| Caput XXIV |
|
Caput XXIII. Christianos publicarum cladium non esse caussam.
Articulus Primus. Quae sint publicae clades, quarum Christianos auctores esse tam saepe quam falso ethnici conquerebantur, ac quomodo Tertullianus eos refellat.
Observatum a nobis fuit in superioribus dissertationibus nostris (Dissertat. in Arnob. cap. 6, art. 1 et 2), nullam fuisse criminationem ea saepius repetitam, qua ethnici conquerebantur Christianos omnis, sicut ait Tertullianus publicae cladis, omnis popularis incommodi esse caussam. Taederet nos sane cramben tam saepe recoctam, iterum recoquere, hanc rursus refellendo insulsam omnino argumentationem, si ethnicos illam tam inepte obtrudere aliquando poenituisset. Sed homines vesani, immanique in Christianos odio furentes, vix aliud ad perdendos Christianos hac calumnia aptius excogitasse arbitrabantur (Tertullian. Apologet., cap. 40, pag. 479, et lib. I ad Nation., cap. 9, pag. 571). Quamobrem Tertullianum nostrum sequamur, ac quid eam exponendo, atque evertendo, aut singulare, aut paulo obscurius dixerit, enucleare tentemus.
A Romanis autem sic ille orditur: Si Tiberis ascendit ad moenia (Ibidem), aut ut alio in libro: Si Tiberis redundaverit, id est, si nimium exundans, Urbis moenibus, ac terrarum etiam fertilitati nocuerit; contra vero, Si Nilus non ascendit ad arva, nec agros solita inundatione, sive ut canit Virgilius:
.... Nigra non foecundat arena. (Virgil., lib. IV Georg. V. 290.)
Praeterea si coelum, addit Auctor noster, stetit, sive ut postea, cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt (Tertullian., loc. cit.); et ibi coeli nomine quid denotet, si postules, tibi respondebimus his Tullii verbis: Coelum hoc, in quo nubes, imbres ventique coguntur (Cicer., lib. II Tuscul., pag. 122, lin. 14); ex hoc coelo si imbres opportuno hyemis vel aestatis tempore non effluant, terramque non reddant fertilem; quod Cyprianus Tertullianum secutus, hoc ita expressit: Cum dicas plurimos conqueri quod imbres et pluvias serena longa suspendunt; et alibi: quando imbrem nubila serena suspendunt (Cyprian. tract. ad Demetr.; et libr. de Mortalit.), item si terra movit, ejusque insolito motu oppida corruerint, aut ejus hiatu absorpti sint homines, uti paulo post videbimus; denique si fames et lues (ibi supplendum saeviant, atque grassentur); aut ut alibi clarius: Si fames afflixit (Tertullian. Apologet., cap. 40, p. 480 et lib. I ad Nation., cap. 9, pag. 571); in his, inquit Tertullianus, omnibus publicis calamitatibus, una omnium gentilium voce, Christianos ad leonem, acclamatur (Idem., Apologet., ibid.). Sed hoc ultimum verbum, quod in nostris codicibus manuscriptis et antiquis editionibus reperitur, a Rigaltio amputatum est. At etiamsi absit, subaudiri utique debet. Illa vero acclamatio, de qua nos supra egimus, in circo potissimum fieri consueverat. Verum ea sola, quantumvis iniquissima, rapiebantur christiani, ac confestim leonibus aliisque belluis devorandi exponebantur. Tertullianus vero illam tribus tantum his verbis irridendo, explodit: Tantos ad unum (Ibid.), perinde ac si dixisset: Papae! Numquid putatis infinitam propemodum, sicut antea observabamus, christianorum multitudinem exponi potuisse leoni unico, atque ab illo devorari?
Tum post haec ille gravibus rationum momentis demonstrat nihil falsius fingi potuisse, quam Christianos publicarum, aut aliarum calamitatum esse auctores: Nam ante Tiberium, inquit, id est ante Christi adventum, quantae clades orbem et urbes ceciderunt (Ibid.)? Non eo autem sensu dixit ante Tiberium, quo significet Christum non antea in hunc mundum venisse, sed adventum ejus mundo patefactum cum ille, regnante Tiberio, edidit miracula, suamque Ecclesiam fundavit. Nam in libro ad Nationes: Principe, ait, Augusto nomen hoc ortum est; Tiberio disciplina ejus illuxit (Idem, lib. I ad Nation., cap. 7, pag. 567). Quocirca ille postea dixit: Aetatis nostrae nondum anni trecenti, quantae clades ante id spatium supra universum orbem ad singulas urbes et provincias ceciderunt? Quanta bella externa et intestina? Quot pestes, fames, ignes, hiatus motusque terrarum saeculum digessit? Ubi tunc Christiani, cum res Romana tot historias laborum suorum subministravit (Ibid., cap. 9, p. 571)? Quibus autem exemplis haec demonstraverit, cum sine aliqua explicatione praeterire non possimus, ad ea singillatim exponenda, si placet, aggrediamur.
Articulus II. Quomodo Tertullianus demonstret Christianos ideo publicarum cladium non esse auctores, quia ante Christi ortum plurimis terrarum inundationibus ac motibus pessum abierunt Hiera, Anaphe, Delos, Rhodos, Co, item major Asiae, vel Africae pars, et epotum mare Corinthium, atque ex Lucania Italiae abscissa facta est Sicilia, omnesque homines cataclysmo non tantum campestri, sed universali perierunt.
Nullo certe validiori argumento probari potest Christianos auctores non esse publicarum cladium, quam plurimarum exemplis, quae ante Christi ortum contigerunt. Atqui nullus, qui vel primoribus digitis historias veterum temporum attigit, ignorare potest, quam frequentem illarum mentionem scriptores plerique omnes fecerint. Parum itaque necesse videbatur plura hujusmodi exempla a Tertulliano congeri, nisi ad conterendam gentilium pervicaciam proferenda esse censuisset. Ea itaque a nobis discutienda sunt, tum propter diversas codicum lectiones, quibus propria nomina deformantur, tum propter quasdam difficultates, quae nonnulis negotium facessere possunt.
Primum autem exemplum his in Rigaltii editione verbis proponitur: Legimus Hierannapen, et Delon, et Rhodon, et Co insulas multis cum millibus hominum pessum abiisse (Tertullian. Apologet., cap. 45, pag. 36). At in nostris exemplaribus scriptum est: Hierananpeam, et Delon, et Rhodon, et Cho, excepto tamen uno exemplari, in quo habetur, Hierant pean, in Bongarsiano Iherrapean, in uno Vaticano Hieramapeam, et in altero itidem Vaticano Hiera Niepaeam, in Fuldensi Hierearranda penes, in editis ante Rigaltium Hierapolis, sed mendose. Non enim haec urbs cecidisse perhibetur ante christianae religionis primordia. Cernis certe quantum et quam a longo tempore hic locus corruptus fuerit. In libro tamen ad Nationes aperte legitur, Hierennape, et Delphos, et Rhodos, et Creta insulae multis cum millibus hominum pessum ierunt (Idem, lib. I ad Nation., c. 9, pag. 54, ed. Rig.). Sed haec verba difficultatem neque tollunt, neque etiam minuunt. Nec magis sana sunt haec ejusdem Tertulliani alio in libro verba: Nulla jam Delos, Rhene, Samos (Idem, lib. de Pall., cap. 2). Plures quippe ibi pro Rhene, legendum volunt, Harenae, tametsi Plinius (Plin., lib. IV Natur. Hist., cap. 12, pag. 456) aliique Rhene insulae meminerint. Videamus igitur utrum aliunde ad explicandum illum obscurum et corruptum Tertulliani locum luminis aliquid mutuari possimus.
Primus autem nobis occurrit Plinius, mox citatus, ubi de locis, unde maria recesserant, et enatis insulis disserit: Clarae, inquit, jam pridem insulae Delos et Rhodos memoriae produntur enatae. Postea minores ultra Melon Anaphe; inter Lemnum et Hellespontum, Nea; inter Lebedon et Teon, Hanelo; inter Cycladas olympiadis 135, anno quarto, Thera et Theresia; inter easdem post annos 130, Hiera eademque Automate (Plin., lib. II ibid., cap. 87, pag. 236). Huc etiam accedit Ammianus Marcellinus, ubi motuum terrae causas investigat: Brasmatiae, ait, qui humum molestius suscitantes propellunt immanissimas moles, ut in Asia Delos emersit, et Hiera, et Anaphane (Marcell., lib. XVII, cap. 7, pag. 456). Videsne in his locis memorari Delon, et Rhodon, quemadmodum ab ipsomet Tertulliano? Nonne autem suspicioni locus datur ex duabus aliis insulis Hiera et Anaphe, sicuti Plinius, vel Hiera et Anaphane, ut Marcellinus scribit, factum fuisse ab imperitis librariis corruptum illud vocabulum Hierannapen. Verum iis facile cedemus, qui meliora suggesserint.
Superest ultima insula a Tertulliano nominata Co, vel Cho, ut in nostris codicibus, ac jam citato libro primo ad Nationes, aut Coro, veluti in antiquis editionibus, vel Coon, sicut in editione Heraldi. At Pamelius corrigendum autumat Coo; quia in Eusebii Chronico legimus: in insula Coo terrae motu plurima conciderunt (Chron. Euseb., ad. 38 ann. August.). Non omnino forsitan male; nam Strabo mentionem facit insulae Κῶς (Strab., lib. II Geogr., pag. 124, et lib. X, pag. 489), sicut et alii. Verum quidam nos monuerunt in Eusebiani Chronici textu scriptum, in Cypro, idque Senecae testimonio confirmare nituntur. Denique quidam suspicati sunt Tertullianum scripsisse Cea, hancque emendationem probari posse putant his Plinii verbis, ex insula Cea amplius triginta millia passuum abrupta subito cum plurimis mortalium rapuit (Plin., lib. II Natur. Hist., cap. 92, pag. 239). Nonne autem huic conjecturae roboris aliquid inde accedet, quod postea idem Plinius observat Cos, a Staphylo Ceam appellari (Ibid., lib. V, cap. 9)? Sed certius procul dubio id stabilietur, si probari possit Tertullianum ad Plinii respexisse libros.
At certe ad eum collineasse videtur cum dixit: Memorat Plato majorem Asiae vel Africae terram Atlantico mari ereptam (Tertullian., Apologet., cap. 40, pag. 481). Et alio rursus in libro: Plato memorat majorem Asiam aut Africam in Atlantico mari mersam (lib. I ad Nation., cap. 9, pag. 571). Scriptum siquidem ab eodem Plinio vidimus: In totum abstulit terras, primum omnium, ubi Atlanticum mare est, si Platoni credimus, immenso spatio (Plin., lib. II Hist. natur., cap. 90, pag. 238). Citatus porro ab utroque Platonis locus in ejus Timaeo invenitur (Plato., Tim., tom. III, pag. 25), quemadmodum alibi observavimus (Dissertat. in Arnob., cap. 6, art. 3). Caeterum etsi Tertullianus nihil unquam de Plinio haec scribendo cogitasset, non minus tamen inde confirmatur, quod ille alibi adhuc repetit in Atlantico mari adaequatam Libyam aut Asiam.
Sed eum adhuc sequamur, nisi tot exemplis satis jam probatum dixeris Christianos publicarum calamitatum caussam non fuisse, teque aliis adhuc probari non taedeat. Pergit autem ille, et ait: Mare Corinthium terrae motus ebibit (Tertullian., lib. de Pall., cap. 2); et in libro ad Nationes: Terrae motu mare Corinthium ereptum est. Opinantur nonnulli eum ibi allusisse ad urbium Elices et Burae ruinam, de quibus rursum Plinius: Pontus abstulit Elicem et Buram in sinu Corinthio, quarum in alto vestigia apparent (Plin., lib. II Natur. Hist., cap. 92, pag. 239). Plura si velis, consule Strabonem (Strab., lib. I Geogr., pag. 59), Pausaniam (Pausan., lib. VII, pag. 212 et 231), Senecam (Senec., lib. VI Natur. Quaest., cap. 23, pag. 893), ac missis aliis, Ovidium, qui canebat:
Si quaeras Helicem et Buram, Acheidas urbes,
Invenies sub aquis; et adhuc ostendere nautae
Inclinata solent cum moenibus oppida summis. (Ovid. Metamorph. lib. XV, v. 293, etc.)
At paulo antea ille non quidem de urbibus, sed de terris, quas Auctor noster nominavit, hosce fecit versus:
Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,
Esse fretum, vidi factas ex aequore terras;
Et procul a pelago conchae jacuere marinae,
Et vetus inventa est in montibus anchora summis.
Videsis quae in superiore dissertatione a nobis in Arnobium annotata sunt (Dissertat. in Arnob., cap. 6, art. 3). Sed arguet aliquis haec ad Tertulliani propositum non sufficere, nisi ratione aliqua ostendatur mare Corinthium, sicut ille ait, motu terrae ereptum, et epotum. At huic plene satisfaciet jam citatus a nobis post Senecam Callisthenes, qui docet urbes terrasque ab exundantibus aquis posse facile absorberi, cum spiritus per occulta foramina illapsus, terram concutit (Senec., lib. VI natur. Quaest., cap. 85, pag. 895). Tum etenim fit hiatus, quo omnia absumuntur. Quapropter idem Seneca rursus dixit: Vasta concussio duas suppressit urbes Helicem et Burim. At Buris et Helice isthmi Peloponnesiaci, seu Corinthii, urbes erant, quae aquis mergi non potuerunt, quin simili casu mare Corinthium absorptum fuerit. Non totum tamen absorptum est, sed duplex effecit mare de quo Ovidius:
Quique maris gemini distinet isthmus aquas. (Ovid. epist. 12, v. 104.)
Et Lucanus:
..... Qualiter undas
Qui secat, et geminum graciles mare separat isthmos,
Nec patitur conferre fretum, si terra recedat
Ionicum Aegaeo franget mare..... (Lucan. lib. II, v. 99.)
Omnibus porro ea cognitu longe faciliora sunt, quae Tertullianus subjunxit: Vis undarum Lucaniam Italiae abscissam, in Siciliae nomen relegavit (Tertullian. Apologet. cap. 40, pag. 481). Paulo autem fusius alio in libro: Italiae quondam latus, Adria Tyrrhenoque quassantibus, mediotenus interceptum, reliquias Siciliam facit, cum tota illa plaga discidii contentiosos aequorum coitus angustis retorquens, novum vitii mari induit, non exspuentis naufragia, sed devorantis (Idem, lib. de Pall. cap. 2). Quae quidem a compluribus geographis, poetis aliisque memoriae prodita sunt. Ovidius autem eodem, quem paulo ante citavimus, loco de Zancle una Siciliae urbe cantavit:
... Zancle quoque juncta fuisse
Dicitur Italiae, donec confinia pontus
Abstulit, et media tellurem reppulit unda. (Ovid., lib. XV Metamor. v. 290.)
Laudatus etiam a nobis Lucanus eadem de tota Sicilia, nec semel quidem cecinit (Lucan. lib. II, v. 543, et lib. III, v. 58 et seqq.), quemadmodum Virgilius his versibus:
Haec loca vi quondam et vasta convulsa ruina,
Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas,
Dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus
Una foret, venit medio vi pontus, et undis
Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes,
Littore deductas angusto interluit aestu. (Virgil., lib. III Aeneid., v. 414 et seqq.)
Citatis autem his versibus Seneca addidit: Sic hac inundatione, quam poetarum maximi celebrant, ab Italia Sicilia rejecta est (Senec., lib. IV natur. Quaest., cap. 29, pag. 898). Videsis Plinium (Plin., lib. II natur. Hist. cap. 87, pag. 235), Statium (Stat., lib. III Thebaid. et lib. I Sylvar.), Silium Italicum, Cluverium et alios.
Quid plura! Ante Saturnum aliosque omnes gentilium deos evenerat is, qui totum orbem, sicut ait Tertullianus, cataclysmus abolevit, vel, ut Plato putavit, campestre solummodo (Tertullian. Apologet., cap. 40, p. 481). Brevius in libro ad Nationes: Totum orbem cataclysmus abolevit (lib. I ad Nation. cap. 9, p. 571); sed uberius alio in libro: Adhuc maris conchae, inquit, et buccinae peregrinantur in montibus, cupientes Platoni probare etiam ardua fluitasse (Idem, lib. de Pall. cap. 2). Nemo est autem, qui non intelligat illum ibi loqui de diluvio universali, quod in sacro Geneseos libro describitur (Genes., cap. VI et VII). Platonem vero ibi corripit, qui arbitratus est hujus diluvii aquas ad summa non pervenisse montium cacumina, in quae, uti ille somniaverat, pastores plurimi convolantes, cum aliis non fecere naufragium (Platon. tom. II, lib. III de legib. pag. 677; et tom. III Tim. pag. 22). Falsam vero hanc opinionem inde Auctor noster refellit, quod in montibus inventae fuerint conchae et buccinae, sive buccina, ut ait Plinius, qui ibidem observat hoc minus esse concharum genus, in buccini seu tubae similitudinem (Plin., lib. IX natur. Hist. cap. 36, pag. 340, et cap. 33, pag. 328). At paulo antea Ovidium citavimus, qui conchas et anchoram in summis montibus inventas fuisse testificatur. Atqui generalis illius diluvii tempore nondum erant Saturnus aliique dii ab ethnicis deinceps conficti, uti plane demonstrant urbes ab iis conditae, aut in quibus nati et mortui, vel sicuti in libro ad Nationes, nati, morati et sepulti sunt (Tertullian. loc. cit.). De his porro, ac de deorum et idololatriae origine, in superioribus dissertationibus disputavimus, et adhuc aliqua inferius dicentur.
Articulus III. De cladibus, quae ante christianae religionis primordia excitatae sunt igne coelesti, et hominum armis: de Sodoma et Gomorrha exustis, atque illorum terra, quae conantur poma, ac deinde contacta cinerescunt; de Volsiniis, Pompeiis, seu Tarpeiis igne absumptis; de clade Cannensi post quam Annibal Romanorum caedes raptorum annulorum modio mensus est, ac de Capitolio a Senonibus occupato.
Ad alias clades igne coelesti, et hominum armis excitatas venit Tertullianus, ac Sodoma, inquit, et Gomorrha igneus imber exussit (Tertullian. Apologet. cap. 40, p. 482), antequam Israelitae ex Aegypto migrassent in Palaestinam, ac proinde longe pluribus saeculis, prius quam Christiani, ex illis orti, venissent in mundum. Utriusque autem hujus urbis ruina certissimo sacrae Scripturae testimonio comprobatur (Genes. cap. XIX, v. 24). Sed quamvis illud nobis deesset, cladis illius indicium haud dubium ipsa etiam daret, quae uti Tertullianus loqui amat: Olet adhuc incendio terra; et si qua illic arborum poma conantur oculis tenus, caeterum contacta cinerescunt (Tertullian., loc. cit. ). Ita quidem in manuscriptis nostris codicibus et aliis. Male vero in quibusdam, oriuntur et cernuntur. Nam ellipsis est, et ibi subaudiendum maturescere conantur. Alio autem in libro: Impietas inquit, ignium meruit imbres. Hactenus Sodoma, et nulla Gomorrha, et cinis omnia, et propinquitas maris, juxta cum solo mortem vivit (Idem, lib. de Pall. cap. 2). Verumenimvero narrat Josephus ibi adhuc videri reliquias ignis divini, et quinque oppidorum imagines cineresque renascentes ex fructibus, qui tametsi edulibus similes, manibus tamen attacti, in fumum et cinerem dissolvuntur (Joseph. lib. V de Bello Judaico. cap. 5, pag. 892). Quin etiam Augustinus asserit illud gentilium scriptorum auctoritate corroborari (August. lib. XXI, de Civit. cap. 3, pag. 629). Si quis vero aliquem sibi citari velit, cito quidem dabimus Cornelium Tacitum, cujus haec sunt verba: Haud procul inde, a Mortuo scilicet mari, campi quos ferunt olim uberes, magnisque urbibus habitatos, fulminum jactu arsisse, et manere vestigia, terramque specie torridam vim frugiferam perdidisse, nam cuncta sponte edita, aut manu sata, sive herba tenus, aut flore, seu solitam in speciem adolevere, atra et inania velut in cinerem vanescunt (Tacit. lib. V Histor. paulo post init.). Sed ethnicus homo, et sacrae Scripturae ignarus, hanc fructuum immaturitatem oriri suspicatur ex lacus halitu, quo superfusus terrae spiritus, primum corrumpitur, terramque deinde corrumpit. Nec minus erravit Solinus, qui similiter hunc divinae vindictae effectum soli tribuit coelesti, quo terram hanc tactam fuisse sic enarrat: Longo ab Hierosolymis recessu, tristis sinus panditur, quem de coelo tactum testatur humus nigra, et in cinerem soluta. Duo ibi oppida Sodomum nominatum, alterum Gomorrhum, apud quae pomum quod gignitur, habeat licet speciem maturitatis, mandi tamen non potest, fuliginem intrinsecus favillaciam ambitio tantum extimae cutis cohibet, quae, vel levi pressa tactu, fumum exhalat et fatiscit in vagum pulverem (Solin. Polyhist., cap. 35, pag. 65). Postea vero Tertullianus: Sed nec Tuscia, inquit, jam tunc atque Campania de Christianis querebatur, cum Vulsinios de coelo, Pompeios de suo monte perfudit ignis (Tertullian. Apologet., cap. 40, p. 485). Rursus autem alio in libro: Ex hujusmodi nubilo, et Tuscia Vulsinios pristinos deusta, quo magis de montibus suis Campania speret, erepta Pompeios (lib. de Pallio, cap. 2). Sed haec difficultate sua non carent. Nam in libro ad Nationes legimus: Vulsinios de coelo, Tarpeios de suo monte perfudit ignis (Idem, lib. I ad Natio. cap. 9. pag. 54). Qui enim ibi Tarpeii, hi in aliis duobus libris Pompeii vocantur; tametsi Tertullianus videatur de iisdem populis facere sermonem. At Pompeii non parum distabant a Tarpeiis, qui Tarpeium ex septem Romae montibus unum incolebant. De hoc autem monte canit Virgilius:
Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,
Aurea nunc, olim sylvestribus horrida dumis. (Virgil., lib. VII Aeneid. v. 347.)
Et rursum postea:
In summo custos Tarpeiae Manlius arcis
Stabat pro templo, et Capitolia celsa tenebat. (Ibid. v. 652.)
Ovidium (Ovid. lib. I Fastor., v. 79) aliosque in re satis nota citare nihil necesse est.
Pompeii vero oppidum erat in ora Campaniae: Haud procul, inquit Plinius, adspectante monte Vesuvio, alluente vero Sarno amne (Plin. lib. III natur. Hist. cap. 4. pag. 327). Plinio suffragatur hisce verbis Pomponius Mela: Vesuvii montis adspectus Pompeii, Neapolis, Puteoli (Mel. de Sit. orb. lib. II. cap. 4, § 65). Eadem etiam tradunt Strabo (Strab. lib. V Geogr., pag. 247) aliique geographi. Seneca autem non solum hujus urbis situm, sed illius quoque ruinam sic descripsit: Pompeios celebrem Campaniae urbem, in quam ab altera parte Surentinum Sabinianumque littus, ab altera Herculanense conveniunt, mareque ex aperto conductum cingit, desedisse terrae motu, vexatis quaecumque adjacebant regionibus, audivimus, et quidem diebus hybernis nonis februarii motus hic, Regulo et Virginio consulibus (Senec., lib. VI natural. Quaest. cap. 1. pag. 881). Paucioribus tandem verbis Cornelius Tacitus, ubi de Nerone imperatore: Motu terrae celebre Campaniae oppidum Pompeii magna ex parte proruit (Tacit., lib. XV Annal. long. post init.). Verum haec non plane conducunt ad Tertulliani propositum, qui hujus urbis excidium non terrae motu, sed igne; nec regnante Nerone, sed ante Christi tempora contigisse asserit. Quapropter si quis illum non de hoc Pompeiorum oppido, sed de Tarpeia arce, coelesti igne eversa, locutum esse demonstraverit, non multum quidem reclamabimus. Sed observa, quaeso, Pompeiorum urbem in altero, quam Vesuvio monte fuisse positam. Atqui si erumpentibus ex illo Vesuvio monte flammis, ante divulgatam christianam religionem aliquando exusta est, nonne hoc tanquam extraordinarium factum a Tertulliano nostro notari potuit?
Minor porro difficultas est de Vulsiniis, sive Volsiniis, quos alibi (Tertullian. Apologet. c. 24, p. 421) uti infra dicemus (Infr. cap. 27. art. 2), Volsinienses nominavit. De his siquidem canit Juvenalis:
Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam,
Aut positis nemorosa inter juga Volsiniis. Juvenal., satir. 3, v. 181.)
Oppidum autem illorum a Strabone appellatur Οὐλσίνιον quod, sicut ait Tertullianus, igne perfusum his Plinius totidemque verbis memorat: Volsinii oppidum Tuscorum nobilissimum concrematum est fulmine. (Plin., lib. II natur. Hist., cap. 52. pag. 207). Tacet tamen ibi quo tempore id contigerit: sed persuasum plerique omnes habent utrumque de eodem intelligendum incendio, quod ante ortos christianos contigit.
Instat adhuc Tertullianus, alioque notissimo omnibus exemplo ethnicos sic urget: Nemo adhuc Romae Deum verum adorabat, cum Annibal apud Cannas per Romanos annulos caedes suas modio metiebatur (Tertull. Apologet., c. 40, p. 485). Eccui enim ignota est Cannensis pugna, post quam victor Annibal, uti narrat Livius, effundi in vestibulo curiae jussit annulos aureos, qui tantus acervus fuit, ut metientibus dimidium super tres modios explesse sint quidam auctores. Fama tenuit, quae propior vero est, haud plus fuisse modio (Liv., lib. XXIII, § 12). Sed etsi unum tantummodo modium fuisset, id haud dubie sufficit, ut hos annulos, sicut ait Auctor noster, modio metirentur. Plinius tamen scribit trimodia annulorum ab Annibale missa Carthaginem (Plin., lib. XXXIII natur. Hist., cap. 1. pag. 12), totidemque Augustinus (August., lib. III de Civit. cap. 19).
At hic tacere omnino non possumus in Rigaltii editione contra codicum nostrorum, et antiquorum editorum auctoritatem in Tertulliani textu omissum per, et scriptum caede sua. Qua autem ratione, penitus ille siluit. Quam enim habere poterat? Nonne satis ibi deprehenditur Tertulliani stylus, et hic ejus seusus: Annibal post victoriam numerum Romanorum in praelio occisorum singulatim non recensuit, sed modio per eorum annulos metiebatur? Quapropter jam laudatus a nobis Augustinus: Tres modios annulorum aureorum, inquit, Carthaginem misit, quo intelligerent tantum in illo praelio dignitatem cecidisse romanam, ut facilius eam caperet mensura, quam numerus: atque hinc strages turbae caeterae tanto utique numerosioris, quanto infimioris, videlicet hominum, quae sine annulis jacebat, conjicienda potius, quam numeranda putaretur (August., loc. cit.). Sed te non pigeat hunc Augustini adire librum, ubi ex hac et aliis cladibus in ethnicos, quemadmodum Auctor noster, argumentatur.
Antiquior sane, sed non minus celebris notaque omnibus fuit alia Romanorum clades, cum Capitolium, ut rursum Tertullianus scribit, Senones occupaverunt (Tertullian. Apologet., cap. 40), sive ut in codicibus nostris legimus occupaverant. Sed quid sibi, inquies, vult cum dixit, occupaverunt? Nonne Livius (Liv. lib. V, § 41 et seq.), Augustinus (August., lib. II de Civit. cap. 22. pag. 51), atque alii, certe quam plurimi, constanter asserunt neutiquam expugnatum a Senonibus Capitolium, sed Romam tantum ab eis captam? Nihil certe verius. Quamobrem verbum occupaverant, ibi accipitur pro tenuerant obsessum. Atqui tunc Saturnus aliique gentilium dii, uti ait Tertullianus, ab omnibus tam obsidentibus, quam obsessis colebantur. Christiani igitur, qui tunc non erant, neque hujus calamitatis, neque aliarum quas hactenus retulimus, auctores esse potuerunt.
Articulus IV. Quam perspicue Tertullianus ostendat publicarum calamitatum auctores non esse Christianos, qui iis imminentibus, veri Dei misericordiam duris poenitentiae laboribus implorabant; sed gentiles, qui ebriosi, balneis, cauponis, lupanaribus operantibus, aquilicia Jovi immolabant, nudipedalia denuntiabant populo, et nubila de laquearibus exspectabant.
Ethnicis inquirentibus qui, nisi Christiani, deorum hostes infensissimi, publicarum cladium caussa esse poterant, respondet Tertullianus eam in ipsosmet tantum gentiles esse refundendam (Tertul. Apologet. c. 40, p. 487). Etenim: Semper humana, inquit, gens male de Deo, vero et unico, meruit, duplicem ob rationem. Ac primo quidem, ut inofficiosa ejus, quem cum intelligeret ex parte, non requisivit (Ibid.), id est, cum solo lumine naturali ex parte saltem cognovisset illum revera existere, nec alium esse posse Deum, non curavit amplius investigare quis ille esset, nec proinde debita illi officia, honoresque debitos persolvere.
Secundo, eadem gens humana alios deos sibi insuper commentata est, quos coleret. Non amplius itaque quaerendo magistrum innocentiae (Ibid.) et scelerum vindicem, eo derelicto, in idololatriam et omne flagitiorum genus sese praecipitem dedit. Deum ergo ethnici, quem recognoscendo, ac sicut par erat colendo, propitium habere poterant, sua ob crimina iratum experti sunt. Non Christiani igitur, qui Deum verum cultu debito et piis operibus semper coluere, publicarum calamitatum caussa erant, sed ingrata ipsorummet ethnicorum gens, quae illum adspernata est, et idololatria, aliisque sceleribus gravissime offendit. Totam autem hanc argumentationem his corroborat, quae, orta clade aliqua aut imminente, ab utrisque christianis et gentilibus agebantur. Cum enim ab imbribus, inquit, aestiva hyberna suspendunt foecundos, ut paulo antea diximus (Ibid.), ac desideratos maxime imbres; et annus in cura est, sive de illius timetur sterilitate, aut sicut alibi ipse loquitur, cum stupet coelum, et aret annus (Tertull., Apolog. loc. cit. et lib. de Jej., c. 16), tum christiani jejuniis aliisque durissimis poenitentiae laboribus, de quibus supra egimus (Supr., cap. 14. art. 1 et 2. cap. 15. art. 1.), infinitam Dei misericordiam grata vi exorabant. Quo quidem factum est, quemadmodum ille jure merito animadvertit (Tertullian. Apologet. cap. 40), ut ab eo tempore, quo christiani vitae sanctimonia et hisce piis operibus iniquitates saeculi temperavere, multo leviora fuerint incommoda, quibus solebant homines antea affligi ac vexari.
Contra vero ethnici, impendente aliqua vel exorta calamitate magis formidanda, Deum verum comessationibus, ebrietate, stupris, adulteriis, et impia falsorum deorum invocatione irritabant. Tum enim quotidie pasti, uti Tertullianus eos allocutus ait, statimque pransuri, balneis, et cauponis, et lupanaribus operantibus, aquilicia Jovi immolatis (Ibid.). Et haec quidem sunt totidem ejus verba in nostris manuscriptis libris, nisi quod in eis scriptum est, cauponiis, quo nomine Justinus historicus utitur, sed addidit artibus (Justin. lib. I). Eadem legimus in antiquis ejusdem Apologetici editionibus, nisi quod scriptum est, cauponis operati, sed in aliis melius operantibus, hoc est, operam suam subministrantibus. Verum Rigaltius nullo codice citato, ac propria procul dubio auctoritate penitus delevit priora haec verba, quotidie pasti, statimque pransuri. Itane ergo editori licet auctoris sui textum, nulla ratione allata, corrigere, vel potius corrumpere? Tertullianus enim christianos opponit ethnicis, ostenditque quam diverso utrique modo ingruentem publicam calamitatem a se deprecarentur. Tum vero christiani, inquit, sacco et cinere sorditati, nullum totis diebus capiebant cibum. Ethnici e contrario non exspectata hora prandii, cibos antea praegustabant, mox lautius in cauponis pransuri. Postea balnearum recreabantur voluptate, atque in omni stupro sese in lupanaribus volutabant.
Alio praeterea idololatriae crimine verum irritabant Deum. Nam, eo repudiato, immolabant aquilicia Jovi. Aquilicium autem sive aquaelicium, teste Festo, dicitur, cum aqua pluvialis remediis quibusdam elicitur, ut quondam, si creditur, manali lapide in Urbem ducto (Fest. cap. 20. de verbor. Signif. ad v. Aqualicium). Quis vero sit manalis ille lapis, si quaeras, tibi idem Festus respondebit: Manalem lapidem vocabant petram quamdam, quae erat extra portam Capenam juxta aedem Martis, quam cum propter nimiam siccitatem in Urbem protraherent, insequebatur pluvia statim, eumque quod aquas manaret, manalem lapidem dixere (Idem. ad. v. Manualis). Siccitatis itaque tempore hunc lapidem ex Martis aede protrahentes, sacra faciebant Jovi, haud dubie Pluvio, sive Pluviali, qui a Pausania ὑέτιος (Pausan. lib. II. pag. 61. lin. 44), ab aliis ὄμβριος Ζεύς appellatur. Unde Tibullus de Aegypto haec canebat:
Te propter nullos tellus tua postulat imbres,
Arida nec Pluvio supplicat herba Jovi. (Tibull. lib. I, eleg. 7. v. 25 et 26.)
Ad haec vero, ethnici illo siccitatis tempore, nudipedalia populo denuntiabant. Mos enim illis fuit quibusdam diebus festis aut solemnibus templa nudis pedibus adire. Ovidius enim Vestalia hisce versibus celebrat:
<poem> Forte revertebar festis Vestalibus, illa Qua nova romano nunc via juncta foro est. Huc pede matronam nudo descendere vidi. Obstupui tacitus, sustinuique gradum. (Ovid., lib. VI Fastor. § 9.) Postea vero quam mortuum Augusti imperatoris corpus solemni pompa crematum est: Reliquias, uti narrat Suetonius, legerunt primores equestris ordinis tunicati, et discincti, pedibusque nudis, ac in mausoleo condiderunt (Sueton. lib. II, in Vit. August. § 100). Quidam insuper opinati sunt ad hunc ritum spectasse Juvenalem, ubi de gallis Matris deum sacerdotibus haec cecinit: </poem>
..... Inde superbi
Totum regis agrum, nuda ac tremebunda cruentis
Erumpet genibus..... (Juvenal. satir. 6, v. 466.)
Simili quoque modo Seneca scripto tradidit: Cum sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex brachia atque humeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat (Senec., lib. de Vit. beat., cap. 27, pag. 640). Sed hic, sicut Juvenalis, de iis potius disserit, qui genibus nixi gradiebantur, quam qui pedibus nudis ibant in templum, ubi deos suos precarentur. Magis igitur ad Tertulliani propositum citata Ovidii verba conducunt.
Nudis itaque pedibus incedentes ethnici, veniebant in Capitolium, ait Tertullianus, id est, templum Jovis Capitolini, ibique quaerebant coelum pluvium, ac nebula foecundis imbribus gravida exspectabant de laquearibus illius nimirum templi, in quo summum Jovem suum habitare perperam arbitrabantur.
Quamvis autem ibi Auctor noster dixerit hoc ipso calamitoso tempore nullum ab illis praetermissum intemperantiae libidinisque crimen; alio nihilominus in libro testificatur quosdam non solum pedibus nudis, verum positis etiam dignitatum insignibus, quamdam prae se tulisse poenitentiae speciem. Nam alio in libro: Cum stupet, inquit, coelum, et aret annus, nudipedalia denuntiantur, magistratus purpuras ponunt, fasces retro avertunt, precem indigitant, hostiam instaurant (Tertull. lib. de Jejun. cap. 16).
Verum his idololatriae operibus nihil plane nec a diis suis, qui nulli erant, nec a vero et omnipotente Deo, qui solus omnium bonorum largitor est, impetrare unquam poterant. Quis autem jam non intelligit quam vera certaque sit Tertulliani nostri, eosdem gentiles alloquentis, conclusio: Vos igitur importuni rebus humanis, vos rei publicorum incommodorum vos malorum illices semper, apud quos Deus spernitur, statuae adorantur (Idem. Apologet. cap. 41. pag. 488). In quibusdam editionibus: ilices semper. Summa enim vero impietate falsos deos, statuasque adoratis, ac verum repudiatis Deum, qui impios et sceleratos homines publicis calamitatibus merito castigat. Ipsimet ergo ethnici publicarum calamitatum revera auctores erant, minime vero christiani qui verum Deum adorantes, poterant utique ab eo postulata obtinere.
Articulus V. Examinantur allatae a Tertulliano rationes, ob quas Deus patitur Christianos publicis calamitatibus affligi, et cur eae pro ethnicis vatere non possint.
Gravissimo tot tantorumque argumentorum pondere obruti gentiles, mira pertinacia cedere nunquam volebant; sed intorta a Christianis tela in ipsos retorquere quoquo modo conabantur. Si Christiani, inquiebant, publicarum cladium non sunt revera auctores, cur illorum Deus, si omnipotens sit et justus, adeo tranquille patitur eos iisdem calamitatibus, ac caeteros homines noxios ac sceleratos, vexari, laedi et opprimi? Respondet Tertullianus hoc telum retorqueri plumbea plane et hebeti caecutientium hominum manu, qui aeternas summi Dei dispositiones omnino ignorabant (Tertull. Apologet. cap. 41). Nam hic supremo post mundi finem judicio bonos discernet a malis, hosque pro merito sempiternis aut suppliciis aut praemiis afficiet. Interim vero voluit omnibus communia esse hujus vitae commoda et incommoda: ut pari, inquit, consortio omnes experirentur (Ibid.), aut lenitatem ejus aut severitatem, illamque diligerent, et hanc metuerent. Publicae igitur calamitates Christianis erant in admonitionem officii, ethnicis vero in scelerum castigationem. Nec urgere hi poterant id ab ipsis christianis perperam fictum. Nam haec, pergit ille, ita didicimus apud ipsum Deum (Ibid.), hoc est, in sacris Veteris et Novi Testamenti libris (Matth. cap. V. v. 45, et cap. XIII. v. 49, et cap. XXV. v. 32 et seqq.), quorum summam, ut superius vidimus (Supr. cap. 8. art. 1 et 5), demonstraverat auctoritatem.
Secundo respondet Christianos nullis rebus adversis in hoc mundo afflictari, sed potius laetari (Tertull. loc. cit.); quandoquidem nihil gratius cariusque habebant, quam de hoc mundo exire, ut citius aeternam illam consequerentur felicitatem, quam certissimis ac divinis oraculis sibi nec aliis promissam fuisse certo certius noverant. Ethnici vero nequibant simili modo hujus argumenti, quod in eos solos valebat, vim unquam infirmare. Nam si illorum dii mundum propter Christianos, hostes suos, publicis premebant calamitatibus, non sine ingrati animi vitio patiebantur illos cultores suos iisdem cladibus involvi: Quos, ut recte ait Tertullianus, separare debebant a meritis Christianorum (Tertull. ibid.). Postquam vero expositas a nobis in eorumdem Christianorum gratiam rationes protulit, ethnicos his affatur verbis: Si vero ab eis, quos colitis, omnia vobis mala eveniunt nostri caussa, quid colere perseveratis tam ingratos, tam injustos, qui magis vos in dolorem (Mss. nostri in dolore) Christianorum adjuvare et asserere debuerunt, quos separare deberent a meritis Christianorum (Ibid.). Vides haec posteriora verba bis repeti, quae idcirco Rigaltius tanquam praepostere addita, in sua editione contra codicum omnium, sive editorum, sive manuscriptorum fidem, penitus abstulit. Verum quid, amabo te, prohibuit quominus Tertullianus adversus ethnicos disputando, eadem verba, quibus thesim suam proposuit, post allatas ad eam probandam rationes iterum repeteret?
At haec, inquiet aliquis, tanti non sunt momenti, quanti scire interest unde ille conficere potuerit deos gentilium, si quis in eis grati et aequi animi sensus fuisset, debuisse illos, in publicis calamitatibus secernere a Christianis. Sed id inde ab eo recte colligitur, quia ethnicis nulla plane certa ratio suppetebat, qua sperare possent fore, ut postquam ex hac vita excessissent, aeternam a diis suis, qui nulli erant, acciperent virtutum suarum mercedem. Christiani vero illam, ut diximus, ab omnipotente Deo suo certissime exspectabant. Non debebant igitur ethnici hos deos colere, si persuasum habebant se ab illis ob Christianos publicis calamitatibus vexari. Si enim cultoribus suis, qui aliorum caussa publicas calamitates in hac vita perpessi sunt, nihil post mortem conferre possint, ingrati prorsus et injusti sunt, aut certe infirmi, ac proinde divinitatis prorsus expertes. Tertullianus itaque recte concludit horum deorum cultores, minime vero Christianos, publicarum calamitatum esse auctores. Palam vero nos alibi fecimus (Dissert. in Arnob. cap. 6. art. 4 et seqq.) quomodo haec criminatio tam saepe, quam insulse ab ethnicis repetita, ab Arnobio confutata fuerit, ac quomodo Minutius Felix et Lactantius demonstrent imbecilla plane et futilia esse illorum argumenta, qui inde divinam providentiam labefactare conati sunt (Dissert. in Minut. cap. 6. art. 3, et in Lactan. cap. 14. art. 3). Sed jam ad ultimum eorumdem gentilium, contra christianae religionis veritatem, argumentum accedamus.
| Caput XXIV |
|