adhuc, quibus, ut ait Tertullianus, exterremur, nimirum fulgura, fulmina, tonitrua, publicae clades et tempestates, aliaque his similia. Consulto 0806C autem haec adjecisse videtur, ut variis atheorum argutiis occurreret, qui objiciunt fulmina quae supra montes, verbi gratia, cadunt, et alia hujusmodi esse prorsus inutilia, nullamque proferri posse causam, propter quam accidant. Garrulis enimvero et impiis hisce hominibus, qui, spreta aut compressa animi conscientia, pravis libidinibus servire volunt, respondet ideo haec fieri, ut exterreamur, hoc est, Deum verum illorum auctorem timeamus, atque eo timore, quem homini innatum esse alibi demonstrat, agnoscamus illum reapse existere, qui eosdem impios aliosque sceleratos pro merito castigare potest (Idem, lib. de Testimon. anim. cap. 2).

Porro autem alibi ostendimus, etiamsi infirmae ac caecutienti hominum menti non omnino comperta sit 0806D infinita Dei magnitudo, quorumdamque ejus operum caussa, ex ipsius tamen effectibus, nemini incognitis, manifestissime demonstrari illum existere, et quem ob finem omnia fecerit. Jam vero non quaerimus cur aut quomodo omnia ab illo fiant, aut facta sint, sed utrum ipse existat atque id ex ejus operibus agnoscatur. In aliis autem nostris dissertationibus plane ostendimus quam certo et evidenter Deum existere inde demonstretur, et quam imbecilla sit ethnicorum argumentatio, qui illud ideo negabant, quia ipse Deus videri non potest (Dissert. in Minut. cap. 5, art. 1, et cap. 6, art. 1).

Quarta Dei revera existentis demonstratio a Tertulliano ducitur ex intimo animae humanae sensu, sive 0807A ejus testimonio, ipsaque hominis conscientia. Visne, ait ille, ex animae ipsius testimonio comprobemus: quae, licet carcere corporis pressa, licet institutionibus pravis circumscripta, licet libidinibus et concupiscentiis evigorata, licet falsis diis exancillata, cum tamen resipiscit, ut ex crapula, ut ex somno, ut ex aliqua valetudine, et sanitatem suam patitur, Deum nominat, hoc solo, quia proprie verus hic unus Deus, bonus, et magnus; et: Quod Deus dederit, omnium vox est; judicem quoque contestatur illum: Deus videt; et: Deo commendo; et: Deus mihi reddet (Tertull. Apolog., cap. 17, p. 376 et seq.). In hoc autem auctoris nostri textu quaedam Rigaltius more suo immutavit et addidit. Primum enim ex sola, sed forsitan non prorsus infelici, Latinii conjectura, pro verbo patitur, emendatum scriptumque 0807B voluit, potitur, hoc est, inquit, dum est compos sanae mentis. Et certe nomen sanitas accipitur aliquando pro bono statu mentis, atque apud bonos auctores legimus potiri gaudia. In duobus autem recentioribus codicibus scriptum est pascitur. Quid vero, si Tertullianus minus latine loquendo dixerit patitur sanitatem, videlicet nondum integram?

Quidquid sit, videtur Rigaltius privata auctoritate his verbis: Hoc solo, quia proprie hic unus Deus, bonus et magnus, istaec subrogasse: Hoc solo, quia proprio Dei veri. Deus magnus, Deus bonus. Sed nonne satis perspicua erant manuscriptorum codicum verba, nec his minus clara? Sed fac obscuriora esse, numquid idcirco manus inferenda veteris scriptoris textui, ut pro libito corrigatur, nec amplius illius sit?

0807C Non hoc autem tantum in libro Tertullianus noster hac adversus ethnicos argumentatione utitur, sed eam quoque fusius acriusque urget toto in libro de Testimonio animae adversus gentes, ubi docet hoc ipsum ejus testimonium esse omni litteratura notius, doctrina agitatius, omni editione vulgatius, toto homine majus, id est, totum quod est hominis (Idem, lib. de testim. anim. cap. 1). Alia autem ejus verba alibi citavimus, palamque fecimus idem argumentum adhiberi a Minutio Felice, Cypriano, Arnobio et Lactantio, qui, Auctoris nostri vestigiis inhaerentes, hujus argumenti vi ac pondere omnes falsorum deorum cultores atheosque obruerunt (Dissertat. in Minut., cap. 2, art. 5, et cap. 3, art. 3; Dissertat. in Arnob. cap. 5, art. 1, et Dissertat. in Lactant. cap. 12, art. 1).

0807D Quapropter illa hic non repetenda censemus, sed illud duntaxat examinandum, cur dixerit hanc naturalem Dei invocationem esse testimonium animae naturaliter christianae. Numquid enim anima naturaliter christiana est? Nonne paulo post ille dixit: Fiunt, non nascuntur Christiani (Tertullian. Apologet. cap. 17, pag. 377; Ibid. cap. 18, pag. 378)? Alibivero ipsam animam sic alloquitur: Non es, quod sciam, christiana; fieri enim, non nasci soles christiana (Idem, lib. de Testim. anim., cap. 1). At si homo non nascitur, sed fit christianus, ergo ejus anima naturaliter christiana non est. Verum Tertullianus, qui paucas inter lineas sibi procul dubio non contradixit, prioribus verbis nihil aliud significat, nisi animae humanae 0808A naturaliter insitam esse veri Dei notionem, quae totius christianae religionis est fundamentum. Alia autem omnia illius mysteria et documenta non cognoscit, quin prius ab aliis doceatur. Atque ita quidem Christiani fiunt, non autem nascuntur, quamvis naturaliter unum Deum agnoscant et invocent.

Visne illud tibi ex ipsomet Tertulliano probari? Ad Nationes ille scribit Liberum Patrem cum suo sacro ab urbe Roma totaque Italia auctoritate senatus ejectum, eversasque Serapidis, Isidis et Harpocratis statuas. At hanc inde elicit conclusionem: Habetis igitur in majoribus vestris, etsi non nomen, attamen sectam christianam, quae deos negligit (Tertull. lib. I ad Nation. cap. 10, pag. 573). Videsne ob hoc solum factum quosdam gentiles sectae christianae nomine 0808B ab eo appellari? Eadem itaque ratione anima naturaliter christiana dici potuit, quae conscientiae suae testimonio, naturalique lumine ac motu verum unicumque Deum agnoscit. Sed a nobis jam observatum est his plane similia a Minutio Felice proferri (Dissertat. in Minut., cap. 13, art. 4).

Jure igitur merito Tertullianus inde, et ex iis omnibus quae hactenus probaverat, sic concludit: Haec est summa delicti nolentium recognoscere, quem ignorare non possunt (Apol., c. 17, pag. 376). Eadem plane est Cypriani, ejus discipuli et sequacis, conclusio: Atque haec est summa delicti nolle agnoscere, quem ignorare non possit (Cyprian., lib. de idolor. Vanit., pag. 15). Nemo quippe potest ignorantiam excusare Dei, quem tot argumentis et intimo cordis animaeque sensu 0808C agnoscere compellitur. Maximum igitur delictum, imo vero summum omnium delictorum est nolle Deum recognoscere, qui a nemine, nisi penitus excors et amens sit, potest ignorari.

Quinta divinae, ut aiunt, existentiae demonstratio his includitur verbis, quibus Auctor noster illam ex infinitis Dei perfectionibus elicit conclusionem: Ideo, inquit, Deus verus et tantus est (Ibid.). Nonne enim hunc argumentatur in modum? Veri Dei nomine is intelligitur, cujus infinitae sunt perfectiones, et quo nihil majus aut perfectius excogitari potest; non enim esset verus Deus, si tantus non esset: at is, qui infinitas perfectiones in se complectitur, a se profecto habet, et quod existat, et quod aliis tribuat ut sint et existant; cum enim ea sit rerum omnium creatarum 0808D series, ut posteriores ab antiquioribus originem, qua existunt, acceperint, debuit ante omne tempus esse aliquis, qui a nullo, sed potius a se ipso habuerit quod existat, et rebus quibusque creatis eas omnes quibus praeditae sunt, perfectiones largiatur: at ille ideo est verus, quia tantus est. In suo autem adversus Marcionem libro ex summa Dei perfectione concludit illum esse unicum, ita ut non existeret, si non esset unus. Audias velim quae sit ejus argumentatio: Deus cum summum magnum sit, recte veritas nostra pronuntiavit: Deus, si non unus est, non est. Non quasi dubitemus esse Deum, dicendo: Si non unus, non est; sed quia quem confidimus esse, id eum definiamus esse, quod si non est, Deus non est, summum scilicet magnum. 0809A Porro summum magnum unicum sit necesse est: ergo et Deus unicus erit, non aliter Deus, nisi summum magnum, nec aliter summum magnum, nisi parem non habeat, nec aliter parem non habens, nisi unicus fuerit (Idem., lib. I advers. Marcion., cap. 3).

Sextam et ultimam qua Deus existere probatur demonstrationem Tertulliano suppeditavit summa ac mira Christianorum ad daemones expellendos potestas, contra quam quilibet quantumvis pertinax gentilis ne mutire quidem poterat. Tum enim saepe saepius daemones a christianis, Christi nomine adjurati, non solum ejiciebantur ex his quos obsidebant hominibus, sed cogebantur etiam palam et publice confiteri, nec se, nec alios quos gentiles colebant, esse deos, sed unum duntaxat existere, quem discipuli 0809B Christi venerabantur. Atqui omnis ista, ait Tertullianus, confessio illorum, qua se deos negant esse, quaque non alium Deum respondent praeter unum, cui nos mancipamur, satis idonea est ad depellendum crimen laesae maxime romanae religionis, quae non verum et unicum, sed falsos utique deos venerabatur (Tertullian. Apologet., cap. 24, pag. 416). Nam omnes profecto ethnici daemonibus, verum contra semetipsos confitentibus, debebant credere, qui mentientibus credebant. Nemo siquidem, ut recte ille arguit, ad suum dedecus mentitur, quin potius ad honorem. Magis fides proxima est adversus semetipsos confitentes, quam pro se ipsis negantes (Ibid., cap. 23, pag. 415). Tam publicum enimvero testimonium nemini plane dubium suspectumque esse poterat. Quamobrem illud, pergit Auctor 0809C noster, solebat ex ethnicis facere christianos (Ibid.). Ecquis enim homo poterat tam certam claramque testificationem respuere, nisi cui falsa praejudicia aut privatae utilitates rationis lumen penitus eripuerant? Jure igitur merito Auctor noster summam redarguit iniquitatem gentilium, qui Christianos accusabant laesae romanae religionis, eosque contra conscientiam, totque ac tanti ponderis demonstrationes, ad falsos deos colendos negandumque verum Deum quibuslibet suppliciis adigere nitebantur.


Articulus II. De perfectionibus sive attributis Dei, ac quo sensu a Tertulliano dicatur hominibus cognitus, quamvis sit invisibilis, incomprehensibilis, inaestimabilis; quae hujus veri Dei et vivi scientia, sapientia, et aeternitas.

0809D

Deum esse perfectissimum inde Tertullianus recte colligit, quod mundum et omnia qua in eo sunt, sicut in superiore articulo vidimus, ab illo creata fuerint. (Tertullian. Apologet., cap. 11). Etenim imperfectum, inquit ille, non potuit esse, quod perfecit omnia, id est, quia Deus a se ipso est, et caetera omnia fecit, nihil prorsus imperfecti, sed omnes omnino perfectiones habeat, necesse est.

Tantae autem illae sunt, humanique ingenii imbecillitatem adeo superant, ut invisibilis sit (Ibid., cap. 17, pag. 375), ait Auctor noster, id est, humanis oculis 0810A videri non possit. Nam ut ipse in Exodo loquitur (Exod., cap. XXXIII, 20): Non enim videbit me homo, et vivet. Addit vero Tertullianus, etsi videatur, hoc est, tametsi homines allatis supra argumentis ac (Art. super.) demonstrationibus illum revera existere mente videant et cognoscant.

Incomprehensibilis quoque est, pergit Tertullianus. (Tertullian., ibid.) Nam ut fatetur Clemens Alexandrinus (Clem. Alexandr., lib. V Strom., pag. 548): Δῆλον μηδένα ποτὲ δυνάσθαι παρὰ τὸν τῆς ζωῆς χρόνον τὸν Θεὸν ἐναργῶς καταλαβέσθαι. Neminem unquam posse per hoc vitae tempus Deum perspicue comprehendere. Quibus uterque verbis significat infinitas Dei perfectiones ab hominibus, vitam hanc mortalem viventibus, non posse clara distincta idea et notione plane 0810B penitusque comprehendi. Subjungit tamen: Etsi per gratiam repraesentetur. Sed quaenam est ista gratia, nisi Salvatoris nostri Christi, qui, homo factus, docuit homines quomodo ipsum et divinum ejus Patrem unicum verumque Deum esse intelligant: Nemo quippe, quemadmodum scribit auctor epistolae ad Diognetum, Deum vidit, aut perfecte cognovit (Epist. Diognet., pag. 499, edit. Justin. Martyr): Αὐτὸς δὲ ἑαυτὸν ἐπέδειξεν· ἐπέδειξε δὲ διὰ πίστεως ᾗ μονῇ Θεὸν ἰδεῖν συγκεχώρηται. Sed ipse se ipsum ostendit: ostendit autem per fidem, qua sola Deum videre concessum est. Nonne vero uterque ad haec collineavit Matthaei verba (Matth. XI, 17): Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Aut ad illa Joannis (Joan., cap. I, 18): 0810C Deum nemo vidit unquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.

Pergit Auctor noster: inaestimabilis, etsi humanis sensibus aestimetur, id est, in hoc recte ab hominibus aestimetur, quod sciunt eum esse inaestimabilem (Tertullian. Apologet., cap. 17, pag. 375). Ipse enim mox addidit: Hoc est quod Deum aestimari facit, dum aestimari non capit, perinde ac si dixisset: Tunc Deum recte aestimamus, cum fatemur nec à nobis, nec ab ullo homine posse pro merito aestimari.

Horum omnium rationem si ab illo postules, hanc ille ibidem reddet: Quod videri communiter, quod comprehendi, quod aestimari potest, minus est oculis quibus occupatur, et manibus quibus contaminatur, et sensibus quibus invenitur, hoc est, quidquid oculis 0810D corporeis communiter cernitur, manibus tangitur, aut sub alios sensus cadit, illud his omnibus sensibus minus est, inferiorisque, quam Deus, ordinis (Ibid.). Nam quod immensum est, quemadmodum Deus, soli sibi notum est (Ibid.). Immensi autem nomine illud Tertullianus praecise non intelligit, quod ubique et in omni loco existit, sed quod est infinitum. Eo quippe sensu a bonis auctoribus dicitur immensus labor, et dolor immensus, vel immensa cupiditas. Deus itaque, utpote infinitus, a se solo quantus est cognoscitur (Ibid.). Atque ita illum, ut rursus, ait Auctor noster, vis magnitudinis, et notum hominibus objicit, et ignotum (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 5, art. 1; Dissert. in Lactant. cap. 13, 0811A art. 1). Tanta enimvero est ejus magnitudo, et divinae illius naturae excellentia, ut, etsi homines certo certius noverint illum existere, capere tamen non possint quantae qualesque sint omnes ejus perfectiones. Sed de his omnibus jam disputatum est in superioribus nostris dissertationibus.

Neque porro haec tantum negativa, ut aiunt, Dei attributa a Tertulliano asserta animadvertimns, sed plura quoque alia, quae affirmantia vocantur (Tertullian. Apologet., cap. 30, pag. 441). Deum etenim verum et vivum appellat, atque ita illum gentilium diis falsis et mortuis opponit.

Deinde vero docet ipsum esse omnium speculatorem, cujus infinita est scientiae plenitudo, et cui nihil prorsus ulla latebrarum difficultate latere unquam 0811B potest (Ibid., cap. 45, pag. 500). Non in solo autem Apologetico, sed alio quoque in libro divinam hanc scientiam praedicat. Ab illo enim haec alibi scriptis tradita legimus (Idem. lib. de Poenit. cap. 3): Neque si mediocritas humana facti solum judicat, quia voluntatis latebris par non est, idcirco crimina ejus etiam sub Deo negligamus. Deus in omnia sufficit. Nihil a conspectu ejus remotum, unde omnino delinquitur. Omnes igitur humani cordis intimos et occultiores recessus penetrat; atque caetera proinde omnia, quaecunque sint, perfecte cognoscit.

Nec minus asseveranter pronuntiat eum ab aeterno esse rationalem, qui Verbum, ut infra fusius ostendetur, Sermonem, Sophiam, Sapientiam protulit; ac mundum verbo, ratione et sapientia molitus, creavit 0811C ex nihilo, atque idcirco omne tempus antecessit, et aeternus est (Idem, Apologet., cap. 17, pag. 375; cap. 11, pag. 332).

At hoc quidem alibi hisce verbis confirmat (Ibid., cap. 26): Qui ante tempus fuit, et saeculum corpus temporum fecit. Nomen autem corpus ibi sumitur pro plurium collectione rerum, ac congregata multitudine. Sic corpus civitatis, aut reipublicae dicitur. De Christianis vero ipse auctor noster: Corpus, inquit, sumus. Sensus itaque illius est (Ibid., cap. 39): Deus saeculum corpus temporum fecit, seu fecit ut mundus ex tota temporum collectione constet (Ibid., cap. 18, pag. 377). Quapropter ille antea dixerat: Deus saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinavit. At id facere non poterat, 0811D nisi ante omne, ut ipse loquitur, tempus, atque idcirco aeternus fuerit. Neque dubites hanc esse illius mentem, qui alibi Christianorum nomine scripsit (Ibid., cap. 30): Nos Deum invocamus aeternum. At ibi illum non modo aeternum praedicat, verum etiam omnipotentem, in cujus potestate sita sunt omnia.


Articulus III. Ostenditur Tertullianum revera credidisse Deum esse spiritum, nihilque habere corporei, et contraria argumenta solvuntur.

Quae de tot tantisque Dei perfectionibus et attributis hactenus exposita sunt, haec manifeste demonstrant illas esse summas, ac Deum a se ipso solo, et 0812A a nullo alio, habere quidquid ipse est. Atqui si nihil ei ex alio accidat, et perfectiones ejus sint infinitae, nec ab ullo unquam circumscribi potuerint, simplicissima procul dubio est illius natura, ac proinde spiritualis, et omnis corporeae concreationis expers. Nullum ergo habet corpus, quod utique partibus componitur, atque idcirco potest dissolvi, et imperfectum est. Sed quid necesse est aliqua argumentatione hanc probare Auctoris nostri doctrinam? Nonne id apertissime his praedicavit verbis (Tertullian. Apologet., cap. 21): Deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus? Et paulo post: Nam et Deus spiritus.

Neque respondeas velim ibi spiritus nomine corpus aliquod, sed caeteris longe subtilius ab eo intelligi. 0812B Nam ibidem Verbum, Sermo et Filius Dei ab ipso dicitur ex sinu Patris sui aeterni prodiisse, de spiritu spiritus, et de Deo Deus (Ibid.). At certe illa aeterna, et ante omne corpus creatum, Dei prolatio nihil plane corporei admittere potest. Ipsa siquidem est Dei cogitatio et intelligentia, quae penitus incorporea, et mere spiritualis esse debet. Vere ergo Tertullianus credidit, Deum Patrem Filiumque ejus esse spiritum, qui nihil prorsus corporis et materiae quantumlibet subtilis habeat.

Contra tamen nonnulli reclamant, nobisque objiciunt Tertullianum docuisse, quidquid est aut corpus esse, aut nihil, nec posse omnino aliquid inter utrumque medium assignari. Nam haec sunt ipsissima ejus verba: Omne quod est, corpus est sui generis. 0812C Nihil est incorporale, nisi quod non est (Idem, lib. de Carne Christi, cap. 11). Generalis procul dubio est haec ejus propositio, ac proinde ab eo diserte definitur quidquid sit, sive Deus, sive quid aliud, eo ipso quod est, illud esse corpus. Cum tot igitur, uti vidimus, argumentis probaverit Deum unum et verum existere, eum utique revera corporeum esse credidit.

Sed quid hac, inquient alii, aliave argumentatione opus est? Nonne de ipsomet Deo hunc loquitur in modum? Quis negabit Deum corpus esse, etsi Deus spiritus est? Spiritus enim corpus sui generis in sua effigie. Sed et invisibilia illa quaecunque sunt, habent apud Deum et suum corpus, et suam formam, per quae soli Deo visibilia sunt (Idem, liber adv. Prax., 0812D cap. 7).

Verum quantumvis generalis sit prima ejus propositio, mediam nihilominus aliquam inter corpus et nihil substantiam discernit, quae spiritalis, ac spiritus a corpore distinctus est. Enimvero in hoc, de quo agimus, Apologetico libro dixit creatam a Deo istam mundi molem, cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum (Idem, Apologet. cap. 17). Quid autem necesse erat ibi adjicere spirituum, si corpus et spiritum, unum idemque esse credidisset? Numquid respondebis corporum nomine significari corpora densa et crassiora, spirituum autem vocabulo corpora subtiliora ac tenuissima? Sed haec tantum diversae sunt corporum qualitates, quae 0813A poterant solo corporum nomine satis designari. At spirituum nomine non corporum qualitates, sed aliquid ab omni corpore discretum, significare procul dubio videtur.

Quid vero, quod ille alio in libro rem spiritualem a corporali plane penitusque distinguit? Ubi enim de hominis, qui corpore, uti ille ait, et spiritu constat, peccatis delictisque disserit, aperte pronuntiat: Delictorum quaedam esse carnalia, id est, corporalia, quaedam vero spiritalia (Idem, lib. de Poenit. cap. 3). Tum vero paulo post: Exinde spiritalia et corporalia nominantur, quod delictum omne aut agitur aut cogitatur. Ut corporale sit, in facto est; quia factum, ut corpus, et videri et contingi habet. Spiritale vero, quod in animo est, quia spiritus 0813B neque videtur neque tangitur. Per quod intelligitur non facti solum, verum et voluntatis delicta vitanda. Fatetur itaque duplicis generis esse peccata, nimirum corporalia, quae a corpore, non repugnante animo et voluntate, perpetrantur. Alia vero solius spiritus, quae sola admittuntur cogitatione et voluntate, ac sine ullo corporis ministerio. Quin etiam alios adhuc esse docet proprios animae nostrae actus, ab ejus corpore nequaquam dependentes, quibus non solum poena, sed praemium quoque debetur (Idem, lib. de Anim., cap. 58). Atqui hos solius animae aut bonos aut malos actus, praemio aut poena dignos nec corpus, nec nihil, sed aliquid intermedium esse arbitrabantur. Ergo quaedam esse putavit, quae tantum spiritalia nec plane corporalia sunt.

0813C Ad secundam vero illius de Deo propositionem quod spectat, nonne, uti diximus, diserte affirmat ejus Filium esse ipsiusmet sapientiam, internum verbum et sermonem, sive intelligentiam, quae penitus incorporea planeque spiritalis est? Qui ergo id fieri potest, nisi Deus sit plane incorporeus ac spiritus? Ad haec vero, plane sufficit aliquam ab eo admitti substantiam spiritualem, inter coprus et nihil mediam. Nam si quae sit, hanc potissimum Deum esse quis diffitebitur?

Instabis tamen ab illo nihil tertium inter corporale et incorporale agnosci. Etenim adversus Hermogenem ita argumentatur; Nisi fallor, omnis res aut corporalis aut incorporalis sit, necesse est (ut concedam interim esse aliquid incorporale de substantiis duntaxat, 0813D cum ipsa substantia corpus sit rei cujusque): certe post corporale et incorporale nihil tertium. (Idem, ad Hermog., cap. 35). Verum ibi incorporalia admittere potius, quam negare proculdubio videtur. Nam ibi ipsum, ut dictum est, refellit Hermogenem, qui materiam, etsi revera existentem, et corpoream et incorpoream esse effutiebat. Tertullianus vero, ut hoc vanae opinionis commentum funditus evertat, rem omnem dividit in corpoream et incorpoream. Itaque aliquam fatetur esse incorporalem. At si quae sit, prae caeteris certe omnibus Deus est.

Urgebis fortasse hanc divisionem ipsi omnino perfectam non videri. Non absolute siquidem id pronuntiat, sed adversario suo interim et gratis, nihilque 0814A adserendo, concedit aliquam substantiam esse incorpoream, quae tamen rei ipsius corpus est. Nihil ergo, nisi corporeum esse opinabatur. Sed animadvertas, velim, illum haerere duntaxat in hujus nominis, corpus, significatu. Non obscure tamen ibidem explicat quid hoc nomine intellexerit: Ipsa, inquit, substantia corpus est rei cujusque. Corporis itaque nomine significari putat cujusque rei substantiam. At nemo est, qui non fateatur nullum prorsus esse medium aut tertium inter substantiam et ipsum nihil. Quid autem mirum, si corporis nomine ipsam rei cujusque substantiam intelligendam esse existimaverit, cum Paulus apostolus hoc ipsum nomen corpus umbris et figuris opponat, ac illud esse dixerit, quod res ipsa et veritas est? De veteris quippe Testamenti 0814B figuris hunc scribit in modum (Paul. ad Coloss., II, 17): Quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi, id est: Hae caeremoniae nihil aliud sunt quam umbrae illarum autem corpus, sive res ipsa et veritas est Christus, in quo adimplentur.

Quamobrem in iis, quae nobis objecta sunt, Tertulliani nostri locis, ubi dixit omnem substantiam esse corpus, aut quidquid est hoc esse corpus, haud inconsulte ibi addidit sui generis, id est, substantiam esse sui generis, vel corporei vel spiritalis.

Verum instabit aliquis, etiamsi hoc evidentissime probaretur, in dubium tamen vocari posse utrum Tertullianus aliquando existimaverit Deum esse corpus, ac postea animum mutaverit et sententiam. De illo namque Augustinus hunc loquitur in modum 0814C (August., lib de Genes. ad litter., cap. 26, pag. 273): Tertullianus quia corpus esse animam credidit, non ob aliud quod eam incorpoream cogitare non potuit; et ideo timuit ne nihil esset, si corpus non esset, nec de Deo voluit aliter sapere, qui sane quoniam acutus est, interdum contra opinionem suam visa veritate superatur. Quid enim verius dicere potuit, quam id quod ait quodam loco: Omne corporale passibile est (Tertul. lib. de Anim. cap. 7)? Debuit ergo mutare sententiam qua paulo superius dixerat etiam Deum corpus esse. Neque enim arbitror eum ita desipuisse, ut etiam Dei naturam passibilem crederet, ut jam Christus non in carne tantum, sed in ipso Verbo, per quod facta sunt omnia, passibilis et commutabilis esse credatur, quod absit a corde christiano.

0814D Verum Petavius ab Augustino dissentit, nec censet Tertullianum secum pugnare, aut suam de Deo corporeo mutasse sententiam, tametsi omne corpus passibile, naturam vero Dei minime passibilem esse crediderit (Petav. tom. I, Theolog. dogmat., cap. 1, § 5 et seqq.). Nam alias, inquit, rei corporeae, quam Deo tribuit passiones, sive alios motus et affectus. Marcioni siquidem irae motum in Deo esse neganti, atque objicienti illum, si aliquando irasceretur, corruptioni et morti fore obnoxium, respondet ipse Tertullianus passiones, sive motus, et sensus animi in Deo et homine iisdem revera nominibus appellari, sed tantum in utroque esse diversos quantum substantia et corpus a se invicem discrepant. Marcionem quippe 0815A his compellat verbis: Discerne substantias, et suos eis distribue sensus, tam diversos, quam substantiae exigunt, licet vocabulis communicare videantur (Idem, lib. II advers. Marcion., cap. 16).... Quanta erit diversitas divini corporis et humani sub iisdem nominibus membrorum, tanta erit et animi divini et humani differentia sub iisdem licet nominibus membrorum, quos tam corruptorios efficit in homine corruptibilitas substantiae humanae, quam incorruptorios in Deo efficit incorruptibilitas substantiae divinae.

Petavius itaque inde colligit Tertullianum existimavisse tam in Deo, quam in homine esse corpus, quemadmodum passiones sive sensus motus et affectus, sed eo discrimine, quod in homine corruptorii, in Deo autem incorruptorii sint. Nihil ergo repugnat, 0815B inquit ille, quominus stante Tertulliani opinione, Deus habeat corpus, quod non passibile quidem, sed incorruptorium esse putaverit. At expendas, velim, utrum Petavius perspectum omnino habuerit quo sensu Tertullianus acceperit illud passibilis nomen, quod a Deo excludit. Non enim aliud eo significare videtur, nisi quod aliquid imperfecti et commutabilis secum importat. Nonne ergo Augustinus recte dixit Tertullianum aut secum pugnare, aut mutasse sententiam, cum asseruit Deum esse corpus, et omne corpus esse passibile? Nam Deus perfectissimus, ac simplicitate omnique perfectionum genere cumulatissimus est. Nihil igitur prorsus imperfecti habere potest. Ergo summa perfectio Dei et corpus secum pugnant, et in Deo esse non possunt.

0815C Caeterum, quamvis Petavius probavisset Tertullianum non incidisse in vitium aliquod contradictionis; fatetur tamen vir ille eruditissimus majoris illud esse momenti, quod Augustinus alio in libro ad excusandum Tertullianum haec in verba retulit: (August., lib. de Haeresib., cap. 86, pag. 25): Tertullianus posset quoquo modo putari ipsam naturam substantiamque divinam corpus, cujus partes, aliae majores, aliae minores valeant vel debeant cogitari, qualia sunt omnia, quae proprie dicimus corpora... sed potuit, ut dixi, propterea putari corpus Deum dicere; quia non est nihil, non est inanitas, non est corporis vel animae qualitas, sed ubique totus, et per locorum spatia nulla partitus, in sua tamen natura atque substantia immutabiliter permanet.

Mirum tamen nonnullis, quibus satis nota non sit 0815D Augustini modestia, fortasse videbitur, cur ille penitus affirmare non audeat hanc ipsam revera, sed quoquo modo posse putari Tertulliani fuisse sententiam. Jam enim ostendimus eum haud obscure declaravisse corporis nomine a se intelligi substantiam, quae quovis modo existit, et nihilo opponitur. Praeterea animadvertimus substantiam ab eo dividi in corpoream et incorpoream, id est, omnis omnino corporis expertem, et quae sit mere spiritalis. Atqui, si vel unam hujusmodi unquam esse arbitratus est, persuasum utique habuit Deum esse spiritum, et caeteris sane omnibus longe praestantiorem. Et certe summae illius perfectiones, atque infinita rerum omnium cognitio et scientia, a Tertulliano, sicuti paulo 0816A supra observavimus, tam luculenter vindicatae, nihil omnino corporei habere possunt. Nullum siquidem corpus, quantumvis tenue; nulla materia, quolibet motu agitata; nullae atomi, quovis concursu inter se cohaerentes, possunt rei alicujus, multo minus rerum omnium efficere cognitionem. Non potuit ergo Tertullianus Deo corpus, vel corporei aliquid tribuere, nisi hoc nomine, sicut vidimus, substantiam sui generis, id est, divini et spiritalis intellexerit. Sed his lucem adhuc ea afferent, quae capite sequente de Christi divinitate, ac postea de angelis ac daemonibus, atque anima humana, dicentur.


Articulus IV. Quot qualesve fuerint gentilium philosophorum de Deo dissensiones, Thaletis, seu Simonidis, qui de illo interrogatus, nihil respondere potuit; Platonicorum, qui omnia; Epicureorum, qui nihil curantem; Platonicorum, qui eum intra mundum; Stoicorum, qui extra positum; Platonis, qui mundi creatorem; Pythagorae, qui mundum increatum esse docuerunt; et utrum Tertullianus recte illorum opiniones explicaverit.

0816B

Quanquam philosophi gentiles vel ratione naturali, vel ex sacris, ut ait Tertullianus, Scripturis agnoverint, vel agnoscere haud difficiliter potuerint unum duntaxat esse Deum (Tertullian. Apologet. cap. 47); inter se tamen, vel inanis gloriae vitio, vel disputandi libidine, de ipsa Dei natura, qualitate ac sede nunquam non digladiabantur: Quid enim 0816C Thales, ille princeps physicorum, auctoris nostri verba sunt, sciscitanti Craeso de Divinitate certum renuntiavit? Nihil plane, sed commeatus deliberandi saepe frustratusest (Ibid., cap. 46; et lib. II. ad Nation. cap. 2,). At Cicero, et qui eum, ut alibi vidimus, sequitur, Minutius Felix, hoc Simonidi et Hieroni tyranno adscripserunt (Dissertat. in Minut., cap. 3, art. 2). Neque respondeas subesse in Tertulliani textu mendum aliquod. Nam Thales ab eo appellatur physicorum princeps (Ibid., cap. 4, art. 1, tom. I; Apparat. pag. 1119 et seq.), id est, eorum primus, qui de rebus physicis, ut etiam ostendimus, instituerunt disputationes. Utrum autem verior sit Tertulliani, quam Ciceronis et Minutii opinio, ut percipiatur, inquirenda est Thaletis, Simonidis, et Croesi aetas. 0816D At juxta Eusebianum Chronicum, anno 1266 Thales Milesius physicus philosophus agnoscitur. Ad annum autem 1465, ea quae de Croeso memorantur, quomodo tentaret oracula, his fuere temporibus. Et duos post annos, Thales moritur. Duo itaque, ut notat Scaliger, Thaletes memorantur, quorum prior physicus philosophus Lycurgi et Orphei aetate, posterior post ducentos pene annos Croesi tempore floruisse perhibentur (Scalig. not. in Chron. Euseb., pag. 74). Atqui Tertullianus de Thalete physicorum principe loquitur, qui duobus saeculis Croeso antiquior cum eo vivere, ac proinde illi respondere, non potuerat.

Simonides autem in eodem Eusebiano Chronico vixisse traditur anno 1531. Ibi enim legimus: Pindarus 0817A et Simonides lyrici poetae insignes habentur. Postea vero ad annum 1542, Hieron., cujus Minutius Felix meminit, post Gelonem Syracusis tyrannidem exercebat. Quantum ergo prior Thales a Croeso distat aetate, tantum Simonides eidem Hieroni proximus esse dicitur. Huic igitur Simonidi magis, quam Thaleti physicorum principi, conveniunt citatae de Divinitate interrogatio et responsio. Ad haec vero Minutii opinio eo adhuc videtur probabilior, quod Ciceronis auctoritate stabiliatur.

Neque dixeris plurimos in Eusebiano Chronico esse in assignanda illustrium virorum aetate errores; nam quicunque illi sint, nemo sane negabit Thaletis physici Croesique tempora magis a se invicem sejungi, quam ut simul vixisse dicantur. Nec est quod 0817B urgeas memorantem responsionem Thaleti philosopho et physicorum principi recte congruere, minime vero Simonidi, qui poeticae, ut alibi vidimus, operam dabat (Dissertat. in Minuc. Octav., cap. 3, art. 2; et tom. I. Apparat. pag. 1284). Nam poetae apud ethnicos in theologorum habebantur numero.

Denique Minutius, Ciceronis testimonio fretus, potuit Tertulliani, tametsi plura, sicut observavimus, ex ejus libris excerpserit, hanc corrigere de primo Thalete et Croeso opinionem. Et certe quomodo hic Thales de Divinitate interrogatus nihil respondere ausus fuisset, qui, sicut alibi post eumdem Ciceronem annotavimus, tam certo quam falso docuit aquam esse rerum omnium initium, ac Deum mentem esse, quae ex aqua omnia formavit (Cicer., lib. I de Natur. 0817C deor., pag. 199; Dissertat. in Minut. cap. 4, art. 1; et in Lactant. cap. 12, art. 1). Nemo autem nobis probavit illum de hac sententia, aut aliquando dubitasse, aut eam unquam mutasse. Si quis porro illud de Deo responsum Thaleti secundo tribuendum esse probaverit, delenda esse ostendet ex Tertulliani textu haec verba: Physicorum princeps. Caeterum, cujuscumque philosophi fuerit illa responsio, quis eam ab illo adsertam esse in dubium vocabit? Palam igitur confessus est ignotam sibi fuisse Divinitatem.

In secundo autem ad Nationes libro Tertullianus Thaleti praemisit Diogenem, qui consultus quid in coelis agatur (ipsamet sunt illius verba): Nunquam, inquit, in coelum adscendi (Tertull. lib. II ad Nat. cap. 2). Item, an dii essent: Nescio, respondit, 0817D nisi ut sint expedire. hoc est, Nescio, sed cunctis utile est et expedit deos esse. Non multum quidem a priore responso illud abest, quod a Diogene cynico homini de coelestibus disserenti datum Laertius sic retulit: Ποσταῖος πάρει ἀπὸ τοῦ οὐρανοῦ, Quandonam de coelo venisti (Laert. l. VI. de Vit. Diog., § 39)? At vide, quaeso, utrum a secunda longius absit haec ejusdem Diogenis sciscitanti Lysiae pharmacopolae, an deos esse crederet, responsio: Πῶς οὐ νομίζω, ὅπου καὶ σε θεοῖς ἐχθρὸν υπολαμβάνω, Quomodo non credo, qui te diis inimicum puto (Ibid., § 42)? Nos tamen Laertius ibidem admonet hanc sententiam tribui Theodoro, qui haud dubie atheus, ut a nobis haud semel observatum, cognominatus est. Si ea tamen quae Tertullianus 0818A noster Diogeni adscribit, ab alio ejusdem nominis, sed atheo, scripta fuisse contendas, habemus quidem Aelianum, qui, ut quidam aiunt, flagitiosorum horumce hominum gregi adnumeravit Diogenem phrygem (Aelian. lib. II var. Hist., § 31). Verum, praeterquam quod in nostra librorum Aeliani editione legitur Dionysius Phryx, nullus nobis indicavit ubi Diogenes iste, sive Dionysius, citata ab auctore nostro verba pronuntiaverit.

Aliorum vero philosophorum maxima fuit de Deo opinionum varietas et dissensio: Alii enim, inquit Tertullianus, nimirum Platonici, incorporalem Deum asseverant (Apologet., cap. 47, pag. 515). Visne aliquem tibi testem proferri? En adest Cicero, qui Velleium sic de Platone loquentem induxit: Quod 0818B vero sine corpore ullo Deum vult esse, ut Graeci dicunt ἀσώματον, id quale esse possit, intelligi non potest (Cicer. l. I de Natur. deor., pag. 200, l. XIII). Eadem de hoc philosophorum principe narrat Laertius: Opinatur, inquit, animam, sicut Deum, esse incorporalem ἀσώματον εἶναι (Laert. lib. III, in Vita Platon., § 77). Laertio autem Plutarchus, Eusebius, Apuleius, et alii suffragantur (Plutarch., lib. I de Placit. philosoph., cap. 7, pag. 881; Euseb. orat. Constant, pag. 200; Platon tom. III, pag. 27-28, et alibi Apulei. de Deo.

Quantumlibet autem vera sit haec opinio, ab aliis tamen gentilibus philosophis rejecta est. Nam Velleius apud Ciceronem, uti mox dicebamus, contendebat intelligi non posse quid qualeve sit quod incorporeum 0818C vocatur (Socrat., Cicer., loc. cit.). Neque alii etiam philosophi explicare potuerunt quae sit vera rei incorporeae idea et notio.

Stoici vero, pergit Auctor noster, Deum corporalem esse praedicarunt (Tertullian. Apologet., cap. 515, tom. I Apparat., lib. III, dissert. 1, cap. 11, art. 2; Dissertat. in Minut., cap. 4, art. 10). De hac autem Stoicorum opinione, quae suis, propter illorum repugnantias, difficultatibus non caret, nos alibi disputavimus. Plures autem citavimus, qui illos in hunc errorem revera lapsos fuisse testificantur.

Prosequitur Tertullianus: Alii, nimirum Epicurus ejusque sectatores, ex atomis, alii ex numeris, quemadmodum Pythagoras, alii ex igne, sicut Heraclitus, Deum constare garriebant (Tertullian., loc. cit., 0818D tom. I, Apparat., pag. 435; Dissertat. in Minut. loc. cit. Dissertat. in Lactant., cap. 12, art. 1). Hi autem omnes opinabantur ea esse prima rerum omnium principia, nec alios esse deos, ut alibi nec semel quidem animadvertimus.

Neque minus manifeste probavimus varias, et sibi invicem oppositas fuisse philosophorum de divina, sicut ait Tertullianus, providentia opiniones: Platonici enim, inquit ille, curantem rerum; contra Epicurei otiosum et inexercitum, et ut ita dixerim, neminem humanis rebus esse praedicabant (Tertullian. Apologet., cap. 47, et lib. II ad Nation., cap. 2). De Platone si plura velis, adi Laertium, et dicentem audies: οἴεται καὶ θεοὺς ἐφορᾷν τὰ ἀνθρώπινα. 0819A Arbitratur et deos humana cernere et curare (Laert., lib. III, in Vit Platon., § 78). Nec alii plures citandi, quandoquidem hoc et ipsemet Plato saepius asseruit (Plat. Phaed., tom. I, pag. 62, post. med.). Alicubi enim ait Deum nostri curam gerere, non secus ac rei suae et possessionis: Τὸ θεόν τε εῖναι τὸν ἐπιμελουμένον ἡμῶν, καὶ ἡμᾶς ἐκείνου κτήματα εἶναι. (Idem, lib. X de Leg., pag. 285). Alibi vero haud dubitanter asseverat primam insaniam esse deos negare, secundam autem asserere eos curam non habere hominum: Τὸ δεύτερον ὄντας οὐ φροντίζειν ἀνθρώπων. (Ibid., pag. 899 et seq.). Sed hoc ille postea fusius prosequitur, et insanum illum errorem profligat et evertit (Dissertat. in Lactant., cap. 14, art. 1). At absurdissimus ille error est Epicuri sectatorumque ejus, sicut a nobis 0819B demonstratum est.

Quamobrem Auctor noster paulo post adjecit Platonicorum de sede Dei opinionem fuisse, illum residere intra mundum, qui, gubernatoris exemplo, intra illud maneat quod regat (Tertullian. Apologet., cap. 47, et lib. II ad Nation., cap 2). Et sane Plato decernit probatque mirabili quadam mente et sapientia, quae Deus ipse est, hunc mundum certo constitutoque ordine constanter gubernari (Plat. Phil., tom. II, pag. 28 et seqq.). Alio autem in libro scriptum ab eo legimus, Deum, universi gubernatorem, post mundum resque omnes creatas, dimisisse illius regendi habenas, et in suam rediisse quasi speculam (Idem, Polit., pag. 272 et seqq.). Postea vero, ne mundus, variis tempestatibus et malis quassatus, 0819C penitus dissolveretur, resumpsit ejus gubernaculum, illique sollicite insidens, ejusdem mundi partes ornavit, et moderatur.

At Stoici contra hanc Platonicorum opinionem praedicabant, uti ait Tertullianus, Deum esse positum extra mundum, qui figuli modo extrinsecus torqueat molem hanc (Tertullian. Apologet., cap. 47, et lib. II ad Nation., cap. 2). Sed non minimus dubitandi locus est utrum haec ipsa fuerit Stoicorum sententia. Nam Zenon illorum antesignanus, ejusque asseclae, uti ex Laertio et Plutarcho discere est, arbitrabantur Deum esse mentem, quae omnia pertingat ac penetret (Laert., lib. VII, in Vit. Zenon., § 138 et 147; Plutarch. lib. I de Placit. philosoph., cap. 7, pag. 882). Nos etiam alibi observavimus hanc 0819D revera fuisse illorum opinionem. Qua ergo ratione Auctor noster tam asseveranter a firmare potuit Stoicos docuisse Deum positum esse instar figuli extra fabricatam a se totam mundi molem (Tom. I, Apparat., pag. 780; Lips. lib. I Psycholog. stoic., dissertat. 31, pag. 565, tom. IV)?

Difficultatis hujus nodum secat potius, quam solvit Lipsius. Haud dubitanter etenim Tertullianum ibi arguit erroris, quo Stoicis illud tribuit, quod ab iis nec dictum, nec cogitatum quidem fuerat. Itane vero erravit Tertullianus? Numquid ignorabat, aut ex mente illius exciderat, quod Stoici de mente divina, mundum universum pervadente, tradiderant? Minime quidem. Nam alio in libro haec scriptis mandavit: 0820A Stoici volunt Deum sic per materiam decurrisse, quomodo mel per favos (Tertullian. lib. adv. Hermogen, cap. 44). Contradictionis itaque potius, quam oblivionis aut ignorantiae insimulari debuit. Sed majores procul dubio erant Stoicorum, quam Tertulliani, repugnantiae, quas Plutarchus integris in libris patefecit, nosque alicubi notavimus (Dissertat. in Lactant., cap. 21, art. 2). Nonne ergo illorum potius, quam hujus repugnantiis id adscribi poterat?

Quid vero, si Seneca, et ipse stoicus, hanc contradictionem tollendi nobis rationem suggerit? De Deo siquidem hunc ille disserit in modum: Quid est Deus? Mens Universi. Quid est Deus? Quod vides totum, et quod non vides totum. Sic demum magnitudo sua illi redditur, qua nihil majus excogitari potest, si 0820B solus est. Omnia opus suum et intra et extra tenet (Senec., praefat. lib. I natural. Quaest., pag. 793). Nonne enim his verbis significat Deum et intra et extra mundum esse; quia omni opere suo major est? At si illa fuit stoicorum opinio, duae fuerunt ejusdem opinionis partes. Quid ergo, si Tertullianus unius tantum partis meminerit, ut Stoicos Platonicis opponeret?

Objici tamen potest hanc eamdem opinionem ab ipso Seneca tribui Epicureis, quos idcirco acriter corripit et exagitat: Tu, Epicure, inquiebat, Deum inermem facis.... projecisti eum extra metum (alii legi volunt, extra metam). Hunc igitur septum ingenti quodam et inexplicabili muro, divisumque de contractu et conspectu mortalium, non habes quare verearis. Nulla illi nec 0820C tribuendi, nec nocendi materia est. In medio intervallo hujus est alterius coeli desertus, sine animali, sine homine, sine re, ruinas mundorum, supra se circaque se cadentium evitat, non exaudiens vota, nec nostri curiosus (Idem, lib. IV de Benefic., cap. 19, pag. 79). In quadam quoque epistola eumdem illorum errorem sic reprobat ac proscribit: Non de ea philosophia loquor, quae civem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae virtutem voluptati dedit (Idem I. Epistol. 79, pag. 71), philosophia videlicet epicurea. Non Stoicorum ergo, sed Epicureorum hanc falsam opinionem fuisse testificatur.

Nonne autem ex hoc, inquiet aliquis, Senecae testimonio concludi potest, emendandum esse Tertulliani textum, atque in eo scribendum epicurei, pro 0820D stoici? Recte quidem, si illud ratione aliqua satis utique valida probetur. At certe non una fuit stoicorum de Deo sententia, sed maxima, uti diximus, opinionum varietas. Si qui autem ex illis, uti praefatus Seneca, Deum aliquo modo extra mundi fines positum somniaverunt, illud Tertulliano satis fuisse quis unquam inficiabitur? Potuit enim Epicureis, quos ethnici aspernabantur, omissis, Stoicorum facere mentionem. Verumtamen, quaecumque genuina sit Tertulliani lectio, idem erit argumentationis ejus pondus ac robur. Nam ex ea, et his omnibus quae hactenus disputata sunt, cuivis liquido patebit, quam merito jure ille asseveret tam difficile fuisse philosophis omnibus naturam, qualitatem et sedem Dei designare, 0821A quam id vel infimae sortis christiano promptum facileque fuit.

Verum illud adhuc auctoritate confirmatur Platonis, illorum omnium facile principis, qui, sicut ipse Tertullianus memorat nosque haud semel animadvertimus, palam professus est, factitatorem universitatis neque inveniri facilem, et inventum enarrari in omnes difficilem (Tertullian. Apologet., cap. 46, Plat. Tim. pag. 28). Quamobrem sectatores ejus, uti alio in libro ait Auctor noster, illum, quem non penitus admiserant, neque nosse potuerunt, neque timere, nec inde sapere, exorbitantes scilicet ab initio sapientiae, id est, metu in Deum (Tom. I Apparat., pag. 948; Dissertat. in Minut. Octav., cap. 4, art. 2). Quilibet vero christianus illum invenit, et quod in Deo quaeritur, 0821B re quoque adsignat (Tertullian., lib. II ad Nation., cap. 2)? ipsum videlicet esse unum, omnipotentem, infinitum, mundi creatorem, et quo nihil majus meliusque excogitari potest. Quapropter eum timet, et longe magis sapit, quam hi caeteris philosophis sapientiores.

Denique non minimam adhuc ea Tertulliani verba habent difficultatem, quibus aliud philosophorum de Deo mundi creatore dissidium notavit: Totum, inquit, hoc mundi corpus, sive innatum et infectum secundum Phythagoram, sive natum et factum secundum Platonem (Tertullian. Apologet., cap. 11, p. 332). Quam enim certum est hanc de mundo creato fuisse, ut alibi ostendimus, Platonis opinionem, tam falsum videtur Pythagoram docuisse illum innatum et infectum 0821C fuisse. Nam ibidem observavimus a Lactantio adfirmate pronuntiari omnes ad Epicurum philosophos, ac nominatim Pythagoricos, constanter adseruisse mundum esse factum et creatum (Dissertat. in Lactant., cap. 21, art. 2). Quin etiam Plutarchus disertissime declarat eamdem fuisse Pythagorae atque Platonis ea de re sententiam. En graeca ejus verba: Πυθαγόρας καὶ Πλάτων γενητὸν ὑπὸ Θεοῦ τὸν κόσμον. Pythagoras et Plato mundum a Deo factum arbitrati sunt (Plutarc., lib. II de Placi. philosop., cap. 4, pag. 886). Quid ergo? Erravitne adhuc Tertullianus, ac nomen Pythagorae pro alio ibi ipse, vel librarius scripsisse dicendus est? Numquid potius, quia celebris hic philosophus ab eodem Plutarcho, Laertio, Theodoreto, et aliis docuisse perhibetur unitatem esse rerum 0821D omnium principium, atque ex numeris omnia fieri, inde Auctor noster confici posse putavit mundum, sicut unitatem et numeros, nec ortum fuisse nec factum (Idem ibid., lib. II, cap. 3. Laert. lib. VIII, § 25; Theodoret. serm. 2 de principio, pag. 489)? Sed si ira res se habeat, citati à nobis auctores erroris procul dubio convincentur. Numquid igitur probabilius dici potest Pythagoram errantium more in eadem non permansisse sententia? Haec velim expendas, et pronunties.

Multo itaque verius certiusque illud est, quod Auctor noster tradidit, mundum ex nihilo à Deo creatum, verbo quo jussit; ratione qua disposuit, virtute qua potuit (Tertullian. Apologet., cap. 17, 0822A et cap. 21). Quod quidem ab eo repetitum, et a Minutio Felice, ut alibi animadvertimus, transcriptum est (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 2, art. 5). Sed quod de hoc Dei verbo Tertullianus docet, jam, si placet, diligenter expendamus.

 Caput VI Caput VIII