Jump to content

Dissertatio in Tertulliani Apologeticum, Ad nationes et Ad Scapulam/Caput X

E Wikisource
 Caput IX Caput XI 

Caput X. De Angelis et Daemonibus.

0867B

 


Articulus Primus. Angelorum et daemonum nomen cognitum fuisse gentilibus poetis, philosophis, ac nominatim Socrati, Platoni, nec non magis et vulgo indoctorum hominum, qui nomen daemonis in usum maledicti frequentabant; cur illud nomen adeo detestabile; omnes angelos creatos esse a Deo perfectos, pravos autem sponte sua corruptos; de eorum cum Deo divortio, ac matrimonio cum filiabus hominum, unde corruptior daemonum gens orta dicitur.

Transit Tertullianus ad aliud Christianae Religionis de Angelis et Daemonibus documentum (Tertullian., Apologet., c. 22, c. 404). Eo autem accuratius illud 0867C explicare contendit, quo persuasum magis ethnici habebant daemones sub imaginibus et nominibus mortuorum (ibid., c. 23, c. 404), id est, falsorum deorum, delitescentes, edere signa, miracula et oracula, quibus fidem divinitatis operabantur (ibid.), hoc est, quibus daemones suadere conabantur veros esse, quos colebant ethnici, deos, ac proinde veram esse eorum religionem. Jam vero vidimus à Minutio Felice, Lactantio, et aliis radicitus evulsum fuisse hunc ethnicorum errorem, quo in primis nitebatur tota illorum religio (Dissertat. in Minuc., cap. 18, art. 1, et in Lactant., cap. 20, art. 4). Sed quia hi scriptores plura ex hoc Auctoris nostri libro delibaverunt, atque inde tanquam ex puro fonte suos irrigaverunt hortulos, idcirco ejus opinio diligentius a nobis examinanda est.

0867D Primum itaque docet Angelos et Daemones esse substantias quasdam spiritales, quarum nomen gentilibus tam poetis, quam philosophis (loc. cit.), quemadmodum alibi adhuc ostendimus, non fuit incognitum. Ex philosophis autem nominatim appellat Platonem et Socratem, qui daemonem assistentem habebat, dehortatorium, inquit, plane a bono (Tertullian., Apologet., c. 22, c. 406). Dixerat autem alio in libro: Socratem puerum adhuc spiritus daemonicus invenit (Idem, lib. de Anim., c. 39, p. 341). At de hoc Socratis daemone in citata de Minutio Octavio dissertatione, et in aliis ibi laudatis egimus (Dissertat. in Minuc. Octav., c. 18, art. 1). Praeterea ibidem patefecimus utriusque nominis, id est, Angeli et Daemonis 0868A testes, sicut adhuc Tertullianus annotat, esse magos (Tertullian., Apologet., c. 22, c. 405).

Aliam praeterea ille suggerit rationem cur Daemones non solum his, sed quibuslibet etiam ethnicis hominibus agniti fuerint: Jam vulgus indoctum, inquit, in usum maledicti frequentat (Ibid). Ita Rigaltius; sed duo nostri manuscripti codices recentiores in usu, antiquiores in usu maledictis, vetustiores editiones in usum maledictis. Sensus vero Auctoris nostri est: Vulgus ethnicorum cum male aliis diceret, et imprecaretur, solitum fuisse eos Daemones vocare, aut nomen invocare Daemonis. Sic enim ille prosequitur: Nam et Satanam principem hujus mali generis, proinde de propria conscientia animae, eadem exsecramenti voce pronuntiat. In antiquis manuscriptis et 0868B editis codicibus legitur ex sacramenti, sed sola haud dubie librariorum oscitantia. Tertullianus siquidem alio in libro satis aperte mentem explicat suam: Cum Daemonia, inquit, affirmamus esse, sane quasi non et probemus, qui ea soli de corporibus exigimus, aliqui Chrysippi assentator illudit. Et esse et abominationem sustinere exsecrationis tuae respondent. Daemonium vocas hominem aut immunditia, aut malitia, aut insolentia, aut quacumque macula, quam nos daemoniis deputamus, aut ad necessitatem odii importunum. Satanam denique in omni aversatione, et aspernatione, et detestatione pronuntias, quem nos dicimus malitiae Angelum, totius erroris artificem, totius saeculi interpolatorem (Idem, lib. de Testim. anim., cap. 3.)

Mos igitur ethnicorum erat, ut aliis maledicendo, 0868C atque imprecando, eos vocarent Daemones, aut Daemonis et Satanae nomine diris illos devoverent, et exsecrarentur. Si vero alium hujus moris testem desideres, Augustinum habebis, qui nos insuper admonet ubicumque in sacris Scripturis nomen Daemonis, aut Daemoniorum occurrit, eo malignos spiritus significari. Ecce ipsamet ejus verba: Nos autem, sicut Scriptura loquitur, secundum quam christiani sumus, Angelos partim quidem bonos, partim malos, nunquam vero bonos Daemones legimus. Sed ubicumque illarum Litterarum hoc nomen positum reperitur, sive Daemones sive Daemonia dicantur, non nisi maligni significantur spiritus. Et hanc loquendi consuetudinem in tantum populi usquequaque secuti sunt, ut eorum etiam, qui pagani appellantur, et deos multos, ac daemones colendos 0868D esse contendunt, nullus fere sit tam litteratus, et doctus, qui audeat in laude vel servo suo dicere: Daemonem habes; sed cuilibet hoc dicere voluerit, non se aliter accipi, quam maledicere voluisse, dubitare non possit (August. lib. 9. de civit. cap. 19. pag. 233). Postea vero addidit: Ita detestabile nomen est daemonum, ut hoc modis omnibus a sanctis Angelis nos removere debeamus (Ibid., cap. 23, pag. 236). Duplex itaque Augustinus, quemadmodum Tertullianus noster, distinguit angelorum genus, et unum quidem bonum, qui Angeli simpliciter vocantur; aliud vero daemonum, quorum nomen detestabile, malignos spiritus semper significat.

Cur ergo, inquiet aliquis, adeo detestabile erat illud 0869A nomen, atque non solum a Christianis, sed etiam a gentilibus in malam partem semper accipiebatur? Nonne ipse Augustinus et alii scriptores latini, ut alibi observavimus (Dissert. in Lactant. cap. 20. art. 4), nomen graecum δαίμονες, idem significare testificantur, atque rerum scios, et peritos? Praeterea Tertullianus hocce in Apologetico libro nos monet idem esse daemonum, atque geniorum nomen: Nescitis, inquit, genios daemonas dici, et inde diminutiva voce daemonia? Et paulo post, daemones: id est, genios (Tertullian. Apologet. cap. 32. col. 447). Alibi vero: Omnibus genii deputantur, quod daemonum est nomen (Idem, lib. de anim. cap. 39. col. 341). Quid igitur in eo nomine tam malum, tamque singulis omnibus detestabile? Bene quidem, si sua scientia, peritia, 0869B ingeniique viribus non male uterentur. Sed quia iis ad vexandos fallendosque homines, ut postea videbimus, plane abutuntur, non mirum profecto si cuncti hoc detestarentur nomen, illudque suis alios maledictis adhiberent.

Quamvis autem Auctor noster pauca de bonis Angelis in Apologetico tradiderit, illos nihilominus a malis, et hos a daemonibus haud obscure distinguit. De illis enim vero hoc quidem, sed brevissime: Quomodo, inquit, de angelis quibusdam, sua sponte corruptis, corruptior gens daemonum evaserit, damnata a Deo cum generis auctoribus, et cum eo, quem dicimus, principe, apud Litteras sanctas ordine cognoscitur (Idem Apologet. cap. 22. c. 405). At plura ille paucis verbis complectitur, quae non ita breviter, nec sine quibusdam 0869C observationibus perstringenda sunt.

Primo autem declarat quosdam Angelos fuisse corruptos. Plures ergo alios fuisse significat, qui corrupti non fuerunt, quosque idcirco nominamus bonos, atque ob suam in bono perseverantiam beatos esse jure merito credimus. Secundo, eosdem Angelos donatos fuisse libero voluntatis arbitrio, quo bene aut male agendo, praemium vel poenam mereri poterant. Tertio, quosdam ex illis corruptos ac liberae potestatis suae abusu, in aliqua prolapsos fuisse peccata, ob quae a Deo damnati sunt. Quarto eorum fuisse principem, de quo ille paulo ante dixerat: Satanam principem hujus mali generis (Ibid.). Alibi vero illum vocat Angelum, quem Deus, ex forma operum bonorum instituit bonum, et omnium sapientissimum; tam institutione, 0869D juxta prophetiam Ezechielis, bonum Angelum, quam sponte corruptum (Tertull. lib. 2. advers. Marcion. cap. 10). Tum deinde, invituperabilis fuit a die conditionis suae, a Deo in bonum conditus, ut a bono conditore invituperabilium conditionum, et excultus omni gloria Angelica, et apud Deum constitutus, qua bonus apud bonum, postea vero a semetipso translatus in malum...... non minus, ipse liberi arbitrii institutus, ut spiritus (Ibid. col. 462). Addit denique hunc satanam de sublimitate decidisse delicto suo, cujus auctor ipse fuit. De illo autem in nostra de Lactantii libris dissertatione egimus (Dissertat, in Lactant, cap. 20. art. 3).

Quodnam autem fuerit hujus aliorumque, quos in 0870A perniciem suam traxit, pravorum angelorum peccatum, nec ibi, nec in Apologetico perspicue omnino explanavit. Verum alio in libro duo eorum peccata his videtur denotare verbis: Nihil angelis illis imputetur propter (alii praeter) repudium coeli, et matrimonium carnis (Tertull. lib. de Cult. foemin. cap. 4). Quocirca illos alibi appellat Angelos desertores Dei, amatores faeminarum, ac propterea damnatos a Deo (Idem, lib. de Idololat. cap. 9). Nonne autem duplex ibi distinguit angelorum peccatum; primum quidem, quo repudiaverunt coelum, et Deum deseruerunt; secundum vero, perversum foeminarum amorem et carnis matrimonium?

De hoc porro secundo eorum crimine ita quidem ille: Damnati, inquit, in poenam mortis deputantur illi 0870B scilicet angeli, qui ad filias hominum de coelo ruerunt, ut haec quoque ignominia foeminae accedat. (Idem lib. de cult. foemin. cap. 2). At si ex hoc Angelorum scelere foeminis ignominia accessit, si propterea, uti dictum ab eodem Auctore nostro mox vidimus, Angeli damnati sunt, cur ergo, inquiet aliquis, illud simpliciter matrimonium carnis, non autem nefarium stuprum ab illo vocatur? Cuivis itaque, id a nobis postulanti, his respondebimus totidemque ipsiusmet Tertulliani verbis: Conspicati filii Dei filias hominum quod pulchrae essent, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas legerunt. Hic enim nomen mulierum graecum uxores sapit; quia de nuptiis mentio est. Cum ergo filias hominum dicit, manifeste virgines portendit, quae adhuc apud parentes deputarentur (nam nuptae 0870C maritorum nuncupantur) cum potuerit dixisse uxores hominum: aeque non adulteros nominans angelos, sed maritos, dum innuptas sumunt filias hominum, quas natas supra dixit, sic quoque virgines significans, supra natas, at hic angelis nuptas (Idem, lib. de Virgin. veland. cap. 7). Ideo igitur Angelorum praevaricatorum matrimonium appellat; quia illi filias hominum non nuptas, sed virgines sumpserunt, et idcirco nec ipsi adulteri vocantur.

Neque tamen hoc matrimonium licitum putavit, sed illicitum plane ac scelestum, propter quod foeminis ignominia accessit, et angelis damnatio. Quamobrem alio ille in libro: Sciebat, inquit, et Apostolus in coelis operata esse spiritalia nequitiae Angelorum scandalizatorum in filias hominum (Idem lib. V. advers. 0870D Marcion. cap. 18). At de hoc facinoroso pravorum angelorum cum filiabus hominum matrimonio, seu potius vero stupro, haud semel disputavimus cum in nostra de Lactantii Operibus dissertatione, tum aliis in locis ibi adnotatis (Dissertat. in Lactant. cap. 20, art. 3 et 4).

Quinto tandem ac postremo loco observandum superest, Tertullianum in Apologetico ulla absque haesitatione asseverasse ex illorum corruptorum Angelorum cum filiabus hominum concubitu ortam fuisse corruptiorem gentem daemonum. At non minores quidem in hac, quam alia de Angelorum cum foeminis matrimonio opinione difficultates occurrunt. Eas autem augent, quae ille de eorumdem daemonum, atque 0871A Angelorum sive bonorum, sive malorum natura decernit. Quae quidem a nobis primum, et alia deinde investiganda sunt.


Articulus II. Utrum Tertullianus crediderit spiritualem esse omnium Angelorum et daemonum naturam: quanta ea de re propter istorum ex pravis angelis, et hominum filiabus originem difficultas: de eorumdem daemonum invidia; qua in hominum, quibus subditi sunt, perniciem conspirant.

Suam de Angelis et daemonibus disputationem his Tertullianus in Apologetico verbis inchoat: Dicimus esse substantias quasdam spiritales (Tertullian. Apologet. 0871B cap. 22. pag. 404). In superiori autem articulo dictum vidimus de Satana eminentissimo, ut ipse ait, Angelorum, et Archangelo, quod a Deo liberi arbitrii constitutus sit, ut spiritus (Idem, lib. II. advers. Marcion. cap. 7). Omnes vero Angelos, sicut ille adhuc scribit (Ibid. lib. III, cap. 9), tam vere creator spiritus fecit, quam apparitores suos ignem flagrantem (Psalm. 103. V\. 4. ad Hebrae V\. 7). Nunquam igitur dubitavit Angelos omnes esse spiritus, ac spiritalem esse illorum substantiam.

Sed in controversiam vocatur quid illo spiritus nomine intelligat, an substantiam ab omni re corporea prorsus distinctam, vel corpus aliquod tenuissimum ac subtilissimum, quod omnem hominis aspectum fugiat. Nec diffiteri quidem possumus hanc 0871C disceptationem non posse facile a quoquam dirimi. Quid tamen de hac Tertulliani nostri opinione certius proferri possit, explorare tentabimus.

Primum itaque advertendum est quomodo ille adversus haereticos, qui assumptum a Christo verum corpus negabant, disputet, eorumque refellat errorem. Haeretici autem illi exemplo Angelorum, qui olim, carne humana vestiti, patriarchis apparuisse perhibentur, inferebant nec veram, nec natam fuisse Christi carnem. At Tertullianus Angelorum, non vero Christi carnem natam esse contendit; quia non hi sed Christus natus est, ut crucifigeretur, ac moreretur: Nam constat, inquit, Angelos carnem non propriam gestasse, ut pote naturas (al. naturae) substantiae spiritalis, etsi corporis alicujus, sui tamen generis: in 0871D carnem autem transfigurabiles ad tempus, ut videri et congredi cum hominibus possent. (Tertull. lib. de Carn. Christ. cap. 6). Fatetur ergo hos Angelos assumpsisse ad tempus humanam carnem, quae quidem etsi vera; non propria tamen erat illorum caro, quia, uti ipse haud dubitanter affirmat, spiritalis est eorum substantia. Verum quoniam vel ipse vel alii dubitari posse opinabantur utrum aliquid, ut superius annotavimus (supr. cap. 7. art 3). esset medium inter corpus et nihil, hinc ille ne ullum cavillandi locum praeberet, ibi adjecit, etsi corporis alicujus, sui tamen generis, perinde ac si dixisset: Si quis pertinacius contendat omnem omnino substantiam 0872A esse corpus aliquod, nunc non litigabo, modo mihi concedatur substantiam Angelicam, si forte sit corpus, eam esse corpus sui generis. At corporis nomine non aliud, ut alibi vidimus (loc. cit.), significat, nisi rem quamlibet exsistentem et quae rei non exsistenti, et nihilo opponitur. Nonne ergo colligi haud absurde hinc potest illum existimavisse Angelorum naturam esse mere spiritalem, quae tamen ideo corpus sui generis vocari potest, quia non est nihil, ac revera exsistit?

Eodem plane argumento eumdem Marcionis errorem impugnat: Quo magis, inquit, Angeli neque ad moriendum pro nobis dispositi, brevem carnis commeatum non debuerunt nascendo sumpsisse, quia nec moriendo deposituri eam fuerant... Si creator facit Angelos 0872B spiritus, et apparitores suos ignem flagrantem, tam vere spiritus, quam et ignem illos vere facit (Tertull. lib. III advers. Marcion. cap. 9). Audisne quam aperte declaret Angelos, qui humana forma ab patriarchis visi sunt, tam vere spiritus fuisse, quam veram ipsi hominum carnem assumpserant? Non propria autem eorum erat caro, sed ipsis ad breve tempus a Deo data, ut cum hominibus conversari possent et colloqui. Alia itaque illorum, quam hominum est substantia, videlicet spiritualis, qua superiores hominibus vere sunt spiritus.

Plura si quis desideret, illius de Resurrectione carnis librum adeat, et ibi totidem legere poterit ejus verba: Angeli aliquando tanquam homines fuerunt edendo, et bibendo, et pedes lavacro porrigendo: humanam 0872C enim induerant superficiem, salva intus substantia (Idem, lib. de Resurr. carn. cap. 62). Quaenam autem fuerit illa propria angelorum substantia et natura, sub humana effigie delitescens, ipsemet ibidem sic explicat: Angeli facti, tanquam homines, in eadem substantia spiritus carnalem tractationem susceperunt (Ibid.). At quibus amabo te, clarioribus verbis exprimi poterat Angelos vere esse spiritus, et spiritalem eorum naturam nihil prorsus admittere ullius materiae, et corporis?

Quae porro hactenus retulimus, haec ad eam, qua omnes Angeli creati sunt, naturam spectant, quam ille satis aperte asserit esse spiritalem, nisi hanc sententiam iis, quae de pravis Angelis et daemonibus prodidit, tanquam atra quadam caligine, et densis 0872D tenebris offusa obscuravisset. Nam eos omnes non secus ac bonos Angelos vocat spiritus. Neque id probatu difficile. Jam enim observatum est de omnibus generatim tam bonis, quam malis Angelis ab illo scriptum: Dicimus esse substantias quasdam spiritales. Postea vero et adhuc expressius: Omnis spiritus ales, hoc et Angeli et daemones (Idem, Apologet. cap. 22, p. 404). Rursus autem: Angeli et daemones substantia pessimi spiritus (Ibid. cap. 39, c. 468). Pravorum quoque Angelorum princeps, de quo in superiori articulo diximus, ab eo vocatur, spiritus daemoniacae et angelicae paraturae (Ibid. cap. 27, c. 433), id est, spiritus, qui daemonum et Angelorum habet 0873A dispositiones et qualitates. Sed de hoc nomine adhuc infra articulo sequenti.

Quid vero, quod supra vidimus (Art. super.) ab eodem ipso Tertulliano diserte pronuntiari et hunc Satanam, et caeteros omnes angelos pravos eodem modo, quo et bonos creatos fuisse. Quin etiam daemones, inquit ille, negare non possunt se immundos spiritus esse (Tertullian. ibid. cap. 23, c. 410). Denique maximam dicit esse illorum subtilitatem, ac tenuitatem, qui sua alacritate utramque invadunt hominis substantiam, uno momento ubique sunt, et totus terrarum orbis unus eis est locus. Praeterea invisibiles, inquit, et insensibiles in effectu potius, quam in actu suo apparent (Ibid. cap. 22, p. 406). Nonne autem haec omnia satis manifeste demonstrant 0873B Tertulliano persuasum fuisse angelos malos et daemones non minus quam bonos angelos, fuisse spiritus?

Verum huic sententiae illud repugnare videtur, quod supra ab ipso traditum animadvertimus, pravos angelos sese nefario polluisse foeminarum concubitu, quo daemones genuerunt. Sed respondere quis posset ab illis pravis, quemadmodum a bonis Angelis, assumptam, sicut paulo ante dicebamus, hominum carnem, qua potuerunt cum mulieribus commisceri. Verum contra alius statim arguet probandum esse unde pravi Angeli humanam carnem ad tempus aliquod sumpserint. Quamvis enim Tertullianus eam bonis Angelis a Deo datam non semel, ut annotavimus, aperte pronuntiet; nemo tamen probare potest illam 0873C similiter ab illo tribui pravis Angelis, ut mulieres constuprarent.

Fac tamen illos quoquo tandem modo sive suis praestigiis, sive aliis nefandis artibus eam induisse, major sane superest de daemonibus difficultas. Cujus enim generis spiritus hi daemones esse possunt, quos Tertullianus nefasto innuptarum virginum conjugio ortos arbitratur? Quomodo ex iis procreari potuerunt substantiae tenuissimae, subtilissimae, invisibiles, volucrum superantes pernicitatem, quae pervadunt corpus et animam hominum, unoque momento ubique sunt? Negari certe non potest haec maxima obscuritate ivolvi. Si quid enim Tertullianus daemonum corpus esse existimavit, illud procul dubio nec humanum, nec humana figura effictum esse censuit. 0873D Quid ergo? Numquid putabat quaedam esse monstra, quae nec angeli sunt nec homines? At nonne hoc ipsum absurdae opinionis monstrum est? Verumtamen inde Lactantius, ut suo loco animadvertimus (Dissert. in Lactant. cap. 20, art. 4), videtur suam delibasse opinionem, qua docet mediam quamdam esse daemonum inter angelos et homines naturam. Verum Tertullianus in suo saltem Apologetico illud nec aperte omnino, nec absolute definivit, sed eam esse quae apud sanctas litteras ordine cognoscitur (Tertull. Apologet., cap. 22, c. 403). Optime quidem, si in aliis libris intra hosce verae doctrinae limites sese continuisset.

Caeterum, etsi opinatus sit naturam daemonum nec 0874A angelicae nec humanae esse parem, sed aliquid inter utramque medium; non inde tamen continuo inferri debet illum negasse Angelos esse spiritus. Si quod enimvero daemonibus corpus attribuit, illud tantae, sicut vidimus, tenuitatis et subtilitatis esse opinabatur qua major nulla esse potest. Persuasum autem habuisse videtur praestantiorem esse bonorum Angelorum, quam daemonum naturam. At quo, obsecro te, modo praestantior esse potest, nisi haec sit mere spiritalis, nihilque prorsus corporei habeat? Quanti vero ad id probandum ponderis sint ea, quae hactenus retulimus, argumenta, aliis judicandum relinquimus. Nemo autem, nisi plane fallimur, inficias ibit si quis in his omnibus error sit Tertulliani, nullum eo esse pejorem, quo pravorum angelorum cum filiabus 0874B hominum concubitum, atque ex illo procreationem daemonum explicare nititur. Sed vide, quaeso, quae de his in superiore disseratione disputata sunt (Dissertat. in Lactant. cap. 20, art. 5), et utrum inde ejus opinio ad veritatis regulas possit reduci.

Nemo autem dubitabit hoc verum esse, quod postea de Satana et daemonibus enarrat. Satanas noster, inquit, ob divortium, a Deo videlicet, et suum ob peccatum aemulus, sive hostis et inimicus, et ob Dei gratiam Christianis concessam invidus, semper conatus est occulta inspiratione gentilibus subornatis persuadere, ut illos omni eruciatuum genere avertant a veri Dei cultu, et ad falsos deos colendos compellant (Tertullian. ibid. cap. 27, p. 432). Nam licet subjecta sit nobis tota vis daemonum, et ejusmodi spiritus (Ibid. 0874C c. 433), id est, Satanae.... Verumtamen vice rebellantium ergastulorum, vel metallorum, vel hoc genus poenalis servitutis erumpunt adversum nos Christianos, hoc est, erumpunt in eorum similitudinem, qui ergastulis ac carceribus inclusi, aut effodiendis metallis, aut alio aliquo poenalis servitutis genere damnati, dominis obsistunt ac repugnant. Quos autem pravi illi daemones ad suum falsorumque deorum cultum violentia et armata manu adducere nequibant, illos quibuslibet aliis machinis, fallaciis, dolis, malisque artibus subornare moliebantur. Sed quae de illis Auctor noster tradidit, paulo fusius enucleanda sunt.


Articulus III. Quomodo Tertullianus ostendat nonnulla, quae ethnici diis suis tanquam vera miracula adscribebant, facta fuisse daemonum artibus ac praestigiis.

0874D

Multam sane, nec immerito quidem jure Tertullianus operam consumit in explicanda ac patefacienda daemonum, ut ipse ait, operatione (Tertullian. Apologet. cap. 22, c. 405), sive machinis, praestigiis, dolis fallaciis, et aliis malis artibus, quibus falsa miracula, oracula, aliaque plura extra solitum naturae ordinem edere videbantur. Ethnici siquidem ea omnia, quae vera esse opinabantur, deorum suorum adscribebant potentiae, atque inde concludebant veros esse deos suos, veramque suam religionem. Tertullianus itaque hoc ultimum eorum propugnaculum duplici argumento 0875A tanquam duplici ariete concutit funditusque evertit. Primum enim ostendit extraordinaria illa facta non ab illorum diis, uti putabant, sed perversis daemonum artibus edita fuisse. Deinde vero eosdem daemones a Christianis adjuratos, palam confiteri haec non ab aliis acta esse, quam semetipsis, qui non dii, sed daemones tantum erant.

Ad primam vero propositionem clarius demonstrandam ille pro certo posuit (Ibid.) quod negare nemo potest, daemonum substantiam, sicut in superiori articulo vidimus, non solum esse subtilissimam ac tenuissimam, sed vires etiam eorum spiritales, summamque alacritatem, qua uno momento ubique esse, ac singula quaeque, et ipsam hominis substantiam pervadere possunt. Itaque cum ita formati sint, eorum, 0875B ait Tertullianus, malitia spiritalis a primordio mundi auspicata est in hominis exitium (Ibid.); quando scilicet Evam et Adamum, felicem in terrestri Paradiso vitam agentes decepit. Eadem quoque malitia caeteros homines in errorem, et quaelibet scelera, ac potissimum in idololatriam, falsorumque deorum nomine, in sui cultum inducere connituntur.

Ab iis autem, quae diis suis ethnici tribuebant miracula, ut ordiamur, haec a daemonibus facta fuisse auctor noster sic demonstrat. Tantis, inquit, viribus et spiritualibus et invisibilibus instructi, incautos homines quibusdam premunt aegritudinibus, easque depellunt remediis, vel ad miraculum novis, vel etiam contrariis; ut illos sanasse credantur, quos remotis tantum maleficiis, laedere desinunt. Quamobrem 0875C illos, et ficta eorum miracula sic irridet: Benefici plane et circa curas valetudinum; laedunt enim primo, dehinc remedia praecipiunt, ad miraculum nova, sive contraria, post quae desinunt laedere, et curasse creduntur (Ibid. c. 409). Neque his tantum plagis, corpori humano inflictis, et sanatis, in hominum conspirant perniciem, sed sua etiam subtilitate ipsam pervadunt illorum animam, atque saevis libidinibus, amentiis, ac furoribus excitatis, in quodlibet scelus illos inducunt (Ibid.). Nos autem de his nefandis daemonum artibus alibi disseruimus (Dissert. in Minut. cap. XVIII, art. 2).

Eadem subtilitate daemones induebant phantasmata, sive effigiem Castorum (Tertullian. ibid.) id est, Castoris et Pollucis, ac sua innata velocitate celebrem 0875D Romanorum de Perse Rege victoriam Romae eodem die annuntiaverunt, quo reportata fuerat. Quod quidem alibi a nobis enarratum est (Dissert. in Minut. cap. 18, art. 2).

Huc quoque spectant pauca quidem, sed quae pluribus obscura videbuntur haec Auctoris nostri verba: Et barbam tactu inrufatam (Tertul. ibid.). At ea clarius explicat Suetonius, ubi de origine gentis Oenobarborum disserit: Oenobarbi, inquit, auctorem originis itemque cognominis habent Lucium Domitium, cui rure revertenti juvenes gemini Castor et Pollux augustiore forma ex occursu imperasse traduntur nuntiaret senatui ac populo victoriam, de qua incertum adhuc erat, atque in fidem majestatis, divinae videlicet, adeo 0876A permulsisse malas; ut e nigro rutilum aerique assimilem capillum redderent. Quod insigne mansit, et in posteris ejus, ac magna pars rutila barba fuerunt (Sueton. in vit. Neron. § 1). Et id quidem a Plutarcho confirmatur (Plutarch. in vit. Pauli Aemil. tom. I, p. 268). Inrufatam igitur barbam dixit Tertullianus, quia ex nigro colore in rubrum conversa fuit. At brevitatis causa hanc ille tantummodo subitam miramque barbae conversionem memorat, qua quidem alia quoque, quae ethnici venditabant, miracula satis aperte designabantur.

Spiritualibus autem daemonum ingeniis, viribus, et fallaciis haec facta esse adseverat (Tertullian. loc. cit.), quemadmodum et navem, uti adhuc ait, cingulo promotam, a Claudia nimirum Vestali virgine, 0876B ut alibi jam animadvertimus (Dissert. in Minut. cap. 17, art. 1). Venditabant insuper ethnici, aquam, uti pergit ille (Ibid.), cribro gestatam, a Tuscia nimirum alia vestali itidem virgine: quo quidem, sicut illi autumabant, miraculo illatum sibi violatae castitatis, aut sicut ait Dionysius Halicarnasseus (Dionys. Halic. lib. II, antiquit. Roman. p. 128, et seqq.), exstincti sacri ignis crimen penitus diluit. Sed de hac, quaecumque sit, historia plura Valerius Maximus, quem consulere poteris, sicuti Plinium, Augustinum, et alios (Val. Max. lib. VIII, c. I. Plin. lib. XXVIII, natur. hist. cap. 2, p. 157. August. lib. X, de Civit. cap. 16, p. 252).

Tertullianus itaque haec et alia hujusmodi extraordinaria facta, quae ethnici mirabantur, ideo daemonum 0876C arte et praestigiis edita esse asserit, ut numina lapides, id est, deorum simulacra lapidibus efficta, non falsi dii crederentur, et verus Deus non quaereretur (Tertull. ibid.). In superioribus autem nostris dissertationibus de his abunde disseruimus, manifestumque ibi fecimus qua ratione Arnobius eorum falsitatem demonstrare conetur (Dissertat. in Arnob., c. 18, art. 1 et 2). At Minutius Felix atque Lactantius, Tertullianum secuti, haec daemonum, uti diximus, dolis ac fraudibus facta esse ostendunt (Dissertat. in Minut., c. 20, a. 2; Dissertat. in Lactant., cap. 20, art. 7 et cap. 32, art. 4). Quae vero ipse Tertullianus sibi peculiaria habet, et speciatim retulit, in sequentibus articulis complanare tentabimus.


Articulus IV. Quomodo daemones futurarum rerum scientiam subripere tentaverint, ac falsorum deorum nomine ambigua quibusdam, ac praesertim Pyrrho et Craeso, oracula dederint.

0876D

Praesensio et scientia rerum futurarum magnifica, ait Cicero, quaedam res et salutaris, si modo est ulla, quaeque proxima ad deorum vim naturae mortali possit accidere (Cicer., lib. I de Divinat., p. 254). Neque id daemonibus erat incognitum. Quamobrem hanc scientiam sibi quoquo tandem modo vindicare volerunt. Nam ut apposite omnino Tertullianus noster, Aemulantur, inquit, divinitatem, dum furantur divinationem (Tertullian., Apologet., c. 22, c. 408). Quin imo si 0877A fidem ei habeas, nihil illis hac aemulatione charius antiquiusque fuit: Et quae illis, ait, accuratior pascua est, quam ut hominem a recogitatu verae divinitatis avertant praestigiis falsae divinationis (Ibid. p. 407). Atque ita quidem in editione Rigaltii, qui haec verba, illis et avertant, ad daemones referenda esse opinatus est At in nostris manuscriptis codicibus, ac priscis editionibus legimus illi et avertat; quae annotatam ibidem a Tertulliano aspirationem daemonum referri utique possunt. Nomen vero pascua ab eo, sicuti a sacris Scriptoribus nostris accipitur pro pastione et alimento. Nam ut plura eorum loca omittamus, in psalmo vigesimo secundo scriptum est: In loco pascuae ibi me collocavit (Ps. XXII, V\. 20).

Quomodo autem daemones moliti sint divinationem 0877B subripere, hunc Auctor noster exposuit in modum: Ingenii sui subtilitate dispositiones etiam Dei, et tunc prophetis concionantibus exceperunt, et nunc lectionibus sacrae Scripturae resonantibus carpunt (Tertullian., ibid., p. 408). Praeterea sumunt, id est, agnoscunt quasdam temporum sortes, sive futuros temporum status et eventus. In nostra autem de Lactantii libris dissertatione haec enucleavimus (Dissert. in Lactant., cap. 20, art. 7).

Alio adhuc modo pluvias facile praedicunt. Etenim habent, ait adhuc Tertullianus (Ibid.), de incolatu aeris, et de vicinia siderum, et de commercio nubium coelestes sapere, hoc est, agnoscere paraturas, ut et pluvias, quas jam sentiunt, repromittant. Pamelius vero nos hic monitos esse voluit se non meminisse utrum 0877C nomen paratura apud alios auctores legatur. Sed aut ipse non legerat, aut non recordabatur se legisse in vita sancti Cypriani haec Pontii verba: Nondum secunda nativitas novum hominem splendore toto divinae lucis oculaverat, et jam veteres ac pristinas tenebras sola lucis paratura vincebat (Pont. in vita S. Cypr., c. 2). Paraturae autem nomen ibi ipso Tertulliani sensu adhibetur pro dispositione, apparatu, et praeparatione, uti jam observatum est (art. super.)

Dicit itaque auctor noster ea, quae in altiori coeli regione praeparabantur, nubium commercio cognosci a daemonibus de incolatu aeris. Noverat siquidem Satanam ab apostolo vocari, Principem potestatis aeris hujus; daemones vero, spiritualia nequitiae in coelestibus (Epist. ad Ephes., cap. 2, 2, et cap. 6, 12). Denique 0877D de pluvia ab iis praenuntiata aliquid infra dicendum.

Eodem quoque modo ille adhuc ostendit ab iisdem daemonibus profecta esse, quae ethnici tantopere venditabant, deorum suorum oracula. Quis autem adeo coecus est, ut in eis solitas daemonum fraudes, malignamque subtilitatem eo facilius non deprehendat, quo magis ambigua fuerunt. Si quis tamen Tertulliano credere nolit, is certe audiat, expendatque quam manifeste illud ab eo probetur: In oraculis, inquit, quo ingenio ambiguitates suas temperent in eventus, sciunt Craesi, sciunt Pyrrhi (Tertullian., Apologet., c. 22, p. 408). Duo itaque profert celeberrima oraculorum exempla, quorum unum Pyrrho, alterum Croeso datum est. Quam ambiguum autem et fallax primum 0878A fuerit his Augustinus patefecit verbis: Ait enim fatidicus, Dico te, Pyrrhe, vincere posse Romanos: atque ita sive Pyrrhus a Romanis, sive Romani a Pyrrho vincerentur, securus fatidicus utrumlibet exspectaret eventum (August., lib. III, de Civit., c. 17, p. 75). At hujusmodi fallaciae fraudulentaeque captiones a vero Deo proficisci non possunt, sed a malignis daemonibus, qui naturae suae subtilitate sub falsorum deorum imaginibus latentes, his responsis homines decipiebant. De hac autem fallaci Apollinis Pythii ad Pyrrhum regem responso disputavimus in nostra de Minucii Octavio dissertatione (Dissertat. in Minut., cap. 17, art. 3). Ejusdem profecto generis est aliud Croeso redditum. Narrat enim Eusebius (Euseb., lib. V, praepar. Evangel., cap. 21 et 22, p. 211 et seq.) hunc Lydiae 0878B regem cum bellum Persis inferre cogitaret, Apollinem Delphicum, cujus templum infinitis opibus et donariis exornaverat, de futuro hujus belli eventu consuluisse, et hoc plane ambiguum accepisse responsum:

Χροῖσος Ἅλιν διαβὰς, μεγάλην ἀρχὴν καταλύσει.
Croesus Halyn superans magnam pervertet opum vim.
(Herodot., lib. I, cap. 65). Quod ille postea confirmat Oenomai testimonio. At id tibi si non sufficiat, adire poteris Herodotum, et qui de utroque Pyrrho et Croeso agunt, Ciceronem, Bulengerum et alios (Cicer., lib. II, de Divin., p. 296; Bulenger., lib. de orac. et vat., cap. 6).

Ad eumdem porro Croesum attinent haec subsequentia Tertulliani verba: Caeterum testudinem concoqui 0878C cum carnibus pecudis Pythius eo modo nuntiavit, quo supra diximus: momento apud Lydiam fuerat (Tertullian., Apologet., c. 22, p. 409). Memoriae siquidem jam citatus a nobis Herodotus prodidit missos a Croeso nuntios, qui varia deorum oracula consulerent, et quid ipse in Lydia ageret, sciscitarentur. Singulorum autem responsa cum accepisset, nullum probavit, nisi Delphici Apollinis, qui ea, quae ab illo revera agebantur, hoc responso edixit: Χελώνην καὶ ἄρνα κατακόψας ὀμοῦ ἕψεε αὐτὸς ἐν λέβητι χαλκέῳ, χάλκεον ἐπίθημα ἐπιθείς. Testudinem pariter et agnum concisos in lebete aheneo coxit operculo aheneo imposito (Herod., lib. I, § 48). At non divino quidem afflatu daemon ille cognovit quid Croesus ageret, sed innata sibi, ait Tertullianus, agilitate in Lydiam uno momento convolavit, et eadem 0878D celeritate reversus, Croesi nuntiis memoratum Apollinis nomine responsum reddidit.

De his porro ac similibus oraculis, ambiguisque ac fallacibus daemonum responsis, et illorum defectu, non solum in citata de Minucii Octavio, sed aliis quoque nostris dissertationibus actum a nobis fuit (Dissertat. in Minut., cap. 30, art. 3, et in Lactant., cap. 20, art. 7 et 8, et cap. 32, art. 1). At neminem esse putamus, qui ex dictis non intelligat quantum a Tertulliani aliorumque antiquissimorum Ecclesiae Patrum sententia recentior quidem, ut alibi annotavimus, dissideat, qui vetera gentilium oracula non his daemonum dolis pessimisque artibus, sed sacerdotum, idolis servientium, fallaciis ac praestigiis reddita fuisse 0879A perperam venditat. Quamvis enim nonnulla ab his sacerdotibus profecta fuisse constaret, pleraque tamen omnia edere non potuerunt, sicuti nec vera miracula, de quibus nunc agendum est.


Articulus V. Quomodo Tertullianus ostendat daemonum potestate ac fraudibus ea esse facta, quae magi circulatoriis praestigiis ludunt, quibus infamantur defunctorum animae, pueri in eloquium oraculi eliduntur, immittuntur somnia, caprae et mensae divinant; nec responderi a quoquam posse ea saltem diis tribuenda, quae intra illorum templa agebantur.

Ethnicos acrius adhuc urget Tertullianus, planumque facit ea, quae a circulatoriis magis supra naturae 0879B ordinem edita opinabantur, haec facta fuisse daemonum fraudibus ac praestigiis. Et certe quomodo magi illi exsecrandis suis artibus facere aliquid possent, nisi haberent, semel invitatorum, ait Tertullianus, angelorum, videlicet malorum, et daemonum adsistentem potestatem (Testullian., Apologet., c. 23, p. 410). Non enim eam potentiam, quae solitas hominis vires superat, a se ipsis habent, neque etiam a Deo optimo, qui maleficiorum auctor esse non potest. Ergo illam acceperunt a daemonibus, qui sua, uti diximus, malignitate homines in quaelibet scelera inducere moliuntur. Sed haec ille alio in libro clarius uberiusque demonstrat (Idem, lib. de Anim., cap. 57).

Magi itaque accepta ab illis daemonibus res quasdam extra consuetum naturae ordinem edendi potestate, 0879C circulatoriis, ait Tertullianus, praestigiis ludunt (Idem. Apologet., c. 23, p. 411). Sed quae sunt, rogabit aliquis, hae circulatoriae praestigiae? Respondent aliqui illas sic vocari, quia magi circumforanei, spectantium coetu sive circulo circumdati, fabulis aut praestigiis ludunt. Verum nobis facilius persuadebitur his verbis nihil a Tertulliano aliud significari, quam magicas praestigias. Ubi enim Marcionis de phantastica Christi carne errorem refellit: Ergo jam Christum, inquit, non de coelo deferre debueras, sed de aliquo circulatorio, id est, magorum, coetu, nec Deum praeter hominem, sed magum hominem (Idem, lib. de Carn. Christi, c. 5). Alibi vero: Alia species magiae, quae miraculis operatur...... exinde et Simon magus, jam fidelis, quoniam aliquid adhuc de circulatoria 0879D secta cogitaret (Idem, lib. de Idololat., c. 9). Quid autem ibi circulatoria secta, nisi magorum sectam significat? Alicubi tamen, ne quid dissimulemus, magos a circulatoriis distinguere videtur, ubi adversus haereticos sic disputat: Notata sunt etiam commercia haereticorum cum magis quampluribus, cum circulatoribus, cum astrologis, cum philosophis curiositati scilicet deditis (Idem, in fin. lib. de Praescript. haeret., c. 43). Sed nonne cernis ibi varias tantum notari hominum, magicis artibus deditorum, species? Nonne igitur illius in Apologetico hic sensus est: magi multa miracula circulatoriis, id est, magicis artibus ludunt, hoc est, fingunt et falso jactant a se fieri, sicque homines ludunt, ac decipiunt?

0880A Praeterea detestandis illis artibus, Phantasmata edunt, et defunctorum infamant animas (Idem, Apologet., c. 23, p. 410). Jam vero dictum ab illo observavimus a daemonibus edita fuisse phantasmata Castorum (supr., art. 3): nunc vero asseverat aliorum defunctorum phantasmata, sive fictas effigies, a magis daemonum artificio repraesentari. Sed haec ille in libro de Anima fusius, hisque verbis explicat: In illa specie magiae, quae jam quiescentes animas evellere ab inferis creditur, et conspectui exhibere, non alia fallaciae vis operatior; plane quia et phantasma praestatur, quia et corpus affingitur, nec magnum illi exteriores oculos circumscribere, cui interiorem mentis aciem excaecare perfacile est. Corpora denique videbantur Pharaoni, et Aegyptiis magicarum virgarum dracones; sed 0880B Moysis veritas mendacium devoravit (Tertullian., lib. de Anim., c. 57, p. 355). In his itaque magicis evocationibus nihil aliud esse contendit, nisi daemonum fraudes, fallacias, fucum, atque mendacium. Quod quidem ille ibidem hac tam certa, quam evidenti ratione comprobat: Hanc fallaciam spiritus nequam, sub personis defunctorum delitescentis, nisi fallor, etiam rebus probamus cum in exorcismis interdum aliquem se ex parentibus hominem suis affirmat, interdum gladiatorem, vel bestiarium, sicut et alibi deum, nihil magis curans, quam hoc ipsum excludere, quod praedicamus, ne facile credamus animas universas ad inferos redigi, ut et judicii et resurrectionis fidem turbet (Ibid.).

At cur, inquies, animae defunctorum ab eo tunc dicuntur infamari? Putant nonnulli illud ideo dictum, quia infamia et contumelia afficiuntur. Sed veremur 0880C ne hoc verbum alio sensu a Tertulliano accipiatur pro fingere videlicet, ac falso exhibere. Nam eodem in libro probat falli hominum oculos, ac objici mendacium eorum visui, quod aequalissimam porticum angustiorem in ultimo infamet (Ibid., c. 17), id est, falso exhiheat, ac mendacio repraesentet. Postea vero adjicit tunc nullam esse oculorum fallaciam, nullumque mendacium, si et ipsae causae objecta recte videndi infamia liberentur. Nemo autem dixerit ibi verbum infamare ab illo usurpari pro macula, qua porticus inuratur. Si quis tamen probaverit hoc secundo significatu in Apologetieo, sicut in mox citatis locis, primo sensu accipi, non omnino repugnare audebimus.

Magi insuper, pueros, inquit, in eloquium oraculi 0880D elidunt (Idem, Apologet. cap. 23, pag. 411). Et ita sane in nostris codicibus manuscriptis et editis recentioribus apud, etc. Minus autem bene in primis editionibus eliciunt. Apuleius namque testatur communem sui temporis morem usumque fuisse, ut magi pueros sive servos ad oracula fundenda assumerent, qui ab iis incantati corruebant, atque idcirco elidebantur (Apul. Apolog. I, pag. 340.)

Eadem etiam fraude somnia, ait Tertullianus, (Tertull. ibid.; Dissertat. in Minut. cap. 20, art. 2, in Arnob. cap. 18, art. I, in Lactant. cap. 32, art. 4), futurorum haud dubie praenuntia immittunt. At de hujusmodi somniis plura in superioribus nostris dissertationibus diximus. 0881A Neque soli homines hac arte magorum sive potius daemonum, qui horum ministerio abutebantur, sed etiam caprae, inquit auctor noster, et mensae divinare consueverunt (Tertullian. Apologet. cap. 22, pag. 404). At quaenam, obsecro te, erant hae mensae? Num sacri, ut ethnici garriebant, tripodes, ex quibus Pithiae, sacerdotes Apollinis, solebant oracula sua fundere? Certe de illis Virgilius cecinit (Virgil. lib. 3, Aeneid. v. 358):

Trojugena interpres divum, qui numina Phoebi,
Qui tripodas Clarii lauros, qui sidera sentis.
Servius siquidem in hos Poetae versus, Tripodes, inquit, mensae fuerunt in templo Delphici Appollinis, quibus superpositae Phaebades vaticinabantur (Bulen. lib. de orac. et vatibus cap. 17, et seq.). Noti autem 0881B sunt omnibus tripodes illi, de quibus si plura scire aveas, adire poteris Bulengerum et alios.

Verumtamen quia Tertullianus de his, quae non sacerdotum ethnicorum, sed magorum opera efficiuntur, ibi sermonem videtur fecisse, si quis de aliis mensis eum loqui probaverit, ei haud aegre assentiemur. Expendat nihilominus haec non minus ad oracula deorum referri posse, quam ad notatas ibidem ab ipso adhuc Tertulliano capras divinantes, de quibus in primo Apparatus nostri tomo disputavimus (tom. I Apparat. lib. I, cap. 10, pag. 772, et seqq.).

Quoniam vero Tertullianus de iis, quae intra et extra deorum templa agebantur, in hoc Apologetici loco disputat, eos refellit, qui objiciebant distinguendam 0881C esse locorum differentiam, ac diis ea tantum adscribenda, quae in templis fieri solebant (Tertullian. Apologet. cap. 22, pag. 407). Cum enim vos ethnici, ita illos compellat, haec nobis objectatis, alibi, id est, extra templa deos non dicitis (Ibid.), id est, cum fatemini deos vestros non alibi esse, et agere, quam in templis, eo ipso dicitis eos esse falsos deos. Nam verus Deus ubique est.

Deinde vero non aliter, inquit, dementire, hoc est, uti apud Lucretium, Apuleium, et Lactantium (Lucret. lib. III, V. 396, Apulei. Apol. I, pag. 341, Lactant. lib. IV, divin. Institut. cap. 17, pag. 441, Tertullian. Apologet. cap. 13, pag. 343) insanire, delirare, seu extra mentem exire, is videtur, qui sacras templorum turres pervolat, quam qui tecta viciniae 0881D transilit, sive ex vicinis templorum tectis volando sese aeri committit. Parem itaque asserit dementiam esse illius, qui ex quibuslibet, atque alterius, qui ex templorum, falsis diis dicatorum, turribus sese praecipitando, per aera volasse perhibebatur. Perpendas autem velim utrum ibi, tacito nomine, notaverit Simonem magum, cujus mentionem antea fecerat. At Lucianus praeterea Philoclem introducit asseverantem se Babylonium quemdam vidisse, qui per aera volitabat (Lucian. diag. Philo. pseu. pag. 831,). Addunt nonnulli exemplum Agareni cujuspiam praestigiatoris, qui teste Niceta Choniate, cum ex summa Hippodromi turre per aerem volaret, praeceps actus interiit. Sed hoc exemplo confici tantum potest 0882A mirum non esse, si Tertulliani tempore vel antea temerarii praestigiatores hunc in modum volare tentaverint.

Urget adhuc ille parem esse furorem et amentiam illius, qui genitalia, vel lacertos, atque alterius, qui sibi gulam prosecat (Tertullian. Apologet. cap. 25, pag. 421). Prior autem erat gallus vel Archigallus, qui in Matris deorum, vel Bellonae, sacris membra sua secare consueverat (Dissert. in Minut. cap. 20, art. 2, et Dissert. in Lactant. cap. 34, art. I). De hoc autem Archigallo ille paulo post, ac nos de illo et aliis gallis alibi desseruimus: Atqui compar est, inquit, exitus furoris, et una ratio est instigationis in illis, atque in eo, qui sibi gulam prosecat, id est, se jugulat, aut gladium suum demittit in gulam (Tertullian. 0882B ibid.). In nostris autem codicibus manuscriptis pro compar, habetur compara, quod etsi corruptum plane videatur; suo tamen prorsus non caret sensu. At Minucius Felix, quemadmodum suo loco annotavimus, paulo aliter, sed eumdem in finem dixit (Dissertat. in Minuc. cap. 20, art. 3): Par in illis instigatio daemonis, sed dispar argumentum furoris. Nam eadem est utriusque in ethnicos argumentatio, qua illorum errorem radicitus evellunt. Videtis citatos a nobis in illa dissertatione Ciceronis de divinatione, et Augustini totidem de divinatione daemonum libros.

Ex hactenus porro disputatis quis non videt, hanc recte a Tertulliano elici conclusionem? Si malignis daemonum artibus, fallaciis, ac praestigiis ea extra solitum naturae ordinem facta sunt, quae gentiles diis 0882C suis tribuebant, ergo falsi sunt hi omnes dii, et falsa est eorumdem gentilium, ac vera christianorum religio. Hi enim colunt unicum et omnipotentem Deum, cujus sola potestate, caeteris omnibus superiore, vera miracula fieri possunt.


Articulus VI. Qua ratione Tertullianus demonstret eos, qui de deo pati aestimantur, qui aris inhalant, qui numen de nidore concipiunt, ructando conantur, profantur anhelando; nec non virginem Coelestem, pluviarum pollicitatricem, et Aesculapium alia die Socordio, Thenatio, et Asclepiodoro vitae subministratorem, cum a Christianis adjurabantur, tunc palam respondisse se non esse deos, sed daemones.

0882D Multo sane longius progreditur Tertullianus, et argumento longe efficaciori, ac contra quod ne mutire quidem ethnici audebant, evidentissime demonstrat omnia illa miracula, oracula, et alia, quae hi supra vires humanas a diis suis acta esse venditabant, ab ipsis daemonibus esse facta, ac proinde quos dicebant deos, esse revera daemones. Neque enim privata hominis alicujus auctoritate, aut ratione ullo humano ingenio excogitata, id probat, sed publico, ac dato coram quibuslibet gentilibus ipsorummet testimonio deorum.

Totius autem hujus argumentationis summa haec est (Tertullian. Apologet. cap. 22, pag. 405): Quocumque daemone, aut quibusvis daemonibus homo 0883A agatur, sive malo eorum agitetur, spiritu, cujuslibet etiam hominis corpus ab iis obsideatur, iidem daemones ab illis omnibus sola Christianorum adjuratione, et exorcismis, aut solo adtactu, aut flatu confestim expelluntur. Atqui tunc, tametsi inviti, nec maxima sine ignominia ejicerentur, palam ac coram omnibus ethnicis cogebantur fateri se non deos, uti gentiles effutiebant, sed meros esse daemones, unicum vero esse Deum, quem christiana fides colit et adorat.

Cum res ergo ita sit, inde Auctor noster recte concludit (Ibid. col. 405): Quid isto opere manifestius? Quid hac probatione fidelius? Simplicitas veritatis in medio est. Aut illa etenim publica daemonum confessio vera erat, aut falsa et mendax. Si vera, iis procul 0883B dubio credendum, atque ethnici confiteri debebant falsos esse deos suos, ac unum tantummodo, quem Christiani venerantur, esse verum Deum. Si autem daemones tum mentiebantur, primo id facile nemini persuadebis. Quilibet enimvero ad honorem quandoque suum non autem ad dedecus infamiamque suam unquam mentitur. Praeterea si mentiebantur, et hoc mendacio morem gerebant Christianis, inde certissime conficitur nullam esse, quam ethnici venditabant, eorum divinitatem. Verus quippe Deus nec mentiri, nec creaturis ad suum dedecus obsequi potest. Falsa igitur ea est divinitas, quae aliquid ad dedecus, ut ait Auctor noster, facit aemulis suis, id est, quae ad dedecus suum hostibus suis Christianis mentitur, iisque mentiendo se subjicit (Dissertat. in 0883C Minut. Octav. cap. 20, art. 3, et in Lactant. cap. 9, art. 2). Quanti porro sit roboris haec argumentatio, in superioribus nostris dissertationibus abunde demonstratum est.

Quamobrem nihil aliud restat explanandum nisi quod paulo obscurius in Auctoris nostri textu scriptum occurrit. Ethnicos autem ibi audacter provocat ad hujus Christianorum in daemones potestatis, et publicae illius daemonum, se deos esse negantium, confessionis periculum faciendum. Quanta vero confidentia id pronuntiet, ex hac ejus ipsa provocatione cognosces (Tertullian. Apologet. col. 23, pag. 24,): Adjurati, inquit, a Christianis, nisi se daemones confessi fuerint, ibidem, sive eo ipso in loco, et momento, illius christiani procacissimi sanguinem fundite. 0883D Ne quis autem fraudem aliquam aut dolum suspicaretur, ad illud experimentum non locum aliquem privatum, aut ethnicis suspectum, sed publicum et illis omnibus securum postulat (Ibid.). Eos quippe ita alloquitur: Edatur hic aliquis sub tribunalibus vestris, quem daemone agi constet; jussus a quolibet Christiano loqui spiritus ille, tam daemonem se confitebitur de vero, quam alibi Deum de falso. In nostris codicibus legitur non deum quidem, sed dominum, non diverso tamen sensu.

Neque hoc uno tantum, sed quolibet alio cujusvis hominis, quoquo modo a daemone agitati, experimento id similiter probari posse contanter asseverat. Sic namque prosequitur (Ibid.); Aeque producatur 0884A ante ethnicorum tribunalia, aliquis ex iis, qui de deo pati existimantur, qui aris inhalantes numen de nidore concipiunt, qui ructando conantur, qui anhelando profantur. Ipsa virgo coelestis, pluviarum pollicitatrix; iste ipse Aesculapius medicinarum demonstrator alia die morituris Socordio, et Thenatio, et Asclepiodoto vitae subministrator, hi omnes a Christianis adjurati daemones se esse illico confitebuntur.

Audisne quot ille proferat exempla, quae ab ethnicis nec negari unquam, nec ullo prorsus modo dissimulari poterant? Sed quia haec, ac potissimum posteriora non minima quidem caligine resperguntur, eam pro virili parte nostra discutere enitamur. Primum itaque observabimus iis, quae ab illo praemissa sunt, lucem aliquam afferri posse his Virgilii 0884B carminibus (Virgil. lib. VI, Aeneid. V. 77, et seqq.):

At Phaebi nondum patiens immanis in antro
Bacchatur vates, magnum si pectore possit
Excussisse deum; tanto magis ille fatigat
Os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.
In primum autem carmen Servius, nondum patiens, inquit, quae nondum posset implere oraculorum sermones. Deo igitur patiens dicitur vates, qui ad oracula fundenda numine alicujus dei afflatus, donec ea ex pectore excussisset, laborabat, torquebatur, domabatur, premebatur. Et vero hujusmodi vates, ut ipsimet ethnici aiebant, insolito replebantur furore.

Qui vero dehinc aris inhalantes a Tertulliano vocantur, hi dubio procul sunt arioli, de quibus Donatus in suis ad Terentium observationibus (Donat. in 0884C Terent. Phormion. Act. 4, scen. 4, V. 27): Hariolus est, inquit, qui divina mente vaticinatur, qui fariolus a fatis, et a fando cum F. pro H. et item H. pro F. in multis locutionibus ponatur. An quod imitantur aspirationem in exhalando? Nam halitu solent excludere mortalem animam, ut divinam recipiant. Unde et vocem ejusmodi dabant, quae est Oe, quod Oe sonus ex halandi vim praestat. Rursus vero jam laudatus a nobis Maro de Sybilla canebat (Virgil. lib. VI. Aeneid. V\. 45,).

Ventum erat ad limen, cum virgo: Poscere fata
Tempus, ait: deus, ecce deus: cui talia fanti
Ante fores, subito non vultus, non color unus,
Non comptae mansere comae: sed pectus anhelum,
Et rabie fera corda tument, majorque videri
Nec mortale sonans, afflata est numine quando
Jam propiore dei.
0884D Similiter etiam Lucanus de Cumaea Sybilla, quae vaticinari conabatur (Lucan. lib. V, v. 91, et seqq.):

<poem> Talis in Euboico vates Cumaea recessu, Indignata suum multis servire laborem Gentibus, ex tanta fatorum strage superba Excepit Romana manu, sic plena laborat Phaenomoe Phaebo...... .......... Spumea tunc primum rabies vesana per ora Effluit, et gemitus, et anhelo clara meatu Murmura, tunc moestus vastis ululatus in antris Extremaeque sonant domita jam virgine voces. Quamobrem Cicero (Cicer. lib. I de Divin. pag. 274, lin. 35): Credo etiam, inquit, anhelitus quosdam fuisse terrarum, quibus inflatae mentes oracula funderent. Sed de his plures alios scriptores citavimus in 0885A nostra de Minucii Octavio dissertatione (Dissertat. in Minut. cap. 10, art. 2). Vide autem, obsecro, utrum ex illis colligi possit hunc esse Tertulliani sensum? Vates et arioli existimantur de deo pali, cum ab illo acti, aestu ac furore torquebantur. </poem>

Qui vero aris inhalantes, sive spirantes, et in aras spiritum emittentes numen, id est, dei alicujus nutum et potestatem de nidore, id est, odore victimae alicujus perustae concipiunt. Deinde qui ructando, sive ructus, variosque anhelitus efflando, conantur fundere oracula, eaque eructare, et mittere extra pectus suum. At in exemplaribus nostris manuscriptis, et editis antiquioribus pro conantur scriptum est curantur (Tertull., loc. cit.). Cujus sensus esse potest, ructando, et oraculum emittendo, feruntur labore 0885B suo et cruciatu liberari ac curari. Sed potior videtur altera lectio. De his enim adhuc tortis et laborantibus auctor noster loqui videtur, qui continenter adjecit: Qui anhelando profantur (Ibid); manuscripti et alii ante Rigaltii tempus editi praefantur, sed haud multum absimili significatu. Ait enim tum ex illis, sicut ex Virgilio et aliis audivimus, excuti deum, eosque dei alicujus instinctu fundere oracula. At ille haec omnia non veri Dei opera, sed fallacibus, sicut dictum est, daemonum praestigiis fieri evidentissime demonstrat. Tunc enim a Christianis adjurati, ad fatendum se daemones esse compellebantur, ut postea adhuc dicemus.

Explicatu vero longe difficiliora sunt, quae his subjiciuntur. Quis enim facile dixerit quaenam illa sit 0885C virgo coelestis quae ab illo pluviarum pollicitatrix appellatur (Ibid.)? Nonnulli siquidem hanc Junonem, alii Fortunam, alii Cererem, alii Uraniam, alii Venerem esse existimant, quia Veneris Uraniae, sive Caelestis, ejusque templi mentionem Herodotus, Pausanias, et Lucianus fecerunt (Herodot., lib. I, § 31 et 105; Pausan., lib. I, pag. 14 et 17; Lucian., dial. Mat. et musar., pag. 973). Nobis autem facilius probabitur ibi a Tertulliano designari propriam ac municipalem Africae deam, quam paulo post in Africa coli testificatur (Tertullian. Apologet., cap. 24, col. 416). Augustinus si quidem testis utique oculatus, de illa dea haec memoriae prodidit: Veniebamus nos aliquando adolescentes ad spectacula ludibriaque sacrilegorum. Spectabamus arreptitios, audiebamus symphoniacos; 0885D ludis turpissimis, qui diis deabusque exhibebantur, oblectabamur, Coelesti virgini et Berecynthiae matri omnium (August., lib. II de civit., cap. 4, pag. 34). Rursus autem postea: Ubi et quando sacrati Coelestis audiebant castitatis praecepta nescimus. Ante ipsum tamen delubrum, ubi simulacrum illud locatum conspiciebamus, universi undique confluentes, et ubi quisque poterat stantes, ludos qui agebantur, intentissimi spectabamus, intuentes, alternante conspectu hinc meretriciam pompam, illinc virginem deam illam suppliciter adorari, ante illam turpia celebrari: non ibi pudibundos mimos, nullam verecundiorem scenam vidimus; cuncta obscaenitatis implebantur officia. Scie batur virginali numini quid placeret, et exhibebatur 0886A quod de templo domum matrona doctior reportaret. (Ibid. cap. 26, pag. 56). Plura adhuc de ea ille alibi. Sed haec satis superque probant apud Afros fuisse templum virginis Caelestis, quae non solum ab illis colebatur, sed quae siccitatis tempore ab iisdem invocata, pluvias pollicebatur, moxque futuras praedicebat. Ab aliorum autem opinionibus haec, quam proponimus, non adeo dissita est, quin ipsis non possit reconciliari. Nam dea illa pro locorum diversitate diversis vocabatur nominibus. Testem si desideres, ecce Ambrosium id asserentem: Quam Coelestem, inquit, Afri, Mithram Persae, plerique Venerem colunt, pro diversitate nominis, non pro numinis varietate (Ambros. Epist. 18, adv. Symmach., § 30, p. 840).

Transit inde auctor ad Aesculapium, qui ab eo 0886B vocatur medicinarum demonstrator; et alibi, qui primas medelas exploraverit (Tertullian. Apologet. cap. 23, pag. 410, et lib. de coron. cap. 8, tom. I Apparat. pag. 1192). Nos vero in superioribus nostris dissertationibus ostendimus qua ratione ethnici medicinae inventionem illi adscribebant. Sed quo id clarius, eo sane majorem subsequentia ejus verba habent obscuritatem: Alia die, ait, morituris Socordio, et Thenatio, et Asclepiodoto vitae subministrator (Tertullian. Apologet. cap. 23, col. 24). Mirum enim quantum haec eruditorum hominum ingenia exercuerint. At certe corruptus est hic locus. Nam in nostris codicibus manu et antiquiori, et recentiori exaratis habetur: Alia die morituris (vel alia demorituris) Socordio, et Denatio, et Asclopiodoto subministratur. In 0886C editionibus Rigaltio vetustioribus: Alias demorituris Socordii et Denatii et Asclepiodoti subministrator. (Dissertat. in Arnob. cap. 9, art. 2, et in Lactant. cap. 30, art. 5) Quis autem non videt has diversas lectiones augere potius quam tollere difficultatem?

Quidam tamen suspicantur has Agyrtarum, seu praestigiatorum, qui Esculapio se ministrare mentiebantur, esse voces, quas tacere satius ducunt, quam in iis explicandis risu dignam et inutilem perdere operam. Alii censent nomina trium esse hominum, quibus Aesculapius vitae curriculum paulo ante produxisse ferebatur. Sed haec aliqua saltem ratione confirmari debebant. Alii porro opinantur tria illa esse nomina herbarum, quibus morbi depelli poterant. Plinius enim inter varia antidota recenset scordotin, 0886D uti ille ait, sive scordion (Plinius, lib. II, natur. hist. cap. 6, pag. 395,). Alibi vero scribit hanc herbam ad complures morbos removendos esse utilem (Idem, lib. XXVI, cap. 7, pag. 451, cap. 8, pag. 471, et cap. 10, pag. 475). At illud omitti procul dubio non debebat, quod alibi adhuc dixit: Contra haec omnia venena magicasque artes erit primum illud Homericum moly, deinde mithridation, et scordotis, et centaurion (Idem, lib. XXV, cap. 10, pag. 412).

Quibusdam autem visum est Asclepiodoti nomine indicari a Tertulliano Asclepion, de quo haec a Plinio scriptis tradita legimus: Panaces ipso nomine omnium morborum remedia promittit, numerosum et diis adscriptum. Unum quippe Asclepion cognominatur (Idem, 0887A ibid. cap. 4, pag. 382), ab Aesculapio videlicet falso ethnicorum deo, illius demonstratore, aut ob ejus virtutem ita appellato.

Superest tertium nomen, in quo explicando haeret omnibus aqua. Qui enim Denatio legunt, autumant aliquid denotari, quod jam morituris praeberi solebat. Qui vero legere malunt Thenatio, suspicantur aliud significari, quo spiritum agentes recreari, et tanquam a morte ad vitam revocari poterant. Sed hae merae sunt conjecturae, quae nulla prorsus ratione firmantur.

Paulo itque attentius expende, quaeso, an tenebricoso huic auctoris nostri loco nonnihil luminis dare possent haec Julii Firmici Mater. Jun. verba: Mercurius cum sole ab horoscopo pariliter constitutus, 0887B faciet exorcistas, et qui laborantes daemonum incursione homines aptis remediis liberent, unde ex illis artibus maxima illis substantia conferatur (Jul. Firm. lib. III, Matheseos cap. 9,). Audis sane eum loqui de Mercurio, qui homines daemonum incursione laborantes, aptis remediis curare credebatur. Nonne ergo inde colligi potest haec remedia a Tertulliano suis nominibus, sed in textu ejus corruptis appellari, quae Firmicus generatim tantum vocat remedia, quibus exorcistae a Mercurio facti, daemonum incursione vexatos liberabant? Certum quippe est ipsum Tertullianum toto hoc in loco de iis sermonem facere, quos a daemone actos quidam magica arte curare frustra nitebantur. Sed his ipse daemon a Christianis adjuratus, confestim expellebatur, cogebaturque 0887C nomen suum edere, et verum Christianorum Deum confiteri. Si quis tamen meliora nobis suggesserit, huic plane non reluctabimur.

Pergit autem Tertullianus, et constanter asseverat nihil hoc christianorum opere, atque deducta inde argumentatione simplicius et fidelius. In illo quippe nihil, inquit, suspicari licebit. Magia aut aliqua ejusmodi fallacia fieri dicetis, si oculi vestri et aures permiserint vobis (Tertullian. Apologet. cap. 23, col. 410)? Atque ita Rigaltius hunc Tertulliani locum, nulla nota varia lectione, emendare non haesitavit. In antiquis tamen editionibus legebatur, nihil..... fieri. Dictis non statis, si oculi: in duobus vero nosris codicibus vetustioribus nihil.... fieri dicitis. Tunc deinde in aliis simul. Non dicetis si oculi, etc. Sed si 0887D quae sit in discernenda genuina lectione difficultas, constat tamen apertum esse auctoris nostri sensum. Dicit etenim ethnicos non posse aut suspicari, aut objicere in illo Christianorum opere aliquid inesse, aut magicum, aut fallax, modo iidem ethnici indomita obstinatione nec caeci sint, nec surdi. Videre siquidem facile poterant quam simplici modo Christiani agerent, atque etiam daemones audire confitentes se deos revera non esse, sed immundos spiritus, ob malitiam praedamnatos in judicii diem cum omnibus cultoribus et operatoribus suis (Ibid.). Quin etiam ipsi daemones non poterant, audientibus ipsismet ethnicis, suae saltem ignominiae et damnationis notam refutare, seu tegere, diluere, inficiari. Quamobrem illos 0888A ad id si unquam quiverint, aliquando negandum audacter provocat. Renuant, inquit, manuscripti codices nostri Renuntiant, melius antiquae editiones, Renuntient, hoc est, sed improprio loquendi modo, negent, abnuant, et diffiteantur se esse praedamnatos. At id procul dubio negare tum non poterant, cum a christianis interrogati, et adjurati, respondere cogebantur.

Quomodo enim inficiari potuissent se immundos esse spiritus, quod, ex pabulis eorum, ut ait Tertullianus, sanguine, et fumo, et putidis rogis pecorum, et impuratissimis linguis ipsorum vatum intelligi debuit (Ibid.)? Adi, si lubet, Augustinum, et ea lege, si vacat, quae ille ex Porphyrii ad Anebontem epistola retulit de impiis et fraudulentis daemonum ac 0888B fallacium spirituum artibus (August. lib. X, de civit. cap. 11, pag. 247, et seqq.). Ibi quippe scribit illos gaudere nidoribus, ac victimis, sive mactatis pecoribus allici, cogique ea facere, quae volunt homines. Alia etiam ibidem animadvertes, quibus plura, quae hactenus de eorumdem daemonum praestigiis disputavimus confirmari et illustrari possunt. Adjecit Tertullianus illos immundos spiritus declarari impuratissimis linguis vatum ipsorum, aut qui aris, ut antea dicebamus, inhalabant, et fumo ac victimarum sanguine contaminabantur, aut qui Christianorum adjuratione fateri compellebantur illud, quod conceperant, numen non deum esse, sed daemonem. Minucius autem Felix usus est nomine impurato, ubi de falsi cujuslibet dei statua: Ab impurato, inquit, homine 0888C laevigatur (Minut. Octav. pag. 307,). Et Prudentius postea de Apolline cecinit:

Mox flevit impuratus occisum pravi
Disco. Prud. in Hymn. S. Rom. v. 205.


Articulus VII. Quam praeclare Tertullianus superius argumentum inde confirmet, quod daemones ab iis, quae obsidebant, hominum corporibus vario modo ejicerentur vel ab exorcistis, vel aliis Christianis, quos timentes odio habebant, ipsisque erant subjecti: quo sensu desperata dicitur illorum conditio; ac de poenae mora, qua solatium frundae malignitatis habere feruntur.

Ethnicos acerrime adhuc urget Tertullianus, palamque omnibus facit quanta fuerit christianorum ad fugandos daemones, eosque ex obsessorum hominum 0888D corporibus pellendos potestas, quantumque in illos imperium: Nam de contactu, inquit, deque afflatu nostro, contemplatione et repraesentatione ignis illius correpti, etiam de corporibus nostro imperio excedunt inviti, et dolentes, et vobis praesentibus erubescentes (Tertullian. Apologet. cap. 23, col. 410). Ethnici igitur nulla profecto ratione, nec nisi obfirmata prorsus, nec unquam vincenda obstinatione negare poterant et daemonum imbellicitatem, et miram Christianorum in eos potentiam, qua religionis suae veritatem meridiano Sole clarius demonstrabant.

At rogabit forsitan aliquis utrum ibi Tertullianus de nostris tantum exorcistis loquatur. Nam Cyprianus ubi de his, quae tempore suo fleri solebant, ad 0889A Magnum scribit, ibi daemones ab Exorcistis nominatim fugatos sic utique testificatur: Quod hodie etiam geritur ut per exorcistas voce humana, et potestate divina flagelletur, et uratur, et torqueatur diabolus (Cyprian. Epist. 69 ad Magnum. pag. 187). Nonne etiam, inquiet alius, de iisdem Exorcistis ipsemet Tertullianus alio in libro haec fecit totidemque verba: Exemplum accidit, domino teste ejus mulieris, quae theatrum adiit, et inde cum daemonio rediit. Itaque in exorcismo cum oneraretur spiritus immundus quod ausus esset fidelem aggredi: Constanter, et justissime, inquit, feci, in meo eam inveni (Tertull. lib. de Spectac. cap. 26)? Nonne etiam rursus alibi: Quo ore Christianus thurarius, id est, qui thus idolis incendit, si per templa transibit, fumantes aras despuet, 0889B et exsufflabit, quibus ipse prospexit? Qua constantia exorcisabit alumnos suos, hoc est, daemones, quibus domum suam cellariam praestat? Ille quidem si excluserit daemonium, non sibi placeat de fide. Neque enim inimicum exclusit. Facile debuit de eo impetrare, quem quotidie pascit (Idem, lib. de Idolol. cap. 2).

Respondere quidem aliquis posset in utroque illo Tertulliani loco non Exorcistas nominari, sed exorcismos, sive adjurationes, quae ab omnibus procul dubio Christianis adhiberi poterant. Verum nemo negare potest ab Exorcistis imprimis, sicut ait Cyprianus, expulsos ex hominum corporibus daemonas, atque id satis Auctori nostro fuisse ad probandam Christianorum in eosdem daemonas potestatem.

0889C Sed ulterius ille progreditur, et in citato Apologetici loco de omnibus loquitur generatim Christianis daemones ejicientibus. Nam ille haud dubitanter affirmat tantam fuisse multitudinem gentilium, quos Christiani a daemonum incursionibus liberabant, ut hi, sublato beneficio illo, sese satis superque ab immani eorumdem gentilium crudelitate vindicassent. En ipsa ejus verba: Quis vos ab illis occultis, et usquequaque vastantibus mentes et valetudines vestras hostibus raperet, a daemoniorum incursibus dico, quae de vobis sine praemio, sine mercede depellimus? Suffecisset hoc solum nostrae ultioni, quod vacua exinde possessio immundis spiritibus pateret (Tertullian. Apologet. cap. 37, col. 460). Ad Scapulam praeterea hunc ille scripsit in modum: Et quanti honesti viri (de vulgaribus 0889D enim non dicimus) aut a daemoniis aut valetudinibus remediati sunt (Idem, ad Scapul. cap. 4). Quis autem haec non solum ab Exorcistis, sed ab omnibus christianis facta fuisse diffitebitur? Minor enim erat tunc exorcistarum numerus, quam ut ii soli tantam hominum multitudinem a daemonum incursibus liberarent.

Quamobrem cum ethnici objicerent Christianos reipublicae prorsus esse inutiles, illos sic refellit: Quanti habetis, qui jam de vobis daemonia excutiant? (Ibid. cap. 43). Atque ita quidem in nostris codicibus manuscriptis. Non minus autem bene in antiquis editionibus, Quantas; et in Lacerdae editione, Quando. Tertulliani enim sensus est: Si Christiani 0890A reipublicae inutiles sunt, quanti ergo aestimatis, quove in pretio eos habetis, qui tot daemonia, tamque saepe ex vobis depellunt?

Verum quid argumentatione opus est? Nonne ipse disertissimis verbis edixit? Jussus a quolibet Christiano loqui spiritus ille, tam se daemonem confitebitur de vero, quam alibi deum de falso (Ibid. cap. 23). Nonne etiam ad eumdem Scapulam iterum scripsit? Daemones non tantum respuimus, verum et revincimus, et quotidie traducimus, et de hominibus expellimus, sicut plurimis notum est (Idem, lib. ad Scapul. cap. 3, 4). At quis non videat haec non de exorcistis tantum, sed de omnibus dicta fuisse Christianis? Maxima ergo erat non modo exorcistarum, sed omnium Christianorum in daemones potestas, 0890B qua illos ex ethnicorum corporibus saepissime ejiciebant.

Si quis autem inquirat unde, aut quo nomine eam haberent, huic respondebit Tertullianus: Omnis nostra, hoc est, Christianorum in illos daemones dominatio, et potestas de nominatione Christi, sive prolato, quando daemones adjurabant, Christi nomine valet, et de commemoratione eorum, quae sibi a Deo per arbitrum Christum imminentia expectant (Idem, Apologet. cap. 23, pag. 410). Nonnulli vero, nullius tamen manuscripti codicis auctoritate fulti, legendum censent comminatione, haud dubie quia daemones per Deum vivum, qui judicaturus est vivos et mortuos, adjurabantur. At satis fortasse non animadverterunt in textu Tertulliani paulo post scriptum de 0890C repraesentatione, quod idem est, ac commemoratione, ignis illius aeterni quo puniendi sunt daemones. Videsis Eusebium haec in sua de Constantini Magni laudibus oratione enarrantem, aliosque a nobis alibi citatos (Euseb. orat. de Constant. Magn. laud. cap. 16, pag. 658, et seqq. Loc. infr. cit.).

Recte ergo inde concludit Tertullianus: Daemones Christum timentes in Deo, et Deum in Christo, subjiciuntur servis Dei et Christi (Tertullian. Apologet. cap. 23, pag. 410). Sed quomodo eos timebant? ut nequam, inquit, servi metu (Ibid. cap. 27, pag. 432); quemadmodum in manuscriptis nostris codicibus legimus. Servili igitur timore Christum ejusque discipulos metuebant: Et odium, pergit ille, timor spirat, sive, ut ait Minutius: odium nostri serunt occulte per 0890D timorem (Minut. Octav. pag. 255). Daemones itaque et subjecti erant Christianis, et eos etiam timebant, atque idcirco oderant. Quidni timerent? quandoquidem ab illis subiguntur, ait adhuc auctor noster, et conditioni suae succidunt, et quos de longinquo oppugnant, de proximo obsecrant (Tertullian. ibid. cap. 27, col. 432). Atqui si eos obsecrant, timent, oderunt, iisque subjiciuntur, ergo ab illis adjurati, non mentiebantur profecto, sed tum vere, sicut jam diximus, fatebantur se revera esse daemones, et neutiquam deos, ac unum dumtaxat esse Deum. Tam vera porro illa confessio, tam publicum, inquit Auctor noster, testimonium Christianos facere solebat, ac Christianae religionis stabilire et confirmare veritatem (Ibid. 0891A col. 23, pag. 26). Sed de his egimus in superioribus nostris dissertationibus (Dissertat. in Minut. cap. 20, art. 3, in Arnob. cap. 3, art. I, in Lactant. cap. 9, art. 2, cap. 16, art. I, cap. 20, art. 7, cap. 33, art. 4).

At nos jam ad alia solito more explananda properantes aliquis forsitan retardabit, et a nobis sciscitabitur cur Auctor noster dixerit daemones ob malitiam praedamnatos, et postea adjecerit, desperata conditio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis de poenae mora (Tertul. Apologet. cap. 22, c. 404; ibid. col. 27, p. 432). Quaenam est, inquiet ille, haec daemonum praedamnatio et poenae mora, ac quodnam fruendae malignitatis solatium? Nam idem ipse Tertullianus non minus perspicue, uti monuimus, dixerat ex sacris 0891B Scripturis colligi daemonum gentem cum sui generis auctoribus, ac principe esse non quidem praedamnatam, sed absolute damnatam. At quamvis certa sit daemonum damnatio, non hi tamen debitas omnes sceleribus suis poenas luunt. Etenim in ipsis etiam sacris Scripturis Christo domino exprobrasse dicuntur: Venisti huc ante tempus torquere nos (Matth. cap. 8, V\. 29). Sed haec Augustinus ex Petri apostoli epistola clarius exposuit: Peccasse quosdam angelos, inquit, et in hujus mundi ima detrusos, qui eis velut carcer est, iisque ad futuram in die judicii ultimam damnationem apostolus Petrus apertissime ostendit, dicens quod Deus angelis peccatoribus non pepercerit, sed carceribus caliginis inferni retrudens, tradiderit in judicio puniendos reservari (August. lib. X, 0891C de civit. cap. 33, pag. 293, Petrus Epist. 2, cap. 2, V\. 4). At haec infernalis caliginis, ignisque reservati mora ac dilatio qualecumque ipsis erat praedamnationis ac conditionis desperatae solatium. Sua enimvero fruebantur interim malignitate, qua Christianos ad sui, sive falsorum deorum vidimus, cultum vel inducebant, vel efficiebant ut renuentes crudelissimis ad mortem usque suppliciis excarnificarentur. At de hoc eorum solatio dilatoque supplicio alibi disputavimus (Dissert. in Lactant. cap. 20, art. 5).

 Caput IX Caput XI