Jump to content

Dissertatio in Tertulliani Apologeticum, Ad nationes et Ad Scapulam/Caput XV

E Wikisource
 Caput XIV Caput XVI 

Caput XV. De sacris Christianorum synaxibus.


Articulus Primus. Quam ob caussam Christiani sacros coetus inirent; de fusis ibi precibus, ac potissimum pro mora finis; de sacrarum Scripturarum lectione, et cohortationibus; de praesidibus, probatis, senioribus, et honorem nullo pretio, sed testimonio adeptis.

0948B

Nihil plane in tota Christianorum disciplina, eorumque moribus erat, quod acrioribus ethnici vexaverint calumniis, quam illorum synaxes, ac solemnes ad sacra mysteria agenda conventus. Quamobrem Tertullianus impudentem calumniatorum audaciam non alio validiori argumento penitus comprimi posse censuit, quam sincera et simplici eorum, quae in iis agebantur, expositione. Primum itaque enarrat quem 0948C in finem Christiani congregarentur: Coimus, inquit, in coetum et congregationem ut ad Deum, quasi manu facta, precationibus ambiamus orantes (Tertul. Apolog., cap. 39, p. 467). Sed haec totidem verbis in omnibus nostris codicibus manuscriptis, et antiquis editionibus habentur, Rigaltio longiora, ac forte obscuriora visa sunt. In textu igitur contra ipsius, quo usus est, antiquioris codicis fidem, haec tantum voluit retineri: Coimus ad Deum, quasi manu facta, precationibus ambiamus. Cur autem tot verba deleverit contra unanimem codicum consensum, ne minimam quidem reddit rationem. Siccine ergo Rigaltio licuit tam veteris Scriptoris librum tanquam suum pro libito corrigere, ac quae volebat ex illo demere, et amputare? Dixit autem Tertullianus: Coimus in coetum et congregationem, 0948D sicuti Cicero post Terentium: Coimus in Piraeum (Cicer., lib. VII, epist. 3, ad Attic., pag. 275, lin. 8, Terent. Eunuch., act. III, scen. 4, v. 1), Virgilius autem canebat:

<poem> ... Socium virtus coit omnis in unum. (Virgil. lib. X Aeneid., v. 410.) Sic autem congregati Christiani quasi manu facta undique Deum cingebant, et ambiebant, ut simul orantes divinam ejus misericordiam precationibus suis flecterent. Nec ingratam illi vim faciebant: Nam haec vis, inquit Auctor noster, Deo grata est (Tertullian. Apologet., cap. 39, pag. 467), qua Christiani, conjunctis omnium precibus, eum formidabilia 0949A justitiae arma ponere, ac postulata divinae clementiae dona sibi non denegare quadam quasi violentia cogebant. </poem>

In hunc autem modum orabant non pro se ipsis tantum, sed etiam pro imperatoribus, uti ille adhuc ait, pro ministris eorum, ac potestatibus (Tertull., ibid.), id est, magistratibus et praesidibus, sive urbium, sive provinciarum, et iis omnibus quorum ministerio ad regendos populos utebantur; pro statu saeculi, id est, imperii, ut firmus esset ac stabilis, nec bellis, aut seditionibus concuteretur; pro rerum quiete; ut omnes fruerentur semper optandae pacis bono. Noverant enim Christiani, quod Apostolus praeceperat fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus, 0949B et omnibus qui in sublimitate sunt; ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate (I ad Timoth., cap. II, v. 1 et 2). Dehis porro precibus, quas Christiani in suis synaxibus pro se et aliis fundere solebant, alibi disseruimus (Dissertat. in Arnob., cap. 8, art. 2).

Quapropter illud nunc observare tantum juvat, quod ibidem Tertullianus adjecit, Christianos in hisce synaxibus Deum adhuc precatos fuisse pro mora finis (Tertullian. Apologet., cap. 39, pag. 467). Quis autem, amabo te, ille finis erat, nisi totius mundi, quem cum Romani imperii ruina evertendum esse opinabantur (Idem, lib. ad Scapul., cap. 2). Quamvis autem haec, de qua aliquid postea dicendum (Infr., cap. 21, art. 1), omnino falsa sit opinio, inde tamen intelligimus 0949C Christianos toties Deum pro Romani imperii diuturnitate orasse, quoties illum pro afferenda mundi, finiendi mora precabantur. In suum enim animum, praepostere quidem, sed penitus tamen induxerant clausulam saeculi, ipsa adhuc sunt Auctoris nostri verba, Romani imperii commeatu retardari (Idem, Apologet., cap. 32, pag. 447).

At quantum haec falsa, tantum illa vera sunt, quae in sacris Christianorum synaxibus acta sic commemorat: Coimus ad litterarum divinarum commemorationem (Ibid., cap. 39, p. 34), id est, earum lectionem et recitationem. Nam in hoc fidelium coetu: τὰ ἀπομνημονεύματα, ut ait Justinus martyr, τῶν ἀποστόλων, ἣ τὰ συγγράμματα τῶν προφητῶν ἀναγινώσκεται μέχρις ἐγχωρεῖ. Commentaria apostolorum, aut scripta apostolorum, 0949D quoad tempus fert, leguntur (Justin. Apolog. 1, n. 67), aut ut ait Tertullianus: Si quid praesentium temporum, quibus ethnici in Christianos tanta crudelitate grassabantur, qualitas aut praemonere cogit, aut recognoscere (Tertullian., loc. cit.). His enim sacris vocibus fidem pascebant, erigebant spem, ac fiduciam securitatemque suam figebant. Tradita quoque in eis morum praecepta saepius relegendo et audiendo, firmiorem reddebant disciplinam suam, ac recte vivendi rationem.

Sacrae vero Scripturae lectionem excipiebant exhortationes, ait Auctor noster. Antea Justinus martyr: Εἶτα, inquit, παυσαμένου τοῦ ἀναγινώσκοντος, ὁ προεστὼς διὰ λόγου τὴν νουθεσίαν καὶ πρόκλησιν τῆς 0950A τῶν καλῶν τούτων μιμήσεως ποιεῖται. Deinde lectore quiescente, praesidens admonitionem facit, qua ad tam pulchrarum rerum imitationem alios provocat et hortatur (Justin, ib.). Atque ita ille explicatius enarrat, quae, et a quo, et quam ob causam factae fuerint illae exhortationes.

Eas autem, pergit Tertullianus, proxime sequebantur castigationes, et censura divina (Tertull., ibid.), quas quidem Justinus martyr, aut quia brevitati consulebat, aut quia ad propositum suum parum faciebant, penitus praetermisit. At Origenes diserte primum asserit Christianos sui temporis operam omnibus modis dedisse, ut eorum conventus et synaxes prudentibus hominibus complerentur, quibus quidquid egregium et divinum habemus, popularibus sermonibus 0950B ac pro singulorum captu explicabatur (Origen., lib. III contr. Cels.).

Tum deinde Tertullianus, continuo adjecit ab iisdem coetibus eos prorsus ejectos, qui peccatis, atque in primis libidine sordidati erant (Tertullian. Apologet., cap. 39, p. 469). Triplex vero fuit, ut suo loco ostendemus, peccatorum criminumque genus propter quod lata, ad exemplum Apostoli (Paul., epist. I ad Corinth., cap. V, v. 3 et seq.), in reos excommunicationis sententia, ab ecclesiae ingressu arcebantur. Non prius autem absolvi poterant, quam horumce criminum publicam poenitentiam egissent.

Antea tamen illorum peccata debebant diligentissime examinari et agnosci. Quamobrem judicatur, ait Auctor noster, magno cum pondere, ut apud certos de 0950C Dei conspectu; summumque futuri judicii praejudicium est, si quis ita deliquerit, ut a communicatione orationis, et conventus, et omnis sancti commercii relegetur (Tertullian. Apologet., cap. 39, p. 469). Summa igitur cura, et qua major nulla esse poterat, investigabant, quae et qualia erant reorum peccata, atque in convictos sententiam ferebant, quasi Deum, supremum omnium judicem, ante oculos habuissent. Ea itaque sententia maximum erat judicii, a Deo in ipso mundi fine ferendi praejudicium. Nam sicut ad Pomponium scripsit postea Cyprianus: Apud fideles servos Dei spiritali gladio excommunicationis superbi et contumaces necantur, dum de Ecclesia ejiciuntur. Neque enim vivere foris possunt, cum domus Dei una sit, et nemini salus esse nisi in Ecclesia possit (Cyprian., 0950D epist. 5, ad Pomp.).

Prosequitur Tertullianus: Praesident his Christianorum coetibus, probati quique seniores (Tertullian., loc. cit.). Nobis autem non explicat qui fuerint illi seniores praesidentes, quos, sicut ibi hoc solo nomine, ita in alio, ubi de iisdem synaxibus disserit, praesidentes tantummodo appellat: Eucharistiae sacramentum, inquit, et in tempore victus et omnibus mandatum a Domino etiam antelucanis coetibus, nec de aliorum manu, quam praesidentium sumimus (Idem, liv. de Coron. milit., cap. 3). A Justino etiam martyre, ut paulo ante vidimus, singularum synaxeon praeses, προεστώς tantum nuncupatur. Verum ipsemet Tertullianus ubi de sacri baptismatis, in iisdem synaxibus collati, 0951A administratione disputat, aperte designat qui sint hi praesides. Ibi autem haec ipsamet ejus verba legimus: Dandi quidem baptismatis habet jus summus sacerdos, qui est Episcopus, dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate, propter Ecclesiae honorem, quo salvo, salva pax est (Idem, lib. de Baptism., cap. 17). Episcopi igitur his aliisque Christianorum synaxibus praesidebant, et eorum auctoritate, presbyteri et diaconi.

Cur autem seniores ab illo vocarentur, his discere est Cypriani verbis: Jampridem per omnes provincias, et per urbes singulas, ordinati sunt episcopi in aetate antiqui, in fide integri, in pressura probati, in persecutione proscripti (Cyrprian., epist. 55 ad Antoni.). Cernis ibi episcopos vocari in aetate antiquos, ac 0951B proinde seniores. Nonne ergo eo nomine Tertullianus episcopos designavit, quorum saltem plurimi suo tempore seniores erant, et aetate provecti? Ad haec vero, ab eodem Cypriano dicuntur in pressura, id est, cruciatibus pro Christi fide constanter toleratis probati. Alio tamen sensu ab Auctore nostro simpliciter nuncupantur probati, nimirum aliorum suffragio ob vitae suae sanctimoniam probati et electi. Ipse enimvero haec ibidem subjunxit: Honorem istum non pretio, sed testimonio adepti. Neque enim pretio ulla res Dei constat (Tertullian. Apologet., cap. 39, p. 469 et seq.). Nemo autem, uti putamus, negabit ibi a Tertulliano hisce verbis honorem istum designari sacros ministrorum Dei ordines, qui nullo penitus, quantumvis minimo, pretio, sed certo et gravi religiosorum 0951C hominum testimonio viris probatis et electis conferri debebant. Rationem si quaeras, hanc ab Ambrosio, dictis Tertulliani plane congruentem, accipe: Habes Domini praeceptum vatis Elisaei, Giezum punientis, exemplum gratis dare, nec vendere ministerium, sed offerre; non enim pretio taxatur Dei gratia; nec in sacramentis lucrum quaerere, sed obsequium sacerdotis (Ambros., lib. IV Exposition. in Luc., § 52). Et paulo post: Inexpiabilis est enim venditi culpa ministerii et gratia: vindicta coelestis transit ad posteros (Ibid., § 53). Postea id confirmat exemplo Simonis Magi (Ibid., lib. IX, § 19), a quo simonia, tam saepe canonibus Ecclesiae, ac sanctorum Patrum scriptis damnata, nomen accepit.


Acticulus II. De stipe, quam Christiani in suis synaxibus offerebant; ubi reposita fuerit; utrum illorum charitas tempore Tertulliani refrixerit; ac quibus, et ad quos usus quae ab eis dabantur dispensata sint.

0951D

Quanquam Tertulliani tempore ab Ecclesia penitus exsularet omnis simoniaca labes; in ea tamen domo, in quam Christiani ad synaxes agendas solito more convolabant, repositum erat arcae genus, sicuti ille ait, non dehonoraria summa, quasi redemptae religionis (Tertullian. Apologet., c. 39, p. 469). Atque ita quidem in duobus antiquioribus nostris codicibus. In duobus vero recentioribus Colbertinis, non de honoraria. 0952A In priscis ac quibusdam recentioribus excusis non de oneraria. Pessime tandem in Pamelii editione non de ordinaria. Nam singulis saltem mensibus, ut mox dicetur, ea summa deferebatur. Primam itaque lectionem caeteris praetulit Rigaltius, tum quia in vetustissimo codice habetur, tum quia hoc nomine dehonoraria significari putat summam, quae nec venalis, nec redemptae, ut ait Tertullianus, religionis, atque ita nulli dehonestamento erat. Minus itaque bene ex hoc nomine illa duo de honoraria a librariis facta sunt; nisi his significari velis hanc summam a christianis, qui a gentilium fastu omnino abhorrebant, non dari ad aliquem humanum honorem aucupandum. Si vero legendum censeas non de oneraria summa, quae videlicet Christianis nec molesta, nec oneri erat, haec 0952B lectio non minus quam Rigaltiana confirmari potest his sequentibus Tertulliani verbis: Modicam unusquisque stipem menstrua die, vel cum velit, et si modo velit, et si modo possit, apponit. Nam nemo compellitur, sed sponte confert (Ibid.). Non magno igitur vel honori, vel oneri esse poterat ea modica pecunia, quam unusquisque pro libito ac facultate offerebat. Quod autem adjecit eam non esse quasi redemptae religionis (Idem, ibid., cap. 13 et 42), his verbis ethnicos perstringit, qui sacra omnia venalia, ut ipse ait, et infra ostendemus, habebant, et pro eis exigebant mercedem.

Testatum posthaec Tertullianus facit eam summam sive stipem a Christianis datam fuisse menstrua die (Ibid., cap. 39, p. 469), hoc est, semel unoquoque 0952C mense. Stipem enim menstruam sic explicat Marcianus: Permittitur tenuioribus stipem menstruam conferre, dum tamen semel in mense coeant, quod non in Urbe, sed in Italia, et provinciis locum habere divus quoque Severus rescripsit (Lib. XLVII Digest., titul. 22, leg. 1). Eodem autem Severo imperante haec, uti supra annotatum est, Tertullianus scribebat.

Quid ergo, inquiet aliquis, numquid tunc refrixerat Christianorum charitas? Nonne Apostolus ad Corinthios scripserat: De collectis quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. Per unam sabbati unusquisque vestrum seponat, recondens quod ei bene placuerit; ut non, cum venero, tunc collectae fiant (Paul. Epist. I ad Corinth., cap. XVI, v. 1 et 2). Neque ibi ille tantum, sed in cunctis pene 0952D epistolis suis, ait Hieronymus, loquitur, et praecipit Ecclesiis gentium per unam sabbati, hoc est, die dominico omnes conferre debere, quae Hierosolymam in sanctorum solatia dirigantur (Hieronym. lib. advers. Vigilant.). Jussit ergo Apostolus hasce collectas singulis dominicis fieri, ac pecuniam apud aliquos deponi, donec egenis aliisque miseris et indigentibus mitteretur. Litteris quoque Justinus martyr mandavit hunc morem suo tempore servatum, ac singulis quibusque synaxibus, die solis sive dominico coactis: οἱ εὐποροῦντες καὶ βουλόμενοι, κατὰ προαίρεσιν ἕκαστος τὴν ἑαυτοῦ, ὃ βούλεται δίδωσι, καὶ τὸ συλλεγόμενον παρὰ τῷ προεστῶτι ἀποτίθεται. Qui copiosiores sunt, et volunt, pro arbitrio quisque suo quod visum est, contribuunt, et quod 0953A ita colligitur, apud praepositum deponitur (Justin. martyr. Apolog. 1, n. 67).

Si ergo Tertulliani aetate hanc stipem menstrua tantum die, eamque modicam Christiani erogabant, nonne illorum misericordia et charitas, non parum, uti antea annotabamus (supr. cap. 12, art. 3), imminuta et debilitata erat? Neque Cyprianus, ibi a nobis citatus, id dissimulat, qui de duriori matronae christianae in pauperes et miseros animo sic conqueritur: Locuples et dives es, et dominicum celebrare te credis, quae corbonam omnino non respicis, quae in dominicum sine sacrificio venis, quae partem de sacrificio, quod pauper obtulit, sumis (Cyprian. Oper. et Eleemos.). Verum tametsi quidam tunc avaritiae vitio correpti, nullam ea die stipem conferrent, multi 0953B nihilominus plura non solum menstrua die, sed sicut ait Tertullianus, cum volebant, pauperibus distribuenda largiebantur. Ibi enimvero ille declarat tantam fuisse illam Christianorum liberalitatem, ut ejusmodi vel maximae dilectionis operatio notam nimiae procul dubio pecuniarum effusionis nobis inurat penes quosdam, videlicet gentiles (Tertullian. Apologet., cap. 39, p. 471).

Quanta autem esset illa Christianorum largitio ac beneficentia ex subsequentibus adhuc agnosces Tertulliani verbis, quibus aperte asseverat eam, tanquam pietatis depositum, dispensatam fuisse egenis alendis humandisque, et pueris, ac puellis, re ac parentibus destitutis, jamque domesticis senibus, item naufragis; et si qui in metallis, sive ad metalla damnati, et si qui in 0953C insulis, seu in insulas relegati, vel in custodiis, id est, carceribus, duntaxat ex caussa Dei sectae, alumni confessionis suae fiunt (Ibid.), hoc est, christianae religionis sectatores, qui ob ejus confessionem his poenis affecti, pecunia a christianis liberaliter collata aluntur. Quamobrem ille suum ad Martyres librum sic orditur: Inter carnis alimenta, benedicti martyres designati, quae vobis et domina mater Ecclesia de uberibus suis, et singuli fratres de opibus suis propriis in carcerem subministrant, capite aliquid et a nobis, quod faciat ad spiritum quoque educandum (Idem, lib. ad Martyr., cap. 1). Et paulo post: Quae justa sunt caro non amittit, per curam Ecclesiae, et agapen fratrum (Ibid., cap. 2). Antea vero Justinus martyr, a nobis laudatus, dixerat hac pecunia praepositum, apud quem fuerat deposita, opitulari ὀρφανοῖς 0953D καὶ χήραις, καὶ τοῖς διὰ νόσον ἤ δι᾽ ἄλλην αἰτίαν λειπομένοις, καὶ τοῖς ἐν δεσμοῖς οὖσι, καὶ τοῖς παρεπιδήμοις οὖσι ξένοις, Orphanis et viduis, aut his qui propter morbum, aut aliquam aliam caussam egent, quique in vinculis sunt, et peregre advenientibus hospitibus (Justin. Apolog. 1, n. 67).

Nobis quoque Eusebius exhibet fragmentum epistolae Dionysii Corinthiorum episcopi ad Romanos, ubi illorum laudat consuetudinem, ab ipso ortam christianae religionis exordio, et a Sotere illorum episcopo auctam, qua Christianorum, etiam aliis in urbibus degentium, et ad metalla damnatorum inopiam vario beneficiorum genere sublevabant (Euseb. lib. IV Hist. 0954A Eccles., cap. 33, pag. 145). Quin etiam Cyprianus ad presbyteros et diaconos haec scripsit in verba: Quantum ad sumptus suggerendos sive illis, qui gloriosa voce Deum confessi in carcere sunt constituti, sive iis qui pauperes et indigentes laborant, et tamen in Domino perseverant, peto nihil desit, cum summa omnis, quae redacta est, illic sit apud clericos distributa propter ejusmodi casus; ut haberent plures unde ad necessitates et pressuras singulorum operari possint (Cyprian. epist. 5). Quomodo autem hac stipe et eleemosynis necessitatibus egentium subveniendum esset, sic ille constituit: Quod si penuriam talis, et necessitatem paupertatis obtendit, potest inter caeteros, qui alimentis Ecclesiae sustinentur, hujus quoque necessitas adjuvari; si tamen contentus sit frugalioribus, sed innocentibus 0954B cibis. (Idem, epist. 2, Eucratio). Eum itaque in modum, eamque ob caussam pecunia in synaxibus oblata, et apud clericos deposita, his, qui nominati sunt, indigentibus distribuebatur.

Quamobrem Tertullianus hanc christianorum charitatem, qua omnia praeter uxores, indiscreta habebant, tantum extollit, quantum in ethnicos eam, ut supra ostendimus, avaritia et cupiditate insatiabili dirimentes invehitur (Tertullian. Apologet. cap. 39, pag. 471). Nec mirum, ait ille, si ab hominibus adeo avaris nec christiana religione imbutis conviolatur tanta charitas, uti in antiquioribus nostris codicibus, et in antiquis editionibus scriptum est, in quarto autem simpliciter violatur, sed eodem semper sensu. Rigaltius tamen contra codicum omnium fidem posuit convivatur, 0954C id est, christiana charitas convivium facit. Sed haec correctio nullius firmatur codicis auctoritate. Deinde vero ibi Tertullianus loquitur de fraterna charitate, ab ethnicis adeo violata, ut christianorum coenulas, quibus ea potissimum alebatur, tanquam prodigas infamarent. Sed de his nunc agendum.


Articulus III. De data in Christianorum synaxibus coena, et praemissis ei precibus; ac contra impudentes ethnicorum calumnias ostenditur quam frugalis, sobria modestaque fuerit.

Compertum profecto ethnici habebant Christianos suis in synaxibus coenasse; sed ignorabant utique quanta modestia, frugalitate et pietate haec coena condita fuerit. Quapropter solito in eosdem Christianos 0954D effraenato furore semper inflammati: Coenulas nostras, inquit Tertullianus, praeterquam sceleris infames, ut prodigas sugillabant (Tertullian. Apologet. cap. 39, pag. 473). Duplex igitur erat hujusce accusationis caput. Et primum quidem illas sceleribus, nimirum infante occiso, ac horrendo carnis ejus pabulo, et turpissimo incestu fuisse infames. Sed totam hanc falsissimam accusationem, ut infra videbimus, Auctor noster funditus evertit. Alteram vero prodigalitatis criminationem conterit nuda ac verissima coenae illius expositione. Eum itaque narrantem audire, et ejus verba nobiscum accurate examinare ne tibi, quaeso, grave sit. Sic autem ille. Coena nostra de nomine rationem 0955A sui ostendit: id vocatur, quod dilectio penes Graecos: in antiquis editionibus, vocatur ἀγάπη, id quod dilectio apud Graecos est (Tert. Apol. c. 39, p. 473). Numquid ergo his editionibus praefecti hanc graecam vocem addidere, quam graece nescientes librarii scribere ausi non sunt? Alio tamen in libro scripta latine invenitur, ubi ipse Tertullianus de martyribus in carcerem missis haec scribit: Quae justa sunt caro non amittit, per curam Ecclesiae et agapen fratrum (Idem. lib. ad Martyr., cap. 2). Ibi autem nomen illud sua propria significatione pro charitate et dilectione accipitur. Eo tamen nomine in ejus Apologetico, uti ab Origene (Origen. lib. I contr. Cels.), a nobis alibi citato (tom. I Apparat. pag. 715), vocatur Christianorum coena, in qua praecipue eminebat illorum mutua dilectio 0955B et charitas.

Illa igitur, in hujusce amoris pignus data, non poterat utique dissoluta esse et prodiga. At quamvis in illa aliquid fuisset effusi atque sumptuosi, non ideo tamen ab ethnicis vituperari debebat. Quantumvis enim care constitisset, hac indigentes juvabantur. Atqui, sicut optime observat Auctor noster: Lucrum est pietatis facere sumptum (Tertul. Apol. c. 39, pag. 473). Tantum vero aberat, ut Christiani in hanc coenam sumptus maximos facerent, ut summa sane frugalitate ac modestia praeberetur. Enimvero nihil intemperatum aut immoderatum, vel, sicut ait Tertullianus, nihil vilitatis, nihil immodestiae admittit (Ibid. p. 477). Nomen autem vile aliquando sumitur pro sordido et abjecto, aliquando etiam pro abundanti; quo sensu 0955C dixit Virgilius vilemque phaselum (Virgil. I Georg., v. 257), id est, ut animadvertit Servius, abundantem. Nam quod abundat, vile est; ut: vilibus aut onerat pomis. At si hoc posteriori significatu Auctor noster illud nomen accepit, sensus illius erit nihil in christianorum coena fuisse superfluum et redundans. Nobis tamen facilius persuadebitur adjectivum illud vile adhiberi priori sensu pro sordido et abjecto. Christianorum enim coenam opponit gentilium conviviis, in quibus infames parasiti, hominum omnium vilissimi admittebantur, ad contumelias, sicuti ille loquitur, saginandi. Nihil etiam immodestiae in illa cernebatur, atque plane discrepabat a memoratis ab illo ibidem gentilium epulis, et Bacchanalibus, de quibus nos alibi et infra adhuc agendum.

0955D Sacrae porro Christianorum mensae non prius discumbitur, inquit Tertullianus, quam oratio ad Deum praegustetur (Tertullian. Apologet. cap. 39, pag. 477). Jam autem dixerat antea illos ideo congregatos, ut Deum, sicuti animadvertimus, precarentur et exorarent. Nunc itaque de his precibus loquitur, quas coenae praemittere solebant. At certe a Justino martyre discimus eas fusas fuisse post sacrae Scripturae lectionem, et praepositi cohortationem, sed antequam panis, vinum et aqua offerrentur.

Pergit Tertullianus: Editur quantum esurientes capiunt (Ibid.); quae quidem nostrorum et veterum codicum editorum lectio est. Displicuit tamen illa Rigaltio, scribique propria auctoritate voluit, cupiunt, 0956A haud dubie quia putabat ibi significari neminem esse, qui ibi ad plus aut minus comedendum bibendumque cogeretur. Quid vero si Auctoris nostri sensus sit, tunc esurientes edisse non ultra, ut ipsemet postea loquitur (Ibid. cap. 42, pag. 491), aut perperam: sed quantum illi capiunt, ad famem nimirum moderate depellendam; atque ita ut ad cibum potumque sumendum necessitate non voluptate ducerentur? Continenter enim subjunxit: Bibitur, quantum pudicis utile est (Ibid. cap. 39, pag. 477), hoc est, ea sobrietate, qua pudicitia nullum inde detrimentum accipiat.

Hac itaque in cibo et potu temperantia, ita saturantur, inquit (Ibid.), id est, iis adeo temperate utuntur, ut qui meminerint etiam per noctem Deum adorandum sibi esse. Nos vero manifestum alibi cuilibet fecimus 0956B (tom. I Apparat., lib. III, dissert. 1, cap. 6, pag. 712 et seq.), tunc in more institutoque positum, ut christiani nocte ad Deum orandum surgerent. Quapropter ad uxorem suam ille scribebat: Latebisne tu..... cum etiam per noctem exsurgis oratum (Tertull. lib. II ad Uxor. cap. 5). Verum in eo Apologetici loco non de singulis noctibus agitur, sed iis tantum, quibus festi sacrarum synaxeon dies celebrabantur. Per illud tandem coenae tempus, inquit, Christiani ita fabulantur, ut qui sciant Deum audire (Idem, Apologet. cap. 39, pag. 477), quaecumque illi inter se de rebus colloquerentur divinis.

Addit insuper hymnos adhuc postea Deo decantatos, atque hinc, inquit, probatur quomodo is, a quo canebantur, biberit (Ibid.), id est, quanta sobrietate 0956C ac temperantia biberit. At quis hac tam sincera coenae christianae descriptione non intelligat quantum moderata, frugalis piaque fuerit?


Articulus IV. De his quae post coenam in Christianorum synaxibus agebantur; de aqua manuali; de accensis luminibus et synaxeon hora; de canticis et hymnis; de gratiarum actione, et christianorum discessu.

Post coenam, eo, quo exposuimus, modo, datam et finitam, tria adhuc a Christianis acta his Tertullianus verbis enarrat: Post aquam manualem, et lumina, ut quisque de Scripturis sanctis, vel de proprio ingenio potest, provocatur in medium Deo canere (Tertullian. Apologet. cap. 39, pag. 477). Primum itaque notavit 0956D aquam manualem, quae nimirum ad manus abluendas porrigebatur. Ea autem consuetudo non solum apud christianos, sed gentiles etiam invaluerat. Narrat enim Athenaeus ante et post coenam, a Graecis datam abluendis manibus aquam, primamque κατὰ χειρὸς, secundam ἀπονίψασθαι à veteribus appellari (Athenae. lib. XI Deipnosoph., cap. 18, pag. 408; id., lib. IV, cap. 1, pag. 128, et cap. 2, pag. 129). Quod quidem ille variis scriptorum testimoniis comprobat. Prius vero edidit fragmentum epistolae Hippolochi, qua scripserat expletos cibo convivas manus lavisse. Memoriae etiam Lampridius prodidit exhibita ab Heliogabalo parasitis fercula, ita ut per singula biberent, et manus, quasi comedissent, lavarent (Lamprid., in Vit. Heliogabal. 0957A pag. 343). Mos igitur ille manus post coenam abluendi, utpote honestus, a Christianis quoque observabatur. Videsis Theodoretum et alios (Theodoret. lib. I Hist. Eccles., cap. 18.).

Explicatu itaque difficiliora haud dubie plurimis videbuntur haec duo subsequentia Tertulliani verba: Et lumina. Nobis quidem id non latet, quod quidam annotarunt in Woverii codice scriptum ad lumina: sed is solus codex caeteris omnibus praeferri non debet. Ibi autem Auctor noster monitos procul dubio nos esse voluit tunc accensa fuisse lumina; quia sub vesperam Christiani congregabantur, coenabantque finito jam die, ac postquam ea omnia, quae enarravimus, facta fuerant. Ob necessitatem igitur, et ad fugandas, quemadmodum ille alibi significat, noctis tenebras haec lumina accendebantur (Tertullian. Apologet. 0957B cap. 7, pag. 306). Sed de his jam aliquid alibi observavimus, et postea adhuc animadvertemus (Dissertat. in Lactant. cap. 25, art. 2).

Nobis vero aliquis procul dubio objiciet: Si haec Christianorum synaxes sub vesperum cogebantur, ac noctis initio coenam illi inchoabant, cur idem Tertullianus hos coetus alibi antelucanos appellat? Cur alio in libro dixit: Eucharistiae sacramentum etiam antelucanis coetibus sumimus (Tertull. lib. de Coron. milit., cap. 3). Neque alio nomine a Plinio Secundo in sua ad Trajanum imperatorem epistola vocatos esse testatur. In ea siquidem, ut ipse Tertullianus retulit, Plinius scripserat nihil in sacramentis eorum christianorum se comperisse, quam coetus antelucanos ad canendum Christo et Deo (Idem, Apologet. 0957C cap. 2, pag. 273). Quin etiam hi coetus rursum a Tertulliano nominantur nocturnae convocationes: Quis nocturnis, inquit, convocationibus, si ita oportuerit, uxorem a latere suo adimi libenter feret? Et paulo post: Non sciet maritus quid secreto ante omnem cibum gustes, atque adeo matutinis horis; et si sciverit panem, non illum credit esse, qui dicitur (Idem, lib. II ad Uxor., cap. 4). Simili etiam modo Cyprianus ad Caecilium haec in verba scripsit: Nisi si in matutinis hoc quis veretur, ne per saporem vini redoleat sanguinem Christi (Cyprian. epist. 63, ad Caecil.). Quae tamen in aliis pluribus codicibus manuscriptis ita leguntur: Hoc quis veretur, ne vinum offerat, ne per saporem vini, odore flagrante, ab infideli conscientia odor vini horis matutinis fuerit agnitus, 0957D et agnoscatur esse christianus, dum nos sanguinem Christi in vini oblatione commemoramus.

Difficultatis hujus nodum quidam solvi posse autumant distinguendo duplex synaxeon genus. Unum enim esse aiunt, in quo Eucharistia a Christianis jejunis summo mane sumebatur. Alterum vero illud esse censent, de quo agimus, quod agapen vocabant, solebatque sub vesperam inchoari. Sed contra hanc responsionem facere videntur Socrates et Sozomenus, qui asserunt non eumdem ubique a christianis servatum coetus suos agendi morem. Narrant quippe in quibusdam Ecclesiis sabbato, in aliis dominica die actas synaxes: sacra quoque mysteria in nonnullis 0958A sub vesperam a coenatis, in aliis vero ante omnem cibum accepta (Socrat. lib. V Histor. Eccles., cap. 2, pag. 287; Soz. lib. VII Histor. Eccles. cap. 17. p. 735). Si autem illos de suo potius, quam antiquissimo atque etiam Tertulliani nostri tempore loqui dixerit, nec id facile probabit, nec multum proficiet. Nam Tertullianus, non secus atque Justinus martyr, uti ex iis patet quae superius annotavimus, disputat adversus ethnicos, qui tam falso, quam audacter clamitabant horrenda prorsus in Christianorum synaxibus scelera perpetrari, nonne ergo de omnibus plane synaxibus loquitur, in quibus ea, quae agebantur, breviter et vere exponit? Certum quoque est christianos quibusdam in solemnitatibus, sicut Paschalis festi totam noctem pervigilasse. Ad suam namque uxorem Tertullianus scripsit: Quis solemnibus Paschae abnoctantem securus 0958B sustinebit? (Tertull. lib. II ad Uxor., cap. 4). Sed in Apologetico non de his tantum, sed aliis synaxibus disserit, quas in multam noctem producere christiani consueverant. Nihil ergo prohibet quominus antelucani coetus, et nocturnae convocationes appellarentur.

Tertio Tertullianus narrat post illam Christianorum coenam, ut quisque de Scripturis sanctis vel de proprio ingenio potest, provocatur in medium Deo canere (Idem, Apologet., cap. 39, pag. 477). Remota itaque mensa, unusquisque hymnum aliquem, aut desumptum ex sacra Scriptura, aut proprio ingenio in honorem Dei compositum, in totius consessus et coronae medio canendum provocabatur. At Cyprianus Donatum ad psalmos quodam die concinendos hisce adhortatur 0958C verbis: Et quoniam feriata nunc quies, ac tempus est otiosum, quidquid, inclinato jam sole, in vesperam diei superest, ducamus hunc diem laeti, nec sit vel hora convivii gratia coelestis immunis: sonet psalmos convivium sobrium, et ut tibi memoria tenax est, vox canora, aggredere hoc munus ex more. Magis charissimos pasces, si sit nobis spiritalis auditio; prolectet aures religiosa dulcedo (Cyprian. lib. ad Donat., in fin.). Si quis autem objiciat ibi Cyprianum de sacris non loqui synaxibus, quid inde promovebit? Si enim in communibus coenis psalmi cantabantur, quanto potius in sacris synaxibus concini debebant? Et certe Plinius, ab ipso Tertulliano citatus (Tertullian. Apologet., cap. 39, pag. 467), ad Trajanum, sicut antea vidimus, scripserat non aliud 0958D crimen in anteculanis Christianorum congregationibus a se deprehensum, nisi quod hymnum Christo quasi Deo canerent. De his porro hymnis alibi disseruimus (Tom. I Apparat., pag. 413, 656 et 658).

Talis porro fuit hujus convivii finis, quale fuerat illius initium: Nam aeque oratio, ait Tertullianus, convivium dirimit. Finito itaque psalmorum, sive canticorum, vel hymnorum cantu, Christiani preces rursus ad gratias Deo agendas fundebant. Denique inde disceditur, verba adhuc sunt Tertulliani, ad eamdem curam modestiae et pudicitiae, qui non tam coenam coenaverint, quam disciplinam (Tertullian. Apologet., cap. 39, pag. 477), hoc est, normam pie sancteque vivendi, ac 0959A divinam et spiritalem qua pasti fuerant, doctrinam. At de hoc modesto, religioso, pudico Christianorum ab ecclesia discessu actum a nobis alibi fuit (tom. I Apparat., pag. 713).


Articulus V. Quomodo ex Therapeutarum conventibus ea confirmari possint, quae de Christianorum synaxibus dicta sunt.

Plura Philo judaeus, ac post illum Eusebius, de Therapeutarum conventibus memoriae mandarunt iis similia, quae in Christianorum synaxibus acta hactenus vidimus. Quamobrem cum haec mutuam sibi lucem dare possint, nemini ingratum, ac pluribus forsan non prorsus inutile fore putamus, si brevi enarratione ante omnium oculos ea ponamus, quae ab illis Therapeutis 0959B agebantur. Nam hi sive mosaicam legem, uti Philo opinatur, sive christianam, sicuti Eusebio visum est, sive ut recentioribus quibusdam placuit, utramque simul observarent, ex horum certe ritibus illa plane firmari possunt, quae de Christianis Tertullianus retulit.

Narrat autem Philo judaeus his Therapeutis, quos Eusebius Marci evangelistae discipulos esse existimat, septimum cujusque hebdomadis diem fuisse festum ac sacratum, sed eum in primis, qui post septem hebdomadas recurrit (Phil. de Vit. contempla., pag. 893, et 899 et seqq.; Euseb. lib. II Eccles. Histor. cap. 16 et seq., pag. 53 et seqq.). Omnes vero illi tam viri, quam mulieres eo die in unum locum, signo dato, conveniebant, inibantque convivium, ac sublatis 0959C in coelum oculis et manibus, precabantur ut Deo placeret. Absolutis precibus, discumbebant pro cujusque dignitate, ita tamen ut viri dextrum, foeminae vero, eaeque omnes pleraeque sponte sua virgines, sinistrum latus tenerent. Nihil autem in hoc convivio apponebatur nisi panis pro cibo, sal pro obsonio, et delicatioribus pro condimento hyssopus, sed omnibus pro potu aqua sola, aut frigida, aut senioribus calida; utpote qui vinum haberent pro veneno. Summum vero, per totum convivii tempus, omnium silentium erat, dum ab uno tantum aliqua proponebatur ex sacris Scripturis quaestio, vel proposita solvebatur.

Posthaec coetui praepositus hymnum a se compositum, aut sumptum ex sacris vatibus praecinebat, quem unusquisque suo ac decenti ordine imitabatur, caeteris 0959D tunc silentibus, qui in extrema tantum hymni clausula vocem sine sexus discrimine extollebant. Sublata dehinc mensa, omnes consurgebant, ac, praeeunte cantore, hymnos in Dei honorem, nunc uno ore, nunc alternis psallentes, gradum modo recta, modo retrorsum, aut ad dexteram, aut sinistram movebant, ac unum tandem simul omnes agebant chorum. Denique cum ita pernoctassent, vultum corpusque totum ad orientem convertentes, ac felicem faustumque diem ibi comprecati, ad sua unusquisque revertebantur.

Nostri vero non est instituti nunc definire utrum hi Therapeutae judaei aut christiani simul atque judaei fuerint, et ortam ea de re inter eruditos non minimam, et quae nondum dirempta nobis videtur, litem 0960A componere. Ad nostrum enim propositum notasse sufficit Eusebium fateri ea quae a Philone descripta vidimus, a Christianis fuisse observata, καὶ μάλιστα τὰς τῆς μεγάλης ἑορτῆς παννυχίδας, καὶ τὰς ἐν ταύταις ἀσκήσεις, τούς τε λέγεσθαι εἰωθότας πρὸς ἡμῶν ὕμνους. Atque in primis pervigilia magnae solemnitatis, piasque in iisdem exercitationes, et hymnos qui a nobis recitari solent (Euseb. lib. II Eccles. Histor., cap. 17, p. 57).

Nec est sane, quod quis objiciat hunc errasse, qui hos Therapeutas reapse judaeos, judaicamque legem profitentes, pro christianis habuit. Tametsi enimvero aliquid ibi humani passus sit; nemo tamen negare potest sacros Christianorum ritus, qui ejus atque etiam superiori aetate in Ecclesiis observabantur, ipsi non fuisse incognitos. Atqui aperte asseverat plures 0960B fuisse sacras Christianorum atque Therapeutarum in suis coetibus similes exercitationes, ritus, et vigilias.

Caeterum ex his, quae de eorumdem Christianorum coena ac synaxibus hactenus disputata sunt, manifestissima omnibus esse debet impudentissima ethnicorum calumnia, qua illas et prodigas, et sceleribus horrendis infames esse mentiebantur. Tantum quippe tamque impudens mendacium simplici veraque harum synaxeon a Tertulliano adornata, et ab aliis plane confirmata descriptione funditus evertitur.

Ad haec vero, in has synaxes, cum boni, inquit Auctor noster, coeunt, cum pii, cum casti congregantur, non est factio dicenda, sed curia (Tertullian. Apologet. cap. 39, pag. 477). Non factio quidem illicita et seditiosa, nec qualis ethnicorum, ut infra dicemus, 0960C esse solebat: sed curia erat, ubi, quemadmodum Varro et Festus aiunt, cura sacrorum publica gerebatur (Varr. lib. V de Ling. latin., § 6; Festus ad v. Curia), eaque, ut Ciceronis verbis utamur, vindex temeritatis, et moderatrix officii (Cic. orat. pro Flacco, pag. 367, lin. 28). Ibi autem si quis aliquid antea peccaverat, pro merito castigabatur, ac praesides pia uniuscujusque officia sedulo docebant, et prudenter moderabantur. Quid ergo magis absurdum et falsum, quam sacras illas congregationes illicitae factionis accusare, ubi Christiani, ut recte asserit Tertullianus, neminem laedebant, neminem contristabant, nisi ad salutarem, sicut ait Apostolus, poenitentiam, si qui forte fragilitate humana, aut perverso animo in grave aliquod scelus lapsi fuissent (Tertullian. loc. cit.)? 0960D Sed hi profecto paucissimi inveniebantur. Nam caeteri omnes hoc sumus, ait adhuc Tertullianus, in tam sanctis synaxibus congregati, quod et dispersi: hoc universi, quod singuli (Ibid.), nimirum probi, boni, pii, casti, ut a nobis hactenus abundantius demonstratum est, et sequenti articulo confirmabitur.


Articulus VI. Diluitur ethnicorum argumentatio contra pios castosque Christianorum mores, inde petita, quod aliqui christiani a tradita morum disciplina, doctrina, et ipsamet christiana religione defecerant.

Contra haec, quae de sanctissimis Christianorum synaxibus et moribus disputata sunt, nec ulli incomperta esse poterant, audacter insurgebant ethnici, 0961A nobisque opponebant, de nostris, sic quidem loquitur Tertullianus, excedere quosdam a regula disciplinae (Tertullian. Apologet. cap. 46, pag. 513). Triplici autem modo ab ea christiani excedere poterant: et primo quidem quibusdam sceleribus, moribusque corruptis; secundo, erroribus et haeresi; tertio, turpi defectione ab ipsa tota religione christiana, et ad impium deorum cultum regressu.

Quod ad primum autem spectat, quia gentilium iniquissima obtrectactio ex iis, quae hactenus retulimus, satis superque confutata fuerat, non plura utique Tertullianus, nec magis speciatim in Apologetico dicenda esse censuit. Verum in suo ad Nationes libro criminationem illam excutit ac refellit: At vobis, inquit, dicimur pessimi et probrosissimi avaritia, luxuria, 0961B improbitate (Idem, lib. I ad Nation., cap. 5, pag. 565). Ita sane illi solebant Christianos calumniari. Quid vero respondet Tertullianus? Non negabimus, ait, quosdam. Fatetur itaque nec plane dissimulat quosdam fuisse christianos, qui criminibus nonnullis inquinati erant. Sed quid inde contra caeteros, et multo magis contra christianam religionem? Nihil prorsus, inquit: imo hoc ipsum pro ejus et veritate et sanctitate stabilienda plurimum facit. Nam sufficit et hoc, ait ille, ad testimonium nominis nostri ac perfectae religionis, si non omnes, si non plures (Ibid.). Cujus sane hanc pulchram ac veram reddit rationem: Necesse est, inquit, in corpore, et quantum vetis integro aut puro, ut naevus aliqui (pro aliquis) effruticet, aut verrucula exsurgat, aut lentingo sordescat (Ibid.). Scripsit 0961C quidem effruticet, sicut in libro de Anima hominem ex duobus formari, ut duo pariter hominem ex utraque substantia exfruticent (Idem, lib. de Anim., cap. 27), sive oriantur et crescant. At parva hac macula evidentius ostendit totum corpus pulchrum esse, sanum et perfectum. Sic ergo quidam, sed paucissimi, Christiani, tanquam naevi quidam in toto illorum corpore ac coetu clarius demonstrabant summam christianae religionis perfectionem.

Deinde vero Chrisitiani illi, a recta regula aberrantes, pro delictorum gravitate in publicis synaxibus solebant, ut antea vidimus (art. super.), admoneri, corripi, castigari, et aliquando tanquam membra putrida excommunicationis gladio amputari ac projici? Quamobrem alibi Auctor noster ad Scapulam scripsit: Depositum non abnegamus, matrimonium nullius adulteramus, 0961D pupillos pie tractamus, indigentibus refrigeramus, nulli malum pro malo reddimus. Viderint qui sectam mentiuntur, quos et ipsi recusamus (Tertul., lib. ad Scapul., cap. 4), illos nimirum, qui sua propter scelera ex sacris ejecti erant coetibus Christianorum, quorum nomen mentiebantur.

Alii vero christianam religionem se profiteri venditabant, nimirum haeretici, qui de una, ut ait ille, via doctrinae et veritatis obliquos multos et inexplicabiles tramites sciderunt, ac semetipsos aliosque in errorum et haeresum abyssum egerunt praecipites. Sed hi, inquit, orti sunt de philosophorum semine, de quorum, sicut alibi dixit, ingeniis omnis haeresis animatur, 0962A alibi vero, haereses subornantur (Idem, Apologet., cap. 47, pag. 519; idem. lib. I advers. Marcion., cap. 13, et lib. de Praescript., cap. 7; idem, lib. adv. Hermog., cap. 8). Quapropter ab illo non semel, et postea ab Hieronymo philosophi appellantur patriarchae haereticorum (Hieronym., epist. 43 ad Ctesiph.). Quemadmodum autem philosophi sacram veteris Testamenti, ut superius animadvertimus, Scripturam interverterunt, ita haeretici nostram hanc novitiolam paraturam, hoc est, novi Testamenti libros, suis opinionibus ad philosophica ssententias adulteraverunt (Tertull. Apologet. cap. 47, pag. 519), id est, conati sunt traditam in sacris Legis novae libris doctrinam ad philosophicas sententias accommodare: sed falsa cum veris praepostere miscentes, 0962B ab ipsa veritate desciverunt, veraque adulteraverunt documenta.

Verum expedite planeque, pergit ille, praescribimus adulteris nostris, sive exceptionem hisce haereticis, sacrae Scripturae corruptoribus, opponimus, illosque vel eo solo argumento refellimus, quod una sit veritatis regula, quae veniat a Christo per comites ipsius, quibus aliquanto posteriores diversi esse commentatores probabuntur (Ibid., p. 519). Apertissime ergo definit unicam esse verae religionis regulam, quae nobis tradita est a Christo, et transmissa per ejus comites Apostolos, ac primos discipulos, a quibus illam et scripto et verbo accepimus. Quidquid itaque haeretici ab hac traditionis norma diversum commenti sunt, nec a Christo, nec a primis ejus discipulis profluxit, illud plane falsum est. Nam his posteriores probabuntur.

0962C Sed a quo, amabo te, probabuntur? Num ab ipsomet Tertulliano? Si res ita sit, his verbis suum de Praescriptionibus haereticorum pollicitus est librum, ubi illud reipsa probavit. Sed satis inter eruditos non constat utrum hic liber ante vel post Apologeticum editus fuerit. Nonne ergo potuit dicere probabuntur, quia cuilibet illud probatu facillimum erat?

Caeterum palam ille affirmat haereticos etiam ante publicum falsarum opinionum suarum examen eo ipso erroris convinci, quod novae sint, nec traditae a Christo, aut illius discipulis, sed ab iisdem haereticis falso excogitatae. Quapropter alibi se haec fusius explicaturum promittit in libro de Praescriptionibus haereticorum, uti clarius hisce verbis explicat: Alius libellus hunc gradum sustinebit adversus haereticos etiam 0962D sine retractatu doctrinarum revincendos, quod hoc sint de praescriptionibus novilatis (Idem, lib. I advers. Marcion., cap. 1).

Gentiles igitur nihil prorsus ex haereticorum corruptione adversus christianae religionis veritatem et praestantiam concludere poterant. Nam hi de Ecclesia catholica penitus excisi, non amplius nisi nomine tenus, imo ne nomine quidem, christiani erant. Audias velim loquentem ipsummet Tertullianum: Si haeretici sunt, christiani esse non possunt, non a Christo habendo, quod de sua electione sectati haereticorum nomina admittunt (Idem, lib. de Praescript. haeret., cap. 37). Eam sane ob caussam christiani imperatores 0963A voluerunt illos nomine auctoris sui nuncupari, cujus scelus sunt in deserendo Deo imitati (Cod. Theodos., tit. de Haeret., leg. 65, p. 190, t. VI), vel sicut apud Socratem aiebat Constantinus Magnus, ut quorum secuti sunt mores, eorum etiam vocabulo appellentur (Socrat., lib. I, cap. 9, p. 32). Rationem si quaeras, hanc a Cypriano accipe: Sicut diabolus Christus non est, quamvis fallat in nomine illius: ita nec christianus videri potest, qui non permanet in Evangelii et ejus fidei veritate (Cyprian., lib. de Unit. Eccles.). Vides sane quanti roboris sit hoc adversus quoslibet haereticos argumentum, quod ex praescriptionibus sive antiqua discipulorum Christi traditione petitum est. Tertullianus enim aperte demonstrat nihil penitus gentiles adversus religionis 0963B christianae perfectionem conficere posse ex pessimis illorum erroribus haereticorum; quippe qui veram Christi doctrinam ita corruperant, ut nec ipso christianorum nomine digni haberentur.

Tertium tandem erat christianorum genus, qui fidei suae desertores et apostatae, ad impios deorum cultus, tanquam canes ad vomitum, reversi fuerant. Sed frustra ethnici ex horum apostatarum crimine aliquid adversus christianam religionem inferri posse arbitrabantur. Nam qui datam Christo fidem violaverant, non erant amplius christiani, nec poterant hoc appellari nomine. Quamobrem Tertullianus ethnicos his verbis compellat: Ejusmodi homines neque congregant, neque participant nobiscum, facti post delicta denuo vestri, quando ne illis quidem misceamur, quos 0963C vestra vis, atque saevitia ad negandum subegit (Tertull., lib. I ad Nat., cap. 5). Quam autem hoc verum sit ex iis unusquisque facile intelliget, quae Cyprianus aliique antiqui scriptores nostri memoriae haud semel prodiderunt de lapsis, qui tyrannorum minis et cruciatibus christianam fidem ejuraverant. Sed de illis opportunior disputandi locus nobis dabitur. Recte ergo Tertullianus ethnicos rursus alloquendo, sic concludit: Sine caussa illos vocatis christianos, quos ipsi negant christiani, qui se, id est Christi fidem negare non norunt (Ibid.). Veri siquidem christiani, quibuslibet dirissimis tormentis vexati, christianae religionis veritatem ad crudelissimam usque internecionem constantissime asserentes, martyrii coronam consequebantur. Sed quid de his sanctissimis martyribus Auctor 0963D noster tradiderit, jam explanandum est.

 Caput XIV Caput XVI