| Caput XIII |
|
Caput XII. Ostenditur, qui qualesve fuerint Christiani, quomodo ab ethnicis distincti; ac quam longe puriores fuerint illorum, quam ethnicorum mores, legesque multo meliores ac sanctiores.
Articulus Primus. Qui, quales, et quam multiplicati fuerint Tertulliani tempore christiani, ac quomodo ab ethnicis, quibuscum vivebant, tunc discernerentur.
Post explicata a nobis asserta a Tertulliano christianae religionis documenta, jam cum illo explorandum est quinam et quales fuerint illorum defensores christiani, ac quomodo cum ethnicis vixerint. Juvat itaque illum de se ipso aliisque Christi sectatoribus loquentem audire: Corpus, inquit (Tertullian. Apologet., cap. 39, pag. 431), sumus, quemadmodum antea scripserat Apostolus: Multi unum corpus sumus in Christo (Epist. ad Rom. XII, 5), id est una multorum simul congregatorum societas, congregatio, et communitas. Quo autem modo quave ratione congregati fuerint, si roges, tibi respondebit: De conscientia religionis (Tertullian. loc. cit.), id est, intima certissimaque animi persuasione convicti veram esse religionem, quam omnes profitebantur. Ad haec vero conjuncti disciplinae unitate (Ibid.), seu tradita a Christo una eademque, sed sanctissima documentorum institutione, ac morum disciplina. Denique copulati spei foedere (Ibid.), sive foederati ac sociati spe certissima vitae aeternae, quam illis verus solusque omnipotens Deus post hanc mortalem vitam promisit.
Quam multiplicatum autem fuerit, ipsa Tertulliani nostri aetate, illud christianorum corpus, certiores nos profecto ipse fecit (Ibid., c. 1, pag. 262). Tunc enim omnia, ut narrat (Ibid., cap. 37, p. 462), repleverant mundi loca: urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra, tribus, decurias, lorum, senatum, palatium, nihilque privatim ethnicis, nisi sola eorum templa reliquerant (Ibid., cap. 42, pag. 491). Cum iis igitur ubique versabantur, in foro, macello, balneis, tabernis, officinis, stabulis, nundinis, et commerciis, de quibus infra dicendum. Simul itaque permixti cohabitabant, militabant, rusticabantur, mercabantur, mutuoque usu artes miscebant, et operas.
Quamobrem alio ille in libro Scapulam sic affatur: Quid facies de tot millibus (veteres editiones decem millibus) hominum, tot viris ac faeminis, omnis sexus, omnis aetatis, omnis dignitatis offerentibus se tibi? Quantis ignibus, quantis gladiis opus erit? Quid ipsa Carthago passura est, decimanda a te, cum contubernales suos illic unusquisque cognoverit, cum viderit illic fortasse et tui ordinis viros, et matronas, et principales quasque personas, et amicorum tuorum vel propinquos, vel amicos (Idem, lib. ad Scap. cap. IV)? Quid plura? Tantus tunc profecto erat non solum Carthagine, sed ubique terrarum christianorum numerus; ut si tanta vis hominum, ipsa ejusdem Tertulliani adhuc sunt verba, in aliquem orbis remoti sinum abrupissemus a vobis, suffudisset utique dominationem vestram tot qualiumcunque amissio civium, imo etiam et ipsa destitutione punisset, procul dubio expavissetis ad solitudinem vestram, ad silentium rerum et stuporem quemdam quasi mortui orbis: quaesissetis quibus imperaretis. Plures hostes vobis, quam cives remansissent (Idem, Apologet., cap. 37, pag. 463).
Sed quempiam audire nobis videmur, qui in aures insusurret ibi aliquam esse Tertulliani exaggerationem. Cui enim, inquiet, probari unquam poterit tantam tunc fuisse christianorum multitudinem? Verum qua, quaeso, fronte hic ipse Tertullianus publicis in libris, quos non uni tantum Scapulae, Carthaginis praesidi, sed Romanis, vel, si velis, Africae antistitibus imo et nationibus, hoc est, gentilibus omnibus, infestissimis christianorum hostibus, illud tam audacter, nisi id verissimum esset, asseverare potuit? Nonne timendum ipsi erat, ne mendacii convictus, caussa non sine risu et sibilis caderet? Si quis tamen pertinax credere ipsi nolit, fidem certe dare non renuet Plinio secundo, qui de iisdem christianis haec antea ad Trajanum Imperatorem scripserat: Multi omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam vocantur in periculum, et vocabuntur. Neque enim civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est (Plin. epist. 101, p. 376).
Quam sane ob rem ethnici moerebant, ait adhuc Tertullianus, tantum esse illorum numerum, ac de illo palam conquerebantur: Obsessam, inquit, vociferantur civitatem; in agris, in castellis, in insulis christianos, omnem sexum, aetatem, conditionem et jam dignitatem transgredi ad hoc nomen, quasi detrimento moerent (Tertullian., Apologet., cap. 1, p. 263). Numquid ergo dices adhuc fictam ab illo aut exaggeratam fuisse hanc gentilium querimoniam? Sed eam alio in libro, ipsosmet ethnicos alloquendo, totidem pene verbis repetit (Idem, lib. I ad Nat., cap. 1).
Itaque cum adeo multiplicati fuissent christiani, nullus certe dubitandi locus est, quin cum ethnicis permixti commune cum illis vivendi genus haberent. Cum illis quippe, ut ait Tertullianus, degentes, ejusdem victus, habitus, id est, victus et vestitus, instructus, ejusdem ad vitam necessitatis (Idem, Apologet., cap. 42, p. 490). Verum nonne melius, inquiet aliquis, in libro ad Nationes dixit apparatu, id est, cultu et ornatu (Idem, lib. I ad Nation., cap. 10). At si haec sit nominis apparatus significatio, et instructus ab illo sicut a Cicerone (Ciceron., lib. III, de Orat., p. 181, lin. 37), accipiatur pro ornatu, quomodo ille asseverare potuit eumdem esse christianorum instructum? Nonne eodem in Apologetico ethnicorum luxum arguendo dixerat: Habitu, victu, instructu, censu proavis renuntiastis (Idem, Apologet., cap. 6, p. 305)? Constat autem, ut ipse testatur, longe majorem fuisse christianorum in his omnibus frugalitatem. Nobis itaque haud aegre persuadebitur illum priori loco de rebus locutum esse, quae ad sustentandam vitam necessariae sunt, et quibus christiani, quemadmodum plebeii aut modestiores ethnici utebantur.
At certe quamvis idem esset christianorum et gentilium victus, et vestitus, eademque in publico vivendi, atque agendi ratio; ab his tamen christiani distinguebantur, et agnosci facile poterant singulari modestia, patientia, et pristinorum vitiorum emendatione. Neque id incompertum erat gentilibus, quos idcirco auctor noster hisce compellat verbis: Ea disciplina patientiae divinae agere nos satis manifestum esse vobis potest, cum tanta hominum multitudo, pars pene major civitatis cujusque, in silentio et modestia agimus, singuli forte noti magis, quam omnes: nec aliunde magis noscibiles, quam de emendatione vitiorum (Tertull., lib. ad Scapul., cap. 2).
Tales igitur tum erant christiani, quorum major erat, quam gentilium numerus. Nec mirum sane, si tam pium sanctumque vivendi genus, etsi cum ethnicis permixti, consectarentur; quandoquidem nihil antiquius cariusque habebant, quam iis sanctissimis obsequi legibus, quas noverant sibi a Deo et Christo domino datas, et omnibus humanis longe praestantiores. Quod quidem jam nobis cum auctore nostro probandum incumbit.
Articulus II. Quantum Christianorum leges perfectione sua atque auctoritate alias omnes a gentilibus latas superent, qua sedulitate observarentur ab iisdem christianis qui idcirco botulos cruore distentos, sibi ab ethnicis oblatos, ipso vitae periculo, edere recusabant.
Cum religio christiana a vero Deo, ejusque Filio fundata constitutaque sit, omnes procul dubio illius leges perfectissimae esse debent. Quamobrem Tertulliani tempore illis christiani eo majori cura obtemperabant, quo certius noverant eas esse latas ab omnia vidente, et omnipotente, qui idcirco a nemine prorsus nec falli, nec impune contemni potest. Palam itaque auctor noster universis denuntiat: Innocentiam a Deo edocti, perfectam eam novimus, ut a perfecto magistro revelatam, et fideliter custodimus, ut ab incontemptibili dispectore mandatam (Tertullian., Apologet., cap. 45, p. 498).
At sancitae a solis hominibus leges ethnicorum plane sunt imperfectae, possuntque ab omnibus impune sperni, labefactari, violari: Nam quanta, pergit Tertullianus, sive ut in nostris codicibus legitur tanta, id est, tam parva, et exigua est auctoritas hominis ad exigendum (Ibid.), fidam legum a se latarum custodiam, ut tam facile falli possit, quam ab omnibus contemni. Ea est enim humani ingenii infirmitas, ut nullus homo illa omnia possit praevidere, quae caeteris omnibus bona et mala, aut semper mansura sunt. Tanta vero improborum est malitia, ut plurimi poenas praevaricatoribus, a quacunque humana lege indictas, haud difficiliter declinent.
Pluribus praeterea exemplis Tertullianus ostendit longe perfectiores esse christianorum, quam gentilium leges. Primum enim, quid plenius, inquit (Ibid.), est dicere: Non occides; an docere: Ne irascaris quidem (Matth., V, 21 et seqq.). Atque ita in omnibus nostris codicibus et editionibus antiquis: sed priora verba Rigaltio non placuerunt, scribique jussit: Quid plenius dictum est. Voluit procul dubio purius et emendatius loquentem facere Tertullianum. At si lex humana, inquit iste, prohibet adulterium, lex divina arcet etiam ab oculorum solitaria concupiscentia (Ibid.). Dixit solitaria, id est, sola, secreta et occulta. Sic Cicero virtutem solitariam esse non posse asserit, et naturam nihil amare solitarium (Cicer., lib. de Amicit., p. 43, lin. 7 et 42). Lex itaque divina non modo adulterium, sicut humana, sed secretam quoque et occultam oculorum concupiscentiam prohibet.
Ad haec vero, lex humana non maleficium quidem, sed injuriae permittit ultionem: lex vero divina vetat ipsummet maleloquium, et injuriae vicem reddere (Tertullian., loc. cit.). At quantum ea lex humanae praecellat jam a nobis alibi annotatum est (Dissertat., in Minut., cap. 13, art. IV, et Dissertat. in Lactant., cap. 26, art. 1 et seqq.). Non diffitetur tamen Tertullianus bonas esse quasdam hominum leges, sed contendit has desumptas fuisse ex divinis Moysis aliorumque prophetarum libris, quorum antiquitatem, ut supra vidimus, antea probaverat (Supr., cap. 4, art. 4).
Non solum autem divinae legis major est, quam humanae perfectio, verum etiam auctoritas. Deo quippe nihil penitus latet; et violatae legis suae reos, sicut paulo ante docuimus, aeternis pro merito suppliciis castigat (Ibid.). At homini, contra leges humanas agenti, contingit, ut plerumque, ait Auctor noster, in admissis delitescat, vel illas spernat ex voluntate, vel necessitate delinquendi (Tertullian., Apologet., cap. 45, p. 497). Et haec quidem codicum nostrorum et editorum verba sic immutavit Rigaltius: Ex involuntate vel necessitate delinquenti. Sed ibi nulla indicata ullius codicis varia lectione, observat tantum: Ex involuntate idem esse ac casu. Quid ergo, si Tertullianus haec verba, ex voluntate illis opponat, vel ex necessitate (Ibid.)? Nonne hic illius sensus esse potest: Homo reus plerumque delitescit, quando aut ex voluntate sua, aut aliqua necessitate peccat?
Praeterea leges humanae, inquit, pessumdantur, recogitata brevitate supplicii, ab hominibus non ultra mortem infligendi. Quam ab causam Epicurus, pergit ille, omnem cruciatum doloremque depretiat, modicum quidem contemptibilem pronuntiando, magnum vero, non diuturnum (Idem, lib. I ad Nation., cap. 10; lib. II ad Uxor., cap. 3; lib. I adv. Marcion., c. 6; lib. de Spectac., cap. 22; lib. de Anim., cap. 24; lib. de Fuga, cap. 10). Verbo autem depretiat ille saepius utitur, quo nihil aliud significare voluit, quam imminuit rei alicujus pretium vel magnitudinem. Epicuri porro effatum clarius exponit Cicero: Doloris, inquit, medicamenta illa Epicurea tanquam de narthecio promant: si gravis, brevis; si longus, levis. Alibi vero: Doloris magnitudinem brevitate consolatur, longinquitatem levitate. Plura si cupias, Laertium adire poteris, Plutarchum, et alios (Cicer., lib. II de finib., p. 55, lin. 10, et lib. IV Tuscul., p. 190, lin. 49; Laert., lib. 10 de Vita Epicuri, § 140; Plutarch., lib. de Poet. audien., sub finem, p. 36).
Christiani igitur cum summam legum suarum perfectionem et auctoritatem probe cognoscerent, tanta sedulitate morem eis gerebant, ut periclitari etiam capite mallent, quam aliquid agere, quod cuilibet legi adversari videbatur. Ex infinitis autem propemodum exemplis, quibus id evidentissime probari potest, unum nunc sumemus, quod Tertullianus noster memorat (Tom. I Apparat., p. 680, Dissertat. in Minut., cap. 9, art. 1). Compertum ethnicis erat vigere apud eosdem christianos eam legem, qua ipsis, ut alibi animadvertimus, animalium sanguine, suffocato, et morticinio erat interdictum. Quamobrem summa ethnici malignitate inter tentamenta christianorum, ait Tertullianus, id est, ut eorum fidem et religionem tentarent, botulos cruore distentos offerebant (Tertullian., Apologet., cap. 9, p. 314). Botulus autem, inquit Festus, est genus farciminis, quod propter connexionem a bolis sic appellatur (Fest., lib. II de verbor., Signific.). De illo etiam haec sunt Martialis carmina:
Qui venit botulus medio mihi tempore brumae;
Saturni septem venerat ante dies. (Martial. libr. XIV. epigramm. 72.)
Ethnici itaque hos botulos, frustulis carnis, mixtoque animalium sanguine confectos offerendo, certiores fiebant illos, a quibus rejiciebantur, christianae religionis esse revera sectatores. Cum vero eos respuerent, palam omnibus faciebant se malle capitis subire periculum quam legibus suis unquam refragari. Neque huic tantum aliisque Dei ac Christi legibus, sed hujus etiam consiliis plerisque omnibus, etiamsi iis non obligati, eadem sedulitate parebant. Verum haec unicuique clariora fient ex his, quae de illorum moribus a Tertulliano tradita, nunc exponenda sunt.
Articulus III. Tam castos fuisse Christianorum, quam depravatos gentilium mores: quanta christianorum erga omnes dilectio et charitas; cur se invicem fratrum nomine appellarunt, ipsisque omnia praeter uxores essent communia: quam impune ethnici e contrario sacratiora fraternitatis jura violaverint.
Qualis quamque pia et sancta fuerit Christianorum vivendi ratio, ut Turtullianus noster demonstret, horum, ethnicorumque mores comparat, ac istorum tam sanctos et castos, quam illorum depravatos ac corruptos fuisse luculenter ostendit. Primum enim christiani, tametsi vitam cum ethnicis eo, quo diximus, modo agerent; tanto tamen charitatis mutuique amoris vinculo conjuncti erant; ut ipsi infensissimi illorum hostes ethnici illud non potuerint non admirari. Quidni enimvero non admirati fuissent, quod optimum agnoscentes, imitari non valebant? Quapropter Tertullianus eos ita loquentes inducendo, mutuum horum odium, quemadmodum Christianorum amorem, patefacit. Sic autem ille: Vide, inquiunt, ut invicem diligant (Ipsi enim gentiles invicem oderunt) et ut pro alterutro iidem christiani mori sint parati. Ipsi enim ethnici ad occidendum alterutrum paratiores (Tertullian., Apologet., cap. 39, p. 467). Quantum autem gentiles sese invicem oderint, et ad se mutuo occidendos fuerint parati, ex infra dicendis manifestum omnibus fiet.
Tanta vero erat ipsa Christianorum caritas, ut se mutuo, ut jam alibi animadvertimus, (Dissertat. in Minut. cap. 13, art. 4). Fratres appellarent non solum ipsius naturae jure, quo etiam ethnicorum fratres erant, sed quadruplici insuper titulo; ac primo quidem, quia unum patrem Deum, ethnicis incognitum, aut ab eis repudiatum agnoverant: secundo, Christi religione inibuti, unum spiritum biberunt sancitatis (Tertullian. loc. cit.): tertio, quia de uno utero ignorantiae, in qua nondum agnito vero Deo, in tetris idololatriae tenebris tamdiu jacuerant, ad unam lucent expaverunt veritatis. Obstupefacti quippe erant, quod antea non cognoverint absurdissimos errores suos, nec supremum Deum, quem vel solo, sicuti supra ostendimus (Supr. cap. 5, art. 1), conscientiae suae lumine et stimulo vel inviti omnes agnoscere cogebantur.
Quarto denique titulo sese fratrum nomine compellabant, quia inquit adhuc Auctor noster, ex substantia familiari fratres sumus (Tertull. ibid.). Nam hanc inter se multo amplius, quam fratres germani, partiri solebant. Uno verbo omnia, ait Tertullianus, (Ibid.) apud ipsos plane erant indiscreta ac communia.
Tum igitur ea sedulo, ut plurimum saltem observabant, quae de primis Christianis memoriae in Actibus Apostolorum proditum legimus: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum dicebat, sed erant illis omnia communia (Act., cap. IV, 32). De suae etiam aetatis Christianis Irenaeus hunc scripsit in modum: Illi quidem, Judaei, decimas suorum consecratus habebant: qui autem perceperunt libertatem, id est Christiani, omnia quae sunt ipsorum, ad dominicos decernunt usus; hilariter et libere dantes ea, non quae sunt minora, ut pote majorum spem habentes, vidua illa et paupere hic totum victum suum mittente in gazophylacium Dei (Iren., lib. IV contr. haeres. cap. 18, pag. 250, nov. edit.).
Cyprianus tamen Tertulliani discipulus, de jam imminuta illa, de qua adhuc postea, christianorum caritate his verbis conqueritur: Domos tunc et fundos venundabant, et thesauros sibi in coelo reponentes, distribuenda in usus indigentium pretia apostolis offerebant. At nunc et patrimonio nec decimas damus; et cum vendere jubeat Dominus, emimus potius, et augemus. Sic in nobis emarcuit vigor fidei, sic credentium robur elanguit (Cyprian. lib. de unit. Eccles. pag. 119, et seqq. Infr. cap. 15. art. 2). Alio autem in libro rursus proposito primorum christianorum exemplo, non petit a suis, ut patrimonia fundosque suos vendant: sed qui possessor in terris, inquit, reditus ac fructus suos cum fraternitate partitur, dum largitionibus gratuitis communis ac justus est, Dei Patris imitator est. (Idem, lib. de Oper. et Eleemosyn. pag. 208). Nonne ergo et ipse quoque Tertullianus noster de iisdem loqui videtur bonorum fundorumque reditibus, quos si non omnes, plurimi saltem christiani cum aliis maxima liberalitate communicabant.
Ab ea vero per quam longissime aberant gentiles, qui propter paterna sua bona fraternitatem omnem dirimebant, atque idcirco magnopere mirabantur, quod nulla, ait iterum Tertullianus, de nostra fraternitate tragoedia exclamat (Tertullian. Apologet., cap. 39. p. 431). Quid enim frequentius in tragoediis, quam de perfracta ab ethnicis fraternitate exclamationes? At praeter caeteras in ea potissimum deprehenduntur, quam Seneca de Atreo et Thyeste composuit. Quis enim nesciat in ea repraesentari fabulam, ab Horatio, Ovidio, aliisque saepius decantatam, qua finxerant Thyestem ab Atreo fratre suo, cujus uxorem stupraverat, regno spoliatum, datosque ei filios in convivio comedendos. De hac enim horribili tragoedia Horatius canebat:
Nec pueros coram populo Medea trucidet,
Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus. (Horat., de art. poet. v. 185.)
At belluis ipsis diriores ethnici hanc tragoediam summa cum voluptate spectabant.
Verum christiani ab hisce spectaculis, sceleribus, et alienorum bonorum aviditate, ita abhorrebant; ut nihil plane indiscretum, sicut diximus, haberent, praeter uxores. Nam in isto, inquit Tertullianus, solo consortium solvimus, in quo solo caeteri homines consortium exercent (Tertullian. Apologet, cap. 39, pag. 431), suas videlicet uxores aliis tradendo, aut alias corrumpendo. Sed haec in sequentibus articulis examinabimus.
Articulus IV. Ostenditur quanta fuerit Christianorum conjugum castitas, et quam certum sit plures in virginitatis statu ad mortem usque perseverasse: quantum ab his moribus abessent ethnici, inter quos Cato, et Socrates suas uxores amicis in matrimonium dederunt.
Qua severiori lege adulterium sibi interdictum fuisse noverant christiani, eo majori cura datam conjugio fidem servabant. Quamobrem omnes christianos conjuges diligentissima, inquit Tertullianus, et fidelissima castitas..... ab stupris, et ab omni post matrimonium excessu sepiebat (Ibid., cap. 9, pag. 314). Neque id a nobis nunc fusius probandum, quod ex alibi dictis (Dissertat. in Lactant., cap. 27, art. 5 et 6), atque infra dicendis, nulli dubium esse potest.
At non pauci quidem supra divinum illud praeceptum agere aliquid cupientes, per totius vitae suae curriculum in caelibatu et virginitate permanere consueverant. Sed audias, quaeso, Auctorem nostrum, haec suis verbis enarrantem: Quidam multo securiores totam vim hujus erroris, contra conjugii jura, virgine continentia depellunt, senes pueri (Tertullian., loc. cit.), id est, a prima pueritiae aetate ad summam usque senectutem, et ultimum vitae spiritum illibatam conservabant virginitatem. Verae enim philosophiae sectatores, ait Eusebius (Euseb. Orat. de Laud. Constantin., cap. 17, pag. 661), Deique cultores viri, sacrae mulieres, et virginum chori, a Christo didicerant sese etiam per horribiles persecutionum procellas addicere perpetuae animi corporisque castitati. De hac autem perpetua plurimorum christianorum castitate et virginitate disseruimus in superioribus dissertationibus nostris (Dissertat. in Minut., cap. 10, art. 1. Dissertat. in Lactant., cap. 27, art. 6).
Verum ab hoc corporis castimonia longissime remoti erant gentiles. Non solum enim amicorum, inquit Tertullianus, matrimonia usurpant, sed et sua amicis patientissime subministrant (Tertullian. Apologet., cap. 39, pag. 467). Duo autem ibi notat violatae a gentilibus castitatis flagitia. Primum est adulterorum, qui geniales amicorum aliorumque toros contemerabant. At frequentissimum erat illud scelus, in quod Juvenalis, aliique etiam gentiles poetae tam saepe, quam merito invehuntur. Quapropter Hieronymus: Quidquid tragoediae, inquit, tument, et domos, urbes, regnaque subvertit, uxorum pellicumque contentio est (Hieronym., lib. II, adv. Jovinian., pag. 191).
Aliud crimen priore non levius illorum fuit, qui uxorum suarum pudicitiam amicis prostituebant. Duobus autem id probat Tertullianus exemplis, Socratis Graeci, et Romani Catonis; qui tamen sapientissimi apud has nationes existimabantur: Nam hi uxores suas, inquit, amicis communicaverunt, quas in matrimonium duxerant liberorum causa, et alibi, id est, altero, sed plane illicito infamique matrimonio creandorum (Tertullian. Apologet., cap. 39, pag. 431). Plutarchus autem in vita Catonis Minoris narrat se a Thrasea, et hunc a Munatio, ejusdem Catonis contubernali, accepisse Hortensium, amicitia prae caeteris Catoni conjunctum, ab eo petivisse, ut quam duxerat uxorem Martiam Philippi filiam, ex qua antea plures filios susceperat, et tum adhuc gravida erat, in matrimonium sibi daret (Plutarch. in vit. Caton. minor, pag. 770 et seqq.). Amici vero precibus facile victus Cato, illam ei, praesente ac probante Philippo illius patre, concessit. Sed mortuo postea Hortensio, Cato Martiam suam iterum accepit, quam Hortensius bonorum suorum haeredem reliquerat. Quamobrem Caesar, uti loquitur Plutarchus, illi φιλοπλουτίαν προσφέρει καὶ μισθαρνίαν ἐπι τῷ γάμῳ: Exprobravit avaritiam, et in conjugio mercedis acceptionem (Ibid., pag. 784).
Brevius quidem hisque verbis Appianus id retulit: Martiam Philippi filiam cum virginem Cato duxisset, valde dilectam, et communium liberorum jam matrem, Hortensio cessit amico, liberorum, et foecundae uxoris, quibus eatenus caruerat, cupido, donec ex illo quoque matrem factam domum recepit quasi usuariam (Appian. lib. II, de bell. civil. post. med., pag. 266). Scriptum quoque a Strabone legimus lege apud Tapyros receptum, ut viri uxores suas, postquam duos aut tres liberos susceperant, aliis locarent in matrimonio: καθάπερ καὶ Κάτων Ὁρτησίῳ δεηθέντι ἐξέδωκε τῆν Μαρκίαν ἐφ᾽ ἡμῶν κατὰ παλαιὸν Ῥωμαίων ἔθος, Sicut etiam Cato Hortensio roganti Martiam suam nostra aetate tradidit, secutus veterem Romanorum consuetudinem (Strab. lib. XI Geogr., pag. 265). Nec defuerunt poetae, qui hoc Catonis factum suis cecinerunt carminibus, hisque potissimum Lucanus:
Interea Phaebo gelidas pellente tenebras,
Pulsatae sonuere fores, quas sancta relicto
Hortensi moerens irrupit Martia busto,
Quondam virgo toris melioris juncta mariti.
Mox ubi connubii pretium mercesque soluta est,
Tertia jam soboles alios foecunda penates
Impletura datur; geminas a sanguine matris
Permixtura domos. (Lucan., lib. II, v. 326 et seqq.)
Tum deinde describit quomodo rursus Cato post Hortensii mortem illam secundo matrimonio habuerit:
Non soliti lusere sales, nec more Sabino
Excepit tristis comitia festa maritus.
Pignora nulla domus, nulli coiere propinqui:
Junguntur taciti, contentique auspice Bruto:
Ille nec horrificam sancto dimovit ab ore
Caesariem, duroque admovit gaudia vultu. (Ibid. v. 367, et seqq.)
Denique ut Augustinum aliosque missos faciamus, Hieronymus adversus Jovinianum sic disputat: Duxit uxorem Martiam Cato non virginem, sed Martia inter Hortensium Catonemque discurrit et sine Catone vivere Martia potuit. Et iterum in sequenti libro: Scotorum, inquit, natio uxores proprias non habet, et quasi Platonis politiam legerit, et Catonis sequatur exemplum, nulla apud eos conjux propria est, sed ut cuique libitum fuerit pecudum more lasciviunt (August. lib. de fide et operib., cap. 6 et lib. de Bon. conjug., cap. 18; Hieronym. lib. I, adv. Jovin., pag. 188. Ibid. lib. II, pag. 201).
Quanquam autem plures fuerint Catonis nomine insigniti, quorum genealogia ab A. Gellio exhibetur (Gell., lib. XIII, Noct. Atti., cap. 19); ex citatis tamen scriptoribus constat illum, de quo agimus, Catonem fuisse Uticensem, qui ideo Minor appellatur; quia Catonis Censorii ex filio, ut ait idem Gellius, nepos erat. Cur ergo, inquiet aliquis, a Tertulliano nostro Censor vocatur? Enimvero diserte ibidem scripsit: Lenones, manuscripti nostri codices, Lenon est philosophus Socrates, et Censor Cato (Tertullian. Apologet., cap. 39, p. 467). Numquid igitur ibi memoriae illius ἀμάρτημα, et error est? At huic responderi potest Catonem a Tertulliano non dignitate, sed animo morumque severitate censorem appellari. Etenim jam citatus a nobis Lucanus canebat:
... Hi mores, haec duri immota Catonis
Secta fuit, (Lucan., lib. II, v. 379.)
videlicet stoica. Eo etiam sensu nomen censoris ab Horatio accipitur:
At qui legitimum cupiet fecisse poema,
Cum tabulis animum censoris sumet honesti. (Horat., lib. II, epist. 2, v. 379.)
Et alibi de arte poetica:
... Censor castigatorque minorum. (de Art. poet. v. 174.)
Cato autem ille, Appiano adhuc teste, habitus fuit vir omnium gravissimus, tenacissimusque propositi, ut qui justum ac honestum non ex vulgi moribus metiretur, sed rectis ac generosis rationibus, aut sicut Lucanus rursum cecinit:
<poem> Justitiae cultor, rigidi servator honesti. (Lucan., lib. II, v. 388.) At is quantumvis severioris disciplinae praedicator, uxorem nihilominus suam Hortensio, amico suo, contra conjugii jura fidemque, turpi lenocinio collocavit. </poem>
Ejusdem criminis Auctor noster Socratem accusat. At certum quidem est ipsum duas simul habuisse uxores: Xanthippen videlicet, et Myrrhonem, Aristidis cujusdam filiam, vel ex filia neptem. Quo autem illud pluribus testibus Athenaeo, Laertio, Plutarcho, Hieronymo, Cyrillo Alexandrino, Theodoreto demonstratur, eo probatu difficilius est utrum ille Socrates, non secus ac Cato, uxorem suam cum amicis suis revera communicaverit (Athen., lib. XIII, Deipnos init., pag. 555. Laert., lib. XII in vit. Socrat., § 26; Plutarch. in fin. vit. Aristid., pag. 335; Hieronym., lib. II, adv. Jovinian., pag. 190; Cyrill., lib. VI, advers. Julian., pag. 186, et lib. VII, pag. 226; Theodoret., tom. IV, serm. 12, de virtut. act., pag. 673)? Vide autem utrum ad solvendum hujusce difficultatis nodum ea sufficiant, quae Cyrillus Alexandrinus et Theodoretus tradiderunt (Cyrill. et Theodoret., loc. cit.), ductam a Socrate Xanthippen κοινωτέραν πως, aliquando vulgatiorem, cum qua clam ille congressus Lamproclem filium suscepit.
De utroque porro et Socrate et Catone addidit Tertullianus: Nescio quidem an invitas uxores suas amicis suis in matrimonio locaverint. Quo enim pacto fieri potuit ut hae duae uxores a viris suis nuptum invite aliis datae sint? Nonne ergo auctor noster ad Lucani verba allusisse videtur, quibus Martia Catonem, uti diximus, virum suum sic allocuta fuisse perhibetur?
Dum sanguis inerat, dum vis materna, peregi
Jussa Cato, et geminos accepi foeta maritos,
Visceribus lassis partuque exhausta revertor,
Jam nulli tradenda viro: da foedera prisci
Illibata tori, da tantum nomen inane
Connubii, liceat tumulo scripsisse, Catonis
Martia, nec dubium longo quaeratur in aevo
Mutarim primas, expulsa an tradita, taedas. (Lucan. lib. 2, v. 234.)
Nam ibi quidem postulasse dicitur, ut mortuo Hortensio, in pristinum matrimonium à Catone recipiatur. Sed hanc petitionis suae affert rationem, ut posteri sciant se non repulsam et repudiatam ab ipso Catone, à quo tradita Hortensio fuerat. Ab illo autem tradi potuit nec invita, nec repugnans. Quia tamen prius dixerat peregi jussa, colligi potest eam contra voluntatem suam primum reliquisse maritum, et secundum accepisse. Non male igitur Tertullianus fatetur id sibi esse incertum. Sed utcunque res se habeat, ab hac morum corruptela longe aberant christiani, qui sacra connubii jura, a Deo stabilita, summo semper studio sarta tecta servabant. Sed quomodo id ille confirmet, in subsequenti articulo, si lubet, examinabimus.
Articulus V. Quomodo Tertullianus demonstret maximam fuisse Christianorum castitatem et gentilium incontinentiam: illos sexum foemineum non mutasse, corruptos vero a Socrate adolescentes: Christianos uxoribus suis datam fidem servasse; Aristippum perdite amavisse Phrynem meretricem, ac Speusippum periisse in adulterio: christianos salvis oculis et caeco animo vidisse mulieres, quas Democritus, ne concupisceret, se excaecavit: ethnicos christianam foeminam ad lenonem potius, quam leonem damnando, suam prodidisse intemperantiam et Christianorum castitatem.
Nostrum subsequamur Auctorem, ac videamus quomodo inchoatam de Christianorum ethnicorum que castitate comparationem prosequatur: Christianus, inquit, ad sexum nec foeminae mutat (Tertullian. Apologet. cap. 46, pag. 500). Ita quidem in editione Rigaltii, qui observat his duobus verbis, ad sexum foeminae, idem esse ac foemineum sexum mutat. Sed unde hanc lectionem sumpserit, nec ipse, nec alii ejus sequaces nobis indicaverunt. In nostris autem codicibus manuscriptis, aliisque omnibus editis legimus: Sexum nec foemineum mutat christianus, hoc est, ut Apostoli verbis utamur, masculorum concubitor non est (Paul. epist. II, ad Cor.. cap. 6, V\. 10 et 1 ad Timoth., cap. 1, V\. 10). Nam ibi auctor noster christianos opponit Socrati, de quo haec scribit: Lego partem sententiae Atticae in Socratem: corruptor adolescentium pronuntiatur. Sed hic adhuc immutatus a Rigaltio Tertulliani textus, qui in nostris codicibus et aliis excusis omnibus sic habetur: Lego.... in Socratem corruptorem adolescentium pronuntiatum (Tertullian., loc. cit.). Quid ergo ibi absque ullius plane codicis testimonio, et contra concordem omnium librorum fidem mutari debebat? Nonne hoc loquendi modo satis clare et latine exprimitur verus iste Tertulliani sensus: Ab Atheniensibus ideo latam ex parte in Socratem mortis sententiam; quia non solum deos negavisse, sed adolescentes etiam corrupisse accusabatur. At certe hujus nefandi sceleris non semel postulatur à Luciano, qui illum alicubi fatentem reum inducit (Lucian. Vitar. Auctio., pag. 193); alibi vero perjurii insimulat, ut pote qui juraverit se cum juvenibus innocenter versari (idem, lib. II, Verar. histor., 397); quamvis Hyacinthus et Narcissus se ab eo turpiter adamatos palam testificarentur. Praeterea Athenaeus illum arguit flagitiosissimi in Alcibiadem amoris, sicut postea Cyrillus Alexandrinus, et Theodoretus (Athenae., lib. V. Deipnosoph., cap. 19, pag. 219. Cyrill., lib. VI in Julian., pag. 137. Theodoret., serm. 12 de virt. Act., pag. 672). Quin etiam hi duo posteriores ipsum detestandis libidinibus exarsisse affirmant.
At quibus, inquies, testibus probari potest eum non modo ob spretos et repudiatos gentilium deos, sed ob hunc quoque nunquam satis exsecrandum adolescentium amorem ab Atheniensibus fuisse condemnatum? Primum habes Platonem, qui memoriae mandavit eumdem Socratem à Melito insimulatum, quod praeter jus et fas corrumperet juventutem, diisque negatis, novos introduceret. Eadem vero Laertius repetit. Verumtamen Xenophon conatus est eum utroque crimine, ac potissimum primo liberare (Xenoph. lib. I memorabil., pag. 711 et seqq.); tum quia continentiam summo studio coluit, tum quia hanc virtutem assidue discipulos suos docebat. Non diffitetur tamen Alcibiadem, quemadmodum Critiam, in illius traditos disciplinam, perditos fuisse adolescentes ac dissolutissimos, sed non prius, inquit, quam ab illo discessissent.
Verum haec ille majori forsitan in Socratem propensione, quam veritatis studio. Si enim veros esse gentilium deos abitrabatur, et colebat, cur eorum facta et flagitia imitari verebatur? Deinde vero quamvis ille publicis in scholis continentiam praedicavisset; nonne philosophi gentiles, ut alibi diximus (Dissertat. in Lactant., cap. 35, art. 4), ea consueverant privatim et domi agere, quae palam et in scholis suis condemnabant? Denique ipse Xenophon negare non potuit Socratem turpissimi in adolescentes amoris accusatum, cujus reipsa reum fuisse plurimi, sicuti ostendimus, persuasum habuerunt. Quis autem facile sibi non persuadebit in latae adversus illum sententiae parte factam esse hujus etiam sceleris mentionem?
Praeterea christianus, ait auctor noster, uxori suae soli masculus nascitur (Tertullian., Apologet., cap. 46, pag. 500). Prohibitum siquidem omne impudicitiae genus magnopere aversabatur, atque uxori suae, sicut vidimus, fidem semper servabat. Contra vero inter ethnicos, inquit ille: Novi et Phrynem meretricem, Diogenis supra, recumbentis ardori subantem. In antiquioribus Rigaltio editionibus supra recubantis, ardorem subantem. In nostris vero manuscriptis codicicibus, supra recumbentis ardorem subantem. Ibi autem exagitat Diogenis, Phrynem perdite amantis, plane indomitam libidinem. Scriptum autem ab Athenaeo legimus Aristippum a servo suo increpitum, quod ingentem pecuniam Phryne conferret, quae cum Diogene cynico gratis volutabatur (Athenae. lib. XIII. Deipnosoph., pag. 588). De illa autem Phryne famosissima meretrice nos aliquid alibi nec semel diximus (Tom. 1 Apparat., pag. 744. Dissertat. in Arnob., cap. 20, art. 3).
Posthaec vero Tertullianus: Audio, inquit, et quemdam Speusippum de Platonis schola in adulterio periisse (Tertullian. Apologet., cap. 46, pag. 500). A nobis autem alibi annotatum est hunc Speusippum fuisse Platonis ex sorore, videlicet Potone, ut ait Laertius, filium, ejusque in Academica schola successorem (Tom. I Apparat., pag. 1131 et 1134. Laert. lib. IV in vit. Speuss., § 1). At ille, eodem Laertio teste, dicitur ὀργίλος, καὶ ἡδονῶν ἥττων ἦν, erat iracundus, et voluptatibus deditus (Idem, ibid.). Testatum quoque Athenaeus fecit illum ab voluptariis Epicureis, et Cyrenaicis non procul ab fuisse, eique exprobratum a Dionysio tyranno Lastheniae meretricis amorem (Lib. 12, cap. 12, pag. 546). Φιλήδονος ἦν καὶ Σπεύσιππος, ὁ Πλάτωνος συγγενὴς, καὶ διαδοχος τῆς σχολῆς. Διονύσιος γοῦν, ὁ της Σικελίας τύραννος, ἐν τῇ πρὸς αὐτὸν ἐπιστολῇ κατὰ τῆς φιληδονίας αὐτοῦ εἰπὼν, καὶ φιλαργυρίαν αὐτῷ ὀνειδίζει, καὶ τὸν Λασθενείας τῆς Ἀρκαδικῆς ἔρωτα, ἥτις Πλάτωνος ἠκηκόει. Voluptuarius quoque Speusippus fuit, Platonis successor et cognatus. Itaque Dionysius Siciliae tyrannus in sua ad eum epistola voluptatis studium reprehendit, avaritiam exprobrat, et amorem Arcadiae Lastheneiae, quae Platonem audiebat. Prius tamen haec Lastheneia ab illo vocatur σαρδικὴ, Sardicensis, et a Laertio μαντινικὴ, Mantinea (Laert, lib. in vit. Platon, § 45, et lib. IV in vit Speus., § 2).
Duas porro iste de morte Speusippi refert opiniones (Ibid. § 3 et 4), et primam quidem, illum paralysi, moerore, ac senio confectum, mortem sibi sponte conscivisse: secundam vero, pediculis effervescentibus vitam illi ereptam. Cum itaque Tertullianus ait eum in adulterio periisse, non significare videtur, ut quidam putant, in adulterio deprehensum animam egisse, sed ad suam usque mortem in adulterio volutatum.
Pergit auctor noster: Christianus salvis oculis foeminas non videt (Tertullian. Apologet., cap. 46, pag. 500). Sic enim haec in manuscriptis codicibus, et Rigaltii, ac posteriorum editionibus legimus; in editis vero antiquioribus: Christianus salvis oculis foeminam videt. At facile intelligitur hunc esse Tertulliani sensum: Tametsi christianus salvos sanosque corporis oculos habeat; foeminas tamen, quas animo concupiscat, non videt. Nam ille continuo adjecit: Animo adversus libidinem caecus est (Ibid.). Novit quippe latam à Christo legem: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth., cap. 5, V\. 28). Itaque ut verus Christi discipulus huic praecepto satisfaciat, salvis, quidem corporeis oculis foeminas videt; sed animo, quo eas concupiscat, caecus et immotus est.
Quanta autem e contrario esset gentilium hominum etiam philosophorum incontinentia, Tertullianus ostendit Democriti exemplo: Democritus, inquit, excaecando semetipsum, quod mulierem sine concupiscentia aspicere non posset, et doleret, si non esset potitus, incontinentiam emendatione profitetur (Tertullian., ibid.). Sed de hac voluntaria Democriti caecitate, ejusque caussa potest esse non minima dubitandi ratio. Nam Plutarchus plane penitusque negat illum suos sponte sua ideo exstinxisse oculos, ne animum avocarent, nec sinerent rebus sola mente cernendis immorari (Plutarch., lib. de curiosit., pag. 521, tom. II). Nihil autem de illius caecitate Cicero certo pronuntiare videtur: Democritus, inquit, qui vere falsone quaereremus, dicitur oculis se privasse: certe, ut quam minime animus a cogitationibus abduceretur (Cicer., lib. V de finib., pag. 113, lin. 43). Si enim ibi, ut quidam opinantur, delendum sit verbum quaereremus, ac legendum falsone, plane de illa Democriti caecitate dubium et ancipitem se fuisse significat. Quamvis autem verbum quaereremus, ab eo profectum fuerit, alio tamen verbo dicitur, satis aperte declarat id à se non posse certo affirmari. Verum Aulus Gellius testificatur in historiae graecae monumentis factam mentionem Democriti, qui se ultro luminibus oculorum orbavit; ut cogitationes animi in contemplandis naturae rationibus essent vegetiores, exactioresque (Gell., lib. X. Noct. Atti., cap. 17, pag. 541). Tum continenter Laberii citat versus, quibus describit hujusce caecitatis, sibi ab illo concitatae, aliam fuisse rationem, quam hoc versu poeta expressit:
<poem> Malis bene esse ne videret civibus. Hieronymus autem, nemine singillatim appellato, narrat quosdam philosophos sibi oculos eruisse; ne a contemplatione philosophiae avocarentur, et totam cogitationem ad mentis puritatem cogerent (Hieronym. lib. II adv. Jovin., pag. 203, et Epist. 55 ad Abigaum, pag. 589). Quis autem facile sibi persuaderi non sinet Democritum unum fuisse ex his philosophis, ac forsitan praecipuum? </poem>
Quamvis itaque quidam de voluntaria ejus caecitate dubitasse videantur, plures tamen illius testes citavimus. At certe longe pauciores occurrunt, qui eumdem Democritum oculis, ne foeminas concupisceret, se ipsum privasse perhibent. Expendas tamen velim utrum Sophista Himerius apud Photium illud hisce verbis non indicaverit: ἑκὼν δὲ ἑνόσει σῶμα Δημόκριτος ἵνα ὑγιαίνῃ τὰ κρείττονα. Voluntario Democritus morbo corpus affecit, ut potior pars sana esset (Photi. Biblioth., cod. 243, pag. 1087). Nonne enim hoc generali loquendi modo spontaneam designavit illius caecitatem, qua voluerat animum, potiorem sui partem, sanare? Utut sit, certe christiani voluntaria hujusmodi caecitate opus non habebant, qui animo ad concupiscendum caeci, non solum praescriptam lege divina castitatem summo, studio colebant, sed plurimi etiam, quemadmodum paulo ante dicebamus (Supr. hoc cap., art. 4). toto vitae suae tempore in virginitatis statu perseverare consueverant.
Denique Tertullianus recenti adhuc exemplo evincit christianos de servanda castitate tanto magis sollicitos fuisse, quanto impudentius haec virtus ab ethnicis laedebatur. Audi, quaeso, quibus ille verbis hos castitatis osores alloquatur, et exagitet: Proxime, inquit, ad lenonem damnando christianam, potius quam ad leonem, confessi estis labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena, et omni morte reputari (Tertullian. Apologet., cap. 50, pag. 530). Quanquam autem nobis incognita sit illa mulier christiana; in dubium tamen nullus revocare potest, quin ea, paulo ante iniquissimo ac turpissimo judicio ad lupanar, ubi pudicitia ejus expugnaretur damnata fuerit. At non unius tantum mulieris, sed aliarum plurium castitatem improbissimi homines ludibrio habuerunt. Neminem autem esse putamus, qui in Actis martyrum plura illarum exempla non legerit.
| Caput XIII |
|