Jump to content

Dissertatio in Tertulliani Apologeticum, Ad nationes et Ad Scapulam/Caput XI

E Wikisource
 Caput X Caput XII 

Caput XI. De mortuorum hominum ad vitam revocatione, extremo Dei judicio, aeternis impiorum poenis, ac praemiis justorum, atque animarum ante ultimum judicium receptaculis.


Articulus Primus. Quibus argumentis Tertullianus probaverit omnes mortuos homines posse ad vitam revocari, ac revera revocandos: utrum animae corporibus exutae, et sine illorum ministerio possint aliquid agere, pati, ac dolere, et laetari.

0891D

Ad alia nunc transeundum est christianae religionis dogmata, quae Tertullianus suis in libris contra ethnicos asserit ac tuetur. Unum autem ex iis nostraque animadversione dignum est, quod constanter tradit, variisque rationum momentis probat omnes omnino mortuos homines in fine mundi ad vitam revocandos. 0892A Primum autem desumit ex infinita potentia Dei, Qui tantum, inquit, hoc mundi corpus de eo, quod non fuerat, id est, ex nihilo composuit (Tertullian. Apologet. cap. 48, col. 520), sive ut nostri et ante Rigaltium editi codices habent, imposuit, seu creavit, is certe ipse potest homines de morte vacationis et inanitatis, hoc est, ab morte, sive inanitate, ac privatione vitae ad secundam vitam excitare. Nam hi unam tantummodo efficiunt partem mundi, quem constat esse animatum spiritu omnium animatore. Et ita quidem Rigaltius, et alii deinceps hunc exhibent Tertulliani textum. Melius vero nostri antiquioresque excusi codices, animatum spiritu omnium animarum animatore. Nostri siquidem Auctoris argumentatio ducitur a majori, ut aiunt, ad minus, sive a toto, quod 0892B factum fuit, ad partem quae fieri idcirco potest. Mundus, inquit, animatus, sive creatus est a Dei spiritu, omnium animarum animatore; ergo idem ipse Dei spiritus potest homines non omnium, sed suo tantum, spiritu animatos post eorum mortem iterum animare, et rursus non ex nihilo, uti prius, sed ab interitu, et vita antea deperdita, ad secundum eamdemque revocare.

Quid vero, quod haec ipsa Dei ad mortuos homines exsuscitandos potentia non totius tantum mundi, sed ipsa etiam sola hominis creatione a Tertulliano luculenter demonstratur. Homo etenim antequam crearetur, nihil erat, alioquin se fuisse saltem aliquando meminisset. Atqui si a Deo creatus est ex nihilo, potest utique eadem Dei potentia et voluntate 0892C a morte revocari (Ibid.). Non enim major ad primam creationem, quam instaurationem et restitutionem requiritur potestas. Nec curiosius quidem importuniusque requiras quomodo id fieri queat: Nam redde si potes, inquit Tertullianus, rationem, qua factus es, et tunc require qua fies (Idem, ibid.). qua enimvero potentia primum factus es, eadem postea reficieris. Quamobrem si de prima non dubitas, de secunda multo minus dubitare debes: Etenim facilius utique, uti ille adhuc ait, fies, quod fuisti aliquando, quia aeque non difficile factus es, quod non fuisti aliquando (Ibid.). Simili autem modo Minutium Felicem, Lactantium, et alios disputantes in superioribus dissertationibus audivimus (Dissertat. in Minut. cap. 7, art. 2, et in Lactant. cap. 29, art. 4).

0892D At si hoc in Dei potestate est omnino positum, nihil aliud probandum superest, quam ut id ille velit, seque voluisse revera significaverit. Atqui hoc ipse, quemadmodum auctor noster loquitur, destinavit et praedicavit (Tertullian. ibid.), nec semel quidem, sed saepius in sacris veteris, ac praesertim novi Testamenti Scripturis. Neque huc congerenda sunt earum testimonia, quae omnibus passim obvia sunt, nec ullus plane, qui eas vel levissime attigerit, ignorare potest. Certissima autem est, sicut supra ostendimus, illarum auctoritas (supr. cap. 6, art. 3, et seqq.). Constat ergo Deum et posse, et velle, ut omnes omnino mortui homines in pristinam vitae suae conditionem restituantur; ac proinde futuram 0893A profecto esse illorum omnem ad vitam reversionem.

Instat adhuc Tertullianus, alioque argumento demonstrat prorsus necessarium esse, ut omnes homines mortui ad vitam aliquando redeant. Totum autem illud argumentum hisce verbis complectitur: Certe quia ratio restitutionis destinatio judicii est, necessario idem qui fuerat exhibetur; ut boni seu contrarii meriti judicium ferat (Tertulliam. Apologet. cap. 48). Docet itaque nullum prorsus esse dubitandi locum, quin omnes homines extremo Dei judicio in mundi fine sistere se debeant. Fieri autem id non potest, nisi ad vitam revertantur, atque supremam secundum sua vel bona vel mala merita sententiam, atque praemium aut poenam a Deo accipiant.

Sed hoc argumentum Auctor noster longe fusius 0893B urget in suo de Resurrectione carnis libro, ubi sic disputat: Haec erit tota caussa imo necessitas resurrectionis, congruentissima scilicet Deo destinatio judicii, de cujus dispositione despicias an utique substantiae humanae dijudicandae censura divina praesideat, tam animae quam carni (Idem, lib. de resurrect. carn. cap. 14). Homo enim non sola profecto anima, sed suo etiam corpore bene aut male agit. Ea namque est animae cum corpore societas, ut in carne, et cum carne et per carnem agatur, quod agitur in corde (Ibid. cap. 15), id est, anima. Quin etiam si aliquando anima sola cogitet, haec illius cogitatio vix unquam sine aliquo corporis commercio habetur: Nam si volutet quid anima, ait Tertullianus, vultus operatur indicium, facies intentionum omnium speculum 0893C est (Ibid.).

Jam vero investigandi non est locus utrum ille revera opinatus sit nihil prorsus posse animam agere sine corporis commercio, et sine illius sensibus. De hac enim opinione aliquid praemisimus, et proxime de ea disserendi dabitur occasio. Nunc itaque sufficiat annotasse plurimos, sicuti nemo negat, animae actus non sine corporis sensuumque ministerio perfici. Hominis quippe corpus ita animae conjunctum est, ut plurium saltem bene aut male meritorum sit utique particeps. Totus igitur homo, hoc est, corpus ejus et anima ultimo et aequissimo Dei judicio repraesentari debent; ut cunctorum in hac mortali vita actorum aut paenam recipiant aut praemium.

Neque sibi Auctor noster objici patitur solam hominis 0893D animam libero uti voluntatis arbitrio, et corpus tanquam instrumentum in omnia impelli. Non enim illud extraneum animae instrumentum est, sed adeo animae adunatum, ut sicut actionum ejus, ita et meritorum sit particeps. Post mundi ergo finem ad vitam debet revocari, ut justo Dei judicio pro meritis puniatur aut remuneretur.

Tertium quo Tertullianus futuram hominis resurrectionem probare nititur, argumentum sua difficultate non caret, pluribusque falsum videbitur. Hunc enim ille argumentabatur in modum (Idem, Apologet. cap. 48, pag. 520): Ideo repraesentabuntur animae et corpora; quia neque pati quidquam potest anima sola sine materia stabili, id est, carne. Numquid ergo anima 0894A nihil prorsus quidquam sine carne pati potest? Ita sane, inquiet aliquis, opinabatur Tertullianus. Nam alio ille in libro animam his totidemque compellat verbis (Idem, lib. de Testim. anim. cap. 4): Affirmamus te manere post vitae dispunctionem, et exspectare diem judicii, proque merito aut excruciatui destinari, aut refrigerio, utroque sempiterno. Quibus sustinendis necessario tibi substantiam pristinam, ejusdemque hominis materiam et memoriam reversuram, quod et nihil mali ac boni sentire possis, sine carnis passionalis facultate, et nulla sit ratio judicii sine ipsius exhibitione, qui meruit judicii passionem. Nec semel igitur, nec dubitanter, sed asseveranter affirmat, et repetit animam nihil posse omnino sentire sine sui societate corporis. Tam verum autem id esse 0894B arbitratus est, ut inde concludat ideo futurum esse mortui humani corporis ad vitam regressum, quia anima sine illo nihil boni aut mali agere valet.

Sed tuum, si possis, assensum paulisper retine. Animum autem antea velim ad ea advertas, quae ab eodem Tertulliano in libris de Anima, et Resurrectione carnis disputata sunt, et ubi data opera de mortui corporis ad vitam reditu, et animae ad agendum et patiendum facultate uberius disserit. At in priore libro disertissime ac firmissime asseverat animam, a corpore separatam, vel pati dolorem, vel gaudio perfundi. Omnes siquidem hominum animae post eorum mortem apud inferos manent, et velis, inquit, ac nolis et supplicia jam illic et refrigeria. Tum deinde objicienti sibi opperiendam esse animae, ut doleat 0894C aut gaudeat, carnis, operum consortis, resurrectionem, haud dubitanter respondet id non esse necessarium. Nam de suo, uti ille loquitur, sufficit ad utrumque titulum passionis. Et certe ipsa sola sine corporis ministerio vel ira, vel odio aliquando torquetur, aliquando etiam afflicto corpore, uti Mutii, Zenonis, et aliorum exemplo confirmat, furtivum sibi gaudium exquirit (Ibid.). Contra vero nonnunquam, illaeso corpore, dolet, premitur, et excruciatur. Atqui si in hac vita et corpori alligata gaudio aut moerore sola afficitur, quanto magis quando post mortem ab eo sejuncta, ultimum judicium exspectat. Denique quidam ejus sine carnis commercio sunt actus, uti soli cogitatus, et nudae voluntates, quae censura divina prosequitur 0894D (Idem, lib. de Anim. cap. 17). Ex quibus ille hanc elicit conclusionem: Ergo propter congruentissimum est animam, licet non exspectata carne, puniri, quod non sociata carne commisit: sit et ob cogitatus pios et benevolos, in quibus carne non eguit, sine carne recreabitur. Eadem vero, et plura alia in libro de Resurrectione carnis tradidit, ubi ex professo demonstrat ad vitam revocandos esse omnino homines.

Quid ergo, inquies, numquid Tertullianus tam absurde sibi contradixit? Sed si suspensum adhuc animum habere velis, sublatam ab ipso videbis hanc tametsi non minimam contradictionis speciem. Nam in eodem de Resurrectione libro ea repetit, quae dixerat, 0895A animas nunc torqueri foverique penes inferos, licet nudas, licet adhuc exsules carnis (Idem, lib. de Resurrect. carn. cap. 17). Quia vero opponere contra quidam poterant inde confici posse animam sibi sic sufficere ad facultatem, sicut ipse loquitur, passionis et sensus, ut non egeat repraesentatione carnis, his ille respondet (Ibid.): Imo eatenus egebit non qua sentire quid sine carne non possit, sed qua necesse est illam etiam cum carne sentire. Quantum enim ad agendum de suo sufficit, tantum ad patiendum. Ad agendum enim minus de suo sufficit. Habet enim de suo solummodo cogitare, velle, cupere, disponere, ad perficiendum autem operam carnis exspectat. Sic itaque ad patiendum operam carnis expostulat; ut tam plene per eam pati possit, quam sine ea plene agere non potuit. Et ideo in quae de suo sufficit, 0895B eorum interim sententiam pendit concupiscentiae, et cogitatus, et voluntatis. Porro si haec satis essent ad plenitudinem meritorum, ut non requirerentur et facta, sufficeret in totum anima ad perfectionem judicii, de his judicanda, in quae agenda sola suffecerat. Cum vero etiam facta devincta sint meritis, facta autem per carnem administrentur, jam non sufficit animam sine carne foveri, sive cruciari pro operibus carnis, etsi habet membra, quae proinde illi non sufficiunt ad sentiendum plene, quemadmodum nec ad agendum perfecte. Idcirco pro quoquo modo egit, pro eo et patitur apud inferos, prior degustans judicium, sicut prior induxit admissum; exspectans tamen et carnem, ut per illam etiam facta compenset, cui cogitata mandavit. Totam hanc Auctoris nostri argumentationem 0895C et responsionem, tametsi paulo longiorem transcripsimus, quandoquidem ea non tantum propositae nobis difficultatis nodus plane solvitur, sed nonnulla quoque de animae natura inde eruuntur, quae sine aliqua observatione praetermittenda non sunt.

Docet itaque animam nudam ac sine corporis consortio apud inferos revera aut torqueri, aut foveri. Quia vero hinc objici ipsi poterat eam non esse substantiam mere spiritalem, sed corpoream, aut, ut ipse ait, corpulentiam propriam, noluit hanc, quae difficilioris operae erat, excutere quaestionem, ne diutius a proposito aberraret. Interim concidit, nec tamen fatetur, aliquod esse animae corpus, et propria quaedam generis sui membra. At disertissime asseverat proprios esse animae actus, a corpore minime 0895D dependentes, quales sunt cogitatus, voluntates, et concupiscentiae. Hi autem actus, ut id obiter dicamus, si omnino spirituales sunt, ipsam multo magis animam spiritualem esse negare non poterat.

Solius porro animae cum hi sint actus, habet de suo non solum quod agat, et patiatur, sed quo possit aut praemium mereri aut poenam. Corpore igitur soluta potest et debet pro meritis aut poena aut praemio affici. Quamdiu enimvero corpori adunata est, prior semper aut peccat, aut meretur. Post mortem igitur debitis suppliciis aut praemiis sola et ante corporis reditum afficiatur, necesse est. Persuasum itaque Tertullianus habuit animam, ruptis 0896A corporis vinculis, pati, torqueri, cruciari. Verum quia etiam in hac vita sua cum corpore multa peccavit, idcirco ut pro meritis puniatur et crucietur, suo corpori, ad vitam revocato, debet iterum conjungi.

His autem sic explieatis, evanescit objecta Tertulliani contradictio. Recte enim dixit animam sine corpore aliquid revera pati, et nihil pati posse. Ubi quippe ait nihil posse pati, ibi subintelligendum est plene ac perfecte, sive quantum ipsa cum corpore peccando promeruit. Cum quo enim peccavit, cum eo utique puniri debet. Jure ergo Tertullianus inde futuram probat corporis mortui ad vitam revocationem, quia anima sola pati non potest poenam videlicet plenam ac perfectam, et qualem cum corpore peccando commeruit.

0896B Si quid porro his adjicere nobis per te liceat, observanbimus hoc ipso eodem argumento ex poenis aut praemiis, bene aut male in hac vita agenti homini debitis petito luculenter probari hunc futurum ejusdem hominis ad vitam regressum ab Ambrosio, ut suo loco, atque Athenagora, Minucio Felice, et Lactantio, quemadmodum in nostris de illorum libris dissertationibus ostendimus; quin imo et inde ab eo dem Lactantio demonstrari animae nostrae immortalitatem (Ambros. libr. 2, de Fide resurrect. § 12, pag. 1147; tom. I Apparat. pag. 475; Dissertat. in Lactant. cap. 24, art. 3, et cap. 29, art. 5, dissert. in Minut. cap. 7, art. 2).


Articulus II. Quibus exemplis, quove Pythiae oraculo, ac philosophorum de animarum transmigratione sententia Tertullianus ostendat quoscumque mortuos homines in pristinum vitae statum restituendos, et apposita argumenta diluat.

0896C

Quanquam superioribus argumentis Tertullianus evidentissime demonstraverit quoslibet homines posse omnipotentis Dei voluntate exsuscitari a morte, quovis modo oppetita; pluribus tamen exemplis haec confirmare nititur. Sed dissimulare fas nobis non est his, ut pote non omnino paribus, confici non posse perfectam, et numeris omnibus absolutam humanae resurrectionis demonstrationem. At iis saltem non inepte confirmari potest frustra a gentilibus negari homines ad pristinum revocari posse transactae vitae statum.

0896D Praemissis autem adversus morosiores criticos hisce observationibus, audiendus est ipsemet Tertullianus (Tertullian. Apologet. cap. 48, col. 520): Signatum est, inquit, et per ipsum, videlicet Deum, humanae resurrectionis exemplum in testimonium vobis. Lux quotidie interfecta resplendet, et tenebrae pari vice decedendo succedunt: sidera defuncta reviviscunt. In manuscriptis nostris exemplaribus, et editis Rigaltio antiquioribus: Vivescunt, id est, uti ex Plinio liquet, viva fiunt (Plin. lib. XVII, natur. hist. cap. 10, pag. 344). Pergit auctor noster: Tempora ubi finiunt, incipiunt; fructus consumuntur: iidem manuscripti nostri et editi codices: consummantur, et redeunt. 0897A Certe semina nonnisi corrupta, et dissoluta foecundius surgunt: omnia pereunda servantur, omnia de interitu reformantur (Tertull. lib. de Resurrect. carn. cap. 12). Sed haec ille majori verborum pompa alio in libro prosequitur, et brevius Minutius Felix, atque uberius Theophilus Antiochenus, quemadmodum alibi patefecimus (Dissertat. in Minut. cap. 7, art. 2).

Suam autem argumentationem noster Tertullianus his absolvit verbis (Tertullian. Apologet. cap. 48, col. 43): Tu homo, tantum nomen, si intelligas te, quantus nimirum sis, vel de titulo Pythiae discens, quod sis dominus omnium morientium et resurgentium, ad hoc morieris, ut pereas? Dicit itaque non pejorem esse hominis, quam aliarum rerum, quarum dominus 0897B est, morientium et resurgentium conditionem. Homo ergo longe potiori jure, quam illae, debet et mori et resurgere.

Sed rogabit aliquis quodnam sit oraculum illud Pythiae, ab eo citatum? Respondent nonnulli hoc esse, quod ab illo ibidem relatum est: Dominus omnium morientium et resurgentium. Verum nulla ratione id a Pythia pronuntiatum probavere. Deinde vero ille non dixit his verbis renuntiari Pythiae oraculum: sed quod homo ex Pythiae oraculo discere poterat se esse omnium morientium et resurgentium dominum (tom. I Apparat. pag. 1170). Nobis itaque illud Pythiae oraculum non alliud videtur, nisi celebre hoc Apollinis effatum: Nosce te ipsum: de quo alibi disputavimus. Consulto autem Tertullianus adjecisse 0897C videtur: Vel titulo Pythiae, quia templo Apollonis Pythii, sive Delphici, sicut ibidem annotavimus, inscriptum fuerat. Cur ergo, inquies, Tertullianus scripsit Pythiae, et non Pythii, quo solo nomine Apollo nonnunquam vocabatur? At si in ejus textu Pythiae, non autem Pythii legendum sit, respondebimus ideo appellari Pythiae, quia Pythia vates solebat illius in templo vaticinari. Nam, ut alios omittamus, id hoc Lucretii carmine exprimitur (Lucret. lib. V, v. 113):

Pythia quae tripode à Phoebi lauroque profatur.

Prosequitur Tertullianus atque ad frangendam, ac magis magisque revincendam gentilium obstinationem, illos hoc ad hominem, ut aiunt, argumento sic urget. Certum est, inquit, illos cuivis, philosopho 0897D fidem habuisse, qui argumentationibus quibusdam, tam ingeniose quam eleganter propositis, vanam Pythagorae de animarum transmigatione opinionem propugnare conabantur. Quin etiam nullus ex illis mordacis Laberii, eam irridentis, dicteria veritus, ab edenda omni animalium carne abstinebat; ne forte bubulam, ait adhuc Tertullianus, de aliquo proavo suo obsonaret, id est, ne bubulam carnem comedendo, cujusdam proavi sui comederet animam, quam in bovis corpus migrasse existimabat (Tertullian. Apologet. cap. 48, col. 42). Tam ridiculam vero opinionem hic refellendam ille non duxit (Ibid.): Nam multis etiam, inquit, jocis et otio opus erit, si velimus ad hanc partem lascivire, quis in quam bestiam 0898A reformari videretur. Ita quidem Rigaltius: sed in nostris codicibus manuscriptis et editis illo vetustioribus habetur: Multis etiam locis, ex quibus argumenta ad hunc errorem refellendum depromi possunt, ex otio, sive otio, quemadmodum scripsit Plinius, ex facili, pro facile, opus erit (libr III, epist. 3). Pluribus tamen legendum haud dubie videbitur jocis, quibus potius, quam argumentis validioribus explodenda erat haec prorsus ridicula Pythagorae sectatorumque ejus opinio. Nomen enim jocis cum verbo lascivire magis, quam cum locis congruere haud immerito videtur (Tertullian. Apologet. cap. 48, col. 42). Verumtamen paulo ante dixerat quemcumque philosophum immenso argumentorum pondere posse obrui, qui affirmet, ut ait Laberius, de 0898B sententia Pythagorae hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere (Idem, lib. de Pallio, cap. 1). Et haec quidem hujus mimographi poetae, cujus alibi meminit (Disser. in Minut. Oct. c. 7, art. 1), sunt carmina, a Crinito ut alibi monuimus, publici juris facta:

Et nunc de mulo hominem, colubram de muliere
Faciunt, et ex diversis diversa alia.
Frequens autem apud varios Scriptores, ac praesertim Ciceronem, Suetonium, utrumque Senecam, Aulum Gellium, ac Macrobium hujus Laberii mentio, de quo praeter caeteros Horatius cecinit:

Nec tamen hoc tribuens dederim quoque caetera; namque
Et Laberi mimos et pulchra poemata mirer?

Verum haec erat ethnicorum insania, isque adversus 0898C christianos furor; ut opinio christiana, sicut recte Auctor noster alio in libro animadvertit etsi honestior Pythagorica, quae te in bestias transfert; etsi plenior Platonica, quae tibi etiam dotem corporis reddit; etsi Epicurea gravior, quae te ab interitu defendit; tamen propter nomen solum christianorum vanitati et stupori, et ut dicitur praesumptioni deputatur. Satis autem gentilibus non fuit hanc Christianorum caeteris meliorem sententiam rejicere, atque adspernari, sed ab eis christianus, illius defensor, lapidibus magis, alia Tertulliani in Apologetico verba sunt, nec saltem caestibus a populo exigetur (Idem, Apologet., cap. 48, col. 42). Ast pro caestibus in nostris codicibus legitur, coetibus, id est, conventibus, et congregationibus expelletur. Tertullianus siquidem à majori, 0898D ut aiunt, ad minus, nec male quidem argumentatur. Christianus, inquit, illius de futuro hominis ad vitam reditu dogmatis assertor, non modo expelletur ab ethnicorum conventibus, sed quod pejus est, lapidibus obruetur. At si non ita bene in Rigaltii editione coestibus, multo certe pejus in antiquioribus scriptum, coedibus, quae lapidatione crudeliores sunt. De illis porro, notatis ab Auctore nostro, Pythagorae, Platonis, et Epicuri opinionibus egimus in nostris de Minutii Felicis, et Lactantii libris dissertationibus (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 7, art. 1, et in Lactant., cap. 34, art. 1).

Quoniam vero Tertullianus hominis ad vitam regressum propositis lucis et tenebrarum, siderum et 0899A temporum, fructuum et seminum exemplis corroborare conatus fuerat (Tertullian., Apologet., cap. 48, col. 45), inde arguebant ethnici: Ergo semper moriendum erit, et semper resurgendum. Atqui hoc plane absurdum est. Sed primo, respondet Tertullianus, si ita rerum Dominus destinasset, ingratis experireris conditionis tuae legem (Ibid.), hoc est, quia verus et omnipotens Deus omnium rerum, ac proinde mortis et vitae dominus est, potest utique non semel tantum, sed toties hominem mortuum ad vitam excitare, quoties voluerit. Si ergo homini varios ad vitam reditus decrevisset, hanc ille legem ingratis experiretur. Dixit autem ingratis, id est, invite, ac contra voluntatem. Eo enim sensu Auctor ipse noster hoc verbo saepe usus est, imo et ipse 0899B Cicero, extorquendem est, inquit, invito atque ingratis quod non debet. Et alibi: Reticebunt quae poterunt libenter, dicent quae necesse erit ingratis (Idem, cap. 4, col. 5. lib. advers. Hermoge., cap. 19, et lib. adv. Valentin. cap. 26, pag. 300. Cic. orat. prima pro Quinct., pag. 9, lin. 2, et lib. IV in Verr., pag. 163, lin. 15). Cernisne nomina libenter et in gratis, sibi invicem opponi?

Respondet secundo Tertullianus: At nunc Deus non aliter destinavit, quam praedicavit (Tertullian., Apologet., col. 48, pag. 43), in sacris nimirum, ut supra notavimus, Scripturis, ubi a se statutum esse praedicat homini semel moriendum, semelque resurgendum.

Denique respondet homines ideo resurgere, ut in 0899C immensam aeternitatis perpetuitatem, accipiant quod mali aut boni in hac vita meruerunt (ibid.). Semel igitur debent ad vitam revocari. Postea enim nec mors erit, nec resurrectio, sed aeterna vita.

Dehinc vero iis etiam occurrit, qui objectare solebant fieri non posse, ut corpus hominis profundo immensoque mari submersum, redactum in cineres, a bestiis, et aliquando ab hominibus devoratum, ipsum idem aliquando resurgat: Nam Dei, inquit, est nihilum ipsum, cujus et totum (Ibid.). Cum enim Deus omnia ex nihilo creaverit, ac tam rei exsistentis, quam non exsistentis, et nihili sit dominus, potest certe quodcumque, quo ipsi placuerit, modo et facere et reficere. Recte igitur hinc ille concludit: Ubicumque resolutus fueris, quaecumque 0899D te materia destruxerit, hauserit, aboleverit, in nihilum prodegerit, reddet te (Ibid.). Sed nos plura in hanc rem in superioribus nostris dissertationibus disputavimus (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 7, art. 2, et Dissertat. in Lactant., cap. 28, art. 4).


Articulus III. Quo tempore mortui homines ad vitam excitabuntur, sistentque se extremo Dei judicio, et quomodo Tertullianus ethnicorum de Minoe et Rhadamanto opinionibus confirmet omnium mala bonaque merita tum examinanda.

Postquam Tertullianus his, quae exposuimus, rationum momentis comprobavit futurum cujuslibet 0900A mortui hominis ad vitam regressum, tum continuo ostendit quando omnes homines resurgere debeant: Mundum, inquit, quae ratio, id est, dubio procul, verbum et sermo Dei, composuit aemulis (Tertullian. Apologet., cap. 48, col. 43), seu, sibi invicem contrariis, vel sicuti in alio libro dixit, ex diversis substantiis; ut sub unitate constarent (Idem, lib. de Pallio. cap. 2); haec eadem ratio ab hujus mundi exordio tempus fluere voluit, quod usque ad oppositam ipsi aeternitatem semper defluat. At inter infinitam immensamque aeternitatem ac finitum tempus interposuit medium limitem, quo aevum (Apologet. loc. cit.), sive totum illud mundi tempus finiatur, et infinita aeternitas incipiat: In eo autem ultimo temporis, et primo aeternitatis limite, restituetur, inquit, 0900B omne humanum genus ad expungendum quod in isto aevo, mortalis vitae suae, boni seu mali meruit, et exinde dependendum in immensam aeternitatis perpetuitatem (Ibid.). Ita in Rigaltii et antiquis editionibus, ac manuscriptis nostris codicibus. At in cusis aliquibus legitur, deprehendendum, pro dependendum, aut in aliis exinde dependendum. In aliis porro hoc verbum penitus sublatum est. Neque illud valde necessarium videtur, si verbo expungendum, ibi a Tertulliano, sicut alibi, et ab aliis Scriptoribus sumatur pro persolvendum. Sed si ab eo accipiatur pro reddenda ab hominibus operum suorum summa, rationibusque computandis, atque absolvendis, retineri debet verbum illud dependendum; ita ut hic sit illius sensus: restituentur omnes omnino homines, ut 0900C computentur, examinentur, et absolvantur cunctae boni malique eorum meriti rationes, ac deinde per totam aeternitatem illud dependant ac solvant, quod per hanc vitam meruerunt. At Suetonius verbum expungo, hac secunda significatione adhibuisse videtur, ubi de Claudio Caesare scripsit: Cum decurias rerum acta expungeret (Sueton. in Vit. Claudii, § 15), id est, ut quidam observarunt, ordinaret, ac computaret quinam ex decuriis in judicum numero servandi essent. Huc quoque vocant haec Papiniani verba: Ex causa desertionis notatus ac restitutus, temporis, quod in desertione fuerit, impendiis expungitur (Digest. lib. XLIX, tit. 16, leg. 15, de re milit.).

Quidquid porro sit de Auctoris nostri vera genuinaque lectione, certo quidem certius esse docet, fore 0900D ut expendantur, et accurate examinentur in ultimo Christi judicio singulorum hominum merita. Venturus enim est ille ipse Christus cum omni, ut ait Tertullianus, divinitatis gloria et majestate, nec non cum totius mundi motu, quo sane subvertetur, cum horrore orbis, cum planctu omnium, infidelium et scceleratorum, sed non christianorum (Tertullian. Apologet. cap. 23, col. 25), fidelium, videlicet, qui pie sancteque vixerunt. De hoc autem extremo judicio jam alibi disseruimus (Disser. in Lac. c. 47, p. 42).

Sed ab ethnicis ridemur, inquit adhuc Tertullianus, Deum, quem antea Christum appellaverat, praedicantes judicaturum, (Tertullian. Apologet. cap. 47, col. 42). At sane hanc frigidam irrisionem non aptius, 0901A quam traditis ipsorum placitis explodendam esse censuit: Sic enim et poetae, ait, et philosophi tribunal apud inferos ponunt (Ibid.). Quod autem sit illud tribunal, hisce, quibus gentiles alloquitur, verbis declaraverat: Ridetis, rideant et illi, daemones, vobiscum.... Dicant hoc pro tribunali, si forte Minoen et Rhadamantum secundum consensum Platonis et poetarum esse sortitos (Ibid. cap. 23, col. 25). Quia vero notissimum omnibus erat Minoïs et Rhadamanti tribunal, testes generatim citat poetas, quorum plurimi et graeci et latini illud cecinerunt. Ex philosophis vero nominatim appellat Platonem: quia illorum omnium facile princeps audiebat. Simili etiam modo Justinus martyr adversus eosdem ethnicos argumentatus fuerat: Πλάτων δὲ Ῥαδάμαντον καὶ 0901B Μίνω κολάσειν τοὺς ἀδίκους παρ᾽ αὐτοὺς ἐλθόντας· ἡμεῖς δὲ τὸ αὐτὸ πρᾶγμά φαμεν γενήσεσθαι, ἀλλ᾽ ὑπὸ τοῦ Χριστοῦ, καὶ τοῖς αὐτοῖς σώμασι μετὰ ψυχῶν γενομένων, καὶ αἰωνίαν κόλασιν κολασθησομένων. Plato vero Rhadamantum et Minoen itidem injustos ad se venientes plexurum esse docuit. Nos autem id ipsum etiam factum iri dicimus, sed a Christo, corporibus eisdem cum animabus suis uniendis, atque aeternis cruciatibus torquendis (Justin., Apolog. 1. ad Antonin., pag. 57). Eodem quoque modo Athenagoras contra ethnicos postea disputavit. Citatos porro ab illo Platonis locos in illius Gorgia et Axiocho invenies (Athenagor. legat. pro christian. pag. 12; Plat. Gorg. tom. I, pag. 124, et Axio. tom. III, pag. 371).

Si quis vero aliquem saltem ex citatis ab Tertulliano 0901C poetis proferri desiderat, duos graecorum et latinorum coryphaeos Homerum et Virgilium citabimus. In Odyssea enim ille haec de erebo cecinit:

Ἔνθ᾽ ἤτοι Μίνωα ἴδον, Διὸς ἀγλαὸν υἱὸν,
Χρύσεον σκῆπτρον ἔχοντα, θεμιστεύοντα νεκύεσσιν
Ἥμενον· οἱ δέ μιν ἀμφὶ δίκας εἴροντο ἄνακτα,
Ἥμενοι ἑσταότες τε κατ᾽ εὐρυπυλὲς Ἄἳδος δῶ. (Homer. Odyss. Λ, circa fin.)

Ibi Minoen vidi Jovis splendidum filium,
Aureum sceptrum gestantem, leges ferentem mortuis,
Sedentem: alii vero circa ipsum causas dicebant regem,
Sedentes, statuti per latam Plutonis domum.
Virgilius vero:

Nec vero hae sine sorte datae, sine judice sedes:
Quaesitor Minos urnam movet, ille silentum
Conciliumque vocat, vitasque, et crimina discit. 0901D (Virgil. lib. VI Aeneid. V. 431 et seqq.)
Tum deinde:

Gnossius haec Rhadamantus habet dirissima regna,
Castigatque auditque dolos, subigitque fateri
Quae quis apud superos, furto laetatus inani,
Distulit in seram commissa piacula mortem. (Ibid., v. 561 et seqq.)
At si ethnici, sicut recte arguit Tertullianus, his poetis et philosophis crediderunt, multo magis credendum sacris nostris scriptoribus, qui divino spiritu repleti, constanter praedicant ipsum esse Christum, qui producto, seu peracto, et consumpto, aevo isto, judicaturus est suos cultores in vitae aeternae retributionem, prophanos in ignem aeque perpetem, et jugem, 0902A suscitatis omnibus ab initio defunctis, et reformatis, et recensitis ad utriusque meriti, sive boni sive mali dispunctionem. Nunc dicit ad dispunctionem, haud dubie eodem sensu, quo antea ab eo dictum vidimus, ad expungendum. Nam ab ipso alibi scriptum vidimus: Nos qui sub Deo omnium speculatore dispungimur, id est, examinamur, et judicamur a Deo, qui omnia cognoscit, aeternam ab eo poenam providemus (Ibid., cap. 45, col. 39), seu praecavemus, aut praevidemus fore, ut malos aeterna poena afficiat. Quamobrem innocentia et morum integritate ei occurrimus, ne aeternas perferamus impiorum poenas, aeternaque supplicia. In ultimo itaque Christi judicio unusquisque suorum bonorum vel malorum meritorum rationes reddet, et iis tum examinatis, ultimaque lata 0902B sententia, improbi punientur igne aeterno, justi autem sempiternae praemio felicitatis donabuntur. Sed de hoc aeterno et igne et praemio quid doceat auctor noster, jam explorandum a nobis est.


Articulus IV. De aeterno igne, quo improbi et impii homines cruciabuntur; qua ratione Tertullianus ejus aeternitatem asserat, atque confirmet igneorum fluviorum, montium semper ardentium, hominis fulmine percussi exemplis, ac cur ignis ille aeternus dicatur.

Quod ex sacris Scripturis didicerunt christiani, hoc palam praedicabant impios improbosque homines aeterno post mortem suam igne cruciandos: Sed gehennam, ait Tertullianus, si comminemur, quae est 0902C ignis aeterni subterranea ad poenam thesaurus, proinde decachinnamur (Tertullian. Apologet. cap. 47, col. 42). Et ita quidem in codicibus nostris, et Rigaltiana aliisque posterioribus editionibus; in antiquioribus vero subterraneus, quasi id referri debeat ad nomen thesaurus. At referri etiam potest ad nomen gehenna, sed eodem semper sensu. Docet itaque Auctor noster gehennam esse thesaurum ignis aeterni inexhaustum, quo scelesti homines post hanc vitam torquebuntur. Verum ethnici hoc documentum non secus atque anilem fabulam cachinnis risuque solutiore explodebant.

Vera tamen erat haec christianorum sententia: aut ipsimet gentiles pariter deridendi, a quibus Pyriphlegethon, ut ait Auctor noster (Ibid.), apud mortuos 0902D amnis praedicabatur. Atque ita ille, ac postea Arnobius, conjectum ab illis telum retorquet (Arnob., lib. III. advers. gent. pag. 52). Hujus autem haec sunt verba: Audetis ridere nos, cum gehennas dicimus, et inexstinguibiles quosdam ignes, in quos animas dejici ab eorum hostibus inimicisque cognovimus? Quid Plato in eo volumine, quod de animae immortalitate composuit, non Acherontem, non Stygem, non Cocytum, et Pyriphlegethontem nominat, in quibus asserat animas volvi, mergi, exuri? Bene autem ab illo Plato citatur, qui in Phoedone descripsit illa nota satis omnibus quatuor ficta ab ethnicis inferorum flumina (Plat. Phaedon. tom. I, pag. 112. et seqq.) Pyriphlegethon vero a Virgilio, aliisque poetis latinis Phlegethon vocatur. 0903A Sed in re satis nota sufficiat quosdam citare illius versus:

Di quibus imperium est animarum umbraeque silentes,
Et chaos, et Phlegeton, loca nocte silentia late. (Virgil. lib. VI Aeneid. v. 264 et seqq.)
Rursus autem postea:

Respicit Aeneas subito, et sub rupe sinistra
Moenia lata videt, triplici circumdata muro,
Quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis
Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa. (Ibid., v. 543 et seqq.)
Prudentium aliosque, si lubet, adire poteris (Prudent. Hamartig., sub fin.). Quoque autem modo haec ethnici aut finxerint, aut crediderint, non poterant utique irridere christianos, qui a divinis suis Scriptoribus edocti, asseverabant profanos, et criminibus 0903B contaminatos homines, post hanc vitam plectendos jugis ignis supplicio (Tertullian. Apologet. cap. 45, pag. 497). In prima vero hujusce tomi dissertatione Minucium Felicem audivimus eodem modo adversus gentiles disputantem (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 7, art. 3).

At postulabant ethnici quo tandem modo ignis possit esse aeternus, nec unquam exstingui. Quamobrem Tertullianus respondet hunc divina potentia habere subministrationem incorruptibilitatis (Tertullian., ibid.). Neque id negare poterant gentiles philosophi, qui duplicem ignem planeque diversum agnoverunt. Primus enim, uti aiebant, ignis terrestris communis, et publicus, quotidiano hominibus usui est. Alter 0903C vero arcanus, et longe minus communis, de coelo, inquit Auctor noster, fulmina stringens, sive de terra, quo montes, Aetna videlicet et Vesuvius uruntur et durant, nec absumuntur. Nam iste ignis, uti ille ait, non absumit quod exurit, sed dum erogat, reparat, ideo montes semper ardentes manent. De hoc autem igne alibi disseruimus (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 7, art. 3, et in Lactant., cap. 29, art. 7).

Duo itaque tantum supersunt a nobis observanda; ac primo quidem haec fulminum ac montium ardentium exempla a Tertulliano, et aliis scriptoribus nostris non sumi, tanquam idem sit eorum, atque aeternus inferorum ignis, sed in testimonium, inquit ille, ignis aeterni, et exemplum jugis judicii poenam nutrientis (Tertullian., loc. cit., pag. 497). Ab eo itaque 0903D haec proferuntur in testimonium duntaxat, et exemplum alterius ignis, qui divina potestate excitatus, semperque conservandus, per totam aeternitatem uret impios, nec eos unquam consumet.

Secundo, aliud ille, sed obscurius exemplum hisce verbis ibidem proponit: Qui de coelo tangitur, nimirum fulmine, salvus est, ut nullo jam igni decinerescat (Ibid.). Non minima autem in his, difficilibus utique verbis explicandis est interpretum varietas et dissensio. Nonnulli siquidem opinantur his collineari ad veterem gentilium legem, qua cautum erat, ne quis fulmine percussus, ullo deinceps supplicio mulctaretur. In illum enim, quantumvis impium, Jupiter satis animadvertisse ferebatur. Alii vero putant auctorem 0904A nostrum ad illud respexisse, quod his verbis Plinius memorat: Hominem ita exanimatum cremari fas non est, condi in terra religio tradidit (Plin., lib. II Hist. nat., cap. 54, pag. 209). Verum quid haec, quaeso, ad institutum faciunt Tertulliani, qui hoc exemplo confirmare nititur quorumdam corpora hominum, icta fulmine, sic salva esse, ut nullo amplius igne decinerescant?

Expende igitur an ille potius alludat ad ea, quae Plutarchus memoriae prodidit, compertum ferme omnibus esse corpora de coelo tacta, a multis nec cremari, nec sepeliri, sed relinqui sepimento circumdata; ut expertia putredinis, perpetuo videantur (Plutarch., lib. IV Sympos., quaest. 2, pag. 665). Postea autem: ὁρᾷς, ait, ὂτι καὶ τὸ κεραύνων πῦρ ἱερὸν ἡγούμεθα 0904B καὶ θεῖον, ὅτι τὰ σώματα τῶν διοβλήτων ἄσηπτα πρὸς πολὺν ἀντέχοντα χρόνον ὁρῶμεν. Nosti ignem fulminis sacrum dici, et divinum, quod corpora de coelo tactorum per multum temporis putrefactioni resistere videmus (Ibid., lib. VI, quaest. 10, pag. 685). At hoc exemplum, etsi non plane perfectum, a Tertulliano adduci potuit; ut ostenderet confirmaretque hominum corpora posse aeterno igne exuri, quo tamen nunquam absumentur.

Si quis autem scire aveat cur hic ignis ab ipso arcanus appelletur, huic respondebimus, quia illum occultum, et in visceribus terrae absconditum putabat. Alio namque in libro et Platonis et suam de loco, ubi inferi positi sunt, sententiam sic explicat: Inferos Plato velut gremium terrae describit in Phaedone, quo 0904C omnes labes mundialium sordium confluendo, et ibi desidendo exhalent, et quasi coeno immunditiarum suarum crassiorem haustum, et privatum illic aerem stipent. Nobis inferi non nuda cavositas, nec subdivalis aliqua mundi sentina creduntur: sed in fossa terrae, et in alto vastitas, et in ipsis visceribus ejus abstrusa profunditas (Tertull. lib. de Anim., cap. 54). Unde vero hanc opinionem delibaverit, si quis adhuc requiret, hoc illius ibidem responsum cito audiet: Siquidem Christo in corde terrae triduum mortis legimus expunctum, id est, in recessu intimo et interno, et in ipsa terra operto, ei intra ipsam clauso, et in inferioribus adhuc abyssis superstructo,.... ut illic patriarchas et prophetas compotes sui faceret. Habes et regionem inferorum subterraneam credere (Ibid., cap. 53). Platonem autem ibi 0904D rursum in jam citato a nobis Phoedone laudat, ut ethnicos hac principis philosophorum suorum auctoritate adhuc revinceret.


Articulus V. De aeterna sanctorum beatitudine; quo in loco resideant: utrum ea statim post mortem fruantur, vel illam ad extremum usque judicii diem quibusdam in domiciliis exspectent, ac qua ratione Tertullianus probet memorata hactenus christianae religionis placita non posse ab ethnicis rejici, aut propter eorum defensionem christianos non debere vexari et trucidari.

Qua ratione malos, ait Tertullianus, improbosque 0905A homines aeternum ignis supplicium, eadem bonos justosque sempiterna manet bonorum operum merces. Posteaquam enim mortuum corpus nostrum ad vitam denuo excitatum fuerit: Erimus, inquit, iidem qui nunc, nec alii post (Tertullian. Apologet., cap. 48, p. 520); quia idem ipsum, uti superius dictum est, nostrum corpus resurget. Tum Dei cultores, pergit ille, apud Deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis (Ibid.), id est, superinduentur immortalitatis dono quod aeternum subsistet ac permanebit. Dixit autem substantia propria aeternitatis (Ibid., cap. 49, p. 528), qua justi homines non solum immortalitate, sed felicitate perpetua, vel sicut ipse loquitur, aeterno refrigerio, et divina amoenitate fruentur (Ibid., cap. 47, pag. 515).

0905B Quam certo autem et vere id asseverat, tam facile ipsius de loco, ubi illorum animae, corporibus solutae, ad extremum usque judicium recipientur, dubium ac fluctuantem animum deprehendimus. Primum etenim in suo apologetico: Paradisum, inquit, nominamus locum divinae amoenitatis, recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, maceria quadam igneae illius Zonae, a notitia orbis communis segregatum (Ibid.). At nonnulli existimant ibi eum respexisse ad haec Geneseos verba: Ejecitque Adam, et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitae (Genes. III, cap. V. ultimo). Alii vero id negant. Non enim in animum inducere suum possunt maceria igneae Zonae idem atque flammeo gladio significari. Putant 0905C itaque denotari alium ignem amoenioris loci arbitrum. Verum haec opinio ratione saltem aliqua fulciri debebat. Itaque donec eam proferant, non videmus quid prohibeat quominus Tertullianus illum vocaverit divinae amoenitatis locum, qui citatis Geneseos verbis paradisus voluptatis appellatur? Quid enim repugnat si igneo gladio Zonam igneam significari arbitratus est? Sed de hoc Tertulliani loco aliquid in superiori dissertatione praeoccupavimus (Dissertat. in Lactant., cap. 22, art. 6).

Certius autem ea de re ferri posset judicium, si exstaret illius de paradiso lib ellus, quem a se compositum testificatur. Ad eum quippe sic nos ipse misit: Habes etiam de paradiso a nobis libellum, quo constituimus omnem animam apud inferos sequestrari 0905D in diem Domini (Tertul. lib. de Anim. caput 55), id est, generale et ultimum judicium. Sed ex his licet paucissimis verbis non minima certe oritur difficultas. Nam tametsi paradisum ab inferis distinxisse diceretur; apertissime nihilominus docet omnem animam tam justorum videlicet, quam impiorum in hisce inferis ad ultimum usque judicium sequestrari et reservari. Sed haec pluribus haud dubie obscura nec intellectu facilia videbuntur. Quamobrem quid in aliis, quae restant, illius operibus de his statuerit, investigandum est.

In suo autem de Anima libro haec ex Evangelio tradidit: Dolet apud inferos anima cujusdam, famosi videlicet divitis, et punitur in flamma, cruciatur in 0906A lingua, et de digito animae felicioris implorat auxilium (Ibid., cap. 7), nempe pauperis Lazari. Nec sinit sibi objici hanc esse parabolam. Additum enimvero nomen Lazari rem veram indicat; et quamvis parabola esset, ipsa veritatis est testimonium. Tum deinde adjecit: Quid est autem illud, quod ad inferna transfertur post divortium corporis, quod detinetur, quod in diem judicii reservatur; ad quod et Christus moriendo descendit? Puto ad animas patriarcharum: sed quamobrem, si nihil anima sub terris?...... in carcere sub diversorio inferum, in igni, vel in sinu Abrahae (Ibid.). Docet igitur inferos esse subterraneum locum, et sinum Abrahae, ubi divitis improbi anima torquebatur, in quem Christus post mortem descendit, et ubi patriarchae illum expectabant. Postea 0906B vero, sic et diviti, inquit, apud inferos lingua est, et pauperi digitus, et sinus Abrahae. Per has lineas et animae martyrum sub altari intelliguntur (Ibid., c. 9). Numquid ergo ibi etiam et iisdem inferis sub altari, degunt animae martyrum? Sed post modum paulo enucleatius explicabitur.

Interim illum audiamus adhuc loquentem. Ait autem Christum in inferiora terrarum descendisse, ut illic patriarchas et prophetas compotes sui faceret. Habes et regionem inferum subterraneam credere, et illos cubito pellere, qui satis superbe non putant animas fidelium inferis dignas; servi super dominum, et discipuli super magistrum, aspernati si forte in Abrahae sinu expectandae resurrectionis solatium capere (Ibid., c. 55). Cernisne adhuc eosdem inferos sinum Abrahae 0906C vocari, et patriarcharum prophetarumque habitationem, ubi animae spe resurrectionis solatium capiunt?

Sub ejusdem demum libri finem quemdam sibi objicientem indicit: Omnes ergo animae penes inferos. Cui statim respondet: Velis ac nolis, et supplicia jam illic et refrigeria. Habes pauperem, et divitem (Ibid., cap. 58). Omnem igitur cum dicat animam, nullam excipit.

Neque illo tantum in libro ita se sentire profitetur, sed in alio etiam id haud obscure his verbis confirmat: Nam et nunc animas torqueri foverique penes inferos, licet nudas, licet adhuc exsules carnis, probavit Lazari exemplum (Idem, lib. de Resurrect. carnis, cap. 17). De ipsismet porro martyribus haec 0906D in Scorpiaco scribere non dubitavit: Quinam isti, Zebedaei filii, tam beati victores, nisi proprie martyres? Illorum etenim victoriae, quorum et pugnae, eorum vero pugnae quorum et sanguis? sed et interim sub altari martyrum animae placidum quiescunt, et fiducia ultionis patientiam pascunt, et indutae stolis, candidam claritatis usurpant, donec et alii consortium illarum gloriae impleant (Idem, Scorpiac. cap. 12). Nonne igitur Tertulliani opinio fuit omnes quorumlibet mortuorum hominum animas, corpore suo exutas, ad ultimum usque judicii diem reservari in inferis, paradiso Abrahae sinu, et sub altari, quibus licet diversis nominibus eumdem locum designasse procul dubio videtur? 0907A Sed exspecta, quaeso, paulisper, teque aliquantum sustine. Mox enim audies ab illo, sicut triplex genus animarum, sive mortuorum hominum, impiorum videlicet, justorum, et martyrum, ita triplicem illorum locum, atque inferos ab Abrahae sinu distingui. Marcionis quippe de earumdem animarum receptaculis errorem sacrae refellit auctoritate Scripturae, quae ab inferis, inquit, discernit sinum Abrahae pauperi. Aliud enim inferi, ut puto, aliud quoque Abrahae sinus. Nam et magnum ait intercedere regiones istas profundum, et transitum utrimque prohibere. Sed nec allevasset dives oculos, et quidem de longinquo, nisi in superiora, et de altitudinis longinquo per immensam illam distantiam sublimitatis et profunditatis...... Eam itaque regionem sinum dico Abrahae, etsi 0907B non coelestem; sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebituram animabus justorum, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat..... cur non capiat sinum Abrahae dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum, in quo jam delineetur futuri imago, ac candida quaedam utriusque judicii prospiciatur (Idem, lib. IV. advers. Marcion. cap. 34)?

Nonne jam vides quam perspicue inferos, ubi animae improborum hominum degunt et cruciantur, secernat a sinu Abrahae sive justorum habitaculo, ubi hi aeternae felicitatis mercedem praegustantes, temporali ac praevia amoenitate et beatitudine, sive, ut ille ait, refrigerio potiuntur? Eam vero regionem, etsi non sit coelestis, longe tamen ab inferis distare 0907C asseverat, et iis multo esse sublimiorem.

Quod vero ad martyrum animas pertinet, tertium eis locum, ipsum scilicet paradisum adscribere videtur. Nam haec sunt de hisce martyrum animabus totidem ejus verba: Quomodo Joanni in spiritu paradisi regio revelata, quae subjicitur altari, nullas alias animas apud se praeter martyrum ostendit? Quomodo Perpetua, fortissima martyr, sub die passionis in revelatione paradisi solos illic commartyres suos vidit; nisi quia nullis romphaea paradisi janitrix cedit, nisi qui in Christo decesserint, non in Adam? Nova mors pro Deo; et extraordinaria pro Christo, alio et privato excipitur hospitio. Agnosce itaque differentiam ethnici, et fidelis in morte. Si pro Deo occumbas, ut Paracletus monet, 0907D non in mollibus febribus, et in lectulis, sed in martyriis; si crucem tuam tollas et sequaris Dominum, ut ipse praecepit, tota paradisi clavis tuus sanguis est (Idem, lib. de Anim., cap. 55). Tertium itaque locum ab utroque, jam a nobis memorato, separa tum indicat, quod privatum martyrum, de quibus infra dicemus, hospitium appellat (Infr., cap. 15, art. 4).

Praeiverat ipsi haud dubie Irenaeus, qui similiter de martyribus suam explicat sententiam: Ecclesia omni, inquit, in loco ob eam, quam habet erga Deum dilectionem, multitudinem martyrum in omni tempore praemittit ad Patrem (Iren., lib. IV, contr. haeres. cap. 33, § 9, nov. edit. pag. 272). Sed cur, obsecro te, ad 0908A Patrem, nisi ut aeternae felicitatis praemium statim post mortem consequantur.

Utriusque autem opinioni discipulus Tertulliani Cyprianus hisce totidemque verbis postea subscripsit: beati satis, qui ex vobis per gloriarum vestigia commeantes, jam de saeculo recesserunt, confectoque itinere virtutis ac fidei, ad complexum et osculum Domini, Domino ipso gaudente, venerunt (Cyprian., epist. 37. pag. 73). Alibi vero diserte affirmat martyrium esse secundum baptisma, quod nos de mundo recedentes statim Deo copulat. Suum dehinc librum his verbis absolvit: Si talem persecutio invenerit Dei militem, vinci non poterit virtus ad praelium prompta. Vel si accersio ante praevenerit, sine praemio non erit fides, quae erat ad martyrium praeparata. Sine damno temporis merces, 0908B judice Deo, redditur; in persecutione militia, in pace conscientia coronatur (Idem, Exhort. martyr., pag. 168; Ibid., pag. 184). Non dilatam igitur putabat aeternam martyrum gloriam et felicitatem. Nonne autem haec adhuc delibaverat ex magistro suo et auctore nostro Tertulliano, qui similiter dixerat martyrium esse secundum baptisma, quo martyres recta ducuntur ad divinam sedem? Asseruit enim illos invicta patientia et fortitudine, produci ad experimentum felicitatis, ad occasionem secundae intinctionis, ad ipsius divinae sedis adscensum (Tertul. lib. de Patient. pag. 13). Quam vero secundam intinctionem, alibi uti videbimus, secundum vocat lavacrum quo omnia donantur delicta, et tota Dei gratia redimitur (Infr., cap. 16, art. 3).

0908C At sicut illius, ita et Iraenei non eadem videtur fuisse de aliorum justorum animabus sententia. De illis quippe Iraeneus haec tradidit. Post corporis mortem, Abibunt, inquit, in invisibilem locum, definitum eis a Deo, et ibi usque ad resurrectionem commorabuntur, sustinentes resurrectionem, postquam venient ad conspectum Dei (Iren., lib. V, cap. 31, pag. 331). Neque mirum, quaeso, tibi sit, si Tertullianus noster, quemadmodum Irenaeus incerti ancipitesque in assignandis animarum corpore solutarum domiciliis haereant, nec eodem semper modo loquantur. Non magis etenim certae constantesque fuerunt, sicut alibi annotavimus, aliorum veterum Ecclesiae Patrum sententiae (Admonit. in lib. Ambros. de Bono mortis, tom. I, pag. 385).

0908D Quaecunque autem fuerit auctoris nostri de iis opinio, recte contendit, eam non debuisse rejici a gentilibus, quorum fidem, inquit, occupaverunt Elysii campi (Tertullian. Apologet., cap. 47, pag. 515), ubi defunctorum animas deliciis frui arbitrabantur. Verum enim vero cum haec sententia ei, quam proponit, non sit dissimilis, haec suam, inquit, ex illa duxit procul dubio originem. Nam illud, et alia documenta christianorum, sicut antea probatum est (Supr., cap. 4, art. 4), ethnicorum placitis longe vetustiora sunt. Ethnici ergo a christianis, non vero christiani ab ethnicis, placita sua hauserant, illisque proinde non minorem, quam suis fidem habere debebant.

Caeterum tametsi illud et alia omnia quae hactenus 0909A recensuimus, christianae religionis placita opinionibus gentilium philosophorum omnino dissimilia et contraria sint; in his nihilominus philosophis, ait Tertullianus, vocabantur summae scientiae, et insignia ingenia (Tertullian. Apologet. cap. 49, p. 528): nonne potius, insignia ingenii, sive conspicua ingenii signa et indicia, sed idem plane eorum erit sensus. Quis ergo non mirabitur haec verissima christia norum documenta, ab ethnicis, nec ratione, nec ingenio carentibus, falsa dici, et ineptas, uti adhuc auctor noster loquitur, praesumptiones (lib. de Testim. anim. cap. 4), hoc est, vanas prorsus, et absurdas in re dubia divinationes, atque conjecturas?

Fac tamen, quod falsissimum est, eas penitus falsas fuisse: sed nulli profecto noxiae erant, imo vero 0909B omnibus utiles et necessariae. Cuncti enimvero, metu aeterni supplicii, et spe vitae aeternae fieri meliores coguntur (Idem, Apologet. c. 49, p. 529). Quisquis namque, sicut recte docet Athenagoras, persuasum habet animam cum corpore, simul interituram, συναπόλλυσθαι τῷ σώματι καὶ τὴν ψυχὴν, is nullum non facinus audet, μηδενὸς ἂν ἀπέχεσθαι τολμήματος (Athenagor. Legat. pro christian. pag. 39). Qui vero credit fore, ut ad vitam excitatus, omnium peccatorum in extremo Dei judicio reddat rationem, ille vel in minimis delinquere veretur.

Iniquissimi igitur erant gentiles, qui christianos, horumce dogmatum defensores, non secus ac sceleratissimos, et gravissimorum criminum reos condemnabant. Quamobrem auctor noster sic eos urget et 0909C insectatur: Sed in ejusmodi enim (in quibusdam editionibus additur error melius forsitan errore) si utique irrisu, seu irrisione dignum aliquid judicandum est, non gladiis, et ignibus, et crucibus, et bestiis (Tertullian. loc. cit.), idcirco christiani crudelissime trucidandi erant. At certe tantum abest ut in illorum doctrina subsit falsi aliquid; quin miranda prorsus illorum in tot tantisque tormentis patientia veritatem ejusdem doctrinae, et totius christianae religionis, uti haud semel observatum est, invictissime demonstraret. Sed illud plane confirmatur ex sanctis eorumdem christianorum moribus, legibus, et institutis, de quibus nunc agendum est.

 Caput X Caput XII