| Caput XVIII |
|
Caput XVII. Quibus argumentis Tertullianus demonstret Christianos iniquissime et contra omnium legum praescripta ab ethnicis vexatos, et trucidatos fuisse.
Articulus Primus. Quanta perversitate ethnici Christianos, sibi prorsus incognitos, nec qui qualesve essent, investigare volentes, oderant atque insectabantur.
Quae de christianae Religionis veritate et sanctitate, de divinis illius documentis et legibus, de optimis sectatorum ejus moribus, de invictissima martyrum fortitudine a nobis hactenus dicta sunt, haec satis superque demonstrant hanc ipsam solam religionem veram esse, caeteras vero omnes falsas penitusque rejiciendas. Nulla igitur major excogitari potest iniquitas, quam gentilium, qui Christianos propter hujus religionis suae defensionem summa horrendaque, uti vidimus, crudelitate vexabant, excarnificabant et occidebant. Verum Tertullianus noster, ut eorumdem Christianorum caussam accuratius defendat, ad duo adhuc demonstranda aggressus est; ac primo quidem Christianos ab ethnicis, contra jus omne naturale, divinum et humanum, condemnari: secundo falsa esse crimina omnia quorum accusabantur, atque illorum reos revera esse gentiles.
Videamus itaque primo qua ille ratione probaverit primae propositionis veritatem, et ad secundam deinde veniemus. At hanc, inquit, primam caussam apud vos, romanii imperii antistites, collocamus iniquitatis odii erga nomen Christianorum, quam iniquitatem idem titulus onerat et revincit qui videtur excusare, ignorantia scilicet (Tertullian. Apologet. c. 1; et lib. I ad Nation. c. 1. p. 559). In quibusdam autem editionibus legitur odium pro odii, sed perperam. Nam iniquitatis odii, ibi idem significat ac iniqui odii. Primam ergo Tertullianus arguit ethnicorum iniquitatem, qua prius oderant Christianos, quam scirent qui qualesve fuerint. Quae enimvero major perversitas est, quam eum odisse, quem, utrum odio vel amore dignus sit, plane nescias?
Verum ethnicos hoc caeco in christianos exarsisse odio hinc plane ostendit Auctor noster, quia omnes, qui eos retro, sive antea oderant, quia ignorabant quale sit quod oderant, simul desinunt ignorare, cessant et odisse (Ibid. loc. cit.). In Rigaltii editione haec verba quale sit (vel sicut in nonnullis editis, esset) quod oderant, prorsus rejecta sunt. Quo autem jure, an propria auctoritate Rigaltii, an typographorum errore, nescimus quidem; sed probe scimus haec in subsequentibus et ultimis editionibus reperiri. Ea autem genuina esse Tertulliani verba communis codicum omnium consensio, et Auctoris ipsius ingenium satis aperte convincunt. Haec autem est illius argumentatio: Ubi ethnici agnoverunt qui et quales sint Christiani, quae eorum pietas ac probitas, tum protinus eos odisse desinunt. Ergo illos oderant, quia qui essent antea ignorabant.
Quamvis autem nemo, nisi naturali lumine omnino privatus, id abnuere queat, urget tamen Tertullianus, et ethnicos adhuc revincit Anacharsis auctoritate, qui diserte pronuntiavit non minus reos esse, imprudentes de prudentibus judicantes, quam immusicos de musicis (Tertull. Apologet. c. 1, p. 265). Quae quidem hujus philosophi sententia a Laertio sic exhibetur: Θαυμάζειν δὲ ἔφη πῶς παρὰ τοῖς ἕλλησιν ἀγωνίζονται μὲν οἱ τεχνῖται, κρίνουσι δὲ οἱ μὴ τεχνῖται. Mirari se dixit quomodo apud Graecos artifices certarent, judicarentque qui artifices non essent (Laert. lib. I in Vit. Anacharsis, § 103). Paulo vero aliter Plutarchus eam sic retulit: Ἔφη δὲ κἀκεῖνο θαυμάζειν ὁ Ἀνάχαρσις ἐκκλησίᾳ παραγενόμενος, ὅτι λέγουσι μὲν οἱ σοφοὶ παρ᾽ ἕλλησι, κρίνουσι δὲ οἱ ἀμαθεῖς. Id autem dixit Anacharsis se mirari, cum concioni interfuisset, quod dicerent apud Graecos sapientes, stulti vero judicarent (Plutarch. in Vita Solon. p. 81). Vides sane eamdem his omnibus verbis exprimi sententiam, quae quibusdam tantum diversis enuntiatur. Nefas enim esse asseritur aliquod de rebus ignoratis ferri judicium.
At multo nequiores erant ethnici, qui Christianos oderant, et nefandis condemnabant criminibus, tametsi quales essent non solum nesciebant, sed inflexibili obstinatione, nec scire, nec inquirere unquam volebant. Nulla autem hujus intolerabilis pervicaciae, et voluntariae caecitatis alia erat caussa, nisi quia verebantur, ne quod Christianorum esset vivendi genus agnoscendo, fateri cogerentur illos, post susceptam Christi religionem, factos esse meliores.
Verum audacter illi negabant Christianorum, qui a deorum cultu defecerant, veram fuisse probitatem: Non enim, inquiebant, ideo bonum est aliquid, quia multos convertit (Tertullian. Apologet. c. 1. p. 266), id est, ab aliqua professione ad aliam traduxit. Et certe quanti a bono, aiebant, ad malum performantur (antiquae editiones praeformantur, melius in aliis et nostris codicibus performantur, sive potius reformantur, si alicujus codicis accederet auctoritas). Addebant gentiles: Quanti transfugae in perversum? Hi autem transfugae vocantur, qui ad hostes transfugiunt, vel qui induciarum tempore ad eos commigrant, cum quibus nulla amicitia est. Atqui ii saepius, inquiebant adhuc ethnici, in perversum conversi, pejores utique fiunt. Denique acrius urgentes clamabant: Non utique eo bonum praejudicari, quia plerosque convertat, et sibi rapiat. Novi demutationem mentis in malas partes. Quot desertores bonae vitae! quot transfugae in perversum! (Ibid. et lib. I ad Nation. c. 1. p. 559.)
Sed his respondet Tertullianus id quidem a nemine negari, sed omnes ultro etiam fateri plurimos a malo sese convertisse in bonum. At id, inquit, ex mali bonique natura facile dignoscitur. Mali quippe individuae comites sunt timor, pudor, tergiversatio, poenitentia, deploratio. Quapropter malefici, ait rursus Auctor noster, gestiunt latere, devitant apparere (Id. Apologet. c. 1 p. 267). Rigaltius vero haec duo posteriora verba auctoritate propria abstulit, nec sane advertit haec ipsa in libro ad Nationes esse repetita (Id. lib. I ad Nation. c. 1, p. 559), sicuti illa, quae in Apologetico continenter addidit: Trepidant deprehensi, negant accusati, ne torti quidem facile aut semper confitentur; certe damnati moerent, dinumerant in semetipsos, mentis malae impetus, vel fato, vel astris imputant. At in libro ad Nationes haec posteriora verba sic immutata sunt: Exprobrant enim quod erant, in semetipsos malae mentis ab innocentia transitum vel fato imputant (Ibid. loc. cit.). Sed ibi forsitan librarii calamo illa duo verba, vel astris, exciderunt. Solus autem Georgius Ambianensis, solaque conjectura ductus, in textu Tertulliani audacius posuit deonerant, pro dinumerant. Nam sensus illius est: Malefici in semetipsos malae mentis impetus agnoscunt, dinumerant, sibique exprobrant; eorum tamen culpam non sibi, sed astris, vel fato, imputant et adscribunt. Vidimus autem (Dissert. in Minut. Octav. c. 6, art. 4) quam communis fuerit illa gentilium falsa opinio, qua fato omnia fieri arbitrabantur. Verum nulla prorsus ex his, quae memorata sunt, mali indicia deprehenduntur in christiano, quem, ut supra animadvertimus (Cap. super. art. 2), religionis suae nec pudet, nec poenitet, sed accusatus, et interrogatus, se christianum esse confitetur, gaudet, gloriatur, ac damnatus gratias agit.
Recte ergo Tertullianus: Quid hoc, ait, mali est, in christianis, quod naturalia mali non habet (Tertull. Apolog. c. 1, p. 269). Sed in nostris codicibus manuscriptis legimus, quod natura alia mali non habet; fortassis non omnino male, si ibi, sicut bonis auctoribus haud plane infrequens est, subaudiatur particula, quam, hoc nimirum sensu: quod non alia, quam mali natura habet. Sed pluribus littera a antiquariorum ignorantia vel errore ibi duplicata haud dubie videbitur. Vide tamen utrum prima lectio confirmari non possit ex libro ad Nationes, in quo brevius quidem, sed non minus clare dicitur: Quod hoc malum est, in quo mali natura cessat (Idem, lib. I ad Nat. c. 1, p. 560). Imo vero addit Auctor noster maximum in eo esse debere bonum, cujus reus gaudet, cujus accusatio votum est.
Ethnicos autem ille acrius urget (idem, Apologet., cap. 1, pag. 264), palamque facit in Christianis nihil esse mali, qui relicto falsorum deorum cultu, ac suscepta Christi religione, meliores, quemadmodum diximus, facti fuerant. Neque id ipsis gentilibus, quidquid contra reclamarent, poterat esse incognitum. Noverant enim quantus esset christianorum ubique terrarum numerus, hincque graviter moerebant, ac de eo tam saepe quam publice conquerebantur. At quoquo modo illos agnoverint, viderant utique factos esse ex malis et improbis bonos et probos, ex impudicis pudicos, ex injustis ac sceleratis eastos, religiosos, ac sedulam virtutibus omnibus operam dantes. Et certe ipsis, ut ait Tertullianus, videbatur bonus vir Caius (manuscripti nostri, Gaius Seius) tantum quod christianus (Ibid. cap. 3, pag. 280; et lib. I ad Nation., cap. 4, pag. 564). Mirabantur Lucium sapientem, hanc mulierem pudicam, hunc filium patri suo obsequentem, hunc servum domino suo fidelem. Mirabantur quidem has aliasque christianorum virtutes: sed hos christianos esse ferre non poterant.
Quis ergo eos potius errare diffitebitur, qui laudant quae sciunt, ait Auctor noster, vituperant quae ignorant, et id quod sciunt, eo quod ignorant, corrumpunt (Ibid.)? In omnibus nostris codicibus legimus irrumpunt, pro corrumpunt: sed minus fortassis bene. In libro enim ad Nationes scriptum est: Pro stultitiae caecitate laudant quae sciunt, vituperant quae nesciunt, et id quod nesciunt vitiant (Loc. cit.): quod, uti vides, idem est ac corrumpunt. Si tamen malis probesque legendum irrumpunt, non omnino repugnabimus. De fama siquidem Lucanus cecinit:
Vana quoque ad vestros accessit fama nepotes,
Irrupitque animos populi. (Lucan. lib. I, post med.)
Summa igitur stultitia, caecitate ac malitia ethnici laudabant sibi cognitas Christianorum virtutes: sed illos vituperabant, ignorantes quid eorum nomen significaret. Ex ignorato autem hoc nomine vitiabant, seu corrumpebant illorum virtutes, quas nullas aut falsas esse effutiebant. At nihil certe magis iniquum, quam ex re aliqua sibi comperta aliam quam ignoras vituperare, aut ex re ignorata aliam a se agnitam corrumpere. Non minor tamen erat iniquitas Christianos ob solum suum et ignotum nomen condemnare, et occidere, nec velle unquam scire et investigare quid in eis sit aut boni aut mali. Tantum vero ab hac investigatione abhorrebant ethnici, ut iniquissimi judices illos, ad tribunalia sua ductos, audire nunquam voluerint. Secundum autem illud erat summae illorum iniquitatis caput, quod jam explorandum est.
Articulus II. Quanta iniquitate ethnici Christianos, nec auditos, nec defensos, sed suum duntaxat ob nomen condemnaverint, et crudelissime necaverint.
Secundum Tertulliani adversus effraenatam gentilium in Christianos violentiam argumentum non minoris profecto, quam superius, roboris est ac momenti. Ducitur autem ex certissima judiciorum regula, quae naturali aequitati adeo consentanea est, ut, ea praetermissa, iniquissimum, irritum omnino, et nullum sit cujusvis hominis judicium. At haec, ut scite Tertullianus animadvertit, regula est, quae vetat indefensos et inauditos omnino damnari (Tertullian. Apologet., cap. 2, pag. 276). De legis autem hujus aequitate plane convicti gentiles, constituerant, ut quilibet cujuscumque criminis insimulatus, uteretur, et proprio ore, ait Auctor noster, et mercenaria advocatione, videlicet patronorum, qui mercede accepta, caussam illorum tuerentur.
Verum longe aliter Christianos, falsorum criminum accusatos, tractabant. Nullam quippe facultatem eis concedebant innocentiam suam aut ore suo, aut ullius patrocinio unquam defendendi. Verumtamen ejusdem, ut scite ille arguit, noxietatis (Ibid.), sive, ut in nostris codicibus manuscriptis et antiquis editionibus legitur, ejusdem noxae eadem tractatio debebat intervenire (Ibid.). Quid ergo iniquius, quam id quod justum est ethnico concedere, et illud ipsum negare christiano?
Ad haec vero, secundum omnium divinarum et humanarum legum praescripta quilibet homo, cujusvis criminis postulatus, non solum semper audiendus est et interrogandus, sed inquirendum insuper, ac quaestione etiam et tormentis extorquendum, quae sit criminis qualitas, qui locus et modus, quod tempus, qui socii ac conscii. Nec hoc aequissimum esse diffitebantur ethnici, qui haec omnia diligenter inquirebant, ubi aliquis ex suis ullius sceleris ab aliquo accusabatur. Summa tamen injuria haec omnia missa faciebant spernebantque, ubi agebatur de nostris, ait Tertullianus, elogiis (ibid.), id est, de christianorum vituperatione et accusatione. Minus itaque bene in codicibus nostris habetur eulogiis, hoc est, benedictionibus, nisi nomen illud ab illo ironice acceptum fuisse probaveris. Quidquid sit, planus est et apertus Tertulliani sensus, qui asserit tantum abfuisse, ut gentiles illo, quem aequitas postulabat, modo in christianorum, sicuti aliorum omnium, crimina, quorum insimulabantur, unquam inquirerent; quin potius omnis eorum inquisitio judicibus omnibus prohibita erat.
Plinio enim secundo Trajanum imperatorem interroganti quid christianis, quorum infinitus propemodum erat numerus, faciendum, ille, ait Tertullianus, respondit, hoc genus inquirendos quidem non esse, oblatos vero puniri oportere (Tertull. Ap. c. 2, p. 273). Ipsiusmet autem Trajani haec sunt in epistola sua ad Plinium verba: Conquirendi non sunt; si deferantur, et arguantur, puniendi sunt (Plin. secund., lib. X, epist. 102, pag. 377): id est, juxta Tertulliani nostri interpretationem, si christiani revera esse comprobentur et convincantur, puniendi quidem, sed minime inquirendi sunt. Totum autem hunc Tertulliani locum citavit Eusebius (Euseb. lib. III Eccles. Histor., cap. 33, pag. 106), qui prolata a nobis ejus verba sic graece interpretatus est: Τὸ τῶν χριστιανῶν φύλον μὴ ἐκζητεῖσθαι μὲν, ἐμπεσὸν δὲ κολάζεσθαι, quae Rufinus latine reddidit: Christiani non quidem requirantur, si qui tamen inciderint, puniantur (Rufin. lib. III Histor. eccles., cap. 27). Nullus itaque Tertullianus dubitavit hoc edicto pronuntiatum fuisse christianos non perquirendos, sed statim atque judicibus offerrentur, ac christianos esse constaret, nulla amplius ullius rei facta inquisitione, puniendos. Nec male quidem. Nam Trajanus continuo addidit: Ita tamen ut qui negaverit se christianum esse, idque reipsa manifestum fecerit, id est, supplicando diis nostris, quamvis suspectus in praeteritum fuerit, veniam ex poenitentia impetret (Plin. ibid.). Nullum igitur christianorum crimen a judicibus inquiri voluit, sed eos oblatos ob solum suum nomen, nec amplius auditos, puniri, nisi forte hoc negarent nomen suum, falsisque diis supplicarent.
Jure itaque merito exclamat Tertullianus: O sententiam necessitate confusam (Tertullian. Apologet., cap. 2, pag. 273). Consulto autem dixit necessitate, quia Trajanus illam clarius explicare non poterat. Ea vero confusa est, quia Trajanus negat, sicuti recte arguit Auctor noster (ibid.), non inquirendos christianos, utpote innocentes, nulliusque sceleris reos; et mandat tamen puniendos, ut nocentes, ac gravissimorum conscios scelerum. Eadem ergo haec sententia parcit et saevit, dissimulat et animadvertit (Ibid.). Clementiam quippe dissimulat, parcendo christianis, qui judicibus non offerebantur. Saevit vero in oblatos, tametsi innocentes, quos suum duntaxat ob nomen jubet puniri.
In tota ergo Christianorum caussa nihil aliud postulabatur, sicuti adhuc ait Tertullianus, nisi confessio nominis, non examinatio sceleris (Ibid. pag. 271), nec accusati defensio. Ad illos enim vero damnandos, aut absolvendos illud tantum sufficiebat, ut nomen suum, seu se christianos esse, aut negarent aut confiterentur.
Quod quidem, quam iniquum omnique juri divino naturali et humano adversetur, ille adhuc demonstrat quaestionibus, quas verberibus et tormentis leges haberi imperant. Non aliam quippe ob rationem exerceri debent, quam ut retegantur crimina, et illorum accusati ea a se commissa fateantur. Omnia namque placita principum, si tyranni non sint, justa senatus consulta, aliaeque leges non omnino iniquae, praecipiunt malos erui, non abscondi, verbo sunt Auctoris nostri, confessos damnari, non absolvi (Ibid. pag. 276; et lib. I ad Nation., cap. 2, pag. 560). Ad Scapulam vero judicem similiter scribebat: Quid amplius tibi mandatur, quam nocentes confessos, damnare, negantes autem ad tormenta revocare (Idem, lib. ad Scapul., cap. 4)?
Verumtamen ethnici, contra hanc tanta aequitate praescriptam judicandorum reorum normam, Christianos non ad aliquod scelus confitendum, sed negandum crudelissimis quaestionum tormentis compellebant. Persuasum ergo habere debuerunt illos esse innoxios, et nullius reos criminis, quippe qui illud ab ipsis negari vellent, aut eos, quod nefas est, si rei forent, plane mentiri. Quaestione siquidem torti, fatebantur palamque clamabant se esse christianos. Sed ethnici quibus alios confitentes reos amplius torquere fas non erat, christianos dirius jubebant cruciari, donec negarent, aut necarentur.
Recte ergo Tertullianus illos sic urget: Videtis quomodo ipsi vos contra mandata faciatis, ut confessos negare cogatis. Adeo confitemini innocentes esse nos, quos damnare statim ex confessione non vultis (Idem, lib. ad Scapul., cap. 4). At certe hi tanta legum suarum praevaricatione se ipsos manifestissime condemnabant. Christianos enim, nec auditos, nec defensos, tanquam omnium in deos, leges, imperatores, mores, ipsamquemet contra naturam criminum reos insectabantur. Dum ergo nitebantur illos quaestione ad ea neganda adigere, fatebantur utique tam falsa esse ea crimina, quam summa erat illorum et innocentia et integritas. In hac itaque tam horrenda eorumdem christianorum vexatione non aliud, sicuti aiebat Tertullianus, nisi christiani nominis praelium est (Idem, Apologet., cap. 2, pag. 279), in quo negantes absolvebantur, atque excarnificabantur confitentes.
Neque putaveris quidquam ab illo ibi aut fictum, aut exaggeratum. Nam eadem plane fuerat non solum Justini martyris, Athenagorae, Tatiani, ut alibi vidimus (tom. I Apparat., pag. 351, 356, 471 et 523), sed Melitonis etiam, sicuti refert Eusebius (Euseb. lib. IV Histor. Eccles., cap. 26, pag. 147), publica expostulatio. Palam quippe conquesti sunt, quamvis nullum nomen ex se ipso bonum sit aut malum, Christianos tamen suum duntaxat ob vocabulum, nec audita unquam caussa, condemnari. Eodem autem telo, sed paulo aliter contorto, ethnicos transfixerunt Minutius Felix, uti supra ostendimus (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 8, art. 2), et Cyprianus, sicuti infra dicemus.
Nec multum curabant gentiles summam hanc tegere injustitiam, quam lata per tabellam, cujus Cicero (Cicer. lib. V in Verr., pag. 179, lin. 19; orat. 39 pro Rabir., pag. 561, lin. ult.; orat. 23 pro Flacc., pag. 369, lin. 47; orat. 37 in L. Pison., pag. 543), aliique saepius meminere, contra eos sententia in publicum proferebant. In hac quippe tabella non aliquod christianorum, sicut aliorum morte damnatorum, crimen notabatur, sed solum christianorum nomen: De tabella, ait Tertullianus cos alloquendo, recitatis illum christianum (Tertullian. Apolog., cap. 2, pag. 279), nihilque amplius. At cum res ita sit, pergit ille, certe: Christianus si nullius criminis nomen est, valde ineptum, si solius nominis crimen est (Tertullian. ibid.). Et ita quidem in Rigaltii editione. In nostris vero codicibus: Christianus si nullius criminis nomen reus est, valde incestum, recentiores incertum, si solius nominis crimen est. In quibusdam manuscriptis, et editis Rigaltio antiquioribus: Christianus si nullius criminis reus est, nomen valde infestum, si solius nominis crimen est. Atque haec videtur genuina Tertulliani lectio, atque in aliis codicibus ea vox nomen transposita, et altera incestum corrupta. Sensus namque Tertulliani est, christianum nomen fuisse ethnicis valde infestum, propter quod solum, nec aliud prorsus ob crimen, christianos tam crudeliter torquebant, et interficiebant.
At nullum certe, urget Tertullianus (ibid., cap. 3, pag. 281), nominis odium concipi potest, nisi illud aliquid significet barbarum, aut vitiosum in se ipso, vel incognitis hominibus qui eo appellantur. Atqui ethnici nihil potuerant in christianis deprehendere vitiosi, quos vel semel audire noluerant. Nihil etiam barbarum in christiani nomine, quod de unctione, ait Turtullianus, deducitur (Ibid., pag. 281). Nec hilum quidem promovebant ignari gentiles, qui chrestianos, non christianos, appellandos esse garriebant. Nam hoc ipsum nomen de suavitate, vel benignitate derivatum est (Ibid.). At de hac utriusque nominis etymologia alibi disseruimus (Dissertat. in Lactant., cap. 17, art. 1).
Articulus III. Quam absurde ethnici objicerent Christianos propter suum aut auctoris sui nomen odio habendos, quia nullus philosophus, platonicos, epicureos, pythagoreos, stoicos, et academicos, nullus medicus Erasistratum, nullus grammaticus Aristarchum, nullus coquus Apicium, sectarum suarum auctores, ob suum nomen odisse perhibeantur.
Cum nihil sit sole etiam meridiano clarius, quod humanum ingenium, falsae religionis praejudiciis excaecatum, obscurare non moliatur; non mirum profecto, si ethnici quibusdam litigiosis disputationibus propositas ab Auctore nostro invictissimas in Christianorum defensionem argumentationes eludere aut infirmare tentaverint. Audiendi tamen hi sunt qui Christianos audire nolebant, et excutiendae, qualescumque sint, illorum rationes.
Clamitabant autem non requirenda esse Christianorum scelera, quae omnia uno eorum nomine comprehenduntur. Sed falsissima esse haec crimina jam ostendimus. Fac tamen, si possis, illa tam vera esse quam falsa sunt, numquid homicida, vel alius quilibet sceleratus homo, propter suum solum nomen condemnari debet? Nonne judices tenentur illum audire, et investigare ubi, quando, quomodo, quibus sociis crimen perpetraverit? Verum Christiani contra has aequissimas, uti diximus, leges condemnabantur. Iniquissimum ergo erat gentilium judicium (Tertullian. Apologet. cap. 2, pag. 279, et lib. I ad Nation. cap. 6, pag. 566).
Urgebant tamen gentiles: Secta christianorum oditur in nomine utique sui auctoris (Ibid. p. 282). Numquid ergo examinandum non erat utrum ille auctor, aut ejus sectatores odio revera haberi deberent? Tertullianus autem evidentissime demonstrat ethnicos absurda hac argumentatione se ipsos suo, quemadmodum dicitur, conficere gladio. Non enim platonicos propter Platonis, epicureos propter Epicuri, pythagoreos propter Pythagorae, stoicos propter Zenonis nomen odio habebant (Ibid.). At hi suarum sectarum, uti alibi ostendimus (Tom. I Apparat. lib. III, dissert. 2, cap. 17, art. 1 et seqq. pag. 1123 et seqq.), fuerant auctores. Tum deinde a Tertulliano recensentur academici, quos utique a platonicis secernere videtur (Tertullian. Apologet. cap. 3, p. 282). Numquid igitur de mediae et novae Academiae principibus Arcesilao, et Lacyde, sicut ibidem animadvertimus, sermonem fecisse dicendus est? Expende, quaeso, ac pronuntia.
Pergit ille, ac nonne, inquit, medici nomen suum sortiti sunt ab Erasistrato, qui ab A. Gellio nobilis medicus (Gell. lib. XVII Noct. Att., cap. 11), a Macrobio medicorum veterum nobilissimus appellatur (Macrob., lib. VII Saturnal. cap. 15). Testatum autem Strabo fecit Smyrnae exstitisse patrum suorum tempore Erasistrataeam medicinae scholam (Strab. lib. XII Georg., pag. 580). Celeberrimi porro hujus medici Plutarchus (Plutarch., lib. IV Sympos. quaest. 1, pag. 603, et lib. VII, quaest. 1. pag. 698, et in Vita Demetr. pag. 907), Plinius (Plin., lib. XXIX natur. Hist. cap. 1, pag. 663), Valerius Maximus (Valer. Max. lib. V, cap. 7, § 1), et Chronici Eusebiani scriptor mentionem fecerunt (Chron. Euseb. ad. ann. 1755).
Denique coqui etiam cognominati sunt, ait Tertullianus, ab Apicio, quem alibi inter coquos pretiosissimos recenset, ejusque condimenta exagitat (Tertullian. Apologet. cap. 3, pag. 5, et lib. de Pallio cap. ult., et lib. de Anim. cap. 33). Ab Athenaeo autem discimus hunc Tiberii imperatoris saeculo ditissimum fuisse, sed luxu solutum, multas ventris et gulae vitio myriadas nummorum profudisse, ac varia placentarum genera ejus nomine vocitari (Athenae., lib. I Deipnosoph. cap. 1, pag. 7). Plura etiam de illo Seneca, cujus haec tantum, quae ad propositum nostrum magis faciunt, verba transcribemus: Apicius nostra memoria vixit, qui in ea urbe, ex qua aliquando philosophi, velut corruptores juventutis abire jussi sunt, scientiam propriam professus, disciplina sua saeculum infecit (Senec. lib. de Consol ad Helvid. cap. 10, pag. 781). Alibi autem ille, sicut Plinius (Plin., lib. IX natur. Hist. cap. 17, pag. 308), et Hieronymus Apicii (Hieronym., lib. II adv. Jovin.) ejusque helluationis et immensae gulae meminerunt. Tres porro Casaubonus notat Apicios, eosque gulae vitio infames (Casaubon. in lib. II Athen. cap. 6, pag. 22 et seqq.). In superiori autem dissertatione (Dissert. in Arnob. cap. 23, art. 4) non semel citavimus Apicii de re coquinaria editam commentationem. Neque magno labore nobis persuadebis hunc esse, de quo Tertullianus loquitur.
At quicumque fuerit, nullus tamen gentilis unquam dixit propter illius, aut aliorum quos recensuimus, solum nomen odio dignam esse institutam a quolibet sectam, nisi prius constiterit in ea aliquid esse mali. Gentiles ergo non debebant odisse Christianos, nec propter suum, nec propter auctoris sui nomen, nisi exploratum ante habuissent illos esse malos. Atqui jam ostendimus eosdem gentiles neque scivisse, neque scire, aut inquirere unquam voluisse utrum illi aliquid agerent, quod odio et poena esset prosequendum.
Contra tamen nemini prorsus incompertum erat Christianos suo titulo, sive suum duntaxat ob nomen actibus ac sententiis praesidum statim condemnari, atque oblati illis fuerant. Nam propter hoc ipsum solum nomen ab illis condemnari vestros, hoc est, judicum, inquiebat Tertullianus, jam contestamur actus, qui quotidie judicandis custodiis, id est, carceri mancipatis, praesidetis, qui sententiis elogia dispungitis (Tertullian. Apologet. cap. 44, pag. 496), sive reorum accusationes examinatis; numquid inter illos omnes aliquis inventus est sicarius, seu homicida? num aliquis manticularius (Ibid. Cf. Fest. ad v. Manticularius), sive qui repositam in aliorum marsupiis pecuniam furatus sit? num aliquis lavantium praedo, aut, ut alibi dixit, fur balnearum, qui lavantium vestes aut argentum subripiebat? At certe hi omnes ethnici erant (Apulei Apolog. 1 ante fin.), et nullum ibi invenistis christianae religionis verum sectatorem. Non enim de nostris, pergit Tertullianus, sed de vestris semper aestuat carcer (Plaut. Captiv. act. IV, scen. 2), totusque scelestis vestris gentilibus repletus est. De vestris quoque semper metalla suspirant (Tertull. lib. de Fuga, cap. 13), de iis scilicet, qui scelerum convicti, metalla effodere cogebantur. Denique de vestris semper bestiae saginantur, de vestris semper munerarii noxiorum greges pascunt (Tertullian. Apolog. cap. 44, p. 497). Munerarii autem, uti jam a nobis alibi observatum est (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 13, art. 1, et Dissert. in Lactant. cap. 27, art. 1), ii erant, qui gladiatorum spectacula edebant. Hi autem pascebant et alebant noxios, qui ad bestias damnati debebant cum illis pugnare. Si autem victi fuissent, tum victrices bestiae carnibus illorum saginabantur.
Nullus itaque ex horum numero erat christianus propter scelus aliquod aut conjectus in carcerem, aut ad bestias damnatus, sed suum duntaxat ob nomen, quod nihil plane mali habebat. Palam enim et asseveranter Tertullianus affirmat: Nullus illic christianus, nisi hoc tantum propter suum nomen: aut si et aliud, id est, capitalis alicujus sceleris reus et convictus, jam non christianus (Tertullian. loc. cit.), sed christianae religionis apostata et desertor. Nihil ergo iniquius, ac divinis et humanis legibus magis contrarium, quam innocentes christianos, nunquam auditos et defensos, suum solum ob nomen condemnare, ac quibuslibet gravissimis suppliciis excarnificare et occidere.
| Caput XVIII |
|