| Caput XVII |
|
Caput XVI. De christianis martyribus.
Articulus Primus. Quibus ac quam variis horrendisque cruciatibus Christiani ab ethnicis torquerentur, et trucidarentur: ac cur Sarmenticii, et Semaxii vocati sint.
Nulla procul dubio Christianorum virtus magis refulsit, quam invictissima in tolerandis pro religionis suae defensione suppliciis patientia, constantia atque fortitudo. Quanto enim majori ethnicis ob spretas labefactatasque eorum religiones odio erant, tanto crudelioribus, et a nemine hactenus excogitatis vexationibus ac tormentis excarnificabantur et necabantur. Plura autem illorum supplicia Tertullianus recenset, quae sine aliqua observatione a nobis praetermitti non debent. Primum itaque: Quotidie, inquit, obsidemur, quotidie prodimur, in ipsis plurimum coetibus et congregationibus nostris opprimimur (Tertullian. Apologet., cap. 7, p. 307). Non pauci ergo, sed plurimi, non raro, sed saepissime, in suis coetibus et alibi opprimebantur. Nec mirum sane. Nam ethnici, omni prorsus humanitate deposita, partim propriis animis, partim legibus obsequentes, in eos saeviebant. Quin etiam, quoties, ait adhuc Tertullianus, praeteritis vobis, nimirum praesidibus, suo jure nos inimicum vulgus invadit lapidibus et incendiis (Ibid., cap. 37, p. 461)! nulla videlicet exspectata judicum sententia, sed caeco impetu plebeii gentiles lapidum ictibus obruebant Christianos, aut vivos exurebant.
Ad singula autem eorum supplicia ut veniamus, modo in insulas, inquit Auctor noster, relegamur (Ibid., cap. 12, p. 341); sed aliis sane omnibus minor erat haec exsilii poena: modo in metalla damnamur (Ibid., cap. 12, p. 341), ad ea nimirum maximo cum labore effodienda. Plurimi vero contrudebantur in horrendos carceres, inedia et fame consumendi, nisi alii, ut supra diximus, Christiani eis opitulati fuissent. Sed haec Tertullianus in suo brevi quidem, sed excellenti ad Martyres libro fusius prosequitur (Idem, lib. ad Martyr.). Praeterea ungulis, ait, deraditis latera christianorum (Idem, Apologet., cap. 12, p. 339). Ungulae autem ferrea erant instrumenta, tanquam ferarum ungues fabricata, quibus ethnici latera Christianorum sulcabant et dilaniabant. Quamobrem ille postea dixit: Nos ad Deum in equuleo haud dubie, aut alia simili machina, expansos ungulae fodiant (Ibid., cap. 30, p. 441). Prudentius enim canebat:
Incensus his Asclepiades jusserat
Eviscerandum corpus, equuleo eminus
Pendere, et uncis ungulisque crescere. (Prudent. de sancto Roman. v. 107 et seqq.)
Prosequitur Tertullianus: Ad bestias impellimur, sive iis, quae nos devorent, in theatro objicimur: in nos bestiae, sicut postea descripsit, insiliunt (Tertul. Apologet., cap. 12, pag. 341; ibid., cap. 30, p. 445). Quam frequens autem fuerit illud Christianorum supplicium inde colligas, quod in omni publica clade statim gentiles, sicut adhuc ille testificabatur, clamabant, Christianos ad leonem (Ibid., cap. 40, p. 479). Alio autem in libro, ubi ethnicorum conventus exagitat et condemnat: Illic, inquit, in nos quotidiani leones expostulantur (Idem, lib. de Spectac., cap. 27). Rursus alibi asseverat Christi hostes sub pedibus ejus jam esse constitutos, omni adhuc popularium coetu clamante Christianos ad leonem (Idem, lib. de Resurrect. carn., cap. 22). Quid plura? Castitatis osoribus denuntiat timendum non esse ne non sint qui acclament, Christianos ad leonem (Idem, Exhort. ad cast., cap. 12). Atque ita conclamatum est adversus Polycarpum, ut ex Eusebio discimus (Euseb., lib. IV Hist. Eccles., c. 15, p. 32). Cyprianus quoque de se ipso scripsit: Orto statim turbationis impetu primo, cum me clamore violento populus flagitasset (Cyprian. epist. 20). Quid autem flagitaverit, nos Pontius his in illius Vita docet verbis: Maxime cum et suffragiis saepe repetitis ad leonem postularetur (Pont. in Vita Cyprian., p. 4). Expendas itaque velim an huc etiam collineaverit Tertullianus noster, ubi de romana plebe dixit; Nec ulli magis depostulatores Christianorum, quam vulgus. Plebeii siquidem homines caeteris longe frequentius postulabant clamabantque Christianos ad leonem. Si tamen existimes, ibi de quolibet mortis genere ab iis postulato sermonem fieri, idque probes, haud multum resistemus. Sed interim ad alia Christianorum tormenta transeamus. Alii crucibus, ait Auctor noster (Tertullian. Apologet., cap. 12, p. 339), et stipitibus imponebantur, aut sicuti postea dixit, cruces eos suspendunt. Alii cervices ponunt, aut ut alibi loqui maluit, gladii guttura eorum detruncant (Ibid., cap. 30, p. 445). Alii insuper ignibus uruntur, vel eos ignes lambunt, sicut postea ab illo dictum legimus (Ibid., loc. cit.).
At haec varia suppliciorum genera in suo de Pudicitia libro sic explicat: Martyr puta nunc sub gladio, jam capite librato; puta in patibulo, jam corpore expanso; puta in stipite, jam leone concesso; puta in axe jam incendio adstructo (Idem, lib. de Pudicit., cap. 22). Neque tamen illis tantum cruciatibus christianos torqueri ipse denuntiat. Nam alio adhuc in libro memorat non modo gladium gravem et crucem excelsam, et rabiem bestiarum, et summam ignium poenam, verum etiam omne carnificis ingenium in tormentis immanioribus, quae feris crudelius hominis ingenium excogitare poterat (Idem, lib. ad Martyr.). Atque ita ille paucis illis posterioribus verbis haud obscure significavit nullum esse tormentorum genus, quo christiani tum discruciati non fuerint.
Quia vero aliis gravior, vel sicut mox ab eo scriptum vidimus, maxima erat ignium poena, hinc gentiles eam a christianis saepius repetebant. Quamobrem illos, uti ibi in codicibus nostris legimus, nunc, id est suo tempore, sarmenticios et semaxios, non sine sarcasmo et irrisione vocabant (Idem, Apologet., cap. 50, p. 53). In antiquis vero editionibus semissios, quidam autem legi volunt semassios, et postea assis pro axis, quasi Tertullianus dicere voluerit Christianos revinctos fuisse ad stipitem sive palum dimidii assis. Sed quo sensu? Num eodem quo asseris significatu? Sed id parum probabile. Potior procul dubio et genuina nostrorum et aliorum, uno tantum excepto eoque forsitan corrupto, omnium codicum videtur lectio. Nam ipsemet Tertullianus, mentis suae optimus interpres, continenter adjecit, quia ad stipitem dimidii axis revincti, sarmentorum ambitu exurimur (Ibid.). Dixit itaque Christianos ad stipitem seu palum alligatos, ac sarmentis undequaque circumpositis igneque accensis, vivos comburi. Recte quidem, inquies; sed cur is dimidii axis stipes dicitur? At observa, quaeso, stipitis nomine appellari fustem, ut ait Festus, terrae defixum (Fest. ad v. Stipes). Nomen vero axis, quemadmodum idem Festus monet, varios habet significatus (Idem, ad v. Axis). Aliquando enim sumitur pro septentrionali coeli parte, aliquando pro tereti stipite circa quem vertitur rota; unde nonnunquam a poetis pro toto curru accipitur; denique pro sectili tabula. At secundo sensu axis nomen a Tertulliano accipi videtur, et ab illo significari martyres aliquando ad axem integrum, crebrius vero ad stipitem, sive fustem terrae defixum, sed axis dimidio minorem, revinctos cremari. Ethnici itaque Christianis omnibus ridiculo semaxiorum nomine insultabant.
Verum hisce tantis tamque horrendis suppliciis satiata non erat immanis, ac plane horribilis gentilium crudelitas et rabies. Nam ipsis Bacchanalium furiis, nec mortuis, ait Tertullianus, parcunt Christianis, quin illos de requie sepulturae, de asylo quodam mortis jam alios, jam nec totos avellant, dissecent, distrahant (Tertullian. Apologet. cap. 37). Alia autem in dissertatione (Dissertat. in Lactant., cap. 10, art. 2) patefecimus quanta ethnici feritate in mortuorum et sepultorum martyrum corpora bacchati fuerint.
Articulus II. Quomodo sanguis martyrum semen fuerit christianorum, isque majorem, quam Cicero, Seneca, Diogenes, Pyrrho, Callinicus, aliique philosophi et oratores ethnici, ad persuadendum vim habuerit.
Tantum abest, ut ea, quae memoravimus, ac vix quidem sine horrore audiri possunt, martyrum supplicia alios christianos a religionis suae professione deterruerint; quin inde fortiores facti, plures ethnicos ad eam amplexandam traxerint, atque ita auctus semper fuerit illorum numerus. Nam ipsimet ethnici agnitis martyrum tot tantisque cruciatibus, miraque prorsus constantia, tum profecto alliciebantur ut tantae fortitudinis caussam curiosius inquirerent, eaque comperta et deprehensa, fierent christiani. Nobis autem si quis nolit credere, is Tertullianum nostrum audiat: Quis, inquit, martyris alicujus maximam in tormentis constantiam intuitus, non contemplatione ejus concutitur ad requirendum quid intus in re sit? Quis non ubi requisivit, accedit? ubi accessit, mori exoptat (Tertullian. Apologet., cap. 50, pag. 535)? id est, agnita et confessa illius religionis veritate, tunc exoptat quibuslibet vitam finire cruciatibus, et suppliciis? Ad Scapulam vero haec quoque fecit verba: Quisque tantam tolerantiam spectans, ut aliquo scrupulo percussus, et inquirere accenditur quid sit in caussa, et ubi cognoverit veritatem, et ipse statim sequitur (Idem, lib. ad Scapul., cap. 4). Omnis itaque christianus post religionis suae professionem summo illius conservandae ac tuendae incensus studio, paratus est, ait adhuc Auctor noster, ad omne supplicium (Idem, Apologet., cap. 30, pag. 445). Nihil enim, inquiebat, nostra refert in hoc aevo, nisi de eo excedere (Ibid., cap. 41, pag. 489). Sed majori nunquam gloria de illo se migrare existimabat, quam martyrio coronatus.
Susceptae igitur christianae religionis neminem, sicut ille scite advertit, pudet, neminem poenitet, nisi plane non retro fuisse. Si denotatur, gloriatur; si accusatur, non defendit: interrogatus vel ultro confitetur: damnatus gratias agit (Apol. cap. 1, p. 269). Neque id audacius aut temere ab illo venditatum putaveris. Alio enim in libro illud adhuc sic repetit: Neminem pudet, neminem poenitet, nisi pristinorum. Si denotatur, gloriatur; si trahitur, non subsistit; si accusatur, non defendit; interrogatus, confitetur; damnatus, gratias agit (Idem, lib. I ad Nat., cap. 1, p. 559). Neminem igitur poenitebat se christianum esse, sed retro, sive citius et antea, non fuisse, ac summo pristinorum delictorum, in tetris idololatriae tenebris admissorum, dolore afficiebatur. Praeterea si denotetur ab aliquo se christianam religionem profiteri, et idcirco trahitur ad judicum tribunalia, non defendit: si accusatur, si interrogatur, non resistit, non dissimulat, non negat; sed ultro et glorians, confitetur (idem, Apologet., cap. 46, pag. 511); ac Lycurgo, de quo nos postea cum Tertulliano dicemus (Infra., cap. 14, art. 3), longe fortior, damnatus gratias agit. Quapropter Apologetico suo finem his verbis imponit: Sententiis vestris, ethnici, gratias agimus. Cur ergo? Quia cum damnamur a vobis, a Deo absolvimur (Tertullian. Apologet., cap. 50, pag. 536). Eumdem plane in modum Lucius, teste sancto Justino, gratias Urbico, qui illum condemnaverat, retulit: ὁ δὲ καὶ χάριν εἰδέναι ὡμολόγει πονηρῶν δεσποτῶν τῶν τοιούτων ἀπηλλάχθαι, γινώσκων καὶ πρὸς τὸν Πατέρα καὶ βασιλέα τῶν οὐρανῶν πορεύεσθαι. Ei quidem se gratiam ille debere professus est: a malis quippe dominis se liberari, et ad Deum Patrem et regem coelorum transire (Justin. Apolog. 2 ad Senat.). Sed id, si necesse esset, infinitis propemodum exemplis facile posset comprobari.
Non mirum itaque, si quo majori crudelitate ethnici Christianos gladio demetebant, eo plures ex eorum sanguine, quasi foecundissimo semine, oriebantur. Sed audi, obsecro, Auctorem nostrum, qui hisce totidem verbis ipsosmet ethnicos alloquitur: Nec quidquam proficit exquisitior quaeque crudelitas vestra, illecebra est magis sectae. Plures efficimur, quoties metimur a vobis. Semen est sanguis Christianorum (Tertullian. Apologet., cap. 50, pag. 535). Alibi vero: Nec deficiet, inquit, haec secta, quam tunc aedificari scias, cum caedi videtur (Idem, lib. ad Scapul., in fin.).
Quin etiam is ipse martyrum sanguis, tam forti constantique animo effusus, omnes prorsus gentiles sive philosophos, sive alios, qui quosdam ad tolerantiam doloris, et mortis contemptum hortati sunt, eloquentia longe superavit. Nam eloquentior fuit Cicerone in Tusculanis, sicut ait Tertullianus (Idem, Apologet., loc. cit.). Harum autem quaestionum liber primus, ut ejusdem Ciceronis verbis utamur, de contemnenda morte, secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda tertius, quartus de reliquis animi perturbationibus, quintus....... docet ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam (Cicer. lib. II de Divin., pag. 248, lin. 14 et seqq.). Facundior etiam ille martyrum sanguis fuit Seneca in Fortuitis, quae alibi deperdita (Dissertat. in Lactant., cap. 10, art. 3), et a Lactantio citata animadvertimus (Lactant. lib. V divin. Institut., cap. 13). In hoc autem libro de contemptu mortis disputaverat. Disertior quoque fuit ille sanguis Diogene, haud dubie Cynico, quem ipsemet Tertullianus alio in libro his verbis designat: Affectatio humana caninae aequanimitatis stupore formata (Tertullian. lib. de Patient., cap. 2). Ille autem, teste Laertio, ad laborum tolerantiam se ipsum omni ex parte exercebat, scripsitque librum de morte, quo ad eam patienter ferendam alios procul dubio hortabatur (Laert. lib. VI, in Vit. Diogen., § 23 et 80). Ad haec vero, idem martyrum sanguis summa eloquendi facultate vicit Pyrrhonem, qui quidem, ut notat Stobaeus, docebat nihil interesse inter vitam et mortem (Stob. serm. 120, pag. 606). De illo autem plura Laertius, quem consule (Laert. lib. IX, in Vit. Pyrrhon., § 91 et seqq.). Denique sanguinis hujus major fuit facundia, quam Callinici, videlicet Suctorii, ab Hieronymo citati (Hieronym. prolegom. in Daniel., pag. 1073), qui non solum historicus, sed sophista etiam fuit. Varias autem edidit commentationes a Suida et Vossio indicatas (Suid. ad. v. Καλλίνικος; Voss. lib. II de Histor. Graec., cap. 13, pag. 225), aliasque plures. At unam ex iis haud dubie legerat Tertullianus, ubi de patientia et contemnenda morte disseruit.
Sanguis igitur martyrum majorem ad persuadendum vim habuit, quam ulla horum aliorumque ethnicorum quorumlibet scriptorum eloquentissima oratio. Neque id Tertulliano fuit probatu difficile, sed obvio omnibus, et invictissimo hocce argumento: Non tantos, inquit, inveniunt horum verba discipulos, quantos christiani factis, hoc est, effuso sanguine suo, docendo (Tertullian. Apologet., cap. 50, pag. 535). Quantum enim ipso Tertulliani tempore multiplicati fuerint Christiani jam ostendimus. At vero illa ipsa, ita ille affatur gentiles, obstinatio, quam exprobratis, magistra est (Ibid.). Plinius enim Secundus, ab illo prius citatus (idem, ibid., cap. 2, pag. 271), hoc obstinationis nomine utitur in sua ad Trajanum imperatorem epistola, qua illi scripsit: se nihil invenisse in Christianis, praeter obstinationem non sacrificandi falsis illorum diis. Tum deinde haec adjecit: Neque dubitabam, qualecumque esset quod faterentur, pervicaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri (Plin., lib. X, ep. 101, pag. 375). Ethnici itaque pervicaciam et inflexibilem obstinationem appellabant hanc invincibilem Christianorum constantiam, qua omni cruciatuum tormentorumque genere excarnificari trucidarique malebant, quam vel minimum diis fictitiis dare granum thuris, vel religionem suam negare aut dissimulare. Ea igitur miranda prorsus animi fortitudo magistra erat, quae ethnicis plane persuadebat veram esse solam nostram religionem.
Articulus III. Quomodo Tertullianus refellat ethnicos objicientes injustam esse Christianorum a se vexatorum querimoniam, quippe qui ad tormenta ac mortem, quam, dissimulata religione sua, devitare poterant, sponte currentes, dici potius debebant dementes et desperati; ac quo jure hanc obtrectationem evertat exemplis Mutii, Empedoclis, Didonis, Reguli, Anaxarchi, laconum puerorum, atticae mulieris, Cleopatrae, et uxoris Asdrubalis.
Ethnici ut immanem et horrendam suam in Christianos crudelitatem quoquo modo excusarent, respondebant iis perire volentibus nullam fieri injuriam; imo vero debere eos diligere, per quos, quam volebant optabantque, mortem consequebantur. Sed Tertullianus ostendit inanem prorsus futilemque esse hanc responsionem. A Christianis siquidem postulabant gentiles, ut falsos deos colerent, suumque negarent solum et verum esse Deum. At illud quidem in potestate ipsorum ac voluntate positum constantissime recusabant, malebantque damnari, quam a Deo excidere (Tertullian. Apologet., cap. 49, pag. 528), id est, eum reluctante conscientia Deum negando, a divina ejus gratia excidere, ac poenis brevi finiendis, et summo scelere declinatis, merito incidere in aeternas.
Invicto igitur alacrique animo pati plane volebant, verum eo more, ait Tertullianus, quo et bellum miles (Ibid.). Ita enim in omnibus ineditis et editis codicibus ante Rigaltium, qui solita licentia ultimum nomen miles penitus abstulit. Sed ipsamet Auctoris nostri oratio illud postulare omnino videtur, Sanctissimos enimvero martyres nostros, ante tyrannorum tribunalia de religione sua certantes, cum aliis componit militibus, qui aperto marte, manuque conserta, cum reipublicae hostibus dimicant (Ibid.). Praelium siquidem, ait ille, et postea Lactantius, martyris est, quo ante judicium tribunalia sub discrimine capitis (Lactant. lib. V divin. Instit., cap. 11, pag. 491; Tertullian. loc. cit.), non armata quidem ferro manu, sed invicta patientia pugnando, victoriam tam certam quam gloriosam reportat. At nullus quidem miles libenter se committit praelio, in quo quia periclitatur, naturali timore trepidat. Ubi vero praelium semel inire compulsus est, totis pugnat viribus, tuncque laetatur cum reportata est victoria. Ad hunc igitur modum martyr pugnando adversus tyrannos, ingenito omnibus timore periculum reformidat. De parta tamen victoria tanto gaudio perfunditur, ut praelium quod declinare amplius non potest, non modo velit, sed amet etiam, omnibusque viribus cum tyrannis dimicet. Non putabat ergo Tertullianus praevertendum inconsiderata temeritate tempus martyrii, sed quoties, Deo ita permittente, offerebatur, toties invicta animi fortitudine subeundum.
At quidam ethnici aliis mitiores, et in Christianos magis propensi, urgebant illos esse dementes, qui facile poterant, manente apud animum proposito (Tertullian. Apologet., cap. 27, pag. 433), seu mentali, uti aiunt, restrictione, diis sacrificare, sicque abire illaesi. Sed hi sane fraudulenta humanitatis specie dabant christianis consilium, quo ipsorum credulitate abuterentur. Non aliunde autem, pergit Tertullianus, hoc consilium emanare poterat, quam ex patre mendacii diabolo, qui eosdem christianos aut vi et saevitia, aut saltem astutia et dolo circumvenire moliebatur.
Summum itaque, ut supra ostendimus (Supr. cap. 9, art. 5; tom. I Apparat., pag. 357), hi piaculum esse existimabant ullo unquam modo de sua, sicut ait Tertullianus, religione mentiri. Quamobrem malebant quoslibet, ac quantumvis horrendos cruciatus experiri, iisque trucidari, quam ullo minimo mendacio, aut ulla dissimulatione, aut exceptione mentali, fingere se aliquem colere Deum, quem falsum esse noverant.
Ast si non dementis, inquiebant ethnici, certe desperati hominis erat cuilibet suppliciorum generi, ac crudelissimae neci sese objicere, quae jactis in ignem duobus aut tribus thuris granis facillime devitari potuit. Jam vero a nobis (Dissertat. in Minut., cap. 12, art. 1, et Dissertat. in Lactant., cap. 10, art. 3) observatum est christianos ab ethnicis appellatos deploratae et desperatae factionis homines, propterea quod omnia tormenta, et quodlibet crudelissimum mortis genus despicerent, nec vererentur. Repulsam vero ab aliis ibidem vidimus absurdam hancce criminationem. Quid autem Tertullianus? Nulla, inquit, desperatio aut perditio est, ubi minime dubia victoria, ubi certum placendi Deo pignus, ubi securum aeternae felicitatis praemium (Tertullian. Apologet., cap. 50, pag. 530).
Sed agedum, qua quaeso fronte martyres nostri, mortem pro vera sua religione laeto lubentique animo obeuntes, poterant nefandae desperationis ab ethnicis accusari (Ibid.)? Nonne illi ipsi multos ex suis, qui dirissimis tormentis, neceque horrenda se occidi ultro passi fuerant, non summis tantum laudibus, sed aeternae gloriae titulis, ac statuis exornaverunt (Ibid.)? Nam praetermisso magno gladiatorum numero, qui, sicut infra dicemus, suam vitam, iisdem ethnicis laudantibus, sponte feris objectam, saepe saepius amittebant, certe Mutius, inquit Auctor noster, dexteram suam lubens in ara cremavit, ut hoc factum fama ejus haberet (Idem, lib. ad Martyr. cap. 4). At de hoc ipso Mutii facto alibi disseruimus (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 6, art. 3).
Nonne etiam Empedocles, ait ille, totum sese Catanensium Aetnaeis ignibus donavit. Male in manuscriptis codicibus, Atheniensium Atheneis. Alio quippe in libro a nobis jam citato, scriptum ab illo legimus: Qui in ignes Aetnaei montis dissiluit (Tertullian. Apol. cap. 49, pag. 528; et lib. ad Martyr., cap. 4). Alibi vero: Empedocles quia se deum delirarat..... ne aliqua sepultura conditiore putresceret, assum se maluit, in Aetnam praecipitando (Idem, lib. de Anim. cap. 32). Prius autem Horatius cecinerat:
.... Dicam Siculique poetae
Narrabo interitum: deus immortalis haberi
Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam
Insiluit. (Horat. de Art. poet. v. 463 et seqq.)
Plura si desideres, consule Laertium, Lucianum, Gregorium Nazianzenum, et alios (Laert. lib. VIII in Vit. Empedoc. § 69; Lucian. dialog. Menip. pag. 142 et Icaromeni. pag. 731. et lib. II Histor. pag. 398).
Tum deinde Tertullianus: Aliqua, inquit, Carthaginis condilrix rogo secundum matrimonium dedit (Tert. Apologet. c. 50, p. 530). Ita omnes nostri codices et non editi et editi. Itaque nonnulli frustra legendum putant non quidem Aliqua, sed Elisa. Dido enim his verbis tam perspicue designatur, ut nemo sit, qui eam illico non agnoscat. Quo circa Hieronymus simili plane modo alicubi scripsit: Stringam breviter reginam Carthaginis, quae magis ardere voluit, quam Hiarbae regi nubere (Hieronym. epist. 91, ad Ageruch.; et lib. I adv. Jovin.). At ille tamen, quemadmodum Tertullianus, illud idem alibi enarrando, ipsam nomine suo appellat (Tertullian. lib. I ad Nat. c. 18, p. 584). Sed haec ne grammaticorum quidem pueris, Virgilium quotidie legentibus, incomperta esse possunt.
Pergit Auctor noster: Regulus ne unus pro multis hostibus viveret, toto corpore cruces patitur (Idem, Apol. c. 50, p. 530): vel sicuti alio in libro edicere maluit: Crucis novitatem numerosae et abstrusae Regulus vester libenter dedicavit (Idem, lib. ad Martyr. c. 4, et lib. de Exhort. castit. c. 31). Sed id Paulo explicatius, hisque verbis alibi edisseruit: Regulus, dux Romanorum, captus a Carthaginensibus, cum se unum pro multis captivis Carthaginensibus compensari voluisset, maluit hostibus reddi, et in arcae genus stipatus undique extrinsecus, clavis confixus, tot cruces sensit (Idem, Apologet. c. 50, p. 530). Crudelissimum itaque hoc supplicii genus vocat novitatem, hactenus non usitatam crucis numerosae, clavis videlicet acutis undique eminentibus, atque abstrusae (Idem, lib. I ad Nat. c. 18, p. 584, et lib. ad Martyr. c. 4), quia, ut Tubero apud A. Gelium testificatur (Gell. lib. V Noct. Atti. c. 4), in atras et profundas tenebras illum, in arca illa inclusum, quotidie claudebant, donec ardentissimis exorti solis radiis urendum exponerent. At de hoc Reguli supplicio alibi egimus (Diss. in Minut. Octav. c. 6, art. 3, et Dissert. in Lactant. c. 10, art. 3).
Explanatum quoque a nobis fuit quod Tertullianus de Anaxarcho subjunxit: Cum, in exemplum, ptisanae pilo contunderetur: Tunde, tunde, aiebat, Anaxarchi follem; Anaxarchum enim non tundis. Follem ibi eo sensu dixit, quo Lucilius, a Nonio citatus, folliculum scripsit pro corpore (Tertullian. Apologet. c. 50, p. 530; tom. I Apparat. p. 1147; Non. de Signific. verbor., c. 2); Arnobius vero: Nihil nobis est promissum ad hanc vitam, nec in carnunculae hujus folliculo (Arnob. in fin. lib. II advers. gent.). Graece autem Gregorius Nazianzenus scripsit, τὸν αὐτοῦ θύλακον (Greg. Nazianz. carmin. Iamb. 18), illius vas et utrem.
Ad mulierum exempla inde Tertullianus regreditur, aitque: Attica meretrix, carnifice jam fatigato, postremo linguam suam comesam in faciem tyranni saevientis expuit; ut exspueret et vocem, ne conjuratos confiteri posset (Tertull. Apol. c. 50, p. 530). Eadem ille duobus aliis in libris (ad Nation. c. 18, p. 584; ad Martyr., c. 4, § 17), sed diversis verbis retulit. Ab Ambrosio autem nuncupatur: Pythagorea ex virginibus (Ambros. lib. I de Virginib. c. 4, § 17). Vide si placet quae in hunc Ambrosii locum subnotavimus, et quae de illa diximus in superiore hujus Apparatus nostri tomo, ubi monuimus ipsi Leaenae nomen inditum (Tom. I Apparat. p. 1250).
Multo difficilius illud videbitur, quod Auctor noster continuo subjunxit: Zeno Eleates consultus a Dionysio quidnam philosophia praestaret, cum respondisset contemptum mortis, flagellis tyranni subjectus, sententiam suam ad mortem usque signabat (Tertullian. Apologet. c. 50, p. 530). In manuscriptis nostris codicibus, ante nomen flagellis legitur impassibilis, in antiquis editionibus impassibilibus. Sed Rigaltius hoc verbum, tanquam ab imperito librario perperam additum, resecavit. Quid vero, si Zeno impassibilis dicatur pro insuperabilis, ut pote qui nullis cruciatibus vinci unquam potuerit? Jure forsitan potiori Rigaltius dixisset in hoc Auctoris nostri textu corruptum fuisse a librariis Dionysii nomen. Testatum siquidem Laertius fecit Zenonem Eleatem mortuum esse circa septuagesimam nonam Olympiadem (Laert. lib. IX in Vita Zenonis, § 29). Atqui circa nonagesimam quartam Dionysius senior tyrannidem exercuisse perhibetur. Ab hoc itaque, Zeno nec cruciari, nec occidi potuit. Non prorsus ergo immerito aut Tertullianus memoria lapsus argui potest, aut oscitantes librarii haud insolito errore Dionysium pro Nearcho, aut Demyso, aut Diomedonte postea scripserunt. Nam varii scriptores, ut alibi ostendimus (Tom. I Apparat. p. 1246), narrant Zenonem Eleatem ab uno ex illis tortum ac necatum fuisse. Nec movere quemquam debet, quod Zeno de affectata tyrannide, non autem, sicut ait Tertullianus, de philosophiae bono interrogatus ab illo fuerit. Quid enim vetat, quominus tyrannus habita de proditionis consciis quaestione, ab eo petierit quidnam praestaret doceretque philosophia, ut hac interrogatione illud proditionis crimen acrius exprobraret?
Denique superbientium patientia sua gentilium agmen his Tertullianus in Apologetico claudit verbis: Certe Laconum flagella, sub oculis etiam hortantium propinquorum acerbata, tantum honoris conferunt, quantum sanguinis fuderunt (Tertullian. Apolog. c. 50, p. 530). In suo autem ad Nationes libro haec se quidem tacere velle sic testatur: Ut taceam de Laconica gloria (Lib. I ad Nation. c. 18, p. 584): sed aculeo non minus acuto pungit ethnicos. Verum clarius scripsit ad Martyres hunc plane inhumanum morem usque ad suam perseverasse aetatem: Hodie, inquit, apud Lacedaemonios solemnitas maxima est διαμαστίγωσις, id est, flagellatio: non latet in quo sacro ante aram nobiles quique adolescentes flagellis affliguntur, adstantibus parentibus ac propinquis, atque uli perseverent adhortantibus. Ornamentum enim et gloria deputabitur majore quidem titulo, si anima potius cesserit plagis, quam corpus (Idem. lib. ad Martyr., c. 4). Sed de his plura jam in primo Apparatus nostri tomo enarravimus (Tom. I Apparat. p. 1246).
Duarum insuper mulierum exempla in libro ad Nationes protulit (Tertullian. lib. I ad Nation. c. 18, p. 584). Prima ab illo simpliciter vocatur Regina Aegypti, nimirum Cleopatra, quae bestiis suis, hoc est, aspidis ad se clam delatae morsu usa est, qua mortem sibi conscivit. Magis autem perspicue haec ad Martyres scripsit: Bestias foemina lubens appetiit, et utique aspides serpentes, tauro vel urso horridiores, quas Cleopatra immisit sibi, ne in manus inimici perveniret (lib. ad Martyr. c. 4). Sed hoc famosae mulieris facinus saepius ab historicis Suetonio (Sueton. lib. II in Vit. August. § 30), Plutarcho (Plutarch, in Vit. Antonii, p. 954), et aliis, necnon a poetis decantatum est. Quapropter haec Horatii, quae ad Tertulliani propositum magis conducunt, carmina citasse satis erit:
Ausa et jacentem visere regiam,
Vultu sereno fortis, et asperas
Tractare serpentes, ut atrum
Corpore combiberet venenum:
Deliberata morte ferocior;
Saevis Liburnis scilicet invidens
Privata deduci superbo
Non humilis mulier triumpho. (Horat. lib. I Carmin. od. 37, v. 25 et seqq.)
Altera porro mulier carthaginensis, Asdrubale marito, ait Tertullianus, in extremis patriae constantior (Tertull. lib. I ad Nation. c. 18, p. 584), sive, ut alibi dixit, jam ardente Carthagine, cum maritum suum supplicem Scipioni videret, cum filiis suis in incendium patriae devolavit (Idem, lib. ad Martyr., cap. 4). Cum enim rescivisset Asdrubalem, capta Carthagine, vitam a Scipione impetrasse, seque ab eo derelictam, in incensae urbis ignes se cum filiis injecisse memoratur. Videsis Valerium Maximum (Valer. Max. lib. III, cap. 2 Extern. § 8), aliosque historicos scriptores.
Tot autem cum virorum tum mulierum exemplis recte Tertullianus demonstrat Christianos, sibi ob solam religionem illata ab ethnicis morte lubentissimo animo occumbentes, ab his perperam dementiae et desperationis accusari. Nam summis illi laudibus et honorum titulis suos, hactenus memoratos cumulabant. At longe majoribus digni erant christiani martyres, qui non caducae vanaeque hominum gloriae captandae, sed aeternae felicitatis comparandae caussa, horrendis plane cruciatibus se excarnificari mirum plane in modum patiebantur. Persuasissimum siquidem habebant se martyrio sempiternam beatitudinem consecuturos. Sed id a nobis paulo enodatius explicandum est.
Articulus IV. Quam perspicue Tertullianus doceat martyrium esse secundum baptisma, quo tota Dei gratia redimitur, peccata omnia remittuntur, ac praelium ex quo victores christiani, palmata veste ornati, et triumphali curru in paradisum vehuntur.
Maxima profecto, sicuti vidimus, et omni laude major fuit invictissima martyrum fortitudo, qua acceptam a Christo religionem suo sanguine, tanquam publico sigillo, obsignarunt. At eo sane libentius illum profuderunt, quo certius noverant fore ut martyrio omnem Dei gratiam, omniumque veniam peccatorum adipiscerentur. Cur enim christianus tam ardenter martyrium optabat? Ut eo, inquit Tertullianus, Dei totam gratiam redimat, ut omnem veniam ab eo compensatione sanguinis sui expediat (Tertullian. Apologet. cap. 50, pag 530). Rationem si expostules, statim respondebit: Omnia enim huic operi delicta donantur. Alio autem in libro docet illud secundum esse baptisma, quo gratia Dei donatur, omniaque peccata, ante sacratissimum illud aquae lavacrum commissa, plane penitusque remittuntur. Sed ipsum, si placet, loquentem adhuc audiamus: Est quidem nobis etiam secundum lavacrum, unum et ipsum, sanguinis scilicet, hoc est martyrii, de quo Dominus: Habeo, inquit, baptismo tingui, cum jam tinctus fuisset...... Hos duos baptismos de vulnere perfossi lateris emisit, quatenus qui in sanguinem ejus crederent, aqua lavarentur; qui aqua lavissent, etiam sanguinem potarent. Hic est baptismus qui lavacrum, et non acceptum repraesentat, et perditum reddit (Idem, lib. de Baptism. cap. 16). At illud ab eo assertum vidimus (Supr. c. 11, art. 5), quemadmodum a discipulo ejus Cypriano, qui praeterea majorem hujus, quam prioris baptismi gratiam his verbis palam praedicat: Primum baptisma credentibus dedimus, ad aliud quoque singulos praeparemus insinuantes et docentes hoc esse baptisma in gratia majus, in potestate sublimius, in honore pretiosius; baptisma in quo angeli baptizant, baptisma in quo Deus et Christus ejus exsultant; baptisma, post quod nemo jam peccat; baptisma, quod fidei nostrae incrementa consummat; baptisma, quod nos de mundo recedentes, statim Deo copulat. In aquae baptismo accipitur peccatorum remissio, in sanguinis corona virtutum (Cyprian. de Exhortat, martyr.). Brevius vero alibi: Numquid, inquit, potest vis baptismi esse major aut potior, quam confessio, quam passio, ut quis coram hominibus confiteatur, et sanguine suo baptizetur (Id., ep. 73. ad Jub.)? Eadem ille, alibi repetit (Idem, epist. 55. lib. de Orat. Domin.), quae confirmat Augustinus (August. lib. XIII de Civit. cap. 7), ubi variis Scripturae sacrae verbis ostendit tantum valere martyrium, quantum si quis sacro baptismatis fonte ablueretur. Ibi vero adjicit: Quid enim pretiosius, quam mors, per quam fit, ut et delicta omnia dimittantur, et merita cumulatius augeantur. Ambrosius autem pressius Tertulliani nostri vestigia secutus est: Non unum, inquit, est baptisma? Unum est, quod hic tradit Ecclesia, per aquam et Spiritum sanctum, de quo dicit Dominus Jesus: «Baptisma habeo baptizari, quod vos nescitis.» Utique jam baptizatus in Jordane fuerat, sicut superiora declarant: sed sit hoc baptismum passionis, quo etiam sanguine suo unusquisque mundatur (Ambros. Exposit. in psalm. CXVIII, serm. 3, § 14). Sed de his plura apud theologos scholasticos legi possunt (In lib. IV. Sentent. dist. 4, et in Summ. S. Thom. part. III, quaest. 66, art. 11).
Persuasum igitur Christianis penitus erat nunquam majorem se de daemonibus, aeternae suae salutis osoribus, triumphum agere, quam cum ethnici malignis illorum instigationibus subornati, ipsos propter Christi confessionem interficiebant: Nam illos, ait Auctor noster, nunquam magis detriumphamus, quam cum pro fidei obstinatione (Tertullian. Apolog. cap. 27, p. 434), seu constanti, ut paulo ante dicebamus, invictaque defensione, damnamur. Quis autem, et quam gloriosus sit ille Christianorum triumphus, hunc explicat in modum: Praelium est nobis, quod christianae professionis accusati, provocamur ad gentilium tribunalia; ut illic sub discrimine capitis pro veritate ejusdem religionis nostrae tuenda, certemus. In hoc autem praelio vincimus, inquit, cum occidimur. Denique ex hoc praelio victores evadimus cum obducimur (Ibid. c. 50, p. 530), id est, ad supplicium ducti consumimur et occidimur. Eo enim sensu Auctor noster hoc verbum obducimur ibi videtur sumpsisse, quod alio significatu, uti videbimus, alibi accepit. Quia vero Christiani nihil magis in votis habebant, quam pro religionis suae defensione mori et trucidari, vincebant utique, cum necabantur. Nam victoria est, ait adhuc Tertullianus, pro quo certaveris, obtinere (Ibid.).
At hoc in certamine victores, et gloria utique et praeda, omnium profecto maxima, potiebantur; quandoquidem ea victoria, uti ait Tertullianus, habet et gloriam placendi Deo, et praedam vivendi in aeternum (Ibid.). Eo autem fortasse major gratiorque haec praeda ipsi videbatur, quod sicut supra annotavimus (Sup. c. 11, art. 5), existimabat illud felicitatis aeternae praemium, aliis justis dilatum, sanctis martyribus statim post mortem excessumque suum conferri.
Quin etiam tam insignem triumphum de mundo et diabolo agentibus non deerat triumphantium habitus, vestis palmata, et currus. Sed quaenam, putas, haec erant triumphantium martyrum insignia? Nihil certe minus, quam romanorum ducum et imperatorum. Nam cum ad dimidii axis, de quo paulo antea, stipitem vivi exurimur, hic est, ait Tertullianus, habitus victoriae nostrae, haec palmata vestis; tali curru triumphamus (Tertullian. Apologet. c. 50, p. 530).
Primum autem ibi memoratur habitus victoriae, quo nomine generatim significantur omnia victoriae, sive triumphantium, ornamenta, nimirum corona aurea, sella curulis, scipio eburneus, toga picta, tunica palmata, et alia, quorum frequens apud varios scriptores mentio facta est. Brevitatis vero caussa praetermissis pluribus his ornamentis, duo tantum ab illo indicantur, palmata vestis, et triumphalis currus. At Livius de iis aliisque Decium loquentem sic inducit: Cui deorum hominumve indignum videri potest eos viros quos vos sellis curulibus, toga praetexta, tunica palmata, et toga picta, et corona triumphali honoraveritis, quorum domos, spoliis hostium affixis, insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adjicere, qui Jovis optimi maximi ornatu decoratus, curru aurato per Urbem vectus, in Capitolium ascenderit (Liv. lib. X, § 7)? Ita autem dixit, Jovis ornatu, quia triumphantes, uti observat Servius, habent omnia Jovis insignia, sceptrum palmatum. Unde ait Juvenalis, «in tunica Jovis» (Serv. in eclog. 10, v. 27, p. 55). De veste autem palmata, et curru ita ille alibi: Sciendum sellam curulem a curru dictam, quod ea tantum utebantur, qui triumphali curru invecti fuissent: sicut etiam palmata dicitur tunica, quam merebantur, qui reportassent de hostibus palmam (Idem, in lib. II. Aeneid. v. 334, p. 637). Nonne autem ibi innuit eam sic nuncupatam, quia his dabatur, qui palmam meruerant? Alii tamen sic vocatam opinantur, quod palmis esset intexta. De illa porro hi sunt Martialis versus:
I, comes, et magnos illaesa merere triumphos,
Palmataeque ducem, sed cito redde togae. (Martial. lib. VII, epigramm. 1.)
Si quis plura velit, hic adeat Octavium Ferrarium (Ferrar. lib. II de Re vestiar. c. 8), Aldum Manutium (Manut. de toga Roman.), Lazarum Bayfium (Bayf. de Re vestiar. c. 10), Albertum Rubenium (Ruben, l. I de Re vestiar. c. 21), qui de curru triumphali data opera disputant. At praeterea de his aliisque triumphantium insignibus et ornamentis poteris, si lubet et vacat, adire Onuphrii Panvini de Triumpho librum, et Maderi in eum annotationes.
Caeterum longe major erat eximia plane martyrum nostrorum triumphi gloria. Mediis enimvero accensorum sarmentorum flammis, tanquam purpurea palmataque veste, undique combusti, atque ad stipitem palumque alligati, inde sicut triumphali veste et curru, non in Capitolium, sed in paradisum, ut supra vidimus (c. 11, art. 5), de mundo, de tyrannis, et de diabolo triumphantes, ducebantur.
| Caput XVII |
|