| Caput XXI |
|
Caput XX. De laesae divinae majestatis criminibus, quorum Christiani, tam falso quam impudenter, ab ethnicis illorum reis accusabantur.
Articulus Primus. Quam invicte Tertullianus demonstret Christianos immerito accusari infanticidii, sive infantis in sacris eorum synaxibus occisi, comesae postea ejus carnis potatique sanguinis, ac turpissimi incestus, vanasque ethnicorum cavillationes funditus evertat, ubi de Cynopennis, Sciapodibus et Antipodibus.
Nullus ad vexandos perdendosque Christianos alius supererat ethnicis praetextus, nisi ut eos capitalis alicujus criminis quoquo tandem modo accusarent. At eo furoris et dementiae processerant, ut illos non unius tantum flagitii reos dicerent, sed omnium, ut ait Tertullianus, scelerum, deorum, imperatorum, legum, morum, ac totius naturae inimicos (Tertullian., Apolog., cap. 2, p. 277). Verum quis, hac plane horrenda accusatione perculsus, non statim obstupescat? Quo enim modo tot tantorumque criminum rei esse poterant Christiani, qui, sicut jam demonstravimus, non modo unum verumque Deum summa veneratione colebant, sed quorum etiam castissimi erant mores, ac piissimum vivendi genus? Ruebat igitur se ipsa tam falsa criminatio. Verum quia christiana religio nihil, ut loquitur Tertullianus, de caussa sua deprecatur (Ibid., cap. 1, p. 259), nec, sicut rei solent, ullam gratiam ullumve favorem requirit, hoc idcirco unum optat et petit, ut secundum severiora legum praescripta examinetur. Quamobrem Tertullianus ad ea omnia, quae Christianis objiciebantur, singulatim examinanda ac diluenda aggreditur, ac manifestissime demonstrat eosdem Christianos tam falso horum flagitiorum insimulari, quam certum erat illorum reos revera esse gentiles.
Quid enim a veritate magis alienum, quam eos laesae majestatis divinae redarguere, qui verum, ut diximus, Deum et privatim et publice in suis synaxibus semper colebant, malebantque atrocissimis quibuscumque se necari suppliciis, quam hunc unicum Deum negare, aut falsos deos ullo vel ficto tantum et simulato cultu venerari? Contra vero hujus summae impietatis evidentissime convincebantur gentiles, qui factitios, ut infra ostendemus, deos colebant, quos infames et omni turpissimorum criminum genere foedatos fuisse fatebantur.
At hi tamen nunquam non clamabant Christianos idcirco laesae divinitatis esse conscios, quia in suis synaxibus, et inter sacratiora sua mysteria, nefandissimis sceleribus sese impudentissime contaminabant. Nam dicebantur, inquit Tertullianus, sceleratissimi de sacramento infanticidii (Ibid., cap. 7, p. 306), sive infantis quem ibi occisum devorare ferebantur. Inde et post convivium illud exsecrandum turpissimo pollui incesto, quod eversores luminum, verba adhuc sunt Auctoris nostri, canes, lenones scilicet, tenebras, tum et libidinum impiarum inverecundiam procurent (Ibid.). In manuscriptis nostris codicibus et editionibus antiquis, deest vox tum, nec ibi multum necessaria videtur. Sensus autem Tertulliani, isthaec brevius alio in libro enarrantis, hic est: Post lumina a canibus eversa et exstincta, tenebrae, impurissimorum lenonum munus obeuntes, inverecundiam impiarum libidinum procurant (Idem, lib. I ad Nat., cap. 15 et 16). Praecipua autem et capitalia haec crimina erant, quae ethnici, quemadmodum alibi, nec semel, annotavimus (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 8, art. 1, et seqq.), tamdiu tantaque impudentia Christianis objiciebant, quanta facilitate ab antiquis Ecclesiae Patribus diluta confutataque sunt.
Variis vero Tertullianus noster rationum momentis falsam hanc criminationem funditus evertit. Primum enim ethnicos ipsos hunc alloquitur in modum: Dicimur semper a vobis tantorum scelerum rei; nec vos, quod tamdiu dicimur, eruere, investigare, et retegere curatis (Tertullian., Apologet., cap. 7, p. 307). Nullus tamen condemnari prius debet, quam sceleris convincatur: Ergo aut eruite, inquit ille, si creditis, et Christianos horum scelerum convincite, aut nolite credere, quia non eruistis (Ibid.). Enimvero hac affectata dissimulatione atque negligentia praescribitur (Ibid.), praejudicioque certissimo probatur Christianorum innocentia, et summa morum integritas, quod nec ipsi audetis eruere (Ibid.), ea crimina, quorum illos, tam falso, quam temere accusatis, nec caussa unquam, ut vidimus, audita, condemnatis, torquetis, et occiditis.
Praeterea eo major erat haec ethnicorum perversitas, quo facilius promptiusque poterant investigare, atque agnoscere an vera essent illa Christianorum scelera. Nam census istius disciplinae, ait Tertullianus, hoc est, hujus disseminatae in mundo christianae disciplinae initium, a Tiberio est (Ibid.); aut, uti explicatius alio in libro: Principe Augusto nomen hoc, christianorum, ortum est; Tiberio, disciplina ejus illuxit. At certe quoniam christiana religio vera est, cum odio sui coepit, illius adhuc totidem sunt verba, simul atque apparuit inimica esse. Nostris vero in manuscriptis codicibus inimica est, hoc est, eo ipso quo coepit tempore, mundo apparuit, omnibus inimica et invisa fuit; ac tot hostes ejus fuerunt quot extranei (Idem, lib. I ad Nat., cap. 7, p. 307), id est, omnes omnino homines praeter solos ipsosmet Christianos. Nam, ut ait adhuc Tertullianus, hostes illorum erant, et primo quidem propria ex aemulatione Judaei, seu sua in illos invidiâ, qua quidem propter abrogatos a Christo veteres suos ritus semper conflagrarunt: deinde milites ex concussione (Idem, Apolog., cap. 7, pag. 308), hoc est, sicut nonnullis videtur, subdola furentium accusatione, sed melius, crudeli vexatione: ex natura tandem sua ipsi etiam domestici Christianorum (Ibid.); utpote qui conditionis suae impatientes, more solito insidiabantur dominis suis, quibus nocere nunquam non connitebantur.
Ab his igitur omnibus quotidie, pergit Tertullianus, obsidemur, quotidie prodimur, in ipsis plurimum caetibus et congregationibus nostris opprimimur (Ibid.); vel, sicut ipsos gentiles alibi compellando dixit: Scitis et dies conventuum nostrorum; itaque et obsidemur, et opprimimur, et in ipsis arcanis congregationibus detinemur (Idem., lib. I ad Nat., cap. 7, pag. 568). Latere ergo gentilibus non poterat quid in iis Christiani agere consueverant.
At quis unquam, arguit Auctor noster (Tertullian., Apologet., loc cit.), taliter vagienti, dum a christianis occideretur, infanti supervenit? Quis cruenta christianorum, qui comedebant illius carnes et sanguinem bibebant, ut invenerat, tanquam cyclopum et sirenarum ora, minime quidem abstersa judici conspicienda, reservavit? Quis vel in uxoribus aliqua immunda adulterii, in iisdem coetibus paulo ante admissi, vestigia deprehendit (Ibid.)? Quae quidem ille aliis verbis alio in libro sic urgebat: Quis unquamsemeso puero supervenit? Quis in cruentato pane vestigia dentium deprehendit? Quis tenebris repentino lumine irruptis, immunda aliqua, ne dixerim incesta, recognovit (Idem, lib. I ad Nat., loc. cit.)? In Apologetico autem ad duplicem cyclopum et sirenarum fabulam respexit. Poetae enim tam graeci, quemadmodum Homerus (Homer., Odyss. VIII, post med.), quam latini, sicut Virgilius (Virgil., lib. III Aeneid., v. 617 et seq.), finxerunt cyclopes homines fuisse monoculos, qui suos vorabant hospites. Nec minus nota est fabula sirenarum, quae navigantes, cantus sui dulcedine sopitos, in mare dejiciebant (Plin., lib. X Natur. Hist., cap. 49, pag. 441).
Tertullianus itaque sic argumentatur: Christianorum tot hostes erant, quot ethnici, judaei, milites et domestici, a quibus quotidie in suis etiam synaxibus obsidebantur opprimebanturque. Si ergo in illis tot tamque horrenda crimina perpetrassent, a tot hostibus suis adeo infensis deprehendi facillime poterant. Atqui ex infinito propemodum illorum hucusque numero ne unus quidem minima sceleris ullius vestigia unquam agnovit. Falsissima igitur erant ea crimina, quae improbi calumniatores Christianis objectabant (Tertull., lib. I ad Nati., cap. 7, pag. 569).
Neque hi quantumlibet impudentissimi homines respondere poterant horum criminum testes a christianis pecunia aut mercede fuisse unquam corruptos. Nam quis talia facinora, ait Tertullianus, cum invenisset, celavit, aut vendidit ipsos trahens homines? (Idem, Apologet., cap. 7, p. 308.) id est fieri non potuit, ut ethnicus aliquis haec sibi cognita christianorum crimina aut sponte sua celaverit, aut dum christianos ad judicum tribunalia trahebat, illa pretio aliquo vendiderit, et tunc factus sit omnino mutus. Alio autem in libro haec aliis, vide an clarioribus verbis, sic enuntiat: Si praemio impetramus ab ethnicis, criminum nostrorum testibus, ne tales, quales illorum revera conscii, in publicum extrahamur, ac condemnemur, quare a nemine accusati et convicti opprimimur? Nonne possumus, corruptis auro testibus, et omnino ad judicium non extrahi? Quis enim proditionem, sive declarationem et accusationem horrendi alicujus criminis, sine crimine ipso, quod poterat ab alio aliquando agnosci et puniri, aut testis aut judex vendit, aut conscius redimit (Idem, lib. I ad Nation., cap. 7, p. 568).
Nullius itaque testimonio probatum unquam fuerat Christianos reos esse horum criminum. Ecquis enim illa, uti urget Tertullianus, unquam prodidisset? Non ipsi quidem christiani. Si enim ethnicis sacra sua Samothracia et Eleusinia declarare nefas erat, quanto magis christiani divina sua mysteria reticere tenebantur (Tertull., Apolog., loc. cit., et lib. I ad Nation., cap. 7, pag. 568)? Si ergo ab ipsis summo tegebantur silentio: Unde, inquit Tertullianus, extraneis gentilibus eorum notitia, cum semper etiam piae initiationes arceant prophanos, et arbitris careant, nisi impii minus metuunt (Ibid., loc. cit.)? In nostris melioris notae codicibus manu exaratis, et plerisque antiquis editionibus legimus, etiam impiae initiationes. Nec forsitan male. Nam Tertullianus, a minori, ut aiunt, ad majus sic argumentari potuit: Si impiae ethnicorum initiationes celari debent, quanto magis sacrae et piae christianorum; nisi impii gentiles eas vulgando, minus sibi, quam christiani metuant?
Instat adhuc Auctor noster, atque haec exsecranda scelera a nemine nec perpetrari, nec credi posse hoc argumento demonstrat: Christianis pie viventibus futura post hanc vitam beata aeternitas promittebatur. At cui unquam christiano, aut christiana religione initiando, persuaderi aliquando potuit tot tantisque sceleribus eam posse comparari? Numquid ulli etiam summae auctoritatis viro haec dicenti, vel si vis juranti, ne unus quidem gentilis, non omnino insanus, fidem posset unquam habere, ac tam facili credulitate tam atrocibus coinquinari flagitiis? Atqui si ethnici haec nec credere, nec perpetrare possunt, quanto magis christiani, quorum non alia est, quam caeterorum hominum natura (Tertullian., Apologet., cap. 8, p. 312, et lib. I, ad Nation., cap. 7, p. 569)? Non enim sunt cycopennae aut sciapodes, inquit Tertullianus, sive ut in alio libro, cynopennae aliqui, vel sciapodes, vel aliqui de subterranca antipodes (Idem, loc. cit., p. 312 et 569). Primi autem, si Ctesiae, quem Plinius citat, fides sit, Monocoli, inquit, vocabantur, singulis cruribus mirae pernicitatis ad saltum; eosdemque Sciapodes vocari, quod in majori aestu humi jacentes resupini, umbra se pedum protegant (Plin., lib. VII Natur. Hist., cap. 2, pag. 11). De his autem Solinus (Solin., Poly. histor., cap. 52, pag. 80), Augustinus (August., lib. XVI, de Civit., cap. 8, p. 422), Suidas (Suid., ad V. Σκιάποδες), et apud Tzetzem Apollodorus (Tzetz., chil. 7, V. 662, et seqq.). Cynopennae vero in quibusdam editis appellantur cyclopes, in aliis cynophanes, sed contra manuscriptorum nostrorum codicum auctoritatem. Vossius vero legendum censet cynopanes, graece κυνοπάνες, canes cornuti (Voss., not. in Mel., lib. III, de Situ orb., cap. 9). Salmasio tamen placet eorumdem codicum nostrorum lectio Cynopennae a graeco verbo κυνοπεῖναι, quasi canina, inquit, fame laborantes (Salmas., not. in Solin., pag. 1005). Recte quidem ad propositum Tertulliani, ibi loquentis de christianis, qui occisi infantis carnibus vesci, ac plusquam canina fame laborare ab ethnicis falso accusabantur. Sed quinam hi fuerint, scire parum interest. Nam de monstris Auctor noster loquitur, quae penitus ficta esse omnes ultro fatentur.
Quid ergo, inquiet aliquis, numquid et his similia monstra putavit antipodas? At nullam illorum in Apologetico, sed in libro tantum ad Nationes legitur fecisse mentionem. Nonne autem ibi eos nominavit, quia ipse, sicut alii plures, alibi a nobis appellati (Dissertat. in Lactant., cap. 21, art. 6), in animum induxerant nullos esse posse antipodes, nisi adversis, uti aiebant, vestigiis ambularent? Neque certe aliter quam monstra, et falsi fictique homines ab illo hisce verbis exploduntur: Vel aliqui de subterranea terra, instar fungorum exorti, qui aliam, quam terrae nostrae homines, naturam habeant. Verum ab horum aliorumque monstrorum feritate longe aberant Christiani, qui aliis hominibus nostris eo tantum dissimiles erant, quod illos humanitate et charitate superarent. Nunquam ergo cogi potuerunt, ut qualibet pietatis et religionis specie infantis a se occisi manderent carnes, ac postea stupris, adulteriis, et incestis contaminarentur.
Caeca tamen obstinatione perculsi gentiles urgebant nimium credulis aut Christianis, aut saltem in eorum religione tyronibus impositum et illusum. Sed nihil ineptius absurdiusque fingi poterat. Christianis siquidem mos erat, ut initiandi a patre sacrorum, id est, episcopo, aut aliquo ejus vicario, ea docerentur, quibus ad eadem sacra praeparari, vel quae in illis agi deberent. Qua autem fronte episcopus, aut quivis alius tyroni vel christiano dixisset: Cum ad sacras synaxes veneris, infans tibi necessarius, adhuc tener, qui nesciat mortem, qui sub cultro tuo, quo illum jugulabis, rideat: item panis, quo sanguinis jurulentiam, vel melius alio in libro, rudem sanguinem colligas (Tertullian., Apologet., cap. 8, pag. 313, et libr. I, ad Nation., cap. 7, p. 569). Necessarii quoque canes, qui post objectam offulam lumina extinguant, ac tandem necessaria soror et mater tua, quibus mediis in tenebris stuprum afferas? Sed dic nobis, quaeso, quibus auribus quilibet christianus, aut tyro haec audire poterat? Numquid sine horrore? Nonne saltem leges vereri debebat, quibus, ut monet Cicero, cautum erat: Incestum pontifices supremo supplicio sanciunto (Cicer., lib. II de Legib., p. 335, lin. 15)? Si vero hanc poenam fraude vel auctoritate Christianorum vitari posse arbitrabatur, quomodo ab ethnicis judicibus interrogatus, crudelioribus tormentis cruciari et occidi malebat, quam haec, quibus conscientia penitus repugnat, crimina fateri? Nemini plane sani capitis homini haec credibilia sunt, aut fieri unquam potuisse persuadebitur.
Instabant gentiles se fama didicisse Christianos esse revera praefatorum scelerum conscios. At insulsa prorsus, respondet Tertullianus, et futilis est haec responsio (Tertullian., Apologet., cap. 7, p. 309, et lib. I ad Nation., cap. 7, pag. 566). Negare enim non poterant verum esse, quod celeberrimus poeta cecinit:
Fama malum, quo non aliud velocius ullum. (Virgil., lib. IV Aeneid., v. 174.)
Fama enim rei tantum incertae nomen est, eaque saepissime oritur, aut ingenio aemulationis, sive invidia, aut arbitrio suspicionis, seu suspicione gratis conficta, aut mentiendi voluptate. Tam malo igitur ex principio, atque ex unius duntaxat ore exorta, plerumque mentitur, aut si quid veri unquam renuntiat, vel tum aliquid adjicit, vel detrahit, vel immutat. Tamdiu vero viget, quamdiu nihil probat. Ubi enim res probata est, tunc eo ipso illa cessat, et excidit. Merito igitur vir sapiens nullam illi fidem habet, multo magis cum ipsa sola index et nuntia est scelerum prorsus occultorum, quae nemo mentis suae compos homo aut perpetrare audet, aut potest. Nos vero alibi animadvertimus hanc Tertulliani responsionem a Minutio Felice paucioribus quidem, sed non minus efficacibus verbis plane confirmari (Dissert. in Minut. Octav. cap. 8, art. 2). Denique Tertullianus addidit famae tam veloci, quam mendaci, non credendum, sed veritatem investigandam; quoniam, uti ferebat vulgatum ab ethnicis proverbium, Omnia tempus revelat (Tertullian., ibid., p. 310). Quod quidem adagium Aulus Gellius (Gell., lib. XII Noct. Atti., cap. 11) his Sophoclis versibus decantatum citavit:
Πρὸς ταῦτα, κρύπτε μηδὲν, ὡς ἅπανθ᾽ ὁρῶν
Καὶ πάντ᾽ ἀκούων, πάντ᾽ ἀναπτύσσει χρόνος.
Ad haec nihil occulta, quandoquidem omnia videns,
Et omnia audiens, cuncta revelat tempus.
Seneca vero: Quaedam, inquit, falsa veri speciem habent. Dandum semper est tempus: veritatem dies aperit (Senec., lib. II de Ira, cap. 540). Sed plura de hoc proverbio congerit Erasmus, quem consulere poteris (Erasm., Adag., chil. 2, centur. 4, adag. 17). Quis autem falsa sub veri specie crebrius, quam fama adnuntiat? Solo igitur, si non falso, saltem incerto ejus testimonio gentiles ad vexandos Christianos niti non debebant; sed capere tempus, quo examinata eorum caussa, veritas cognosceretur.
Articulus II. Quam invicte Tertullianus ostendat gentiles homicidii, cujus Christianos falso accusabant, esse reos, utpote qui in Africa infantes Saturno, usque ad proconsulatum Tiberii, immolabant, huncque morem secreto perseverasse; tametsi Saturni sacerdotes in arboribus templi ejus obumbratricibus, teste militia patriae nostrae, suspensi, poenas morte dederint.
Nihil sane impudentius excogitari potest, quam alium gravissimi criminis falso accusare, cujus ipsemet accusator reus esse palam convincitur. At tales tamen erant ethnici, qui Christianos infanticidii et incestus impudentissime redarguebant. Nam hoc ipsum est, sicuti eosdem compellando ait Tertullianus, per quod forsitan de nobis credidistis alia (Tertullian., Apolog., cap. 9, p. 314), quae recensuimus, longe graviora scelera a nobis perpetrari. Sed consulto ibi adjecit forsitan; quia paulo ante dixerat adeo atrocia esse illa scelera, quorum Christianos arguebant, ut vix ab ullo homine credi potuerint, nisi quaedam similia fecissent. Primum autem illos vario modo homicidas fuisse ostendit, quia infantes, sicuti loquitur, penes Africam Saturno immolabantur palam usque ad proconsulatum Tiberii, qui ipsos sacerdotes in eisdem arboribus templi sui obumbratricibus scelerum suorum votivis crucibus exposuit, teste militia patriae nostrae, quae id ipsum munus illi proconsuli functa est (Ibid., et seq.). De hac autem detestabili, et contra omnia naturae ipsius jura, immolatione infantium in superioribus nostris dissertationibus plura observavimus (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 9, art. 2, et Dissert. in Lactant., cap.. 34, art. 3). Superest igitur ut ea, quae Tertulliano nostro peculiaria sunt, nunc sigillatim expendamus.
Narrat itaque primo hunc morem crudelissimum perseverasse usque ad proconsulatum Tiberii. Quidam autem suspicati sunt ibi legendum, usque ad proconsulem Tiberii, id est, proconsulem quempiam, aut a Tiberio imperatore missum, aut cui Tiberio cognomen, et alius omnino erat, quam hic Tiberius imperator, illoque posterior. Sed quia haec qualiscumque emendatio non sufficiebat, alteram addidere, ac postea legendum putaverunt, teste militia patris nostri, hoc est, sicut illi ominabantur, patris Tertulliani, qui proconsul fuit post Tiberii Caesaris mortem. At probare prius debebant patrem Tertulliani proprio Tiberii nomine fuisse appellatum. Deinde vero huic conjecturae refragantur omnes, cum editi, tum manuscripti codices.
Quid vero impedit quominus Tiberius imperator, dirissimum illud infantium sacrificium in Africa prohibuerit? Nonne Plinius memoriae prodidit anno 647 Urbis conditae, ac Cn. Lentulo, et P. Licinio Crasso consulibus, interdictum fuisse senatusconsulto, ne homo immolaretur: sed quia haec immanissima consuetudo postea adhuc apud Gallos perseverabat: Tiberii Caesaris, inquit, principatus sustulit Druidas eorum...... nec satis aestimari potest quantum Romanis debeatur, qui sustulere monstra, in quibus hominem occidere religiosissimum videbatur, mandi vero etiam saluberrimum (Plin. lib. XXX. natur. Hist., cap. 1, pag. 728). Audisne impiissimo sacrificio non solum occisos a gentilibus homines, sed comesas etiam illorum carnes? At Tiberius Caesar illud in Gallia et alibi sustulisse perhibetur. Quidni et in Africa, sicuti Tertullianus tam diserte pronuntiat? Si quid autem in hujus opinionis confirmationem exemplum simile conferre valeat, illud Josephus nobis suggeret (Joseph., Antiq. Jud. l. XVIII. cap. 4, pag. 622). Testatum quippe facit ab eodem Tiberio dirutum Isidis templum, projectamque in Tiberim ejus statuam, eo quod Paulina nobilis mulier a Decio Mundo juvene, deum Anubin simulante, in illo Isidis templo malis sacerdotum artibus constuprata fuisset. Cur ergo magis horribili infantium, Saturno immolatorum, sacrificio potius in Africa, quam in Gallia, uti diximus, et aliis in regionibus pepercisset?
Sed qua, inquies, ratione dictum a Tertulliano, usque ad proconsulatum Tiberii? Numquid Tiberius, antequam romani imperii gubernaculum teneret, proconsul in Africa fuerat? Sed quid, amabo te, vetat quominus illuc ab Augusto Caesare, aut antea renuntiatus sit Africae proconsul? Si quis tamen recte probaverit Tertullianum de alio intelligendum esse Tiberio Africae proconsule, huic facile assentiemur.
Subjunxit autem ille crudelissimos Saturni sacerdotes jussu ejusdem Tiberii expositos fuisse in illius templi arboribus, tantorum scelerum obumbratricibus. Circa gentilium enim templa plantatae erant arbores, singulari cujusque templi Deo consecratae, de quibus ut alios omittamus, haec Apuleius de quodam fano litteris mandavit: Videt dona speciosa, et lacinias auro luteratas, ramis arborum postibusque suffixas, quae cum gratia facti nomen deae cui fuerant dicatae testabantur (Apulei Metamorph., lib. VI, paulo post init. pag. 92). Vides igitur in his arboribus appensa fuisse dona, iisque praefixum nomen dei, cui templum illud nuncupatum erat. At ex his arboribus, templum Saturni, ait Auctor noster, obumbrantibus, factae sunt votivae ac dicatae cruces, quibus inhumanissimi illi sacerdotes suspensi, laqueo vitam finire coacti sunt. Utrum autem horum Tertulliani verborum, quae eruditorum ingenium haud parum exercuerunt, verus sit sensus, expendas velim, vel alium nobis proferas meliorem. At nobiscum proculdubio fateberis huic loco aliquam lucem afferri posse his versibus Ausonii, quibus Amorem stipiti myrti suspensum cecinit:
Eligitur moesto myrtus notissima luco,
Invidiosa deum poenis. Cruciaverat illic
Spreta olim memorem Veneris Proserpina Adonim.
Hujus in excelso suspensum stipite Amorem,
Devinctum post terga manus, substrictaque plantis
Vincula moerentem, nullo moderamine poenae
Adficiunt. (Auson. idyll. 2, v. 55 et seqq.)
Ne quis porro dubitaret de sumpta ab illis Saturni sacerdotibus poena, testem Auctor noster appellat militiam patriae suae, quae idipsum, inquit, munus illi proconsuli Tiberio functa est (Tertullian. Apologet., cap. 9, pag. 315), quibus haud dubie verbis significat milites Africae, qui tunc sub Tiberio proconsule merebant, dum suo munere fungerentur, vidisse sacerdotes in illis arboribus suspendi et strangulari. Verum gentiles eorum exemplo territi quidem fuerunt, sed non penitus expugnati. Non enim amplius audebant infantes Saturno palam immolare; verum nunc in occulto, ait Tertullianus, perseveratur hoc sacrum facinus (Idem, ibid.). Falsae igitur pietatis specie adversus innocentes filios suos armati, illos secreto et occulte, ac spretis imperatorum suorum legibus, mactare non destiterunt. Atque ita quidem Saturnus, qui filiis suis, ut ait Auctor noster, et nos alibi vidimus (Ibidem. et dissert. in Minut. Octav., cap. 9, art. 2), non pepercit, pristinam non deposuit crudelitatem; voluitque aliorum hominum gnatos sibi adhuc immolari.
Quamvis ergo christiani infantem aliquem, quod falsissimum tamen erat, in synaxibus suis occidissent, non debebant ab ethnicis idcirco argui et condemnari, qui proprios filios suos immanissima inhumanitate hostias Saturno, uti opinabantur, gratissimas sacrificabant.
Articulus III. Ostenditur homicidii quoque reos fuisse Gallos, qui Mercurio; Tauros, qui Dianae homines immolabant: item Romanos, qui in Aeneadarum urbe Jovem ludis suis humano proluebant sanguine; atque alios qui liberorum suorum recens natorum spiritum in aqua extorquebant, vel eos exponebant morti haud prorsus incertae; quantum vero Christiani ab omni homicidio abhorrerent, quibus nec in utero conceptum dissolvere licet, dum adhuc sanguis in hominem delibatur.
Prosequitur Tertullianus, ac gentiles parricidii et homicidii reos esse demonstrat. Nam major, quam infantium aetas, inquit, apud Gallos in suis quoque sacris Mercurio prosecabatur; et id quidem alio in libro repetit (Tertullian., Apologet. cap. 9, pag. 316, et Scorpia. cap. 7). Nos vero de hoc prorsus exsecrando sacrificio plura alibi annovatimus (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 9. art. 2), ubi quoque enodatius ea explicavimus, quae ille continuo subnectit: Remitto Tauricas fabulas theatris suis (ibid.); sive quemadmodum ipse in alio libro loquitur: Nihil illic nisi feritas calet, illa scilicet, quae fabulas dedit de sacrificiis Taurorum (Tertullian., loc. cit. et lib. I advers. Marcion., cap. 1), qui videlicet Dianae hospites suos immolabant.
Pergit autem: Ecce in illa religiosissima urbe Aeneadarum piorum est Jupiter quidem, nimirum Latiaris, quem ludis suis circensibus, et gladiatoriis humano proluunt sanguine. Alibi vero scriptum ab eo legimus: Latio ad hodiernum Jovi media in Urbe humanus sanguis ingustatur; nec quisquam retractat, aut non rationem praesumit aliquam, aut inaestimabilem dei sui voluntatem (Idem. Apologet. cap. 9. pag. 317; Scorpiac. cap. 7). Quis autem non videt ab illo religiosissimae urbis et Aeneadarum piorum nomine, non magna sine ironia appellari Romanos, qui ab Aenea, quem ubique passim Virgilius pium patrem vocat, suam se originem duxisse gloriabantur? Qui autem magis impii, et minus religiosi esse poterant, quam hi Romani, qui in ludis et muneribus Jovi Latiari, deo suo optimo et maximo consecratis, gladiatores sese mutuo interficientes, aut a bestiis quibuscum pugnabant, horrendum in modum, laceratos et occisos, non siccis tantum, sed laetis oculis intuebantur? Sed de hoc crudeli, cum homicidio, tum spectaculo alia in dissertatione egimus (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 8, art. 2).
Respondebant ethnici tum quidem effundi sanguinem, sed hominum aut bestiariorum, aut noxiorum jugulatorum (Tertullian. Apologet., cap. 9, pag. 321). Atqui primi, sicuti aiebant, vilissimi erant homines, qui lucro conducti, operam bestiis trucidandis ultro locabant. Secundi vero sua propter scelera, sicut infra dicendum, adversus bestias, lata judicum sententia, pugnare cogebantur. Nihil ergo, inquiebant ethnici, horumce hominum caedes mali habebat.
Sed Tertullianus vanum illud effugium facile citoque evertit (Ibid.). Bestiarius enim, quantumlibet vilis, faexque infima civitatis, non idcirco tamen minus homo est, parique homicidio vita illi, sicut ditiori, eripitur. Si vero sceleratus morte damnatus sit, is certe quo iniquior, eo indignior, qui Jovi immolaretur, sive ut ipsiusmet Tertulliani verbis utamur: Hoc turpius, quod mali hominis (Ibid.), sanguis in summi, veluti aiebant, dei honorem funditur. Quamobrem ibi ille de ethnicis, et eorum Jove haud illepide jocando exclamabat: O Jovem christianum (Ibid.)! Qui homicidii, cujus Christiani falso insimulabantur, caussa auctorque fuit, et eo titulo solum patris sui Saturni, qui filios suos voraverat, filium de crudelitate, qua videlicet illi fuit similis.
Urget Tertullianus, ac majus illo homicidio crimen eorum esse asserit, qui natos sibi liberos enecabant. Visne illum ethnicos urgentem et alloquentem audire? Ecce ipsamet ejus verba: Utique crudelius in aqua spiritum extorquetis, aut frigori, et fami, et canibus exponitis. Sed inquires cur crudelius mortis genus ab illo dicatur infantium spiritum in aqua extingui. Respondent nonnulli philosophos, quibus accessit Servius, docuisse animam hominis igneam esse, quae idcirco in aqua difficilius extinguitur, aut redigitur in nihilum (Serv. in lib. I Aeneid. Virgil. v. 95). Omnium autem hanc revera crudelissimam esse mortem probari posse putant his Ovidii carminibus.
Non lethum timeo, genus est miserabile mortis:
Demite naufragium, mors mihi munus erit. (Ovid. lib. I Trist. eleg. 2, v. 57 et seqq.)
Verum haec canebat poeta amore sepulcri, quo naufragus caruisset. Ad philosophos autem quod attinet, si aliqui animam hominis ignem, alii certe aquam, alii corpus, alii spiritum, alii aliud, sicut alibi ostendimus, (Dissertat. in Lactant. cap. 23. art. 2), esse existimaverunt. Tertullianus porro non unius philosophi potius, quam alterius, opinionem notavit.
Nobis itaque parum soliditatis videtur hahere illorum responsio, qui dum curiosius, quam par erat, verborum Tertulliani rationem perscrutati sunt, in scirpo nodum quaesiere. Non alio enim ille modo loquitur de infantibus, quorum spiritus in aqua extinguitur, quam de aliis, qui exponebantur frigori, fami et canibus. At horum omnium infantium crudeliorem, quam aliorum hominum necem esse asseverat; quia infantes certae morti expositi, omni prorsus, quo alii se tueri poterant, destituti erant auxilio, atque idcirco crudelius quam natu grandiores necabantur. At hunc esse Tertulliani sensum, non obscure significant subsequentia ejus verba: Ferro enim mori aetas quoque major optaverit (Tertullian. Apologet. cap. 9, pag. 319). malebat quippe uno gladii ictu, quam diuturno ac languido miserandorum infantium modo interfici. De hac porro infantium expositione, hujusque argumentationis viribus, a nobis in nostra de Minutii Felicis Octavio dissertatione, et locis ibidem citatis disputatum est (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 9. art. 12).
Omne porro homicidii genus sic Christianis interdicebatur; ut ipsis etiam conceptum utero, Tertulliani verba sunt, dum adhuc sanguis in hominem delibatur, dissolvere non liceret (Tertullian. loc. cit.), id est, dum foetus in matris utero nondum humanam figuram acceperat. Non enim omnia hominis membra simul formantur, nec anima statim foetui infunditur, sed post multos a conceptu dies, uti putant philosophi, nosque alibi ostendimus (Dissertat. in Lactant., cap. 27, art. 2, et 40. art. 6). Atqui si ejusmodi abortiones provocare Christianis nefas erat, quanto magis quoslibet occidere homines! Quis igitur non indigne ferat illos homicidii tam temere postulari ab ethnicis, qui tam frequenter alios homines crudelissime occidebant, ut jam dictum et adhuc dicendum est?
Articulus IV. Quam certo Tertullianus asserat epotum ab ethnicis humanum sanguinem publicis in ludis Jovi dicatis, et ab his qui comitiali morbo remedium quaerebant, atque ab aliis, qui sicut Catilina foedus cum aliquibus inibant: item in Africa Bellonae sacratos hausto signatos fuisse sanguine, atque ab aliis crimen his magis exsecrandum perpetrari.
Qua Tertullianus evidentia demonstravit nihil esse falsius, quam infantis a Christianis sacra sua mysteria celebrantibus occisi sanguinem potari, eadem certitudine ostendit tanti flagitii conscios reipsa esse gentiles. In ludis etenim Latiaribus, de quibus in superiori articulo egimus, humano, ait Tertullianus, proluunt sanguine (Tertullian., Apologet., cap. 9, p. 317); vel sicut in alio libro: Latio ad hodiernum Jovi media in urbe Roma humanus sanguis ingustatur (Scorpia. cap. 7). Ignotus vero libri de Spectaculis, post Cypriani opera editi, auctor describit quomodo impium illud sacrificium fieri solebat: Plura, inquit, prosequi quid est necesse, vel sacrificiorum in ludis genera monstrosa describere? Inter quae nonnunquam et homo fit hostia latrocinio sacerdotis, dum cruor etiam de jugulo calidus acceptus patera, dum adhuc fervet, et quasi sitienti idolo in faciem jactatus, crudeliter propinatur (Auct. lib. de Spectac.). Nos vero de hoc tam absurdo, quam crudeli sacrificio disputavimus in nostra de Minutii Octavii dissertatione (Dissertat. in Minut., cap. 9. art. 3 et 4), ubi etiam egimus de iis, qui comitiali morbo laborantes, potato jugulatorum in his spectaculis hominum sanguine medicinam quaerebant. Nam hi, uti ait Tertullianus, munere in arena noxiorum jugulatorum sanguinem recentem avida siti comitiali morbo medentes auferunt (Tertullian. Apologet., c. 9, p. 321). Quis autem, nisi immanis ac ferreus homo, tali remedio, ac aliorum hominum crudeli interitu, vitae suae consulere non horreat?
Ab horum vero inhumanitate non procul aberant ferae illae gentes, quae sanguinis, ex membris suis eliciti, potu foedera inter se feriebant et confirmabant. At hujus plane barbari moris testem Herodotum his Tertullianus citat verbis: Legite necubi relatum sit (est apud Herodotum opinor) defusum brachiis sanguinem ex alterutro degustatum nationes quasdam foederi comparasse (Ibid. et seqq.). At his ille verbis, apud Herodotum opinor, satis aperte significat se isthaec ex memoria ita recitasse; ut omnino securus non fuerit an illa ab ipso Herodoto vel alio scriptore litteris mandata sint. Verumtamen eumdem Herodotum certo citare poterat; nam in primo suo libro haec narrat de Lydis: Ὃρκια δὲ ποιέεται ταῦτα τὰ ἔθνεα, τὰ πέρ τε ἕλληνες, καὶ πρὸς τούτοισι ἐπεὰν τοὺς βραχίονας ἐπιτάμωνται ἐς τὴν αἰμοῤῥοίην, τὸ αἷμα ἀναλείχουσι ἀλλήλων. Ineunt autem hae gentes foedera cum coetera, ritu Graecorum, tum cruentando brachia vulneribus, sponte susceptis, et mutuum sanguinem delingendo (Herodot., lib. I, § 74). De Scythis autem alio in libro: Όρκια δὲ, inquit, ποιεονται Σκύθαι ὧδε πρὸς τῶν ἂν ποιέωνται· ἐς κύλικα μεγάλην κεραμίνην οἶνον ἐγχέαντες, αἷμα συμμίσγουσι τῶν τὰ ὅρκια ταμνομένων, τύψαντες ὑπέατι, ἣ ἐπιταμόντες μαχαίρῃ σμικρὸν τοῦ σώματος· καὶ ἔπειτα ἀποβάψαντες ἐς τὴν κύλικα ἀκινάκεα, καὶ οἰστοὺς, καὶ σάγαριν, καὶ ἀκόντιον· ἐπεὰν δὲ ταῦτα ποιήσωσι, κατεύχονται πόλλα, καὶ ἔπειτα ἀποπίνουσι αὐτοί τε οἱ τὸ ὅρκιον ποιευμένοι, καὶ τῶν ἐπομένων οἱ πλείστου ἄξιοι. Foedera cum quibuscumque Scythae hoc modo ineunt; infuso in grandem calicem fictilem vino, commiscent eorum sanguinem qui feriunt foedus, percutientes cultello, aut incidentes gladio aliquantulum corporis. Deinde in calice tingunt acinacem, sagittas, securim, jaculum. Haec ubi fecerunt, sese multis verbis devovent, postea vinum epotant non modo ii, qui foedus fecerunt, sed etiam comites ii, qui sunt maximae dignitatis (Idem, lib. IV. § 70).
Poterat ergo Tertullianus hunc antiquum scriptorem haud dubitanter opinionis suae assertorem advocare, atque eo potiori jure, quod suffragatorem habeat Lucianum (Lucian. Dialog. Toxar. seu de amicit. pag. 630). Nam testatum hic facit Scythas in calicem ex incisis digitis sanguinem distillasse, ac intincta gladiorum suorum cuspide, simul bibisse, atque ita pepigisse foedus, quod postea dirimere nemini licebat. De quibusdam vero populis, Axiacarum vicinis, haec Pomponius Mela memoriae prodidit: Bella coedesque amant; mosque est bellantibus cruorem ejus, quem primum interemerunt, ipsis e vulneribus ebibere...... Ne foedera quidem incruenta sunt. Sauciant se, qui paciscuntur, exemptumque sanguinem ubi permiscuere, degustant. Id putant mansurae fidei pignus certissimum (Pompon. Mel. lib. II de Situ orb. c. 1. pag. 27). Ad haec vero Cornelius Tacitus, ubi de foedere inter Rhadamistum et Mithridatem: Mos est, inquit, regibus, quoties in societatem coeunt, implicare dextras, pollicesque inter se vincire, nodoque praestringere. Mox ubi sanguis in artus extremos se effuderit, levi ictu cruorem eliciunt, atque invicem lambunt. Id foedus arcanum habetur, quasi mutuo cruore sacratum (Corn. Tacit. lib. XII Annal. post med.).
Quid plura? Valerius Maximus de Sariastre, seu Tigrane Minore, qui relicto patre suo, ad Pompeium Magnum, ac deinde ab eodem Pompeio ad patrem suum defecerat, haec scribit: Sariaster adversus patrem suum Tigranem, Armeniae regem, ita cum amicis consensit, ut omnes dextris manibus sanguinem mitterent, atque eum invicem sorberent (Val. Max. lib. IX. cap. 11. exter. § 3).
Neque humaniores Romani ab hac barbarie ferisque moribus longe aberant. Etenim nescio quid, ait Tertullianus, et sub Catilina tale degustatum est (Tertullian. Apologet. cap. 9. pag. 321), nimirum quando contra Rempublicam conjuravit, ut alibi ostendimus (Dissertat. in Minut. Octav. c. 9. art. 4).
Mos porro ille, humanitatis plane expers, viguit non modo in profanis, sed sacris etiam gentilium coetibus, nec tantum in remotis a Tertulliano barbaris gentibus, sed in ipsa quoque Africa, eoque ipso tempore, quo hunc Apologeticum scribebat. De iis enimvero, qui Bellonae mysteriis initiabantur, hunc loquitur in modum: Hodie istic Bellonae sacratos sanguis de femore proscisso in palmulam exceptus, esui datus signat (Tertullian. ibid.). At in omnibus nostris exemplaribus manuscriptis pro sacratos.... esui legimus sacratus.... et sui. Sed nullus horum verborum sensus. In editionibus Rigaltio vetustioribus, sacratus..... et suis datus signatis. Sed vix meliorem inde sensum efficias. Corruptus igitur fuit hic Tertulliani locus, et ad illum sanandum quidam pro et sui, vel et suis, sive esui, legi volunt haustui. Et id quidem de sanguine in palmulam excepto, melius quam esui dici potest. Neque nos quidem huic conjecturae multum repugnabimus, si adhuc sacratos pro sacratus, emendandum esse ostendas. Nam Minutius Felix (Minut. Octav.), qui plura ex hoc libro delibavit, Tertulliani sensum his expressit verbis, ubi sicut ille ethnicis objectat: Bellonam sacrum suum haustu humani cruoris imbuere. Videsis quae in nostra de hujus libro dissertatione annotavimus (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 9. art. 4. et cap. 20 art. 3).
Ethnicos porro, ut falsi criminis accusare Christianos magis, si unquam fieri poterat, magisque puderet, iis horrendum aliud crimen honestis, prout res postulabat, verbis exprobravit. Sed illud nec a nobis nominandum, multo minus explicandum, quod satyrici tamen poetae manifestum satis faciunt, et passim insectantur (Tertullian. Apologet. cap. 9. pag. 323. et lib. I ad Nation. cap. 15. pag. 580).
Articulus V. Ostenditur quomodo humanis carnibus vescerentur gladiatores, Scythae, Messagetae, et Derbices, qui suscepta religione christiana, ab his discesserunt feris moribus.
Pergit Tertullianus, planumque omnibus facit ethnicos non solum bibisse hominum sanguinem, sed illorum etiam pastos esse carnibus. Primum enim gladiatores, post finita spectacula, de arena, inquit, ferinis obsoniis coenant (Tertullian. Apologet. cap. 9. pag. 322), id est, coenantes vescuntur carnibus ferarum, quas paulo ante in circo interfecerant. Atqui ferae illae crudas hominum, a se in iisdem spectaculis trucidatorum, carnes proxime devoratas, nondum digerere potuerant. Ab his itaque crudelissimis gladiatoribus ipsorum ursorum, sicut Auctor noster loquitur, alvei appetuntur, cruditantes adhuc de visceribus humanis (Ibid.). Et ita quidem in Rigaltii editione: sed in antiquioribus pro verbo cruditantes, legimus trucidantibus; mendose omnino: in manuscriptis vero nostris et aliis codicibus constanter habetur, cruditantibus adhuc de visceribus humanis, sive adhuc crudis, nondumque in ursorum, qui ea voraverant, alvo et ventre digestis. Utrum autem haec vera sit lectio, quis certo sine correctioris alicujus codicis ope definire audeat? At quaecumque sit, satis patet Tertullianum nihil aliud significasse, nisi a gladiatoribus appeti ac mandi carnes ursorum, qui paulo ante hominum viscera et carnes devoraverant, et idcirco in eorum stomacho erant adhuc indigesta.
At nonne, inquies, corruptum quoque est nomen alvei, ac scribendum potius alvi, qui ciborum sunt receptacula. Non absurde quidem, si dixeris meliorem partem pro toto a Tertulliano accipi, hancque emendationem quodam saltem codice probaveris. Non enim ursorum duntaxat alvi, sed aliae etiam illorum carnes comedi solebant, quemadmodum colligi potest ex Apuleii verbis, quibus magnificentissimum gladiatorii ludi apparatum describit: Ursam, inquit, quae caeteris sarcina corporis praevalebat, quasi cibo parandam, portamus ad nostrum receptaculum (Apuleii lib. IV Metamor. pag. 59). Quid ergo vetat quominus communem omnium codicum retineamus vocem alvei, qua significentur, vasa, in quibus semicoctae tantum erant ursorum carnes, quas gladiatores tanta aviditate appetitas comedebant? Quamobrem Tertullianus inde concludit: Ructatur proinde ab homine caro ursi, pasta de homine (Tertullian. Apologet. cap. 9. pag. 323), a quo paulo antea occisus fuerat.
Verum hisce gladiatoribus longe immaniores alii procul dubio erant, de quibus ille non ita quidem affirmate, sed hunc duntaxat in modum loquitur: Aiunt et apud quosdam gentiles Scytharum defunctum quemque a suis comedi (Ibid.). At sane istud haud dubitanter pronuntiare poterat. Ex Strabone enimvero discimus hospites immolatos fuisse a Scythis, qui illorum carnes mandebant, ac poculorum loco utebantur eorum calvariis (Strab. lib. VII Geogr. p. 298). Tum paulo post de Massagetis, Scytharum aut populis, aut vicinis, haec memorat: θάνατος δὲ νομίζεται παρ᾽ αὐτοῖς ἄριστος, ὅταν γηράσαντες κατακοπῶσι μετὰ τῶν προβατείων κρεῶν καὶ ἄναμιξ βρωθῶσι: Mortis genus optimum censent, si senio confecti cum carnibus ovilis concidantur, unaque devorentur (Ibid. pag. 513). Strabonem vero sequitur Eusebius, qui Massagetis adjunxit Derbices, tradiditque ab utrisque immolatos, quos eariores habebant, aetate jam effoetos parentes, eorumque usos carnibus, tanquam epulis lautissimis (Euseb. lib. III Praepar. Evang. cap. 4. pag. 11). Si quid vero clarius expressum desideras, adi Plinium (Plin. lib. VI natur. Hist. cap. 17), et qui eum sequitur, Solinum (Solin. cap. 15. pag. 34), qui diserte affirmant anthropophagos esse Scythas, humanis corporibus vescentes. Ab Herodoto quoque disces Melanchaenos, a nigra veste sic dictos, Scythicis vixisse institutis, solitosque carne vesci humana (Herodot. lib. IV. § 107). Huc accedit Mela, quem audire poteris haec narrantem: Pocula ut Essedones parentum, ita inimicissimorum capitibus expoliunt. Apud antropophagos ipsae etiam epulae visceribus humanis apparantur (Mel. lib. II de Sit. orb. cap. 1. pag. 27).
Eusebius porro, jam a nobis laudatus, ibidem asseruit Massagetas ac Derbices, ubi primum christianae religioni nomen dederunt, ab his discessisse feris inhumanisque moribus (Euseb. loc. cit.). Caeterum in nostra de Minutii Felicis libro dissertatione (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 9. art. 2), et aliis locis ibi citatis, ostendimus Christianos nunquam hujus antropophagiae, sed solos gentiles reipsa conscios fuisse et reos.
Articulus VI. Quam perspicue Tertullianus ostendat Christianos secreti in sacris suis synaxibus incesti falso falsius accusari, quo gentiles Jovis exemplo palam ac saepius contaminabantur.
Manifestum unicuique jam fecimus quibus, ac quam validis rationum momentis Tertullianus noster penitus obtriverit insulsam plane ethnicorum calumniam, qua ethnici Christianos infami suis in synaxibus incestu contaminari impudentissime mentiebantur. Quo enim pacto illi sacra sua mysteria incestu tam saepe repetito coinquinare voluissent, qui praeceptam sibi a Christo conjugum castitatem, aut perpetuam virginitatem, tametsi non imperatam, summo, sicut alibi patefecimus, studio servabant? Verum ea tamen fuit ethnicorum impudentia, ut eis falsissime objectarent secreti incestus crimen, quod reipsa ab illis ipsis non solum occulte, sed luce omni, ut ait Tertullianus, et nocte omni, ac toto conscio coelo (Tertullian. lib. I. ad Nati., cap. 16. p. 581), tam impune quam audacter perpetrabatur. Quidni vero tantum scelus perpetrassent, quos, ut ille jure prorsus merito urget, Jupiter ipse docuit (Idem, Apologet. cap. 9. pag. 325), suo videlicet exemplo incestus facere? Quis enim nescit quam vere Athenagoras (Athenag. leg. pro christian.) aliique Ecclesiae Patres iisdem ethnicis objecerint, quod ab illorum scriptoribus palam praedicabatur, hunc ipsum Jovem ex matre sua, et filia Core, seu Proserpina suscepisse liberos? Quis etiam vel primoribus labris editos a profanis poetis libros attigit, nec illico exhorruit ab illis Junonem induci, quae se ejusdem Jovis sororem et uxorem esse jactitabat? Atqui μιμητὰς θεῶν, ait Justinus martyr, καλὸν εἶναι πάντες ἡγοῦνται: Omnes pulchrum autumant se deorum esse imitatores (Justin. Apologet. I). Quamvis autem ethnici se illum revera imitatos fuisse negassent, vitio tamen Christianis dare non poterant, quod a Jove summo, ut aiebant, deo, actum fatebantur. De his porro illius sceleribus nos satis superque in superioribus nostris dissertationibus disputavimus.
Summum porro, vel potius summe impium illum Jovem imitabantur Persae, quos cum suis, ait Auctor noster, matribus misceri Ctesias testificatur (Tertullian., Apologet., cap. 9, pag. 325). Antiquiores manuscripti nostri codices Chteseas, in libro ad Nationes Thesias scriptum exhibent (Lib. I ad Nation., cap. 16, pag. 581). De hoc autem nomine Ctesias, et nefando illo Persarum scelere in aliis nostris dissertationibus egimus (Tom. I Apparat., pag. 1259, et Dissert., in Arnob., cap. 24, art. 2; tom. I Apparat., pag. 1239, et dissert. in Minut., cap. 20, art. 2).
Tum dehinc Tertullianus Macedones in magnam incestus suspicionem, aut certe comprobationem venisse hinc colligit: Quia cum primum, inquit, Oedipum tragaediam audissent, videntes incesti dolorem ἔλαυνε dicebant εἰς τὴν μητέρα (Tertullian., Apologet., cap. 9, pag. 325). Mirum autem quam corrupte et varie haec graeca verba in manuscriptis nostris codicibus, et aliis editis scripta sint. In tribus enim vetustioribus legitur ΕΛΛΥΝΕ ΕΙΣ ΤΗΝ ΑΛΙΓΕΕΡΑ vel ΤΗΝ ΛΛΙΓΕΡΛ in aliis duobus elline eistena ligera: in prima editione Basileae anno 1512, ἔμεεν εἰς τὴν μετέρα. In secunda anno 1528, legitur charactere latino tantum emene, et alia verba omissa sunt. Denique in libro ad Nationes latinis etiam litteris habetur: Elaune ten metera. A librariis igitur graece nescientibus corrupta fuerunt graeca illa verba, nec facile dixeris, quae reapse a Tertulliano scripta sint.
Gothofredus tamen, qui primus hosee libros typis edendos curavit, nullus plane dubitat veram esse hanc posteriorem Agobardini codicis lectionem, atque ab eodem Tertulliano graecis litteris scriptum, ἔλαυνε εἰς τὴν ματέρα: Rigaltius vero in antiquis codicibus scriptum asserit, ἔλαυνε εἰς τὴν μητέρα. Sed qui hi codices, et utrum a nostris diversi sint, indicare debebat. Nam praeter jam notatos, et a nobis lectos codices nullum alium habuit, sed quasdam tantum non omnino certas Fuldenses lectiones. Sed quid de graecorum verborum, a librariis corruptorum, vera lectione statuere poteris, nisi sanos codices ad manum habeas? Expende tamen utrum Tertulliani sensus exprimatur his latinis verbis: Age duc in matrem. Nam introductus in scenam Oedipus rex bellator cum fingeretur flere incestum, quem cum matre inscius fecerat, tum Macedones hunc bellicosi regis fletum deridentes, hoc dicterio pupugerunt: Age duc in matrem, quasi metropolim quamdam subacturus. Hunc autem esse Auctoris nostri sensum haud inepte forsan colligi potest ex illius ad Nationes libro, ubi haec uberius hisque verbis explicat: Cum primus scenam eorum Macedonum Oedipus intravit, trucidatus oculos, risu ac derisu exceperant. Tragaedus consternatus, retracta persona, numquid, ait, domini, displicui vobis? Responderunt Macedones: Imo tu quidem pulchre (manuscriptus codex pulcher). Inde autem sic argumentatur: Aut scriptor vanissimus, si finxit; aut Oedipus dementissimus, si ita fecit: atque exinde alter ad alterum, elaune ten matera dicebatis (Tertull., lib. I ad Nati., cap. 16, pag. 581). Audis sane Tertullianum narrantem a Macedonibus primo quidem risu ac derisu exceptum fuisse personatum Oedipum, quem tamen sibi non displicere postea confessi sunt: tum deinde secum colloquentes haec vicissim protulisse verba Elaune ten metera. Quae quidem si genuina sint, his significatur, alterum macedonem dixisse alteri: Agita, instiga, stimula, impelle matrem, et imitare Oedipum. Eo enim sensu verbum ἐλαύνω ab Aristophane (Aristoph., Electr., v. 735 et 740), Homero, et aliis graecis scriptoribus accipitur. Quoquo autem verbo usus sit Tertullianus, eo plane incesti haud immerito arguit Macedones, qui illud aut in Oedipo laudaverunt, aut ejus exemplo ad perpetrandum sese invicem provocabant.
Denique non solos Macedones, sed quoslibet alios etiam ethnicos hujus flagitii conscios esse inde convincit, quod filios, uti diximus, recens natos exponerent. Parentes siquidem illos alienae misericordiae antea expositos, postea non agnoscebant, nec ab illis agnoscebantur. Plerumque igitur contingebat, ut hac ignoratione libidinosi illi parentes stuprum incestumque filiis suis inferrent (Tertullian., Apologet., cap. 9, pag. 526, et lib. I ad Nation., cap. 16, pag. 582). Infaustissimo autem id Tertullianus probat exemplo, quod paulo antequam libros ad Nationes conscriberet, atque, uti videtur, imperante Commodo, Romae acciderat. Tum enim Fuscianus, sicut ille ait, Urbi praefectus erat, cum puer quidam ex paternae domus limine egressus, rapitur a graeculo quodam, et in Asiam ducitur. Puer autem grandior factus, Romam reducitur, ubi a patre suo, illum amplius non agnoscente, constupratus est. Postea illum parentes quibusdam corporis maculis recognoverunt, ac laqueo, inquit Tertullianus, sibi medentur. Fuscianus vero horum bona puero adscripsit, non ad haereditatem, uti ait ille, sed ad stipendium stupri et incesti (Idem. lib. I ad Nati., cap. 16, pag. 582).
Dubitandi porro locus dari videtur utrum improbus ille pater non solum a Fusciano, sed etiam senatu damnatus fuerit. Nam historiae hujus initium in Agobardi codice sic legitur: Talis tragoedia erupit, Fusciano praefecto Urbi, judicata punitione senatus. Fortuita negligentia comitum ultra januam progressus iter, praetereuntibus tractus, domo excidit. Qui eum nutrierat graeculus, vel a limine, graeculo more captaverat intrans. Inde mutatus (Ibid., etc.). Sed plura ibi redarguuntur librarii errata. Primum enim Rigaltio persuasum adeo fuit, pro senatus, ibi legendum reatus, ut illud reposuerit in ipso Tertulliani textu. Deinde ex eo resecavit haec verba: Qui eum nutrierat, et haec vel a limine: ac praeterea verbum intrans, auferendum adhuc arbitratur. Primae autem emendationis hanc affert rationem; quia haec caussa si a senatu judicata fuisset, a Fusciano non debuit amplius judicari. Potius itaque legendum Fusciano judicata punitione reatus. Nec parum quidem probabilis videtur haec conjectura. Quid tamen si aliquid ibi desit, et Tertullianus significare voluerit sententiam Fusciani a senatu probatam fuisse? At ipse Rigaltius nobis non edixit, cur ex Auctoris nostri textu penitus abstulerit haec verba: Qui eum nutrierat. Numquid ibi tam inutilia sunt, ut nemine monito, amputari debuerint? Nonne postea dixit: Alumnus in pueritia? Denique ista, vel a limine, et intrans, detrahenda suspicatur, quia posterius prioris interpretatio est. Sed de his alii judicent. Nobis autem si conjiciendi locus daretur, pro his verbis progressus iter, legendum suspicaremur, progressus puer, de quo nimirum ibi agitur, et cujus pueritia paulo post memoratur.
Quantumvis autem depravatus sit hic locus, non tamen minus certa est hujus nefarii incestus historia. Recte ergo concludit inde Tertullianus plures alios fuisse parentes ejusdem reos criminis, quod quidem quia occultum fuit, debitas culpae gravissimae poenas effugerunt. Quis porro diffitebitur non ex hac tantum historia, sed plurimis aliis exemplis, quae retulimus (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 10, art. 2), gentiles apertissime convinci incestus, cujus Christianos impudentissimo mendacio accusabant. Jam itaque ad alias non minus falsas eorum criminationes veniamus.
Articulus VII. Quam absurde ethnici objecerint a Christianis adorari caput asini: quis huic fabulae occasionem dederit: quanta impudentia nebulo quidam judaeus illius asini cum ridicula prorsus inscriptione picturam circumtulerit; ac quam vere iidem ethnici asinos totos, aliasque belluas, aut vivas, aut depictas adoraverint.
Alia ethnici, nec caeteris minore, calumnia Christianos ideo infamare frustra moliti sunt, quasi caput, uti ait Tertullianus, asininum, tanquam deum adorarent. Sed illud, inquit, merum erat vigilantium et invidorum hominum somnium, qui conabantur quoquo modo Christianos calumniari. Non diffitetur tamen falsae huic criminationi datam a Cornelio Tacito occasionem. Tam temere enimvero, quam falso suis in historiis scripserat Judaeis, qui in vastissimis Arabiae desertis errantes, siti laborabant, indicatos fuisse a quibusdam onagris aquarum fontes, quibus eam sedaverunt; quapropter in grati animi testificationem, sic uti inquiebat, asini consecraverunt imaginem. Quia autem religio christiana judaicae erat proxima, hinc finxerunt gentiles a Christianis quoque asini caput adorari (Tertullian., Apologet., cap. 16, pag. 365 et seqq., et lib. I ad Nation., cap. 11, pag. 577). Verum nos alibi hanc insulsissimam criminationem, non solum quatenus Judaeos, sed etiam Christianos spectat, funditus evertimus (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 11, art. 1).
Reliquum itaque est, ut singulare aliquod factum expendamus, quod a Tertulliano nostro duobus in libris sic describitur: Nova jam Dei nostri in ista proxime civitate editio publicata est, ex quo quidam frustrandis bestiis mercenarius noxius, picturam proposuit, cum ejusmodi incriptione: Deus Christianorum Onochoetes. Is erat auribus asininis, altero pede ungulatus, librum gestans, et togatus (Tertullian., Apolog., cap. 16, p. 372). Alio autem in libro id paulo fusius explicat: Jam de nostro Deo fama suggessit. Adeo nuper quidam perditissimus in ista civitate, etiam suae religionis desertor, solo detrimento cutis judaeus, utique magis, quod bestiarum morsus, ad quas se locando quotidie toto jam corpore decutit, cum incedit, picturam in nos proposuit sub ista proscriptione: Onochoetes. Is erat auribus canteriorum, et in toga cum libro, altero pede ungulato (Idem, lib. I ad Nati., cap. 14, pag. 579).
Primum ergo dixit hoc factum esse nuper, sive paulo antea quam utrumque librum composuit, atque proxime in ista civitate, in qua commorabatur. De hujus igitur facti veritate nullus dubitandi locus est. Deinde illius auctorem fuisse judaeum quemdam, suae, id est, judaicae religionis desertorem, quique tunc solo detrimento cutis, hoc est, sola circumcisione judaeus, impios ethnicorum cultus profitebatur: sed hunc fuisse hominem perditissimum, ac plurium criminum publico judicio convictum, et propterea ad bestias damnatum, ut cum eis nimirum suo ordine pugnaret. Verum quia fas illi erat ab hac pugna aliquando vacare, ut lucrum majus faceret, sese quotidie frustrandis bestiis, hoc est, ad illarum impetus ac morsus dimicando declinandos ultro locabat. Nam ut adprime Cassiodorus observat: Actus detestabilis, certamen infelix, cum feris velle contendere, quas fortiores se non dubitat invenire. Sola est ergo in fallendo praesumptio, unicum in deceptione solatium. Qui si feram non mereatur effugere, interdum nec sepulturam poterit invenire (Cassiod., lib. V Variar. epist. 42, pag. 94). Talis erat judaeus ille recutitus, cui praeter circumcisionem, quotidie, ait Tertullianus, toto jam corpore decutit, id est, plures singulis diebus plagas morsibus bestiarum accipiebat. At id genus hominum bestiarii cognominabantur, de quibus paulo ante disseruimus (Supr. cap.)
In ludis itaque publicis nebulo ille pseudo-judaeus ut christianam religionem ludificaretur, illam circumtulit descriptam a Tertulliano ridiculam plane imaginem, cujus haec erat inscriptio: Deus Christianorum Onochoetes (Tertullian., Apologet., cap. 16, p. 372), sive ut in codicibus nostris manuscriptis et aliis Onochitis, in aliis Onochorsitis, vel Onochortissis, aut Onochotasis; in antiquis editionibus Onychites, in quibusdam tandem Ὀνοχήλος. In libri autem ad Nationes inedito exemplari et aliis editis hoc nomen scribitur triplici modo, ac primo quidem Onocholtes; secundo, Onochoites; tertio, Onochoete (Idem. lib. I ad Nati., cap. 14, pag. 579). At quam variae discrepantesque sunt hujus unius nominis lectiones, tam clare patet illud esse corruptum. Quamobrem eruditi plures viri in eo sanando non parum desudaverunt. Quidam enim putant legendum Onochoetes, ita ut hac voce significetur asinus sacrorum magister, et sacerdos, a quo alii initiandi erant. Malunt alii scriptum Onochorsites, ab asinino capite, alii Onocoites, id est, asininae originis et prosapiae. Alii etiam Onotacoustes, graece Ὀνωτακούστης. Sed quid in uno hujus inscriptionis nomine inveniendo laborandum, cui haec duo latina, Deus Christianorum praeposita in Apologetico libro indicantur? Quid enim si posterius illud nomen a scelerato nugatore confictum, et a librariis deinde corruptum fuerit? Quid etiam, si vulgare quoddam punicum nomen sit, jamque penitus obsoletum? Nonne nobis sufficere debet data ab Auctore nostro hujus nominis et picturae explicatio: Is, inquit, erat auribus asininis, altero pede ungulatus, librum gestans, et togatus. Quod quidem aliis verbis in libro ad Nationes, sed idem omnino significantibus edixit.
Pictus autem asinus ille erat togatus, sive toga contectus, et librum gestans in derisum videlicet Christianorum, qui sacra Evangelia summo habebant in honore, eaque secum ferre, ac suis in synaxibus palam legere consueverant.
At Christiani et Tertullianus illud divinitatis monstrum, ex impii nebulonis cerebro ortum, ac nomen ejus et formam riserunt. Quidni risissent illud auctoritate temporis, ut ille ait, destitutum, et qualitate auctoris infirmum (Idem, Apologet., cap. 16, p. 373, et lib. 1 ad Nation., cap. 14, p. 579)?
Nec est sane quod nobis aliquis objiciat non tam longe Gnosticos hinc recessisse, qui multo antea, sicut post Epiphanium (Epiph. haer. 26, p. 91) observavimus (Tom. I Apparat., p. 244.; Dissertat. in Minut., cap. 11, art. 1), finxerant Sabaoth septimum Aeonum, coeli et terrae esse conditorem, quem alii asini, alii porci figuram prae se ferre effutiebant. Nam haec ridicula Sabaoth imago omnino diversa erat ab horrida Dei Christianorum figura, quam nequissimus et flagitiosissimus judaicae religionis proditor insulsissime excogitaverat.
Ad eam fortasse propius accedebat asinus albus, quem uti Suidas narrat (Suid. ad v. Ζήνων) et nos alibi annotavimus (Dissertat. in Minut. loc. cit.). Zeno quidam Alexandrinus, judaicae religionis desertor, per judaeorum synagogam die sabbati traduxisse perhibetur. Verum tametsi id ante Tertulliani tempus actum fuisse probaretur, multum tamen ab illa pictura discrepabat, quam pseudo judaeus in Christianorum Dei derisionem, non in synagoga, sed in publicis gentilium spectaculis circumtulit. At non omnino absurde dici posset unum ex his pseudo-judaeis nebulonibus alteri haec faciendi dedisse occasionem.
Quamvis autem detestabile prorsus fuerit utrumque illud divinitatis portentum; gentiles tamen neutrum plane penitusque reprobare poterant, quin semetipsos nequitiae et amentiae protinus condemnarent. Tertullianus enim id perspicue probat his, quibus eos compellat, verbis: Vos non negabitis et jumenta omnia, et totos cantherios cum sua Epona coli a vobis (Tertullian. Apologet. cap. 16, p. 365). Rursus autem in primo ad Nationes libro: Sane vos totos asinos colitis, et cum sua Epona, et omnia jumenta, et pecora, bestiasque perinde cum suis praesepibus consecratis. Quamobrem illos sic urget: Sed illi ethnici debebant adorare statim biforme nomen illud a judaeo confictum (Lib. I ad Nation., cap. 11, pag. 577): Quia canino et leonino capite commistos, et de capro, et de ariete cornutos, et a lumbis hircos, et a cruribus serpentes, et planta vel tergo alites deos receperunt (Idem, Agologet. ibid.). Similiter in suo libro ad Nationes: Sunt penes vos et canino capite, et leonino, et de bove, et de ariete, et de hirco cornuti dii, caprigenae, vel anguini, et alites, planta, fronte, et tergo (lib. I ad Nation., cap. 14, p. 579). Nos vero haec omnia in aliis dissertationibus enucleavimus, et Minutium audivimus adversus ethnicos simili modo disputantem (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 14, art. 2, et Dissertat. in Arnob., cap. 20, art. 1).
At Tertullianus illos ipsorummet gladio sic jugulat. Si vitio, inquit, nobis vertitis, quod asini caput tanquam Deum colamus, multo certe vos nequiores esse convincitis. Non enim asini tantum caput, vel quasdam bestiarum partes, sed totos asinos, aliasque quamplures totas bestias dicitis esse deos, et revera adoratis. Quae autem, amabo te, major insulsitas, quam unius criminis aliquem insimulari ab alio, qui ejusdem et plurium graviorum seipsum reum esse fatetur? Verum haec, ait Tertullianus, ex abundanti. Quam certum quippe erat bestias ab ethnicis, tam falsum erat a Christianis caput asini, vel asinos adorari. Unum siquidem hi adorabant summum Deum, qui omnia creavit, nec ab ullo potest aut videri, aut comprehendi.
Articulus VIII. Quam inconsiderate ethnici vitio Christianis verterint cultum crucis Christi, cum illi ipsi quaslibet in deorum suorum simulacris, tropaeis, vexillis, et militarium signorum ornatu, cruces adorarent: quibus partibus crucem Christi compositam Tertullianus putaverit; cur siphara appellaverit stolas crucis, cujus homo expansis manibus figuram exhibet.
Urgebant adhuc ethnici laesam violatamque a Christianis supremam Dei majestatem religioso cultu crucis, cui Christus affixus fuerat. Sed qua, putas, ratione hanc saepe saepius ab illis repetitam criminationem Tertullianus diluit? Non alia profecto, quam intortum ab ethnicis telum in ipsosmet retorquendo. Tacet enim utrum Christiani crucem illam revera colerent, ac variis tantummodo rationum momentis ostendit illos omnino imprudenter hujusce cultus redargui ab ethnicis, qui cruces quaslibet passim venerabantur.
Quid ergo, inquies, numquid fallaci aliquo silentio negavit, aut dissimulavit crucem Christi ab ipsius discipulis honorari? Minime gentium. Quam enimvero ob caussam id negare aut dissimulare potuisset, qui fatetur illos ad omnes fere vitae suae actus frontem suam crucis munivisse signaculo? Cur autem, obsecro, sacrum illud signum frontibus suis tam saepe imponebant, nisi persuasum omnino habuissent aliquid in illo sibi praesidii esse, ac veneratione sua digni (Tertull. lib. de Coron. cap. 3, et lib. II ad Uxor. cap. 5). At de hoc antiquissimo colendi crucem Christi more plura in aliis dissertationibus nostris contra haereticos disputavimus (Dissertat. in Minut., cap. 11, art. 3, et in Lactant. cap. 19, art. 1, et in Lucil. Caecil. cap. 5, art. 2). Non poterat ergo Tertullianus hoc negare, quod suo tempore omnibus Christianis quotidie usitatum, ac ipsis etiam gentilibus satis compertum erat (Tertullian. Apologet., cap. 16, p. 366).
Quamobrem his, crucis Christi cultum objicientibus, non aliud, quam hoc brevissimum dedit responsum: Qui crucis nos religiosos putat, consecraneus erit noster; vel sicut in alio libro: Qui nos crucis antistites affirmat, consecraneus erit noster (Idem, lib. I ad Nation., cap. 12, p. 578). Nomen vero consecraneus, quemadmodum in veteribus glossis annotatur, idem sonat, ac sacrorum socius. Palam ergo ille asseverat prorsus inconsideratos esse gentiles, qui cum plurimas cruces adorarent, Christianos tamen ideo hujus superstitiosi et impii cultus arguere audebant, quia crucem Christi venerabantur.
Antequam vero argumenta, quibus illud probare contendit, examinemus, animadvertendum est quam ille dixerit esse crucis Christi figuram. Nobis, inquit, tota crux imputatur, cum antenna scilicet sua, et cum illo sedilis excessu (Ibid. l. I ad Nation., loc. cit.). Nos itaque docet crucem Christi integram fuisse ac perfectam; utpote quae tribus partibus composita erat, ligno videlicet recto, et antenna, sive transverso altero ligno, atque sedili, sive scabellulo, cruci imposito, et eam excedente. Nos vero alibi observavimus (Tom. I Apparat., p. 597) ortam inter eruditos controversiam utrum illud scabellum, seu lignum excedens, toti hominis crucifixi corpori, vel ejus tantum pedibus supponeretur. Sed cum sedile a Tertulliano nostro appellatur, hoc procul dubio nomine satis aperte innuit illud in crucis medio positum, ac in eo requievisse crucifixi hominis corpus, ne graviori sua mole dilaberetur, aut fractis manibus caderet. Nonnulli autem putant hoc sedile designari his ejusdem Tertulliani nostri alio in libro verbis: Cornua crucis extima; nam et in antenna navis, quae crucis pars est, cornua extremitates vocantur, unicorni autem media stipitis palus (Tertull. lib. ad Judaeos cap. 2). Fatentur tamen non plane incorruptum esse hunc locum, nec proinde certo definiri posse utrum his posterioribus verbis rectum crucis lignum non denotetur. At extra dubium esse videtur integram ac perfectam ab illo appellari Christi crucem, utroque ligno recto et transverso, ac sedili compositam.
Ethnicorum autem, Christianis hujus crucis cultum exprobrantium, ut temeritatem comprimat, conglobatis argumentis ostendit plures alias cruces non solum integras, sed earum etiam partes ab illis adorari. Non enim, uti ait, distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia, quae sine effigie, rudi palo, et informi ligno prostat (Tertullian. Apologet., cap. 16, p. 366). Atque haec iisdem pene verbis in libro ad Nationes repetit (lib. I ad Nation. cap. 11, p. 577). Sed in nostris manuscriptis exemplaribus scriptum est Ceres Fariam, in antiquioribus editis, Ceres Farrea; quae lectio pluribus placet, quia Cereri hoc nomen ideo impositum censent, quod illa far frugesque invenisse perhibeatur. Alii vero legendum malunt Pharia, seu Faria, sicuti in libro ad Nationes. Eo enim cognomine Cererem appellatam autumant, quia in Pharo Aegypti insula colebatur. De ea porro aliquid in nostra de Minutii Felicis Octavio dissertatione observatum a nobis fuit (Dissertat. in Minut. cap. 14, art. 4).
Non semel autem in aliis dissertationibus (Tom. I Apparat. p. 734 et seqq., ac Dissertat. in Arnob., cap. 20, art. 1) adnotavimus antequam gentiles deorum suorum simulacra ad hominis effigiem finxissent, a quibusdam acinacem, an aliis gladium, ensem, hastam, a nonnullis lapidem, ab aliis rude lignum, et stipitem non elaboratum pro diis habita fuisse et adorata. Qui quidem mos apud quasdam gentes diutius perseveravit. Tertullianus autem significare videtur suo adhuc tempore exstitisse aliquod Palladis in Attica regione, et Cereris in Pharo insula simulacrum, quod rudis dumtaxat palus, et informe, ac sine ulla effigie lignum erat. At id profecto ex his, quae in citatis nostris dissertationibus retulimus, confirmari utique potest. Ethnici ergo palum hujusmodi terrae defixum tanquam sacra numina adorantes, partem crucis profecto adorabant.
Integras autem cruces venerabantur in deorum suorum simulacris, humanam effigiem repraesentantibus. Fabricari siquidem a plastis et artificibus non poterant, nisi prius argilla aut alia quaedam materia sustentaculis, in crucis integrae modum appositis, revera superponeretur. Quapropter recte Tertullianus: Diximus, inquit, originem deorum vestrorum a plastis de cruce induci (Tertullian. Apologet., cap. 16, p. 366). Antea vero dixerat: Simulacrum prius argilla deformat (Ibid., cap. 12, p. 340), id est formare incipit, cruci et stipiti superstructa. Rursus autem alio in libro: Huic exordio et velut statumini argilla, desuper intexta, paulatim membra complet, et corpus struit, et habitum, quem placuit, argillae intus cruci ingerit..... a cruce argilla, ab argilla deus quodam modo transit, crux in deum per argillam. Crucem igitur consecratis, a qua incipitur consecrari (lib. I ad Nation. cap. 12, p. 578).
De his autem jam egimus in nostra de Minutii Felicis libro dissertatione (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 4, art. 12), nec non etiam de tropaeis, cantabris, et vexillis. Eadem vero ratione his omnibus ab Auctore nostro adjiciuntur: Siphara illa vexillorum et cantabrorum (Tertullian. Apologet., cap. 16, p. 369). At sipharum, sive sypharium, supparus, et supparum vocabatur varium vestimenti et veli genus, puta navium et theatri: sed ibi a Tertulliano, uti satis liquet, sumitur pro velamento signorum militarium, cruci, vel ligneae, vel alterius materiae imposito. Continenter enim, haec siphara, inquit, stolae crucem sunt (Ibid.), id est, amictus sunt, et velamenta, quibus crux velabatur, vel tegebatur. Siphari igitur nomine designat velum illud ex transversa crucis parte appensum, quo vexilla et cantabra decorabantur. Quamobrem ethnicos hisce verbis irridet: Laudo diligentiam. Noluistis nudas et incultas cruces consecrare (Ibid.) In altero etiam libro: Siphara illa vestes crucum sunt. Erubescitis, opinor, incultas et nudas cruces colere (Idem, lib. I ad Nation., cap. 12, p. 579).
Instat adhuc ille: Victorias adoratis, cum in tropaeis cruces intestina sunt tropaeorum (Idem, Apologet. loc. cit.), id est, tropaeis subjectae sunt. Paulo vero aliter in alio libro: Victorias ut numina, et quidem augustiora, quanto laetiora veneramini con.... one quid melius extollant, cruces erunt intestina quodam modo tropaeorum (Idem., lib. ad Nation. loc. cit.). Constat sane Victoriam ab illis in dearum positam fuisse numero: quod quidem, vix ulli incognitum, probasse sufficiat his Tullii verbis: Quid concordiae templum, libertatis, et victoriae, quarum omnium rerum, quia vis erat tanta, ut sine deo regi non posset, ipsa res deorum nomen obtinuit (Cic., lib. II de Natur. deor., pag. 223, lin. 5.). De illa vero ejusque effigie Claudianus hos fecit versus:
Ipsa duci sacras Victoria panderet aedes.
O palma viridi gaudens, et amicta tropaeis,
Custos Imperii virgo, quae sola mederis
Vulneribus, nullumque doces sentire laborem. (Claudian. lib. III, de Laudib. Stilicon., v. 204 et seqq.)
Effigies igitur illius fulgebat in tropaeis, sive captis hostium spoliis, quae summo stipiti, et in crucis figuram erecto, superposita, solebant solemni pompa deferri. Ethnici itaque Victoriam non solum in suo templo, sed in his etiam tropaeis, adorantes, crucem quoque adorabant. Nam tropoea victricia, inquit Minutius Felix (Minut. p. 287), non tantum simplicis crucis, verum etiam affixi in ea hominis figuram imitantur.
Sed acrius adhuc urgentem Tertullianum subsequamur: Religio Romanorum, inquit, tota castrensis signa veneratur, signa jurat, signa omnibus diis praeponit. Omnes illi imaginum suggestus insignes monilia crucum sunt. (Tertullian. Apologet. cap. 16, p. 367). Ita quidem in nostris codicibus manu exaratis, et editis antiquioribus. Verum Rigaltius ibi nomen Romanorum, nulla reddita ratione, sustulit. Suspicamur tamen eam fuisse, quia in libro ad Nationes eadem, sed omisso illo Romanorum nomine, his verbis repetit: In victoriis et cruces colit castrensis religio, signa adorat, signa dejerat, signa ipsi Jovi praefert: sed ille imaginum suggestus, et totus auri cultus monilia crucum sunt (Idem, lib. I ad Nati., cap. 12, pag. 579). At Rigaltius animadvertisse satis non videtur illud Romanorum nomen potuisse in hoc libro, ad omnes generatim nationes directo, praetermitti, non autem in Apologetico, qui ad omnes antistites ac imprimis romanos missus fuit. Mos autem militaria signa adorandi apud istos ita invaluerat, ut Artabanus Parthorum rex ad Caligulae, inquit Suetonius, legatum veniens: Aquilas et signa romana Caesarumque imagines adoraverit (Sueton. l. IV, in Vit. Calig., § 14).
Cur autem religio castrensis vocetur, ac signa sua juraret, his intelligere est Senecae verbis: Primum militiae vinculum est religio, et signorum amor, et deserendi nefas; tunc deinde facile caetera exiguntur, mandanturque ad jusjurandum adactis (Senec. epist. 95, pag. 305). Primum itaque illud erat militum jusjurandum, quo se militiae addicebant, de quo plura Schelius in suis ad Polybium notis (Schelius, cap. 1 de sacramen.), Brissonnius (Brisson. init. lib. IV. de Formul.), Justus Lipsius (Lips. l. I de Milit. roman., dialog. 6., pag. 26), et alii. At praeter hoc sacramentum milites etiam sua per signa jurabant. Nam Lucanus centurionem Caesari per ea jurantem sic induxit:
... Per signa decem felicia castris,
Perque tuos juro quocumque ex hoste triumphos. (Lucan. lib. II, v. 278.)
Nec mirum sane; quandoquidem (Lucan. lib. II, v. 370) signa sua et aquilas putabant, ut ex Cornelio Tacito discimus, propria legionum esse numina (Tacit. lib. II Annal. post init. pag. 20). Alibi vero de Antonio seditionem compescente: Mox conversus, inquit, ad signa et bellorum deos, hostium potius exercitibus illum furorem, illam discordiam injicerent, orabat, donec fatisceret seditio (Idem, lib. III Histor. post init. p. 180). At clarius certe Dionysius Halicarnasseus: Σημεῖα τιμιώτατα Ῥωμαίοις ταῦτα ἐπὶ στρατείας καὶ ὥσπερ ἰδρύματα θεῶν ἱερὰ νομίζονται. Nihil in romana militia signis habetur venerabilius, nec minus sacra judicantur, quam deorum simulacra. (Dionys. Halic. lib. VI Antiquit. roman., pag. 375).
Quapropter adjecit Tertullianus, signa omnibus diis praeponit (Tertullian Apologet. cap. 16, pag. 368), videlicet castrensis illa religio; quia milites ea, quemadmodum vexilla, majori cultu quam alios omnes deos suos venerabantur. Non deerit fortasse qui existimet his verbis Tertullianum significasse signa militaria in exercitu et acie ante deorum simulacra et imagines ab antesignanis fuisse adsportata; sed prior sensus dictis illius ac menti magis congruere videtur. In alio enim libro dixit: Signa ipsi Jovi, et si deorum suorum maximo, praefert (Idem, lib. I ad Nat., cap. 12, pag. 579).
Atqui omnes illi imaginum, inquit, suggestus insignes monilia crucum sunt. Nos autem ibi quidam monitos esse voluerunt in nonnullis manuscriptis legi in signis non insignes, nec prorsus quidem absurde. De militum quippe signis ibidem agitur. Verum quia in longe pluribus meliorisque notae exemplaribus habetur insignes, hanc lectionem explodere non audemus. Nihil vero ad hujus potius, quam alterius lectionis confirmationem erui potest ex libro ad Nationes, ubi hoc nomen Tertullianus praetermisit, haecque verba subjunxit: Ille imaginum suggestus et totius auri cultus monilia crucum sunt (Ibid.). Nonnulli quidem opinantur nomen suggestus ibi accipi pro vestitu et ornamento; sed id probare debuissent. Quid enim si sumatur pro ipso actu suggerendi, seu subtus gerendi hasce imagines, quae pendebant ex altiori hastae, sive ligni oblongi parte, et crucum monilia et ornamenta erant; quia ab illis supra se positis velabantur et decorabantur. Caeterum de his omnibus jam disputavimus in nostra de Minutii Felicis Octavio dissertatione (Dissert. in Minut., cap. 12, art. 4), ubi adhuc ostendimus hominem, sicuti tandem Auctor noster ait, manibus expansis, prae se ferre crucis imaginem (Tertull. lib. I ad Nat., cap. 12 pag. 578).
Sed aliquem audire nobis videmur, qui objiciet infirmam omnino esse hanc Tertulliani argumentationem. Gentiles enim, inquiet, deorum suorum simulacra, signa, tropaea, victorias, ac quaelibet ejusmodi alia adorantes, nihil plane cogitabant de crucibus, quae illis erant suppositae, aut eas velabant. Verum animadvertere is debet haud Tertulliani, aliorumque religionis christianae defensorum argumentationem, illa niti ethnicorum opinione, qua deorum suorum simulacra et signa veros deos esse arbitrabantur. Ea igitur tota, et omnes illorum partes, quarum praecipuae cruces erant, reipsa adorabant. Non enim existimabant ex simulacri tantum forma, habitu et qualitate, sed ex ejus etiam materia factum esse deum, quem solebant totum, omnibusque suis partibus compositum venerari. Dicendum ergo tam cruces velis et monilibus signorum militarium suppositas, quam alias eorumdem signorum partes, de quibus fortasse tum nihil expresse cogitabant, ab iis religioso cultu honoratas.
| Caput XXI |
|