Jump to content

Dissertatio in Tertulliani Apologeticum, Ad nationes et Ad Scapulam/Caput XXV

E Wikisource
 Caput XXIV Caput XXVI 

Caput XXV. Quibus argumentis Tertullianus demonstret falsam esse gentilium religionem, ac falsos omnes illorum deos.


Articulus Primus. Quam aperte falsitas religionis ethnicorum demonstretur ex christianae veritate, ejectis ex obsessorum corpore daemonibus, certa hominum conscientia; potiori et notiori, sed plane falsa divinitate Saturni, qui homo fuit, et a Jano in Italia exceptus, suum nomen dedit civitati, quam depalaverat, totique Italiae, quae prius Oenotria vocabatur; item Thalli, Cassii, et Nepotis testimonio, ac proinde falsam esse ipsam quoque Jovis aliorumque, venditatam ab ethnicis, divinitatem.

1091C

Quibus rationum momentis invictissime assertam vindicatamque a Tertulliano vidimus christianae religionis veritatem, iisdem funditus evertuntur omnes gentilium dii, et superstitiosae religiones. Nam si vera est Christi divinitas, sicuti Tertullianus noster scite observat, sequitur ut falsa renuntietur quaevis alia contraria reperta (Tertullian., Apologet., cap. 21, pag. 404). Praeterea manifestissime cum illo ostendimus (Supr., cap. 7, art. 1) unum tantummodo esse posse Deum, ac proinde falsos alios omnes, quotquot ab ethnicis fingi potuerunt.

1091D Nec minus perspicue a nobis demonstratum est (Supr., cap. 8, art. 1) daemones a christianis ejectos fuisse ab eorum, quae obsidebant, corporibus, illosque tum coactos palam fateri se non deos sicuti putabant ethnici, sed immundos esse spiritus; unicum vero, quem Christiani praedicabant, esse Deum, ac Christum hujus esse Virtutem, Sapientiam, Rationem, et Filium, cujus nomine ac virtute fugabantur. Nihil ergo necesse erat alia plura a Tertulliano (Tertul. Apologet., cap. 23) congeri argumenta, quibus amplius comprobaret plane commentitios fictosque esse ethnicorum deos, ac proinde falsam illorum religionem. Verum ut eosdem ethnicos impii deorum suorum cultus, ac perversae religionis tandem aliquando, 1092A si fieri poterat, omnino puderet, variis adhuc rationum momentis manifestissimum cuilibet facit tam apertas falsae illius religionis notas deprehendi, ut qui eas non perspiciat, se ipsum penitus excaecare velit.

Primo itaque ipsammet gentilium conscientiam testem appellat, qua constricti, fateri, ut supra vidimus, cogebantur unicum esse Deum, eosque omnes, quos vocabant colebantque deos, revera fuisse homines. Si quis vero sceleratus certissimo conscientiae suae testimonio repugnare ausus fuisset, is plane revincebatur elingui quidem, sed eloquentissimo civitatum omnium clamore, in quibus hi dii, sicuti haud semel observavimus (Sup., cap. 7, art. 1), nati, versati, mortui et sepulti sunt. Quoniam vero infinita 1092B erat illorum multitudo, ac singulos recensere vel etiam nominibus suis appellare longius foret, ipsum Tertullianus petit illorum caput, et magis notam omnibus originem. (Ibid., cap. 11, pag. 12 et seq., cap. 29, pag. 438; et lib. II ad Nation., cap. 1).

Ethnicos itaque sic urget, et alloquitur: Ante Saturnum Deus penes vos nemo est: ab illo census totius, vel potioris, vel notioris divinitatis (Tertullian. Apologet., cap. 11, pag. 332; et lib. I ad Nation., cap. 12, pag. 578). Dixit autem potioris vel notioris (Ibid.), aut ut in manu exaratis nostris exemplaribus, et notioris, nec prorsus quidem male. Significat etenim se deorum primordia non a prima idololatriae origine, quam alibi obscuram esse, nec a cunctis eamdem assignari vidimus (Tom. I Apparat., pag. 717 et seqq.; et dissert. 1092C super., cap. 30 et seqq.); sed ab ipsa divinitate Saturni, qui omnibus aliis diis potior et notior habebatur. Quid vero mirum, si ab illo ordiatur, cum Varro, qui tot libros de diis suis composuerat, omnium deorum antiquissimos venditet Jovem, Junonem, et Minervam (Tertullian., lib. II ad Nation., cap. 12). At Jupiter genitus ferebatur a Saturno, qui proinde illo antiquior erat. Ab hujus autem parentibus Coelo, sive Chrono, et Terra, incipiendum esse non censuit, tum quia Saturnus, unicus eorum filius, his ac caeteris omnibus diis notior erat, et potior credebatur, tum quia haec ridicula poetarum de illius ex Coelo et Terra ortu commenta et fabulae sunt. Natus siquidem ex illis fingebatur, quoniam parentes ejus ignoti fuerunt. Nam ex consuetudine humana, ait Tertullianus, ignoti, vel ex 1092D inopinato apparentes, de coelo supervenisse dicuntur (Tertullian. Apologet., cap. 10, pag. 331; et lib. II ad Nation., cap. 12), sicut et vulgus filios terrae vocat, quorum incertum erat genus. Sed haec omnia in superioribus nostris dissertationibus explanavimus (Dissertat. in Minut., Octav. cap. 15, art. 1; et dissert. in Lactant., cap. 30, art. 1, et cap. 31, art. 2).

Praeterea cuilibet perspicuum ibidem fecimus quam recte ille asseruerit hominem fuisse Saturnum, qui post multas expeditiones in Italiam appulit, ac postquam ibi a Jano susceptus fuisset, mons, inquit, quem incoluit, Saturnius dictus; civitas, quam depalaverat, Saturnia usque nunc est. In antiqua, et altera 1093A recentiori editione legimus debellaverat; sed Tertullianeum verbum est depalaverat (Tertullian., loc. cit.); Ubi enim de mundi creatione adversus Hermogenem disputat: Omnia, inquit, opera sua Deus ordine consummavit, incultis primo elementis depalans quodammodo mundum (Idem, lib. adv. Hermog., cap. 29). Rursus vero contra Marcionem: Quod architectum se prudentem affirmat, hoc invenimus significari depalatorem disciplinae divinae a creatore (Idem, lib. V advers. Marcion., cap. 6). Itaque dixit a Saturno depalatam civitatem, id est conditam, vel positis palis fundatam, sive ut aliis placet, palis instructam. Et hi quidem explicationem suam firmare conantur his Hermae verbis: Cum depalasset vineam (Herm., lib. III, similit. 5, § 2, pag. 61).

1093B Tum deinde Tertullianus: Consedit Saturnus, exceptus ab Jano, vel Jane (Tertullian. Apologet., cap. 10): Mss. nostri, Janae ut Salii volunt. In duobus autem manu recentiori exaratis exemplaribus nostris, et in primo ad Nationes libro, ubi eadem repetuntur: Etsi alii vocant (Lib. I ad Nation., cap. 12, p. 578): melius forsitan, sicut alii. Quorsum enim ibi Saliorum mentio? Nunquid ab illis aut solis, aut primis Saturnus dictus est a Jane, non autem Jano exceptus? Sed haec aliorum judicio permittimus.

Postquam vero Saturnus datam sibi a Jano sedem fixisset: Tota Italia, ait Auctor noster, post Oenotriam Saturnia cognominabatur (Tertull., ibid): et in libro ad Nationes: Tota Italia de Saturno vocabatur. Italiae autem primum Oenotriae nomen fuisse aperte 1093C docet Virgilius his versibus:

Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis atque ubere glebae,
Oenotrii coluere viri, nunc fama minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem. (Virgil., lib. I Aeneid., v. 534 et seqq.)
Nec id semel cecinisse contentus, iisdem verbis alio in libro repetit (lib. III, v. 163 et seqq.). Videsis Servii in haec carmina annotationes, Antiochum a Strabone citatum (Strab., lib. III Geogr., p. 254), et alios. Italia itaque a Saturno nuncupata prius fuit Saturnia, ut liquet his Ovidii carminibus:

Hac ego Saturnum memini tellure receptum;
Coelitibus regnis à Jove pulsus erat.
Inde diu genti mansit Saturnia nomen;
Dicta quoque est Latium terra, latente Deo. (Ovid., lib. II Fastor. § 3, v. 235.)
1093D Quamobrem a poetis ut vidimus (Dissertat. in Minut., c. 16, art. 1), vocatur tellus terraque Saturnia, et a Virgilio, ubi cecinit:

Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus? (Virgil., lib. II Georg., v. 174.)
Nonne autem ea omnia satis evidenter probant Saturnum fuisse hominem? Quod quidem Tertullianus tam in Apologetico, quam in secundo ad Nationes libro adhuc confirmat testimonio Diodori, Thalli, Cassii Severi et Cornelii Nepotis, de quibus alibi egimus (Dissertat. in Minut., cap. ult., art. 2, et in Lactant., c. 31, art. 3). Non sine aliqua tamen observatione praemittere possumus in priore libro scriptum Cassius 1094A Severus. Duo autem eo nomine insigniti fuerunt: alter, uti in Eusebiano Chronico legimus, orator egregius (Chron. Euseb., ad ann. 2047), qui Augusti imperatoris tempore in exilium missus est; alter vero poeta parmensis, qui ex iis unus fuit, qui cum Bruto Julium Caesarem interfecerunt, de quo plura Lilius Giraldus (Girald., Dial. IV, de Poet. Hist., p. 160), Vossius (Voss., de Poet. latin., c. 2), Scaliger (Scalig., in cit. Chron. Euseb.), et alii (Fabius, lib. X, et Senec, epist. 79). Uterque porro a nonnullis Cornelius Severus vocatur. Sed in Tertulliani textu forsitan additum est cognomen Severus, a Minutio Felice et Lactantio, sicut alibi vidimus, omissum. Nam quae ille de Saturno narrat, haec potius a Cassio Hemina, quemadmodum etiam annotavimus, quam a Cassio 1094B Severo scriptis tradita videntur. In illius quoque ad Nationes libro ab oscitante librario scriptum est: Cornelios Nepotes et Tacitum. Ad quid enim ibi Taciti mentio, cujus nulla in Apologetico, neque a Minutio et Lactantio facta est (Dissertat. in Minut., cap. ult., art. 2)? Nonne ibi sicut in illorum libris legendum est Graecum Thallum?

Quidquid autem ea de re peritiores pronuntient, quorum judicio semper stabimus, haud dubitanter Tertullianus affirmat nullum ab ullo gentili inveniri aut citari posse auctorem, qui unquam negaverit Saturnum fuisse hominem, qui ab alio homine et vitam accepit et regnum, ac proinde Deus esse non potest (Tertullian. Apologet., c. 10, p. 331, et l. II ad Nation., c. 12, p. 578). Verus enim Deus, ut saepius diximus 1094C (Dissert. in Minut., cap. ult., art. 2), a se ipso solo est, et ideo omnipotens, qui homines caeteraque omnia creavit, qui omnibus dominatur, qui omnia regna dispensat.

Post haec ille: Satis jam, inquit, de Saturno (Tert., Apologet., c. 10, p. 331), ad cuilibet hebetiori atque obstinatiori demonstrandum falsam omnino esse illius divinitatem. Data autem opera ibi adjecit licet paucis. Nam in secundo ad Nationes libro falsitatem ejus variis demonstrat argumentis (lib. II ad Nation., c. 7, et cap. 16), quae in superioribus nostris dissertationibus explicata, non amplius hic repetenda sunt.

Saturnus porro si deus nec fuit, nec esse potuit, quia homo erat, caeteris hominibus similis; multo 1094D magis divinitate carent Jupiter, ejus filius, totaque aliorum pene innumerabilium caterva, quos ab eodem Saturno, aut saltem post illum ortos esse constat (Idem, Apologet., c. 10, p. 333). Quis enim nesciat Jovem, quem ethnici deum optimum, maximum vocabant, ex ejusdem Saturni cum Ope, seu Rhea sorore sua connubio, sive potius incestu, natum perhiberi? Adultus autem, pulso patre suo, in illius invasit regnum, atque assumptis, uti ait Tertullianus, squammati, cornuti, plumati, imbris aurei figuris, filios infamibus stupris et adulteriis procreavit (Tertull., Apologet., c. 21, p. 396, et l. II ad Nat., c. 13).

Quis ergo expensis his omnibus, quae aliis nostris in dissertationibus enucleavimus (Dissertat. in 1095A Minut., c. 15, art. 1, et dissertat. in Arnob., c. 11, art. 4, et in Lactant., c. 3, art. 1 et seqq.), diffiteri unquam poterit illum deum non esse, sed sceleratum hominem qui omnem humanitatis, et pudoris sensum exuerat?


Articulus II. Quam praepostere ethnici venditarent suos post mortalem hanc vitam factos esse deos ab alio superiore mancipe divinitatis; unum duntaxat esse deum, qui mundum ante omnes gentilium deos, ac fruges, et ante Cererem, Bacchum et Minervam creaverat; nec magis deos dici posse illarum frugum inventores, quam Lucullum, qui cerasa, et Catonem, qui ficum viridem in Italiam primi attulerunt.

1095B Fatebantur quidem ethnici, quod negare nunquam potuerunt, Saturnum, aliosque, quos deos esse somniaverant, reipsa fuisse homines: sed cum Varrone contendebant illis, hujus vitae mortalis munere rite functis, datam divinitatem (Tertullian., Apologet., c. 11, p. 335). Verum absurdam opinionem suam alio absurdiori commento tueri frustra conabantur. Neque enim homines post mortem suam dii fieri potuerunt, nisi vel a se ipsis, aut alio aliquo iis potentiore deo. Atqui utrumque falsum est. Non ipsi siquid em potestatem habuerunt divinitatem sibi mortuis conferendi. Si quando namque id potuissent, nunquam fuissent homines, mortalium infirmitatibus et vitiis obnoxii. Cujus hanc Auctor noster rationem reddit: Nunquam homines fuissent, possidentes scilicet melioris, 1095C quam fragilis humanae conditionis potestatem (Ibid.). Solus quippe Dei Filius, ab aeterno Deus, assumpta quidem, sed modo prorsus admirabili, et absque ulla vitii aut peccati labe, natura hominis, mortalem vitam egit.

Neque etiam ficti gentilium dii ab ullo alio divinitatem accipere potuerunt, nisi illis major potentiorque fuerit; aut ut Tertulliani ad ethnicos verb is utamur: Necesse est concedatis esse aliquem sublimiorem Deum, et mancipem quemdam divinitatis (Ibid.). Nomen autem manceps a politioris latinitatis scriptoribus pro eo sumitur, qui aliquid publice conducit, vendit et redimit. At nunc ab Auctore nostro accipi potius videtur pro aliquo divinitatis custode, curatore ac praefecto (Idem, lib. de Idolol., c. 1, et 1095D lib. de Pudicit., c. 14); quo sensu in codice Theodosiano thermarum aliarumque rerum mancipes vocantur (Cod. Theodos. leg. Un. de Mancipib., t. V, p. 183). At quicumque dixerint Saturnum aliosque mortuos homines suam divinitatem accepisse ab alio illius mancipe, hoc ipso non esse deos palam confitentur. Verus siquidem Deus a se solo et aeternus sit, necesse omnino est.

Praeterea nullus unquam, nisi plane desipiat, dixerit ab omnipotente ac sapientissimo Deo aliquid inconsiderate, temere ac sine caussa factum. Atqui nulla prorsus caussa assignari potest cur ille suam cum mortuis hominibus communicaret divinitatem (Tertullian., Apologet., c. 11, p. 333). Duplex quippe 1096A tantum haec caussa esse vel potius excogitari potuit. Ac primo quidem, quia Deus horum indiguerit officiis et auxilio: secundo, quia illi eximiis suis factis et virtutibus divinitatem meruerunt. At utrumque falso falsius esse convincitur.

Qua enim aut mortuorum, aut etiam vivorum hominum ope Deus omnipotens unquam indiguit? Numquid ad condendum mundum? At quicumque gentiles id asseruerint, re pugnantem habebunt Pythagoram (Ibid., p. 13), qui, ut supra vidimus (Dissertat. in Lactant., c. 21, art. 2), mundum increatum praedicabat. Tametsi vero mundus, ut Plato aliique philosophi, quemadmodum adhuc annotatum est, recte docuerunt, reipsa creatus sit; verus nihilominus Deus, cujus infinita potestas est, nullius plane ad illum 1096B fabricandum subsidio eguit.

Quid vero, quod constat ante Saturnum ac quoslibet alios gentilium deos, pluvias, sicut ait Tertullianus, de coelo ruisse, et sidera (Tertullian., loc. cit.), puta solem ac lunam, radiasse, et lumina, videlicet stellarum, floruisse? Alio siquidem in libro scripsit: Coelum luminibus floruisset, magis sol radiis insultasset (lib. IV adv. Marcion., c. 42). Quam igitur opem ad mundum creandum Deo ferre Saturnus aut quilibet alius poterant, qui longo post solem, lunam et stellas tempore orti sunt? Addit Tertullianus ante omnes gentilium deos, tonitrua mugisse et ipsum Jovem, quae in manu ejus ponitis (sive, ut in antiquioribus editis et ineditis condicibus, imponitis) fulgura timuisse (Tertullian., Apologet., c. 11, p. 334). Et vero cum 1096C certum sit tonitrua mugisse, autequam Jupiter exstitisset, dubium nemini esse debet, quin, insito omnibus hominibus timore, fulmina nunquam audita primum saltem timuerit. Quamobrem Tertullianus jure merito ridet ethnicos, qui fulgura et fulmina in ejus manu esse, et ab eo, licet non facta, vibrari effutiebant.

Sed acrius adhuc urget nihil imperfectum ab omnipotente fieri, atque idcirco mundum, omnibus absolutum numeris, ab eo conditum fuisse. Omnia igitur, quae ad sustentandam hominis vitam necessaria sunt, ante quoslibet gentilium deos omnesque homines creaverat. Itaque nihil, ait ipse Tertullianus, continendo, id est, conservando homini, ac cohibendo ne moreretur, et sustinendo, sive sustentando, alendo, 1096D reficiendo, prospectum, ac datum post hominem creatum potuit inferri (Ibid.). Sed haec ejus verba non ita ad vivum resecanda sunt, ut dixisse credatur nihil post conditum hominem potuisse a Deo creari, quo vita hominis contineretur et sustineretur. Non enim sibi aliud voluit, nisi cuncta, sine quibus humana vita conservari non potest, a Deo creata fuisse ante conditos quoscumque homines, ac multo magis ante Saturnum ac Jovem, aliosque omnes ethnicorum deos. Tam certo igitur, quam evidenter ille inde concludit Deum verum nullius ad mundum faciendum indiguisse auxilio. Non ergo dii aliqui hanc ob caussam facti sunt.

Instat adhuc de terra exuberasse omnem frugem ante 1097A Liberum, et Cererem, et Minervam, imo ante illum aliquem principem hominem (Ibid.), sive Saturnum, quem ethnici potiorem primumque omnium, uti paulo ante dicebamus, deorum esse garriebant. Ethnicos autem ibi castigat, qui opinabantur Liberum ob vini, Cererem ob frumenti, Minervam propter oleae adinventionem numero adscriptos fuisse deorum. Prius enimvero hae fruges creari debuerunt, quam inveniri. Atqui ille tantum Deus est, a quo creata institutaque fuerunt. Neque urgeas Lucretium de his loquentem usum esse verbo instituisse, ubi cecinit:

Namque Ceres fertur fruges, Liberque liquores
Vitigeni laticem mortalibus instituisse,
Cum tamen his posset sine rebus vita manere,
Ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentes. (Lucret. lib. V, v. 14 et seqq.)
1097B Poeta enim ibi de his loquitur, quae aliquorum arte et ingenio reperta fuerant. Verbum ergo instituisse, non alio quam invenisse, sensu accepit. Si quis vero contendat ab illo instituisse dictum, quia Bacchus et Ceres panis ex frugibus, vinique ex uvis conficiendi modum docuisse ferebantur, non multum repugnabimus. Verum is ne hilum quidem inde proficiet. Nobis enim plane sufficit certo certius esse nullas fruges a Baccho, Cerere, et Minerva creatas. Nemo quippe ob eas aut indicatas, aut repertas, aut fieri, aut esse deus potest.

Neque alius deinceps audiendus, qui objicere audeat frugum inventionem tantae hominibus esse utilitati, ut propter solum hoc beneficium Ceres, Bacchus et Minerva in deorum grege annumerari meruerint. 1097C Jam enim haec ratio satis confutata est. Deinde vero si alicujus ea esset momenti, Lucullus debuit etiam deus fieri, qui primus, uti Tertullianus ait cerasa (Mss. cerasia) ex Ponto Italiae promulgavit (Tertullian., ibid.). Ex Plinio autem discimus anno urbis conditae 680, post victoriam Mithridaticam cerasa ab hoc Lucullo transportata fuisse in Italiam ex Ponto (Plin., lib. XV natur. Hist., c. 25, p. 207), sive ut ait Hieronymus, de Cerapunto (Hieronym. epist. 23. ad Eustoc. pag. 60), unde nomen suum traxerunt. Horum itaque praestantium virorum auctoritate corrigendus est alius Tertulliani in secundo ad Nationes libro locus, ubi scriptum legimus: Cn. Pompeius de Ponto..... Italiae promulgavit (Tertull. lib. II ad Nat. cap. 16).

1097D Instat ille ficum viridem Romae cognitam non fuisse, antequam Cato eam senatui intulit (ibid.). Tota autem haec historia a Plinio jam citato descripta est (Plin., lib. XV natur. Hist., cap. 18, pag. 198), et ex illa, sicut ex superiori, Tertullianus concludit iniquos esse gentiles, qui Cererem, Bacchum, et Minervam ob fruges inventas in deorum suorum reposuere numero, et Lucullum ac Catonem, qui alias hactenus incognitas in Italiam Romamque attulerant, apud inferos reliquerunt. Sed haec fusius prosecuti sumus in aliis nostris dissertationibus (Dissertat. in Minut. Oct., cap. 14, art. 2, in Arnob., cap. 9, art. 2, et dissert. in Lactant. cap. 30, art. 5), ubi refellimus eosdem gentiles, qui homines, ob collata aliis hominibus 1098A beneficia, deos post mortem suam factos esse garriebant.


Articulus III. Quanta insulsitate gentiles venditabant Saturnum, Jovem, aliosque ob merita, praeclaraque facinora, factos esse deos, et alios, illis praestantiores, relictos in inferis, nimirum Socratem, Aristidem, Themistoclem, Alexandrum Magnum, Pompeium, Polycratem, Syllam, Croesum, Crassum, Demosthenem, Ciceronem: atque ostenditur divinitatem a gentilibus eadem, qua diis suis, ratione tribuendam Laidi, Phrynae, Larentiae, atque ipsis sive mortuis sive vivis Caesaribus.

Altera tribuendae mortuis hominibus divinitatis ratio ab ethnicis desumebatur ex illorum meritis factisque 1098B eximiis, quibus eam assecutos esse audacter venditabant. At quicunque id serio asseverabant, hi, ut recte observat Tertullianus, fateri cogebantur aliquem esse Deum deificum (Tertullian., Apologet., cap. 11, p. 333), id est qui alios ob quaedam praeclara facta deos faciat. Praecellens ergo ille Deus debuit aequissima justitiae lance aliorum merita ponderare, et omnipotentia sua illos debito praemio remunerari. Atqui huic soli aequissimo et omnipotenti competit divinitas, quam nulli alteri, aut natura, aut quibuslibet meritis a se distincto dare potest. Suprema enim divinitas dividi nequit, atque, ut saepius diximus, Deus aut unus aut nullus est.

Sed age, dicque nobis, obsecro, quaenam fuerint Saturni, Jovis, Junonis, aliorumque virtutes, eximiaque 1098C merita, quibus potuerint divinitatem emereri? Nonne gentiles palam praedicabant, insolenterque gloriabantur illos vitam vixisse stupris, adulteriis, ac quibuslibet, ut alibi ostendimus (Dissertat. in Arnob. cap. 12, art 1 et seqq.), maximis sceleribus et flagitiis infamem, ac contaminatam? Fac tamen eos tot tantisque virtutibus cumulatos fuisse, quot quantisque vitiis coinquinabantur; cur ergo his, ait Tertullianus, in coelum sublatis, ac divinitate donatis, alii virtute pares, atque etiam praestantiores, apud inferos relicti sunt (Tertull. ibid.)? Nullus enim gentilis quantumvis ad audendum projectus, id negare poterat, quod manifestissime probatur illustrium exemplis virorum quorum egregias singularesque virtutes ipsimet ethnici summis extulerunt laudibus.

1098D Nam ut proposita a Tertulliano (Ibid.) exempla percurramus, quis gentilium deus sapientior Socrate, qui Apollinis oraculo, a nobis alibi citato (Dissert. in Minut. Octav., cap. 3, art. 2), mortalium omnium sapientissimus renuntiatus est? At tantum abest, ut deus dictus sit, quin Atheniensium judicio fuerit condemnatus, ac cujus morti, inquiebat Cicero, illacrymari soleo, Platonem legens (Cicer., lib. III de Nat. deor. p. 252, lin. 29). De illa autem Socratis morte disputavimus in superioribus nostris dissertationibus (Dissertat. in Minut., c. 3, art. 2, et in Lactant., cap. 14, art. 1), et paulo post adhuc aliquid dicendum (Infr. cap. 26, art. 4).

Quis gentilium deus justior Aristide (Tertullian. 1099A Apologet. cap. 11, p. 336), quo totius Graeciae, ut ait Valerius Maximus, justitia censetur (Val. Max., lib. V, cap. 3, § 3, extern.). Quamobrem a Cicerone per antonomasiam Aristides justus (Cicer., lib. III, de Offic., p. 339, lin. 7), ac graece a Plutarcho Ἀριστείδης ὁ δίκαιος cognominatur (Plut. tom. I, p. 318, et tom. II, p. 186). Verumtamen ethnici non solum datam aliis iniquissimis divinitatem ei negaverunt, sed improborum factione, ut idem Valerius Maximus testatur, patria excedere jussus est. Continenter vero adjecit: Felices Athenas, quae post illius exilium invenire aliquem potuerunt aut virum bonum, aut amantem sui, cum quo tunc ipsa sanctitas migravit (Val. Max. loc cit. ).

Quis ex bellicosis diis militari gloria magis quam Themistocles claruit (Tertulian., Apolog. cap. 11, 1099B p. 336)? At ille nihilominus multis, quae Thucydides (Thucid., lib. I Hist., p. 62 et seqq.), et Plutarchus (Plutarch. in Vit. Themistoc. p. 113 et seqq.) memoriae prodiderunt, bello praeclare gestis, cum patriam claram, incolumem, ut ait adhuc Valerius Maximus, opulentam, principem Graeciae reddidisset (Val. Max., lib. V, cap. 3, eater. § 3), plane ingratam expertus est. Proditionis enim falso accusatus, primum Argos, inde Corcyram, postea ad Admetum, Colossorum regem, ac deinde ad Artaxerxem, filium Xerxis confugit; exul tandem, hausto sanguine bovis, ut quidam putant, sive ut alii plures narrant, veneno, ex corporis vinculis tanquam ex quodam evolavit carcere.

Quis gentilium deus, pergit Auctor noster, Alexandro 1099C et Pompeio sublimior? Utrique enim res armis belloque gestae cognomen magni pepererunt. Quam autem infelici exitu ambo ex hac vita migraverint, nemo certe ignorare potest, qui libros a Quinto Curtio et Plutarcho de illorum vita conscriptos levi manu attigerit? Non minus tamen, quam Mars, Romulus et alii, divinitatis praemium eximiis rebus gestis meruerant.

Quis praeterea gentilium deus graeco Polycrate, et Sylla Romano felicior (Tertullian. loc. cit.)? Multi siquidem, ut ait Sallustius, dubitaverunt fortior an felicior esset Sylla (Sallustius, de bello Jugurth. cap. 17). Testatum insuper Plutarchus facit illum, transacto triumpho, cum pro concione res a se tam fortiter, quam feliciter gestas recensuisset, jussisse se felicem 1099D cognominari (Plutarch., in Vita Syllae, t. I, p. 453 et seqq.). Sed haec illum ad divinitatem non perduxerunt. Deliciis enim corruptus, pediculari morbo vitam finivit. Polycratis vero felicitas his Valerii Maximi describitur verbis: Omnes conatus ejus placido accipiebantur itinere; spes certum cupitae rei fructum apprehendebant, vota nuncupabantur, simul et solvebantur, velle ac posse ex aequo positum erat (Val. Max., lib. VI, cap. 8, § 5. Extern.). Et vero secundis rebus ita utebatur, ut maximi pretii annulum, cum in mare ad felictatis suae experimentum projecisset, in capto postea pisce repertus fuerit. Testem hujus aliarumque ejus prosperitatum habes Strabonem (Strab., lib. XIV, Geogr. p. 657), Herodotum (Herodot. lib. III, 1100A § 39 et seqq.), et alios quamplures. At tot tantarumque prosperitatum cursum non accepto divinitatis titulo, sed uti Valerius Maximus adhuc memorat, crucis supplicio absolvit.

Quid plura? Nullus fuit deus gentilis Croeso Crassoque ditior (Tertullian. Apologet. cap. 11, p. 337). De primo namque Ovidius cecinit:

Divitis audita est cui non opulentia Croesi? (Ovid. lib. 4, de Pont.)
De Crasso autem Tullius: Negabat, inquit, ullam satis magnam pecuniam esse ei, qui in republica princeps esse vellet, qui suis fructibus exercitum alere non posset (Cicer. lib. I, de offic. p. 354, lin. 3). Atque ortum inde illud adagium: Croeso et Crasso ditior, de quo plura apud Erasmum legere poteris (Erasm., 1100B adag. Chil. 1, Centur. 6, adag. 74). Victus tamen a Cyro captusque Croesus servitutem, postremum, inquit Cicero, malorum omnium, illi servire coactus est (Cicer., Philipp. II, p. 606, lin. 12). Videsis Herodotum (Herodot., lib. I, § 86 et seqq.), Thucydidem, Justinum historicum et alios. Quis etiam ignorat infelicem Crassi caedem, qui postquam a Parthis cum majore Romani exercitus parte fusus ac profligatus fuisset, ipsi amputato capite illusum est? Multa de illo Plutarchus in ejus vita (Plutarch. in vita Crassi. tom. 1, p. 564 et seqq.), quem sicuti Florum, Velleium Paterculum, Justinum historicum, aliosque Romanae historiae scriptores adire poteris.

Quis porro gentilium deus graecum Demosthenem, Ciceronem latinum, eloquentia, ait Tertullianus, unquam 1100C superavit? Sed quale fuit tantae graecae, latinaeque eloquentiae, nemini prorsus incognitae praemium? Non divinitas sane, sed infelicissimus crudeli nece interitus? Verum haec omnibus satis comperta, jam probasse sufficiat quinque Juvenalis, post decantatos Crassum et Pompeium, hisce carminibus:

Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis
Incipit optare, et totis quinquatribus optat,
Quisquis adhuc uno partam colit asse Minervam,
.,........
Eloquio, sed uterque perit Orator, utrumque
Largus et exundans letho dedit ingenii fons. (Juvenal. Satir. 10, v. 113, et seqq.)

Ethnicis ergo, arguit Tertullianus, quis non succenseat, qui cum tot viros virtute et meritis adeo excellentes in inferis reliquerunt, ac tot alios scelestos et improbissimos post eorum mortem ob quaedam 1100D egregia facinora deos renuntiatos esse garriebant (Tertullian. Apologet. cap. 11, p. 337)?

Urget adhuc ille (Ibid. cap. 13, p. 347), ac: Quae, inquit, fuerunt deae Larentinae virtutes et merita? Nonne publicum scortum erat? Satis profecto id alibi probavimus (Dissertat, in Minuc., cap. 18, art. 1, et in Lactant. cap. 32, art. 1). Numquid autem magis pudicas dixeris Junones, Cereres, ac Dianas? Sed ipsimet gentiles, sicuti in superioribus dissertationibus ostendimus, effraenatam illarum libidinem et impudicitiam promulgaverunt? Quamobrem Auctor noster insanam gentilium impietatem, qui has deas adorabant, sic irridet: Velim saltem Laidem ac Phrynen inter Junones, et Cereres, et Dianas adoretis (Tertullian., 1101A Apologet. cap. 13, p. 347). Meretriciam vero artem Lais publice exercebat, de qua Propertius:

Non ita complebant Ephireae Laidis aedes
Ad cujus jacuit Graecia tota fores.
(Propert. lib. II. Eleg. 6, v. 1 et 2) Nullum autem illa admittebat, nisi accepta, quam poscebat, pecuniae summa. Quia vero Corinthi commorabatur, inde factum illud adagium, Horatii expressum carmine:

Non cuivis homini contingit adire Corinthum.
(Horat. lib. 1, epist. 17, v. 36.) Sotion porro, ab A. Gellio citatus (Gell. lib. I, Noct. Atti. cap. 8, p. 37), narrat Demosthenem respondisse se tanti non emere poenitentiam. De ea nos aliquid alibi annotavimus (Tom. I Apparat. p. 1241), ac plura si velis, adi Pausaniam (Pausan. lib. II, p. 42), 1101B Athenaeum (Athen. lib. XIII, cap. 6, p. 587), Ovidium (Ovid., lib. I, Amor. Eleg. 5, v. 12) aliosque. Callistratus vero ab eodem Athenaeo laudatus, nos admonuit memoratam adhuc a Tertulliano Phrynen adeo fuisse divitem, ut pollicita sit se Thebarum moenia constructuram, si adscriberetur: Ἀλεξανδρὸς μὲν κατέσκαψεν, ἀνέστησε δὲ Φρυνὴ ἡ ἕταιρα. Alexander quidem fecit, Phryne autem scortum refecit (Athen.). Sed de illa nos plura alibi observavimus (Tom. 1. Apparat. p. 550, et 744. et Dissert. in Arnob. c. 22, art. 3).

Denique Auctor noster, ut acriori stimulo confodiat ethnicos, ab eis sciscitatur cur pessimos homines, et aliis, quos recensuimus, illustribus viris longe pejores, deos fecerint. Numquid aliquando clausum, inquit, fuit coelum, ut illud optimi viri non potuerint 1101C deinceps ingredi? Cur ergo illud postea aperuerunt suis Caesaribus, non modo mortuis, sed etiam viventibus, omnique flagitiorum genere perditis ac dissolutis? Numquid, pergit ille, vobis, o ethnici, accepto ferent dii vestri, imo gratulabuntur, quod pares fiant eis domini sui (Tertullian. Apologet. cap. 13, p. 347)? Jocari eum profecto sentis, et imperatores ab illo deorum dominos appellari: quia in eorum, ut jam diximus, potestate erat aut novos facere deos, aut jam factos tollere de medio. Nec minus perspicuum est quam validis ille rationibus demonstret nihil ab ethnicis fingi potuisse insulsius, quam homines ob quaedam merita, aut nonnulla eximia facinora factos esse deos.

 Caput XXIV Caput XXVI