Jump to content

Dissertatio in Tertulliani Apologeticum, Ad nationes et Ad Scapulam/Caput XXX

E Wikisource
 Caput XXIX

Caput XXX. De gentilium templis, et sacrificiis


Articulus Primus. Quanta impietate ethnici templa et aras diis suis atque imperatoribus mortuis et vivis aedificaverint, mercedemque exegerint pro templorum solo, pro aditu, pro ostiis et stipitibus, ac quam nefandis sceleribus eadem templa contaminarent, quae Christiani nec interdiu noverant.

Quibus argumentis Tertullianus falsorum deorum imagines et simulacra, iisdem plane illorum templa verae religioni repugnare, nec aedificanda esse demonstrat. 1138B Nulla quippe falsi dei, multo magis mortui, aut viventis hominis tanquam veri dei templa construere unquam licuit. Quis igitur aequo animo ferre poterit ethnicos, qui non modo fictis veteribus diis, sed mortuis etiam ac viventibus imperatoribus suis templa, aut ut Tertullianus loquitur, aedes et aras posuerant? Quamobrem his illos compellat irridetque verbis: Digne imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis, quibus et viventibus eum addicitis, vel sicuti alio in libro adjecit, sacerdotia, sacros apparatus, thensas, currus, solisternia, id est, solia et thronos, atque etiam lectisternia exstruitis (Tertull. Apologet., cap. 13; lib. I ad Nation., cap. 344). Ne quis autem dubitaret ea templa novis illis diis consecrari, ipsimet gentiles eorum liminibus, et aris insignes 1138C deorum, quibus dedicabantur, titulos inscribi curaverant. Si quis autem aliqua templorum imperatoribus dedicatorum exempla sibi proferri velit, en Suetonii de Julio Caesare verba: Ampliora etiam humano fastigio sibi decerni passus est, templa, aras, simulacra, juxta deos pulvinar, flamines, lupercos (Sueton., lib. I. § 76). Quin etiam eo processit haec insana ethnicorum impietas, ut Valerius Maximus ausus sit hunc ipsum Julium Caesarem his verbis precari: Tuas aras, tuaque sanctissima templa, dive Juli, veneratus oro, ut propitio ac faventi numine tantorum casus virorum sub tui exempli praesidio ac tutela delitescere patiaris (Val. Max., lib. I, cap. 6, § 13).

Modestior quidem fuit imperator Augustus, qui, teste adhuc Suetonio, templa quamvis sciret etiam proconsulibus 1138D decerni solere, in nulla tamen provincia, nisi communi suo Romaeque nomine recepit (Sueton., lib. II, § 52). Sed haec tamen templa recepit, quae non sine veri summique Dei injuria recipi poterant. Alii itaque multo magis damnandi, qui haec aliaque templa sive imperatoris, sive etiam reipublicae nomine condidere. Quid ergo dicendum de Domitiano aliisque sceleratissimis imperatoribus, qui, ut Romanae historiae scriptores narrant, jusserunt se appellari deos, sibique templa aedificari? Nemo certe sani capitis homo hoc summum impietatis scelus esse diffitebitur.

Sed adverte, quaeso, quam caeca et indomita fuerit 1139A gentilium pervicacia, impietas, et avaritia. Non aliam sane ob caussam dei cujuslibet templum, aedesque sacra construitur, nisi ut frequentetur ab omnibus, atque idcirco facilis, voluntarius ac gratuitus cunctis esse debet illius aditus. Verumtamen ethnici, sicut summa iniquitate Christianos ad ea adeunda omni poenarum genere cogere nitebantur; ita maximo avaritiae vitio gentiles suos iis nisi dato pretio arcebant. Per eos enimvero nulli prorsus licebat in templum aliquod gratis ingredi, sed a quolibet introeunte exigebant, inquit Tertullianus, mercedem pro solo templi, pro aditu sacri (Tertullian. Apologet., cap. 13), id est, sacrae aedis ingressu. Soli autem nomine ibi designatur locus, in quo haec sacra aedes constructa erat. Quod quidem Cicero hisce verbis clare explicat: 1139B Solum vertunt, hoc est, sedem ac locum mutant (Cicer. orat. 12 pro Caecin., pag. 241). Alibi vero: Civitatem hanc, inquit, ante mutare non potuissent, quam hujus solum civitatis mutatione vertissent (Orat. 36 pro Cornel. Balb., pag. 519, lin. 38). Paulo itaque obscurius Tertullianus in primo ad Nationes libro dixit ab ethnicis extorqueri mercedem, pro stipitibus, pro ostiis templorum cuilibet aperiendis (Tertull. lib. I ad Nat., c. 10). Gothofredus autem opinatur corruptum esse hoc nomen stipitibus, ac legendum stipibus; quia ipse Tertullianus in Apologetico scripsit: Stipes quotus quisque jam jactat (Idem, Apologet., cap. 42)? At priora illius verba sunt de templum ingredientibus, posteriora vero de jam ingressis. Non male ergo Rigaltius retinuit nomen stipitibus, 1139C sed aliquam opinionis suae rationem reddere debebat. Nobis vero facile persuadebitur Tertullianum hoc nomine stipitibus significare voluisse aut lapides, aut forsitan deos Terminales, ante januam templorum positos, qui stipites revera vocabantur, sicuti in citatis aliis nostris dissertationibus veterum poetarum versibus ostendimus (Dissertat. in Minut., cap. 19, art. 2 et 17; et Dissertat. in Lactant., p. 32, art. 2). Nam ibi ille distinguere videtur stipitem, ostium, et aditum templi; ut his distinctis avaritiam impietatemque ethnicorum acrius insectaretur. Quid tamen certo statuere audeas, si corruptum nomen est, nec meliorem codicem nanciscaris?

Caeterum ethnici praeter has intolerandae avaritiae sordes, eadem deorum suorum templa lenociniis et 1139D adulteriis, quemadmodum supra (cap. 26, art. 4) cum Tertulliano nostro observatum est (Tertullian. Apologet., cap. 15), tam impudenter, quam impune polluebant. Qua ergo ratione credere poterant deos suos in his habitare templis, quae saepissime tantis dedecorabant flagitiis ac sceleribus?

Nihil mirum itaque si Christiani, ait Tertullianus, haec templa nec interdiu norint (Tertullian. loc. cit.), id est, illa non adierint per diem, multoque minus per noctem, tantorum criminum consciam. Si quando tamen ingrederentur, spoliarent forsitan ea, ut ille ait, et ipsi, si ea adorarent, hoc est, si aliquando Christiani haec in templa, quemadmodum gentiles, introire potuissent, illa procul dubio, veluti Dionysius 1140A tyrannus, et alii, quorum alibi fecimus mentionem, plane spoliassent, non quidem sicut illi, avaritiae caussa, sed propter scelera ac sacrilegia, quae in eis patrabantur. Plura vero de ethnicorum atque etiam Christianorum templis in citatis dissertationibus nostris disputavimus (Dissertat. in Minut., cap. 12, art. 2; in Arnob., cap. 21, art. 1; et in Lactant., cap. 33, art. 1).


Articulus II. Quam scelerata conscientia, quantaque avaritia ethnici diis suis sacrificaverint, et obtulerint grana thuris unius assis, duas meri guttas, sanguinem reprobi bovis, mori optantis, atque enecta, tabiosa, ungulas, capitula, plumarum setarumque praevulsa, ac debitam Herculi decimam defraudaverint.

1140B

Non major profecto fuit gentilium in sacrificiis suis, quam in templis pietas ac religio, nec minor etiam avaritia, quaestusque aviditas. Diis enim suis sacrificantes, offerebant post omnia, inquit Tertullianus, inquinamenta etiam conscientiam spurcam (Tertullian. Apologet., cap. 30), sive contaminatam omnibus illis criminibus, quae paulo antea, et passim in hac dissertatione notata sunt. Quale vero ac quantum thuris adolerent, si scire aveas, respondebit tibi Auctor noster, grana thuris unius assis, et arabicae arboris lacrymas (ibid.), id est, grana thuris, non quidem sabaei, quod majore vendebatur, sed arabici, quod pretio emebatur vilissimo. Quin etiam avari homines non plura hujus thuris, quantumlibet communis grana, 1140C sed tribus tantum, ut antea observabamus (Supr. cap. 24, art. 3, et Dissertat. in Lactant., cap. 35, art. 2), apprehensa digitis, quibus paucissima sane capi poterant.

Quid vero, arguet aliquis, nonne plurimi plena manu totos incendebant thuris etiam pretiosi acervos, quemadmodum Tibullus his versibus cecinit:

Natalis Juno, sanctos cape thuris acervos,
Quos tibi dat tenera docta puella manu. (Tibull., lib. IV, eleg. 6.)
Nonne etiam Martialis cantabat:

Consumpsi falsasque molas, et thuris acervos;
Decrevere greges, dum cadit agna frequens? (Martial., lib. VII, epigr. 53.)
Sed haec procul dubio poeticae exaggerationes sunt; et Martialis ibi loquitur de somniorum interpretatione. 1140D Quis vero nesciat eos, qui futura scire, et maxime cupita obtinere volunt, nullis parcere sumptibus? Neque minus certum et solos divites, hosque paucissimos diis suis aut plurima, aut pretiosora thura adolevisse, sed tum quidem cum aliqua premebantur necessitate, aut ut inanis gloriolae rumusculos aucuparentur. Caeteri autem plerique omnes tria aut quatuor dabant thuris grana, et duas, sicut addit Tertullianus, meri guttas (Tertullian. Apologet., cap. 30), hoc est, quam thuris et vini poterant minimum. Sed quo animi sensu, disces his Ovidii versibus de anu sacrificante:

<poem> Vina quoque instillat, vini quodcumque relictum est, aut ipsa, aut comites, plus tamen ipsa bibit. 1141A «Hostiles linguas, inimicaque vinximus ora,» Dixit discedens, ebriaque exit anus. (Ovid., lib. III Fastor. § 15.) Eodem plane avaritiae vitio ethnici immolabant hostias, non pingues profecto, aut selectas, aut integras, sed sanguinem, quemadmodum adhuc Tertullianus, reprobi bovis mori optantis (Tertullian. loc. cit.). At quidam delicatiores critici scriptum ibi vellent non bovis quidem, sed hominis, qui solus mortem optare potest. Verum haec mera cavillatio est contra communem codicum omnium consensum. Quis namque non videt illud a Tertulliano nostro metaphorice dictum de bove, senio, macie, et tabe ita confecto, ut mortem, si ita posset fieri, vitae praeferret? Quamobrem ipse adhuc Tertullianus ethnicos antea his verbis compellaverat: Enecta, et tabiosa, et scabiosa 1141B quaeque mactatis......, quae domi quoque pueris, sive servis, vel canibus destinassetis (Tertullian. Apologet., cap. 14, et lib. I ad Nation., cap. 10). Hostias tamen integras, optimas, et decoras diis suis mactare hac tenebantur lege, quam Cicero totidem hisce retulit verbis: Quaque cuique divo decorae grataeque sint hostiae, providento (Cicer. lib. II de legib., pag. 334, lin. 46). Eae autem, quemadmodum Vitruvius, a Macrobio citatus, docet, vocabantur eximiae, vel quia eximuntur a grege, vel quod eximia specie quasi offerendae numinibus eliguntur (Macrob. lib. III Saturnal., cap. 5). Atque inde, teste Plinio, mos erat hostias probandi ac seligendi. Meminit autem hujus moris Virgilius illo versu: 1141C ... Mactant lectas de more bidentes. (Virgil., lib. IV Aeneid. v. 57.) Nam sicuti scite ibi annotat Servius: moris fuit ut ad sacrificia eligerentur oves, quibus nihil deesset, ut in sexto, ejusdem nimirum Poetae, libro, ubi rursum cecinit: </poem>

Nunc grege de intacto septem mactare juvencos
Praestiterit, totidem lectas de more bidentes. (Idem., lib. VI v. 38, et seqq.)
At sicut Virgilius eadem repetit, ita Servius in hos versus denuo haec observat: De more antiquo, quem praetermisit, quasi omnibus notum, id est, nec habeant caudam aculeatam, nec linguam fissam, nec aurem nigram: per quod docet aliud intactum, aliud lectum.

Ethnici ergo contra datam legem, ac morem receptum, pessima quaeque offerebant, et sanguinem, 1141D uti dictum est, reprobi bovis, hoc est, veteri eorum lege moreque reprobati ac rejecti. Si qui vero aliquando optimas, prout jussum erat, hostias revera seligerent, non eas profecto integras et intactas praebebant, sed aliquas duntaxat et pejores earum partes, uti capitula, ait Tertullianus, sive capita. Etenim ipse alio in libro vocat chamaeleontis capitulum statim a dorso; nam deficit cervix (Tertullian. lib. de Pall., cap. 3), quae colli pars est posterior. Capitulum itaque ibi ab illo pro toto chamaeleontis capite sumitur. Servatis igitur melioribus hostiarum partibus, caput immolabant, et ungulas, ac plumarum (idem, Apologet., cap. 14), ut alibi ait, 1142A praevulsa (lib. I ad Nation., cap. 10), atque alia etiam, quae domini et patres familias servis suis, immo canibus destinavissent. At si quis ibi aliquid a Tertulliano ὑπερβολικῶς dictum evidenter probaverit, huic non multum reluctabimur. Nemo tamen negare potest recte illum ethnicis vitio vertisse mactatas diis deteriores victimas, atque de opimis, atque integris quod melius erat, detractum, suosque servatum in usus.

Neque hic stetit avara ethnicorum impietas. Debitam siquidem Herculi decimam bonorum suorum partem defraudare non verebantur. Quocirca Tertullianus eos alloquendo his verbis corripit: De decima Herculis nec tertiam partem in aram ejus imponitis (Tertullian. Apologet., cap. 14). At Cicero palam testificatur 1142B totam hanc decimam debuisse ab illis persolvi (Cicer. lib. III de natur. deor., pag. 253, lin. 22). Quam sane ob causam Plautus Gelusinum quemdam loquentem sic inducit:

Huc venisse opus est, quantum potest,
Ut decimam partem Herculi polluceam. (Plaut. Trucull., act. 2, scen. II.)
Nec, quaeso, dubites totam bonorum decimam ab hoc poeta designari. Nam alibi dixit inde a servo facile cognosci posse quantum illius dominus auri habebat. Ecce ipsamet ejus carmina:

Sed lubet scire quantum aurum herus sibi dempsit, et quid suo reddidit patri.
Si frugi est, Herculem lecit ex parte; decimam partem ei
Dedit, sibi novem abstulit. (Idem. Bacchid. ct. IV, scen. 4.)
1142C Hujus autem moris et instituti varias Plutarchus reddidit rationes, quas unusquisque in ejus libris legere facile potest (Plutarch. Quaest. Roman., quaest. 13, pag. 267, tom. II). Verum gentiles de hoc religionis suae officio parum solliciti, quidquid impune poterant, ex hac decima subtrahentes, nec tertiam quidem solvebant illius partem. Quam autem id verum sit, disces his adhuc ejusdem Plauti versibus:

Non jam de hoc obsonio, de mina una diminui
Modo quinque nummos, mihi detraxi, partem Herculanam. (Plaut., Truculi act. II, scen. 7.)
Tam lepide igitur quam jure merito Tertullianus ethnicos sic irridet: Laudo magis sapientiam, quod de perdito aliquid eripitis (Tertullian. Apologet., cap. 1142D 14). Perditum autem rite dixit, quod falsis diis ac numinibus dabatur.

Qua igitur ratione, qua fronte ethnici christianos ad deorum suorum cultum, eisque sacrificandum majori profecto, quam ferina crudelitate compellere nitebantur? Quamvis enimvero credidissent illos veros esse deos, quamvis eos tam sincero, quam falso cultu honorassent, quamvis illis hostias integras, selectas, et omnium optimas immolassent; nihil tamen iniquius ac perversius, nihil humanis, divinis, naturaeque ipsius legibus magis adversum erat, quam Christianos nec defensos, nec auditos, sed suum duntaxat ob nomen condemnare, et exquisitissimis, quae hominis 1143A aut potius daemonis ingenio excogitari poterant, occidere cruciatibus. Sed hi crudelissimi et iniquissimi homines verebantur, ne auditi Christiani tam evidenter veritatem suae religionis et aliarum falsitatem demonstrarent, ut nemo posset iis unquam refragari. Quam facile enim promptumque id illis omnibus erat, manifestissime tota hac in dissertatione probatum est.

1144A In ea porro quaecumque in his, quos enucleare et illustrare contendimus, Tertulliani libris difficilia, obsoleta, et barbara verba occurrunt, suis quibusque locis explicare conati sumus. Novum itaque illorum indicem hic non duximus esse retexendum.

 Caput XXIX