Jump to content

Dissertatio in Tertulliani Apologeticum, Ad nationes et Ad Scapulam/Caput XIII

E Wikisource
 Caput XII Caput XIV 

Caput XIII. Quam absurde ethnici jactaverint pares esse alias philosophorum suorum atque Christianorum virtutes; ac quomodo Tertullianus tam horum veras, quam illorum falsas esse demonstret.

0923D

 


Articulus Primus. Quam immeritis laudibus, statuis, et salariis ethnici remunerarunt philosophos, qui sponte sua destruebant deorum cultum, in principes latrabant, non ejiciebant daemones, quos secundum deos esse arbitrabantur, tametsi christianos contra jus et fas, propter suum duntaxat nomen, omni suppliciorum genere enecarent.

Non solam Christianorum ethnicorumque castitatem Tertullianus noster, sed omnes utrorumque virtutes 0924A inter se componit ac horum tam corruptas, quam illorum perfectas esse demonstrat. Eam vero comparationem eo accuratius instituit, quo importunius ethnici clamitare solebant philosophos parem atque christianos profiteri innocentiam, justitiam, patientiam, sobrietatem (Tertullian. Apologet., cap. 46, pag. 500). Nam ut plures omittamus, eodem Celsus modo contra christianos disputabat (Orig. lib. I cont. Cels., pag. 6). Nihil novi, aiebat, nihil magni de moribus christiana disciplina attulit, quod cum aliis antiquis philosophis non fuerit commune, et ab eis traditum.

Tertullianus igitur ethnicos id objicientes generali primum ratione refellit et expugnat. Si iidem, inquit, sint philosophorum ac christianorum mores, eaedemque 0924B virtutes, utrique profecto debent eamdem habere profitendae religionis suae facultatem. Cur ergo christiani, non autem philosophi, diis, sicut infra explicabitur (Tertullian. loc. cit.), sacrificare aut dejerare, aut lucernas meridie vanas proferre (Rigaltius contra manuscriptorum et editorum codicum fidem prostituere) compelluntur? Cur philosophi, pergit auctor noster, deos vestros palam destruunt, et superstitiones vestras commentariis quoque accusant, laudantibus vobis. Tales quippe fuerunt Diagoras, Theodorus, et Nicagoras, de quibus alibi egimus (Dissertat. in Minut., cap. 23, art. 2, et Dissertat. super., cap. 14, art. 1). Sed quia ille adjecit, Laudantibus vobis (Tertullian. Apologet., cap. 14, pag. 348), magis forsitan indicare videtur Socratem ab eo proxime, et antea, nomine 0924C suo appellatum, atque Epicurum, ejusque asseclam, et admiratorem Lucretium, atque Ciceronem, a quo gentilium dii in suis de illorum natura libris funditus tolluntur.

Cum vero auctor noster addidit (Ibid. cap. 46, pag. 500): superstitiones vestras accusant, ad Senecam, quem prius citaverat, haud dubie respexit. Ibi quippe iidem, inquit (Ibid. cap. 12, pag. 337), estis, qui Senecam aliquem pluribus et amarioribus de vestra superstitione perorantem probatis. Quae quidem Senecae verba alibi retulimus, atque infra adhuc suoque loco proferenda sunt.

Quin etiam, quod plerique, ait adhuc Tertullianus (Ibid. cap. 46, pag. 500), philosophi in principes latrant. In quodam Vaticano codice scriptum notarunt 0924D Lacerant: sed minus bene. Nam de industria dixisse videtur latrant, hocque verbo perstringere cynicos. imperator siquidem Vespasianus, teste Suetonio, Demetrium Cynicum, in itinere obvium sibi post damnationem, ac ut neque assurgere, neque salutare se dignantem, oblatrantem etiam nescio quid, satis habuit canem appellare (Sueton. lib. VIII, in vit. Vespas., § 13). Narrat vero Xiphilinus eumdem Vespasianum Marciani hortatu in exilium misisse philosophos, propterea quod non tantum Demetrius ille Cynicus, sed alii quoque philosophi multa ignominiosa publice dicerent (Xiphilin. epitom., lib. X, pag. 220 et seqq.). Privatim autem eidem Demetrio non quiescenti scribi jussit; Etiamsi multa agas morte digna, ac jubere 0925A possim te idcirco occidi: ἐγὼ δὲ κύνα ὑλακτσοῦντα οὐ φονεύω. Ego vero canem latrantem non occido.

Neque satis gentilibus fuit hujusmodi philosophos et ferre patienter, et laudare: sed facilius, inquit auctor noster, statuis et salariis remunerabantur (Tertullian. Apologet., cap. 45, pag. 497; Ibid. cap. 14, pag. 348). Nonne autem ibi, tacito Socratis nomine, auream illius designat imaginem, quam sicuti superius animadvertit, ipsimet Athenienses, a quibus morte mulctatus fuerat, in templo postea collocarunt. Aliorum vero philosophorum statuas si tibi indicari petieris, audi Juvenalem indoctos castigantem homines, qui falsam eruditionem, positis in sua quaque bibliotheca philosophorum statuis, et imaginibus, se satis probasse arbitrabantur. En illius carmina:
0925B
Indocti primum, quanquam plena omnia gypso,
Chrysippi invenias. Nam perfectissimus horum
Si quis Aristotelem similem, vel Pittacon emit,
Et jubet archetypos pluteum servare Cleanthus. (Juvenal. satir. 2, v. 4, et seqq.)

Plures porro philosophorum imagines Menagius, in sua Laertiana editione exhibet.

Dabatur insuper philosophis salarium, sive annona et merces, a sale, uti monet Plinius (Plin. lib. XXXI natur. hist., cap. 7, pag. 809), sic cognominata. Testatum enimvero Capitolinus facit ab Antonino imperatore mandatum, ut rhetoribus et philosophis per omnes provincias salaria et honores deferrentur (Capitol. in vit. Antonin. sub fin.). At Lucianus memoriae prodidit (Lucian., Eunuchus, seu Pamphil., 0925C pag. 535) constitutum ab imperatore μισθοφορά τις οὐ φαύλη non exiguum salarium, ἀλλὰ μυρίαι, decies mile nummorum, stoicis, platonicis, epicureis, peripateticis, aliisque philosophis distribuendum, ut juventutem docerent. Nonne etiam Augustinus de iisdem philosophis, sicuti et aliis, haec quae ad propositum nostrum non parum conducunt, verba facit (August. lib. I de civit., cap. 3, pag. 4)? Nobis ethnici succensent, cum de diis eorum talia dicimus, nec succensent auctoribus suis, quos ut ediscerent, mercedem dederunt, doctoresque ipsos insuper et salario publico et honoribus dignissimos habuerunt.

Qua ergo hi fronte quove furore christianos quolibet suppliciorum genere torquebant et trucidabant; philosophos vero suos impune ferebant, laudabant, 0925D magnisque remunerabant beneficiis, et praemiis, tametsi similes utrorumque mores ac virtutes similes esse venditarent. At christiani ethnicis non virtute pares tantum erant, sed longe sanctiores praestantioresque, quemadmodum invictissime demonstravimus.

Unde igitur tanta judiciorum discrepantia? Quia philosophi, ut recte advertit Tertullianus, non christiani cognominantur (Tertullian. Apologet., cap. 46, pag. 500). Ethnici enim non summa sine iniquitate conclamabant christianos ob solum, sicut dictum est, suum nomen publico odio dignos, ac quibuslibet plectendos 0926A suppliciis. Propter suum etenim piissimum vivendi genus iisdem, quibus philosophi cumulabantur, praemiis et salariis, eo digniores erant, quo saepius daemones ex obsessorum hominum corporibus solo Christi, uti ostendimus, nullius vero philosophi nomine ejiciebant.

Et certe quomodo daemones fugari poterant nomine philosophorum, qui arbitrabantur eos, ut ait adhuc Tertullianus, esse secundum deos, id est, sicuti quidam volunt, diis proximos, aut ut aliis placet, tanquam deos, habebant. Nam scripsit Cicero: de absente secundum praesentem judicare. Suetonius vero de Claudio Imperatore: Absentibus secundum praesentes dabat (Sueton. lib. V in vit. Claud., § 15), hoc est, perinde ac tanquam essent praesentes. Sed utraque explicatio in eumdem ferme sensum recidit, 0926B quamvis haec secunda potior videatur.

Quidquid sit, Tertullianus aperte declarat (Tertullian. loc. cit.) philosophos existimasse daemones sibi esse superiores ac dominari. Itaque tantum abest ut possent illos fugare, quin ipsis obsequebantur. Nam Socrates, uti auctor noster prosequitur, tametsi Apollinis oraculo, sicut alibi observatum a nobis fuit (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 3, art. 2 et 3. Ibid. et tom. I Apparat., pag. 1115) omnium sapientissimus renuntiatus fuerit, solebat dicere, Si daemonium (supple meum) permittat, ut hoc vel illud faciam (Tertullian. loc. cit. et Supr., cap. 22). In hac enim et aliis dissertationibus ostendimus quomodo asseveraret sibi a pueritia astitisse daemonem, quo nec consulto nec approbante nihil unquam agebat (Idem, Apologet., 0926C cap. 46, pag. 500). At is ipso nihilominus idem Socrates moriens praecipit gallum gallinaceum Aesculapio prosecari, seu mactari. Sed quia aliquid de veritate sapiebat, deos esse negavit. Quae quidem à nobis alia in dissertatione explicata sunt (Dissertat. in Lactant., cap. 39, art. 1, et Dissertat. Minut. Octav., loc. cit.)

At porro Socrates sive deos agnoverit, sive negaverit, non poterat utique daemones, quos sicut alii ethnici, deos aut his proximos esse autumabat, fugare, aut ex obsessorum expellere corporibus. Atqui si facultas tantum beneficium ethnicis praestandi christianis concessa fuit, si meliores erant illorum, quam gentilium mores ac virtutes, non poterant utique iidem gentiles, nisi contra jus omne et fas, illos 0926D poenis tormentisque omnibus enecare, hos vero magnis afficere laudibus ac beneficiis. Sed sequamur adhuc Tertullianum utrorumque virtutes singulatim comparantem.


Articulus II. Quam absurde Christianis scientia et disciplina aequiparentur philosophi gentiles, gloriae libidinosi, affectantes se docere veritatem, quam in sacra scriptura inventam, captandae popularis aurae gratia corruperant, et qui a Spartiatis, Thebanis, Argivis solum vertere compulsi sunt.

Mirum sane quam vana et insulsa ostentatione 0927A ethnici objectarent parem esse philosophorum suorum, atque christianorum scientiam, disciplinam, et sapientiam (Tertullian. lib. II ad Nat., pag. 585). Nam hujus, uti citatus a Tertulliano Salomon rectissime docet: Initium sapientiae metus in Deum (Eccles., cap. 1, V\. 16). Et haec quidem verba desumpta sunt ex Ecclesiastici libro, quem auctor noster, atque alii, sicut alibi ostendimus (Dissertat. in Lactant., cap. 11, art. 3), Salomoni nominatim tribuunt. Licet autem ei abjudicaretur, non minus vera erat haec sententia. At quomodo philosophi gentiles poterant initium habere sapientiae Deum timendo, quem nunquam agnoverunt? Christiani autem eum revera cognoscebant, ac timebant, atque idcirco hoc praediti erant sapientiae initio.

0927B Praeterea hi non solum ex hoc, sed aliis quoque sacrae Scripturae libris, tanquam divinis purissimisque fontibus haustam veritatem hanc sapientiam necessario, ait Tertullianus, consectantur, ut aeternae saluti suae consulant (Tertullian. Apologet., cap. 46, pag. 500). Gentiles vero philosophi veritatem, inquit, affectant, et affectando corrumpunt, ut qui gloriam captant (Ibid. cap. 47, pag. 515). Nihil quippe eis magis cordi erat; quam ut nominis, famae, ac vanae, gloriae celebritatem quoquo modo aucuparentur. Quapropter ab illo postea vocantur gloriae et eloquentiae solius libidinosi (Idem, lib. de Anim., cap. 7), id est, avidissimi. Alio autem in libro: Philosophus, inquit, gloriae animal. Atque haec auctoris nostri verba Hieronymus haud dubie mutuatus, ipsius sententiae 0927C subscripsit: Philosophus gloriae animal, et popularis aurae atque rumorum vile mancipium (Hieronym. epist. 54, ad Pammach., pag. 585). At Lucianus, etsi ethnicus, hos philosophos longe acrius insectatur. Palam quippe asseverat illos genus esse hominum, ἀργὸν, φιλόνεικον, κενόδοξον, ὀξύχολον, ὑπόλιχνον, ὑπόμωρον, τετυφωμένον, ὕβρεώς ἀνάπλεων, καὶ ἵνα καθ᾽ Ομηρον εἴπω, ἄχθος ἀρούρης. Otiosum, contentiosum, gloriae avidum, iracundum, gulae studiosum, stultum, fastuosum, contumeliosum, et, ut verbis Homericis dicam: Telluris inutile pondus (Lucian. Icaromeni., pag. 739 et seqq.). Plura adhuc ille in suo de sectis dialogo (Idem Hieronym., pag. 284), ubi certo se ab omnibus accepisse testatur Epicureos corruptos deliciis ac voluptatibus; Peripateticos parandis 0927D cumulandisque divitiis inservire, et quosdam ex illis immodice contentiosos; Platonicos arrogantes, turgidos fastu nimio, et gloriae cupientissimos: οἱ πλατωνικοὶ, inquit, τετύφωνται, καὶ φιλόδοξοί εἰσι. Quae quidem huc congessimus ad eorum, quae mox Auctor noster dicturus est, anticipationem. Sed de his jam aliquid in superiori dissertatione delibavimus.

Philosophi igitur fraudulenta veritatis ostentatione pravis opinionibus illam adulterabant, ne patefacta vulgus insanum offenderet, et ut ipsi falsam vanae eruditionis gloriam sibi parerent, ac venarentur. Verumenimvero, in quantum, ait Tertullianus, odium flagrat veritas, in tantum qui eam ex fide praestat, offendit. Qui autem adulterat, hoc maxime nomine gratiam 0928A pangit apud insectatores veritatis (Tertullian. Apologet., cap. 46, pag. 500). Et haec quidem, nec plura in Rigaltii, et subsecutis aliis editionibus. In antiquioribus vero, nec non in nostris codicibus manuscriptis, post verbum adulterat additum est, et affectat, ac post nomen veritatis, legitur, quam (editi qua) illusores, et corruptores inimice (editi mimice) philosophi affectant. Cur autem Rigaltius omnia haec resecaverit, rationem si quaeras, nullam ab eo datam invenies. Quid ergo? Numquid obscuriora ea esse putavit, et ideo tollenda? Recte quidem, si ipsius non antiqui Auctoris verba essent, quae supprimendi nullus editor, nisi reddita ratione, jus unquam habuit. At nonne sensum hunc optimum efficiunt? Quantum veritas odio habetur, tantum qui eam sincere docet, 0928B is alios offendit. Qui autem eam affectando adulterat, hoc ipso nomine eamdem gratiam apud illius insectatores init, quam illusores et corruptores. Quamobrem gentiles philosophi agnitam veritatem tanquam mimi aliorum dicta, facta, et personas, affectant ac corrumpunt. Dixisse autem Tertullianus videtur, philosophos affectasse veritatem non quidem inimice, ut in codicibus manuscriptis scriptum est scribarum oscitantia, qui ex prima littera m duas in effecerunt: sed potius mimice, quemadmodum in alio libro dixit, Mithrae militem esse quasi mimum martyrii (Idem, lib. de coron. in fin., pag. 131).

Fatetur itaque ab iisdem philosophis saepius cognitam veritatem: Quis enim, inquit, poetarum, quis sophistarum, qui non de prophetarum fonte potaverit? 0928C Inde igitur et philosophi sitim ingenii sui rigaverunt (Tertullian. Apolog., cap. 47, pag. 515). Hactenus editio Rigaltiana cum aliis atque etiam manuscriptis nostris codicibus: sed in istis haec, amputata a Rigaltio, adjecta sunt: Ut quae de nostris habent, ea comparent illis. Verum si haec Rigaltio, aut errantibus typographis exciderunt, quis majorem ejus diligentiam non desiderabit? Si vero is solus proprio marte ea abstulit, quis audaciam illius poterit excusare? Nam haec ad Tertulliani institutum maxime faciunt. Probandum siquidem susceperat gentiles philosophos christianis scientia omnino praepostere adaequari. At illud recte eo demonstrat, quod ut suam cum nostra doctrinam compararent, ex sacro prophetarum fonte hortulos suos, ut Ciceronis verbis 0928D utamur, irrigaverant (Idem, loc. cit. supr., cap. 4, art. 4). Neque id valde difficile ipsis erat. Sacra quippe Veteris Testamenti scriptura omnibus ethnicorum commentationibus, uti ipse ait, et nos haud semel ostendimus, est longe antiquior. Plura itaque documenta ex sacris nostris libris, sicut alibi a nobis probatum est, furati sunt, ut christianis pares scientia crederentur (Supr. cap. 6, art. 4 et seqq., tom. I. Apparat. pag. 384, 531, 909 et 1112 et seqq.).

Ast philosophi illi gloriae, ait Tertullianus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sacris Scripturis offenderunt, digestis ex pro instituto curiositatis ad propria opera verterunt (Tertullian. Apologet., cap 47, pag. 515). Sed Rigaltius ibi reluctantibus scriptis editisque 0929A codicibus, delevit nomen Scripturis, atque illud digestis substantivum esse, eoque idem ac libris significari suspicatus est. Sed perperam. Etenim adjectivum est, quod idem sonat ac dispositis et ordinatis, vel explicatis et interpretatis. Primo quippe sensu Virgilius dixit de Sibylla:

Quaecumque in foliis descripsit carmina Virgo,
Digerit in numerum. (Virgil. l. III, Aeneid. V. 445.)
id est, inquit Servius, ordinat, et disponit (Serv. ibid., pag 295). Alibi etiam hoc et secundo significatu:

... Ita digerit omnia Calchas. (Virg. l. II, Aeneid., V. 182.)
sive, uti adhuc Servius interpretatur (Serv. ibid., p. 233), numinis commotionem, vel futuri, id est, oraculorum 0929B ordinem pandit, seu ordinat, et disponit.

Deinde Rigaltius haec verba, ex pro instituto, sic corrigi scribique voluit, exinde regestum pro instituto, ac tandem addito hoc verbo regestum, nomen opera nullo codice citato, penitus resecavit. Nobiscum tamen faciunt omnes inediti codices, et ante eumdem Rigaltium editi; nisi quod in his antiquioribus legimus ex improstituto. Sed hoc corruptum videtur. In subsequentibus autem editionibus sublata fuit praepositio ex, ac scriptum simpliciter pro instituto. Melius quidem, sed definire non audemus quae vera sit Tertulliani lectio, donec incorruptus aliquis codex reperiatur.

Sensus tamen ejus hic procul dubio esse videtur: si philosophi ex sacris Scripturis, recte ordinatis et 0929C explicatis, aliquid veri hauserint, illud pro curiositatis, seu nimiae eas male explicandi curae instituto, verterunt ad propria opera, hoc est, ad falsas vulgi opiniones popularesque errores. Cum enim divinas esse non crederent, datam sibi putaverunt illas interpolandi, et pro libito interpretandi facultatem. Neque etiam intelligentes earum documenta obscuritate, et Judaicis umbris obvolvi, aspernati sunt illius simplicitatem (Tertullian. ibid. pag. 515). Quapropter quod in his certum repererunt, effecerunt incertum, ac vera rejicientes, aut veris falsa miscentes, interverterunt. Sed de his plura Clemens Alexandrinus, ut suo loco annotavimus (tom. 1 Apparat. pag. 871 et 113 et seqq.).

Variis porro id Tertullianus probat (Tertullian. 0929D Apologet., cap. 47, pag. 515) philosophorum opinionibus et erroribus de Dei natura, qualitate et providentia; de mundi creatione, et diuturnitate; de humanae animae natura, quam alii incorpoream, divinam, et aeternam, alii dissolubilem et corpoream esse arbitrabantur, atque de illius post corporis interitum statu, poenis, et praemiis. Omnes autem varias hasce illorum opiniones alibi enucleavimus ac discussimus (Supr. cap. 5, art. 4, et cap. 9, art. 1 et seqq.; Dissertat. in Lactant., cap. 12, art. 1 et seqq.; cap. 14, art. 1 et 2 et seqq.; et cap. 23, art. 1 et seq.; et cap. 28, art. 4 et 6).

Neque in hoc tantum apologetico Auctor noster ita adversus philosophos gentiles disputat, sed in secundo 0930A etiam ad Nationes libro, ubi adhuc probat philosophicae sapientiae vanitatem imbecillitatemque apertissime demonstrari ex opinionum varietate, quae non aliunde, quam de veritatis ignorantia manavit: Etenim licet per curiositatem, inquit, omnimodae litteraturae inspiciendae divinis quoque Scripturis, ut antiquioribus, possint videri incursasse, et inde nonnulla dempsisse (Tertul., lib. II ad Nat., cap. 2); simplicitatem tamen ejus despicientes, et gloriae libidine insuper ducti, inventam in sacris nostris Scripturis veritatem immutarunt, et adulteraverunt.

Atque inde et a quibusdam quoque, sicut ille in Apologetico, ait, ejecta philosophia, a Thebanis, a Spartiatis, et Argivis, dum ad nostra contaminantur (Tertullian. Apologet., cap. 47, pag. 515). Ita quidem 0930B in Rigaltii posterioribusque editionibus. At in nostris codicibus manuscriptis, et vetustioribus editis: Inde, opinor, et a quibusdam...... Spartiacis..... dum ad nostra (male in nonnullis editionibus, a vestra) conantur, subaudiendum imitando corrumpere; sicut dixit poma conantur (Ibid. cap. 40, pag. 478), supple matura fieri. Cur autem, a quo, ac cujus opera, aut negligentia omissum fuerit verbum opinor, ac quid ibi noceat, nobis sicut nullus edixit, ita Tertullianeum esse facile aliis persuadebis. Eo quippe sensu alibi utitur hoc verbo, ubi de re sibi minime dubia disserit.

Ad ejectam vero ab ethnicis philosophiam quod attinet, Athenaeus narrat (Athen., l. XI, c. 12, p. 542, et lib. XIII, cap. 9, p. 160) sophistas, ac duos Epicureos philosophos Alcaeum at Philiscum urbe sua a Romanis, omnes ejusdem sectae oppido suo a Mes seniis, 0930C omnes ejusdem sectae oppido suo a Mes seniis, quoscumque etiam regno suo ab Antiocho, ac Lysimacho, et ex Attica publico Sophoclis edicto ab Atheniensibus expulsos, ac tandem philosophiam, atque rhetoricam, a Lacedaemoniis admissam non fuisse. Ejusdem vero Atheniensium decreti meminit Julius Pollux, quod νόμος ἀττικὸς ab eo vocatur (Pollux, lib. XI, pag. 427). Non dicit tamen illud a Sophocle datum, sed factam duntaxat ejus mentionem. Verum Athenaeo aperte suffragatur Laertius, qui similiter asseruit conditam revera ab eodem Sophocle legem qua vetitum fuit, ne quis scholae philosophorum, nisi senatu et plebe approbante praeesset, secus capite plecteretur (Laert., lib. V, in Vit. Theophras., § 38). Sed ad propositum nostrum aut nihil aut parum facit 0930D a quo et quomodo ea lex condita fuerit: sufficit sane ut ejus jussu rejecta sit philosophia.

Nobis autem A. Gellius exhibet illud, atque etiam aliud senatusconsultum, additque tertium a Domitiano imperante constitutum, quo philosophi non solum Roma, sed Italia quoque interdicti sunt, atque idcirco Epictetum inde Nicomediam secessisse (Gel. lib. XV. Noct. Att. cap. 14). Mentionem quoque hujus edicti Suetonius facit (Sueton., lib. VIII in Vit. Domit., § 10). Sed Philostratus addidit tantum terrorem inde incussum philosophis, ut mutato habitu, alii in Hispaniam, alii in Libyae et Scythiae deserta confugerint, alii Domitiano sese adjunxerint scelerum consiliarios (Philostrat., lib. VII, de Vit. Apoll., p. 877). Denique 0931A ut plura taceamus, alibi animadvertimus litteris a Clemente Alexandrino mandatum toties graecam philosophiam periisse, quoties a magistratibus prohibita fuit (Tom. I Apparat., pag. 823). Caeterum merito philosophi hasce poenas propterea dederunt, quod agnitam veritatem adulteraverint, ac de veritate, ut ait Tertullianus, disputaverint contra veritatem (Tertullian. Apologet., cap. 46, pag. 500). Sed in tot errorum abyssum eos praecipitavit caeca humanae gloriae et aurae popularis cupiditas, ac libido.

Verum Christiani, spretis hominum laudibus, veritatem in sacris Scripturis traditam, necessario, inquit Tertullianus, appetunt et integre servant, ut qui saluti suae curant (Ibid.). Atque inde adversus compellatos a se gentiles rite concludit: Neque de scientia, 0931B neque de disciplina, ut putatis, aequamur (Ibid.). Nulla igitur magis inaequalis ac praepostera comparatio ab ethnicis fieri potuit, quam utrosque scientia et disciplina adaequando. Neque potiori jure venditabant aequales paresque esse alias illorum virtutes, quod jam cum Tertulliano nostro est expendendum.


Articulus III. Quam praepostere gentiles contenderint parem esse philosophorum suorum atque Christianorum probitatem, contra quam Diogenes superbiam Platonis alia superbia conculcavit: summam fuisse Christianorum modestiam, contra quam Pythagoras et Zenon tyrannidem affectaverant; maximam fuisse animi christianorum aequitatem, contra quam Lycurgus apocarteresim optavit; servatam sedulo a christianis fidem, contra quam Anaxagoras negavit hospitibus depositum; miram fuisse christianorum simplicitatem, contra quam Aristoteles a loco suo dimovit Hermiam, et adulatus est Alexandro Magno, atque Aristippus in purpura nepotabatur, et Hippias civitati insidias paravit.

0931C

Ad morales alias Christianorum atque gentilium virtutes si nostro cum Tertulliano transeamus, non minus profecto discrimen inter illas, quam supra memoratas, deprehendere est. Si de probitate enimvero, sicut ille loqui amat, seu morum integritate, vel quemadmodum vulgo dicitur, de humilitatis virtute certetur inter gentiles et christianos, ecce, inquit ille, lutulentis, vel sicut alibi scripsit, coenulentis pedibus Diogenes superbos Platonis toros alia superbia 0931D deculcat (Tertullian, Apologet., cap. 46, pag. 500, et lib. de Pall., cap. 4). Nonne autem Hieronymus ad hunc Tertulliani locum collineasse videtur, ubi aiebat Diogenem lutatis pedibus conculcasse Platonis divitis toros (Hieronym., lib. II, adv. Jovianian., pag. 203.; Laert., lib. VI in vit. Diogen., § 26)? Sed ante utrumque Laertius narrat Diogenem dum Platonis στρώματα calcaret, dixisse πατῶ τὴν Πλάτωνος κενοσπουδίαν, Calco Platonis inane studium, ipsique Platonem respondisse: Ὅσον τοῦ τύφου διαφαίνεις, δοκῶν μὴ τετυφοῦσθαι: Quantum fastum ostendis, qui nullo tumere fastu videri cupis! aut ut alii ferunt, dixit Diogenes: πατῶ τὸν Πλάτωνος τύφον, Calco Platonis fastum; cui Plato respondit: ἑτέρῳ γε τύφῳ, sed alio fasto. Cui autem 0932A Auctor noster dixerit lutulentis, sive coenulentis, aut, ut ait Hieronymus, lutatis, seu luto infectis pedibus, audies ex eodem Laertio ductos ab hoc Diogene discipulos sine calceis ἀνυποδήτους, cum ille γυμνοῖς ποσὶ χιόνα ἐπάτει nudis pedibus nivem calcabat. Quamvis ergo tantam paupertatem palam profiteretur, non minus tamen quam dives Plato superbiae et arrogantiae vitio inflatus erat.

Superbis itaque illis philosophis Tertullianus rite opponit Christianum, qui nec in pauperem, multo minus in divitem superbit (Tertullian., Apologet, cap. 46, pag. 500. Ibid. cap. 25, pag. 422). Christianis enimvero, fraternitatis vinculo, ut supra animadvertimus, et sanctitatis spiritu conjunctis, omnia praeter uxores, communia erant, nullaque de superiore 0932B gradu aut dignitate contentio.

Dehinc vero si agatur, inquit Tertullianus (Ibid. cap. 46, pag. 500), de modestia, quae in animo est continens moderatio cupiditatum, nulla sane institui potest Christianos inter et gentiles comparatio. Nam Pythagoras, uti ille ait, apud Thurios, Zenon apud Priennenses tyrannidem affectant. Litteris quippe a Laertio proditum legimus incensam à Crotoniatis Milonis domum, ubi tunc erat Pythagoras, τυραννίδος ἐπίθεσιν εὐλαβούμενοι, Cum ejus tyrannidem metuerent (Laert. lib. VIII, in vit. Pythag. § 38). Excitati autem hujus incendii, quo vivum Pythagoram exuri volebant, ac belli ipsi discipulisque ejus illati mentionem Tzetzes et Iamblicus fecere (Tzetz. chiliad. 11. V. 67. et seqq. Iambl. in vit. Pythag. cap. 35, tom. 1, Apparat. 0932C pag. 1246 et seqq.). Quorsum ergo illud incendium et bellum, nisi quia res novas, ac tyrannidem usurpare moliebatur, aut, ut ait Laertius, hoc alii, ne ille tentaret, revera timebant? Jam vero observavimus Zenonem Eleatem, cum a tyranno Demysio seu Nearcho ad arcanum aliquod haud dubie conjurationis prodendum cruciatibus torqueretur, linguam suam expuisse in tyrannum. Nobis quidem non latet hanc animi fortitudinem Anaxarcho à quibusdam, puta Plinio, et Valerio Maximo, ab aliis Diomedonti tribui. Sed plures alii, a nobis loco proxime memorato laudati, eam Zenoni Eleati adscribunt. Ex iis autem unus est Plutarchus, qui testificatur Zenonem Parmenidis γνώριπον discipulum (Plutarch. lib: I, ad Colot., pag. 1126), vel sicuti aliis, teste Laertio, placuit, natura aut adoptione filium, tantis tormentis a 0932D natura aut adoptione filium, tantis tormentis a Demysio tyranno excruciatum, quia insidias illi paraverat. Philostratus vero: Ζήνων ὁ Ελεάτης, inquit, τὴν Νεάρχου τοῦ Μύσοῦ καταβαλὼν τυραννίδα, ἥλω, καὶ στρεβλωθεὶς, τοὺς μὲν ἑαυτοῦ ξυνωμότας ἀπεσιώπησεν· οἵ δὲ ἦσαν τῳ τυράννῳ βεβαιοι, διαβάλλων τουτους ὡς οὐ βεβαίους· οἱ μὲν ὡς ἐπ᾽ ἀληθέσι ταῖς αἰτίαις ἀπέθανον· ὁ δ᾽ ἐλεύθερα τὰ Μυσων ἤγαγε, τὴν τυραννίδα περὶ ἐαυτῇ σφήλας. Zeno Eleates Nearchi Mysii tyrannidem evertere tentans, deprehensusque, cum variis suppliciis torqueretur, socios conjurationis minime prodidit: sed quos tyranno fidissimos noverat, calumniatus, ut morte damnarentur effecit. Ipse autem Mysiam liberavit, tyrannidem in se ipsam errare faciens (Philostrat. lib. VII, 0933A de Vit. Apoll., cap. 1, pag. 320). Cives enim, facto repentino impetu, sicut ait Laertius, lapidibus illum obruerunt (Laert. lib. IX, in vita Zenonis, § 27). Addamus hoc latini Ciceronis testimonium: Zeno Eleates perpessus est omnia potius, quam conscios delendae tyrannidis indicaret. Alibi vero illum simpliciter in tormentis necatum tradidit (Cicer. lib. II Tuscul. pag. 146, lin. 2 et lib. III de Natur. Deor. pag. 252, lin. 28).

Sed quia plures Zenonis nomine appellati sunt, non minima forsitan dubitandi ratio est utrum is quem Tertullianus Zenonem simpliciter nuncupat, ipse sit Zenon Eleates, qui quidem non dicitur affectasse, sed voluisse potius subvertere tyrannidem. Verum responderi poterit illum dum insidias tyranno moliretur, tum cogitasse de regno illius occupando. 0933B Praeterea, cum magna fuerit de hujus Zenonis morte opinionum varietas, quid mirum si Tertullianus, alios secutus, singulare aliquid de hoc Zenone tradiderit? Caeterum si quis alium nobis Zenonem indicet, et certius probaverit tyrannidem ab illo fuisse affectatam, manus illico dabimus. At de Zenone postea adhuc agendum.

Contra autem christianus ab illa regnandi, et in aliorum regna invadendi cupiditate per quam longissime abest; ut pote qui nec edilitatem, ait Tertullianus, hoc est, nullum magistratum, nullum publicum munus affectat. Aedilis autem, ut post Varronem annotat Festus, initio quidem dictus est, qui divinarum privatarumque aedium curam gerebat. Sed hoc nomen ad alios magistratus postea translatum est (Tertullian. 0933C Apologet. cap. 46, pag. 500; Varro, lib. IV, de ling. latin. § 14; Fest. lib. XX, de signific. Verbor. ad Verbum Aedilis).

Tum deinde Tertullianus, si de animi aequitate (nostri codices manu antiqua exarati, priscaeque editiones aequanimitate) hoc est, aequa sedati animi constitutione, congrediar, ecce praesto nobis est Lycurgus, qui apocarteresim optavit, quod leges ejus Lacones emendassent (Tertullian. loc. cit.), quemadmodum superius explicavimus. At christianus, uti ait auctor noster, etiam damnatus ab ethnicis suam propter religionem, tum servata semper eadem animi aequalitate, gratias agit, sicut postea ostendemus (Infr. cap. 16, art. 3).

Pergit idem ipse auctor noster: Si de fide, omnibus semper servanda, christianus cum ethnico componatur, 0933D Anaxagoras depositum negavit hospitibus. Nonne autem ibi alludit adscriptam a Plutarcho historiam Periclis, qui repetundarum, peculatus, atque pecuniae, quae apud Prytanas deposita fuerat, expensae accusatus, ut se purgaret, Anaxagoram trepidans ejecit ex urbe, misitque in exilium (Plutarch. in Vita Periclis, pag. 169, tom. I). Verum christianus, uti adjecit Tertullianus, extra fidelis vocatur (Tertullian. ibid.), id est, non solum suis christianis, sed etiam exteris quibuscunque hominibus datam fidem praestat semper illibatam. Plura autem de deposito a christianis fideliter servando Ambrosius in suis de Ministrorum officiis, alioque in libro disputat, ibique dixit: Nihil interest utrum abjures depositum, an doleas 0934A restitutum. In utroque fidei ambiguum vitae periculum est (Ambros., lib. II de offic., cap. 36, pag. 105 et seq. ac lib. 1, de excess. Satyr. § 3, pag. 1144).

Praeterea, si de simplicitate, ait Tertullianus, consistam, tanto magis in eam peccat gentilis, quanto magis christianus illam assequi conatur. Nam Aristoteles familiarem suum Hermiam turpiter loco excedere fecit (Tertullian. Apologet., cap. 46, pag. 500). At Laertio si credimus, Hermias ille eunuchus fuit, et Atarnensium Rex Ἀταρνέων τύραννος (Laert. lib. V, in vit. Aristot., § 3), ad quem cum Aristoteles venisset, illius amicitiam sibi ita conciliavit, ut impetraverit filiam ejus, sive concubinam, quam adamabat, dari sibi uxorem, sicut alibi a nobis annotatum (tom. I Apparat., pag. 1152). In animi autem omnino 0934B grati testimonium Aristoteles fertur immolasse mulieri, ac in illius et Hermiae honorem scripsisse hymnum, propter quem impietatis accusatus est (Athen. lib. XV, Deipnos., cap. 16, pag. 696, Suid. ad v.) Sed quo haec pluribus testibus confirmantur, eo difficilius probatu cur et quomodo Hermias ab eo aut ex regno, vel ex hac vita ejectus sit. Aristocles enim, ejusdem Aristotelis discipulus, fatetur quidem illum multis calumniis lacessitum, quas confutare ibidem connititur (Aristocl. apud Euseb., lib. XIV Praepar. Evang., pag. 791 et seqq.). At nimia haud dubie in magistrum suum animi propensione multa procul dubio dissimulare potuit. Quid igitur, si haec Aristoclis adulatio eo magis Tertulliano suspecta fuerit, quo certius aliunde didicerat laesum ab Aristotele etiam 0934C amicissimum sibi Hermiam. Nam illi opponit christianum hominem, qui nec inimicum suum laedit (Tertullian. Apologet., cap. 46, pag. 500, ibid. cap. 31 et 37), ut divinis, quemadmodum saepius observatum est, obtemperet praeceptis, quibus jubetur nullum odisse, laedenti vicem non reddere, diligere inimicos, ac pro iis Deum precari.

Pergit ille: Idem Aristoteles tam turpiter Alexandro regendo potius adulatur, quam Plato a Dionysio venditatur (Ib., c. 46, p. 500). Quidam vero quibus obscurior haec phrasis visa est, ibi potitus pro potius legendum esse existimant. Sed frustra, et contra codicum omnium reclamationem. Quid enimvero si adverbium potius ab auctore nostro sumatur pro citius, prius, sive etiam magis, ita ut illius sensus sit: Aristoteles 0934D Alexandri Magni, sicuti nemo nescit, praeceptor, citius magisque turpiter ei adulatus est, quam nequiter Plato a Dionysio tyranno venditatus fuit. De Platonis autem venditione alibi disseruimus (tom. I Apparat., pag. 554, 620, 1144, et Dissert. in Lactant:, cap. 39, art. 10). Nec minus constat Aristotelem adulatum esse Alexandro, cujus ambitionem, ut alia vitia taceamus, non modo non repressit, sed fovit, et adulationis artificio emollivit ταύτην μὲν οὖν, ait Plutarchus, τὴν φιλοτιμίαν αὐτοῦ παραμυθούμενος (Plutarch. in Vit. Alexandr., pag. 668, tom. 1).

Tum dehinc Tertullianus: Aristippus in purpura sub magna gravitatis specie nepotatur, id est, luxuriose et intemperanter vixit. Memoriae autem Laertius mandavit 0935A Dionysium jussisse, ut quodam in convivio singuli veste purpurea induti saltarent (Laert., lib. II in Vit. Aristip. § 78): Quod quidem cum Plato recusasset, Aristippus veste hac prompte sumpta, coepit saltare, hosque quos Gregorius Nazianzenus, et Suidas Euripidis esse affirmant (Greg. Naz. carm. lamb. 18, pag. 209, Suid. ad v. Ἀρίστιππος) versus recitavit:

.... Καὶ γὰρ ἐν βακχεύμασιν
Ὁ νοῦς ὁ σόφρων οὐ διαφθαρήσεται.
... Neque in sacris Liberi
Sapientum pudica mens umquam corrumpitur.
Adire poteris Gregorium Nazianzenum, qui ibi aliorum philosophorum vitia componit cum Christianorum virtutibus (Greg. Naz. loc. cit.). Porro autem de eodem Aristippo, sed tacito ejus nomine, Tertullianus noster alibi: Audio, inquit, et in purpura philosophatum 0935B (Tertull. lib. de Pallio, cap. 4; idem, Apologet., cap. 46, pag. 500).

Demum ille adjecit: Hippias dum civitati insidias disponit, occiditur: hoc pro suis, omni atrocitate dissipatis, nemo unquam tentavit christianus. Mirum sane quam corruptum sit in manuscriptis codicibus Hippiae nomen. In duobus siquidem nostris antiquioribus legitur Icthidias, in duobus recentioribus Colbertinis Icthiclias, in quibusdam aliis Hidias, quod proprius accedit ad illud Hippias, in editis exhibitum. At de Hippia nostrum auctorem revera intelligendum esse confirmari sane potest his Ciceronis verbis: Nefarius Hippias, Pisistrati filius, qui in Marathonia pugna cecidit, arma contra patriam ferens (Cic., lib. IX ad Attic. epist. 12, pag. 306). Plura autem de illo Herodotus, 0935C Pausanias, Suidas, et alii (Herodot., lib. I, § 61, lib. V, § 93 et seqq. Pausan., lib. I, pag. 20, Suid. ad v. Ἱππίας). Sed non adeo certum est hunc ipsum esse, de quo tanquam philosopho Tertullianus loquitur, nisi eum philosophiae operam dedisse probaveris.

Alius ab eodem Suida memoratur Hippias Sophista et philosophus, Hehesidami discipulus, qui animum sua sorte contentum esse docebat. Nonne autem is est, qui a Cicerone, ut alibi diximus (tom. I Apparat., pag. 1222), plurimum laudatus, gloriabatur nihil esse ulla in arte quod ipse nesciret? Sed si hic philosophus fuit, nobis certe neque Cicero, neque Suidas, qua morte obierit, indicarunt. Vero itaque similius pluribus haud dubie videbitur factum a Tertulliano de priore Hippia sermonem, nisi hujus philosophi 0935D nomen in ejus textu ab oscitantibus librariis fuerit corruptum.

At certo certius est quod ille addidit nihil unquam contra patriam suam attentatum a christianis, tametsi omni atrocitate suppliciorum, sibi ob religionem suam inflictorum, dissipatis, seu laceratis et enecatis (Tertullian. Apologet., cap. 46, pag. 500). A Christo namque edocti, columbarum simplicitatem imitabantur, neminemque laedentes, de omnibus studebant bene mereri, et iis etiam, qui illos tanta crudelitate trucidabant.

Quis autem jam facile non cernit quam recte Tertullianus (Ibid.) post institutas inter philosophos gentiles et Christianos comparationes, his verbis concludat: 0936A Adeo quid (quaedam editiones: Quid adeo) simile, supple habent, philosophus et christianus? Graeciae, ubi potissimum philosophi floruerunt, et coeli, id est, veri Dei et Christi discipulus? Quid philosophus famae negotiator, sive gloriae animal, ut paulo ante dictum est, et Christianus vitae (editio Rigaltii et aliae deinceps salutis) negotiator? Quid philosophus verborum tantum, et christianus factorum operator? Quid Christianus rerum aedificator, et philosophus destructor? Quid philosophus amicus, Christianus inimicus erroris, commune habent? At Rigaltius propria auctoritate haec posteriora verba resecavit. Tum deinde in codicibus nostris ineditis, et editis vetustioribus: Quid veritatis interpolator, et integrator, et expressor, et furator ejus et custos. Rigaltius vero haec ita immutavit: 0936B interpolator erroris, et integrator veritatis; et furator ejus et custos? Sed quia emendatio illa nullius codicis fide nititur, ab illo haud dubie facta est; quoniam illa verba obscuriora, nec satis elegantia videbantur. Quid tamen prohibet quominus qualia in codicibus nostris descripta sunt, genuina esse dicantur, hicque sit eorum sensus: Philosophus est veritatis, in sacra nostra Scriptura traditae, interpolator, quia errores suos interponendo, novam ei formam dedit: est etiam furator, quandoquidem, ut saepius diximus, plura ex illa decerpsit, ac corrupit. Christianus autem veritatis est integrator, et expressor et custos; quia illam integram exhibet, exprimit, et custodit. Neque porro Rigaltius ibi manus suas continuit, sed abstulit adhuc haec subsequentia verba: 0936C Antiquior omnibus veritas, ni fallor. Quo autem jure haec dempserit, ex audacioribus aliis ejus correctionibus satis intelligitur. Nobis porro sufficiat annotasse varias textus Tertulliani lectiones, ac quam recte asserat longe praestantiorem esse Christianorum quam philosophorum doctrinam, moresque illorum, quam quorumlibet ethnicorum, castiores et sanctiores. Jam vero de his comparationibus in nostra ad Minucii Octavium dissertatione egimus (Dissertat. in Minut., cap. 13, art. 4).

 Caput XII Caput XIV