In numeros Dantis Comoedia versa Latinos!
Oh lepidum, dices, lector amice, caput!
Tune id vis facere, a quo Dantes ipse recessit,
Qui prius est Latiis versibus orsus opus?
Hoc tamen et Dalla-piazza, et Pater ante Ab-Aquino
Tentarunt: crambem tertius hanc recoquis?
Advena es in terris? Mores ac tempora nescis?
Fastidit Latios Itala terra sonos. —
Vera mones. Nostræ si tanta insania genti,
Ut, quod magna sibi est gloria, despiciat,
Huic male sit. Non autem una est gens Itala terris,
Quae Dantem novit: clarus ubique cluet;
Quotquot et insignes doctrina in gentibus adsunt,
Eloquii est Latii maxima cura Viris.
Italice scripsit Dantes, ut tempore iniquo
Flagitia ac mores carperet Italiæ.
Non tantum Italiae, toti nos scribimus orbi,
Ut Vatis tanti tot decora alta sciat;
Et, quod lingua nequit gentilis tradere, tradat
Doctorum sermo quae sibi nomen habet.
At te, quisquis es Italica de gente creatus,
Aeternae laudis si tibi fervet amor,
Ne Latii eloquii pigeat, decus unde fatetur
Duxisse ac vires magnus Aligherius.
Inferna
[recensere]Liber I.
[recensere](Infernorum I)
[recensere] 1Vitae hominis cursu in medio [1], me tendere sensi
Per nemus obscurum, recto de tramite lapsus.
Quam durum est fari quantum nemus illud et horrens
Terrificumque foret! renovat meminisse timorem:
Tale erat, ut mortis paulo sit pejor imago.
Ipse autem, ut referam quae sum bona nactus ibidem,
Cetera visa mihi pariter nunc ordine pandam.
Quomodo in hoc subii, haud novi: me tantus habebat
Evinctum somnus, quum semită rectă reliquit!
10Postquam sub montem veni, quo desinit illa,
Quae mihi cor tanta strinxit formidine, vallis,
Alte erexi oculos; ejusque effulgere terga
Sidere conspexi, recto quod tramite ducit
Carpentes quacunque viam. Paulum ille quievit
Tum pavor horrendus, qui me tam in nocte gravarat:
Ac, velut ille, maris qui fluctibus aeger anhelansque
Attigerit ripam, dubias quibus exît ad undas
Vertitur, ac spectat; mea sic mens territa, nondum
Quae fugere abstiterat, tractum se vertit ad illum,
20Qui nunquam est passus mortalem evadere vivum.
Postquam substiterim, defessaque membra levarim,
Desertum per iter rursus sic pergere coepi,
Firmus ut inferior semper pes esset eundo.
Ecce autem, ascensu in primo, maculataque pellem,
Ac valde panthera levis se protinus offert:
Astitit adversa, atque adeo impediebat euntem,
Ut, me saepe retro fuerim jam vertere promptus.
Tempus erat sub mane novo; saeptusque micanti
Agmine stellarum Sol exsurgebat ab ortu, [2]
30Cum quibus ille fuit, divus quo tempore pulchris
His Amor incuteret rebus per inania motum.
Hora recens, dulcisque annus, formosaque pellis
Illa ferae, mihi corde dabant spem surgere laetam;
Non adeo sed enim, ne me truculenta leonis
Terreret facies, qui tunc apparuit ingens.
Memet is adversus celsa cervice ruebat,
Tanta actus fame, uti visus trepidare sit aër.
Tum lupa praeterea, correpta cupidine praedae
Ingenti, prout macra dabant cognoscere membra,
40Quae gentes multas vitae traduxit amarae.
Haec adeo terrore gravem me denique fecit,
Ut spes omnis abît sublimem vincere montem.
Qualis, qui lucrum facit, aggestasque libenter
Condit opes, si tempus adest, quo amiserit illas,
Multa gemit, ploratque dolens, curisque fatiscit;
Belua me talem fecit; quae adversa, repellens,
Quo Sol usque silet sensim me urgebat adire.
Dum retro conversus agor, mihi paruit ultro
Vir quidam, visus per longa silentia raucus.
50Hunc ubi conspexi: mihi ne succurrere noli,
Quisquis es, aut Umbra, aut vere ex viventibus unus,
Inclamans dixi. Contra tum reddidit ille:
Mortalis vixi: me progenuere parentes,
Mantua queis patria ambobus: sum natus Julo,
Sero licet, vixique Augusto principe Romae,
Caeca superstitio quum Numina vana colebat:
Pierides colui; Trojaeque ex urbe profectum
Justum Anchisiaden cecini, post obruta flammis
Pergama. Sed tu cur ad tristia tanta revertis?
60Cur te pertaedet jucundum ascendere montem,
Principium et causam, quibus omnia gaudia manant?
Tune Maro? Tu fons es fandi uberrimus ille?
Fronte verecundus dixi: o lux incluta vatum,
Me juvet acer amor studiumque, incumbere chartis
Quod fecit me saepe tuis: tu prae omnibus auctor,
Tu meus es doctor; te sum tradente canoros
Edoctus numeros, per quos mihi gloria venit.
Da, pater, auxilium; meque hoc, precor, eripe monstro,
Quod mihi per venas immittit et ossa tremorem. —
70Est aliud carpendum iter, is respondit, ut imbrem
Fundere me vidit fletūs, si evadere ab ista
Est animus silva: quippe hac vadentibus obstat
Belua, quam propter voces perterritus edis;
Tamque diu prohibet, dum tandem funere mergat.
Indolis est adeo pravae, ut non expleat unquam
ingluviem; multoque magis post esurit escam:
Multae olli coëuntque ferae, pluresque coibunt,
Dum Canis adveniet, diro qui angore necabit.
Non hunc divitiae, non hunc telluris honores
80At virtus rectique amor et sapientia pascent;
Utraque et illius concludet Feltria gentem:
Italiae iste salus, pro qua sunt Marte perempti
Nisus et Euryalus, Turnus, virgoque Camilla.
Omnibus hanc abiget terris, et in horrida rursus
Tartara detrudet, dedit unde erumpere livor.
Quare age, nil melius reputo, quam me inde sequare.
Dux tibi fidus ero, tutumque ex hisce periclis
Per loca te aeterna abducam; quibus ipse videbis
Spirituum poenas, ac spe lamenta carentum
90Audibis, mortem dum clamat quisque secundam;
Deinde Animas, medio solamine in igne fruentes,
Aspicies; his dulcis enim spes pectora mulcet
Scandere sidereas maturo tempore sedes:
Ad quas si tu deinde velis ascendere, tali
Munere perfungi me dignior, altera ducet;
Cui te propterea tradam, quum deinde relinquam:
Namque, quod illius non sum praecepta secutus,
Rex Caeli caeleste negat me ascendere limen.
Omnibus is late imperio dominatur in oris;
100Hīc autem regit, hīc illi urbs, hīc regia sedes.
Oh nimium, cui fas illuc ascendere, felix!
Haec ait. Ipse autem: Per quem non noveris, inquit,
Te, pater, oro Deum, me hōc et majoribus effer
Usque malis; ac in sedes, quas dixeris, adduc,
Ut Petrique fores, et quos adeo esse dolentes [3]
Asseris, aspiciam. Sic dixi, ac protinus ille,
Praegrediens, invasit iter: sum pone secutus.
(Infernorum II)
[recensere] 108Jamque dies ibat, terraeque animantibus almam
Ducebat fessis obscurior aura quietem:
110Ipse unus, durumque viae, ac pietatis acerbum,
Ferre parabar onus, quod mens veraciter edet.
Nunc, altum ingenium, mihi nunc succurrite, Musae;
O, quae visa mihi scripsisti ex ordine cuncta,
Hīc tua nobilitas sese, mens vivida, pandet.
Tunc ego, conversus Vati: perpende, priusquam,
Inqui, onus imponas, num sit mihi idonea virtus:
Mortalem immortale sŏlum tu dicis adisse
Troem Anchisiaden, vivo cum corpore, et omni
Instructum sensu: sed, si omnis criminis osor
120Annuerit, propter quae mox orirentur ab illo,
Qui sapit, haud putat indignum; nam conditor urbis
Imperiique electus erat; quae (vera loquendo)
Utraque erant Sedi majoris debita Petri.
Haec olli via scire dedit, quod causa triumphi
Pontificisque fuit solii. Tarsensis et ivit
Divus, ut hinc Fidei, quae semita prima salutis,
Afferret vires. Sed me quae causa? quis auctor
Impulerit, vivis impervia regna venire?
Non ego sum Paulus, non et Rhoetejus heros:
130Non ego me tanto, aut alter dignatur honore.
Propterea vereor, tantis si incumbere coeptis
Annuerim, ne me nimium fiducia fallat:
Es sapiens, ac plura vides, quam verba revelent.
Qualis, qui rem, quam voluit, mox ipse refutat,
Ac nova sic veterem mentis sententia vertit,
Ut, quibus institerat, penitus dein rejicit orsa;
Haud aliter tunc ipse fui; quodque ante secuta
Jam cupide fuerat, mens hinc mutata refugit. —
Si bene te audivi, vatis mihi rettulit Umbra
140Magnanimi, est vili tua mens affecta timore,
Nobilibus coeptis homines qui saepe revellit,
Qualis imaginibus terretur belua vanis.
Ut te igitur tali solvam formidine, causam
Ostendam cur ipse huc veni, et quae auribus hausi,
Quum cepit me cura tui. Locus, inter utrumque
Et Caelum atque Erebum, cum aliis me immunis habebat.
Huc, me compellans, mulier pulcherrima sese
Detulit; atque illam, quid jusserit, ipse rogavi.
Assimilis stellae, radios fundebat ocellis;
150Angelicaque mihi sic coepit voce profari:
Mantuae, o Umbra, decus, cujus se fama per orbem
Tendit adhuc, totumque vigens se tendet in aevum,
Ille mihi fidus, quem non sors fecit amicum,
Deserta sic ire viam prohibetur in ora,
Ut pavidus retro jam nunc vestigia vertat;
Et, quantum audivi, vereor ne ferre morata
Sim nimis auxilium. Vade, et succurrere curā
Quo potes eloquio, et queiscunque sit artibus usus;
Sic olli affer opem, ut maeror mihi corde recedat;
160Hoc tibi quae mando, sum nomine dicta Beatrix;
Advenio delapsa loco, ad quem deinde reverti
Toto animo exopto: qui dat me has edere voces,
Illinc movit amor: non ipsa attollere laudes
Mittam deinde tuas, Dominum quum rursus adibo.
Dixit, et obticuit. Cui sic ego talia contra:
O mulier, cunctis praestans virtutibus una,
Per quam progenies hominum supereminet omne
Contentum Caelo, quod circuit orbe minori,
Usque mihi est adeo tua jussa capessere gratum,
170Ut mihi jam serum, si nunc perfungerer, esset:
Omnia percepi: nec te plus dicere oportet.
Pande autem causam, cur ex regionibus altis,
Quo remeare cupis, non huc descendere abhorres.
Quando haec fert animus, rettulit, cognoscere, paucis
Expediam. Est tantum, quae sunt nocitura, timendum:
Cetera non ullum fas est inferre timorem.
Numinis aeterni talem me gratia reddit,
Luctibus ac poenis ut sim non pervia vestris;
Nec me flamma vorax aut ulla incendia tangunt.
180Est mulier Caelis, hujus pertaesa periclum
Ad quem te mitto, precibus quae Numinis iram
Supplicibus frangit. Petiit dulci ista rogitu
Luciam, eique inquit: nunc te tuus ille fidelis
Indiget; affer opem; quippe hunc tibi sedula trado.
Lucia, saevitiam horrens, et pietatis amica,
Ad me continuo, cum Rachaële sedentem,
Se tulit: o, dixit, Domini laus vera, Beatrix,
Quae mora? cur illi, qui te tam fidus amavit,
Quique super vulgus per te sese extulit ardens,
190Non ades auxilio? pietas tibi nulla gementis?
Nonne vides mortis luctantem in flumine vasto,
Quo minor oceanus? — Nemo, aut vitare periclum,
Aut captare bonum, pernix adeo exstitit unquam,
Ut lapsa, his auditis, huc sum ex sede beata,
Eloquio confisa tuo, quod te implet honore,
Atque alium quicunque audit. Sic fata, decoras
Effundens lacrimas, lucentia lumina vertit,
Ac citius tibi adesse dedit. Velut illa rogavit,
Tete adii, eripuique ferae, quae calle vetabat
200In montem te ferre brevi. Quid denique cessas?
Quae tibi segnities animo, neque fortiter audes?
Quum tibi sidereis triplex sit femina in oris,
Queis est cura tui, ac spondent mea verba salutem?
Non secus ac flores, nocturno frigore clausi,
Demissique caput, quum Sol illuxerit, omnes
Protinus erecto panduntur vertice ad auras:
Sic meus est animus verbis erectus amicis,
Qui prius excĭderat: tantumque in corde vigorem
Gliscere persensi, ut sim sic effarier orsus:
210O pia, quae mihi subsidium studiosa parasti!
Tuque bonus, cui prompta fuit parere voluntas,
Tanta tuis dictis mihi facta est ire cupido,
Ut prior induerit rursus sententia mentem.
Vade age, carpe viam: est eadem nam utrique voluntas:
Es mihi tu dominus, tu ductor, tuque magister.
Talia sum fatus; quumque is vestigia movit,
Extuli et ipse pedem, atque viam sum ingressus in altam.
(Infernorum III)
[recensere] 218«Hac iter, aeternus quam possidet horror, in urbem;
Hac iter est luctūs in lamentabile regnum;
220Hac iter in gentem, cui spes est nulla salutis:
Justitia motus, magnus me condidit Auctor; —
Me Vis omnipotens, summa et Sapientia, et unā
Primus Amor fecit: non me sunt ante creatae,
Ni res aeternae: aeterna in saecula duro:
O vos, qui intratis, spes nulla exire supersit.»
Obscuris haec scripta notis, mihi verba tuenti
Perculerunt oculos in summo margine portae;
Quare ego: perdurum, dixi, haec mihi verba, Magister,
Portendunt sensum. Ille mihi, ut vir mente sagaci,
230Euge, ait: hic animis opus est ac pectore firmo.
Attigimus loca, quae jam dixi; ubi poena fatigat,
Qui līquere bonum, quo mens humana quiescit.
Haec ait; apprenditque manu, vultuque renidens,
(Quod mihi vim dedit), in rerum me abscondita misit.
Hic planctus, gemitus, suspiriaque aegra, sonabant
Aëra per vacuum stellis, ac luminis orbum;
Queis ego commotus, lacrimas in limine fudi.
Voces altaeque ac raucae, variaeque loquelae,
Verbaque, quae horrendus dolor et trux elicit ira,
210Ac manuum sonitus, per taetrum aevoque carentem
Aëra, terrificum mixti dant usque tumultum,
Qualem edunt strepitum commotae turbine arenae.
Ipse, horrore gravis: quisnam mihi perculit aures
Luctificus gemitus? dixi: quae causa, Magister?
Quae tantum gens triste dolens? Ac ille reponit:
Hac poena afficitur, quisquis traduxit inertem
In terris vitam, laudisque ac criminis expers.
Hi sunt Daemonibus mixti, queis nulla sequendi
Cura fuit Domini aut Satanae vexilla, sed unis
250Consuluere sibi: hos pariter rejecit Olympus
Ne minor huic esset decor; et rejecit Avernus,
Namque aliqua ex illis ornaret gloria sontes. [4]
Quidnam adeo hos laedit, quod tot lamenta, Magister,
Edere sic cogat? rettuli. Tunc ille vicissim:
Paucis expediam verbis: spes mortis ab hisce
Omnis abest: vita autem est his tam vilis, ut omnem
Diversam invideant sortem: non ulla superstes
Fama horum in mundo, nullum est memorabile nomen.
Justitia et pietas hos indignantur adaeque.
260Mittamus super hisce loqui: circumspice, et ito.
Tunc ego, perlustrans oculis, tam currere circum
Vexillum propere vidi, quod ferre quietem
Nequaquam posset; turbamque hŏc pone sequentum
Tantam, quam nunquam deletam morte putarim.
Postquam aliquem novi, mihi visa est illius Umbra
Edidit abjecto magnam qui corde repulsam. [5]
Adverti, certusque simul sum factus, inertum
Quod secta haec esset, Dominoque ac hostibus aeque
Illius invisa. Hi miseri, qui vivere nunquam
270Norunt, nudatos artus sine veste gerebant,
Undique vesparum crabronumque agmine punctos:
Exsilit ex membris sanguis, lacrimisque remixtus,
Effluit usque pedes; foedis hic vermibus esca.
Exin, ulterius cernens, assistere gentem
Fluminis ad ripam vidi. Da nosse, Magister,
Qui sint, quaesivi, cur et transire videntur
Tam cupidi, prout tenue sinit mihi cernere lumen.
Haec tibi, respondit, tristes quum Acherontis ad undas
Sistemus, pandam. Plenus tunc ipse pudoris
280Demissusque oculos, (veritus ne forte molestus
Illi esset sermo), obticui dum venimus amnem.
Ecce autem, mora nulla, senex, canusque capillis,
Atque aetate gravis, veniebat puppe per undas:,
Vae vobis, clamans, nunquam hinc sperate reverti,
O Animae sontes: ecce assum, ut litus ad alterum
In tenebras ducam aeternas, in frigus et aestum:
Tu qui vivus es, exstinctis te divide ab istis.
Haec ait; ac, postquam me non discedere vidit:
Diversum per iter venies, ac litore ab altero,
290Ut transire queas, dixit: leviore carina
Est vecteris opus. Cui Dux: parce, ocius inquit,
Suscensere, Charon: haec est in sede voluntas,
Qua quicquid fieri velit, est fecisse potestas;
Quaerere nolito ulterius. Trux ille quievit
Lanigeras tum nauta genas, cui lumina diris
Ardebant flammis. At, quum verba aspera ad aures
Venere, illa Animarum nuda effetaque turba
Palluit, atque metu collisit percita dentes;
Detestata Deum, humanum genus, atque parentes
300Et qua stirpe sata, atque locum natalis et horam.
Magno hinc cum fletu ad ripam se contulit omnis,
Quae manet, abjecere Dei quotcunque timorem.
Hanc Charon arcessit nutu, flammantia torquens
Lumina, remoque incessit, quaecunque moratur.
Quales autumni labuntur tempore frondes,
Altera post aliam, cunctas dum reddidit arbos
Exuvias, quas terra dedit: sic improba proles
Adami sese ad nutum de litore mittit,
Illicis ad motum in laqueos velut incĭdit ales.
310Hinc ferruginea nigras it puppe per undas:
At, prius haec illam tangat quam gurgitis oram,
Altera in hac pariter densatur plurima turba.
Huc, fili, ex cunctis, Dux inquit, partibus orbis
Conveniunt, quicunque Dei moriuntur in ira:
Justitia hoc adigit flumen transmittere; et illis,
Quod fuit ante metus, fit deinde accensa cupido:
Vir bonus hac nunquam transit: si portitor Orci
De te igitur queritur, tibi jam dignoscere fas est
Illius quid verba sonent. Vix talia dixit,
320Sic tremuit terra, ut memori mihi territa sudor
Membra riget: ventum dedit; et lux dira refulsit,
Qua mihi continuo sensus fuit omnis ademptus;
Procubuique sŏlo, ut somnus quem corripit altus.
(Infernorum IV)
[recensere] 324Horrisono abrupit tonitru mihi murmure somnum;
Quo simul excussus, quasi vir non excitus ultro,
Erigor, ac lente circum mea lumina verto,
Ut quibus ipse locis, et qua regione tenerer,
Aspicerem: infernae me vidi in margine vallis,
Unde tonat gemitus, finis queis nulla, dolorum.
330Haec patet in praeceps, adeoque obscura nigrescit,
Ut, quanquam exacuens oculos, attingere fundum
Aut quicquam aspicere haud possem. Tum, pallidus ore:
Tartareas sedes, Vates est fatus, adimus:
Ipse pedem anteferam, venies tu deinde secundus.
Tunc ego, quem color admonuit: num tendere gressum
Huc valeam, dixi, si tu formidine palles,
Qui vires animumque mihi praebere solebas?
Non, ut rere, timor, sed enim mihi plurima pingit
Os pietas, rettulit: moveor pietate dolorum,
340Qui gentem hanc cruciant; sed longa est semita, eamus
Haec ait, ac Erebi primum me duxit in orbem.
Non hic fletus erat, quantum deprenderit auris;
Ast adeo ingeminant suspiria, ut intremat aer:
Haec dolor edebat, cunctis cruciatibus expers:
Turba frequens aderat, puerique virique senesque.
Qui sint nonne rogas isti quos aspicis? inquit
Tunc mihi Praeceptor. Volo, te jam scire, priusquam
Ulterius tendas, nihil hos egisse nefandi :
At, siquid virtutis habent, non sufficit: unda
350Non etenim sunt abluti, quae janua porro
Est Fidei, quam tu sequeris; sique ante fuerunt
Adventum Christi, cultum, quo rite deceret,
Neu tribuere Deo: quos inter et ipse cooptor,
Nullum nos facimus, sed enim defectio tantum
Perdidit haec; poenaque ideo hac affligimur una,
Quod sine spe semper nos torquet anhela cupido.
Valde, his auditis, dolui; nam sedibus illis
Praestantes virtute viros consistere sensi.
Dic, domine ac doctor, respondi, (ut certior essem
360Illius Fidei, errores quae perdomat omnes),
Dic, quaeso, quisquamne adeo, aut virtute suapte,
Hinc, aut alterius, prodit, qui deinde beatas
Venerit in sedes? Is, qui, quo tenderet iste
Deprendit sermo, dedit haec responsa roganti.
Ipse recens huc lapsus eram, quum intrare potentem
Praecinctum vidi victrici tempora serto.
Ille hinc primaevum patrem detraxit, et Abel,
Atque Noë et Mosen, nec non et David et Abram,
Israël cum patre ac natis, et conjuge pulchra,
370Quam sibi ut assereret, tantos tulit ille labores,
Ac multos alios, quos caeli evexit in aulam.
Praeterea te scire volo, quod nemo beatus
Ante hos, nemo fuit caelesti sede potitus.
Haec ait, ac fando nunquam desistimus ire.
Per densam ferimus gressum, non arboris inquam,
Spirituum at silvam: nec multum a margine summo
Afuimus, vinctum tenebris quum vidimus ignem;
Utque prope astitimus, conspexi hac sede morari
Illustres Animas. O cuncta scientia et artes
380A quo lumen habent, qui sunt, mihi pande, rogavi,
Quos honor ab reliquis diversa in sorte reponit?
Ille mihi contra: quae sursus splendida terris
Horum fama sonat, meret his hunc esse favorem.
Dixerat: ac vox interea mihi perculit aures:
Quem decet, eximio Vati persolvite honorem;
Ad nos ejus enim, quae abscesserat, Umbra revertit.
Ut vox conticuit, nobis se quattuor Umbrae
Obtulerunt magnae : haud laetus nec tristis eisdem
Vultus erat. Ductorque mihi: illum conspice, dixit,
390Qui gladium dextra gerit; ac tres, principis instar,
Anteit: ille est Maeonides, clarissimus inter
Vates: est saturarum scriptor Horatius alter,
Tertius Ovidius, Lucanus denique quartus.
Quum sint, me qualem vox una audita vocavit,
Ipsi etiam, Musasque colant, me hoc propter honorant;
Ac bene agunt. Sic unā omnes astare sequaces
Eximii vatis vidi, qui carmine cunctos
Antevolat, veluti volucres Jovis armiger ales.
Postquam inter sese paulum sunt voce locuti,
400Se mihi vertentes, nutu dixere salutem.
(Surrisit Dux aspiciens); ac majus honoris
Tum mihi contulerunt, sibi quod fecere sodalem;
Atque ideo me tanta habuit sapientia sextum.
Sic plura effantes, (quae tum dixisse decebat,
At nunc vana forent), ad lumen venimus usque;
Scilicet ad castrum, septem quod moenia cingunt
Ardua, perspicuisque undis circumfluit amnis.
Hunc ita transimus, veluti foret arida tellus.
Ostia per septem ingredior cum vatibus illis,
410Ac laetum advenimus viridanti gramine pratum.
Nobilis aspectu, gravis, ac sermone suavi
Pauca loquens, gens hic aderat. Secessimus unam
Protinus in partem, tumulumque capessimus altum,
Lumine conspersum, unde omnes spectare licebat.
Sic omnem Heroum ex adverso cernere turbam
Fas fuit; et quod conspexi, me gloriā tangit.
Cum multis sociis Electram Atlantida vidi,
Quos inter mihi et Aeneas et cognitus Hector,
Vulturioque oculos similis, tu, Caesar, in armis;
420Penthesilea simul, Volscaque ex gente Camilla.
Rex est ex alia visus mihi parte Latinus
Virgine cum nata; Brutus, qui ex urbe tyrannos
Ejecit, tum Scipiadae Cornelia proles,
Julia tum Magni conjux, uxorque Catonis
Martia, seque fero fodiens Lucretia ferro;
Quique ferox sola Saladinus parte sedebat. [6]
Quumque oculos magis extulerim, pater ille scientum
Visus Aristoteles, media stans gente Sophorum:
Mirantur cuncti, ac multo venerantur honore.
430Proximus huic Plato, dehinc Socrates, Heraclitus, atque
Diogenes, et Anaxagora, Empedoclesque, Thalesque,
Et Zenon, et casu condens Democritus orbem,
Atque Dioscorides, qui qualis quantaque virtus
Graminibus docuit: Linus, ac Rhodopejus heros;
Tullius, et tradens Annaeus dogmata morum;
Hippocrates atque Avicenna, Galenus, et una
Geometra Euclides, Ptolemaeus, et Averroë, [7]
Clara Stagirei explicuit qui scripta magistri.
Non mihi fas cunctos complecti carmine; quippe
440Longa est historia, ac rebus deest copia fandi.
Vatibus a quattuor, nos huc comitantibus usque
Dividimur; me namque alio Dux tramite, ab aëre
Eripiens placido, trepidantem ducit in aëra;
Advenique locum, nullo qui lumine claret.
(Infernorum V)
[recensere] 445Sic nos, ex primo digressos, alter eundo
Excipit hinc orbis; gyro breviore coërcens,
At magis affligens; adeo ut lamenta nocentes
Ac gemitus tollant. Sedet hic in limine Minos,
Horrendum frendens, culpasque inquirit; easque
450Ut novit, prout se cingit, sub Tartara mittit.
Dico, quod, illius quum sontes ante tribunal
Deveniunt Animae, jubet has admissa fateri;
Quae simul audivit, quisnam locus attinet illas
Callidus agnoscit; totque hinc descendere cogit
Usque gradus, quoties cauda se cinxerit ipse.
Plurima continue circumstat turba, subitque
Judicium vicibus: sua quaeque piacula pandit;
Judice et audito, praeceps in Tartara fertur.
Minos, me tunc aspiciens; o, dixit, (omittens
460Munere perfungi) infernas qui tendis ad aedes,
Prospice ut ingrederīs, quove auspice talia tentas,
Ne latum te fallat iter. Cui dicta Magister
Haec rettulit: cur voce tonas? huic parce morari
Fatalem ingressum: sic est in sede voluntas,
Qua, quicquid fieri velit, est fecisse potestas;
Hoc tibi sit satis; ulterius ne quaerere cures.
Hīc exaudiri gemitus, vocesque dolentes
Incoepere: gravis plangor mihi perculit aures.
In sedem veni, perfusam lumine nullo,
470Qua reboat mugitque aër, velut aequŏr ab Euris
Impulsum rapidis, contraque furentibus Austris.
Nescia ferre moras, magno rapit impete secum
Tristis hiems, agitatque Animas: quumque ante ruinam [8]
Perveniunt ripae, tunc planctus altaque gliscunt
Lamenta; atque Dei virtuti opprobria jactant.
Audivi huic poenae addici, quos dira libido
Impulit illecebris mentem summittere carnis.
Ut fertur nigris sturnorum exercitus alis
Tempore brumali, magnum stipatus in agmen;
480Sic Animas sontes turbo sursumque deorsumque
Atque huc atque illuc torquet; nullumque quietis
Solamen sperare datur, poenaeque minoris.
Quales triste grues modulantur gutture carmen,
Quum liquidum longo describunt aethera sulco;
Turbine sic rapido vectas, atque ore gementes,
Hīc ego tunc Animas vidi; versusque Magistro:
Quae gens ista, rogo, quam adeo niger incutit aër?
Has inter prima, ille refert, quas discere quaeris,
Multos frenavit populos regina: fuitque
490Dedita luxuriae tantum, ut quod cuique liberet,
Esse dedit legem, ne luxuriosa libido,
Qua nimis insane ardebat, sibi dedecus esset.
Uxor erat Nini, cujus post funus, habenas
Imperii rexit, nomenque Semiramis: illis,
Turcarum quas Rector habet, regnavit in oris.
Subsequitur Dido, cineri quae infida Sichaei
Interitum sibi conscivit: Cleopatraque deinde est.
Tyndariden vidi, pro qua sub Pergama longum
Pugnarunt Danai; clarumque potentibus armis
500Aeaciden, qui valde etiam pugnavit Amori.
Tristanum ac Paridem vidi [9]. Plus mille videndos
Ille dedit manes, digitoque ac nomine monstrans,
Quos Amor ante diem crudeli funere mersit.
Ut mihi sunt equites visi antiquaeque puellae,
Me vicit pietas: animus mihi paene recessit.
Exin, compellans Vatem: valde ipse libenter
Alloquerer geminos, dixi, quos turbine junctos
Ventus agit, multumque leves simul ire videntur.
Ille mihi contra: ut propius venisse videbis,
510Alloquere, atque ora pro quo junguntur amore:
Illi aderunt. Vix hos igitur nos versus adegit
Vis venti: O Animae, dixi, quas poena fatigat,
Huc, nisi quis prohibet, vestigia ferte locutum.
Vix ea sum fatus, quales per inane columbae,
Immotis alis, adductae prolis amore,
Ad nidum tendunt; tales se ex agmine Didus
Extulerunt Umbrae, caecumque per aëra nobis
Devenere leves, blando sermone vocantis
Fortiter illĕctae. Quarum sic altera dixit:
520O bone mortalis, qui nos invisĕre, ad atras
Descendis tenebras, quorum de vulnere fusus
Tinxit humum sanguis, si nos tueretur amice,
Ferremus pia vota Deo, ut te pace potiri
Annuerit, quando tam te mala nostra remordent:
Quas libeat vobis audire et reddere voces,
Reddere et has pariter nobis audire libebit,
Dum sileant aurae, ventique rapina quiescat.
Natalis mea terra sedet sub marmoris oram,
Quo Padus, ut sibi cum sociis sit pace fruendum,
530Volvit aquas. Hunc acer Amor, qui mollia flammis
Pectora perfacile incendit, mihi fecit amantem,
Corporis ob formam, mihi quod crudelis ademit
Interitus: quae tristis adhuc me injuria laedit.
Idem Amor, haud ulli, qui, quum sit amatus, amare
Parcit, me vinxit tanto huic ardore placendi,
Ut nondum expediar. Nos funere mersit eodem
Unus Amor: nos qui enecuit manet inde Caïna. [10]
Has Animas postquam sic fantes auribus hausi,
Lumina demisi, atque adeo defixus inhaesi,
510Dum mihi Praeceptor petiit: quid mente revolvis?
Excitus his verbis, proh, dixi, quanta cupido,
Quot dulces curae tristem his duxere ruinam!
Mox, his conversus, verbis sum talibus orsus:
Tristitia ac pietate tui, Francisca, dolores
Me valde afficiunt; fletumque effundere cogor.
At mihi dic quaeso, quum vos suspiria cordis
Dulcia mulcerent, quo tempore, quomodo, passus
Est Amor, ut dubius vobis notesceret ardor?
Illa mihi contra: nihil est crudelius, inquit,
550(Ac tuus hoc novit Doctor) quam rebus in arctis
Felices meminisse dies: sed tanta cupido
Quum tibi sit nostri radicem noscere amoris,
Illius instar agam, qui defleat atque loquatur.
Nos Lancillotti historiam perlegimus olim,
Ut devinctus Amore fuit: non arbiter ullus,
Non timor ullus erat. Nos lectio saepe vicissim
Impulit inspicere, ac vultu pallescere utrumque;
Ast unum evicit punctum: quum namque puellae
Defixisse virum ridentibus oscula labris
560Legimus, iste mihi; a quo nunquam dividar, ori
Oscula defixit trepidus. Galeottus ibidem [11]
Ipse liber scriptorque fuit: non amplius illa
Legimus inde die — Quum talia spiritus alter
Dicta daret, lacrimis alter sic ora rigabat,
Sensibus ut vacuus, victus pietate dolentis,
Deficerem; ac cecĭdi, velut aethere corpus cassum.
(Infernorum VI)
[recensere] 567Quum mihi mens rediit, pietas quam multa dolentum
Abstulerat, meque ingenti maerore replerat,
Tum tormenta alia, atque alios tormenta ferentes,
570Me circum vidi, quoquo vestigia vertam,
Aut intendam oculos. Me tertius obtinet orbis
Aeternae pluviae, cui sunt discrimina nulla,
Nulla mora. Immanis grando, nix, undaque nigra,
Aëra per caecum pluit; atque has terra receptans
Undique putrescit, taetrumque exhalat odorem.
Monstrum, immane, ferox, hic trino Cerberus ore
Personat horrendum, atque Animas latratibus urget.
Lumina torva rubent, nigro madet hispida tabo
Barba fluens, uncaeque manus, ingentior alvus:
580Discerpit laceratque Animas. Has horridus imber
Non secus atque canes, ululatus edere cogit.
Alternant latus: hoc nunc, et nunc ictibus illud
Objiciunt pluviae; et crebro sua corpora vertunt.
Cerberus, ut nos inspexit, tria guttura pandit,
Ostendens dentes, totosque perhorruit artus.
At Dux continuo, protendens bracchia, terram
Suscepit, plenaque manu conjecit hiantes
Illius in fauces. Veluti qui voce molossus
Ante petit, mox deinde silet, quum acceperit escam,
590Cui vacat, ac pugnax dentes impingit acutos;
Lurida sic se gesserunt tunc ora trifaucis
Daemonii, qui adeo assiduis latratibus illos
Obtundit manes, ut vellent aure carere.
Umbras nos inter gradimur, quas deprimit imber;
Atque pedes simulacra super, quae corpora pārent,
Ponimus. Umenti cunctae tellure jacebant.
Surrexit tunc una sedens, quum comminus ire
Nos vidit, talesque dedit commota loquelas:
O, qui taetra venis adductus Tartara, memet,
600Si potes, agnosce; aetherias nam lucis in auras
Es prius exortus, quam mors mihi solverit artus.
Ast ego: quem pateris, dixi, cruciatus acerbus
Effigiem sic forte tuam mihi mente revellit
Ut nunquam vidisse reor. Sed dissere quaeso
Qui sis, addictus poenae, qua, si altera major,
Nulla quidem est gravior. Mihi rettulit ille vicissim:
Urbs tua, quae invidiae tanto tumet aucta veneno
Ut pleno exundet sacco, me tempore vitae
Obtinuit, dictum vobis cognomine Ciaccum.
610Quod dapis ac vini nimio sum captus amore,
Hic jaceo, velut ipse vides, obnoxius imbri.
Non ego sum solus: poena hi plectuntur eadem
Crimen propter idem. Sic dixit, et ore quievit.
Me tua, respondi, sic infortunia tangunt,
Ut fletum eliciant: at dic, quis civibus urbis
Exitus adveniet, mala quam discordia scindit?
Quisnam hic justus adest? quae causa odia aspera movit?
Jurgia post longa, is rettulit, saeva arma capessent:
Rustica pars aliam magna cum clade fugabit: [12]
620Victrix deinde cadet, postquam Sol aethere trinos
Annuus explerit cursus; ac victa resurget
Cujusdam auxilio, qui nunc blanditur et ambit. [13]
Haec longum attollet frontem, fastuque superbo
Victam subjiciet pedibus; multisque gravabit
Ponderibus, licet illa gemat valdeque queratur.
Justi sunt duo; sed nemo illis applicat aures.
Invidia, esuries auri, atque superbia sunt tres,
Omnia quae flammis incendunt corda, favillae.
Hīc finem imposuit dictis. Cui verba vicissim,
630Haec ego, respondens, rettuli: Volo plura loquaris,
Pluraque me doceas: Tegghiaccius, Henricusque,
Mosca, Farinata, et Rusticuccius ille,
Queis virtus tanta, atque aliae virtutis amore
Praestantes Animae, quo sunt? Da noscere, quaeso;
Scire etenim cupio, an Caelo laetentur in alto,
Sedibus aut Erebi doleant. Is talia contra:
Pejores inter manes hos continet Orcus:
Flagitiis multis gravibusque urgentur ad imum;
Cernere quos poteris, si tam descendere pergis.
640At tu, quum mundi ad dulces remeaveris oras,
Nominis, oro, mei fac illic fama revivat.
Haec satis: haud verbum, si quid quaesiveris, addam.
Haec ubi dicta dedit; contorsit lumina torvus
Ac mihi defixit paulum: caput inde reflexit,
Procubuitque sŏlo, reliquis haud sequius Umbris.
Tunc mihi Praeceptor dixit: Non ante resurget
Angelicae vox alta tubae quam personet olim,
Judicium indicens, Judex quod summus habebit.
Quisque suum inveniet tumulum, carnemque resumet
650Quisque suam; audibit vocem, quae aeterna sonabit.
Per pluviam atque Umbras lentis sic passibus ultra
Progredimur, paulum alterno sermone loquentes
Interea, quas vita vices ferat inde futura.
Quare ego tum dixi: postquam sententia sese
Protulerit, num poena minor, vel major, habebit,
Aut eadem sontes? Quod nota scientia tradit,
Fac recolas, mihi Doctor ait: quo dotibus aucta
Perficitur natura suis, hōc acrius illam
Sensus agit, sit sive dolor, sit sive voluptas.
660Turba licet nunquam vere perfecta nocentum
Efficitur, tamen hanc major tum poena gravabit. [14]
Plura ita, quam referam, alterno sermone serentes
Haec loca circuimus, dum quo gradus alter aditur,
Venimus: hic magnum Plutona invenimus hostem.
(Infernorum VII)
[recensere] 665Vix nos intuitus, Pape Satan aleppe
Pape Satan, rauco incoepit gutture Pluto.
Ac bonus is Sapiens, noscens quid dicta sonarent,
Ut mihi solamen ferret: ne te metus ullus
Occupet, est fatus: vires sint quaelibet illi,
670Non hunc praeruptum impediet descendere callem;
Mox illi versus: sileas, lupe, dixit, inique,
Ac tua te interius rabies insana perurat:
Haud temere hic fit descensus: sic sedibus altis
Est fixum, Michaël pepulit turbam unde superbam.
Ut tumefacta cadunt diffracto carbasa mālo,
Quum pelago fera saevit hiems; sic belua terrae
Concidit. Ad quartum sic nos descendimus orbem,
Per ripam interius, quae se demittit in ipsam
Omne malum mundi, vestigia nostra ferentes.
680Justitia heu Domini! Tot poenas, totque dolores,
Quot mihi se tunc obtulerunt, quis colliget unquam?
Cur nos nostra malis immergunt crimina tantis?
Non secus ac, crebro qua vertice saeva Charybdis
Volvitur, unda furens adversae illiditur undae;
Sic ibi perpetua se gens vertigine versat.
Plusquam alibi multam, magnis ululatibus auras
Implentem, hic turbam vidi, atque ingentia toto
Partibus adversis trudentem pectore saxa.
Occurunt circo in medio, vertuntque retrorsum
690Deinde pedem: Cur ipse tenes? cur ipse profundis? [15]
Quisque alii increpitans. Mox parte ab utraque feruntur
Ad punctum oppositum, diversae ob crimina vitae
Quisque eadem inclamans. Medioque hinc orbe remenso
Ad luctamen idem et convicia ad ipsa revertunt.
His quasi commotus: quae gens est ista, Magister?
Tunc ego quaesivi: cunctosne hos clericus ordo
Addictos habuit; rasos qui vertice crines
Rite gerunt, nobis astantes parte sinistra?
Dum vixere, refert, tam caeca hi mente fuerunt
700Ut nullam impensam facerent moderamine recto,
Ut vox clara sonat, duo quum contingere puncta
Ipse vides, quo illos dedit diversa cupido.
Sunt cuncti ex clero, crines queis vertice desunt,
Pontifices summi, et quibus est a cardine nomen,
Prava ubi avarities nimium se exercet abundans.
Multos ex his, Praeceptor, cognoscere, dixi,
Debuerim, quos dira lues infecerit ista.
Haud unquam hoc poteris, rettulit: spem pascis inanem:
Nescia, quam foede egerunt, moderaminis aequi,
710Nunc hos vita facit nulli notescere posse.
Aeternum geminos utrimque ferentur ad ictus;
Ac tumulo exsurgent, quum spiritus induet artus,
Rasis una cŏmis, manibus pars altera clausis.
Auri dira fames, atque hujus prodigus usus,
His pulchrum eripuit mundum, ac certamen ad istud
Adduxit: quod quale sit, haud ostendere pergam.
Hinc tibi, mi fili, quae dat fortuna, bonorum
Se brevis ostendit lusus, quibus applicat omnes
Gens hominum curas. Quicquid nunc divitis auri
720Est terris, aut ante fuit, requiescere nullam
His daret ex Animis lassis. Fortuna, Magister,
Tunc ego, cunctarum quae dicitur arbitra rerum,
Quid sit pande mihi. Quanta ignorantia vobis,
O veri exsortes Animae! mihi reddidit ille.
Haec mea propterea volo te deprendere verba.
Ille opifex rerum, cujus sapientia cunctos
Exsuperat fines, caelestes condidit orbes;
Ductoresque dedit, certo moderamine cursus
Qui regerent, ut nulla sua pars luce careret.
730Ille etiam terraeque bonis opibusque ministram
Praeposuit, quae temporibus mox talia certis
De gente in gentem, deque his transferret in illos
Continue, quin mens humana obsistere posset.
Hinc populus regnat, populusque est subditus alter,
Hujus judicium juxta, quod, ut anguis in herba,
Delitet; ac nil vestra valet sollertia contra.
Regnum haec sponte regit, dijudicat, atque gubernat,
Ut sua quisque Deus [16], Nunquam mutare quiescit;
Urget opus: tam saepe vices vertuntur in orbe
740Ut sibi continue sit permutare necessum.
Haec est, mortales dira quam voce lacessunt,
Atque exsecrantur valde, nil tale merentem,
Hi quoque, qui magnas deberent reddere laudes.
Illa autem est felix, nec dictis applicat aures:
Angelicas inter mentes eă sorte beata
Perfruitur; versatque suum, cui praesidet, axem.
Jam nunc ad majora viam tormenta secemus :
Sidera cuncta cadunt, quae, quum jam coepimus ire,
Sursum ascendebant, nec nos dant multa morari.
750Subjectam ad ripam circum praecidimus, illic
Quo fons ebullit, lymphasque dat ire calentes
In rivum, qui his efficitur. Nigredine tinctus
Ille fluit; rivique viam nos proinde sequentes,
Diversum per iter, ripam descendimus una.
Post ubi, per clivum decurrens, rivus in imum
Pervenit, fit vasta palus, Styx nomine dicta.
Hic ego, quum fixis oculis, ut cernere possem,
Intuerer, vidi lutulento in gurgite mersos,
Nudos, aspectuque truces; qui mutuo sese
760Pulsabant, nec palmis tantum, at pectore, plantis,
Et capite, immani laniantes corpora morsu.
Tum mihi Praeceptor: fili, nunc aspicis, inquit,
Illorum manes, quos iracundia vicit.
At volo praeterea ut credas, certumque rearis,
Gurgite quod subter, sunt qui suspiria mittunt;
A quibus impulsus, supra circumfluus umor
Pullulat; ut, quovis intendas lumina, cernis.
Gurgite stant imo fixi; secumque loquuntur:
Nos fuimus tristes ubi lux pulcherrima Solis
770Aëra laetificat, lentum sub pectore fumum [17]
Gestantes: et nunc caeno tristamur in atro.
Haec fantur, ruptasque suo dant gutture voces;
Gutture, nam plenis nequeunt emittere verbis.
Sic partem magnam foveae circum ivimus atrae,
Inter aquam et ripam, demersis gurgite semper
Lumina conversi, donec pervenimus illuc,
Ardua quo sese tollebat vertice turris.
(Infernorum VIII)
[recensere] 778Multo autem prius ad turrim quam accessimus, alte
Illius ad culmen visus ereximus ambo,
780Ob geminas flammas, quas poni aspeximus illic;
Queis simul ulterius fax reddidit altera signum,
Tam procul, ut vix hanc oculus discernere posset.
Tunc ego Ductori, cui tanta scientia, quantus
Est liquor oceano, versus: quid postulat iste?
Quid focus ille refert? Qui dant hos surgere? dixi.
Ille: quod exspectatur, rettulit, ipse per undas
Jam vidisse potes, nisi fumeus impedit aër.
Non ita Parthorum nervis emissa sagitta
Exsilit, ac liquidum velox secat aëra cuspis,
790Ut parvam vidi nobis (mora nulla) per undas
Adventare ratem, quam remex unus agebat,
Altius inclamans: venisti, perfide, tandem.
O Phlegyas, Phlegyas, clamores tollis inanes;
Non erimus tecum, nisi dum transibimus undas,
Respondit Vates. Ut qui sibi percipit astum
Ingentem tendi, maeret, capiturque dolore;
Haud aliter Phlegyas saeva est tristatus in ira.
Dux prius ingressus cumbam, sibi deinde propinquum
Me dedit indugredi: postquam sum exceptus in illa,
800Solum est visa gravis. Pandīs vada turbida remis
Cumba secat, solitoque subit demissior undas.
Dum freta trajicimus, quidam sese obtulit ultro
Obsitus ora fimo. Stygias qui tendis ad umbras
Ante diem, dixit, quis es, et quo sanguine cretus?
Si venio, haud maneo; nec me locus iste tenebit.
Huic rettuli: et tu quisnam es, tam deformis et horrens?
Ille mihi contra: sum flens, ut conspicis, unus.
Ast ego: et in fletu maneas, maleperdite, dixi:
Sit tibi perpetuus plangor: licet omnia foedum,
810Te tamen agnosco. Ille manus tum extendit utrasque
Ut cumbam arriperet. Procul hinc, procul esto, aliisque
Cum canibus remane, Dux inquit, eumque repellit.
Dein mihi complexus collum: O, ait, indole praestans
Magnanima, felix quae te connixa creavit.
Huic fuit in terris malesana superbia, nec quid,
Quo sit clarus, inest: ideo tam perfurit Umbra.
Oh quot nunc sese reges magnosque per orbem
Esse putant, quos more suum dehinc limus habebit!
Atque ignominiam sibi contemptumque relinquent!
820Quam cuperem caenoso hoc illum in gurgite, dixi;
Cernere vexatum, ante vadis quam eximus ab hisce.
Ac mihi Praeceptor: non nos prius altera ripa
Aspiciet, quam tu compos laetabere voti.
Supplicium huic autem pauco post tempore gentes
Gurgite demersas tam dirum infligere vidi,
Hactenus ut Domino tali pro munere laudes
Persolvam et grates. Argenti quisque Philippum,
Eja agite, elata clamabant voce, petamus:
Ille furens sese dentes vertebat in ipsum.
830Liquimus hic illum; de quo nil deinde profabor.
At mihi luctificus sonitus tum perculit aures;
Quamobrem in partem, qua venit, lumina verti.
Jam, Praeceptor ait, Ditis urbs dicta propinquat,
Qua civesque graves permultaque turba tenentur.
Certe illic in valle procul tecta ardua cerno,
Respondi, usque adeo rubra, ut modo prodita ab igne.
Ille mihi: aeternae, quibus intus jugiter ardent,
Huc rubra ostendunt flammae, velut ipse tueris.
Haec ubi sic fati, ad fossas pervenimus altas,
840Quae vallant urbem: et rigido mihi condita ferro
Moenia sunt visa: ac, magnum post denique gyrum,
Venimus in partem, qua nos descendere puppi
Admonuit nauta: hic, ait, est ingressus in urbem.
Ut portam aspexi, plus mille in limine vidi
Astare ex Caelo lapsos: quis hic, horrida Ditis,
Irati ajebant, qui vivus regna pererrat?
Innuit his tum Praeceptor, secretaque poscit
Alloquia; ac paulum pressa, illi protinus, ira:
Huc, sed solus, ades, dixerunt; iste facessat,
850Has ausus penetrare domos; solusque revertat,
Si potis est adeo; nam tu hac in sede manebis,
Qui caecum huic itiner reserasti in Tartara ductor.
Conjice nunc, lector, quum verba haec auribus hausi,
Si mihi tunc animi excĭderint, ut deinde reverti
Nunquam ego crediderim. O qui me terque quaterque,
Dux bone, servasti, ac tot, dixi, exire dedisti
Casibus incolumem, ne me sic desere egenum;
Si vetitum nos ulterius procedere, retro
Actutum rapiamus iter. Tunc ille vicissim:
860Omnem pone metum; nostris obsistere coeptis
Nemo potest: talis nos huc contendere jussit.
Me paulum hic maneas; ac spes tibi pectore fractas
Instauret vires: non te hac regione relinquam.
Dixit, et abscessit; dubiusque ego corde remansi,
Ac valde ambiguus, numquid, nec ne, ille rediret.
Auribus excipere haud potui, quod dixerit illis:
Non multum ast illic mansit; nam protinus intus
Hi rapuere fugam; ac ipsius in ora magistri
Ostia clauserunt urbis. Foris ille relictus,
870Passibus incedens lentis, ac lumina terrae
Fixa gerens, ad me rediit: fiducia deerat
Cuncta supercilio. Suspiria pectore ducens:
Quis negat infernas, ajebat, me ire sub aedes?
Ac mihi: ne timeas, dixit, si incendor ab ira;
Macte bonis animis; quippe haec discrimina vincam,
Quantalibet vis obstiterit: audacia tanta
Non nova: sunt hac ad portam jam scilicet usi
Secretam minus, atque sĕris hucusque carentem;
Cujus nempe notas vidisti in margine summo;
880Jamque, hanc ingressus, per clivum atrosque per orbes
Incomitatus adest, qui Ditis moenia pandet.
(Infernorum IX)
[recensere] 882Dixit, quemque mihi socordia pinxerat ore
Aspiciens, quum illum vidi remeare, colorem,
Ipse suum ex ore abduxit, quem impresserat ira.
Substitit intentus, quasi vir qui murmura captet
Auriculis; nam longe oculis haurire nequibat
Aëra per caecum, ac densa caligine saeptum.
Et tamen, hinc dixit, vincenda est denique pugna,
Si modo non … mihi talis enim sese obtulit ultro;
890Oh mihi quam longum, dum quidam his sedibus assit!
Sensi sermonem primum texisse sequenti,
Prima etenim verba extremis diversa sonabant.
At timui; abruptum verbum nam forte trahebam
Pejorem in sensum, sua quam sententia ferret.
Tunc ego quaerebam: quisquamne has fertur in oras
Ex primi hisce gradus, quibus est spe poenă carere?
Raro, is respondit, quod quaeris, contigit ulli.
Ipse olim huc veni, magica tum voce coactus,
In sua quae manes cogebat membra reverti.
900Nuper eram functus, quum me succedere muris
His dedit, ut traherem Judae de sedibus Umbram.
Infimus ille locus, reliquis obscurior, atque
Longius a Caelo, quod circuit omnia, distans,
Nota mihi est via: macte animi, ac dimitte timorem.
Ista palus male olens Ditis complectitur urbem
Luctificam; quam nos non absque intrabimus ira.
Plura etiam est fatus, quae non sunt condita mente;
Nam me totum oculus turris pertraxit ad altum
Ignitum culmen; quo tres exsurgere vidi,
910Femineo aspectu, Eumenidas, viridantibus omnes
Praecinctas hydris, ac foedo sanguine tinctas:
Illis crinis erant colubri immanesque cerastae,
Tempora quas circum implexas et colla gerebant;
Atque is, qui famulas novit Junonis Avernae,
Eja age, crudeles circumspice Erinnydas, inquit;
Ad dextram haec flens Alecto; ad laevam illa Megaera est;
Tisiphone in medio. Laniabant unguibus uncis
Quaeque sibi, ac saevis tundebant pectora palmis;
Atque ita clamabant alte, ut formidine captus
920Sum Vatem amplexus. Veniat, dixere, Medusa,
Seorsum spectantes omnes; ac saxeus esto:
Heu! male Thesei quondam punivimus ausum.
Verte age te, dixit Vates, et lumina claude;
Si Phorcynis enim se monstret, et ipse tuaris,
Spes nulla aetherias esset remeare sub auras.
Dixit; et ipse suis clausit mihi lumina palmis.
O vos, qui sapitis, doctrinam advertite, quaeso, [18]
Carminibus tectam, atque novae velamine Musae.
Per vada jam sonitus veniebat turbida magnus
930Horribilisque fragor, quo ripa utrimque tremebat;
Assimilis vento, qui, saepe ardoribus actus
Adversis, vasto percurrit murmure silvam,
Ramosque floresque ruens: se turbidus infert,
Pulveris attollens nimbos, gregibusque ferisque
Terrorem incutiens. Mihi Dux tum lumina solvit;
Ac simul: in spumam hanc veterem, inquit, dirige visum,
Qua magis est densus vapor, atque obscurior aër.
Non secus ac ranae venientem protinus hydrum
Effugiunt, trepidaeque metu vertuntur ad oram,
940Atque ibi se quaeque accumulat; correpta pavore,
Umbrarum sic turba fugam perniciter ante
Carpebat quendam, Stygiae qui stagna paludis
Transibat pedibus siccis, ut cernere longe
Ex passu gradientis erat [19]. Pellebat eundo, [20]
Saepe agitans laevam, nebulosum ex ore vaporem:
Hoc tantum offendi visus. Ex aethere missum
Agnovi, inspexique Ducem; meque ille silere
Innuit, ac flexa cervice huic reddere honorem.
Proh quam terribili est visus mihi percitus ira!
950Astitit ante fores, tenuique has vimine pandit,
Ac mora nulla fuit. Mox atro in limine sistens:
Improba gens, Caeli depulsa ex sedibus altis,
Unde haec tanta animis, inquit, fiducia vestris?
Cur illi officitis, cujus nequit exitus orsis
Unquam praecidi? vobis qui saepe dolores
Ac poenas auxit? quid fato obsistere prodest?
Cerberus hic vester, memori si mente tenetis,
Et mentum et guttur saetis fert hactenus orbum.
Haec ait, ac nobis nihil innuit; atraque rursus
960Per vada vertit iter, velut is, cui pectore major
Insideat, quam cura virum, qui comminus assunt.
Sanctis nos frēti verbis, discrimine nullo,
Ingredimur portas; ac ipse ardore videndi
Impulsus, quae condicio rerum atque locorum,
Lumina continuo intendi; plenamque jacēre
Luctibus aspexi ac tormentis undique campum.
Sicut juxta Arelas, Rhodanus qua detinet undas,
Non secus ac juxta Polam, prope marmoris oram
Hadriaci, Italiam quod claudit et alluit aestu,
970Plurimus exsurgens tumulus discriminat agros;
Sic erat hic tellus variis distincta sepulcris;
Ast alio et graviore modo: quippe hisce remixtae
Ardebant flammae; queis tam succensa calebant
Ut magis accensum ferrum ars non ulla requirat.
Omne erat erectum tegimen; talesque sub auras
Prodibant gemitus, quales immane dolentum.
Quare ego tum dixi: qui sunt, Praeceptor, in istis
Inclusi tumulis, adeo lamenta cientes?
Haeresis auctores hic sunt, sectaeque sequaces
980Cujusque; ac plusquam reris sunt plena sepulcra.
Jungitur hic similis simili, sed dispare poena;
Quippe etenim minus atque magis monumenta calescunt
Dixit; et in dextram vertit vestigia partem:
Inter et afflictos et moenia vadimus ambo.
Notae
[recensere]- ↑ Id est, quinto ac trigesimo anno, juxta illud Psalmi LXXXIX Dies annorum nostrorum septuaginta anni.
- ↑ In Arietis constellatione, secundum illorum sententiam, qui mundum verno tempore creatum autumant. Cui haerens, Virgilius dixit:<dir>Non alios prima crescentis origine mundi —Illuxisse dies, aliumque habuisse tenoremCrediderim; ver illud erat, ver magnus agebat —Orbis</dir>
- ↑ Petri fores, id est Portam Purgatorii, in qua Dantes Angelum collocat, qui S. Petri vices gerat.
- ↑ Angeli rebelles gloriarentur, si neutrales Angelos, minoris culpae reos, eadem qua se ipsos poena puniri aspirerent.
- ↑ De S. Caelestino hic Dantes loqui creditur, qui pontificatu maximo sese abdicavit.
- ↑ Saladinus, rex Turcarum, vir magni animi, belloque insignis, qui Christiadas ad Tiberiadem vicit, ac Jerusalem cepit.
- ↑ Averroë, Arabs, quod omnia Aristotelis opera interpretatus fuerit, dictus est magnus Interpres, Italice gran Commentatore.
- ↑ Ruinam, fissuram illam montis, quam a summo ad imum imaginatur Dantes factam tempore mortis Christi qui est Dei virtus.
- ↑ Tristanum ac Paridem, in fabulosis narrationibus. Italice romanzi, Anglice novels, equites errantes.
- ↑ Vide Notam 23 in Lib. IV.
- ↑ Galeottus lenonis nomen inter Lancillottum et Ginevram, de quorum amoribus historiam lectitabant.
- ↑ Rustica, id est Alba, sic dicta ab illius capite Vieri de’ Cerchi, qui recenter venerat ex silvis di Val di Nievole [Anglice Valley of Snows].
- ↑ Carolus ex Valesio, frater Philippi, cognomine pulchri, Galliae regis, quem Bonifatius VIII accivit, ut inter Florentinos pacem conciliaret.
- ↑ Damnatus, quanquam in fine mundi alteram quoque sui partem, scilicet corpus, accipiat, non in bonum accipit sed in malum; atque ideo nunquam veram perfectionem acquirere dici potest.
- ↑ Profundis? (Dantes burli [Anglice jokes]?) id est getti via [Anglice throw away, discard], ex voce Lombarda burlare, quae significat rotolare [Anglice to roll].
- ↑ Ut ceterae Intelligentiae, nempe Angeli, Caelorum rerumque his subjacentium moderatrices.
- ↑ Lentum fumum, nempe irae absconditae, sive odii; quod, tanquam fumus ex tecto igne, ab inflammato corde lente exhalat, mentemque obnubilat et contristat. Dantes accidioso fumo (Gr. ἀκηδία, Lat. acēdia), forte ex verbo acedior (voce infimae Latinitatis, aeque ac acēdia); quod et pigritia corripior et indignor sonat.
- ↑ Doctrinam, id est Virgilium hoc loco, ac Dantem, quum mythologicis utuntur exemplis, non antiquae superstitionis, sed catholicae Fidei, sensu usurpare; ita Benassutius.
- ↑ Ex passu, nempe expedito. Propter distantiam et obscuritatem, cernere nequibat Dantes quomodo Angelus Stygem transiret, siccisne an madidis pedibus, immersis nempe, necne, in aqua. Ex illius passu hoc agnovit, quem multo tardiorem efficit trananda aqua quam aër.
- ↑ Sic Statius de Mercurio, ab inferis redeunte. Theb. 11: Undique pigrae — Ire vetant nubes, et turbidus implicat aër.
Liber II.
[recensere](Infernorum X)
[recensere] 1Per secretum iter inferimus sub moenia gressum,
Ille prior, post, ipse sequens. O maxima virtus,
Tunc ego sum fatus, quae me alta in Tartara ducis,
Proque tuo libitu per gyros volvis Averni,
Annue quaerenti: numquid spectare sepultam
Fas foret hic gentem? Sunt nunc adaperta sepulcra,
Et custode carent. Claudentur, reddidit ille,
Omnia, quum Jošaphat sint huc de valle reversi,
Corpora, quae in terris jam deseruere, ferentes.
10Hac in parte jacent Epicurus, eumque secuti,
Qui letum censent animam cum corpore obire.
Quod poscis, quamque ore siles, expleta cupido
Mox hic intus erit. Tibi cor, Dux optime, dixi,
Non aliam ob causam abscondo, nisi, ut ipse monebas,
Ne fors multa loquar. Tuscis o edite terris,
Qui nunc, vivus adhuc, igneam perlaberis urbem,
Sic et honesta loquens, precor, hic vestigia siste.
Te tuus ostendit sermo illa ex urbe creatum
Praeclara, cui forte fui nimis ipse molestus.
20Haec vox confestim tumulo prodivit ab uno;
Quare ego proximus Ductori exterritus haesi.
Ecquid agis? converte oculos, est ille profatus,
Cerne Farinatam, qui sese erexit ab arca; [1]
Inspice, et exstantem toto jam pectore cernes.
Dixit. In illius vultum jam lumina fixus
Intuleram: ille trucem, sublato pectore, frontem
Alte attollebat, velut indignatus Avernum.
Tunc manibus Dux ipse suis me impellit; et inter
Immittens tumulos: manifesta edissere, dixit.
30Ut tumulo accessi, paulum me inspexit; et ira
Mox quasi correptus: quibus es majoribus ortus?
Inquit; et ipse simul, cupidus parere roganti,
Non id celavi, sed cuncta ex ordine pandi.
Ille oculos tollens: mihi gens immaniter omnes
Partique primisque meis inimica fuere,
Reddidit, ac his propterea dare terga coëgi.
Si terga hi dederunt, sunt undique deinde reversi,
Respondi; at tua non bene gens hanc calluit artem.
Altera detecto ex tumulo tum se Umbra levavit [2]
40Ad mentum; quare surrectam in genua putavi.
Undique me circumspexit, quasi cerneret utrum
Mecum aliquis foret; ac, nullum quum vidit adesse,
Illacrimans dixit; si tu per Tartara tendis
Nobile ob ingenium, cur non tibi filius haeret
Ille meus? qua detentus regione moratur?
Non mea me virtus, rettuli, verum iste, seorsum
Qui manet, adducit; cujus fors carmina vester
Jam Guidus sprevit. Genus et miserabile poenae
Verborumque tenor, dederant mihi nosse loquentem;
50Plene ideo responsa dedi. Se is protinus alte
Extulit his vix auditis: et quomodo, dixit,
Sprevit ais! nonne aetherias nunc luminis auras
Ille haurit? nonne illi oculos lux percutit alma?
Haec fatus, quum me sensit responsa morari,
Inversus recĭdit, nec protulit amplius ora.
Alter magnanimus, per quem vestigia pressi,
Non os mutavit, collumve latusve reflexit;
Orsaque deinde sequens: haec si male, dixit, ab illis
Ars percepta fuit, magis hoc me immaniter urit
60Quam torus hic igneus: sed non, quae sedibus istis
Imperat, ora Deae vicibus lux alma replebit [3]
Et bis terque decem, ac tu quantum ponderis ipse [4]
Noveris haec habeat. Sic autem evadere ad auras
Inde tibi liceat, cur tam est infensus et asper
Ille meis populus? leges cur condit in illos?
Clades ac caedes, qua decolor Arbia fluctūs
Sanguine mutavit, rettuli, his haec scita rependunt.
Vertice tunc is concusso, ac suspiria ducens;
Non unus tunc ipse fui; ac certamina nunquam
70Cum reliquis certe sine causa, dixit, adivi;
Unus at ipse fui, qui, quum Florentia passi
Sunt omnes alii, deleta ut funditus esset,
Consilio obstiterim, vultu adversatus aperto.
O, rogo, sic valeat tua gens reperire quietem,
Tunc ego subjeci, quo mens mea vincta tenetur,
Solve mihi dubium. Vobis concessa facultas
Est, bene si audivi, casus praenosse futuros;
Non ita praesentes. Sic nos longinqua tuemur,
Rettulit, ut quisquis vitiosa luce laborans.
80Tantum summus adhuc indulget luminis Auctor!
At simul adventant, aut praesens attulit aetas,
Mens nostra obruitur tenebris; nec novimus unquam,
Vestrarum in terris rerum nisi nuntius assit.
Hinc tu scire potes, quod nos vis tota videndi
Destituet, fuerit quum janua clausa futuri.
Tum, quasi pertaesus culpae: fer, deprecor, illi
Qui cecĭdit, quod natus adhuc vitalibus auris
Vescitur, atque sibi sum respondere moratus,
Errorem hunc propter, quo sum te ajente solutus.
90Dixit. Jamque meus mihi Dux remeare jubebat.
Quare ego quaesivi, citius mihi ut ille referret
Qui secum hic essent. Plusquam cum mille, reponit,
Hic positus jaceo: Friderici hic Umbra secundi [5]
Purpureique viri [6]; atque alii, quos dicere parcam.
Haec ait, ac sese abscondit. Vestigia verti
Ad Vatem tunc ipse redux; sub pectore mecum
Auditum eloquium, mihi visum hostile, revolvens.
Protulit ille pedes; ac posthac, inter eundum:
Quid te adeo turbat? petiit. Quumque inde retexi:
100Triste quod audieris, memori sub pectore conde,
Inquit : nunc adhibe hic animos (ac talia fatus
Erexit digitum): quum deinde illius ad ora
Substiteris, quae luce micans late omnia cernit,
Illa iter et vitae pandet casusque futuros,
Dixit; et, ad laevam conversus, moenia liquit.
Vadimus in medium, tenuis qua semita ducit
Ad vallem, quae huc usque gravem mittebat odorem.
(Infernorum XI)
[recensere] 108Summum altae attigimus ripae, quam grandia in orbem
Secta dabant saxa, atque magis crudelia habentem
110Supplicia in vallem. Propter, qui exhalat ab imo,
Foetorem immodicum, magni hic accessimus ambo
Ad tegimen tumuli, quo scripta haec carmina vidi:
Summus Pontificum hic jacet Anastasius ille,
Quem malus ex recto Photinus tramite duxit.
Tunc mihi ait Doctor: lento descendere gressu
Hic opus, ut foedum paulatim ferre vaporem
Assuescat sensus: mox absque mora ibimus ulla.
Atque ego tunc illi: tu, quas amittimus, horas
Fac aliquid penset. Mentem huic me advertere cernis,
120Ille ait; inde sequens: Sub saxis, addidit, istis
Clauduntur, fili, parvi in declive gradatim,
Orbes tergemini, veluti quos ipse relinquis:
Spiritibus pravis sunt omnes undique pleni.
Utque satis visus tibi sit mox inde tuenti,
Quomodo in his, nunc disce, et quare poenā luatur.
Unus cunctorum scelerum est injuria finis;
Per vim vel fraudem infertur: sed fraude nocere
Est hominum proprium : Deus hoc impensius odit.
Propterea major constringit poena dolosos,
130Ac sunt inferius: violenti desuper assunt.
Et quoniam trinis (hominique sibique Deoque)
Vis potis est ferri, ut ratio manifesta probabit:
Propterea in circos trinos se hic dividit orbis.
Efferă per vim mors homini, plāgaeque feruntur,
Illiusque bonis incendia furta ruinae.
Auctores igitur caedis, dirique latrones,
Et grassatores, circus prior obtinet omnes,
In classes varias diversaque saepta coactos.
In se deinde manus violentas ferre, suasque
140In res, quisque potest: in circo opus inde secundo
Est frustra se paeniteat, qui stamina vitae
Sponte sibi abrumpunt, ac res sine more profundunt;
Tristesque illic vivunt, laeti ubi vivere possunt.
Vis Deo item fertur, quum quis vel denegat illum
Corde, vel adversus jactat blasphemia verbis,
Aut quis Naturae bonitatem juraque temnit:
Ultimus hinc circlus Sodomam tenet atque Cahorsam [7]
Quotque, Deum exosi, proprio cum corde loquuntur. [8]
Nectit homo fraudem (quae corda remordet) in illos,
150Qui sibi confidunt, vel queis fiducia desit.
Hic modus extremus dissolvit vincula amoris,
Queis homines Natura ligat: sunt orbe secundo [9]
Propterea, qui furantur, qui falsa loquuntur,
Qui sacra divendunt, turpi qui foedere amores
Conciliant, quique excantant, quique ore pudicos
Dissimulant sensus, hujusce et furfuris omnes.
Deterior modus est alter, qui abrumpit amorem
Non modo naturae, sed quod superaddidit alterum
Inde fides: quare per saecula cuncta minori,
160Qui sibi confisos tradunt, plectuntur in orbe,
Centrum ubi stat mundi, quo Dis super insĭdet ingens.
Sic me ille edocuit. Clare tua verba, Magister,
Dixi ego, procedunt; barathrum bene dividis istud,
Ac populos quos intus habet: sed dissere, quaeso;
Quos tenet atra palus, pluvius quos verberat imber,
Quique sibi occurrunt aspris cum vocibus, et quos
Ventus agit, cur non ignea plectuntur in urbe,
Si Deus est his iratus? si sequius autem,
Cur hos poena premit? Sic dixi; ac ille reponens:
170Cur, praeter morem, tantum tibi desipit, inquit,
Ingenium? aut alio quo mens tua devia fertur?
Nonne tibi verba obveniunt, quibus Ethica monstrat
Tres animi affectus, quos Caelum damnat et odit?
Ut sunt et vitium et feritas atque impetus ardens?
Ac minus hĭc pariat sibi dedecus, et minus iram
Numinis incendat? Si talia mente revolvas,
Et qui sint illi, quos sursus poena coërcet,
Deprendes equidem, cur secernantur ab istis,
Justitiaeque minus poenis crucientur acerbis.
180O Sol, qui sanas aegrum mihi lumine visum,
Dixi, sic mihi suades, dum quaesita resolvis,
Ut dubitare minor non sit quam scire voluptas.
Te paulum retro referas, ubi fenore laedi
Est bonitas tibi dicta Dei, nodumque resolve.
Naturam, dixit, passim praecepta sophorum
Ostendunt ex mente Dei procedere et arte:
Si Physicam recoles, artem (tibi volvere multas
Non opus illius chartas) vestigia nostram
Invenies hujusce sequi, quo more magistrum
190Discipulus, quantum valeant permittere vires;
Usque adeo, ut nostra est neptis quasi Numinis artis.
Si Genesis tibi succurrat, sibi sumere vitam
Esse opus ex his utrisque, atque augescere gentes,
Reperies. Quoniam qui exercet fenus, ab illis
Digreditur, naturam ideo contemnit et artem,
Spemque alibi ponit, quam quo posuisse deceret.
Ast age, me sequere; est etenim jam tempus eundi:
Aethere jam surgunt Pisces, totumque Boöten
Caurus habet; datque ulterius descendere ripa.
(Infernorum XII)
[recensere] 200Asper erat locus ex praeruptis undique saxis
Quo tunc venimus, ac propter quod stabat ibidem;
Tale, ut diffugerent perterrita lumina visum.
Non secus ac, Athesim quae, cis excelsa Tridenti
Moenia, percussit, (terrae seu scissa tremore
Seu non fulta solo) in praeceps patet alta ruina,
Ut nemo hac valeat gressum de vertice ferre;
Sic descensus erat; summoque in margine ripae
Astabat, tellure jacens, infamia Cretae,
Quae concepta fuit falsae sub imagine vaccae.
210Vix ea nos procul aspexit, sese ipsa momordit,
Qualis ab interna pectus qui incenditur ira.
At meus huic versus Sapiens: hinc, belua, abito:
Dixit; Cecropiumne virum hic tu reris adesse,
Qui te in terris enecuit? Non voce sororis
Edoctus venit iste tuae, sed visere vestras
Huc tendit poenas. Veluti qui vincula rumpit,
Quum recipit letalem ictum, bos, nescius ire,
Saltitat huc, illuc; sic Minotaurus agebat.
Eja age, tum Vates, aditum citus arripe, dixit;
220Dum furiis agitur, nunc nunc descendere tempus.
Sic per congeriem saxorum vadimus illam,
Ob pondus mihi sub pedibus se saepe moventum.
Ipse animo reputans ibam. Tu forte ruinam,
Ille inquit, tecum volvis, quam belua servat,
Imperiis quae victa meis hinc ante recessit,
Disce igitur: nondum, magico quum carmine Erichtho
Me dedit huc sedes Erebi descendere in imas,
(Si memini) haec ruerat: certe paulum Ille priusquam
Huc sese ferret, primo qui Ditis ab orbe
230Eripuit praedam, tanto circum undique motu
Haec tremuit valles, ut mundum rerer amore
Correptum, quo illum multi dixere reversum
Non semel in chaos; ac rupes tunc ista ruinam
Hic alibique dedit. Sed tu jam lumina fige
In vallem; nam sanguineus lacus ecce propinquat,
Quo, quicunque aliis per vim nocuere, coquuntur.
O furor insanaeque irae, o caeca cupido,
Quae nos sic acuis, brevis hoc in tempore vitae,
Et das perpetuum sic deinde madescere in aevum.
240Ingentem, ac tortam, veluti Dux dixit, in arcum,
Hic foveam aspexi, quae circumplectitur omnem
Planitiem; atque inter radicem montis et illam
Venantes ibant Centauri, tela gerentes,
Ut vivi fixere feras. Descendere ripa
Ut nos viderunt, confestim ex agmine trini
Abstiterunt; cumque arcu ac lectis ante sagittis
Occurrere; proculque unus: quo tenditis? inquit,
Ad quam damnati poenam? istinc dicite, et ultra
Ne proferte pedes: aliter, vos cuspide figam.
250Ac meus huic Ductor rettulit: responsa propinquo
Chironi hic dabimus: male te vesana cupido
Egit praecipitem semper. Mox, talia fatus,
Me tentans cubito: hic Nessus, cui Deianira
Causa fuit leti, ac leti fuit ipsemet ultor.
Dixit; et is medius, qui oculos in pectore vertit,
Est magnus Chiron, qui jam nutrivit Achillem.
Et nimius Pholus ille irae. Per litora currunt
Innumeri; telisque petunt, quot sanguine sese
Altius abducunt, sua quam commissa reposcunt.
260Haec ait; ac propius, progressi; accessimus illis.
Tum Chiron telum accepit, crenaque reduxit
Ad mālas barbam: quumque os immane retexit,
Ad socios versus: num vos advertitis, inquit,
Quod qui pone subit, dat tactu cuncta moveri?
Non solet hoc pes functorum. Cui talia Vates,
Qui prope pectus erat, natura ubi bina cohaerent,
Rettulit: hic vivit, sōlique ostendere Averni
Debeo pallentem vallem: non sponte suapte,
Rebus at huc agitur duris: canere alleluja
270Desivit talis, novum ut hoc mihi obire juberet
Munus: non hic est latro, nec ego Umbra profecto
Improba. Per virtutem oro, quae tam invium et asprum
Carpere cogit iter, nobis ex hisce, fidelis
Sit qui animo notus, socium da incedere quemquam,
Qui vada demonstret, quique hunc in tergore vectet,
Est qui vivus adhuc, atque ire per aethera nescit.
Talia sic Vates. Ac Chiron: Nesse, redito,
Ad dextram conversus ait; tu ducito euntes,
Ac remove, his aliud si forte obvenerit agmen.
280Hoc duce, sanguinei gradimur per gurgitis oram,
Plurimus unde dolens bullentum it stridor ad auras.
Usque supercilium mersos in sanguine vidi.
Hōc, inquit Nessus, cruciantur in amne tyranni,
Qui bona diripuere, atque effudere cruorem:
Sic aliis illata luunt nunc damna necesque:
Hic et Alexander [10], ferus et Dionysius, annos
Qui dedit imperio Siculis traducere tristes.
Crinibus ille nigris est Azzolinus; et ille
Crinibus aureolis, est Atestinus Obizzus,
290Quem vere in terris privignus funere mersit.
Tunc ego, compellans, Vati sum versus; at ille:
Hĭc tibi sit, dixit, princeps, et ego inde secundus.
Paulum progressus, Centaurus lumina fixit
In gentem, exstantem medio, usque ad guttur, ab aestu;
Atque Umbram ostendens, quam sola in parte videbat;
Hic, ait, ante Deum, crudeli vulnere fixit
Cor, quod adhuc Tamesis Londinii in litore honorat. [11]
Gentem praeterea vidi, quae ex amne caputque
Ac totum exstabat pectus; cujus mihi multos
300Nosse fuit; quippe ille cruor magis usque magisque
Decrescit, dum deinde pedum vix denique plantas
Contegat; atque hic sanguineum tranavimus amnem.
Sicut in hac cernis decrescere parte cruorem,
Sic, Centaurus ait, diversa in parte resurgit,
Donec eo adveniat, plectit quo poena tyrannos.
Attila, rex Hunnus, Dominique immane flagellum,
Illic supplicium pendit, Pyrrhusque, simulque
Sextus; ibi lacrimas Rinierius edit uterque
Pazzius et Cornetensis, crudeliter ausi
310Infestare vias. Sic dixit; tergaque vertens,
Est iterum vada transgressus. — Non venerat oram
(Infernorum XIII)
[recensere] 312Nessus adhuc aliam, quum nos vestigia taetram
In silvam tulimus, per quam via nulla ferebat.
Non viror hīc frondes, sed enim color induit ater;
Non leves rami, at nodoso cortice torti;
Non et in his poma, at virgulta infecta veneno.
Hispida tam dumis ac stirpibus horrida densis,
Caecinam et Cornetum inter, sub litus Etruscum,
Non habitant per tesqua ferae, loca culta perosae.
320Hic nidum Harpȳiae condunt, quae Troas ab oris
Expulerunt Strophadum, ventura his dira canentes.
Alae sunt illis magnae; sunt collaque et ora
More hominum; pes ungue rigens; pennataque et ingens
Alvus; terrificis implent stridoribus auras.
Tum mihi Praeceptor dixit: jam disce, priusquam
Ulterius tendas, in circo te esse secundo,
Atque hic semper eris, donec veniamus arenam
Horribilem: tende ergo oculos, ac talia cernes
Quae vincant narrata fidem. Circum undique questus
330Audibam; nec quisnam hos ederet ipse videbam,
Proptereaque gradum, captus formidine, pressi.
Credere sum Vatem ratus, has me credere voces
Ex, inter truncos, propter nos, gente latenti,
Missas; dixit enim: siquis tibi ramus ab hisce
Vellitur arboribus, te manca putare videbis.
Protendi tunc ipse manum, ramumque revelli,
Horrendum dictu! Vox protinus edita trunco,
Cur me, clamavit, laceras? Quumque inde cruore
Erubuit, cur me, rursus vox altera dixit,
340Dilaceras? pietate cares; silvestria pruna
Nunc sumus, ast homines fuimus: clementior esse
Debueras, animae si essemus forte colubri.
Ut viridis torris, cujus flagrantibus ardet
Altera pars flammis, tepidas ciet altera guttas,
Stridetque, ac propter fugientem sibilat auram;
Sic truncus vocemque simul dabat atque cruorem.
Dimisi manibus ramum, similisque timenti
Obrigui. At meus huic Sapiens: si noscere casus
Ille tuos poterat, tantum me doctus ab ipso,
350Non te protensis manibus violaverit unquam;
Res incredibilis me impellere fecit ad actum,
Me quoque quod piget. At tu qui sis fare, tuumque
Dic genus; ut terris, in quas exinde redibit,
Iste tuam instauret famam, sic damna rependens.
Ac truncus contra: sic me tua dulcia verba
Illiciunt, ait, ut non obmutescere possim;
Ac vos ne pigeat paulum me audire loquentem.
Ille ego sum, regis Friderici cordis utramque
Qui tam suavē olim clavem volvi atque revolvi,
360Hujus amicitia cunctos ut proinde remorim:
Usque adeo fidus sum munere functus, ut omnes
Contererem vires, ac noctes absque sopore
Pertraherem. At meretrix, quae nunquam Caesaris aedem
Deseruit (communis mors, ac maxima clades
Aularum), cunctorum animos incendit; et illi
Regem sic incenderunt, ut protinus omnes
Sunt versi in luctum, quibus insignibar, honores.
Indignata nefas, mea mens, vitare dolorem
Morte putans, justum injusto me funere mersit.
370Nunquam, juro novas radices arboris hujus,
Est mihi rupta fides domino, qui dignus honore
Tam fuit; atque ideo vestrum si rursus in auras
Quis veniat superas, ibi det revalescere nostram,
Quae jacet invidiae tam saucia vulnere, famam,
Haec rettulit. Paulum Vates est deinde moratus;
Mox ait ille mihi: quoniam nunc iste silescit,
Posce quod exoptas, neve irrita defluat hora.
Atque ego: tu potius, mihi quae prodesse rearis,
Posce quidem; nam me pietas tam multa revincit,
380Ut minime possim. Tunc ille incoepit, et inquit:
Sic tibi mortalis, silvestri carcere clause,
Quod petis, efficiat, dic quaeso: his quomodo truncis
Spiritus insuitur? quisquamne his solvitur unquam?
Fortiter efflavit truncus; flatusque, loquelam
Versus in hanc, dixit: breviter responsa reponam:
Spiritus ut saevus membris, queis se ipse revellit,
Exiit, hunc, jussu Minois, septimus orbis
Excipit; in silvam ruit, at non ulla ruenti
Pars habitanda datur: quo sors projecerit, illic,
390Ut zea, germen agit; fit frutex, plantaque agrestis:
Harpȳiae carpunt frondes; morsuque dolorem
Efficiunt; plāgāque viam dant esse dolori.
Non secus ac alii, nostros veniemus ob artus;
Non ut se his quisquam induerit: non illud haberi
Fas est, quod sponte abjicitur: huc membra trahemus,
Et cujusque sua pendebit ab arbore corpus.
Dum trunco intenti, dicturum plura putamus,
Ingentem audimus fremitum, ut venator adesse
Frondibus ex motis canibusque latrantibus aprum
400Sentit; et ecce duo, lacerato corpore, nudi [12]
Ad laevam erumpunt, fugientes impete tanto
Omnia ut incursu obtererent ramalia silvae.
Mors, assis! assis! clamabat primus; et alter,
Segniter ire sibi visus: pernicibus usus
Non es sic pedibus, Lane, in certamine Toppi.
Et, quia fors vires deerant, se caespite, sistens,
Texit, et implicuit. Per silvam, hos pone, voraces
Currebant nigraeque canes, velut arcta Molossi
Vincula quum rumpunt: inter virgulta latenti
410Intulerunt dentes avidos, in frusta dolentes
Absciderunt artus, secumque abiere ferentes.
Tunc, dextra exceptum, Vates me detulit illuc
Scissus ubi flebat nequiquam ob vulnera caespes.
Quidnam te, A-Divo-Andrea, clamabat, Jacob,
Hic sub viminibus nostris abscondere juvit?
Numne ego culpandus, si tu male duxeris aevum?
Quum meus huic Dux accessit: da noscere, dixit,
Qui sis, qui tot vulneribus cum sanguine voces
Luctisonas efflas. O qui, respondit, adestis
420Frondibus illatam crudelem cernere cladem
Quae mihi direptae fuerunt, has cogite, lectas,
Juxta infelicem truncum. Sum natus in urbe
Cui libuit dominum in Baptistam vertere; quare [13]
Is nunquam arte sua pessum dare desinet ultor:
Et, nisi quid reliquum illius superesset ad Arnum,
Nequiquam cives reparassent deinde ruinas,
Attila quas fecit. Sum hac, inquam, natus in urbe,
Ac, nodum informem nectens, mea ab aede pependi.
(Infernorum XIV)
[recensere] 429Me patriae commovit amor: componere, et illi,
430Qui jam raucus erat, praeparavi reddere frondes. —
Venimus ad finem, quo circus tertius inde
Incipit, ars ubi justitiae sese horrida pandit.
Ut nova perspicue ostendam, pervenimus, ajo,
Planitiem in magnam, plantis queiscunque carentem.
Ut nemus hanc cingit, fovea sic cingitur ipsum.
Hic nos constitimus, cohibentes margine gressum.
Area condensis siccisque horrebat arenis,
Quales Marmaricis olim Cato pressit in oris.
Vindex ira Dei, quantum te quisque pavere
440Debuerit, mihi visa legens. Hic multa Animarum
Agmina nudarum vidi; quibus ora profuso
Undabant fletu, et quas lex diversa premebat.
Quippe jacebat enim pars in tellure supina,
Ibat pars semper, pars et contracta sedebat:
Vincebat numero, quae concita jugiter ibat;
At tellure jacens, miseros magis ore soluto
Edebat gemitus. Totam super undique arenam
Plurima et ampla, allapsu lento, flamma pluebat,
Quo nix more cadit, sileat quum ventus, in alpes;
450Atque ut Alexander, qua fervida solibus ardet
India, collabi quondam super agmina vidit
Flammantes ignes, solidosque incumbere terrae;
Proptereaque sŏlum jussit fodicare cohortes,
Nam, putre quum fuerit, melius restinguitur ardor.
Sic ingens flammarum imber sine fine cadebat:
Fomitis in morem succensa ardebat arena;
Ac duplex erat inde dolor: manibusque ruentes
Nec mora nec requies erat excutientibus ignes.
Tunc ego sic Vati : o qui, praeter Daemonas, inqui,
460Omnia pervincis, limen contendere portae
Jam nobis ausos, mihi dic ac fare: quis ille
Magnus et ore ferox, qui nil incendia curat?
Igniferoque jacens non urier imbre videtur?
Dixi; ac ille, loqui de se quum senserit, inquit:
Qualis vivus eram, talis sum et corporis expers.
Artificem quamvis delasset Juppiter, a quo
Iratus telum cepit, quo tempore mortem
Prorutus occubui; si aliorum bracchia lasset
Alternis vicibus, Vulcani saepe reposcens
470Auxilium, velut in magno certamine Phlegrae,
Ac mihi fulmineos pro viribus ingerat ictus,
Vindicibus poenis non is laetabitur unquam.
Haec fanti elata rettulit tum voce Magister,
Ut sic nunquam alias: Capanee, superbia quando
Nil tua defervet, gravior te poena perurit:
Supplicium nullum, praeter, qua incenderis, iram,
Par foret insano, quo turges, poena furori.
Haec ait; ac mihi sic est mitior inde profatus.
Unus hic ex septem, Thebas qui milite quondam
480Obsedere duces: tempsitque, Deumque videtur
Temnere, nec quicquam vires curare Tonantis.
Debita sed merces illi, ut sum fatus eidem,
Est suus ipse furor. Nunc protinus arripe callem,
Ac me pone veni; cave ne pes tangat arenam,
At nemus usque legat. Pervenimus, ore silentes,
Unde, extra silvam, prodibat parvulus amnis;
Cujus adhuc me rubra metu contristat imago.
Non secus ac scatebris Viterbi rivulus exit,
In sua quem flexum mox ducit tecta lupanar;
490Ille per arentem sic decurrebat arenam.
Alveus, ac ripae, et margo de marmore uterque,
Nosse mihi dederunt, illic quod transitus esset,
Taenariam postquam, cunctis quae pervia, portam,
Nos sumus ingressi, tam nulla notabilis usquam
Res oculis est visa tuis, quam rivulus iste,
Se super injectas potis est qui exstinguere flammas.
Talibus est fatus Doctor; quare ipse rogavi,
Escam ut porrigeret, cujus me implerat amore.
Semiruta, ille refert, medio jacet insula ponto,
500Quam perhibent Cretam, cujus sub rege beatam
Gens hominum vitam, castisque in moribus egit.
Mons hic erigitur, nemorosis frondibus olim
Dives et undarum scatebris, qui dicitur Ida:
Nunc deserta jacet. Partu jam proxima, mater
Hanc sibi delegit Cybele, qua enixa locaret
Natum; et, ut illius fletus abscondere posset,
Pulsa dabat raucos attollere tympana cantus.
Hic, sub rupe cava, penitusque in viscere montis,
Stat senior, tergum Damiatae versus ad urbem,
510Ac Romam inspiciens, speculum de more tuentis. [14]
Est caput ex auro, ex argento bracchia pectusque,
Ex aere usque femur; constant dehinc cetera ferro;
Fictilis est pes dexter, quem super ille recumbit,
Plusquam alio. Pars omnis habet, si exceperis aurum,
Rimam: ex hac manant guttae, quae mox coëuntes
Hanc tranant rupem, ac vallem labuntur in istam.
His Acheron, Phlegethon, et Styx taeterrima fiunt.
Deinde per hunc arctum decurrunt denique rivum,
Extremum usque locum, quo non descenditur ultra.
520Cocytum hic faciunt, de quo nunc dicere omitto;
Quippe hunc tu aspicies. — Nostro si hic rivus ab orbe,
Dixi ego, progreditur, cur tantum hac paret in ora?
Ille mihi contra; hoc barathrum scis esse rotundum;
Et, licet ad laevam multum descenderis, omnem
Non es circuitum emensus: si videris ergo
Quicquam forte novi, ne te stupor occupet ullus.
Ipse iterum : Lethae ac Phlegethontis flumina, dixi,
Quo sunt? illud quippe siles, hoc imbre creari
Istud ais. — Semper tua sunt quaesita, reponit,
530Grata mihi valde; verum rubor ipse fluenti
Reddere debuerat reponsum ex talibus uni. [15]
Aspicies Lethen, sed non in sedibus istis,
Quo nimirum Animae vadunt se deinde lavatum,
Crimina quum sunt, quae deploravere, remissa.
Mox ait: est tempus jam nos absistere silva;
Me sequere: est geminus margo via euntibus, unde
Ignis abest, omnisque supra restinguitur ardor.
(Infernorum XV)
[recensere] 538Margine marmoreo gradimur; quique udus ab amne
Erigitur fumus, sic temperat aëra, nullus
540Ut nos interea flammarum laederet imber.
Non secus ac aequŏr Batavi, gens accola ponto,
Aggeribus cohibere solent, quod gurgite vasto
Illorum irrumpit campis; velutique, priusquam
Nix ex Alpe fluat, sua rura domusque tuentur
Medoaci cives Patavii a torrentibus undis;
Talis erat, quamvis haud sic excelsus et ingens,
Hic geminus margo, quicunque hunc condidit olim.
Jam sic silva aberat, ut non hanc cernere possem,
Si vertissem oculos, quum, proxima margini euntum
550Umbrarum occurrit turba, ac nos tale tuentum
Quale solet dubia lunae sub luce recentis.
Nos ita spectabant fixi, quo more foramen
Spectat acus senior contento lumine sartor.
Quum sic inspicerent, quidam me agnovit, et oram
Apprendit vestis: Proh quam mirabile! clamans.
Vix bracchium is mihi protendit, citus ipse perustam
In faciem defixi oculos; nec, tristis imago
Quin nossem impediit: vultumque proinde reclinans [16]
Tune hīc, Brunettus? dixi. Tunc ille vicissim:
560Ne pigeat, fili, me nunc vestigia paulum
Tecum ferre retro, sociosque relinquere euntes.
Quin, ego respondi, cunctis te viribus oro;
Ac, si forte juvet mecum hic consistere, sistam,
Hĭc modo det veniam qui fert vestigia mecum.
Hōc, fili, is rettulit, quicunque ex agmine sistit,
Centum deinde annos jacet; ac, dum laeditur igne,
Hunc sibi decutere haud valet: ergo age, perge, tibique
Ad latus haerebo: inde meum citus assequar agmen,
Damna aeterna querens. Non me demittere calle
570Audebam, ut pariter graderer, sed cernuus ibam,
Qualis qui reverenter eat. Tunc incipit ille:
Quae sors aut fatum ante diem has te accedere sedes
Egit? et is quisnam est, qui te praecedit euntem?
Illi ego: in apricis vitae spirabilis oris,
Quum mea nondum aetas plenis adoleverit annis,
Deerraram in taetram recto de tramite silvam;
Hesterno hinc mane abscessi; et, quum rursus in illam
Regrederer, sese mihi protinus obtulit iste;
Perque iter hoc revehit. — Tua si catus astra sequaris,
580Ille mihi, haud poteris non clarum attingere portum,
Si bene persensi, quum caeli vescerer aura:
Atque ego, si mortem non immaturus obissem,
Tam tibi prospiciens felicia sidera, valde
Tete implessem animis; stimulosque ad coepta dedissem.
Ingratus vero hic populus, cui manat origo
Ex Faesulis, et adhuc quid saxi ac montis inhaeret,
In te crudeles, quod tu benefeceris, iras
Concipiet: non immerito; non convenit aspros
Quippe inter sorbos dulcem pubescere ficum.
590Fama vetus vocat hos orbos, gentemque superbam,
Quam simul invidia, et nimius tenet ardor habendi.
Effuge tu illorum mores: tua dextera tantum
Te sors attollet, ut te pars utraque avebit;
Gramina sed capris aberunt. Se, straminis instar
Conculcent equidem Faesulana animalia, verum,
Ne plantam tangant, etiamnum siqua supersit
Illorum in caeno, semen sanctum unde revivat [17]
Romulidum, qui hīc perstiterunt, quo tempore coepit
Tanta hic nequities. — Rata si mea vota fuissent,
600Dixi ego, non esses vitalis luminis expers.
Alta mente manet, meaque implet corda dolore
Ille paternus amor, quo me praecepta docebas,
Quae dant aeternam mortali acquirere vitam.
Hoc mihi quam gratum fuerit, dum spiritus artus
Hos reget, haud unquam sileam, semperque fatebor.
Quae mihi ais vero discrimina deinde futura,
Haec scribo, atque aliis cum vocibus omnia servo,
Ut mihi declaret mulier, quae talia novit,
Hanc si deveniam, hanc si delatus adibo.
610Hoc te scire volo: modo sit mens conscia recti,
Fortunam quamcunque pati sum corde paratus;
Non nova sunt haec verba mihi; proin sponte suapte
Verset agens Fortuna rotam, marramque colonus.
Haec dixi; dextramque meus Praeceptor in aurem
Respiciens, mihi ait: bene, qui rem denotat, audit. [18]
Ipse tamen, gradiens, Brunettum sciscitor, ecqui
Sint ejus comites, alios qui nomine praestent.
Est aliquem memorare bonum, reliquosque silere,
Ille refert: nec tempus enim daret edere cunctos.
620Summa est: sacricolae omnes, ingenioque valentes,
Ac fama insignes, eadem quos culpa notavit,
Dum vitam exigerent. Priscianus it agmine in illo,
Atque Accursius una; et (si haec tibi cura fuisset) [19]
Cernere eum poteras, servorum Servus ab Arno
Quem removens, ad Medoacum dedit ire minorem,
Quo male protensos nervos dehinc morte reliquit. [20]
Plura quidem loquerer; sed non alibi verba viamque
Ulterius proferre licet; nam surgere fumus
Ex sabulo novus aspicitur: gens ecce proquinquat,
630Cui socius non esse queo: quo in saecula vivo,
Thesauri sit cura mei: non amplius oro. [21]
Inquit; et avertens, adeo velociter ivit,
Unus ut ex eis, queis pannum Verona virentem
Praemia proponit cursus, est visus; et ille,
Qui prior optatam potuit contingere metam.
(Infernorum XVI)
[recensere] 636Jamque locum attigeram, quo alium labentis in orbem,
Rumor aquae auditur, dant quale alvearia murmur,
Agmine digrediens quum praetereunte, cucurrit
Ad nos Umbra triplex; clamans: vestigia siste, [22]
640Qui nostra ex habitu prava de gente videris.
Hei mihi! quam laceros artus, quae vulnera vidi
Tum nova, tum vetera! usque adeo, ut, quum mente revolvo,
Maestus adhuc doleo. Ductor clamoribus illis
Advertit placide mentem: ac mihi lumina vertens;
Siste agedum, dixit: fas est his esse benignum;
Atque, nisi natura loci demitteret ignem,
Te potius, rerer, quam illos properare deceret.
Ut nos constitimus, solitos tunc edere rursus
Coeperunt questus: quumque inde fuere propinqui,
650Ex ipsis fecere rotam [23]. Ut nudi atque peruncti
Ante locum athletae, melius quo vulnera ferrent,
Captabant oculis, grave quam certamen inirent;
Talis quisque rotans mihi se vertebat: iterque
Propterea pes diversum, quam vultus, agebat.
Si locus infelix, exustaque corpora flammis,
Una loqui coepit, tibi nos nostrosque precatus
Temnere dent, te nostra tamen clarissima fama
Flectat, ut edoceas, qui sis, vestigia tutus
Qui sic viva teris per regna impervia vīvīs.
660Hic, quem pone sequor, nudus licet ac sine pelle,
Nobilior quam rere fuit, Guidoguerra vocatus,
Casta, [24] tuus, Gualdrada, nepos: dum viveret, armis
Multa et consilio gessit. Me pone sequentis
Umbra est Tegghiai Aldobrandi; cujus, opinor
Vox grata esse quidem terrae deberet in oris.
Atque ego, qui, simul his crucior, sum nomine Jacob
Rusticuccius; atque magis, quam cetera, conjux
Prava mihi nocuit. — Si immunis ab igne fuissem,
Me in sabulum addiderim: tanto sum captus amore
670Hos amplectendi! nec Doctor forte negasset;
At, quoniam arsissem, victa est terrore cupido.
Non mihi despectum, rettuli, sed vestra dolorem
Condicio peperit, sero qui ex corde recedet,
Vix, quales estis, docuit me voce Magister.
Vestra mihi patria est; mihi nomina vestra libenter
Gestaque sunt audita; ac magno semper amore
Haec colui. Fel linquo, et poma ad dulcia tendo,
Quae mihi Dux est pollicitus: sed vadere oportet
Me prius ad centrum. — Longum tibi spiritus artus
680Sic regat, ac post interitum tua fama supersit,
Dic, ait, humani mores et mascula virtus
Nostra in gente manet? vel longius omnis abivit?
Nuper enim huc lapsus, sociosque secutus euntes,
Borserius non laeta refert, ac tristia narrat. [25]
Gens nova, tunc ego respondi, festinaque lucra
Luxuriem fastumque tibi, Florentia, tantum
Intulerunt, ut jam doleas. Haec vertice recto
Inclamans dixi; ac se, auditis talibus, Umbrae
Mutua sunt tres intuitae, ut qui vera tuetur.
690Si tibi tam facile est alias explere rogatus,
Respondere omnes, felix o terque quaterque
Qui tam concinne loqueris. Si evaseris istas
Luctificas sedes, ac sidera pulchra reversus
Aspicias, quum deinde fui narrare juvabit,
Fac memor in populo nostrum revirescere nomen.
His dictis, solvere rotam, atque abiere citatim,
Non secus ac essent pedibus pernicibus alae.
Non amen citius dicas, quam protinus illae
Effugere oculis; visumque proinde Magistro
700Est iterare viam. Confestim advenimus illuc,
Quo tam murmur aquae feriebat comminus aures,
Ut neque fas esset voces audire loquentis.
Non secus ac fluvius, proprio qui tramite ad Eurum
Labitur ex Vesulo, ad dextrum latus Appennini;
Lentus, «Aquae Tacitae« primum cognomine gaudens,
Mox vires alias alio cum nomine sumens,
Dat sonitum divi Benedicti desuper aedes,
In loca ab Alpe ruens, possent ubi mille morari;
Talem, ex praecipiti decurrens rupe, ciebat
710Unda rubens strepitum, ut confestim laederet aures.
Fune ego cinctus eram, qua olim constringere pictam
Pantheram sum posse ratus: discingere jussit,
Hunc mihi Praeceptor; quumque illi exinde plicatum
Tradiderim, ad dextram versus, de margine paulum
Hunc procul in barathrum jecit. Quare ipse silenter:
Res nova jam nutu debet, sum corde profatus,
Respondere novo, cui tantum is lumina tendit.
Quam cautos decet esse viros, quum talibus assunt,
Qui non tantum opera, at sollerti mente latentes
720Inspiciunt curas! Tum sic est ille locutus:
Huc cito quod maneo, exsurget: quod pectore volvis
Ipse sub incerto, se protinus offeret ultro.
Quantum quisque potest, semper, quae falsa videntur,
Vera loqui abstineat: sine culpa quippe pudorem
Ac probrum inducunt; sed non hic mittere possum.
Hos ego per numeros, mea queis Comoedia constat;
(Gratia sic illi multum contingat in aevum!)
Me, lector, testor vidisse per aëra densum
Ad summas innare undas mirabile monstrum,
730(Tale, quid absque metu nulli spectare liceret);
Ut redit, aequŏreas qui se demittit in undas.
Anchorae ut ex fundo dentem divellat acutum,
Crura sibi contracta ferens, ac bracchia tollens.
(Infernorum XVII)
[recensere] 734En fera, quae multo praecellet acumine caudae
Quae transit montes, ac moenia rumpit et arma,
Quaeque suo foetore gravi mundum inficit omnem.
Sic mihi ait Vates: atque olli accedere ripae
Innuit, haud longe, via quo per marmora cessat.
Haud mora: continuo se lurida Fraudis imago
740Huc tulit, ac ripae truncumque caputque propinque
Imposuit: non autem caudam extraxit ad oram.
Justi hominis facies inerat: tam pelle benignam
Exterius, mitemque adeo sese illa ferebat!
Cetera serpentis gestabat lubrica membra;
Bracchia bina pilis, axillas usque, rigebant;
Pingebant pectus dorsumque atque undique costas
Nodique exiguaeque rotae. Non Tartara, nec gens
Turcarum, tot filis versicoloribus unquam
Impositis ac suppositis holoserica pingit;
750Nec tot maeandris telas variavit Arachne.
Ut maris interdum consistunt litore cumbae
Partim undis partimque sŏlo; atque ut Teutonas inter,
Piscibus insidians, Histri fiber accubat oris:
Margine marmoreo haud aliter, qui claudit arenam,
Belua constiterat: barathro vibrabat inani
Cauda, veneniferum, scorpii de more, bicornem
Attollens apicem. Mihi Dux tunc inquit: oportet
Flectere iter paulum, donec quo prava recumbit
Belua, venerimus. Dextrum descendimus ergo
760In latus; ac denos extremo in margine passus [26]
Progredimur cauti, ut sabulum vitemus et ignem.
Huc ubi delati, gentem consīdĕre arena
Non procul, ad locum inanem, vidimus. Et mihi Ductor:
Ut circi istius penitus tibi tota patescat
Condicio, vade; atque illorum conspice poenas;
At breviter loquere: interea, dum exinde redibis,
Huic ego suadebo, ne nos portare recuset
Sponte suis umeris. Sic dixit; eamque per orbis
Septeni extremam solus tunc deferor oram,
770Maesta ubi gens sedet. Ex oculis dolor improbus illi
Erumpebat; et usque manus agitabat utrasque,
Nunc ignem removens, nunc aestum ardentis arenae;
Non secus ac rictu et pedibus defendere sese
Contendunt aestate canes, dum membra molestis
Pulicibus muscisque arcent dirisque tabanis.
Post ubi quorundam in vultus mea lumina fixi,
Non ullum agnovi: cujusque at pendula collo
Pera mihi inspecta est, certo depicta colore,
Certum insigne gerens; atque hac visi lumina pasci.
780Dum tuor, intentusque oculos per singula verto,
Lutea pera mihi glauci os habitumque leonis
Ostendit; quumque ultra hinc inspicerem, anseris albi
Plusquam butyrum, magis altera rubra cruore,
Obtulit effigiem; atque unus, cui caerula fetae,
Candentem peram suĭs insignibat imago: [27]
Quid, me compellans, foveis agis, inquit, in istis?
Ocius egredere, et quoniam spirabile lumen
Carpis adhuc, scito, quod mox meus ille propinquus
Vitalianus mecum hic laeva in parte sedebit. [28]
790Cum Florentinis istis, Patavii ipse creatus
Hic sedeo, crebris qui obtundunt vocibus aures,
Clamantes: huc huc eques ille supremus adesto,
Qui peram ornatam gestabit triplice rostro. [29]
Dixit, et os torsit, linguamque ex ore procacem
Exseruit, veluti nares quum bucula lingit.
Tunc ego, ne mea Ductorem mora forte gravaret
Permetuens, qui jam monuit ne multa morarer,
Ilico eum repeto. Jam tergum ascenderat ille
Immanis monstri; atque mihi: esto fortis et audax,
800Inquit; oportet enim scalas, nunc ire per istas:
Ante sali, in medio esse volo, ne cuspide cauda
Forte tibi noceat. Qualis, qui frigora sentit
Sic sibi quartanae instantis, ut palleat ungues,
Totus membra tremit, prospectans territus umbram;
Sic ego sum factus, quum verba haec auribus hausi;
Aspera at illius monita induxere pudorem,
Qui dominum ante bonum famulo dat sumere vires.
His umeris me composui; ac: me complectere quaeso,
Dicere tunc volui, sed vox haud pectore prodit.
810Ast is, qui me alio quondam in discrimine rexit,
Protinus, ut salii, bracchiis me amplexus utrisque
Sustinuit. Nunc, Geryones, iter arripe, dixit;
Descensus modicus, latusque sit aëre gyrus;
Esto memor, qualis tibi nunc est sarcina tergo.
Ut sensim acta retro, de litore cumba recedit,
Belua sic sese movit. Quum libera cursūs
Deinde fuit, quo pectus erat conversa retorsit
Caudam; mox hanc anguillae de more tetendit
Ac movit: bracchiisque sibi simul aëra traxit.
820Non adeo extimuit Phaëthon, quum frena remisit,
Unde, ut adhuc paret, flammis exarsit Olympus;
Nec sibi compositis nudari corpora pennis
Icarus ut sensit, ceram solvente calore,
Frustra clamanti patre: non bene in aethera tendis;
Sicut ego expavi, medio quum me aëre vidi
Suspensum, praeterque feram nihil undique cerni.
Leniter illa rotat; geminansque per aëra gyros,
Tam leve descendit, vix ut cognoscere possem,
Praeter, quod crura et vultum mihi ventilat aura.
830Jamque ingens amnem sub nobis edere murmur
Ad dextram audibam; atque ideo illuc lumina flexi.
Tunc magis obrigui; quippe ignes fulgere vidi
Ac gemitus hausi: quare tremefactus utrumque
Contraxi femur. Ac tum me descendere sensi:
(Quod prius haud noram) tormentaque plurima circum
Adduci, ex omni magis accedentia parte.
Qualis, ubi longum falco per inane volavit,
Quin videat volucrem aut signum revocantis ab aethra,
Multiplicans gyros, fessus, celer unde profectus,
840Descendit; quare auceps: heu mihi laberis! inquit:
Ille procul sistit valde indignatus et asper;
Sic, ubi Geryones descendens venit ad imum,
Constitit extemplo, quo desinit invia rupes;
Nosque ibi deposuit: mox, ut nervo acta sagitta,
Proripuit sese, rapideque per aëra fugit.
(Infernorum XVIII)
[recensere] 846Est locus inferni, Malebolge nomine dictus,
Marmoreo ex saxo, taetra ferrugine tinctus,
Aeque ac incurvus, quo cingitur undique, murus.
In medio est puteus, valde ingens atque profundus,
850(De quo deinde loquar): ripam puteumque patentem
Area quae superest inter, se tendit in orbem;
Ac fundum in denas valles distinguitur imum.
Quales, ut major firmet custodia muros,
Praetexunt multae castella ac oppida fossae;
Tales hic aderant; pontesque ut ab arcibus illis
Ad ripam externam veniunt, sic rupis ab imo
Prodibant scopuli, foveas ripasque secantes,
Dum puteum attigerint, qui incīdit et excipit illos.
Hic nos Geryones posuit; laevaque Magister
860Est ingressus iter: sum pone hinc ipse secutus.
Tum nova tormenta, atque novos, qui verbere caedunt,
Lictores vidi, quibus hoc saeptum omne repletur.
Nudi in fundo aderant sontes: pars obvia nobis,
Altera nobiscum, at gradibus majoribus, ibat.
Lūstralis veluti quam Romae congregat annus,
Turba frequens pontem geminato tramite transit,
Altera castellum versus, pars altera montem:
Sic ego cornigeros conspexi Daemonas illinc
Atque hinc per saxum, his caedentes verbere terga.
870Heu quam tollebant volucri vestigia gressu,
Vitantes plāgas, nec jam ingeminare sinentes!
Dum gradimur, quandam mihi cernere contigit Umbram
Quam simul ac vidi: non est incognita, dixi;
Quare oculos illi infixi; dulcisque Magister
Constitit; ac retro paulum me vadere sivit.
Ille flagris caesus, demissa fronte latēre
Est potuisse ratus. Frustra tu lumina, dixi,
Figis humi, sat nota mihi nisi fallit imago,
Es tu Felsinea Caccianimicus ab urbe
880Venedicus: quidnam poenas adduxit ad istas?
Invitus dicam; sed me tua clara loquela,
Ille ait, impellit, quae me facit esse vetusti
Nunc memorem mundi: is sum, qui indulgere sororem
Ghisolam induxi pulchram Marchionis amori; [30]
Quicquid fama sonet. Non ipse ex civibus unus
Hic fleo Felsineis; sed tam locus iste repletur,
Ut non tot linguae Rhenum inter sipa loquantur [31]
Et Savenam; et, si per testes vis certior esse,
Esto memor, nostrique sinus reminiscere avari. [32]
890Talia dicentem percussit verbere Daemon:
Hinc apage, nulla hic venalis femina, clamans.
Ipse Ducem repeto, Paucis mox gressibus actis,
Venimus, ex ripa scopulus quo exibat, et illum
Insilimus leviter: vestigia deinde ferentes
Hunc super ad dextram, aeternos hos liquimus orbes. [33]
Huc ubi delati fuimus, quo, subter inanis,
Dat vacuos aditus, ut sit via verbere caesis;
Siste tenax, mihi ait Vates, et dirige vultum
In reliquos istos sontes, quorum hactenus ora,
900(Nobiscum vēnēre etenim) spectare nequisti.
Tunc parte ex alia turbam, nos versus euntem,
De ponte aspicimus, pariter quam verbera caedunt.
Ac Ductor mihi sponte sua: Illum conspice, dixit,
Magnanimum, nullos cui dat dolor edere fletus.
Quantus adhuc est oris honos! Is clarus Jason,
Corde manuque valens, aureo qui vellere Colchos
Privavit. Lemnum is venit, qua sexus in urbe
Femineus tum caede viros deleverat omnes;
Castam hĭc pollicitis et blanda voce fefellit
910Hypsipylen, alias quae jam deceperat arte:
Mox fugiens, fetuque gravem solamque reliquit.
Hīc modo persolvit meritas ob talia poenas,
Ob quoque Medeam. Sunt hic, quicunque dolosis
Illecebris muliebre genus corrumpere curant.
Hac prima de valle satis. Jam venimus illuc,
Aggeri ubi via, more crucis, se angusta secundo
Inserit, alterius tergum qui deinde fit arcūs.
Hīc alia in valle infremere atque attollere questus
Audimus, palmis quae se gens verberat ipsam.
920Sordebant taetrae foeda lanugine ripae,
Quam gravis, ex imo exhalans, induxerat aura
Concrescens, simul et nares et lumina laedens.
Atrum adeo fundum, quod nunquam attingere visu
Fas est, ni scopulo sistatur culmine summo.
Hic ubi constitimus, demersos stercore vidi,
Qualis ab immundis manat de more latrinis.
Dum fundum inspicio, atque oculis hic singula lūstro,
Est quidam caput inspersus sic stercore visus,
Noscere ne possem an laicus vel clericus esset.
930Atque is me increpuit: curnam me ex agmine solum
Intueris? Quoniam, rettuli, si rite recordor,
Siccum te vultu vidi, atque Alexius audis
Intermineus, Lucensi civis in urbe.
Tum, caput is pulsans: hōc me mersere profundo
Blandiloquae voces, quarum mihi copia nunquam
Defuit. Haec ille; atque mihi sic deinde Magister:
Ulterius contende oculos, ubi sordida, passis
Illa cŏmīs mulier, foedatis unguibus ipsam
Se lacerat, nunc inclinans, nunc deinde resurgens.
940Est Thāïs meretrix, olim quae dixit amanti:
Non magnas ago, sed miras, pro munere grates.
Atque hic sit nobis satis hac in valle videre.
Notae
[recensere]- ↑ Farinata, ex nobili Ubertorum familia, Ghibellinorum Florentiae caput; qui Guelforum exercitum, in quo et Dantis major erat, in Monteaperto, juxta Arbiam flumen vicit ac fudit; quumque hac Ghibellini victoria elati de delenda Florentia consulerent, his firmissime obstitit.
- ↑ Cavalcans de Cavalcantibus, Guidi poëtae ac philosophi pater.
- ↑ Id est, non transibunt quinquaginta menses; nam Hecate in inferno, est Luna in caelo, ac Diana in terra.
- ↑ Pulsus in exilium, experieris quam sit difficile exulibus in patriam redire.
- ↑ Fridericus II, rex Apuliae et Siciliae, per quem Guelfi Florentia pulsi sunt anno 1248. Bis Ghibellini Guelfos expulerunt; primo, ut dictum est, anno 1248, ac secundo post pugnam Montisaperti; ac bis Guelfi reversi sunt; primo post cladem ad Fichine Ghibellinis illatam; secundo post mortem Manfredi regis.
- ↑ Cardinalis Octaviani Ubaldini, qui adeo Ghibellinis favit, ut quondam dixerit, «si est anima, propter Ghibellinos hanc perdidi».
- ↑ Sodomam. Sodomitae Naturae contemptores. Cahorsam, Carduciae urbem, usurae valde deditam. Feneratores artis contemptores.
- ↑ Juxta illud Psalmi LII {52} Dixit insipiens in corde, «Non est Deus».
- ↑ Secundo ex ultimis tribus parvis orbibus, in quos septimus orbis subdividitur.
- ↑ Alexander; non ille magnus, sed Pheraeus. Thessaliae tyrannus, cujus barbariem describit Justinus.
- ↑ Guidus ex Monte-forti, ut patris mortem ulcisceretur, Henricum nepotem Richardi regis Angliae, quum sacris assisteret in Viterbi [Viterbo] urbe, interemit, cujus cor in simulacro Londini erecto servatur.
- ↑ Duo; Lanus, juvenis Senensis, qui juxta la Pieve del Toppo, non procul Aretio, ab hostibus impetitus, maluit pugnando mori, quam fugiens vivere in inopia, quam sibi nimiis impensis adduxerat; et Jacobus, civis Patavinus, ex familia nomine Della cappella di S. Andrea, qui turpissiniam vitam miserrimo fine clausit.
- ↑ Florentia patronum suum, qui erat Mars, belli Deus, in S. Joannem Bapt. mutavit; cujus Martis pars supererat in ponte Arni. Quis esset hic Florentinus, nescitur; nonnulli putant Roccum de Mozzis, alii Lottum ex Anglis; uterque enim domi laqueo se suspendit, postquam ad incitas [Anglice checkmate] venit.
- ↑ Damiata (hodie Dumyat in Aegypto prope ad ostium Nili fluminis) pro Oriente; Roma pro Occidente.
- ↑ Phlegethon enim idem est ac ardor et incendium.
- ↑ Ut propius Brunettum alloqueretur, quomodo clarissime patet infra, quum dicitur; cernuus ibam, qualis qui reverenter eat.
- ↑ Sanctum. Ex nimio in imperium Romanum amore. Sanctum vocat Dantes quicquid a priscis Romanis provenit; sese autem Romano genere natum gloriabatur, eque domo Frangipanium originem ducere.
- ↑ Virgilius dicta Dantis approbat, utpote suis consona, quibus dixit: superanda omnis fortuna ferendo est [Aeneis 5.710]. Additque bene eum audire auctorum sententias, qui has meminit, et casibus obvenientibus adhibet.
- ↑ Priscianus grammaticus saeculi IV. Accursius celebris jurisconsultus Florentinus.
- ↑ Andreas de Mozzis, episcopus Florentiae, quam interfluit Arnus, a Romano Pontifice (qui per humilitatem «servum servorum» se nominat) ad Vicentiam, qua Medoacus (flumen) transit, translatus.
- ↑ Thesaurus, liber a Brunetto compositus.
- ↑ Triplex; nempe Guidoguerra, vir militari scientia clarus, qui in pugna inter Carolum et Manfredum potissima fuit causa cur Carolus vicerit; alter Teghiaccius de Aldobrandis, qui bellum in Senenses, unde Montisaperti clades venit, dissuasit; tertius Jacob Rusticuccius, cui, teste Daniello, morosa contigit uxor; quare ad vitium sodomiae, pro quo damnatus est, se dedit.
- ↑ Quum enim sistere, sub gravissimis poenis, nequirent, ut supra dictum est, nos circumeundo alloquebantur.
- ↑ Casta, quia, quum propter miram illius pulchritudinem, imperator eam deosculari vellet, assentiente patre, respondit, «Nemo, nisi cui nupsero, me deosculabitur.»
- ↑ Guilelmus Borserius, eques strenuus, generosus, alacrique ingenio praeditus.
- ↑ Margine, arenam, seu septimum orbem, claudente.
- ↑ Caeruleus leo in lutea area erat stemma Gianfigliazzorum Florentiae; anser albus in area rubra Ubbriucorum item Florentiae; sus caerulea et gravida Scrovignorum Patavii.
- ↑ Vitalianus Del-dente. Patavinus, celeber fenerator.
- ↑ M. Joannes Bujamons, super omnes Europae feneratores celeberrimus.
- ↑ Marchionis, Obizzi Atestini, Ferrariae reguli.
- ↑ Bononienses, ut loquendo affirment, ajunt sipa pro sit [Anglice «May it be,» i.e., «Yes»]. Rhenus Bononiae territorium circumfluit ad Occidentem et Septentrionem, ut Savena ad Meridiem.
- ↑ Sinus. Locus Bononiae, angustus et rotundus, arboribus omnino carens (avarus) in quo lenones verberabantur.
- ↑ Aeternos, id est ceteris ampliores. Septem primos orbes.
Liber III.
[recensere](Infernorum XIX)
[recensere] 1XIX. Sage Simon, miserique omnes hujusce sequaces,
Qui, devota Deo atque bonis dedenda, rapaces
Venditis argento atque auro, nunc bucina oportet
In vos det sonitum, cohibet quos tertia valles.
Jamque, alia in fovea, scopuli nos vertice eramus
In summo, mediam feriunt ubi lumina fossam.
Proh quam mirificam Artificis sapientia summi
Caeloque ac terris Erebique in sedibus artem
Ostendit! quam cuncta modis sunt dissita justis!
10Ipse foraminibus petram vidi undique plenam
Per fundum et costas, cunctis pariterque rotundis
Ac pariter latis. Non majora atque minora
Hisce reor, quae sunt sacra mei in aede Joannis,
Rite ubi lustrantur pueri baptismatis unda:
Quorum ego, nec multum dilapsum est temporis, unum
Confregi, ut mersum eximerem de morte puellum:
Sitque hoc certa fides, aliter ne forte putetur.
Exstabant cujusque pedes et crura nocentis
Usque ubi pinguescunt, foris: intus cetera membra.
20Utraeque ardebant plantae; quae impete tanto
Quassabant ideo, ut funes disrumpere possent.
Cortice uti summo repit res flamma per unctas,
Sic erat a talo ad digitos. Tunc ipse: Magister,
Quis, dixi, ille est, prae reliquis quem flamma perurit
Acrior? ac majus tormentum ferre videtur?
Si libet, ille refert, ut, qua depressior ora est,
Illuc te ducam; quod vis, de se ipse docebit.
Quae tibi, respondi, est eadem mihi corde voluntas:
Tu dominus, placitisque tuis absistere nunquam
30Me nosti; nostique simul quae corde latescunt.
Haec ubi dicta dedi, ad quartum devenimus aggerem;
Et versi ad laevam, in fundum descendimus arctum:
Nec meus ex femore, in quo me susceperat, ante
Deposuit Doctor, quam venimus usque foramen,
Fixus ubi ille adeo pedibus diverberat auras.
Quisquis es, inverso qui fixus corpore, dixi,
Hic ploras, veluti stīpes plantatus in agro,
Si potes, eloquere. Astabam collo ipse retorto,
Non secus ac prona accipiens sacer aure minister
40Crimina latronis, qui, postquam fixus in alta
Est fovea, hunc revocat, vitam producere quaerens:
Tune hīc? tune hīc rectus ades, Bonifatius? inquit [1]
Is clamans: aliquot mihi scriptum erravit in annis.
Tam cito opum satur es, per quas tibi adepta dolose
Pulchra fuit mulier, vexataque deinde nefande?
Ut, sibi responsum qui non intellegit, haeret
Tristis, et ore pudens, ac voces reddere nescit;
Sic tunc ipse fui; at Doctor mihi protinus inquit:
Dic, dic, non sum quem reris: jussumque secutus
50Sic ego respondi. Plantas impensius ambas
Is movit; mixtoque trahens suspiria fletu;
Quid me ergo rogitas? dixit: si discere quaeris
Qui sim, teque hĭc egit amor descendere ripam,
Scito quod augusto super omnes tectus amictu
Incessi, vereque fui prognatus ab ursa; [2]
Nam mihi, ut ursiculos ditarer, tanta cupido
Sedit, ut aes terris, hic me in marsupia misi.
Me subter jaciunt, per aperta foramina tracti,
Qui, sacra vendentes, vitam me egere priores.
60Huc etiam ipse cadam, simul ac devenerit ille,
Quem ratus ante fui, quum sum scitarier orsus.
Verum hīc ardenti ac fixo mihi longior aetas
Ivit; quam plantis mox ille morabitur ustis.
Nequior hinc veniet, sine lege ac moribus, alter
Solis ab occasu, Pastor: quo tectus et ille [3]
Atque ego mox erimus. Se, sicut Jason, habebit,
Quem, Machabaeorum ut scriptum est annalibus, olim
Rex suus in decus evexit, sic, rege favente
Gallorum, hic surget. Fuerimne audentior aequo
70Hic ego non novi; quippe his sum vocibus orsus:
Dic mihi, quid petiit Dominus, quum tradere claves
Jam voluit Petro? haud aliud, nisi comminus iret.
Non Petrus atque alii argentum petiere nec aurum,
Quum data Matthiae est sedes, quam amisit Judas.
Hinc bene habet: poena premeris, quam jure mereris.
Sit tibi pervigili male parta pecunia curae,
Infensum regi quae te dedit esse Sicano. [4]
Asperiora quidem loquerer, nisi frena loquenti
Clavibus injiceret reverentia debita summis,
80Quas tu gessisti vivus: nam vestra fatigat
Turpis avarities mundum, pravosque juvando
Vexandoquae bonos. Vobis pastoribus exul
Intendit Patmos, quando cum regibus illam
Moechari aspexit, quae supra consĭdet undas.
Illam, inquam, septem quae jam cum cornibus orta est
Ac sibi bis quino ex capite acquisivit honorem,
Dum moresque boni ac virtus placuere marito. [5]
Vobis esse Deum argenteum fecistis et aureum:
Quid vobis, nisi quod vos centum, ille excolit unum,
90Discrepat idoli cultor? Quot causa malorum;
Non tua deditio Fidei, sed copia rerum
Constantine, fuit, quam tu pro dote dedisti
Pontifici primo diti! Dum talia farer,
Sive ira illum ageret, mens conscia sive remordens;
Aëra vi magna pedibus pulsabat utrisque:
Ipse meas voces Vati placuisse putavi,
Vultu etenim blando intentas his praebuit aures.
Hinc, me complexus, sibi postquam ad pectora pressit,
Rursus cepit iter, per quod devenerat ante:
100Nec fessus me ferre fuit, dum detulit arcum
In summum, ex quarto per quem agger quintus aditur,
Suaviter hic onus exposuit, sibi dulce, per asprum
Irrepens scopulum, quo vix foret ire capellis;
ingressosque viam, vallis nos quinta recepit.
(Infernorum XX)
[recensere] 105XX. Me decet hic alias evolvere carmine poenas,
Primum opus ut repleam, quod mersos pandit Averno.
Jamque paratus eram detectum cernere fundum,
Quod planctu assiduo lacrimisque madebat amaris;
Ac gentes tacito conspexi incedere gressu
110In gyrum, edentes fletum, quo consona passu,
Rite preces iterans, graditur pia turba per urbes.
Utque magis deorsum flexi mea lumina, versos
In tergum — heu! — vidi revoluto gutture vultus.
Ad renes erat his facies; retroque meabant,
Cernere quippe ante haud paterant. Sic forsitan artus
Contraxit cuidam misero vis improba morbi;
Ast ego non vidi, fieri nec credere possum.
Sic tibi det Deus ex his fructum sumere chartis,
Collige sponte tua, lector, num flere nequivi
120Torta adeo quum nostra mihi se ostendit imago,
Luctus ut ex oculis per clunum curreret alveum.
Flebam, subnixus scopuli de cautibus uni.
At Dux me increpuit: tune ex dementibus unus?
Hic vivit pietas, quum sit demortua: quisnam
Improbior, quam divino qui obsistere tentat
Consilio? Caput attolle, attolle, inspice Achivum,
Cui quondam Thebes patefacta est terra sub arces,
Omnia dum late clamarent agmina: quonam,
Amphiarāë, ruis? cur proelia linquis? At ille
130Haud ruere abstinuit, donec Minois ad ora
Astitit, artifices scelerum qui corripit omnes.
Aspice ut inverso est olli pro pectore tergum:
Lumina nunc retro gerit, ac vestigia retro
Nunc defert, quoniam voluit nimis ante videre.
Aspice Tiresiam, qui vir, dehinc femina, membris
Mutatis fuit; atque artus non ante viriles
Induit hinc iterum, quam iterum percusserit angues.
Aspice et Arruntem, illius qui proximus alvo est; [6]
Qui Lunae exegit celsis in montibus aevum
140Terram ubi praeduram exercet Carraria pubes,
Albentes inter cautes, ut cerneret astra,
Ac maris aspectus longe lateque pateret.
Aspice et hanc, operit quae crinibus ubera fusis,
Quae non ipse vides, partes aversa pilosas.
Haec Manto; quae, quum multas peragraverit oras,
Constitit hinc terris, ubi me genuere parentes.
Paulum proinde meis adhibe sermonibus aures.
Postquam obiit pater, et Bacchi sunt urbe potiti
Victores hostes, patriis ex sedibus exul
150Illa diu erravit. Lacus est, ubi pulchra sub Alpes
Italia exsurgit, queis se Germania claudit,
Tirolum supra, Benacus nomine dictus.
Mille fluunt scatebris et cuncta huc flumina currunt
Inter Peninum, Camunosque, ac moenia Gardae,
Nacta ubi planitiem, coëunt stagnantibus undis.
Est locus in medio, in quo et Brixiae, et ille Tridenti,
Illeque Veronae, posset benedicere Pastor,
Si gressum huc ferret. Jacet hic Piscaria, fortis
Finitimos adversum urbs, qua declivior ora est.
160Hac, ex Benaco exundans, delabitur umor,
Ac virides secat amnis agros, qui nomine fertur
Mincius, Eridani donec se mittit in alveum.
Non longum decurrit iter, lāmaque reperta,
Sistit, fitque palus; nocuisque vaporibus auras
Inficit, aestivis quum fervent solibus undae.
Aspera dum virgo hac transit, cultuque carentem
Atque viris, medio aspiciens in gurgite terram,
Hic sibi, ut humanae fugeret commercia gentis,
Cum sociis posuit sedem : hic exercuit artes
170Illa suas, vitamque exegit, et ossa reliquit.
Finitimi inde locum, stagnantibus undique lymphis
Quum tutum aspicerent, urbem super ossa locarunt;
Sortibus ac nullis habitis, ex nomine Manto
Mantua dicta fuit. Majori gente, priusquam
Casalodensis fraudem ex Pinamonte tulisset [7]
Stultitia, affluxit. Vera est haec urbis origo:
Si secus audieris, vana et mendacia credas.
Tunc ego: sic certam faciunt tua verba, Magister,
Indubiamque fidem, ut, veluti sine lumine taedas,
180Cetera censerem. Sed dic, nam intentus ad unum
Est meus hŏc animus, num quemquam in gentibus hisce
Aspicias nosci dignum. Is, cui pendula barba
Obnubit nigros umeros, tunc ille reponit,
Augur erat, maribus caruit quum Graecia cunctis,
Usque adeo, ut pueros vix incunabula haberent;
Ac primus jussit, socio Calchante, rudentem
Aulide praecidi: Eurypylum dixere vocantes,
Ut (quam scis totam) mea magna tragoedia narrat.
Alter, cui tenues artus angustaque imago,
190Michaël est Scottus, magicas qui calluit artes.
Bonattum Asdentemque vide, intendisse suendis
Qui crepidis vellet: sero sed paenitet illum. [8]
Aspice et has tristes, quae sunt praescire professae
Venturos rerum casus, et imagine et herbis
Fascina condiderunt, radiis fusoque relictis.
Verum rumpe moras; gemini confinia quippe
Luna hemisphaerii tangit, seque aequŏre subter
Hispalin immergit, pleno quae candida vultu
Hesterna (meminisse decet) tibi nocte refulsit,
200Teque per obscuram lustravit lumine silvam.
Tales, dum gradimur, voces dabat ore Magister.
(Infernorum XXI)
[recensere] 202Sic nos ex ponte in pontem, sermone serentes
Plurima, quae mea non curet memorare Camena,
Venimus, ac summum attigimus; quo, ut quinta pateret
Valles, ac luctus alios tueremur inanes,
Sistimus: est miro mihi visa offusa nigrore.
Tempore ut hiberno Venetis navalibus umor
Ebullit piceus, non aptis ire per altum
Ungendis ratibus: navim tunc innovat alter,
210Alter et instaurat, quae saepe per aequŏra navit;
Hic quatit in prora, in puppi quatit ictibus ille;
Conficit hic remos, is stuppea vincula torquet;
Majus et hic velum, velum minus ille resarcit:
Haud aliter, non igne calens, sed Numinis arte,
Densa hic fervebat pix; atque aspergine taetras
Undique foedabat ripas. Hanc ipse videbam,
Ast ibi nil aliud, quam quod nunc illa tumeret
Altius, ac fundo nunc pressa resideret imo.
Hoc ego dum tuerer, totusque intentus ibidem
220Haererem, caveas caveas. Dux inquit; et una
Ex loco ubi stabam removens, ad se ipse retraxit.
Tunc ego me verti, qualis qui serius aequo
Evitanda videt; subitoque timore subactus,
Amittit vires, sed non vitare periclum
Tardat, ut aspiciat. Nigrum tum Daemona vidi
Currere post nos per scopulum. Quam dirus et asper
Ille erat, extensis alis, et praepete gressu!
Elatis umeris sontem portabat, utrisque
Correptum pedibus: ecce ex senioribus unus
230Sanctae, inquit, Zitae [9]. Malebranchae, immergite fundo;
Quippe ego ad hanc terram redeo, quae his praedita abunde est
Quisque hīc fraudator, Bonturum praeter [10]; et omnes
Fasque nefasque facit lucri miscere cupido.
In foveam, haec fatus, jecit: tum deinde recedens,
Per scopulum repetivit iter; nec promptior unquam
Irruit, insequiturque canis vestigia furis.
Ille picem immersus subiit, subitoque recurvus
Ad summum emersit; sed qui sub ponte tuentes
Daemones astabant: non hic sacra habetur imago; [11]
240Non hic, dixerunt, velut Aesaris amne natatur:
Sub piceis te conde vadis, nec gurgite membra
Exsertes, si vis uncos evadere nostros.
Plus centum inde virum arripuere tricornibus uncis:
Hic opus occulte est salias, hic necte latentes,
Si poteris, dixere, dolos. Ita mergere in olla,
Ne fluitet, carnem famulis coquus imperat unco.
Tunc mihi Praeceptor: ne quis te advertat adesse,
Post scopulum lateas, inquit; nec deinde timeto,
Siquid discrimen mihi forte incumbere cernas :
250Cuncta mihi constant; alio nam tempore ad istud
Certamen veni. Sic est effatus, et una
Trajecit pontem. Sextam quum contigit oram,
Tunc fuit illi animis usus. Quo turbine et ira
Irrumpunt ex aede canes adversus egenum,
Qui poscit, vix sistit, opem; sic Daemones omnes,
Qui suberant ponti, simul exsiluere, et in illum
Verterunt uncos. Nemo, is, nil territus, inquit,
Me laedat: quisquam ex vobis se huc deferat ultro,
Cui loquar; ac mox, si credat, me apprenderit unco.
260Clamarunt: Malacauda adeat. Tum protinus unus,
Agmine digrediens, aliis sistentibus, illum
Advenit; secum: quidnam hoc profecerit? ajens.
Num, Malacauda, putas sine fato ac Numine dextro,
Praeceptor dixit, Stygias me hucusque per umbras
Venisse incolumem? sine me procedere; quippe
Has alii me aperire vias est aethere fixum.
Detumuit tunc olli animus: dextra excĭdit uncus:
Ac, versus sociis, hunc parcite laedere, dixit.
Haud mora: me Vates vocat: o, formidine pulsa,
270Qui post saxa lates, ad me vestigia defer.
Inquit; et extemplo exsilui, Vatemque petivi.
Daemones, ut me viderunt, simul undique cuncti
Astiterunt; captusque ideo terrore, verebar
Praestarent ne forte fidem. Sic ire paventes
Vidi olim pedites, quum, deditione peracta,
Tot se Capronae ferrent ex arce per hostes.
Ductori haerebam, ac nunquam mea lumina ab illis
Vertebam; nil namque boni prae se ore ferebant.
Namque inclinabant uncos, ac voce vicissim:
280Visne huic, ajebant, me ferrum impingere tergo?
Responsumque dabant; agesis, alte imprime ferrum.
At, Vati qui fatus erat: siste, ocius inquit,
Siste age, Scarmalio. Vobis, est deinde locutus,
Ulterius non ire licet; nam sextus ad imum
Prorutus est arcus: si vobis ire voluntas
Est tamen ulterius, sursum specus ite per istud:
Proximus est alter scopulus, qui ducit euntes.
Se, die sub hesterna, quinis paulo amplius horis,
Mille ac bis centum, sex sexagintaque cursum
290Implerunt anni, quum sese haec semita rupit.
Huc socios aliquot mitto, qui ex more tuantur,
Ne piceo quis ab amne natet: simul ite, metumque
Ponite, ne noceant. Clazon, dehinc dixit, Alastor,
Manduce, Algion, huc vos accedite: ductor
Esto copiolae tu, Pogonule; Cerastes
Sese addat, torvusque Harpax, et luminis osor
Nycticorax, et cum socio Titane Taractes:
Quaerite num piceo latitent sub gurgite sontes:
Hi sint incolumes, donec veniatis ad alterum,
300Integer has supra foveas qui tenditur arcus.
Quod video! heu! dixi: soli, Praeceptor, eamus,
Si via nota tibi: comites non ipse requiro:
Si de more sapis, nonne illos ringere cernis?
Atque supercilio nobis indigna minari?
Te volo, respondit, nulla formidine tangi:
Ringere sponte sinas: id agunt sub gurgite mersis.
Illi iter invadunt, tendentes margine laevo,
Ante, duci in signum, linguam sibi dente prementes;
Atque is, more tubae, diffissa clune pepedit.
(Infernorum XXII)
[recensere] 310Castra movere equites, certamen inire, fugamque
Carpere jam vidi, atque acies se ostendere campo;
Depopulatores alienae irrumpere terrae,
Atque excursores Areti equitare per agros;
Ludere vidi armis, et proelia ficta ciere,
Tympana dum signum, vel tintinnabula, pulsu,
Vel tuba, vel lituus, vel missus in aëra fumus
Alta ex arce, daret; nostratum more, perinde
Ac alienigenûm; nunquam at procedere signo
Quod tunc ille dedit, vidi peditesque equitesque,
320Aut navim, ad stellae visum vel litoris, ire.
Haud mora: Daemonibus denis comitantibus, imus:
Quam tristes comites! sed, pro ratione locorum,
Cum Sancto in templis, cum potatore tabernis.
Me tamen intentum gurges picis ater habebat,
Ut foveae mores omnes, in eaque perustam
Aspicerem gentem. Quales delphines in alto
Quum tergum attollunt, propereque ad litora nautas
Ire monent; cupidus poenae sic saepe levandae,
Quisquam attollit dorsum; sed, fulguris instar,
330Protinus abdebat. Velutique in margine fossae
Exsertant ranae rictum, dum cetera lymphis
Membra inclusa latent; sic stabant undique sontes.
At, simul his aderat Daemon, retro ora trahebant.
Vidi ego, ut interdum, dum desilit altera ripa,
Altera rana manet, quendam vidi ipse morari.
Horresco referens; crines huic protinus udos
Nycticorax unco arripuit, ceu lutra fuisset,
Ac pice detraxit (Cunctorum nomina noram;
Quippe haec audivi quum delecti ante fuerunt,
340Ac mentem adverti, quoties se deinde vocarunt.)
Huic age, clamabant alii, sic fortiter ungues
Insere, Manduce, ut penitus corium omne revellas.
Tunc ego: Praeceptor, dixi, fac scire, quis iste
Si potes, infelix, tam diros lapsus in hostes.
Illius accessit lateri, petiitque Magister,
Quisnam, ac unde domo. Cui talia reddidit ille.
Cantaber ipse fui: mater, quae ex patre creavit,
Tam male morato, ut sese ac rem perdidit omnem,
Servitio addixit. Thebaldi regis in aula
350Dehinc famulus, fraudes sum nectere subdolus orsus
Ac versare dolos; quare hoc nunc plector in aestu.
Tales edentem voces, furibundus Alastor,
Qui geminos dentes, apri de more, ferebat,
Perculit hunc uno, et quantum proscindere posset,
Persentire dedit. Nimium mus ille malignis
Felibus inciderat! Tum Pogonulus utrisque
Amplexus bracchiis: socii, hinc absistite, dixit,
Solus ego infigam. Versus mox ille Magistro:
Siqua tibi noscenda manent, inquire, priusquam
360Dilanietur, ait. Dixit tum proinde Magister:
Incipe de reliquis ergo mihi pandere quicquam:
Scisne, an sub pice quis lateat de gente Latina?
Reddidit is contra: modo sum digressus ab uno,
Non procul ex illis vitam qui duxerat oris:
Oh ibi mansissem! non uncum unguesque timerem.
Quae mora? clamavit Clazon; atque ilicet unco
Illi corripuit bracchium, avulsitque lacertum.
Vult etiam Algion immittere cruribus uncum;
At circum est torvo intuitus dux agminis ore.
370Quum paulum rediit inde quies, tunc ocius illi,
Qui sua spectabat queribundus vulnera, Vates,
Quis foret is, petiit. Frater Gomita, reponit, [12]
Ille ex Gallura, quo non praestantior alter
Est usquam versare dolos; qui Principis hostes
Detentos, auro victus, velut ipse fatetur,
Dimisit laetos; et cetera munia fungens,
Insignis fraudator erat. Prope Zanchius astat [13]
Ex Logoduro, ac de Sardis persaepe loquuntur.
Plura edam; sed, me miserum! ut stridentibus ille
380Dentibus infrendit! vereor, ne me impetat unco.
At Titanem, oculis torvum atque ferire paratum,
Dux turmae increpitans: huc siste, avis improba, dixit.
Securus tunc ille metūs: si forte videre
Atque audire juvat, qui vitam egere per oras
Inquit, et Eridani atque Arni, huc accedere faxim:
Daemones at cessent, ne quid vereantur ab illis
Ultricis poenae; atque hōc ipse in litore sīdens,
Septem pro me uno arcessam, quum sibila mittam,
Ut mos est noster, quum quis de gurgite prodit.
390Extulit os, quassansque caput, quum verba Cerastes
Audiit: oh, dixit, genus admirabile fraudis,
Quod sibi hĭc invenit, piceo ut se gurgite condat!
Ille, dolis dives; vere sum callidus, inquit,
Qui sociis pejora paro. Non turbidus Harpax
Tum se continuit, sociis haud consona censens:
Eja age: non ego te pedibus, si elabere, dixit,
Insequar, at rapide pandam pice desuper alas.
Margine distemus: nos a te dividat ora,
Ut videam, num prae nobis potes omnibus unus.
400Audi, lector amice, novi spectacula ludi.
Vertit in adversam quisquis tum lumina ripam,
Ille prior, qui hoc abnuerat. Tum, tempore capto,
Cantaber extemplo impegit vestigia terrae,
Insiluitque pici, promissaque vana reliquit.
Omnes invasit dolor, at magis omnibus illum,
Effugii qui causa fuit; quare alite cursu,
Jam jam te arripio, inclamans, est pone secutus;
At nil profecit: timor exstitit ocior alis.
Ille picem subit, atque alter tum, pectore verso,
410Sursum se erexit volitans. Sic aethere ab alto
Quum sibi vidit anas raptorem incumbere milvum,
Protinus aufugiens, liquidis se territus undis
Abdit; et is fractus redit indignatus in auras.
Ob fraudem iratus, gaudensque quod ille refugit,
Ut pugnam Harpaxi incuteret, vix Cantaber atram
Insiluit foveam, Titan procurrit in illum,
Injecitque ungues: haud segnior obstitit alter;
Ac simul impliciti piceo sunt gurgite lapsi.
Aestus dissolvit nexos; sed surgere ab amne
420Nequaquam poterant; tam pix infecerat alas!
Quattuor adversam tum Pogonulus in oram,
Multa dolens, propere misit; qui jussa profecti
Ad loca, demersis hinc illinc protinus uncos
Protulerunt, quos jam fervens decoxerat umor.
Talibus haerentes tricis nos linquimus illos.
(Infernorum XXIII)
[recensere] 426Solique ac taciti gradimur, prius alter, et alter
Deinde sequens, velut est Fratres mos ire Minores.
Inspectam ob ripam, Aesopi mihi fabula menti
Occurrit, qua est de rana ac mure ille locutus:
430Omnia namque pares; nec sic est gutta profecto
Assimilis guttae, inspicitur si mente sagaci
Principium et finis: tam congruit utraque ad unguem!
Utque alius solet ex alio prorumpere sensus,
Alter sic illo est ortus, valdeque priorem
Auxit deinde metum. Mecum sub pectore fabar:
Pro nobis adeo hos damnum et ludibria tangunt,
Ut valde, reor, indoleant: accensus ab ira
Si malus est animus, nos acrius aggredientur
Quam canis incumbens lepori. Mihi cuncta rigebant
440Jam nunc membra metu; ac vertebam lumina retro.
Praeceptor, dixi, nisi me et te abscondere curas,
Daemonas huc timeo: nos ecce sequentur euntes;
Sic mente hos video, ut sonitus mihi verberet aures.
Si speculum ipse forem, rettulit, non extima imago,
Sic mihi se tua praeberet, velut intima praebet:
Par mihi consilium, pariles sunt pectore curae;
Mens adeo est eadem; ut duplex confletur in unam.
Si dextra est talis ripa, ut descendere detur
Subjectam in vallem, certe vitabimus illos.
450Vix ea finierat, tensis quum protinus alis
Non procul irruere aspexi, ut comprendere vellent.
Me cito corripuit Vates, ut sedula mater
Ad primum evigilat murmur; flammasque propinquas
Aspiciens, natum rapit, ac nihil inde moratur,
Dum solum indusium capiet, plus prolis amore
Quam comprensa sui. Per scrupea saxa supinum
Se jecit ripae, qua clauditur altera valles.
Non ita apud palas velociter unda canali
Volvitur, impulsura rotam, lapidemque molarem;
460Per ripam velut ille ruit, me pectore gestans,
Non comitis more at nati. Vix illius imum
Attigerunt plantae, summi quum margine collis
Nos super astiterunt; sed nil fuit inde timendum:
Nam Deus omnipotens, a quo custodia quintae
Commissa his foveae, nunquam hac discedere jussit.
Hīc gentem invenimus pictam; quae passibus ibat
Lentis, effundens lacrimas, ac fracta labore;
Pallia gestabant, atque ora obtecta cucullis,
Qualia coenobiis Rhenana Colonia texit.
470Illita sunt foris auro, oculosque nĭtore lacessunt,
Intus tam plumbo gravia, ut non sequius essent
Ac păleae, quae jam imponi, Friderice, jubebas.
Oh vestis pondus, quod nulla levaverit aetas!
Vertimur ad laevam, ac turbam comitamur euntem,
Fletibus intenti; sed gens tam segniter ibat
Pressa onere, ut comites nobis, gradientibus unā,
Quisque gradus mutare daret. Quare: inspice, dixi
Ipse Duci, si quem factis aut nomine noscam;
Ac circum converte oculos. Tunc ilicet unus
480Post nos, qui Tusco audivit sermone loquentem:
O cohibete pedem, quicunque per aëra taetrum
Curritis; a me fortassis, quod poscis, habebis.
Dixit. Conversus Vates me sistere jussit,
Atque pari dehinc ire gradu. Vestigia pressi,
Atque duos vidi, quorum se jungere mecum
Ex vultu parebat amor; sed pondus et arctum
Impediebat iter. Postquam venere propinqui,
Ac nostro astiterunt lateri, me lumine torvo
Sunt valde intuiti, presso nihil ore loquentes;
490Mox, inter sese versi, dixere vicissim:
Gutturis ad motum, vitam hic agitare videtur;
Sin autem vita careant, quae gratia reddit
Ponderis immunes? Mihi sunt dein talia fati:
O qui nunc vallem, quo gens dat hypocrita poenas,
Tusce, venis, qui sis ne dedignare fateri.
Sum natus, refero, membrisque ac viribus auctus
Urbe illa in magna, pulcher quam interfluit Arnus:
Membra gero, quae semper gessi: at dicite quaeso
Vos qua gente sati, quo dicti nomine, tantus
500Queis, velut aspicio, rigat ora miserrima luctus?
Quae vos poena premit, tanto fulgore relucens?
Sic aurata gravant nos pallia, reddidit unus,
Non secus ac nimio strident cum pondere lances.
Gaudentes fuimus fratres, et Felsina nobis
Est patria: hic Lotharingus nomine et ipse vocatus
Sum Catalanus: tua nos, solam utpote agentes
Privatim vitam, urbs olim delegit utrosque
Rectores, ut pax animis discordibus esset;
At quales fuimus, Guardingi semita monstrat. [14]
510Vestra mala, o fratres, coepi; at non amplius inqui;
Quippe, sŏlo infixus trinis hastilibus, unus
Occurrit confestim oculis. Se corpore toto
Is tunc distorsit, simul ac me assistere vidit,
Multaque sufflavit mittens suspiria barbam.
Hoc Catalanus cernens, mihi talia dixit:
Quem terrae tu haerere vides, hic suaserat olim
Abramidis opus esse unum demittere leto
Pro populo: hīc transversum, ac nudo corpore, oportet
Calcari pedibus, pondusque audire meantum.
520Dat poenas simul Anna pares, atque illius omnes
Concilii, quod Judaeis mala plurima duxit.
Obstupuit Vates tam vile asprumque ferentem
Supplicium. Hinc versus Fratri: ne ostendere, dixit
Vos gravet, ad dextram numquid sit euntibus ullus
Forte aditus, per quem nos hinc exire queamus,
Quin opus hunc fuerit Lemures arcessere ad usum.
Felsineus contra: plusquam tu rere propinquus
Est scopulus, dixit, valles qui transigit omnes
Circuitu a magno incipiens, hac scilicet una [15]
530Excepta, in qua est abruptus: se tollit ab imo
Paulatim fundo, ac sursum in declive ruina
Ascendit: gressum vos hac inferre potestis.
Ore parum flexo Vates tum substitit: ergo,
Mox ait, haud verum, qui sontes arripit unco,
Nos monuit. Quum vitam agerem, ac me Felsina haberet,
Audivi, tunc inquit Frater, Daemona multis
Esse quidem instructum vitiis, super omnia fraudum
Artificem. Paulum vultu turbatus ab ira
Incessit Vates, ac magnis passibus ivit.
540Nec minus ipse citum, vestigia cara secutus,
Antetuli gressum, atque oneratos inde reliqui.
(Infernorum XXIV)
[recensere] 542Prima in parte anni, quum Solis Aquarius aestum
Temperat, et, crescente die, nox contrahit horas;
Quumque, nivi similis, circumtegit arva pruina;
Quae subito liquefacta perit, rerum indigus, exit
Mane domo agricola; ac, cernens albescere campos,
Percutit ipse femur; maestusque in tecta revertens,
Ingemit, et quid agat nescit: mox deinde novatam
Aspiciens mundi faciem, spem laetus amicam
550Instaurat, gaudensque greges ad pascua ducit.
Sic ego pertimui, turbata fronte Magistrum
Ut vidi; sed prompta mălo medicamina sollers
Ille tulit. Quum ruptum etenim pervenimus arcum,
Se mihi convertit, quali sub monte benignus
Affuerat vultu; ac, postquam advertitque ruinam
Ac rem perpendit, confestim bracchia pandit
Ac me corripuit. Veluti qui intendit agendo,
Ante putat, quam deinde gerat; sic fragmen in unum
Me tunc ille levans, animum intendebat ad alterum:
560Arripe mox illud, dicens, sed prospice primum
Num te sustineat. Non hīc vir tendere posset
Plumbea veste gravis; nos quippe, is perlevis, atque
Ipse manu impulsus, vix has perrepere cautes
Quivimus. Ac, nisi in hac margo depressior esset,
Quam sit parte alia, quidnam de Vate fuisset
Nescio; at ego infractus non culmen adissem:
Sed, quoniam denis haec didita vallibus area
In puteum pendet, sic altera surgit, et ora
Altera descendit. Tandem, quo se ultima scindit
570Petra, cacumen venimus: atque adeo mihi creber
Quum sursum evasi, quatiebat anhelitus artus,
Progredi ut ulterius nequii, et tellure resedi.
Te non esse decet, dixit tum Ductor, inertem:
Qui sedet in pluma, vel sub lodice recumbit,
Haud famam acquirit; sine qua qui duxerit aevum,
In terris, sic deinde sui vestigia linquit,
Spuma velut lymphis, ac vanus in aëre fumus.
Segnes rumpe mores: animo pervince labores,
Omnia qui vincit, nisi se cum corpore frangat;
580Longior hinc via jam superest: haud sedibus istis
Est satis eduxisse pedes: si intellegis, inde
Fac tibi proficias. Verbis impulsus ab hisce,
Tunc ego surrexi, indutum me viribus illis,
Quae mihi non aderant, simulans; dixique Magistro:
Perge agesis, invade viam; sum fortis et audax.
Per scopulum, qui valde arctus scrupeusque magisque
Quam prior altus erat, ferimur, qua semita ducit.
Ipse loquens ibam, ne debilis esse viderer:
Quare alta ex fovea vox exit, et impulit aures,
590Haud per verba loquens. Quamvis in culmine summo
Arcus ipse forem, per quem altera vallis aditur,
Nescio quid dixit; sed vox est visa furentis.
Lumina deorsum intendens, haud attingere fundum
Ob tenebras poteram; unde: alium te defer in aggerem,
Optime dux, inqui: illinc descendamus in imum;
Quippe hīc, ut vocem audio, nec deprendere verba
Evaleo, sic et video, ac nil noscere possum.
Non aliud tibi responsum, tum rettulit ille,
Quam factum, reddam: justis pārēre silenter
600Quippe decet precibus. Pontem descendimus ergo
In caput, octavam quo attingit septima ripam;
Et mihi tum valles patuit. Diversa colubrûm
Hic erat horribilis turba, ac tanta, ut mihi sanguis
Nunc quoque frigescat. Ne se amplius Africa jactet,
Si jaculos parit, amphisbaenas, atque chelydros
Cenchresque ac părēās; non tot tamen illa creavit
Tamque malas pestes, Rubri trans litora Ponti
Aethiopumque plăgis. Gens capta pavore per illas
Nudaque currebat, quin sit sperare foramen
610Aut heliotropium. Colubri post terga ligabant
His utrasque manus; caudamque caputque serentes
Per renes, nexo stringebant pectora nodo.
Ecce uni, ad nostram ripam, sese intulit anguis;
Quaque umeris collum inseritur, ferus ore momordit.
Tam cito litterulam nunquam quis scripsit, ut ille
Est simul incensus, flammisque exarsit, abitque
In cinerem, terrae lapsus; mox sponte suapte,
Ut terrae cecidit, subito collectus in unum
Est cinis, atque hominem rursus formavit eundem.
620Sic moritur phoenix, atque inde renascitur idem,
Postquam, ut fama sonat, quingentos egerit annos;
Non is, dum vivit, segetes aut gramina pascit,
At turis lacrimas et amomum; extremaque odoris
Ex nardi et myrrhae struit incunabula ramis.
Utque vir in terram, vi morbi aut Daemonis ictu
Impulsus, cadit ille quidem, sed quomodo nescit;
Postquam autem erigitur, confestim lumina circum
Vertit; et ingenti, quem pertulit ante, dolore
Territus, ex imo suspiria pectore ducit:
630Haud secus, ut sese erexit, corpusque recepit,
Is peccator erat. Proh quam divina severis
Justitia hos poenis torquet! Dux inde rogavit
Quis foret. Etruscis nuper sum, dixit, ab oris
Lapsus in hanc foveam: placuit mihi more ferarum,
Ut mulo (nam talis eram) non ducere vitam
More hominum: nomen mihi Vannus Fuccius haeret
Bestia: condignas dedit urbs Pistoria cunas.
Tunc dixi ipse Duci: ne nos jam deserat, ora,
Sed referat, quali luat hic pro crimine poenas;
640Quippe hunc jam novi scelerumque ac caedis amantem.
Audiit is vocem; fassusque audisse, loquenti
Vultumque atque animum mihi vertit, et ora pudore
Inspersit tristi; mox inquit: saevius angor
Nunc mihi cor torquet, quod me deprenderis istis
In miseris rebus, quam quum sum caede peremptus.
Abdere, quod poscis, nequeo; tam mersus in imo
Hic plector, quod sum patrii sacraria templi
Dispoliare ausus; falsoque hinc criminis auctor
Creditus est alter. Sed ne tibi gaudia visus
650Iste ferat, si tartareis te ex sedibus effers,
Haec scito, monitusque meos sub pectore serva.
Disjectos primum cernet Pistoria Nigros,
Gentes atque modos Florentia deinde novabit;
Mars trahit obscurum Macrae de valle vaporem, [16]
Turbinibus fetum; qui tempestate sonanti
Picenum in campum ruet, ac pugna aspera surget,
Quae subito solvet nebulam, et sua vulnera cuncti
Accipient Albi. Ut doleas tibi talia dixi.
(Infernorum XXV)
[recensere] 659XXV. Sic fatus, digitis inserto pollice, utrasque
660Extulit ille manus; atque haec, Deus, accipe, dixit,
Quae tibi devoveo. Ex illo mihi tempore amicos
Serpentes habui; quippe unus protinus illi
Fortiter evinxit collum, quasi dicere visus:
Te fari ulterius nolo. Alter bracchia cinxit,
Atque ita se ante intorsit, ut illa movere nequiret,
Cur non in cinerem statuis, Pistoria, verti,
Ne sis ulterius, quando tua facta parentum
Nequitiam exsuperant? Sic audax atque superba,
Nulla Deum contra infernos mihi visa per orbes
670Umbra fuit; nec qui Thebes est prorutus arce.
Ille hinc effugit, verbum quin adderet ullum.
Tunc ego Centaurum vidi adventare furentem:
Oh ubinam, clamantem, ubinam nequissimus ille?
Non tot sunt angues Tusci prope marmoris oram,
Quot tergo illi haerebant, humanam usque figuram:
Inque umeris draco, protensis post occiput alis,
Horridus instabat, quicunque sit obvius, urens.
Hic Cacus, mihi Ductor ait, qui saepe recessu
Montis Aventini maculavit sanguine terram:
680Fratribus abjunctus graditur, quod fraude doloque
Praeteriens pecus arripuit; quare improba facta
Illius attigerunt finem sub vindice clava
Amphitryoniadae; qui centum fortiter istus
Impegit monstro, quin denos senserit ille.
Talia dum Doctor fatur, Centaurus abivit;
Ac triplices, nobis non advertentibus, Umbrae [17]
Sub nos astiterunt: qui estis? qua ex gente? rogarunt.
Sermone abrupto, nos his convertimus ora.
Hos ego non novi; sed enim, velut accidit, unus
690Edidit alterius nomen: qua parte Cianfa [18]
Substitit? inclamans. Tunc ipse, ut mente Magister
Afforet intenta, digitum prope labra locavi.
Haud equidem mirer, lector, si forte moreris
Credere, quae sum dicturus, quum scilicet ipse,
Ipse quidem, qui sum intuitus, vix talia credo.
His oculos defixus eram, quum protinus unum
Bis ternis pedibus serpens invasit, et arcte
Illi haesit. Posuit medias ad viscera plantas,
Bracchia devinxit primis, ambasque petivit
700Morsibus inde genas; posticas denique fixit
In femora; et caudam, insinuans hŏc inter utrumque,
Sursum per renes retrahens, post terga tetendit.
Nunquam sese hederae sic implicuere tenaces
Arboreis truncis, aliena ut membra suismet
Is ferus implicuit: mollis quasi cera fuissent,
Deinde coiverunt, commiscueruntque colorem
Usque adeo, ut quae jam fuerant, non amplius essent.
Ut, quum supposito succenditur igne, papyrus
Subrufum induitur, leviter combusta, colorem,
710Quae nondum candore caret, nondumque nigrescit.
Spectabant alii duo: proh! te quomodo mutas,
Angele! clamabant: non es jam forma duorum,
Forma nec unius. Caput ut concreverat unum
Ex geminis, unā in facie mihi visa figura
Est duplex, ubi erant ambo. Duo bracchia fiunt
Tractibus ex quattuor [19]: venter, pectusque, pedesque
Et crura, effigiem accipiunt, nullum ante per aevum
Inspectam: omnis erat deleta hic pristina forma:
Atque duo et nemo tristis parebat imago:
720Talis per campum vestigia lenta movebat.
Ut solet ardenti viridis sub sole lacertus
In saepem ex alia transcurrere, fulguris instar,
Sic, niger ut piper, adversus veniebat utrosque
Deinde alios serpens; et, qua nutrimen in alvo
Fetus primum haurit, partem uni dente momordit
Letifero, coramque viro est tellure relapsus.
Inspicit hunc fixus, nullam dans ore loquelam;
Oscitat insistens pedibus, ceu frigida febris
Occupet, aut somnus. Serpens atque ille vicissim
730Spectabant sese; alterque ex vulnere, et alter
Fumum ore efflabant, ac fumus utrinque coibat.
Nassidii cladem miseri, miserique Sabelli
Lucanus sileat; dictisque his applicet aures.
Obticeat Cadmi casum, casumque Arethusae
Ovidius: si hanc in fontem, hunc mutavit in anguem.
Non equidem invideo: duplex natura, sub ipsum
Ambarum aspectum, nunquam mutatur ab illo
Sic ut materiam mutaverit utraque forma.
Hi sibi mox ita respondere, ut diffidit anguis
740In geminas caudam, ac duo vir vestigia junxit:
Sic crura et femora haeserunt, ut nulla pateret
Junctura; atque sibi sumebat cauda figuram
Quam viri omittebant plantae: se dura colubri
Mollivit cutis, atque viri est facta aspera tactu.
Ipse per axillas traduci bracchia vidi
Interius, colubrumque pedes protendere, quantum
Sese ea contraherent. Posticae denique plantae,
Insimul intortae, membrum genitale crearunt,
Ac miser ille suum partes divisit in ambas:
750Dumque novum fumus dat sumere utrique colorem,
Atque, pilos huic inducens, his exuit illum,
Alter procubuit terrae, sese extulit alter,
Impia non autem detorquens lumina, quorum
Sub diro intuitu mutabat quisque figuram.
Qui tunc rectus erat, rictum intra tempora traxit,
Atque ob materiam nimiam quae venerat intro:
Prodivere genis utrinque ex lēvibus aures;
Quod non introrsum subit exteriusque remansit,
Inde labra ac nares, quantum, tumuere, decebat:
760Quique jacebat humi, rictum protendit, et aures
Contraxit, quo more solet sua cornua limax.
Diffidit hic linguam, conjunxit et ille bisulcam;
Ac simul evolvi fumus cessavit utrinque.
Qui fera factus erat, per vallem sibila mittens
Continuo aufugit: fugientem pone secutus
Non minus est alter, sputos ac verba profundens.
Deinde novum obvertit tergum, dixitque recedens:
Nunc volo per vallem currat reptetque Buosus,
Ac, velut ipse, sŏlum sinuoso corpore verrat.
770Sic mutare ac transmutare est septima vallis [20]
Visa mihi. Novitas me excuset, siquid aberrent
Carmina, nec liquido fluxit modulamine cantus.
Quamvis attonitos oculos, visuque subactam
Gessissem mentem, non tam hi fūgēre latentes,
Ne mihi compertus Sciancatus Puccius esset,
Qui, tribus ex sociis primum venientibus, unus
Haud mutatus erat: dedit alter flere Gavillam. [21]
(Infernorum XXVI)
[recensere] 778Concipe laetitiam; magna es, Florentia, valde:
Per mare, per terram, atque Erebum tua fama vagatur:
780Quinque tui cives mihi sunt in vallibus Orci
Inter latrones visi: quare ipse pudore
Inspergor, nec tu multo insigniris honore.
At, si mane novo portendunt somnia verum,
Non longum hinc aberit, quum te mox talia tangent,
Quae tibi, item Pratum, velut et gens quaelibet optat;
Ac, si nunc essent, non immatura putarem.
Oh, quando illa dies ventura est, protinus assit;
Namque magis tristor, quo segnior illa moratur.
Digredimur: per quas descenderat, inde Magister
790Ascendit cautes; et me secum ipse retraxit;
Sic quidem, ut absque manu nil pes procedere posset.
Oh quantum dolui, ac memori nunc mente revolvens
Indoleo, quae tunc tormenta asperrima vidi!
Atque animum, plusquam soleo, compescere nītor,
Virtutis ne forte viam transcurrat aberrans,
Neve bonum, quod stella dedit vel Numen amicum,
Ipse mihi invideam. Velut, alto in colle recumbens,
Quum minus os nobis celat, qui illuminat orbem,
Tempore quo proditque culex et musca recedit,
800Per latos, quos forte arat ac vindemiat, agros,
Aspicit ardentes lampyridas ire colonus;
Tot flammis late valles octava micabat,
Prout vidi, simul ac potui discernere fundum.
Ut vates, qui se est ultus silvestribus ursis,
Thesbitae currum aspexit, quum sursus ad auras
Cornipedes saliere leves; oculisque secutus,
Non aliud poterat, nisi tantum cernere flammam
Surgentem, ut nubes attollitur incita vento:
Talis per foveam quaevis se flamma movebat,
810Nullaque monstrabat sontes, quos quaeque recondit.
Has ego sic summo spectabam ex culmine pontis,
Ut nisi me cautes confestim arrepta teneret,
In foveam praeceps, nullo impellente, ruissem.
Dux, ita me fixum cernens: est spiritus, inquit,
Omnis in igne suo: sese, quo incenditur, abdit.
Majorem tua, respondi, mihi verba, Magister,
Induxere fidem; verum id jam mente putavi;
Ac petere optabam, quisnam se abscondit in igne,
Ex quo flamma biceps sursum consurgit ad auras
820Oedipododiadum qualem rogus edidit olim?
Sunt hic Tydides, respondit, et acer Ulysses,
Vindictae atque irae pariter proclivis uterque.
Hac et equi fraus, Romulidum qui janua genti
Jam fuit; hac et Palladium sub vindice flamma,
Ex arce ablatum, luitur, viduoque relicta
Deidamia toro, abductum quae flevit Achillem.
Si licet in mediis hos farier ignibus, inqui
Tunc ego Ductori, te valde obtestor et oro,
Hīc ducam patiare moram, dum flamma bicornis
830Hīc sese ferat: ipse vides, quod versus eandem
Eloquii me inclinat amor. Tunc ille vicissim:
Non inhonesta rogas, rettulit, nec proinde negabo:
At tu fac sileas; sine me tantummodo fari:
Quae vis, cuncta scio: non his tua forsitan orsa
Grata forent; Grajorum etenim de gente fuerunt.
Dixit; et, ut nobis tulit hinc se flamma propinquam,
Ac visum est illi tempusque locusque loquendi:
O vos, quos unus, dixit, duo continet ignis,
Si quid de vobis merui multumve parumve
840Carmina quum scripsi totum vulgata per orbem,
Sistite; neve unus vestrum narrare recuset,
Quomodo, in aeternum periens, est morte peremptus.
Major tum flammae cuspis, velut incita vento,
Edere et incepit murmur, seseque movere;
Mox huc atque illuc, linguae de more loquentis,
Concutiens apicem, vocem prorupit, et inquit:
Postquam deserui Circem, quae longius anno
Me prope Cajetam tenuit, cui nomina nondum
Fecerat Aeneas, cari non cura parentis,
850Non nati pietas, nec conjugis ardor amatae,
Quae tot post annos tandem exhilaranda fuisset,
Detinuit, cupidum mundi me ferre per oras,
Unde hominum vitia ac virtutes noscere possem.
Paucis cum sociis, qui me sunt corde secuti
Impavido, atque una cum nave ingressus in altum,
Europae Libyesque latus, (Morrochium ad urbem
Usque atque Hispanas terras), Sardoaque vidi
Litora, et hōc quaeque abluitur circum insula ponto.
Fessi aevoque graves, fauces devenimus arctas
860Oceani, quibus Alcides jam signa locavit,
Tendere ne ulterius quisquam ex mortalibus ausit.
Hispalin ad dextram liqui, atque recesserat ante
Ad laevam Saepta. O socii, qui, mille periclis
Fortiter elapsi, occiduas venistis ad oras,
Dixi, ne breviter sensus dum luce fruuntur,
Vos pigeat Solemque sequi atque invisere terras,
Gentibus expertes: semen cognoscite vestrum:
Non vitam ignavam, brutorum more, creati
Ducere vos estis, sed res ediscere multas,
870Virtutemque sequi. Paucis his vocibus arsit
Sic animus sociis, ut mox retinere nequissem.
Haud mora: ad Eoas puppim convertimus oras,
Atque iter ingredimur stulti, laevam usque petentes.
Cuncta poli alterius jam sidera nocte videbam;
Atque ita demissus, nil ut distaret ab undis,
Noster erat. Jam quinque vices se lumine Luna
Induerat, totque exuerat, postquam aequŏr in istud
Impuleram navim, quum mons nigrescere longe
Ob spatium est visus, quo non sublimior alter.
880Laetitia exsiluere animi: sed gaudia luctus
Confestim excepit: quippe ex tellure retecta
Surrexit nimbus, vasto qui turbine navis
Perculit anterius latus, ac ter gurgite torsit:
Erexit quarto puppim, proramque subegit;
Utque Alii placuit, nos supra clauditur aequŏr.
Notae
[recensere]- ↑ Bonifatius VIII, antea Benedictus ex Anagnia, vir magni animi ac mentis, ambitionis autem insimulatus, quam propter, non semper bonis artibus usus fuerit.
- ↑ Nicolaus III ex nobilissima Ursinorum Romana gente, cujus stemma est Ursa.
- ↑ Clemens V, Vasconiae natus, ad pontificalem sedem evectus ope Philippi cognomine pulchri, regis Galliae; cujus sollicitationibus morem gerens, sedem apostolicam in Avenionem transtulit.
- ↑ Nicolaus III Carolum ex Andegavia, Siciliae regem, dignitate Senatoris Romani et vicariatu imperii privavit.
- ↑ Septem capita, id est septem Sacramenta. Decem cornua, nempe decem praecepta. Marito, Pontifici.
- ↑ Aruntem, celebrem ariolum, de quo Lucanus: Aruns incoluit desertae moenia Lunae.
- ↑ Fraus fuit suasio ut Casalodius expelleret urbe nobilium partem sibi adversantium; quo facto, Pinamons sibi partem aliam addixit, et ipsum Casalodium ejusque asseclas ex urbe migrare coëgit.
- ↑ Michaël Scottus, magnus necromantiae magister, teste Boccaccio, ex Scotia; Guidus Bonattus ex Foro Livii, scriptor libri de astrologia, quem Daniellus vidisse asserit. Asdens, sutor Parmensis.
- ↑ Sancta Zita, pro urbe Sena, cujus erat patrona. Sanctam pro urbe nominat Daemon, in majorem religionis et damnati contemptum. Malebranche commune nomen omnium Daemonum pontes custodientium.
- ↑ Bonturus Bonturi ex Datorum familia. Ironice, quia Bonturus prae omnibus erat fraudator.
- ↑ Damnatum irridet qui, quum curvus ex pice emergeret, videbatur imaginem Sanctae Zitae adorare.
- ↑ Frater Gomita erat ex Sardinia. Hanc tunc habebant Pisani, in quattuor judicatus divisam; Logodurum, Calarim, Galluram, et Alboream.
- ↑ Vide Notam 36 in Lib. IV.
- ↑ Guardingus, via Florentiae, ubi erant domus principum Ghibellorum, a Guelfis incensae, quarum ruinae Dantis tempore adhuc supererant.
- ↑ Pontes omnes hujusce vallis diruti sunt; terraemotus enim tempore mortis Christi hanc magis quam reliquas concussit, propter Pharisaeorum hypocrisim.
- ↑ Praedicit Alborum cladem, quam illis illaturus erat Marcellus ex Marchionibus Malaspina in Valle Macrae dominantibus, in campo Piceno, non multum a Pistoria procul; quae clades causa fuit, ut non modo illa factio ex urbe pelleretur, sed et Dantes in exilium iret.
- ↑ Angelus Brunelleschius, Buosus ex Abbatibus, et Puccius Sciancatus.
- ↑ Cianfa, qui, nemine advertente, retro manserat, in serpentem mutatus, Brunelleschium aggreditur, eique insinuat et coalescit.
- ↑ Tractibus ex quattuor (Dantes quattro liste) id est, ex duobus hominis bracchiis, et duobus serpentis pedibus.
- ↑ Mutare et transmutare, id est efficere ut quis alienam sibi formam indueret, suamque in alium transmitterat; aut ex duobus formis tertium quid confieret ab una et altera diversum.
- ↑ Franciscus Guercius Cavalcans, interfectus in Gaville, ob cujus interfectionem incolae illius oppidi valde vexati sunt.
Liber IV
[recensere](Infernorum XXVII)
[recensere] 1Vertice jam recto, nec plus dictura, quiebat
Flamma; viamque sequens, venia cum Vatis, abibat:
Altera quum subiens, oculos sibi vertere fecit
Confusum ob quendam sonitum, qui exibat ab illa.
Bos veluti Siculus, qui primum, id jure merentis,
Mugiit artificis questu, sic aegra ciebat
Inclusi lamenta viri, ut, quanquam aereus esset,
Ipse videbatur diros sentire dolores:
Haud aliter flammae, ex apice atque foramine nulla
10His via quum foret, in murmur se tristia verba
Vertebant, quod more suo dat stridulus ignis.
Ast ubi per culmen vox callem invenit, et illi
Impressit motūs, dederat quos lingua loquentis,
O qui nuper es Insubro sermone locutus,
Vade age nunc, ajens, non te ultra dicere quaero
Incepit, serus quamvis huc forsitan assum,
Ne te taedeat hic paulum consistere mecum,
Ac fari: non me, ut tu cernis, taedet, et ardeo.
Si mundum in caecum Latiis ex dulcibus oris,
20Unde meum scelus omne fero, es novus incola lapsus,
Dic, rogo, an Aemiliae sit pax bellumne per urbes.
Inter enim Urbinum atque jugum, ex quo Tibridis undae
Defluere incipiunt, ego sum jam montibus ortus.
Ipse aderam, fixisque oculis ac vertice prono
In foveam ex ponte aspiciens, quum protinus inquit
Dux mihi, contingens latus: huic responsa roganti
Nunc tu redde loquens; quippe est de gente Latina.
Tunc ego, qui fueram jam respondere paratus:
O Anima, incepi, ardenti quae absconderis igne,
30Aemilia haud unquam bello, quod corde tyranni
Intus alunt, caruit, nec nunc caret, at manifestum
Nullibi nunc saevit. Stat nunc, velut ante, Ravenna:
Polentae fovet hanc aquila; et te, Cervia, pennis
Nixa tegit. Tellus quae Gallica reppulit arma [1]
Ac caede implevit campos, subjecta leoni
Est viridi. Canis ex Verrucchio uterque, vetusque [2],
Atque novus, qui tam leto crudeliter olim
Montagnam dederunt, ubi jam suevere, terebrant.
Urbes, quas Lamon atque alluit amne Santernus,
40Caerulus infrenat campo leo parvus in albo, [3]
Saepius assuetus diversas sumere partes.
Cui Sapis lavat undā latus, montem utpote et inter [4]
Planitiem posita, est sic nunc subjecta tyrannis,
Libera nunc regnat. Qui sis nunc exsere quaeso;
Neve magis quam alius fuit, intractabilis esto,
Sic tibi sit terris, vincens oblivia, nomen.
Murmur more suo postquam paulum edidit ignis,
Has flavit, moto huc atque illuc vertice, voces:
Si responsa viro, terras qui deinde rediret,
50Reddere nunc rerer, flamma haec immota sileret:
At, quoniam nemo tenebris evasit ab hisce,
Si verum audivi, non hinc me infamia terret.
Armiger ipse fui; divi me Fratribus inde
Francisci addixi; crasso sic cannabe vinctum
Praeteritae delere putans me crimina vitae.
Ac certe rata spes fuerat, nisi maximus ille
Presbyterûm (quem dira premant) me involvere rursus
Impulerit culpis: nunc quare et quomodo disce.
Dum spirare dedi, mihi quos induxerat artūs
60Mater, me vulpis gessi, non more leonis;
Atque astus fraudesque omnes artesque dolosas
Sic didici, ut late exierit mea fama per orbem.
Quum vitae ad tempus veni, quo quisque rudentes
Colligere, ac mālo deberet ducere vela,
Quod placuit, mihi displicuit; sacroque Ministro,
Corde dolens, lacrimisque madens, sum crimina fassus.
Heu miser! hoc me juvisset; verum ille recentum
Rex Pharisaeorum, Lateranum propter, iniquum
Quum bellum gereret, non contra ex gente creatos
70Thracum aut Isăācidum, sed Christum ex gente colentum,
Quorum nemo Arabum mercator adiverat oras,
Nec Ptolemaiden sumptis devicerat armis;
Non summo officio, sacro nec ab ordine, in ipso
Est se detentus; non, in me, cingulo ab illo,
Reddere quod cinctos macriores ante solebat.
Ut Constantinus Soracte in monte petivit
Sylvestrum, ut lepram ablueret, sic iste magistrum
Me sibi delegit febrim sanare superbam.
Hic me consuluit: silui, nec sum orsa referre
80Ausus; visus enim tanquam ebrius edere verba.
At mihi mox dixit; cunctos depelle timores;
Jam nunc te absolvo: tu quo Praeneste potiri
Evaleam doceas: reserare et claudere caelum,
Ut scis, ipse queo: sunt binae ad talia claves,
Quas meus haud voluit sibimet decessor habere.
Vocibus his actus, pejus ratus ipse silere;
Quod mox admittam, quando me crimine solvis,
Te, dixi, praestare parum, et promittere multum
Victorem reddent. Postquam me vita reliquit,
90Ferre mihi Franciscus opem est conatus; at unus
Atrorum Cherubim; noli me laedere, dixit,
Nec tecum hunc ducas: veniendum est Tartara, et inter
Afflictas Animas: subeunda huic quippe dolosi
Poena est consilii, post quod crini illius haesi:
Quem non paenituit, nequaquam absolvere par est;
Paenituisse ac velle, sibi adversantur et obstant.
Hei mihi! quam dolui, quum me deprendit aduncis
Unguibus, increpitans: non me tu forte putabas
Tam Logicen doctum. Ad Minoem duxit; et ille,
100Bis quater ut cauda se incinxit, eamque momordit
Magna ira: involventem, ait, hĭc descendat ad ignem.
Propterea, velut ipse vides, me excepit Avernus;
Atque ita vestitus gradiens, angore peruror.
Haec ubi sic dixit, torquens agitansque cacumen,
Flamma dolens abît. Nos, Ductor et ipse, per altum
Tendimus ulterius scopulum, dum venimus arcum,
Altera quo tegitur valles, ubi poena fatigat
Qui sibi discidiis onus imposuere serendis.
(Infernorum XXVIII)
[recensere] 109Quis potis est verbis, etiam sermone soluto,
110Quanquam dicta iteret, plāgas fari atque cruorem,
Est mihi qui visus? Certe facundia nulla
Hoc hominis posset, propter mentem atque loquelam,
Tendere quae tantum nequeunt. Si tota coiret
Gens quoque, quae Daunos implevit sanguine campos
Ense Phrygum, ac longo hinc bello, quo plurimus olim,
Livius ut narrat verax, spolia incluta fecit
Anulus; atque simul, quam leto deinde Rubertus
Neustrius immisit [5]; cujusque inhumata Ceprani
Hactenus ossa patent, defecit ubi Apulus omnis; [6]
120Et Taleacoti trans arcem, ubi, viribus usus
Armorum nullis, vicit longaevus Alardus, [7]
Tot tantaeque acies transfixaque truncaque membra
Si simul ostendant, non horrida vulnera nonae
Aequarent foveae. Medio aut alio assere rupto,
Non sic dolium hiat, velut unum a pectore summo
Usque huc dissectum vidi, quo desinit alvus:
Inter crura viro pendebant exta; patebant
Et jecur et saccus, quo in stercus vertitur esca.
Dum fixis haererem oculis, lacerumque tuerer,
130Is me suspexit, pectusque reclusit, et inquit:
Aspice ut abscindor: Mahomettum conspice truncum.
Procedit, lacrimas fundens, et me anteit Ali, [8]
A mento ad cirrum sectus. Qui schismata, quique
Discidia in terris olim severunt, tenentur
Hic omnes, omnesque modis scinduntur eisdem.
Daemon adest retro, qui nos crudeliter ense
Dissecat; huc iterum revocans, iterumque recidens,
Quum gyrum explemus: sanantur vulnera quippe
Ante, sub illius quam nos ferat ora recursus.
240Tu vero quis es, in summo qui vertice pontis
Segnis ades, forsan poenas ut adire moreris,
Quae tibi confesso sunt propter crimina fixae.
Non hunc, Praeceptor rettulit, mors hactenus aura
Privavit vitae, poenā nec vindice crimen
Plectendum huc trudit; sed, res ut discat ab usu,
Aethere me cassum per cunctos Ditis oportet
Esse ducem gyros: certumque hoc crede, velut me
Certum est ista loqui. His verbis, plurima turba
Constitit in fovea; atque mihi, poenae immemor, haesit
150Fixa oculos: O fors superas rediture sub auras,
Dic age Dulcino Fratri [9], nisi sistere mecum
Hic propere ille velit, curet se providus ampla
Instruere annona; ne, si commercia tollat
Nix infusa jugis, victoria laeta Novarae
Sit cedenda duci, quae aliter non prona futura est.
Haec mihi verba, pedem postquam Maomettus, ut iret
Suspendit, dixit; quae vix est fatus, eundem
Pressit humi, atque abît. De turba saucius alter,
Qui visum attonitus steterat, tum prosilit: una
160Aure carens, sectum jugulum, naresque gerebat
Usque supercilium abscissas. Se protulit ille
Ante alios, omnique foris quod parte rubebat,
Effudit tales patefacto ex gutture voces.
O qui tartareas adis inculpabilis umbras,
Quem, nimium simili nisi fallor imagine, vidi
In Latiis terris, planum si dulce revisas,
Quod de Vercellis declive ad Marcabojum
Tendit, de Medicina ne obliviscere Petri: [10]
Alloquere ipse duos Fani ex melioribus urbis;
170Guidus et Angelulus discant (praescire futurum [11]
Hic nisi sit vanum) quod saxo utrique revincti,
Ex cumba, prope Crustumium, impii fraude tyranni
Projicientur aquis. Cypri Neptunus ab oris
Ad Baleare sŏlum, piratas atque carinas
Argolicas nunquam tantum scelus edere vidit.
Proditor ille ferox, uno qui lumine captus, [12]
Telluris potitur, quam, qui mihi proximus astat,
Nunquam vidisse optaret, mentitus amicum
Ducet ad alloquium, atque dabit non inde precandum
180Esse his, quum flarit ventus de monte Focara. [13]
Tunc ego: si in terras de te vis nuntia ferri,
Illius nomen, qui nollet Ariminum unquam
Vidisse, ostendas. Dextram tunc ille tetendit,
Cujusdam ad socii vultum, atque illi ora reclusit:
Hic est, inclamans, sed muta silentia servat:
Caesaris hic dubiam mentem, depulsus ab urbe,
Impulit in bellum, semper mala multa paratis
Ferre moras memorans. Proh! quam dejectus et excors
Est mihi tunc visus, dissecta in gutture lingua,
190Curio, qui tantum fuerat sermonibus audax!
Exin alter, erat manibus qui truncus utrisque,
Aëra per taetrum mutilas sic extulit ulnas,
Ut cruor inficeret vultum; ac reminiscere, dixit,
Praeterea Moschae, qui infectum reddere factum [14]
Nemo potest, heu inqui; Tuscae mala semina gentis
Quod fuit. Atque tui, adjeci, mors sanguinis unā.
Is, luctum accumulans luctu, tum tristis, et instar
Mente carentis, abît. Pontem super ipse moratus,
Rem inde aspexi, quam sine teste referre timerem,
200Ni me fidentem faceret, mens conscia veri,
Quae, plusquam lorica, virum, comes optima, munit.
Vidi egomet certe, ac videor nunc cernere, quendam
Cum reliquis sociis incedere, vertice truncum.
Crinibus apprensum, pendentis lampadis instar,
Gestabat caput ille manu, atque hoc lumina nobis
Tendebat fixa, eheu eheu flebile clamans.
Fax erat ipse sibi, geminusque ac unicus idem.
Quomodo id esse potest, is scit, qui talia condit.
Ut venit, rectusque ad pontis constitit imum,
210Cum capite erexit dextram, ut propiora loquentis
Nobis verba forent; tum sic est talibus orsus:
O qui, vivus adhuc, vita circumspicis orbos,
Aspice num sit poenă meā crudelior usquam:
Utque mei referas in terris nuntia, scito
Beltramum me esse a Bornio, qui prava Joanni [15]
Jam regi monumenta dedi. Natum ipse rebellem
In patrem feci: nec sic Ahithophel olim
Absalom in David stimulis vehementibus egit.
Quandoquidem sum partitus tam sanguine junctos,
220Principio abscissum, quod in isto corpore sistit,
Ipse caput fero: respondent sic crimina poenis.
(Infernorum XXIX)
[recensere] 222Tam gentes multae, diversaque vulnera, fletu
Tam mihi complerant oculos, ut flere manentes
Ulterius cuperent. Sed: quidnam conspicis? inquit
Tum mihi Virgilius: cur deorsum lumina, figis
In mutilam gentem? non hōc te more gerebas
In reliquis foveis: si sit numerare voluntas,
Bis dena atque duo se volvit milia valles.
Nobis Luna subest; nec multum temporis ergo
230Jam datur; et, quae non reris, sunt multa videnda.
Si cur inspicerem, respondi, adverteris, ultra
Sistere me paulum sineres. Dum talia farer,
Ille ibat; quem pone sequens, sum deinde locutus:
Carcere in hoc rebar, junctum mihi sanguine, quendam
Flere scelus, quod tam hic luitur. De pectore curam,
Rettulit, hanc abigas; animumque ad cetera verte.
Quo manet, is maneat: vidi hunc nam pontis ad imum
Tendentemque tibi digitum, graviterque minantem,
Ac Gerum audivi Del-Bello nomine dici:
240Sic te intentum animo truncus Beltramus habebat,
Ut non illuc aspiceres; quare ille recessit.
Dux bone, quod nemo ex eis, quos injuria tangit,
Illius interitum, rettuli, fuit hactenus ultus,
Is dolet; atque ideo, ut reor, haud me affatus, abivit:
Sed magis hoc propter pietatem obstringor in illum.
Sic fantes alterna, locus nos primus, eundo,
Post paulum excepit, quo, si plus luminis esset,
Altera de scopulo valles spectatur ad imum.
Quum foveam extremam attigimus, detentaque ibidem
250Improba gens oculis patuit, tam flebilis alte
Telaque tam cordi infigens pietatis acuta,
Increpuit sonus, ut clausi mihi protinus aures.
Si, quos curandis loca publica dedita morbis,
Quos habet et Claniae aestivo sub tempore Valles,
Quos et Sardinia, et Tusci maris ora, dolorum
Congeries foveā simul includatur in unā,
Illic talis erat; talisque exibat in auras
Taeter odor, qualis membris marcentibus exit.
Nos scopuli in longi extremam descendimus oram
260Ad laevam: clareque magis tum cernere fundum
Evalui, quo falsificos dat nescia falli
Justitia affligi poenis. Haud tristius olim,
Arbitror, Aeginae populum fuit undique morbo
Cernere correptum, quum sic vitio aëris omne
Enectum est animal (narrant quod carmine vates)
Ut de formicis fuerit gens deinde refecta;
Quam foret obscuram per vallem hic cernere sontes
Languere in cumulis variis. Super ille jacebat
Alterius dorso; super alter ventre supino;
270Alter per terram reptabat corpore prono.
Passibus ingredimur lentis, ac ore silentes,
Aures atque oculos intenti gentibus aegris,
Quae malefirma sŏlō sustollere membra nequibant.
Vidi autem tellure duos, sibi mutuo nīxos,
A capite ad talos scabie consĭdēre tectos,
Ut testam testae mos est apponere junctam,
Ut caleant, igni. Nequaquam servulus unquam,
Quem dominus maneat, vel qui vigilare recuset,
Tam celer exagitat strigilem, quantum unguibus artus
280Hi sibi scalpebant, rabida prurigine adacti,
Quae nullum solamen habet nullamque medelam.
Haud aliter scabiem radebant unguibus uncis,
Mugilis ac squamam corio, vel piscis alīus
Cui sit lata magis, culter divellit aënus.
O qui te laceras, digitisque ut forcipe saepe
Uteris, (aeternum tibi sic talem unguis ad usum
Sufficiat), Vates inquit tum versus ad unum:
Fare age, in his quisquam num sit de gente Latina.
Quos male mulctatos sic cernis, uterque Latinus,
290Flens unus rettulit, sumus: at, tu, talia quaerens;
Quisnam es? Cui Vates contra; sum, reddidit, unus,
Qui simul hoc vivo varios descendo per orbes,
Tartara ut huic pandam, quaeque hic tormenta feruntur.
Vix haec audierunt, se disjunxere, trementes;
Ac mihi cum reliquis, quorum vox attigit aures,
Verterunt sese. Mihi tunc Praeceptor adhaerens:
Quod cupis, his petito, dixit. Monitumque secutus,
Haec ego sum fatus: sic vestrum nulla vetustas
Deleat in terris nomen, multosque recursus
300Exsuperet Solis, qui estis, qua et gente creati,
Dicite; neve, quod obscenum valdeque molestum
Supplicium luitis, deterreat ista praefari.
Me terra Aretina tulit, tum reddidit unus;
Ex Sena Albertus flammis me fecit aduri.
Non huc me vero, pro quo combustus obivi,
Adduxit crimen. Possem, dixi ipse jocose,
Daedaleum in morem vacuas me ferre per auras
Remigio alarum: is fatuus, cupidusque volandi,
Scire modum hunc voluit: quod non ut Daedalus esset
310Proinde dedi, a quodam mitti me fecit in ignem,
Qui tanquam ipse suo prognatum sanguine habebat. [16]
Nescius at falli Minos me jecit in istam
Extremam, alchimiae damnatum crimine, vallem.
Quis tam animi vanus, quam Sena ex urbe creati?
Inqui ego Ductori, nec tam gens Gallica certe est.
Alter at inspersus scabie: Striccam excipe, dixit,
Qui modice impensas fecit, rebusque pepercit: [17]
Excipe Nicolaum, morem qui primus opimum
Fragrantis caryophylli jam adduxit in hortum,
320Quo bene radices egit: simul excipe coetum [18]
Caccia ubi ex Asciano rus silvasque profudit,
Judiciique sui Abbajatus pandit acumen.
Ut vero agnoscas, qui tam tua dicta secundat
Senenses contra, mihi sic tua lumina fige,
Ut faciem adversam videas; et me esse Capocchi
Deprendes Umbram, qui (nam me noscere debes)
Falsificas colui, Naturae simius, artes.
(Infernorum XXX)
[recensere] 328Quum Juno ob Semelen Thebas adversus (ut una
Plus vice monstravit) saevas exarsit in iras,
Usque Athamas adeo concepit mente furorem
330Conjuge ut inspecta, geminis quae utrosque gerebat
In bracchiis natos: tendamus retia, dixit
Inclamans, ut cum catulis capiam ipse leaenam,
Haec ajens, unum matre ex luctante, Learchum
Nomine, corripuit, saxoque illisit adactum:
Natum alium eripiens, mater se jecit in aequŏr.
Quumque Phrygum prostravit opes, adeoque potentem,
Ut rex cum regno fuerit deletus, iniqua
Sors gentem oppressit, Priami maestissima conjux,
Postquam est crudeli consumpta Polyxena leto,
340Exanimemque suum Polydorum in litore vidit,
In rabidam conversa canem dedit ore latratus:
Tam miserae immanis mentem detorserat angor!
At nunquam Trojae ac Thebes animalia dirae
Aut homines Furiae sunt sic invadere visae,
Ut geminas Umbras, nudas, morsuque petentes,
More suis, quum prodit hara, tum currere vidi:
Quarum una impetiit rabido sic dente Capocchium
Ad colli nodum, ut duram corradere terram
Ventre dedit. Mihi tunc, qui manserat atque tremebat,
350Aretinus ait: Schicchi hae est Umbra Joannis
Irrequieta, furens alias quae percutit Umbras.
Sic tibi, ego dixi, dentes non ingerat alter,
Qui sit, quam prius abscedat, ne dicere noli:
Myrrhae est Umbra vetus, rettulit, quae patris amore
Fas ultra exarsit: falsam, ut cum patre coiret,
Induit haec formam; falsam velut induit ille,
Hinc procul incedens, ut equam sibi posset habere
Eximiam, simulans Donatum fraude Buosum,
Ac testamentum mentito nomine condens.
360Haec dixit. Postquam duo praeteriere furentes,
Ad quos intentus fueram, tum lumina verti,
Sontes visurus reliquos. Testudinis instar
Edentis sonitum, cujusdam occurrit imago,
Ilia si subter, partes quod corpus in ambas
Dividit, eripias. Illum taeterrimus hydrops
Qui tantum male conversis umoribus artus
Reddit inaequates, ut non respondeat alvo
Exilis vultus, labiis reddebat hiantem,
Vir tanquam sitiens, febris quem tabida torquet,
370Deprimit inferius labium attollitque supernum.
O vos, qui poenae expertes (ac nescio causam)
Infera lustratis regna, huc attendite, dixit
Is nobis; cladem Adami spectate magistri.
Dum vitam exigerem, quas vellem, copia rerum
Multa fuit: nunc gutta ardenti deficit ori.
Collibus ex Clusinis qui volvuntur in Arnum,
Frigiduli ac molles assunt mihi jugiter amnes:
Nec frustra; nam me illorum magis urit imago,
Quam morbus, qui me ācerat. Trahit aspera poenae
380Justitia hinc causam, quo jam commissa peregi;
Ac me crebra magis suspiria mittere cogit:
Est ibi namque locus, quo falsa numismata cudi
Baptistae effigie, multo purgamine mixta:
Quapropter combusta igni mea membra reliqui.
At, si et Alexandri Guidique et fratris eorum [19]
Aspicerem hic tristes Animas, mihi gratius esset,
Quam Brandae sedare sitim frigentibus undis.
Jam, nisi falsa ferunt Umbrae quae saepe furentes
Circumeunt, una ad poenam huc est lapsa luendam.
390At mihi quid prodest, quum sint mea membra revincta?
Si lĕvis ipse forem, ut digitum procedere possem
Centum annis, iter arriperem, ut nanciscerer illam,
Undena haec quamvis se circum milia valles
Protendat, nec dimidio plus lata patescat.
Has inter gentes nunc, his auctoribus, assum:
Hi mihi suaserunt aureos excudere nummos,
Queis multum purgamen erat. Sic dixit; et olli
Sic ego respondi: qui sint, da noscere, quaeso,
Ii duo, qui ad dextram, junctique unaque sedentes,
400Dant, velut uda manus brumali tempore, fumum.
Huc ego quum veni, is rettulit, sum nactus utrumque,
Ac nunquam abstiterunt; nec totum deinde per aevum,
Arbitror, absistent. Una est Aegyptia, conjux
Putiphari, falso quae incessit crimine Joseph:
Altera et ille Sinon, ex Troja, proditor Ilii:
Tantum his nidorem febris dat mittere acuta.
Non tulit is, rear, obscuro sic nomine dici;
Compressaque manu tumidam illi contudit alvum;
Tympani et in morem sonuerunt viscera pulsu.
410Perculit huic os Adamus; nec mollior ictus
Est visus; dixitque simul: licet ipse moveri
Membrorum ob pondus nequeam, non munus ad istud
Est segnis mihi dextra tamen. Tibi lenta profecto
Bracchia erant, quum ires, Graecus respondit, ad ignem,
Impigra sed valde, quum cusa pecunia mendax.
Is contra: tu vera refers; sed tu quoque vera
Non es tum fatus, Priamus quum vera poposcit.
Falsum ego si dixi, a te falsus conditus ipso
Est typus, increpuit Grajus: damnatus ob unum
420Hic ego sum facinus, tu quot nec Daemona damnant.
Esto memor, ait alter, equi; esto criminis auctor,
Quod totum late vulgavit fama per orbem.
Te sontem, is regerit, monstrant site lingua dehiscens,
Atque oculis ventrem praetendens marcidus umor.
Ille iterum: de more tuo, tua labra malignis
Laxantur verbis: si me sitis angit et umor,
Te sitis et gravior, nec non cephalalgia torquet:
Si tibi fons assit, nihil ipse moraberis undis
Confestim immergi, largeque haurire liquorem.
430Intentus fixusque oculos jurgantibus illis
Astabam, quum me increpuit, dixitque Magister:
Talia quid cernis? parum abest, quin me occupet ira;
Quae simul ac fantem audivi, tam protinus ingens
Me pudor invasit, qui nunc quoque mente recurrit.
Utque suum qui vana videt per somnia damnum,
Somnia id esse cupit; quodque est, exsistere nollet;
Sic ego sum factus, nequiens emittere vocem,
Ut me excusarem; quamvis, quin rerer, id ipsum
Interea efficerem. Tum mollior ille: minore,
440Quam tuus, eluitur gravior quoque culpa pudore.
Quare age, tristitias omnes de pectore pelle;
Ac me rere memor tibi semper adesse propinquum,
Quum gentem invenias sic jurgia vana serentem:
Haec etenim velle audire est abjecta voluntas.
(Infernorum XXXI)
[recensere] 445Sic ea, quae prius increpitans me lingua momordit,
Inspersitque rubore genas, mox ipsa medelam
Praebuit. Aeacidae ac nati sic dicitur hasta
Vulnera quod primum ferret, mox deinde salutem.
Deserimus vallem, tendentes aggere gressum,
450Qui circum hanc ambit, nulla cum voce meantes.
Nec tenebrae hic noctis, nec erat lux clara diei;
Proptereaque parum poterat se tendere visus.
Tunc ingens cornu, tonitru quod vinceret omne,
Instrepere audivi; atque, viam tunc ipse secutus,
Unde sonus venit, confestim huc lumina verti.
Non equidem, Magnus quum victus Carolus olim
Incepto cecĭdit sancto, tam murmure vasto
Orlandus sonuit. Non longum huc lumina fixi,
Multasque excelsas sum visus cernere turres;
460Proptereaque Ducem, quae terra est ista? rogavi.
Ille mihi contra; quoniam umbras inter opacas
Longius intueris, fit proinde ut mente pererres:
Quum propius venies, quantum longinqua videntum
Decipiant sensum, agnosces; quare ocius ito.
Mox autem, amplexus dextram: jam disce, priusquam
Ulterius tendamus iter, mihi dixit amanter,
Ne nimis hinc stupeas, non turres esse, sed alta,
Margine qui putei circumstant, mole gigantas,
Pube tenus puteo inclusos. Ut, ab aëre densa
470Quum nebula effugit, paulatim cernere circum
Res oculi incipiunt, quas jam vapor ante tegebat;
Quo magis obscurum visu sic aëra trano,
Ac propius venio, magis et se dissipat error,
Ac metus exoritur. Velut arx in Monte Rotunda
Non procul a Senis, stat turribus undique saepta,
Sic, oram putei circum, se mole gigantes
Attollunt media, queis Juppiter igne minatur
Nunc quoque, quum tonitru resonat. Jamque ora videbam
Cujusdam, atque umeros, pectusque, et bracchia costis,
480Ac ventris partem. Merito Natura creandis
Abstinuit deinde his monstris, ut proinde ministros
Eriperet Marti. Si non et magna elephantum
Corpora paenituit genuisse, et grandia cete,
Subtili qui mente videt, magis ille benignam
Prudentemque vocet; siquidem, quum prava voluntas
Consiliumque animi, vastis se viribus addit,
Non est qui obnīti contra, atque resistere possit.
Olli erat os longum ac latum, velut aerea Romae
Pinea nux, Petri ad templum; paribusque patebant
490Cetera membra modis. Quae subtus ripa tegebat
Ad pubem, ex summo monstrabat margine tantum
Corporis, ut tres haud possent tetigisse capillos,
Alter in alterius positi cervice, Sigambri:
Quare ego ter denos palmos exstare videbam
A ripa, usque locum, chlamydem quo fibula nectit.
Raphèl maì amèche zabì almì, ore profari
Incepit tunc ille fero, a quo verba cieri
Haud meliora decet. Rettulit cui talia Vates:
Stulte, quid increpitas? tibi fas est clangere cornu;
500Utere et hoc uno, quum te ira aliudve lacessit:
Ad collum quaere; invenies quae hŏc zonā revincit;
Invenies ipsum, pectus quo cingĕris ingens.
Dehinc mihi conversus: sese ipsum hic arguit, inquit;
Est hic Nemrodus, cujus jam turris, ut unus
Non foret hinc sermo cunctis mortalibus, egit;
At valeat, nec verba leves fundamus in auras.
Cujusque est olli sermo, non sequius atque
Illius est aliis; quem non intellegit ullus.
Ad laevam ante imus; jactumque ad missilis arcu,
510Horridior multo ac major sese obtulit alter.
Quis faber, haud novi, hunc vinxit; sed vasta catena,
Sub collum incipiens, dextrum post terga ligabat
Laevumque ad pectus bracchium: de margine ripae
Ad quintum erecto surgebat vertice gyrum.
Iste Jovem contra violens est viribus usus,
Admonuit Vates: Ephialtes nomine fertur:
Ac sibi mercedem recipit pro talibus ausis.
Exstitit, immanes qua Diis aetate gigantes
Incussere metum: quibus olim proelia gessit,
520Bracchia non unquam potis est nunc vincla movere.
Si mihi fas esset, Briareum cernere vellem,
Tunc ego subjeci, quantoque is corpore constat,
Ipse meis mētiri oculis. Ac ille vicissim:
Non procul Antaeum aspicies, qui est nexibus expers,
Ac loquitur; qui nos putei portabit ad imum.
Hinc longe Briareus abest, ferroque revinctus,
Omniaque huic similis, nisi quod magis ore perhorret.
Non hac vi turris, terrae concussa tremore,
Funditus est unquam, qua Ephialtes corpore toto
530Tum se commovit. Nunquam formidine mortis
Sic ego sum captus; nec erat nisi posse timere,
Vincula ni aspicerem. Nos, illinc deinde profecti,
Venimus Antaeum; qui, excepto vertice, denas
Ulnas exstabat puteo. O, qui mille leones,
Dixit ei Ductor, valle es praedatus in alta,
Qua decus, Hannibalis multa cum clade, per aevum
Scipiadae est partum; qui si cum fratribus olim
Horrendae affueras pugnae, ceu forte videtur,
Terrigenis Dii cessissent; nos hujus ad imum
540Fer putei, quo Cocyti concreta rigescit
Unda gelu: ne dedignere hoc munere fungi,
Neve sinas Tityum saevumque rogare Typhōea;
Reddere mercedem, quae sedibus hisce cupitur,
Iste potest, terrisque tuas attollere laudes:
Nam fruitur vita, ac multos se posse per annos
Vivere adhuc putat, ante diem nisi Gratia tollat.
Ergo age, te flecte, ac nos ne portare recuses.
Haec meus est fatus Doctor. Vix ista locutum
Continuo, is manibus cepit, queis fortiter olim
550Sensit se valde astringi Tirynthius heros.
Atque ubi Virgilius vidit se deinde teneri:
Huc ades, inclamans, me protinus addidit ipsi,
Ac se meque simul fascem glomeravit in unum.
Qualis spectanti turris Carisenda videtur [20]
Sub flexu, adversus partem, cui pendula vergit,
Si super it nubes; sic est mihi, lumina in illum
Tendenti atque animum, Antaeus se flectere visus;
Ac tali interdum piguit me tramite ferri.
Ille autem fundo, quo Juda ac Lucifer assunt,
560Nos leviter posuit; nec cernuus inde moratus,
Ut navis mālus, se protinus ipse levavit.
(Infernorum XXXII)
[recensere] 562Si mihi rauca atque aspra, foramen qualia poscit,
Rupes cui incumbunt reliquae, essent carmina, coeptum
Plenius assequerer; sed, quum mihi talia desint,
Non ego, quin valde timeam, nunc dicere pergam :
Non opus est adeo pronum vacuumque laboris
Atque aptam linguae, cui nondum adoleverit aetas, [21]
Totius mundi verbis describere fundum.
At mihi Pierides assint, quae Amphiona quondam
570Juvarunt, Thebis testudine saxa trahentem,
Ne mihi sit sermo factis ingentibus impar.
O misera ante omnes, tristi gens edita fato,
Quae barathrum servas, de quo tam dicere durum est,
Quam tibi erat melius pecudes capreasque fuisse!
Quum fundum attigimus, valde sub calce gigantis,
Atque altum intuerer murum, vox perculit aures:
Aspice quo transis; tua ne vestigia ponas
In fratrum capita. Ipse ideo mea lumina verti;
Atque lacum, vitro similem, glacieque coactum,
580Undique conspexi. Non sic concrescere in oris
Austriacis Istrum; nec sic algente sub axe
Cogit hiems Tanaim, veluti lacus ille rigebat;
Usque adeo, ut glacies, si vastus pondere toto
Mons super irruerit, minime crepuisset ad oram.
Ac veluti rana, exsertans de gurgite rictum,
Graccitat ad ripam, quo tempore rustica retur
Colligere in somnis, quas linquit messor, aristas;
Sic, glacie infixa, ac livens vi frigoris, usque
Quo pudor apparet, Umbrarum turba dolentum
590Hic erat; ac tali quatiebat murmure dentes,
Quale solet, colubris inimica, ciconia rostro.
Dejectam in pectus faciem sibi quaeque tenebat;
Eque oculis dolor, atque gelu apparebat ab ore.
Postquam sum circa intuitus, mea lumina flexi;
Atque duo ante pedes vidi, sic membra vicissim
Haerentes, ut mixti essent in fronte capilli.
Dicite, vos, adeo qui pectora juncta tenetis,
Inqui, quinam estis? Flexerunt colla, mihique
Extulerunt vultus; oculisque madentibus umor
600In labia est lapsus: lacrimas tum frigus obortas
Inter eos strinxit, glacieque ita clausit acuta,
Ut lignum ligno vectes haud presserit unquam.
Illi, ira accensi, sic conflixere vicissim
Frontibus adversis, gemini quasi cornibus hirci.
Tunc alter, cui ambas frigus demessuerat aures,
Dejecto in pectus vultu: quid lumina tantum
In nos figis? ait: hos si cognoscere quaeris,
Sunt Albertiades, quorum stirps clara beatis [22]
Jura dedit campis, quos irrigat unda Bisenti.
610Sunt fratres: si lustrabis loca cuncta Caïnae, [23]
Non ullum invenies, qui sit tam frigore dignus.
Non ille, Arturus cui fodit pectus et umbram [24]
Ictu uno; non et Focaccia [25]; non, mihi visum
Qui capite hic prohibet, nomen cui Sassulus haeret [26]:
Si genere es Tuscus, qualis sit noscere debes:
Neve loqui ultra adigas, sum Cammissonius ipse [27]
De Pazzis: nostra Carlinum stirpe creatum [28]
Opperior, mea qui propriis opprobria purget.
Multa hinc prae nimio violacea frigore vidi
620Ora adeo, ut memorem semper circumvenit horror.
Dum gressam ad medium ferimus, quo corpora cuncta
Tendere dat gravitas, ac me tremor occupat ingens
Frigore ab aeterno (seu casus sive voluntas
Seu fatum fuerit, nequaquam dicere possem),
Per capita incedens, impegi unius in ora
Fortiter ipse pedem. Cur me pede proteris? inquit;
Is clamans, lacrimasque edens: nisi forte cruentae
Ultor ades cladis, qua sanguine Montis Aperti
Nunc quoque saxa rubent, cur me premis atque molestas?
630Tunc ego: fac maneas, dixi, dilecte Magister,
Hic mihi dum dubium solvat: quantum inde jubebis,
Praepropere adveniam. Doctor vestigia pressit;
Atque ego ei dixi, dira hactenus orsa serenti:
O tu, qui objurgas alios, fac scire quis assis.
Tuque quis es? rettulit tunc ille, per Antenoream
Qui vadis, temereque caput premis ipse jacentum?
Quod foret immodicum, quamvis huc vivus adesses.
Vivus et huc assum, dixi; ac te proinde juvare
Voce queam, si te famae tenet ulla cupido,
640Nomen deinde tuum referam inter cetera terris.
Falleris, ille inquit: mihi sunt contraria vota:
Hinc cito te remove, atque mihi parce esse molestus;
Non bene blanditias hac scis innectere valle.
Tunc illi crinem arripui, simul inde locutus.
Nomen pande tuum, aut nullum tibi vertice crinem
Esse sinam. Si me cunctis, ait ille, capillis
Abradas; si mille vices mihi tempora pulses;
Nunquam proinde meum coges me pandere nomen.
Jamque ego correptos coepi divellere crines
650Dum daret ille oculis dejectis, ore latratus.
Quos simul audivit, clamavit protinus alter:
Quid te, Bocca, premit? non sat collidere dentes [29]
Est tibi, quod saevis imples latratibus auras?
Quis te Daemon agit? Jam nunc te, proditor, inqui,
Nolo loqui: tuum in opprobrium jam nuntia terris
De te vera feram. Sed tu, respondit, abito:
Quicquid aves, effare quidem; Sed nomen et hujus,
Qui tibi me ostendit, compellans voce procaci,
Ne sileas, si hinc evadas: vidi ipse Dueram [30]
660Dicere tunc poteris, quo sontes frigus adurit:
Hic gemit argentum, quod Franca ex gente recepit.
Praeterea, qui sint socii, si forte rogaris,
Hic prope Beccheria riget, Florentia guttur [31]
Cui secuit: reor ulterius Soldanier esse [32]
Cum Gano atque Tribaldello, qui nocte sub alta [33]
Arma Faventinis induxit Gallica muris.
Hinc ubi digressi, duo, quos scrobis ună tenebat,
Sic junctos vidi, caput unum ut pileus esset
Alterius capitis, non sequius atque comēstur
670Panis ob esuriem, sic dentes intulit alter
In caput alterius, cerebro qua se occiput addit.
Non aliter quondam, malesana percitus ira,
Sub Thebas Tydeus Melanippi tempora rosit,
Quam calvam is peteret violens et cetera morsu:
O, qui tantum odium, dixi, sic more ferino,
Adversum ostendis, rabido quem pasceris ore,
Dic agesis, quaeso, quid tantas provocat iras?
Ut, si jure doles, norim quum nomen et hujus
Flagitium, merita in terris mercede rependam,
680Ni, qua verba sero, siccis mihi faucibus aret.
(Infernorum XXXIII)
[recensere] 681Sustulit ille fera rictum peccator ab esca,
Avulsos capiti detergens ore capillos;
Atque ait: infandum, quo totus et ante peruror
Quam fari incipiam, cogis renovare dolorem:
Si tamen hunc contra, quem rodere dentibus insto,
Exoritura meis aliqua est infamia verbis,
Eloquar: et fantem pariter flentemque videbis.
Qui sis, quove modo sedes adveneris istas
Non equidem novi; sed, quum vox personat aures,
690Esse reor civem, cui dat Florentia nomen.
Sum comes Ugolinus ego, archiepiscopus hic est [34]
Ruggerius: quae nos jungit, nunc accipe causam.
Hujus consiliis pellacis et arte magistra
Me, sibi fidentem, captumque ac funere mersum
Non opus est dicam: dicam quae prorsus ad aures
Nunquam ivere tuas; quae mors mihi scilicet horrens
Illata: et disces quantum me laeserit iste.
Multa per exiguum taetra sub turre foramen,
(Sub turri, quae digna Famis mihi nomine dici est,
700Cujus et in tenebris alii claudantur oportet)
Jam mihi converti se ostenderat aethere Luna;
Quum visum in somnis habui, quod clara futuri
Signa mihi dedit. Hortator ductorque catervae
Cum canibus macris, cupidisque, et origine claris.
Iste lupum et catulos ad celsum impellere visus
Est montem, prohibet Pisis qui cernere Luccam.
Prae se Lanfrancos, Sismundos, atque Gualandros
Ire dabat. Fessos catulosque lupumque videbam
Protinus, atque canes illis infigere dentes
710Immanes, morsuque latus lacerare cruentum;
Quum me deinde sopor, venienti mane, reliquit,
Flere meos, quos mecum idem tum carcer habebat,
Audivi in somnis natos, et poscere panem.
Efferus es, durusque nimis, nisi corde dolorem
Praecipias, reputans mihi quod portenderet illud.
Ni defles, quid flere soles? Jam lumina cunctis
Liquerat his somnus: jam qua tradi esca solebat,
Hora propinquabat; sed quisque ob somnia, numquid
Nunc tradenda foret, dubium sub corde gerebat.
720Atque ego tum clavis suffigi in limine portam
Audivi horribilis turris: commotus, in ora
His oculos fixi, quin luctum aut verba dicerem:
Usque adeo interius rigui! Illi fundere fletum;
Ac meus, obversus mihi, tunc Anselmulus: ecquid,
O pater, inquit, habes? quianam sic lumina figis?
Nil ego respondi aut flevi; totamque silenter
Hanc duxi, quam longa, diem, noctemque sequentem.
Mane orto, quum subtenuans lux carceris umbras,
Vultibus in quattuor, dedit ipsos cernere vultus
730Posse meos, utramque manum ferus ore momordi.
Atque illi, nimiaque fame atque cupidine edendi
Impulsum, fecisse rati, se protinus omnes
Extulerunt: lĕvius, dixere, dolebimus, ipsis
Si nobis vescere, pater: tu carnibus istis
Jam nos indueras miseris. his exue et idem.
Tunc me continui ac pressi, ne saevior illis
Ingrueret cordi dolor. Omnes ore silentes
Hac stetimus, totaque die, quae deinde secuta est.
Cur mihi, crudelis tellus, non ima dehisti?
740Quum lux quarta fuit, mea se ad vestigia Gaddus
Porrectum jecit: cur non mihi sufficis, ajens,
O pater, auxilium? Vitamque hīc ille reliquit.
Ut me tute vides, sic trina ego singula vidi,
Exanimata fame, natorum corpora labi
Quintam inter sextamque diem: caecusque deinceps
Quemque super prensare manu ac prorepere coepi;
Perque dies trinos, postquam interiere, vocavi.
Heu miser! hinc jejunia plus potuere dolore.
Haec ubi dicta dedit, rursus, velut ossa molossus,
750Dentibus impetiit caput, iratusque momordit.
O Pisae, o ingens pulchrae infamia terrae,
Quo Si dulce sonat, quum gens vicina moretur
Plectere vos poenis. Gorgo et Capraria surgant
Funditus ex pelago, atque Arni sic ostia claudant
Obruat ut cunctos exundans gurgite cives.
Nam, si proditionis erat pater auctor, et hosti
Quod male tradiderit rumor castella ferebat;
Cur tam crudeli natos summittere poenae?
Quid, nova Thebe, Ugunculus atque Brigata merebant?
760Quidnam alii, quos insontes nova fecerat aetas? —
Ulterius nos progredimur, dum venimus illuc,
Altera quo glacie gens obstipatur acuta;
At non prona sŏlo, sed corpore versa supino:
Hic fletus non flere sinit: dolor, objice clausus,
Haud lacrimis exire potens, in corda se vertit
Saevior, atque magis divellit viscera morsu.
Primae etenim lacrimae, vitrei velaminis instar,
Concrescunt, totumque cavum subter cilia implent.
Quantumvis, velut ex callo, prae frigore cuncti
770Jam mihi torperent sensus, sentire videbar
Quendam flatum aurae; versusque proinde Magistro:
Unde hic? quaesivi; nonne hinc vapor exulat omnis?
In loca jam cito devenies, ubi lumina pandent
Quod petis, is rettulit, quum causam aspexeris ipsam.
Clamorem ex glacie tum sustulit unus, et inquit:
O ita crudeles animae, quibus ultima sedes
Est data, concretas oculis mihi demĭte guttas,
Ut, prius immanem valeam effudisse dolorem,
Quam lacrimae coëant. Tibi si succurrere me vis,
780Tunc ego respondi, mihi pande quis ipse fuisti;
Ac, nisi te expediam, glaciem detrudar in imam.
Frater sum Albericus, ait, qui sevit in horto [35]
Poma mala; ac pro fico nunc caryotida sumit.
At tu, dixi ego, nondum es vitae lumine cassus.
Quomodo telluris mea membra morentur in oris
Non equidem novi, ille inquit; sed munere gaudet
Hōc Ptolemaea istaec, ut saepe huc spiritus ante
Decĭdat, absciderint Parcae quam stamina vitae.
Utque magis crustas mihi demas ore libenter,
790Scito, quod, ut fraudem admisit, velut ipse peregi,
Spiritus huc jacitur. Daemon tunc illius artus
Induit atque regit, vitae dum stamina durent.
Et nunc fortassis sursum telluris in oris
Corpus adhuc Umbrae apparet, quae hīc comminus alget.
Tu scis, si vere es nuper tellure profectus:
Auria Branca, inquam, multis huc lapsus ab annis. [36]
Me fallis, rettuli; non est letum Auria passus:
Vivit, et omnia agit, quotquot sunt munia vitae.
Is mihi dein contra: nondum devenerat amnem
800Zanchius ad piceum Michaël, quando illius artus,
Agnatique simul, fraudem qui struxit eandem,
Invasit Daemon. Sed tu jam denique dextram
Tende, aperique oculos. Ast ipse aperire negavi;
Ollique esse animi immitem, fuit esse benignum.
O morum varii, Genuenses, atque referti
Omnigenis vitiis! reliquos super improbus omnes
Spiritŭs Aemiliae, ac simul ex vestratibus unus
Est mihi tum visus; qui corpore vivere terris
Apparet, Cocyti anima frigescit in undis.
(Infernorum XXXIV)
[recensere] 810Inferni regis, dixit tum deinde Magister,
Vexilla apparent: vide an illum cernere possis.
Ut, quam circumagit ventus, quum involvitur aër
Aut nocte aut nebula, longe mola cernitur ingens;
Sic procul immanem molem spectare videbar.
Mox, ventum evitans, (nam, quo defenderer, ullum
Non erat hic antrum), tergo Ductoris adhaesi.
Jamque aderam, glacies (trepidans haec talia narro)
Quo sic inclusas Umbras concreta tenebat,
Ut pellucerent, festuca quasi abdita vitro.
820Quaedam stant rectae, sublato hae corpore, et illae
Inversis pedibus; quaedam tellure jacentes;
Quaedam, tanquam arcus, capiti vestigia volvunt.
Quum prope tam fuimus, mihi quo monstrare Magister
Est ratus, ante omnes qui pulchrior exstitit olim,
Eripuit se ex ore meo, ac me sistere jussit:
En tibi Dis, ait: ecce locus, quo fortibus usus
Est animis. Heu, quale fui! quam frigidus horror
Membra mihi cepit! Noli mihi quaerere, lector,
Hoc ego non referam, siquidem verba omnia vincit.
830Nec mihi mors, nec vita fuit: tu collige porro
Qualis eram, his utrisque carens, nisi mentis es expers.
Arduus ad medium glaciato ex flumine pectus
Tollebat sese: exaequor magis ipse giganti,
Quam bracchia illius se mole gigantibus aequent:
Totum quam late pateat jam collige corpus,
Pars ea cui compar. Si tam fuit ille venustus,
Quantum hic turpis erat, contraque est surgere adortus,
Qui talem fecit, vere procedit ab illo
Omne malum, atque omnis luctus est tristis origo.
840Ut stupui, trinas facies quum vertice vidi ! [37]
Quarum erat anterior rubro suffusa colore:
Altera tum duplex umeris surgebat utrisque
Ex mediis, summaque simul dein fronte coibant;
Dexteraque et crocea et candens, subnigraque laeva,
Qualis inest Nilo perfusa colentibus arva.
Hinc illinc, quantae tam grandia membra decebant,
Tergeminis inerant geminae sub vultibus alae:
Vasta adeo nunquam pandunt sua carbasa naves.
Sunt illae implumes, quales a vespere dictis
850Alitibus surgunt. Has jugiter ille movebat,
Ac tres edebat ventos: quo flamine late,
Conversa in glaciem, Cocytia stagna rigebant.
Sex oculis flebat: fletuque ac sanguine mixta,
Plurima tergeminum per mentum spuma fluebat.
Roboreum ut lignum crebro quod verbere culmos
Obtundit lini, sic quolibet ore terebat
Is sontem; atque uno mandebat tempore trinos.
At prior, haud tantum ex morsu, sed ab ungue dolebat,
Qui pellem ex tergo violenter saepe trahebat.
860Is, dixit Doctor, major quem poena fatigat,
Proditor est Christi Judas: caput intus in ore
Illi est; atque foris diverberat aëra plantis.
Ex geminis aliis, quorum caput exstat, et intus
Clauduntur crura, is rictu qui pendet ab atro,
Est Brutus: silet ille ferox, ac membra retorquet.
Cassius est alter, praegrandi corpore constans.
At nox jam surgit: nobis sunt omnia visa;
Atque hinc propterea jam nunc discedere tempus.
Dixit; et, ut voluit, collum complexibus arctis
870Illius appendi: Ille, locum tempusque capessens,
Haud mora, vix alas late conspexit apertas,
Se applicuit costis; perque hispida vellera sensim
Descendit, saetasque inter glaciemque rigentem.
Postquam nos fuimus, femori quo innectitur alvus,
Corpus vi magna Vates contorsit; ibique,
Quo caput ante fuit, posuit vestigia versus;
Apprensisque pilis, veluti qui ascendit, adhaesit:
Quare ego sum Stygias rursus ratus ire sub umbras.
Esto tenax; hac quippe via, mihi pectore anhelo
880Ille inquit, tanto fas est exire dolore.
Haec ait: atque foras per saxi deinde foramen
Exiit: ac, me deponens in margine fessum,
Hic sedisse dedit, juxta vestigia sistens.
Erexi tunc ipse oculos, utque ante reliqui,
Cernere Luciferum rebar; sed crura tenentem
Hunc sursum aspexi. Numquid tunc anxius essem,
Gens putet illa rudis quae nescit pendĕre quale
Tunc ego transierim punctum. Eja age, surge, Magister
Est mihi tum fatus: via longa, itinerque malignum est:
890Unăque cum mediā fulget nunc horă diei.
Non ad regiam iter, sed, quam natura cavarat,
Scruposique sŏli ac lucis spelunca malignae
Hic erat. Ante ex regnis quam divellar Averni,
Postquam ego surrexi, Doctor carissime, dixi,
Eloquere; ac dubia errorem mihi discute mente:
Quo nunc est glacies? cur hic est corpore versus?
Tam subito cur Sol ad mane ex vespere venit!
Tu reris, mihi Praeceptor tum reddidit, esse
Trans centrum, quo jam saetis serpentis adhaesi,
900Qui terebrat terrestrem orbem: trans ipse fuisti
Donec descendi: memet quum deinde revolvi,
Est tibi transmissum punctum, quo pondera tendunt
Partibus ex cunctis; sub caeli sistimus axe
Contra illum posito, quo cingitur arida tellus;
Culmine sub cujus summo consumptus obivit
Qui vixit, mortemque tulit sine crimine. Sistis
Orbe super parvo, facies qui est altera Judeccae:
Incipit hic exorta dies, quum desinit illic:
Ut prius instabat, pariter nunc Lucifer instat:
910Hac ex parte ruit, Caelo revolutus ab alto;
Quaeque erat hīc tellus, hujus formidine capta,
Aequore se obtexit, nostrumque recurrit in orbem;
Ac forte, ut fugeret, vacuum hīc sublapsa reliquit.
Est illic, post Luciferum, tam vastus ut ipse
Est [38] tumulus, locus, haud oculis, sed murmure rivi
Auriculis notus; qui saxo prosilit, unde
ipse viam secuit; facilique hinc tramite circum
Volvit aquam. Hac, per iter caecum, vestigia sursum
Tendimus absque mora, dux primus et ipse secundus,
920Donec per teres hinc Caeli convexa foramen
Aspexi; atque revisum exinde evasimus astra.
Notae
[recensere]- ↑ Forum Livii, quod obsidionem sustinuit militum, quos miserat Martinus IV, magna ex parte, ut ipse, Gallos. Huic urbi dominabatur Sinibaldus ex Ordelaffis, cujus stemma erat leo viridis.
- ↑ Malatesta pater et filius, a Verrucchio dicti, oppido in Ariminensibus terris, quod dicione habebant. Montagnam, nobilissimum equitem, principem in illis locis Ghibellinae factionis, crudeliter necuerunt. Canis propter crudelitatem.
- ↑ Leo in candida area erat stemma Mainardi Pagani, reguli Faventiae urbis, ad quam fluit amnis Lamo [Anemo], et Fori Cornelii, ad quod fluit Saternus [Santernus/Vatrenus] amnis.
- ↑ Cesena, ad flumen Sapim.
- ↑ Saracenorum gens, quam male affectam, Robertus Normandiae dux, ex Apulia et Sicilia expulit.
- ↑ Exercitus Manfredi regis a Carolo ex Andegavia caesus ad Cepranum, in agro Romano, ubi Apuli a Manfredo per proditionem defecerunt.
- ↑ Alardus Valleriensis, eques Gallus, suasit Carolo ex Andegavia regi Apuliae et Siciliae (qui cum duabus copiarum partibus adversus Corradinum, demortui Manfredi nepotem, pugnaverat, et victus fuerat), ut parte tertia hostem praedae intentum aggrederetur; quo facto, ipse unus, praesentia sua, Corradini exercitum fugavit. Taleacotum, castellum in Aprutio ulteriore.
- ↑ Alì, Mahometti discipulus ac gener, qui illius sectam deseruit, aliasque condidit.
- ↑ Frater Dolcinus, eremita, qui inexpugnabili super monte inter Novaram et Vercellas, cum tribus hominum milibus multisque mulieribus, turpissimam agebat vitam. Quum propter nivem a pabulatione prohiberetur, coactus est se dedere populo Novarensi, qui cum multis aliis cruce signatis illum obsederat.
- ↑ Petrus de Medicina, oppido in territorio Bononiensi; qui non modo inter suos, at praesertim inter Guidum ex Polenta et Malatestam Ariminensem discordias sevit.
- ↑ Guidus ex Cassero, et Angelulus ex Cagnano. Crustumium, (Italice Cattolica), oppidum maritimum inter Fanum et Ariminum.
- ↑ Malatesta filius uno carebat oculo.
- ↑ Ventus, ex Focara monte efflans, valde illac navigantibus infensus. Significat non amplius illis hoc mare navigandum.
- ↑ Fuit hic ex Ubertorum gente. Quum Amideorum familia, irata in Bondelmontem ex Bondelmontibus, quia, pollicitus uxorem ducere quandam ipsius domus, mulierem ex Donatis inde duxisset, consuleret quid faciendum; hic Mosca juvenem interficiendum contendit. Quapropter eadem die a Mosca ejusque sociis Bondelmons occisus est. Quae caedes magnum detrimentum Reipublicae attulit, omnis enim civitas in duas factiones, Guelfam nempe ac Ghibellinam, se divisit; et ejusdem Moschae generi ruinae fuit; namque Alberti omnes, virique ac feminae, aut morte aut exilio aut bonorum confiscatione multati fuerunt.
- ↑ Beltramus a Bornio, castello in Retia, dux Altafortis, castelli in Guasconia, quum Joannis, cognomine absque terra, ex Henrico Angliae rege nati, educator esset, suasit ei ut in patrem bellum ferret.
- ↑ Senarum Episcopum, qui eum crimine necromantiae ad ignem damnavit.
- ↑ In quo Brigata ex Asciano, oppido in Senensi agro, et Abbagliatus, alter Senensis juvenis, bona omnia profuderunt. Coetus hic erat juvenum divitum ac levium societas, qui, bonis omnibus divenditis, pretioque in unum collato, id paucis mensibus absumpserunt, et ad egestatem delapsi sunt.
- ↑ Ironice, nam Stricca erat celebris ganeo; et Nicolaus de Lambertis epularum amator et inventor.
- ↑ Rumenae Comites, arcis in Clusinis terris.
- ↑ Turris pendens Bononiae, nomine familiae, quae eam condidit.
- ↑ Linguam Italicam denotat, quae tunc paene in infantia erat.
- ↑ Alexander et Napoleo, ex Alberto De-Albertis nati, domino Falleronae, vallis in Tuscia, per quam Bisentius amnis Arnum versus defluit, post patris mortem regiones illas tyrannice divexarunt, ac tandem invicem irati se interfecerunt.
- ↑ In quattuor concentricas partes dividit Dantes inferni fundum, in quibus proditores puniuntur. Nullis aggeribus aut scopulis hae distinguuntur, at solummodo diversis poenae modis; diversaque habent nomina pro vario proditionis genere. Prima vocatur Caïna, a Caïno fratris interfectore; altera Antonorea, ab Antenore Trojano, qui patriam prodidit; tertia Ptolemaea, a Ptolemaeo Pompei proditore; quarta Judecca a Juda, qui Christum Judaeis tradidit. (Vide etiam Notam10 in Lib. I.)
- ↑ Mordred, ex Arturo, Angliae rege, natus; qui, quum patri rebellasset, ac per insidias illi letum inferre vellet, tali ictu lanceae a patre praeventus fuit, ut per transruptum pectus solis radius transiverit, ejusque umbram diviserit.
- ↑ Focaccia ex Cancellieribus Pistoriae, juvenis singulari audacia et perditis moribus, qui puero consanguineo, propter puerilem noxam, manum amputavit, ejusque patrem domi aggressus interfecit. Ex quo scelere omnis Tuscia per multos annos turbata fuit; quippe inde factiones Alborum et Nigrorum prodierunt, quae non modo Pistoriae, sed et Florentiae, debacchatae sunt.
- ↑ Sassulus Mascheronius, qui, quum cujusdam nepotis tutor esset, illum, ut hereditatem acquireret, interemit; quare damnatus capite Florentiae fuit.
- ↑ Albertus Camissonius De-Pazzis, Ubertinum propinquitatis vinculo sibi junctum per fraudem leto dedit.
- ↑ Carlinus De-Pazzis, pecunia corruptus, tradidit Florentinis Nigris castellum Plani de Trevigne, quod pro Albis in custodiam habuerat; quare multi ex Florentiae nobilibus capti et caesi fuerunt.
- ↑ Bocca ex Abbatibus [= degli Abati], Florentinus, ex Guelforum parte; cujus proditione in Monteaperto quattuor sociorum milia caesa sunt. A Ghibellinis enim pecunia accepta, Jacobo De-Pazzis, vexillum principale ferenti, accessit; eique bracchium amputavit; quare, vexillo lapso, exercitus se in fugam dedit.
- ↑ Buosus De-Duera, Cremonensis, a Manfredo rege territorium Parmense cum multis copiis ad occupandum missus, ut Carolo ex Andegavia, Neapolis regnum invadere venienti, obsisteret, corruptus pecunia, Gallorum exercitui liberam viam reliquit.
- ↑ D. Thesaurus de-Beccheria, Papiensis, ab Alexandro IV. Florentiam Cardinalis legatus missus, curasse dicitur summam rerum ex Guelfis ad Ghibellinos transferri; quare, seditione populi orta, caput illi in foro S. Apollinaris obtruncatum est.
- ↑ Joannes Soldanier, ex Guelforum parte, quum Florentiae factiones ambae hostiliter congressae fuerint, ex Guelfis ad Ghibellinos transivit, novique regiminis factus est princeps.
- ↑ Ganus, cujus proditione sub Carolo Magno a Mauris triginta Christiadum milia caesa sunt. Tribaldellus [i.e., Tebaldello] de Manfredis, Faventinus civis.
- ↑ Ugolinus, nobili genere, Pisanus, adjuvante archiepiscopo Ruggerio de Ubaldinis, ejecit Pisis nepotem suum Ninum de Viscomitibus, qui in suam potestatem urbem redegerat, ejusque locum occupavit. Ab eodem deinde archiepiscopo insimulatus quod Florentinis et Lucensibus castella quaedam vendiderit, insurgente populo, captus est, et in carcerem, uti narratur, inclusus et enectus.
- ↑ Albericus ex Manfredis, Faventiae dominus, in Manfredum ejusque filium iratus, simulata amicitia, eos ad convivium invitavit; condictoque tempore quum poma allata sunt, per sicarios utrumque occidit. Albericus postea se Gaudentium Fratrum ordini addixit.
- ↑ Branca Auria, Januensis, Michaëlem Zanchium, suum socerum, ut Logoduri judicatum illi eriperet, adjuvante agnato, interfecit. De quo Zanchio Dantes locutus est cant. XXII. (Vide Notam13 in Lib. III.)
- ↑ Trinas facies pro tribus mundi partibus tum notis.
- ↑ Tumulus, id est infernus.
Purgatorium
[recensere]Liber V
[recensere](Purgatorii I)
[recensere] 1Ut currat meliorem undam, jam carbasa tollit
Cumba mei ingenii, mare tam crudele relinquens;
Atque aliud sumam percurrere carmine regnum,
Dignus ubi ad Caelûm purgando ascendere sedes
Spiritus efficitur. Surgat rediviva poësis,
Pierides sanctae, quoniam sum vester alumnus.
Effundat cantum nunc Calliopea sonorum,
Quo sic sunt olim victae in certamine picae,
Ut non sperarint veniam. — Quum ex aëre caeco,
10Qui mihi tristitia pectusque oculosque replerat,
In lucem evasi, tanquam sapphirus Eous,
Jucundus recreare color mihi lumina coepit,
Unde renidebat late clarissimus aether,
Ad primum usque orbem. Pulchrum, quod suadet amare,
Eoam ridere plăgam dabat undique sidus,
Pisces advelans socios. Dextram ipse petivi,
Atque polo hic paulum adverti; vidique micantem
Sideribus quattuor, quae nemo viderit unquam,
Ni gens prima hominum [1]: flammis gaudere coruscans
20Hisce videbatur Caelum. Quam lucis es expers,
Quam vidua es, tellus septem subjecta trioni,
Quum non haec videas! Ex his quum lumina verti.
Atque polum hinc alium inspexi, sese unde remorat
Jam plaustrum Arcturi, solus mihi visus adesse
Est senior; tantum venerabilis, ut neque nato
Tantum sit genitor. Prolixaque, mixtaque canis,
Barba erat, assimilisque comae; quae pectus ad imum
In geminas illi partes divisa, cadebat.
Sidera tam quattuor clarabant lumine vultum,
30Ut sic aspicerem, tanquam Sol ante fuisset.
Quinam estis, barbam motans ait ille verendam,
Qui, caecum adversus flumen, de carcere taetro
Inferni existis? Quis dux? Quis lampas opacas
Per tenebras fuit, aeternum quibus horret Avernus?
Numne Erebi leges ruptae? Aut sententia Caeli
Versa est, ut mea damnatos vos antra receptent?
Tum Dux me apprendit, verbisque ac nutibus egit,
Ut vultu an genibus colerem; mox orsa roganti
Sic rettulit. Non sponte assum: ex caelestibus oris
40Descendit mulier, mihi quae mandavit, ut essem
Huic comes. At, quia vis magis ut tibi nostra patescat
Condicio, est pariter mihi non reticere voluntas.
Non horam extremam hic vidit, sed proximus illi
Sic ob stultitiam fuit; ut non tempore multo
Afuerit quin occĭderet. Discrimine tanto
Missus ut eriperem veni: via nulla dabatur,
Hanc nisi quam cepi. Cunctos jam cernere sontes
Huic dedi; et huic Animas pariter nunc pandere mens est;
Quae sub jure tuo commissa piacula purgant:
50Quomodo adhuc duxi, nimis esset dicere longum;
Caelica adest virtus, quae me corroborat, ut te
Visum ac auditum venienti assistere possim.
Tu bonus excipias: libertas quaeritur illi,
Cujus scit pretium, qui vitam hac absque recusat.
Tu scis, qui hanc propter voluisti amittere vestem
Corpoream, quae olim radiis induta micabit.
Abruptas nobis leges ne rere supernas:
Hic etenim vivit, nec dat mihi vincula Minos.
Illa in sede moror, tua quo pudibunda moratur
60Martia, quae te nunc etiam, vir sancte, videtur
Orare, ut tua sit conjux. Pro illius amore
Te precor idcirco: precibus bonus annue nostris,
Ac tua per septem sine nos incedere regna.
Grates a te illi referam, nisi forte gravaris
Tali in sede tuum memorari nobile nomen. —
Tam mihi cara fuit dilectaque Martia, dixit
Tum senior, dum illic essem, ut quicquid averet
Omnia perficerem; sed enim, quando illa moratur
Trans Acherontis aquas, nunc me nequit ipsa movere,
70Ob legem, quae fixa fuit, quum sum inde profectus.
At, si, sicut ais, mulier te caelica ducit,
Non opus illecebris: satis est petiisse per illam.
Vade igitur, juncoque mero huic tu corpora cinge,
Ac vultum abluito: nam primum adiisse ministrum;
Qui Caeli est unus procerum, caligine turpi
Non decet inspersum. Multos haec insula ad imum,
Quo vitrea pulsatur aqua, parit undique juncos,
Altera non hic evaleat consurgere planta,
Cui sit durities, (flecti nam nescit ad ictus),
80Aut quae se foliis ornet. Ne huc deinde regressus
Sit vester: monstrabit iter, qui proximus ortu
Est Sol: quo minus assurgit, conscendite montem.
Inquit, et avertens abît. Nihil ipse locutus,
Me tunc erexi, ac Ductori totus adhaesi,
Illi oculos vertens. Qui sic mihi farier infit:
Me sequere, o fili; atque simul vestigia retro
Vertamus; nam hinc planities declinat ad imum.
Jamque, diem referens, fugientem Aurora premebat
Matutinam auram, placidique proinde videbam
90Caeruleas longe crispari marmoris undas.
Per sōlum ac planum imus iter, quo more viator
In callem, a quo deerravit, se deinde reducit,
Incassum tunc ire putans. Ut venimus illuc,
Quo ros nascenti, quoniam defenditur umbrā,
Luctatur Soli, atque parum rarescit ab aestu,
Suaviter is posuit passas in gramine palmas:
Quod simul ac vidi, lacrimantes protinus illi
Exhibui ipse genas; ac sic dedit ore reverti,
Quem situs inferni mihi texerat ante, calorem:
100Venimus exin deserti sub litoris oram,
Quod nunquam vidit sua nare per aequŏra quemquam,
Cui fuerit mox regredier concessa facultas:
Hic, ut jussus erat, junco mihi corpora vinxit.
Oh mirum visu! Quo virgam abscidit, ibidem
Altera continuo similis prodivit in auras.
(Purgatorii II)
[recensere] 106Jam Sol extremo prodibat margine Caeli,
Quem medium findens, Solymaeam desuper urbem
Vertice ab excelso prospectat circulus alter;
Ac Nox, obscuras volvens contraria bigas,
110Tollebat de Gange caput cum Lancibus aequis,
Quas mox amittit, quum longior explicat umbras. [2]
Aurorae inde genas, ubi eram, niveasque rubrasque
Jam color ex nimio tingebat lūteus aevo.
Litus adhuc nos propter erat, sub corde putantes,
Ac similes genti, tacito quae pectore secum
Volvit iter, vaditque animo dum corpore sistit.
Quale, sub Auroram, crasso rubet aëre saeptus,
Ut solet, Hesperiumque super Mars emicat aequŏr,
Haud aliter vidi (oh utinam talem inde revisem!)
120Per mare tam propere nos versus tendere lumen,
Nullus ut assimilis valeat celer esse volatus.
Quumque oculos verti, ut Doctorem proinde rogarem,
Exin est major mihi splendidiorque revisus.
Quid foret haud noram: mox paruit undique candor;
Et candor subter sensim mox paruit alter.
Nil meus est fatus Doctor, dum primus in alas
Explicuit sese candor tum cognitus illi
Nauta est: Flecte, o flecte, genu, clamavit, et ambas
Junge manus: est Numinis Angelus: hosce ministros
130Jam deinde aspicies: humanis artibus uti
Conspice ut is temnit, remosque ac vela recusat;
Utque suis unis, per tam loca dissita, pennis
Navigat; has Caelo erigit, atque his aëra tractat,
Quas nunquam mutat, genus ut mortale capillos.
Ut propius venit, praeclarius ille refulsit,
Nec mea vim lucis potuerunt lumina ferre,
Demisique sŏlo. Tum sic levis ille phaselo
Advenit ripas, ut aquas pars nulla subiret.
Navita caelestis sublimi in puppe sedebat
140Talis, ut inscripta legeres quasi fronte beatum.
Ac multae intus erant Animae, una voce canentes
Hymnum Jessaei regis, memorantis ab oris
Abramidum Phariis abitum. Dein litore tacto
His crucis effecit signum; ac perniciter omnes
Insiluere sŏlo: is velox, ut venit, abivit.
Quae turba hic mansit, rudis atque ignara locorum
Visa est, circum oculos vertens, nova more videntis.
Undique jam fulgens vibrabat ab aethere tela
Sol, quibus ex medio Capricornum ejecerat axe,
150Quum nova turba oculos in nos erexit, et inquit:
Si scitis, monstrate viam, quae ad culmina ducit.
Cui Vates contra: Gnaros vos forte putatis
Nos hujusce loci: sed gens sumus advena, quales
Vos estis: paulo jam venimus ante, per aspras
Difficilesque vias, ut nunc ascendere montem
Nobis lusus erit. Quum me, ex spiramine, vitam
Ducere adhuc novere Animae, pallore stupentes
Infecere genas. Veluti quum nuntius urbem
Ingreditur, ramum gestans pacalis olivae,
160Undique gens circum currit, premiturque premitque
Quid ferat audire exoptans: sic protinus illae
in me verterunt vultum, quasi tergere sordes
Immemores ire. Ex mediis erumpere quidam
Est mihi tum visus: me amplecti captus amore
Usque adeo, ut pariter fuerim id fecisse coactus.
Oh, praeter visum, vacuae, ac sine sensibus, Umbrae!
Bracchia ter collo intendi, totidemque reversa
Bracchia sunt vacua ad pectus. Stupor, arbitror, ora
Tum mihi conspersit: surrisit quippe, retroque
170Is sese tulit. Ipse subii, refugumque sequebar;
At me suaviloquis verbis consistere jussit.
Tunc illum agnovi; paulumque astare rogavi,
Ac mecum fari. Quo te, respondit, amore
Dilexi, quum vitam agerem, nunc corpore cassus
Diligo, et hinc sisto: sed tu quas tendis in oras?
Hoc iter ingredior, rettuli, dilecte Casella,
Ut, quibus abscessi, in sedes exinde revertar.
Sed tibi, dic quaeso, tantum cur tempus ademptum est?
Ille autem contra: nulla est injuria facti,
180Si, qui quem velit et quo tempore, sponte suapte
Suscipit, hunc nobis transgressum hucusque negavit;
Namque voluntatem facit illi justa voluntas. [3]
Sunt equidem quasi tres menses, ex quo ille libenter
Quot voluere vehi, plena cum pace recepit. [4]
Me quoque, qui astabam flavi prope Tibridis oram
Qua fluit in pontum, excepit tunc ille benignus.
Litus ad id nunc ipse redit: nam Spiritus omnis,
Huc opus est veniat, qui non descendit ad Orcum.
Tunc ego: ni mos, aut lex, aut oblivia, cantum
190Fundere dulcisonum prohibent, qui carmine molli
Omnigenas curas mihi jam sedare solebat,
Paulum animam hoc solare meam, quae fracta labore
Est adeo, huc sua membra trahens. Qui pectore mecum [5]
Dulcis Amor loquitur, coepit tam suaviter ille,
Ut mihi nunc etiam repleat dulcedine sensus.
Praeceptor, simul ipse, ac turba, ita voce beari
Sunt visi, tanquam non altera cura moveret.
Intenti fixique suis nos cantibus omnes
Haesimus. Ecce autem senior: Quid statis inertes
200Hic, Animae? Quae segnities? Quae ignavia? dixit
Inclamans: agedum, properate, ascendite montem,
Quaeque Deum spectare vetant, detergite sordes.
Ut quondam in campis, lolii segetisque palumbes
Semina quum placidi ac solito sine murmure, carpunt,
Siquid terruerit, confestim pabula linquunt;
Major enim his cura incumbit: sic illa reliquit
Turba recens cantum; ac montem festina petivit,
Ut qui forte means, nescit quo tramite pergat;
Nec magis hac ipsi fuimus procedere segnes.
(Purgatorii III)
[recensere] 210Quum gens, voce senis per campum dissita, montem
Effugeret versus, ratio quo admissa repurgat, [6]
Me Ducis applicui lateri; quippe, illius expers
Auxilio, quid ego egissem? conscendere celsum
Quo mihi fas fuerit montem? Ab sese ipse remorsus
Est mihi tum visus. Proh mens recti integra, quam te
Impetit ingenti vel culpa levissima morsu!
Illius quum deinde celer vestigia motus
Deseruit, per quem cunctis aufertur honestas
Actibus, ipse animum, qui se contraxerat ante,
220Laxavi, ut curis vacuum; et, qua se altius effert.
In montem surrexi oculos. Post terga refulgens,
Ante meum corpus Sol se frangebat; ab ipso
Quippe rubris radiis obstans fulcimen habebat.
Me trepidus verti, sōlum ratus esse relictum,
Quum me sōlum ante, aspicerem nigrescere terram.
At mihi Dux inquit: tua cur fiducia cessit?
Nonne igitur me haerere tibi, ac te ducere credis?
Illic vesper adest, quo mortua membra reliqui
Quae dederunt umbram, Calabris ex sedibus urbem
230Vecta hinc Parthenopes: mirari desine, nullam
Mittere me aspiciens umbram, non sequius atque
Aspiciens lucem varios transmittere Caelos.
Diva facit virtus, ut corpora frigus et aestum
Ista pati possint, nobisque patēre recusat.
Stultus, qui nostram sperat percurrere mentem
Posse viam immensam, per quam Substantia trinis
Unica personis tendit. Disquirere noli
Gens humana, nimis: si cuncta agnoscere posses,
Non opus ut pareret Virgo Jessaea fuisset. [7]
240Incassum multos vidisti quaerere, quorum
Pressa quievisset, quae nunc est poena, cupido.
Nicomachi prolem dico, magnumque Platona,
Atque alios multos. Siluit, vix talia fatus,
Demisit frontem, ac turbato restitit ore.
Progressi interea ad montis devenimus imum:
Ardua sic cautes erat, ut vestigia nemo
Sursum ferre queat. Quae sunt magis ardua saxa
Montibus in Ligurum, proclivis semita valde
Huic collata forent. Quisnam nunc noverit, inquit
250Consistens Vates, qua sese mollius effert
Parte jugum, ut pennis expers ascendere possit?
Ac, dum demisso perpendit plurima vultu,
Atque ego sursum oculos tollo, gens altera sese
Obtulit ad laevam, quae nos vestigia versus
Tendebat; sed tam lente, ut non ire putarem.
Tolle oculos, Vati conversus, protinus inqui;
En qui consilium, si tute inquirere nescis,
Jam tibi sufficient. Is me respexit, et ore
Deinde alacris: lente hi, dixit, gradiuntur, eamus
260Nos illuc; ac tu, fili, spem concipe firmam.
Quum gens illa aberat, postquam processimus ante
Mille gradus, quantum validus secat aëra telo
Arcitenens, steterant omnes, et cautibus altae
Sese astrinxerint ripae, velut ille tuendo
Qui stat multa putans. Vates tum talibus infit:
O Animae electae, ac vitae bene tempora mensae,
Per pacem, quam vos reor exspectare beatam
Dicite, vos quaeso, qua mons se deprimit iste,
Ut sursum sit ferre pedem; nam amittere tempus
270Plus taedet, qui plura sapit. Velut una, duaeque,
Tresque simul, gradiuntur oves, dum saepta relinquunt,
Subtimidaeque aliae demissa fronte morantur;
Et, quod prima facit, faciunt et deinde sequentes;
Illique incumbunt dorso, quum sistere quicquam
Impulit; ignorantque rudes cur talia faxint:
Agminis illius sic tum procedere vidi
Ipse apicem, incessuque gravem vultuque pudicum;
At, meo ut ad laevam perrumpi corpore lucem
Videre; ac, specus usque, sŏlo protendier umbram, [8]
280Constiterunt, paulumque retro vestigia primi
Rettulerunt; et idem pariter fecere sequentes,
Quin causam nossent, Queis sic tum talia Vates:
Quamlibet haud petitis, tamen hunc constare fatebor
Corporeis membris; quapropter cernitis umbram
Projici, et ante ipsum proscindi lumina Solis.
Parcite mirari: neve hunc sine numine Caeli
Credite quod celsum praesumat scandere montem.
Sic Vates; illique manus tunc indice dorso
Nutantes: ergo euge, redite, invadite callem,
290Dixere. Atque unus: mihi dirige, quisquis es, inquit,
Sic gradiens, vultum; atque vide num aspexeris unquam
In terris. Me obverti, atque illi lumina fixi!
Nobilis aspectu, ac pulcher, flavusque capillis
Ille erat, at cilium crudeli vulnere sectus.
Quumque humilis nosse abnuerem: nunc aspice, dixit,
Ostenditque mihi summo sub pectore vulnus.
Exin surridens: Manfredum cerne, nepotem
Sponsae, ait, induperatoris: Constantia nomen. [9]
Oro, meam ut pulchram, terras quum deinde videbis,
300Ipse adeas natam, quae Trinacriaeque et Hiberi
Est enixa decus; verique huic nuntius esto, [10]
Si quid fama aliter referat. Quum duplice laesum
Vulnere me vidi, lacrimis sum versus obortis
Olli, qui semper veniam est praebere paratus;
Magna ego flagitia admisi; at clementia tantum
Protendit divina manus, ut quidlibet illi
Vertitur, excipiat. Tuus, o Consentia, Pastor
In Domino si id legisset (cui expellere Clemens
Me tunc mandavit), Beneventum propter; humata,
310Principium post pontis, adhuc mea membra jacērent
Saxorum sub mole gravi, queis tecta fuere;
Nunc pluviae ventoque patent, Viriden prope flumen,
Regni extra fines, ea quo sine lumine vexit. [11]
Dum spes vivit adhuc, divini anathemata amoris
Haud reditum prohibere valent; sed, crimina quamvis
Pertaesos doleat, qui mortem obiere rebelles,
Hic opus est annos ex hac absistere ripa
Ter pro quoque decem, quo jam pārēre negarunt,
Ni prece contrahitur tempus. Mihi noveris ergo
320Quam prodesse potes: mea fac Constantia discat [12]
Qualem me tu vidisti, et qua lege revinctum:
Multum hic namque ferunt viventum vota juvamen.
(Purgatorii IV)
[recensere] 323Quum quicquam ex nostris aliquam virtutibus olim [13]
Arripit, aut tristis dolor, aut jucunda voluptas,
Huic anima omnino aggeritur, cunctisque videtur _
Abduci penitus reliquis: (quod proinde refutat
Qui plures animas in nostro corpore rentur). [14]
Propterea, quum quicquam oculos aut occupat aures,
Cui illa intendat, tempus abit, nec sentit abire:
330Altera, quae cernit, quaeque audit, quippe facultas
Est animae; altera vero, quae manet integra: quarum
Libera et haec est, atque illa at circumdata vinclis.
Hoc ego sum tunc expertus, sermone loquentis
Correptus, totoque animo miratus inhaerens:
Nam decies Sol quinque gradus ascenderat axem
Quin ego sensissem; quum illuc devenimus, una
Quo nobis dixere Animae: quod poscitis, hic est.
Saepe aditum paucis majorem sentibus obdit
Rusticus, ut dulces uvas nigrescere cernit,
340Quam foret hic callis, quem Dux ac ipse secutus,
Postquam discessere Animae, transivimus ambo.
Vaditur in Castrum pedibus, Leo nomine sanctus,
Vaditur et Naulum, et qua se Bismantova tollit,
Vertice contingens nubes: hic vaditur alis,
His nimirum alis, quas et succensa cupido
Sufficit, et Doctor, spem consiliumque ministrans.
Provehimur sursum per saxi concava, utrinque
Margine constricti, pedibus manibusque meantes.
Quum summum attigimus ripae, ex quo cernere late
350Fas erat, obversus Vati: qua tendimus? inqui.
Me sequere, ulteriusque pedes, ait ille, feramus,
Dum prudens, qui monstret iter, gradientibus assit.
Altus erat vertex ut lumina vinceret, atque
Clivus ita abruptus surgebat, linea valde
Plusquam, de medio ad centrum deducta quadrante.
Fessus eram, ac dixi: te te, pater optime, verte;
Aspice. quod solus, nisi sistas, ipse relinquor.
Ille autem: huc usque, inquit, fili; nītĕre ferri,
Ostendens saxum, non multum desuper, exstans, [15]
360Hac in parte omnem praecingens undique montem.
Sic mihi ab his animus verbis est auctus, ut illuc
Reptando ascendi; atque ibi tum consīdimus ambo,
Lumina ad Eoam versi, ex qua venimus, oram;
Quippe retro spectare juvat. Prius ima tuendo,
Sum loca permensus; dein lumina Solis ad orbem
Erexi, ac stupui ad laevam splendescere cernens,
Agnovit Vates oculos me tendere Soli
Mirantem, quoniam nos inter is esset et Arcton;
Atque ait: hoc speculum, sursum pariterque deorsum
370Adducens terrae lucem, si sidera haberet
Juncta sibi Geminos Fratres, magis esse propinquum
Zodiacum aspiceres Ursis, nisi tramite abiret
Quo se ferre solet. Tecum sic collige causas:
Rere Sion montemque istum consistere terrae
Partibus adversis: idem quapropter horizon
Sit simul ambobus, pars at contraria Caeli,
Quo male non rexit currum Clymeneïa proles. [16]
Si sapis, agnosces Solem, unique ire sinistram,
Alteri et ad dexteram. Nunquam, dilecte Magister;
380Mens mea tam clare, quam nunc intellegit, inqui,
Quum sum deesse ratus: medius nam circulus ille,
Aequator cui nomen inest, hiemem inter et aestum
Sese habet: hinc tantum gelidam Sol vergit ad Arcton,
Abramidae quantum ardenti jam parte videbant.
At, tibi si placeat, quod nobis restat eundum
Scire velim; nam mons plusquam mea lumina surgit.
Hujus montis iter primum ascendentibus arduum,
Ille refert: mox usque magis mollescit eundo.
Quum leve propterea pronumque videbitur ire,
390Non secus ac navis si te vehat amne secundo,
Tum tibi finis adest; tibi tunc captare quietem
Fas erit: hoc certum scio, nec verbum amplius addam.
Vix ea finierat, quum vox: tibi forte sedendum
Ante erit, increpuit. Qua voce impulsus uterque
Vertimur; ac nobis ad laevam surgere cautes
Visa ingens, non visa prius. Procedimus illuc,
Atque ibi conspicimus post saxum assistere quosdam
Captantes umbram, tempus de more terentis
Propter segnitiem: quos inter se unus habebat
400Assimilis lasso, manibus compressa duabus
Genua tenens, inter demissus et utraque vultum.
O domine, hunc segnem, sum fatus, conspice, tanquam
Pigritiae fratrem. Versus tunc ille loquenti,
Per femur os tollens: sursus te proripe, dixit,
Tu, cui robur inest, solidoque in corpore vires.
Tunc illum agnovi; nec, qui mea fessa tenebat
Membra, labor vetuit, quin illum promptus adirem.
Vix caput is tollens: novisti quomodo currum
Sol, ait, ad laevam ducat? Brevia illius orsa
410Ignavusque habitus, mea labra emittere paulum
Impulerunt risum. Nil jam, tum protinus inqui,
Me miseret, Belacque, tui; sed dissere, quaeso, [17]
Cur piger hic sistis? quae te mora detinet? utrum
Ductorem exspectas? an mos te servat inertem?
Ille mihi rettulit: quid sursum tendere, frater,
Profuerit? portae qui custos Angelus astat,
Indugredi haud sineret: tot enim illinc cogor abesse
Quot mihi viventi Sol circumvolverit annos;
Nam diem ad extremum sum crimina flere moratus,
420Ni mihi forte preces, quae puro ex pectore surgant,
Auxilio fuerint: aliae sunt viribus orbae. —
Jamque secutus iter, Vates anteibat, et: euge,
Ajebat, propera: medium Sol igneus axem
Jam tenet, ac Libycis nox incubat humida terris.
(Purgatorii V)
[recensere] 425Umbris jamque his abstiteram, Vatemque sequebar,
Quum, tollens digitum, est quidam post terga locutus:
Cernite, non sol ad laevam lucere sequentis
Apparet: vivo est similis. Mea lumina verti
Continuo ad vocis sonitum; vidique stupentes
430Me me Animas illas, et ruptam cernere lucem.
Cur tua mens rebus sese sic implicat? inquit
Tunc Vates, ut lentus eas? Quod dicitur istic
Quid tua nunc rēfert? tibi sit me cura sequendi,
Ac gentem blaterare sinas: par turribus esto,
Quarum nulla movent ventorum flamina culmen:
Pluribus intentus, coepto vir saepe priori
Abstrahitur; nam se minuunt per mutua curae.
Dicere tunc ego quid poteram, nisi: protinus assum?
Atque, colore genas, veniam qui saepe meretur,
440Inspersus, dixi. Transverso tramite sese
Spirituum interea per montem turba ferebat
Prae nobis paulum, sejunctis versibus una
Hymnum Jessaei regis Miserere canentum.
Quum mea viderunt radiis impervia membra,
In longum ac raucum oh verterunt carmen hiantes.
Mox duo, ab his missi, scitatum se ante tulere
Condicio quae nostra foret. Queis: vadite, Doctor,
Ac sociis, vera ex carne hunc constare referte,
Dixit; et hoc satis, umbram si mansere videntes,
450Ut reor: huic reddant, hos namque juvabit, honorem.
Accensos nunquam prima sub nocte vapores
Currere per caelum vidi, nec sōle cadente
In mense augusti nubes, ut protinus illi
Ad socios rediere suos; cumque agmine toto
Se ad nos verterunt, ut frenis turba carentum.
Nos gens multa petit, Vates ait, atque rogatum
Te venit: intende his aures, ac insimul ito.
O qui, clamantes ibant, ad gaudia pergis
Indutus membris, quibus es de matre creatus,
460Siste parumper iter: quemquam num videris unquam
Aspice, ut in terras illius nuntia portes:
Cur tam praepes abis? cur non vestigia sistis?
Nos omnes fuimus consumpti morte cruenta,
Usque et ad extremam culpas servavimus horam:
Caelica tum nostram movit lux denique mentem;
Quare praebentes veniam, scelerumque dolentes,
Atque in pace Dei, moribundos liquimus artus.
Qui nos nunc torquet magno se ardore videndi.
His ego tum contra: quamvis vestra intuor ora
470Luminibus fixis, nemo se cognitus offert.
Si quid vos juvet, ac mihi sit praestare facultas,
Dicite, felices Animae, faciamque libenter:
Per quam de mundo in mundum, hoc duce, quaerere cogor,
Obtestor pacem. Nihil est jurare necessum,
Unus ait: verbis nisi forte potentia desit,
Cuique tuis est plena fides. Qui prae omnibus unus
Alloquor, idcirco te, si unquam videris oram
Inter Ïapygiam Aemiliamque, precor, mihi junctos
Sanguine commoneas Fani, ut pia vota precesque
480Fundant pro me rite Deo, et mea crimina purgent:
Hac fui in urbe satus; sed quae mihi vulnera vitam [18]
Abstulerunt, muros (quo tutior esse putabam)
Propter Antenoreos, mihi furtim illata fuerunt.
Attius haec jussit, qui me plus oderat aequo.
Si Miram versus fugissem, juxta Oriacum
Quum sunt me aggressi, cunctis fortasse periclis
Exissem, atque etiam fruerer vitalibus auris;
Ast ego me in stagnum jeci; cannaeque lutumque
Implicuere pedes: caenoso in gurgite lapsus,
490Atque ibi transfixus, vitam cum sanguine fudi.
Sic ille. Hinc alter: tibi sic expleta cupido
Sit, dixit, per quam pergis conscendere montem,
Expleri da, quaeso, meam. Sum in monte creatus
Ipse Ferentrano: Boncontes nomine dicor. [19]
Nulla mei superest uxori cura Joannae,
Nulla cuique alii: auxilio sic indigus omni
Hos inter cogor demissa incedere fronte. —
Quae ex Campaldino te vis fortunaque longe
Tam pepulit, rettuli, ut statio sit deinde sepulcri
500Ignorata tui! — Exoriens super, inquit, eremum
Ex Appennino, Clusii sub defluit agros
Torrens: Arclanum dicunt. Quo lapsus in Arnum
Amittit nomen, transfixo gutture veni,
Effugiens pedes, ac perfundens sanguine terram.
Hic visum ac vocem amisi; quae desît, almae
Virginis implorans Mariae venerabile nomen.
Vera loquor, vivisque refer. Me Numinis astans
Angelus excepit, dum clamans frenderet alter
Tartareus: cur, Caelicola, hunc mihi surripis? unam
510Propter lacrimulam, partem tu suscipis hujus
Aeternam; ast ego corporeos immaniter artus
Disperdam. Scis aetherium per inane vapores
Surgere, et hic rigido densari frigore, ut inde
In pluvias recidant. Malus ille, nefandaque poscens,
Huc venit; fumumque suis pro viribus atrum
Ac ventum movit; quare, quum deinde ruit nox,
A Prato-magno tecta est caligine valles
Ad magnum usque jugum; ac densus super horruit aether.
Solvitur in pluviam aër: quam non terra receptat,
520In rivos fluit; et, quum amplos convenit in amnes,
Sese regalem fluvium tanto impete versus
Immisit praeceps, ut nil obsistere posset.
Faucibus inveniens Arclanus corpus, in Arnum
Impulit; et, quas more crucis, quum me dolor asper
Evicit, junxi, palmas a pectore solvit.
Per ripas ac fundum volvens atque revolvens
Mox tulit, atque sua me obtexit denique praeda. —
Oh, precor, in terras quum veneris, atque quiescas,
Tunc memor esto mei, dixit tum Spiritus alter:
530Sum Pia: natalis Senae mihi terra fuere,
Ac mortem occubui Tusci sub marmoris oram:
Is plane hoc novit, qui me praecinxerat ante
Anulo, eoque sibi dederat sociam esse cubilis.
(Purgatorii VI)
[recensere] 534Quum finem alea ludus habet, qui perdidit, aeger
Consistit, repetitque vices, ac discere tentat:
Victorem gens consequitur: praeit alter euntem;
Alter pone premit; lateri sese applicat alter:
Non is proinde manet, nunc huic, nunc versus et illi;
Et, quibus est quicquam largitus, sponte recedunt:
540Sic turbam evadit. Talis tunc agmine denso
Ipse ego vertebar, faciem circum undique volvens;
Multaque pollicitus, simul expediebar ab illis.
Hic Aretinum vidi, quem funere Ghinus [20]
Plectit; quique sequens hostes est mersus in Arnum. [21]
Vidi protensis palmis orare Novellum, [22]
Illumque ex Pisis, quem propter pectore fortem [23]
Marsuccus sese ostendit. Comitem insuper Ursum [24]
Vidi; ac te, velut ajebas, sine crimine, leto,
Propter et invidiam, Broccensis, dedite, Petre. [25]
550Prospiciat sibi, dum vivit, regina Brabantis,
Ne dein morte obita loca deteriora receptent.
His ubi me expedii, qui aliorum vota precesque,
Ut sibi ad ora Dei tempus brevietur eundi,
Quaerebant, me ad Vatem verti, ac deinde rogavi:
O mea lux, quaedam tua verba negare videntur
Quod quis jussa Dei possit mutare precando;
Hoc isti exorant: num spe pascuntur inani?
Aut tua non valeo plene deprendere dicta?
Doctrinam esse meam, nisi sit mens devia recto,
560Agnosces claram; nec spes hos irrita fallit,
Ille refert. Domini non se sententia flectit,
Si quis mortalis, divino incensus amore,
Expleat in terris, momento temporis uno,
Quod debent isti, qui sedibus hisce morantur.
De hoc ubi sum fatus, defectum vota replere
Haudquaquam poterant, quod summo a Numine abessent.
Hoc dubium ne mente fove, nisi dixerit illa
Quae verum ac mentem inter erit penetrabile lumen.
Nescio an id capias: mihi dicitur alma Beatrix,
570Quam super aspicies ridenti in vertice montis.
Dux bone, tum rettuli, properemus iterque sequamur
Praerapide; jam non lassor, velut ante solebam:
Jamque vides quod monte cadit prolixior umbra.
Dum nĭtet ista dies, dixit, nos ibimus ultra,
Quantum fas fuerit; sed res diversa profecto est
Ac quam animo versas. Non ante adveneris illuc
Quam, qui nunc rupe acclinis velatur ab alta,
Proptereaque tuo radios haud corpore scindit,
Aspicias reducem. Sed enim illic inspice solam
580Stare Umbram, ac nobis intento lumine versam:
Illa quidem ostendet, brevior qua semita ducat.
Continuo hanc petimus. Proh quam gravis atque severa
Insubri Umbra viri, hic stabas! quam lente et honeste
Lumina volvebas! Nullam dabat illa loquelam,
Nos tantum inspiciens, recubantis more leonis.
Accessit Vates, et qua minus aspera surgat
Semita quaesivit. Nil reddidit illa roganti;
At genus et patriam petiit. Tum Dux meus infit:
Mantua…. Sōla loco surrexit protinus Umbra,
590Illique occurrens: tellure creatus eadem
En tibi Sordellus [26], dixit; cupidoque vicissim
Complexu haeserunt. O feta doloribus, atque
Servili compressa jugo; ratis orba magistro
Debacchante hieme; meretrix, non arbitra gentium,
Italia! Audito patriae vix nomine terrae,
Gestiit illa animo, magnumque ostendit amorem
Huic civi Umbra suo; at vivi sine Marte cruento
Non tibi sunt cives: eadem quos moenia claudunt,
Fossaque quos eadem cingit, se mutua rodunt.
600Cerne tuas ad pontum oras; te in pectore cerne;
Pax ubinam? Quidnam, quod Justinianus habenas
Jam tibi composuit, prodest, si ephippium inane est?
Quin minus, hae si deficerent, tibi dedecus esset.
O gens, quae, devota Deo, quae, dedita sacris,
Debueras sinere, ut Caesar se in sede teneret,
Si sapis, ac manifesta tibi est sententia Christi,
Aspice, ut indomitam, quoniam est calcaribus expers,
Se gerat haec fera, postquam tu susceperis audax
Frena manu. O qui hanc indocilem temereque furentem
610Destituis, cui deberes insĭdēre dorso,
In genus, o Alberte, tuum descendat ab astris
Judicium, et clarum atque novum, ut sit territus ille
Qui post sceptra geret. Cupidi dicione tenere
Germanas terras, sivistis tuque paterque
Desertum Italiam fieri. Hic hic aspice, segnis,
Montecchios, Cappellettos, unaque Monaldos
Atque Philippescos, illos jam clade dolentes,
Hosce metu plenos. Huc huc, crudelis, adesto,
Gentilesque tuos oppressos aspice, opemque
620Ferre malis propera: quantum hic secura videbis
Est [27] Sanctaflora. Huc tua te noctesque diesque
Roma vocat vidua; et quianam mecum, esse recusas,
Mi Caesar? clamat. Quam mutuus undique gentes
Aspice jungat amor. Si nil tibi pectore nostri
Est pietas, assis, ut te tua fama pudore
Impleat. O nostri generis Reparator et Auctor,
(Parce meis verbis) alio cur lumina vertis?
Aut est divinae non perscrutabile mentis
Consilium, fluat unde bonum, plenam esse tyrannis
630Terram omnem Italiae? ac Marcellum evadere, quisquis
Rusticus in partes venit? O mea, vocibus istis,
Queis sum digressus coepto, Florentia, valde,
Est tibi gaudendum: non his nam tangeris ipsa,
Quum tam recta tuos teneat sententia cives.
Multi justitiam tacito sub pectore servant;
Ac raro hanc adhibent, temere ne spicula vibrent:
At tua gens summo ore gerit. Civilia multi
Munia detrectant; at gens tua sponte gerenda
Haec sumit, curisque alacris se dedicat urbis.
640Gaude igitur, nam jure potes gaudere libenter:
Tu dives, tu pace fruens, tu provida rerum:
Nonne tua his dictis respondent omnia facta?
Cecropidis qui jura Solon, qui jura Lycurgus
Spartanis antiqua dedit, juvere parumper
Si tibi respicitur, quae tales callida leges
Constituis, quae vix mensem servantur in unum.
Quoad meminisse licet, quoties et munia, et ipsos
Munia qui exercent, moresque, ac jura novasti,
Nec non et variis excusa numismata formis!
650Si mentem advertis, similem te noveris aegrae,
Quae, thalamo recubans, nunc huc nunc vertitur illuc,
Immutansque latus, quaerit lenire dolorem.
(Purgatorii VII)
[recensere]653Dulcibus ac laetis indultum terque quaterque
Quum fuit officiis, Sordellus destitit, atque:
Qui vos estis? ait. Vates cui rettulit ultro:
Ante Animae hunc montem, dignae conscendere Caelum,
Quam colerent, jam tum Augustus mea membra sepulcro
Condiderat: sum Virgilius: mihi crimina nulla
Caelestem abstulerunt sedem; verum obstitit unus
660Defectus Fidei. Qualis, miracula rerum
Qui nova continuo videt, admiratur et haeret
Attonitus, secumque putat non esse vel esse;
Taliter is tunc obstupuit: dein lumina flexit,
Atque humilis Vati accessit; rituque minoris
Genua est amplexus. Latiae ingens gloria gentis,
Inquit, per quem est visum, quanta potentia nostrae
Sit linguae; o illius terrae, sum unde creatus,
Immortale decus, quae te mihi gratia monstrat?
Quale ingens meritum? Nisi sum te audire loquentem
670Indignus, dic quaeso: num Phlegetontis ab oris,
Aut aliunde venis? Cunctos, respondit, Averni
Emensus gyros, venio: me caelica virtus
Movitque ac ducit; non est mihi namque supernas,
Quo tu ire exoptas, vetitum conscendere sedes
Ob factum, sed ob infectum; nam cognita sero
Est mihi lux Fidei. Locus est tellure sub ima,
Tristis, non poenis, sed caligantibus umbris;
Quo suspiria, non autem lamenta doloris
Ulla sonant: hic sedem habeo, cum infantibus illis
680Quos mors, nondum humana ablutos labe, momordit;
Cumque eis, qui sanctis haud se virtutibus unquam
Induerunt trinis; vitiisque absentibus, omnes
Noverunt reliquas, ac sunt apprime secuti.
Si scis, atque potes, nobis da noscere signum,
Ut cito pergamus, quo purgatoria vere
Incipit haec sedes. Non est, tunc ille reponit,
Nobis certa domus: sursum circumque vagari
Fas est: quoad potero, veniam tibi ductor eunti.
At jam prona dies, ut cernis, labitur axe;
690Nec quis nocte potest sursum vestigia ferre.
Praestat proinde bona in noctem statione teneri.
Sunt Animae ad dextram secreta in parte remotae:
Si libet, huc ducam: tibi erit novisse voluptas.
Quomodo! responsum fuit: anne ascendere noctu
Vis aliena vetat? vel deficit ipse viator?
Lineolam digito ducens Sordellus in ima
Pronus humo: non tu, dixit, processeris ultra
Tantillum hoc spatii, postquam Sol cessit Olympo.
Non vis ulla vetat; sed nox nigrantibus umbris
700Vim cohibet, nec velle sinit: licet ire deorsum,
Donec Sol latet, ac per costas undique montis.
Tunc, quasi miratus, Vates: duc, rettulit, ergo
Quo fore tu dicis nobis consistere gratum.
Paulum hinc digressus, vidi subsīdere montem
In vallem, ut solet hīc etiam mons saepe cavari.
Ibimus huc, gremium rupes quo concava pandit,
Umbra ait, atque hic Eoi exspectabimus ortum.
Non plano aut alto, flexo nos tramite duxit
In latus hinc montis, quo se plus deprimit ora
710Dimidio. Argentum, atque aurum, cerussa, smaragdus
Quum obteritur, coccus, lucentiaque indica ligna,
Haud unquam possent varios aequare colores
Herbarum ac florum, queis terra hic picta renīdet:
Valde etenim cedunt. Nec tantum gratia formae
His erat; at mixtis fragrabat odoribus aura
Ignotum in morem. Salve Regina canentes
Tunc Animas vidi florenti in valle sedere,
Quae foris haud cerni poterant. Nolite, priusquam
Occumbat, Sordellus ait, pars prona diei,
720Ad turbam duci: tumulo ex hoc eminus alto
Illorum melius vultus cognoscere et actus,
Quam simul his ima resīdendo in valle, licebit.
Altius ille sedens, qui se non munere functum
Quod jam debuerit, vultu monstrare videtur,
Nec cum aliis cantat, tristisque silentia servat,
Est ex Germana induperator gente Rodulfus;
Vulnera qui Italiae poterat curare peremptae,
Queis nequicquam alius quaerit mox ferre medelam.
Est alius, qui maerentem recreare videtur,
730Ottacherus: rexit terras, unde exitus undis, [28]
Quas et in Albim Mulda, atque Albis portat in aequŏr.
Hic fuit in cunis melior, quam natus adultus
Est Wenceslaus, quem desidis otia vitae
Luxuriesque terunt. Nasettum cernite regem, [29]
Cui socium sese adjungit, secretaque miscet
Colloquia, is valde spectabilis ore benigno: [30]
Hic fugiens periit, et Lilii turpavit honorem.
Cernite ut ille sibi pulsat nunc pectora palmis
Utque gemens alter fulcit sua tempora dextra:
740Sunt pater ac socer illius, qui Gallica regna [31]
Turpiter incestat: norunt opprobria vitae
Ipsius, ac dolor hinc oritur, qui pectora torquet,
Is vastus membris, cui concors concinit alter, [32]
Naso ingens, virtute fuit praeclarus in omni:
Et, si post illum puer obtinuisset habenas
Qui pone assīdit, virtus transmissa fuisset
Ex patre in natum: reliquis de heredibus istud
Non est fas equidem dici: dicione potiti
Sunt Jacob Fridericusque, at meliore potitus
750Nemo quidem dicione fuit: nam rara resurgit
Per ramos humana suos de stipite virtus.
Hoc Dator illius facit, ut poscatur ab ipso.
Nasutum pariter mea verba, unaque canentem
Contingunt Petrum; unde et Narbo et Apulia deflent. [33]
Scilicet ipsa suo melior tam semine planta est,
Quanto plus sese Constantia conjuge jactat, [34]
Conjuge quam laetae sunt Margaris atque Beatrix.
Anglorum regem sōlum spectate sedentem,
Simplicis Henricum vitae: felicior iste
760Edendis fuit in ramis. Demissior ille,
Qui sedet hos inter, sursum sua lumina tollens,
Marchio est Guilelmus; quem propter Alexandria
Ferratum montem, et Canavejum Marte fatigat. [35]
(Purgatorii VIII)
[recensere] 764Tempus erat, quum puppe secantibus alta, cupido
Vertitur, ac tenero mollescunt pectora sensu,
Quo die amicitiā junctis dixere valete;
Quumque novus sese persentit amore viator
Astringi, si forte sonum procul aëris acutum
Audiat, interitum lucis quod flere videtur,
770Quum finem obtinuit cantus. Tum Spiritus unus
Erexit sese, atque manu audiri ipse poposcit:
Extulit hinc junctas palmas, os fixus in ortum,
Dicere ceu vellet Domino: nil cetera curo.
Ac tam deinde pie: Te finem luminis ante
Incepit canere, atque adeo modulamine dulci,
Ut memet mihi surriperet; reliquique sequentes
Dulciter atque pie, caelo capita alta ferentes,
Integrum cecinere hymnum. Nunc dirige acutam
In verum, o lector, mentem: subtile profecto
780Est ita velamen, quod sit transmittere pronum. [36]
Turbam illam vidi, pallentem humilemque, silenter
More exspectantum, sustollere lumina Caelo;
Ac vidi ex alto parili descendere lapsu
Angelica de gente duo; mucrone carentem,
Igneum gestantes gladium: Viridantibus ibant
Vestibus induti, frondum de more recentum;
Quas virides retro quassabant motibus alae.
Unus nos supra paulisper, constitit; alter
Ad latus adversum venit; medioque sedentes
790Inclusere Animas. Flavos in vertice crines
Cernere erat; sed lux vultum spectare vetabat,
Obice ab immodico veluti vis obruta torpet.
Virginis ex gremio, dixit Sordellus, uterque
Adveniunt Mariae, sint ut custodia vallis,
Infernum propter, qui sese huc deferet, anguem.
Nescius ipse viae, per quam venisset, adhaesi,
Membra rigens, umeris Vatis; perque omnia circum
Verti oculos. Vallem jam nunc adeamus et Umbras,
Sordellus dixit: tum compellabimus illas;
800Gratam erit his valde conspectum visere vestrum.
Tres tantum reor isse gradus, subterque jacentem
In vallem veni; ac quendam mihi figere vidi
Intentos oculos, quasi me cognoscere vellet.
Jamque aër obscurus erat; non sic tamen ater
Ut non parērent nos inter quae ante latebant.
Ipse illi accessi, mihi contra accessit et ille.
Oh quam laetitiam cepi, clarissime Nine, [37]
Quum te conspexi mixtum non esse scelestis!
Non fuit officii quicquam nos inter omissum.
810Dein mihi quaesivit: quam dudum istius ad imum
Venisti montis, longas transvecte per undas?
Huc ego mane novo, rettuli, per Tartara veni:
Sum prima in vita, quantumvis altera eundo
Nunc mihi quaeratur. Tulerunt vestigia retro,
Hoc ubi responsum sonuit, Sordellus et alter,
Ut gens miranda perculsa ab imagine rerum,
Sordellus Vatem; Ninus se vertit ad Umbram
Hic prope sedentem, clamans: quod gratia Caeli
Dat munus, Corrade, vide. Mihi deinde locutus:
820O per ego has grates, toto quas pectore debes
Olli, qui causam primam sic celat et abdit,
Ut nemo penetrare queat; quum deinde remensus
Latifluas undas fueris, meam adire Joannam
Esto memor natam: pro me dic invocet illum,
Qui insontum votis responsum haud denegat unquam.
Illius genitrix, vittas postquam exuit albas, [38]
Me, reor, haud meminit; quas nunc exoptet oportet
Infelix. Ex hac plane deprendere fas est,
Quam cito, ni tactus visusque accendat, Amoris
830Femineo fax corde perit. Non Vipera certe,
Insigne Insubrum, fuerit quum functa, sepulcrum
Tale dabit, Gallus Gallurae quale dedisset. [39]
Talibus est fatus, vultum succensus amoris
His flammis, queis corda calent moderamine justo.
Ipse avida interea vertebam lumina Caelo,
Plus ubi provolvunt tardo se sidera cursu
Ut rota proximior centro. Quid, nate, tueris?
Tum mihi Doctor ait: tria, dixi, conspicor astra
Queis polus hic ardet totus. Tunc ille vicissim:
840Clara sub Auroram quae sunt tibi sidera visa
Sunt quattuor lapsa: ista locum cepere relictum.
Haec fantem ad sese Sordellus traxit, et inquit,
Intendens digitum: ecce illic, hostem aspice nostrum.
Qua nullus valli est objex, surrepserat anguis,
Qualis forte Evae pomum porrexit amarum.
Per flores herbasque ibat, sibi vertice verso
Dorsum interdum lambens, ut se belua lingens,
Non ego conspexi, nequeoque hinc dicere primum
Alituum juvenum motum, at descendere vidi.
850Sensit ubi emotas alis viridantibus auras,
Ilicet effugit serpens; parilique volatu
Aliger ad sedes remeavit uterque relictas.
Quae pridem Nino se adverterat Umbra vocanti,
Non unquam abstiterat mihi lumina figere; et orsa
Haec ita deinde dedit: Sic quae te ducit in altum,
Inveniat lampas tantum in te sistere cerae,
Quanta opus ad summum vincendum est denique culmen,
Si de Valle Macrae quid veri, aut parte propinqua,
Noveris, ede mihi, qui olim his dominabar in oris.
860Gente Malaspina cretus, sum nomine dictus
Conradus: non ille vetus, sed origine ab illa;
Dilexique meos, hic qui purgatur, amore.
Nunquam, ego respondi, vestras sum vectus ad oras;
At quis in Europa has nescit? celeberrima vestrae
Fama domūs, terramque canit terraeque potentes;
Ac nemo ignorat, quamvis nunquam iverit illuc.
Juro equidem, mihi sic celsum pervincere montem
Jam liceat, vestram non deflorescere gentem
Munificis opibus belloque potentibus armis.
870Insita vis animis, ac mos, communibus illam
Efficit immunem vitiis: de tramite recto
Quanquam triste caput mundum per devia torquet,
Unica progreditur recte, atque iter odit iniquum.
Nun vade, ille inquit; Solem non axe reversum
Excipiet septem inde vices jam portitor Helles,
Quaeque mea de stirpe putas, tibi pectore figent
Majores clavi, quam quos dat publica fama;
Ni deducta suo fuerit sententia cursu. [40]
Notae
[recensere]- ↑ In terrestri enim Paradiso Dantes Purgatorii montem imaginatur.
- ↑ Sol pervenerat ad circulum (horizontem) quem circulus alius (meridianus) medium dividens, ex suo altissimo puncto respicit Jerusalem; ac nox, in parte huic puncto opposita, exibat Gange; id est, ibi erat mane, hic vesper.
- ↑ Justa voluntas, id est Dei.
- ↑ Plena pace, nempe indulgentia plenaria, gratia Jubilei, quem anno 1300 Bonifatius VIII indulserat.
- ↑ Casella, cantor erat eximius, et Dantis carmen (Italice canzone [Anglice song]) canere incipit.
- ↑ Ratio, id est justitia, quae rationi innititur, aut potius ipsa est justitia.
- ↑ Si omnia scire potuisses, scivisses etiam omnes peccati consecutiones, atque ideo non peccasses; quare non opus fuisset ut nasceretur Christus, qui te redimeret.
- ↑ Specus, id est montem tuberosum.
- ↑ Imperatoris Henrici V.
- ↑ Fridericum, regem Siciliae, et Jacobum regem Celtiberiae. Manfredus hos, utpote suos nepotes, laudat; sed Dantes alio loco (id est cant. VII Purg.) eos vituperat.
- ↑ Manfredus, rex Apuliae et Siciliae, occisus fuit in proelio contra Carolum ex Andegavia, cui Clemens IV idem regnum, utpote Ecclesiae feudum, addixerat; quumque Christiana communione exclusus esset, tumulatus fuit a Carolo juxta Beneventum; unde, jussu ejusdem Pontificis, episcopus Consentiae ossa effodit, atque extra regni fines, quod juris esset Ecclesiae, prope flumen Viridem dispersit.
- ↑ Id est filia, ipsa etiam nomine Constantia
- ↑ Virtutibus, id est facultatibus; puta voluntatem, intellectum, memoriam.
- ↑ Rentur tot animas, quot facultates.
- ↑ Saxum. Benassutius contendit esse planum, sive pratum.
- ↑ Qui sunt in oppositis hemisphaeriis, eoque in loco, per quem Phaëton non direxit currum (nempe extra eclipticam), horum alteri ad septentrionem, alteri ad Meridiem, Sol videri debet.
- ↑ Belacqua excellens, ut ajunt Interpretes, musicorum instrumentorum opifex. Nil me miseret, quia nunc certe scio te non esse damnatum.
- ↑ Jacobus ex Cassero, Fanensis civis, quum Bononiae praeses esset, obstitit Attio VI Atestino, dominium illius urbis affectanti; quare, quum deinde Mediolanum proficisceretur, ab eodem Attio per sicarios inter Venetias et Patavium occisus fuit.
- ↑ Boncontes pugnavit in campo Campaldino contra Guelfos Florentinos (quo in proelio Dantes erat eques) atque interfectus fuit, quin ejus corpus inveniri unquam potuerit.
- ↑ Aretinus (Benincasa) interfectus fuit Romae in ipso suo tribunali a Ghino ex Tacco, in ultionem mortis suorum fratris ac nepotis, quos Benincasa, quum judex Senis esset, capite damnaverat.
- ↑ Cion ex Tarlatis (Guccio de’ Tarlati), Bartolorum familiam persequens, delatus fuit ab equo in Arnum, ubi mersus periit.
- ↑ Fridericum Novellum quidam ex Bartolis (cognomine pistorulus, Italice fornajuolo [Anglice baker]) interfecit.
- ↑ Farinata ex Scoringianis, quo occiso, ejus pater Marsuccus, non modo sine lacrimis filii mortem tulit, sed tumulationi interfuit, occisoris manum est deosculatus, et consanguineis pacem suasit.
- ↑ Comes Ursus a patruo, aut suis, per insidias interfectus.
- ↑ Petrus ex Broccia, ab epistolis regis Galliae Philippi cognomine pulchri, aulicorum calumnia in tantum reginae odium incidit, ut, tanquam illius pudicitiae insidiatus fuerit, eum apud regem accusaverit.
- ↑ Sordellus ex Viscomitibus Mantuae, poëta ac litteratus; de quo scribit Benvenutus e Foro Cornelii; nobilis et prudens, miles et curialis.
- ↑ Sanctaflora: feudum imperiale.
- ↑ Ottacherus, rex Bojohaemi, imperatoris Rodulfi gener.
- ↑ Nasettum, sic dictum a parvo naso, nempe Philippum III, regem Galliae; qui, proelio navali a Ruggerio Auria victus, Perpiniani secessit, ubi tristitia obivit.
- ↑ Henricus I, Navarrae rex.
- ↑ Illius, id est Philippi cognomine pulchri.
- ↑ Vastus membris, Petrus III, rex Celtiberiae, supra nominatus. Naso ingens, Carolus I, rex Siciliae.
- ↑ Tum Carolus I, rex Siciliae, tum Petrus III, rex Celtiberiae, filios habuere non patriae virtutis heredes.
- ↑ Planta, sive pater (Petrus III); semen sive proles (Carolus I). Constantia, uxor Petri III, regis Celtiberiae, ut supra dictum est. Beatrix, filia Raimundi Comitis Galliae Narbonensis (Italice Provenza) et Margherita, filia Eudis, ducis Burgundiae, quae ambae nupserunt Carolo I ex Andegavia, filio Petri III. Ita Benassutius.
- ↑ Guilelmus, marchio Montisferrati, ab Alexandrinis interfectus fuit; quare bellum ingens ortum est inter illos et Montisferrati et Canaveji incolas, in quo isti victi sunt.
- ↑ Tam tenue est velamen, ut facile putes has Animas diaboli tentationes pati; quum revera nec patiantur, nec pati possint; sed tantum earum timore afficiantur; ita Benassutius.
- ↑ Ninus, ex Viscomitibus Pisarum, judex in judicatu Gallurae in Sardinia.
- ↑ Id est, postquam viduitatis vestes exuit: viduae enim albas vittas in signum maestitiae gerebant.
- ↑ Nupserat enim Galeazzo ex Viscomitibus Mediolani, cujus stemma erat Vipera, ut Gallus Gallurae.
- ↑ Nisi eventuum cursus, in Caelo fixus, immutetur.
Liber VI
[recensere](Purgatorii IX)
[recensere] 1Succuba Tithoni antiqui, jam dulcis amici
Amplexus linquens, albebat margine Eoo:
Frons erat illius gemmis redimita coruscis,
Beluae in effigiem, cauda quae frigida pulsat: [1]
Et graduum, quibus ascendit, jam nox, ubi eramus,
Explerat geminos, aliumque explere parabat; [2]
Tunc ego, qui mecum corpus terrestre gerebam,
Sum captus somno, mollique in gramine fusus
Decubui, quo Umbris quattuor simul ipse sedebam.
10Tempore, mane novo, quum questus edere hirundo
Incipit, ob veteres forsan quos passa dolores;
Ac mens nostra, minus terrestribus obsita curis,
Atque magis de carne vagans, divina creandis
Est quasi imaginibus: pennis spectabilis aureis,
Est aquila in somnis mihi visa, ex aethere pendens
Extensis alis, ac jam descendere prompta.
Illic, quo Superûm Ganymedes raptus in aulam
Deseruit comitum turbam, mihi adesse videbar.
Ajebam mecum: ex more huc se forsitan infert,
20Eque locis aliis fastidit in aethera ferre.
Se paulo magis inde rotans, descendere raptim
Fulminis in morem est visa, ac me attollere ad igneos
Caelorum tractus, atque hic me ignescere et ipsam;
Incendiique mihi sic membra excussit imago,
Ut sopor abruptus fuerit. Non sequius olim
Excitus est somno, convertens lumina circum,
Nescius Aeacides quibus in regionibus esset;
Quum mater sopitum ulnis Chironis ab antro
Portavit Scyron, unde abduxere Pelasgi;
30Me velut excussi, ut somnus mea membra reliquit;
Ac, veluti qui corde riget formidine captus,
Infeci pallore genas. Sōlum esse relictum
Me vidi, ac lateri mihi tantum assistere Vatem.
Sol plusquam geminas cursus confecerat horas,
Atque ego fulgentes spectabam marmoris undas.
Macte animi, mihi Ductor ait: vim collige, et omnem
Pelle metum: in tuto est res: purgatoria sedes
Proximat: huc vallum, quo clauditur undique, cerne;
Cerne illuc ingressum, quo scissum esse videtur.
40Prima sub luce Aurorae, dum, lumina dulci
Compositus somno, florenti in valle jacēres,
Affuit illustris mulier; quae: Lucia, dixit,
Nuncupor; hunc sinite arripiam, dum membra sopore
Vincta gerit; facilique virum sic tramite ducam.
Sordellus mansit, simul utraque restitit Umbra;
Illaque te sumpsit, quumque aër lumine claro
Effulsit, sursum venit; sumque ipse secutus:
Hic te deposuit; pulchrisque ostendit apertum
Illum oculis aditum; mox ipsa soporque recessit.
50Ut qui, primum anceps, clare tum deinde tuetur,
Conceptumque metum laeta in solacia vertit,
Quum videt amota sibi nube patescere verum;
Sic ego me verti: curisque proinde carentem
Aspiciens, Vates per clivum ascendere coepit,
Ac simul ipse sequens. Magnum mihi surgere, lector,
Cernis opus: ne mireris, si impensius ergo
Exsequar, atque omnes impendam versibus artes.
Venimus ulterius: quo primum visus hiatus
Esse velut muri, portam conspeximus esse.
60Cui gradibus trinis et versicoloribus itur.
Janitor hīc aderat, vocem non hactenus ullam
Edens. Quum magis atque magis dein lumina fixi,
Hunc summo resĭdēre gradu, tamque ore micantem
Aspexi, ut fulgorem oculi perferre nequirent.
Ensis erat manibus, nudus, radiisque coruscis
Lumina perstringens. Quid vultis? pandite, dixit,
Neu proferte pedes: ubi dux? advertite, ne vos
Taedeat ascensūs. Caelestis femina, rerum
Respondit Vates, istarum callida, nuper
70Ite, ait, hīc est porta. Atque illa; ore benignus
Janitor est fatus, det vos feliciter ire;
Ad nostros properate gradus. Perreximus illuc.
Ex niveo lēvique prior gradus ille nĭtēbat
Marmore, uti speculum, mea quo pārebat imago:
Alter plusquam caeruleus, siccaque rudique
Ex petra; quem per longum obliquumque secabat
Rima duplex: quique hisce super se tertius addit,
Purpureus; flammans, instar manantis hianti
Sanguinis ex vena. Super hoc utrosque tenebat
80Angelus ille pedes, consĭdens limine in ipso, [3]
Quod solido ex adamante mihi splendescere visum est.
Sursum me adduxit Doctor, monuitque precari
Vultu animoque humili, vellet recludere portam.
Procubui ante pedes, aditum mihi panderet, orans
Suppliciter, palmaque prius ter pectora pulsans.
Ille meam gladii signavit cuspide frontem
« P » septem; ac tales jussit detergere plāgas
Intus ubi fuerim: Cineris depicta colore
Aut terrae arentis; quae sit defossa recenter,
90Olli vestis erat: sub qua mox ipse latentes,
Auream atque argenteam, claves extraxit utrasque. [4]
Argentea prius, inde aurea, tum talia fecit
Portae, ut voti compos sit mea facta voluntas.
Ex his siqua errat, dein subdidit ille, seramque
Haud recta ingreditur, non haec se janua pandit.
Est pretiosior una, sed amplius altera poscit
Artis et ingenii; quippe est, quae vincula solvit.
Tradidit has Petrus; atque magis, quam claudere, jussit
Sim reserare frequens; dum gens mihi genua reflectat.
100Impulit, his dictis, portam: intro pergite, dicens,
Sed revehi scitote foras, qui lumina retro [5]
Volverit. Ut versi sunt aereo cardine postes,
Is fragor increpuit, quem nec Tarpeja Metello
Edidit avulso, quum Caesar sustulit aurum.
Ad primum adverti strepitum; dulcique sono Te [6]
Mixta audire Deum laudamus voce videbar:
Ac talis mihi concentus veniebat ad aures,
Quale, sonum in templis cum cantibus organa miscent,
Nunc prohibent, nunc verba sinunt, audire canentum.
(Purgatorii X)
[recensere] 110Ingredimur portam, prohibet quam saepe recludi
Pravus amor, blanda qui fallit imagine recti;
Atque hanc audivi magno cum murmure claudi.
Quam poteram culpae justam praetexere causam
Si respexissem? Per petram utrique cavatam
Vadimus inclusi: serpebat semita, partem
Nunc hanc nunc illam versus; velut unda propinquat
Atque fugit. Paulum, dixit tum Rector, oportet
Arte uti, hoc nunc in latus, et nunc illud, eundo.
Hoc nos tardavit; nec calle evasimus, ante
120Quam Lunae pars, luce carens, remearet in aequŏr.
Egressi ut fuimus latebris, et in aëra apertum
Venimus emersi, quo mons se colligit arctans,
Fessus ego, incertique viae consistimus ambo
Aequato in spatio, ac sōlo plusquam hispida terris
Semita desertis; quod tantum a rupe patebat
Ad latus exterius, quantum tria corpora sese
Protendunt hominum. Quoad usque intendere visum
Ad dextram et laevam poteram, dabat illa crepido
Undique se cerni aequalem. Vestigia nondum
130Extuleram, quum praecisam, cunctisque negantem
Ascensum pedibus, candenti ex marmore rupem
Atque toreumatibus caelatam talibus esse
Aspexi, queis non tantum Polycletus, at ipsa
Cederet omnino rerum Natura creatrix.
Angelus ille, diu venit qui nuntius olim
Optatae pacis, vetitumque reclusit Olympum,
Hic ita parebat verax, tamque ore suavi,
Ut mutum esse neges, et Ave illic dicere jures.
Quippe erat insculpta hic Virgo, quae, intacta pudoris,
140Obvolvit clavem, aeternum ut reseraret Amorem:
Tam proprie has habitu monstrabat et ore loquelas,
Ecce ancilla Dei, impressas ut cera figuras.
Ne tantum huic vertes animum, mihi proximus astans
Ad laevam, admonuit Vates. His vocibus actus,
Ulterius protendi oculos, aliamque propinquam,
Virginis ad tergum, stabat qua parte Magister,
Historiam vidi, caelatam cautibus eisdem;
Quare ego transilui Vatem, ac me protinus illuc
Detuli, ut hanc oculis melius spectare liceret.
150Marmore sculptus erat currusque bovesque, trahentes
Foederis hic arcam; quae nunquam munere fungi
Admonuit, cujus non sit mandata facultas.
In septem divisa choros, gens multa praeibat,
Quam canere ajebant oculi, auriculaeque negabant;
Ac pariter numquid plenis fumaret acerris
Certabant oculi ac nares. Dans corpore saltus
Anteibat David, sese sic rege minorem
Majoremque gerens. Alta hunc spectabat ab aede
Indignata Michol, vesano turgida fāstu.
160Alteram ut historiam aspicerem, vestigia movi,
Quae Michol a tergo albebat. Mihi gloria visa
Hic est Trajani, Romani principis, Orco
Quem Gregorii abduxere preces ob maxima facta.
Ad frenum huic vidua astabat, turbata dolore
Ac lacrimas fundens: equitum densissima turba
Circum aderat; ventusque aquilas, quas signa gerebant
Aurea, si credas oculis, per inane movebat.
His misera in mediis tales emittere voces
Ore videbatur: Poenas te vindice solvat,
170Qui natum enecuit, cujus nunc funera ploro.
Dum redeam, maneas, ait ille. Ac femina contra,
Cui dolor adjungit stimulos: nisi forte redibis?
Qui mea sceptra geret, vindex erit, ille reponit.
Quod recte alter aget, respondit femina, quidnam
Profuerit tibi, si proprium tu munus omittis?
Parce queri, tunc ille inquit, me munere fungi
Ante decet, quam abscedam: jus pietasque reposcunt.
Has, nova Qui nunquam vidit, dedit esse loquelas
Quas liceat captare oculis : non noscere nobis
180Fas est; quippe his in terris reperire negatur.
Talibus his humilis dum mentem ac lumina pasco
Cordis imaginibus, caris ob qui edidit auctor;
Ecce hinc, mussabat Vates, (vestigia verum
Lenta movent) gentes, poterunt quae ostendere callem
Ad suprema jugi. Cupidus nova quaeque videndi
Sicut eram, ad vocem confestim lumina verti.
(Ne te proposito ex sancto, ut sibi debita solvi
Vult Deus aspiciens, lector, deterritus aufer;
Ne poenas reputes, sed enim quod deinde sequatur,
190Quodque nisi usque diem poterunt durare supremum.)
Ductori hinc dixi : quod nos incedere contra
Aspicio, haud hominum formae, sed nescio quid sit:
Tantum me fallunt oculi! Taeterrima poenae
Condicio sic hos ad terram, rettulit ille,
Contrahit, ut me etiam pridem decepit imago.
Tende oculos, illumque vide, qui pondere pressus
Saxorum incedit: par omnes poena coërcet.
Mortales miseri, mentis quos luce carentes,
Longius a recto vesana superbia ducit,
200Non nostis, nos vermes esse, ideoque creatos,
Papilio angelicus nobis ut fiat ab ipsis,
Qui volat ad summam, quo nil juvat atque tuetur,
Justitiam? Quibus ex causis mens vestra tumescit?
Mancorum entomatum similes vos estis; ut illa
Vilia nempe insecta, quibus deest integra forma.
Quale, pavimentum tectumque ut fulciat, olim
Ponitur effigies, genibus quae pectora tangit;
Unde ab non vero verus dolor ingruit illis
Talia qui cernunt; sic vidi hos pondere pressos,
210Quum mentem adverti. Gravius prout pondus inesset
Aut levius, magis atque minus contracta videbam
Corpora: quaeque magis patiens erat Umbra doloris,
Flendo videbatur fari: sum viribus expers.
(Purgatorii XI)
[recensere] 214Summe Pater, qui regna tenes caelestia, non his
Quod sis inclusus spatiis, sed propter amorem,
Quo magis haec loca prosequeris, quae prima creasti;
Virtutem Nomenque tuum res laudibus omnis
Concelebret; tua quas sapientia summa meretur,
Persolvat grates. Ad nos se deferat ipsa
220Pax regni alma tui, nostrae nam tendere ad illam
Haud possunt vires. Veluti tua jussa facessunt
Caelestes acies, sic sint mortalia corda
Obsequiosa tibi. Fac nos hac nutriat escă
Quotidiană die; sine qua, silvestre per istud
Desertum vitae, qui impensius ire laborat,
Retrorsum tendit. Sicut laedentibus ipsi
Parcimus, indulge nobis; nec respice culpas.
Contra hostem infernum, nostrum tam debile robur
Ne tentare velis; sed ab hoc defende potenter.
230Non hanc pro nobis (non est modo namque necessum),
Extremam, Deus alme, precem tibi fundimus, ast eis,
Qui sunt terrenis, queis nos abscessimus, oris.
Sic, bona tum sibi tum nobis haec rite precantes,
Ponderibus subter, veluti quae insomnia praebent,
At non mole pari, purgantes quaeque tumorem,
Circum ibant Umbrae, tendit qua prima crepido.
Si bene pro nobis illic hae dicere nunquam
Absistunt, quid pro his dici fierique vicissim
Hic, ab eis poterit, quibus est bona corde voluntas?
244Praebendum est his auxilium, ut detergere sordes,
Quas secum tulerunt; mundaeque ac labe carentes
Quamprimum valeant Caeli conscendere sedem.
Oh sic justitia ac pietas vos ponere faxint
Confestim, quod fertis, onus, sursumque levari
In loca, quo vobis ire est accensa cupido,
Pandite, qua in parte ad scalam via ducit euntes
Promptius; et, si non una illuc semita ducit,
Qua minor ascensus; quippe hic, quem vadere mecum
Cernitis, ob, quibus induitur, terrestria membra,
250Sit quamvis anima velox, est tardus eundo.
Responsum his Vatis verbis vox reddidit; at quis
Reddiderit, latuit. Nobiscum tendite, dixit,
Ad dextram, et callem, liceat quo incedere vivo,
Invenies. Et ni premeret me sarcina saxi,
Quae vultum mihi figit humi, domitatque superbam
Cervicem, hunc vivum, qui sese haud nomine pandit,
Intuerer, cernens num sit mihi notus, et istud
Ut miseretur onus. Sum claro e sanguine Tuscus,
Aldobrandesco Guilelmo ex patre creatus;
260Nescio an hoc nomen vestras advenerit aures.
Nobilitas generis, praeclaraque facta meorum
Me in fastum extulerunt: communem pectore matrem
Delerunt; adeoque animi fecere superbum,
Ut mortis mihi causa fuit; Senensibus, atque
Omnibus Etrusco velut est in litore notum. [7]
Nuncupor Ombertus: nec vana superbia solum
Me dedit exitio, at consortes perdidit omnes.
Hanc nunc ipse luo, saxi sub pondere, donec
Poena satisfuerit Domino, inter corpore cassos,
270Efficere id quando, quum esset mihi corpus, omisi.
Haec quum pronus humi audirem, sub pondere vultum
Paulum alius torsit: me agnovit, meque vocavit,
Aegre oculos mihi defigens, qui cernuus ibam.
Nonne es tu, dixi, Oderisius inclutus ille,
Eugubii decus, atque artis, cui a lumine ductum
Gallia dat nomen? Frater, plus, ille reponit,
Nunc rident chartae, quas Franci dextera pingit
Felsinei: nunc totus honos tribuendus eidem est,
At mihi pars etiam. Certe non ante fuissem
280Tam largus, dum vivus eram; nam primus in arte
Esse ego discupii: hic luit ista superbia poenas:
Hīc quoque non essem, nisi, dum delinquere possem,
Pertaesus fastum, Domino me ex corde dedissem.
Oh vanos hominum nisus! o gloria fallax!
Quomodo paulisper viridi se vertice tollit,
Ni rudis ingenioque carens successerit aetas!
Primum se Cimabos pingendi credidit arte;
Nunc primas tenet, illiusque obscurat honorem
Giottus. Sic ex Guido ad Guidum gloria linguae [8]
290Transiit; ac forte est natus, qui vincet utrumque.
Non hominum fama est aliud, quam ventus et aura,
Nunc hinc, nunc illinc efflans, ac nomina mutans,
Mutat quippe latus. Quid, si longaevus obibis,
Plus tibi erit famae, quam si decesseris infans,
Jam mille ante annos? brevior quae temporis aetas
Ad spatium aeternum, quam oculi versatilis ictus
Ad cursum, sese volventis tardius, orbis.
Hĭc, qui procedit lentis me passibus ante,
Etruscas late complevit nomine terras;
300Nunc vix mussatur Senis, quas ille regebat,
Quum cladem ingentem passa est Florentia, tantum [9]
Tunc elata animi, quantum nunc vilis et excors.
Fama hominum est viror herbarum, quibus ille colorem
Detrahit, ex terra pridem qui fecit oriri.
Cui rettuli: tua verba humiles mihi pectore sensus
Insinuant, multumque adimunt ex corde tumoris.
At dic, quisnam ille est, de quo modo es ipse locutus?
Est Provenzanus, dixit, Silvanus: humique
Dat poenas repens, quod regni dira cupido
310Egit, ut auderet sibimet summittere Senas:
Sic sine iit requie, atque it, postquam morte peremptus
Occubuit. Pretium sibi tale rependere sumit
Quilibet immodice, vitam quum duxerit, ausit.
Ipse autem contra: si quem sub limine vitae
Paenituit, montis radices errat ad imas,
Donec praetereunt totidem, quot vixerit, annos,
Ni pia vota juvant, cur hac in sede moratur?
Quid dedit ascensum? Quum laetis, reddidit, olim
Floreret rebus, magnoque insignis honore,
320Non illum puduit, mediis se sistere Senis
Supplicis in morem, totisque tremiscere membris, [10]
Ut Siculi eriperet de carcere regis amicum.
Amplius haud dicam; novi me obscura profari;
At non multa dies ibit, veloque remoto
Haec tibi scire, tuique dabunt clarere propinqui; [11]
Id Provenzano dedit hanc ascendere sedem.
(Purgatorii XII)
[recensere] 327Fronte pari, similis subter juga bobus, onusta
Ibam cum illa Anima, sivit dum vadere Doctor.
At simul is dixit: jam nunc hunc desere, et ito,
330Hic opus est remis ac velo impellere lintrem,
Quantum quisque potest, me rursus, sicut eundum est,
Continuo erexi, quamvis mens flexa maneret.
Jamque pedem extuleram post Vatem, jamque patebat
Quae levitas utrique foret, quum: lumina fige,
Is mihi dixit, humi: quo incedis, cernere campum
Profuerit, relevare viae ut fastidia possis.
Quales, quae terram insternunt, imposta sepultis,
Saxa notant vultus, longum ut memorentur in aevum:
Quare hic saepe, quibus defuncti mente recurrunt,
340Dant lacrimas: quae cura tenet pia pectora tantum:
Sic erat hic, circum quae exstabat semita rupe,
(At meliore modo quoad artem) impressa figuris.
Parte hac ille acies inter pulcherrimus omnes
Qui fuit Angelicas, ut fulmen, ab axe ruebat.
Parte alia, grave pondus humi, Jovis igne trisulco
Tranfixus, vasta Briareus mole jacebat.
Astabant Patri, muniti fortibus armis,
Pallasque et Mavors, nec non Thymbraeus Apollo,
Passim strata solo mirantes membra Gigantum.
350Hic aderat, turrim velut exanimatus ad imam,
Nembrotus; gentes, opus aedificare superbum
Respiciens ausas: Quam maestis, Tantalis, inter
Bis septem occisos natos, te tramite in ipso
Vidi oculis sculptam! Ut proprio transfixus in ense
Exanimisque, Saul, in Gelboë monte jacebas!
Quem non deinde imber, nec rorida gutta rigavit.
Et tu visa mihi, in lacera quasi aranea tela,
Jamque dolens operis, male quod, stultissima Arachne,
Condere coepisti. Non hic, Roboame, minaris;
360At fugis, invectus curru, formidine captus.
Hic velut Alcmaeon Eriphylen pendĕre poenas
Fatalis dederit torquis monstrabat imago. [12]
Monstrabat velut in templo confossus ab ipsis
Sennacherib natis fuit, atque relictus ibidem.
Monstrabat Cyri interitum, clademque cruentam,
Quum caeso Thamyris ait: quem immane sitisti,
Sanguine te repleo. Assyrios, Holopherne perempto,
Monstrabat bello profugos, pariterque ruinae
Reliquias tristes. Trojam in spelaea videbam
370Ac cineres versam: proh quam vilem atque subactam
Urbs Priami praeclara, hic te ostendebat imago!
Ecquis Apellēā tam doctus in arte, stiloque
Phidiaco insignis, tractusque umbrasque referret,
Quas ibi et ingenium demiraretur acutum?
Mortua functorum, vivorum corpora viva
Cernere prorsus erat, quasi mors ac vita fuisset.
Qui vidit verum, haud melius me is vidit id ipsum [13]
Quod pedibus tum calcavi, dum cernuus ivi.
Vade age, tolle caput, vultuque incede superbo,
380Progenies Evae: flectas cave lumina terrae,
Ne pravum videas, quo fers vestigia, callem. —
Plusquam animus, varia detentus imagine rerum,
Crederet, emensi gyrum jam montis eramus
Solarisque viae, quum qui vigilante praeibat
Semper sollicitus cura: caput erige, dixit,
Non est jam tempus suspenso vadere gressu;
Aligerum juvenem nos aspice adire parantem,
Ac sextam ancillam famulatum explesse diei:
Gestibus obsequium summissoque indue vultu,
390Ducere ne sursum pigeat; neve immemor esto,
Hanc nunquam inde diem, fuerit quum lapsa, reverti.
His monitis jam suetus eram: nec proinde latere
Me sermo hic poterat. Nos Angelus ille petebat
Vestibus in niveis, ac taliter ore renidens,
Ut matutinum praefulgens aethere sidus.
Explicuit geminas alas, et bracchia pandit,
Atque, venite, inquit: non longe est semita: jam nunc
Est equidem ascensus facilis. Gens rara vocatus
Hos sequitur: cur vel tenuis te deprimit aura,
400O genus humanum, sursum volitare creatum?
Haec ait, ac nos adduxit, quo secta gradatim
Ascendit rupes. Alis mihi deinde coruscis
Percussit frontem: atque viam promisit eunti
Jam tutam. Velut ad dextram pergentibus altum
In montem, ad templum, celsa quod fronte superstat
Recte ductam [14] urbem, transmisso tramite pontis
Frangitur ascensus gradibus, quos condidit aetas,
Quae modium et scriptum haudquaquam corrumpere norat; [15]
Sic sese emollit, quae ex gyro ripa secundo
410Ardua descendit; cautes at radit utrinque.
Felices humiles animo, dum volvimur illuc,
Cantabant voces, nullus quas sermo referret.
Oh quantum distat sedes ingressus in istas
Ditis ab ingressu! hic dulcis modulamina cantus,
Excipiunt; illic lamenta horrenda doloris.
Per sanctos nos ire gradus incepimus; atque
Ire mihi levior, quam per planum ante, videbar.
Quare ego Ductori versus: quae sarcina, dixi,
Est ablata mihi, ut quasi nil nunc ire laborem?
420Quum « P », ait, reliqui, qui nunc tibi paene supersunt
Exstincti, abrasi fuerint, tibi recta cupido
Urgebit sic ipsa pedes, ut blanda voluptas
His erit impelli. Veluti qui vertice quicquam
Nescius impositum gestat, nutuque videntum
Admonitus, digitis explorat; quodque requirit,
Invenit, atque manus, nequeunt quod lumina, praestat;
Sic, ego contrectans elato pollice frontem,
Aligeri primam signatam cuspide, novi
Defecisse notam. Surrisit proinde Magister.
(Purgatorii XIII)
[recensere] 430Ad summum scalae pervenimus, altera montem
Orbita ubi resecat, mala qui ascendentibus aufert.
Hic etiam, ut prima, at gyro breviore, crepido
Praecingit montem. Non ulla hic Umbra, nec ullum
Apparet signum: rupes ac semita nudas
Ostendunt sese, ex petrae livente colore.
Hic, si ut scitentur, gentem exspectare libēret,
Dux inquit, vereor nimium ne forte moremur.
Haec ait, atque oculos fixit super aethera Soli;
Hinc, latere ex dextro in laevum vertigine facta,
440Jucundum o lumen, dixit, cui fisus inire
Aggredior novum iter, tali nos lumine, quaeso,
Ut decet hic, deduc: tu lustras undique mundum,
Atque calore fovea: et, ni contraria causa
Impediat, semper debes tu ducere euntes.
Tempore jamque brevi (stimulos dat quippe cupido)
Illic mensi iter, hic passus quod mille vocatur,
Nos versum, haud visas, volitare audivimus Umbras,
Effantes, et amoris mensam adiisse monentes.
Deese epulis vinum, alte inquit vox prima volando,
450Post nos ingeminans. Quumque illa per intervallum
Omnino audiri nondum desiverit absens,
Altera praeteriens pariter: sum, dixit, Orestes.
Quare ego: quae voces? quae sunt haec verba, Magister?
Inqui. Vix haec fatus eram, quum tertia dixit:
Diligite osores. Vates tum talibus orsus:
Plectitur invidiae hic labes; ac proinde flagellum
Funiculis constat, qui mutuo amore struuntur;
Trudere nam vitium debet contraria virtus.
Quod, reor, audibis, me demonstrante, priusquam
460Te locus accipiet [16] veniae. Sed lumina tende
Longius, ac Umbras nos ante assĭdēre cernes:
Ad cautem stat quaeque sedens. Intensius illuc
Lumina direxi, ac tectas liventibus Umbras
Vestibus, ut rupis liventia marmora, vidi.
Ac, postquam ulterius veni; resonavit ad aures
O Maria, o Michaël, Petre, et omnes astra tenentes,
Pro nobis orate Deum. Tam pectore durum
Non ullum esse reor, cui non dolor ingruat acer,
Si videat, quod ego hic vidi. Quum namque propinquus
470His tantum astiterim, ut vultus deprendere possem,
Flere dedit me ingens pietas. His membra tegebat
Saccus contextus saetis; umerisque vicissim
Quisque erat alterius nixus, et cautibus omnes.
Sic inopes sistunt ad templa frequentia caeci,
Auxilium orantes: quorum caput unus in alterum
Exserit acclinans, non tantum ut voce petentis,
Verum etiam aspectu moveantur corda meantum.
Ac veluti caecis nequicquam spicula lucis
Immittit Sol, sic Caeli se nulla videndam
480Lux dabat his Umbris; nam ferrea fila suebant
Cuique oculos, quo more solent his lumina claudi
Vulturibus, certa renuunt qui sede quiesse.
Ipse videre alios, aliis nec posse videri
Haud contentus eram; mihi namque injuria visa est.
Conversus sum proinde Duci. Non ille rogari
A me exspectavit: scibat quid mutus averet:
Atque ait: eloquere, ac brevis argutusque profare.
Virgilius ripae, gradiens, extrema tenebat,
Unde rui poterat; nam nulla repagula claudunt.
Parte alia stabant Umbrae; quibus ora rigabant
490Suturam ob diram lacrimae. O gens certa videre,
His versus dixi, quod tantum vestra cupido
Lumen avet, sic, quotquot habet conscientia vestra,
Gratia promptim abigat sordes, ut proinde per ipsam
Clarus eat mentis fluvius [17], mihi dicite sodes,
(Valde erit acceptum et gratum) quis numne Latinus
Hic assit: quod eum discam, illum forte juvabit.
Mi frater, verae mortalis quilibet Urbis
Est civis: sed numne Italis peregrinus in oris
500Qui fuerit, quaeris? Vox paulum ex parte remota
Insonuit: propereque illuc sum gressus; et Umbra
Visa mihi eloquium sublato poscere vultu,
Ut mos est caecis: O qui cruciaris, ut alte
Ascendas, inqui, mihi si responsa dedisti,
Dic patriam aut nomen. Rettulit: me Sena creavit;
Cumque istis commissa luo, illum fletibus orans,
Qui sibi nos jungat. Quamvis dixere Sapiam
Nomine, non me ideo sapientem rere fuisse.
Sum magis alterius rebus tristata secundis,
510Quam gavisa meis. Ne falsum dicere credas,
Audi; quamque mihi fuerit mens laeva, videto.
Quum mea devexa in senium jam vergeret aetas,
Atque mei cives prope Collem castra tenerent,
Hostibus adversi, Domino tum vota ferebam,
Ut fieret, quod is effecit. Rupto agmine, amaram
Corripuere fugam: disjectas ipsa catervas
Aspiciens, adeo concepi gaudia corde,
Ut, nunquam sic laeta fui; vultuque protervo
Sursum versa Deo, nil te jam deinde timebo,
520Sum fata, ut merula exiguo confisa sereno.
Reddere me Domino volui sub limine vitae;
Ac nondum explessem, quas debeo solvere, poenas,
Ni memor inde mihi, dum fert pia vota, tulisset
Pectinanus opem, pietas quem plurima movit.
At, tu, qui casus alienos discere curas,
Nec consuta geris, nisi fallor, lumina, et efflas
Dum loqueris, quis es? Hic, inqui, sed tempore parvo,
Olim ero consutis oculis; nam vertere raro
Hos fui ab invidia impulsus. Formidine terret
530Me multo majore, gravat quae poena deorsum;
Usque adeo, ut videor jam nunc sub pondere pressus.
Quis te ergo huc traxit, si, rettulit illa, deorsum
Dein remanere putas? Hic, qui mihi proximus astat,
Atque silet, dixi: sum vivus, et aethere vescor.
Quare age, dic quidnam in terras vis ipsa referri.
Res nova, respondit: patet hinc tibi multa benignum
Esse Deum: pro me ergo preces iterare memento:
Perque id te exoro, quod tu super omnia quaeris,
Si Tuscas ieris terras, mihi reddere famam
540Hic apud affines. Illos gentem inter inanem
Invenies, quam spe, non secus atque Diana,
Eludit Telamon: majori at clade prementur,
Imperitare viri celsis qui puppibus optant. [18]
(Purgatorii XIV)
[recensere] 544Quisnam hic, per nostrum qui fert vestigia montem
Nondum morte obita? qui lumina sponte suapte
Obserat et pandit? Quisnam sit nescio, vero
Non solum esse scio: tu, qui mage proximus illi es,
Id rogita; atque modis, ut disserat, excipe blandis.
Sic geminae ad dextram de me acclini ore vicissim
550Ajebant Umbrae: vultum hinc fecere supinum,
Ut mihi dicta darent; atque una est talibus orsa.
O anima, humani quae nondum corporis expers
Īs Caelum versus, nobis solacia praebe,
Dic quaeso unde venis, quisnam es: mirabile tantum
Es nobis, quantum quae res non exstitit unquam.
Lene fluens, mediis ex cautibus Appennini,
Tunc ego sum fatus, per milia multa volutus,
It nitidus fluvius, Tuscasque intersecat oras.
Hinc ego devenio: nomen nil promere rēfert,
560Nam parum adhuc resonat. Si rem, prius Umbra locuta
Respondit, teneo, vis Arnum dicere. At: amnis
Cur nomen siluit, dixit tum affata propinquam
Altera, quale rei, quae non sit grata loquenti?
Nescio: sed dignum ut pereat, ait Umbra rogata,
Fluminis est hujus nomen: nam ab origine prima,
Qua sic assurgit mons, scinditur unde Pelorus,
Ut paucis se deinde locis magis erigat, usque
Quo redit, ut pelago instauret, quod surripit aether
Unde trahunt fluvii, secum quod in aequŏra volvunt,
570Undique sic virtus fugitur, velut horridus anguis.
Sive loci vitio, pravo seu more colentum,
Sic naturam hujus vertit gens incola vallis,
Ut credas illi Circen alimenta dedissse.
Inter namque sues it primum parcior amnis,
Glande magis dignos, hominum quam vescier escā.
Invenit hinc catulos, ultra queis ringere vires
Mos est; atque ideo, indignatus, ab hisce recedit.
Ulterius tendens, quanto fit ditior undis,
Ex catulis tanto plures nanciscitur aspros
580Deinde lupos fieri. Labens mox gurgite major,
Tam vafras reperit vulpes, ut prendere nullum [19]
Has queat ingenium. Nec quod me sentiat alter [20]
Dicere destiterim: quin hunc exinde juvabit
Id meminisse, mihi verax quod spiritus edit.
Fluminis in ripa, ipse tuo de sanguine cretum [21]
Hos captare lupos video, atque implere timore:
Vivos hos vendit, senis hinc bovis enecat instar: [22]
Exuit et vita multos, ac semet honore:
Sanquineus silva egreditur, talemque relinquit, [23]
590Ut nequeat post mille annos in pristina reddi. —
Ut dolet auditor, siquis fortasse futuros
Nuntiet eventus tristes, commotaque turbat
Ora metu, quacunque instet de parte periclum;
Tristitiam his sic auditis Umbra altera vultu
Induit. Istius dolor, ejusque aspera dicta,
Egere ut cuperem utriusque agnoscere nomen,
Ac prece commixta hoc petii. Qui Spiritus ante
Effatus mihi jam fuerat, sic rettulit orsa:
Vis ut in id veniam, quod tu praestare recusas;
600At quia Rex Caeli sinit ut sua gratia tantum
Exseret in te fulgorem, non dicere parcam.
Guidus ego Del-Duca sum: mihi corda venenum
Imbuit invidiae: siquem gaudere videbam,
Tu mea vidisses livoribus ora notari.
Haec mihi nunc mĕtĭtur tali de semine fruges.
Cur, genus humanum, rebus cor ponis in illis,
In quibus ut consors potiundis desit oportet?
Hic est Calbolidum Rinierus gloria gentis,
Nullus ubi est hujus vestigia clara secutus.
610Nec tantum istius genus, inter marmoris aequŏr
Renumque atque Padum et montem, est his omnibus expers,
Queis opus ad vitam est recte pulchreque gerendam:
Finibus his regio sic late est stirpibus omnis [24]
Plena veneniferis, ut vix jam tempore longo
Deficiant, licet ingeminet cultura labores.
Nunc ubinam et Litius bonus, Henricusque Manardus,
Et Traversarus Petrus, et de gente creatus
Guidus Carpinea? O virtutem oblita vetustam,
Gens Romandiolae! quando vel Felsina Fabrum
620Praestantem renovat, vel clara Faventia Foscum?
Foscum vulgaris germen praenobile trunci?
Ne, Tusce, obstupeas me fletibus ora rigare,
Quum mihi succurrit menti lux incluta Pratae
Guidus, et Attiades nostris qui vixit in oris,
Ugolinus, Tignosus Fridericus, et hujus
Lecta cohors, et Traversara, atque Anastagi,
Quorum non ullus laudis nunc provenit heres.
Quum muliebre genus mihi mente equitesque recurrunt,
Commodaque et curas, quas large adhibere solebant
630Comiter aeque animo, quo sunt nunc improba corda.
O fuge, Brettinorum, quum, quae tua frena regebat,
Abscessit domus, atque simul gens multa migravit,
Improba ne fieret, Felix tu prole negata
Es, Gabeum. Infelix vero Coniumque magisque
Salsubium, Comites curant qui gignere tales.
Paganis bene succedet, quum Daemon abibit; [25]
Non adeo tamen, illorum sit ut integra fama.
Nominis es tutus, cui spes est nulla ferendae,
Fantoliniade, prolis; nam degener ullus [26]
640Non erit, hoc qui dedecoret. Sed, Tusce, facessas;
Nam, plusquam fari, cupidus sum fundere fletus.
Nostra etenim regio valde mihi pectora movit. —
Non erat ignotum nobis, haurire meantum
Auribus has Animas sonitum. Quum proinde silerent,
Tendere nos recto rebamur tramite gressus.
Quum fuimus per iter sōli, tum, fulguris instar,
Aëra quum rapide scindit, vox obvia venit;
Me perimet, dicens, quisquis deprendet; et ibat
Effugiens, tanquam tonitru per inane volutans,
650Quum subito elisis prorumpit nubibus ignis.
Desiit haec vix audiri, subit altera, et ipsa
Assimilis tonitru: sum Aglauros, versa rigentem [27]
In lapidem, clamans. Subita formidine captus,
Ut Vati haererem, retro vestigia traxi.
Vocibus elapsis aër quum deinde quievit,
Haec sunt, ille inquit, cohibendis apta protervis
Frena cupidinibus; sed vos apprenditis escam,
Atque ideo antiqui vos hamus pertrahit hostis,
Nec monitus aut frena valent obsistere contra.
660Sidereus Caeli, qui circumvolvitur, orbis
Vos vocat, ac sua dat vobis decŏra alta videre;
Vos autem aspicitis terram, justisque merentes
Propterea poenis, qui perspicit omnia, plectit.
(Purgatorii XV)
[recensere] 664Quantum tertia ab hora Eoae lucis ad ortum
Apparet sphaerae, pueri quae ludit ad instar,
Occiduis tantum Sol tum distabat ab oris:
Illic vesper erat, medium hic nox alta tenebat.
Sol mediam nobis feriebat lumine frontem,
(Nam sic circuimus montem, ut jam cernere tractus
670Fas erat occiduos), mihi quum percellere lucem
Persensi majorem oculos; valdeque stupebam
Non mihi visa prius; manibus tum proinde levatis,
Ipse supercilio digitis umbracula feci,
Quae nimiam lucem tenuant, radiosque retundunt.
Sicut ubi e speculo aut unda versatile lumen
In partem oppositam resilit, quo labitur, ipso
Assurgens exinde modo; tantumque cadentis
A lapidis casu distat, non dispare tractu,
Quomodo dant artes atque experientia nosse;
680Sic ego refracta visus sum luce feriri,
Quam mea continuo fugerunt lumina; et ipse,
Conversus Vati: quidnam, pater optime, dixi,
Est illud, cui non oculos intendere fixos
Studeo, ac nos versus sese ferre videtur?
Ne stupeas, si caelestes tibi luce Ministri
Perstringunt etiamnum oculos, mihi reddidit ille;
Nuntius est hic, invitans ascendere montem.
Jam prope tempus erit, quum talia cernere rerum
Non tibi erit grave, sed gratum, quam scilicet ipsis
690Naturae fueris sentire ex viribus aptus.
Aliger, ut propius venit: succedite, laetus
Ore inquit, gradibus, qua se via mollius offert. —
Dum sursum gradimur, nobis post terga canebant
Felices, quibus est pietas; et gaudia captent
Te quoque, qui vincis [28]. Dum soli, ipse atque Magister,
Progredimur, volvebam animo non segniter horas
Ducere, at ex verbis doctrinam haurire Magistri.
Quare ego quaesivi: voluit quid dicere Guidus
Quum dixit: consors ut desit oportet? Et ille:
700Peccatum ille suum pejus quantum intulit ipsi
Agnoscit cladem; atque hortatur proinde caveri.
Quum res vos cupitis, quarum si possidet alter
Quamtamvis partem, vobis minuatur oportet,
Invidia hinc oritur. Bona si caelestia tantum
Cordi essent, non haec vos livida cura teneret:
Nam quantum est illic proprium, tam ditior unus-
quisque est, atque magis conjungit mutuus ardor.
Sum minus expletus, quam si non ante rogassem,
Dixi ego; mens mea nunc dubiis majoribus haeret:
710Quomodo namque bonis, quae distribuuntur habenda,
Multi quam pauci magis his ditescere possunt?
Quandoquidem rebus mentem terrestribus, inquit
Ille mihi, intendis, tenebras ex luce revellis.
Quod Caelo est Bonum inenarrabile et infinitum,
Ut nĭtĭdum ad corpus radius, sic tendit amantis
Ad cor; dat tantum ardoris, quantum invenit illic.
Quantum ergo augetur caritas, augetur ibidem
Et vis ipsa Boni; et quanto plus gentis in illud
Intendit, tanto fit copia major amoris;
720Inque vicem flammas corda, ut specularia, reddunt.
Ni mea te exsaturat ratio, quum visa Beatrix
Deinde tibi fuerit, penitus te rite docebit
Quicquid scire cupis. Cura nunc vulnera quinque,
Ut duo, deleri; quae sunt claudenda dolore.
Quum, satis ipse facis, jam respondere parabam,
In gyrum sublatum alium, me sistere sensi;
Et, cupidi spectare, oculi fecere silentem.
Nam subito raptu mihi mens emota, videre
Exhibuit templi faciem cum gente frequenti.
730Limine erat mulier, materno dulciter actu
Visa loqui; curnam, fili carissime, nobis
Talia fecisti? ecce pater materque dolentes
Te quaerebamus. Vix haec est fata, recessit
Quod visum ante fuit: mulierque apparuit altera,
Imbribus ora rigans, quos ira dolorque profundunt:
Si regis hanc urbem, cujus de nomine tantum
Certavere Dii, omnisque unde scientia manat,
Ajebat, meritis, conjux, ulciscere poenis,
Qui nostram amplecti est natam temerarius ausus.
740Reddere cui placido est visus Pisistratus ore:
Osori quidnam facies, si plectis amantem?
Dein gentem iratam saxorum grandine vidi
Impetere innocuum juvenem, seseque cruentam
In caedem hortari; atque illum procumbere terrae
Semianimum, ac Caelum inspicere, veniamque precari
Hostibus aspectu, pietas quo multa cietur.
Quum mea mens extra rediit, verasque revisit
Res foris, haud falsus tunc est mihi cognitus error. [29]
Me Dux aspiciens, veluti qui vinctus inerti
750Exuitur somno: tua cur vestigia, dixit
Fluxa labant? quid habes? plus quinquagintaque passus
Ac mille iisti, oculis clausis pedibusque plicatis,
Ut somno vinoque gravis. Pater optime, si me,
Inqui, audire velis, mihi quod comparuit, edam,
Unde pedes vis destituit. Velamina centum
Os tibi si tegerent, possent me nulla latere,
Parva licet, quae mente geris: Sunt talia porro
Visa tibi, ne pacis aquis tua corda recuses [30]
Pandere, ab aeterno manant quae fonte perennes.
760Non ego ad id petii, quod vult qui conspicit illis
Luminibus, quae post mortem nil cernere possunt;
At vim ut sufficerem pedibus. Sic addere lentis
Est opus ac pigris stimulos; ut munia praestent. —
Vespere jam facto, tendentes lumina longe
Quam poterant, imus qua Sol jam paene cadebat.
Ecce autem sensim, nos versus, surgere fumus
Ut nox obscurus; nec erat quo exire liceret:
Hĭc visum eripuit nobis atque aëra purum.
(Purgatorii XVI)
[recensere] 769Horrida nigrities Erebi, noctisque carentis
770Undique sideribus cunctis, sub paupere Caelo,
Nubibus ut potuit saeptae, mihi lumina nunquam
Occuluit tantum, nec contigit aspera sensus,
Ille velut fumus, quem non potuere patentes
Ferre oculi; atque ideo mihi Dux catus atque fidelis
Praebuit accedens umerum. Ceu lumine cassus
Ductorem sequitur, ne tramite devius erret,
Impetat aut aliquid, quod damnum possit eunti
Inferre aut letum; non sequius ipse sequebar
Tunc per amarum fumum foedumque aëra Vatem;
780Hortantem auscultans, ne abjungerer, atque caverem:
Audibam voces: pacem veniamque precari
Quaeque videbatur, qui crimina delet, ab Agno;
Atque Dei Agnus erant illarum exordia: cunctis
Unus erat modus, ac verbum simul omnibus unum:
Cuncta pares, cunctis plena his concordia. Numquid
Vox haec Spirituum? dixi. Contraque Magister:
Vera putas; nodum, quo vinxerit ira, resolvunt.
Pande, quis es? dixit nostras vox reddita ad aures,
Qui nostrum gradiens proscindis corpore fumum,
790Atque ita de nobis, ut si mētēre calendis
Tempora, proloqueris. Responsum redde, Magister
Ac pete, tum dixit, num sursum hinc semita ducat.
O qui te mundas, redeas ut pulcher ad illum,
Ipse inqui, qui te fecit, mirabile disces,
Si mihi te socias. Me quatenus ire licebit,
Te sequar, ille ait; ac, si fumus denegat ater
Alterno ore frui, jungent nos mutua verba.
Vestibus indutus, coepi tunc ipse profari,
Quas mors dissolvit, sum regna per infera vectus,
800Atque eo nunc sursum. Tanto si diva favore
Gratia me impertit, caelestem Numinis aulam
Ut more insueto adveniam, dic quaeso, quis olim
In terris fueris; dic et quae semita ducit
Ad montem; velutique ducis tua verba sequemur.
Nomine sum Marcus, Lombardo sanguine cretus, [31]
Rettulit: egregias artes, despectaque cunctis
Nunc studia excolui: recto te tramite defers,
Ut montem ascendas. Pro me, quum veneris illuc,
Funde preces, oro. Faciam quod tute requiris,
810Dixi ego: sit tibi certa fides. Sed viscera rumpor,
Ni mihi dissuitur dubium, quod, quum ante fuisset
Simplex, nunc factum est duplex: quae namque profaris,
Spiritus est alter fatus: nunc utraque jungo.
Est omni virtute carens late undique mundus,
Quomodo tu memoras, vitioque involvitur omni?
At, rogo, me causam doceas, ut noscere et ipse
Atque aliis aperire queam: est sententia duplex;
Altera nam terris hanc ponit, et altera Caelo.
Is prius ex alto traxit suspiria corde,
820Atque ita mox dixit: densa caligine saeptus
Est mundus, tuque inde venis: caelestibus astris
Gens hominum rerum successus imputat omnes,
Tanquam si secum rapiant, faciantque necessum.
Si foret hoc autem, foret et destructa facultas
Libera tum mentis; nec praemia reddere justum
Virtuti, aut esset culpis infligere poenas.
Incohat humanos motus, non attamen omnes,
Caelorum influxus; sed lux secernere vobis
Est data triste bono, atque facultas libera mentis;
830Quae, primum caelo pugnans, si invicta laboret,
Ac bene se dapibus nutrit, dehinc omnia vincit.
Vos melior natura(Deus) regit, sed sponte gerentes:
Haec mentem condit, quae non influxibus unquam
Subdita Caelorum est. Ideo, si ex tramite recto
Praesens digreditur mundus, ne quaerite causam
Exterius; sed quisque suo sub corde requirat.
Hoc tibi nunc pandam. Pueri de more tenelli
Risumque fletumque edentis, spiritus exit
Artificis manibus; quam fiat, eum ante tuentis.
840Nescius is rerum, laeto ex factore profectus,
Sponte ad eum redit, illi qui solacia praebet.
Terreni inde boni incipiens gustare saporem,
Decipitur; sequiturque malum, quod profore credit,
Ni dux aut frenum illius detorquet amorem.
Legibus hinc opus est, est et rectore necessum,
Verae urbis valeat saltem qui cernere turrim.
Sunt leges; at quis sequitur? quis et utitur illis?
Nemo quidem: ante etenim qui fert vestigia Pastor,
Ruminat ille quidem, diffissa sed ungula deest: [32]
850Gens igitur, bona, queis inhiat, perquirere cernens
Rectorem ipsa suum, haec sequitur, nil cetera curans.
Non ex natura, quod sit vitiata, scelestus
Est mundus: pravum hunc regimen corrumpere constat.
Quae dabat integros olim splendescere mores,
Roma duos Soles habuit, mundique Deique
Monstrarent qui rite viam. Nunc unus ab altero
Exstinctus periit: gladius coiere pedumque;
Ac male propterea fungantur munere oportet;
Namque, simul junctos, illos non ulla refrenat
860Mutua formido alterius. Spicam aspice, dictis
Credere si nescis: ex semine noscitur herba.
Quas Padua atque Athesis perfundunt flumine, terris
Virtutem ac pulchros mores reperire licebat,
Jurgia quum nondum ac litem Fridericus haberet;
Nunc tutus transire potest, qui obstante pudore
Ingenuis rectisque viris occurrere nolit.
Tres superant uni, quorum virtute recentem
Arguit antiqua aetatem: nimiumque videtur
His cessare Deum ad meliorem ducere vitam.
870Nempe et Corradus, quo Brixia gaudet alumno,
Gherardusque bonus, Reggensis et incola Guidus,
A Gallis dictus Lombardus nomine simplex.
Dic age, quod duplex quoniam conjuncta potestas
Est illi, in caenum cadit, et se Roma suumque
Turpat onus. — Verum, rettuli, mi Marce, profaris:
Nunc video cur Leviadis tellure potiri
Non est lege datum. Sed quis tibi dicitur acti
Exemplum in nostri Gherardus dedecus aevi?
Me tuus aut sermo fallit, tum rettulit ille,
880Aut tentat; nam, quum Tusca tu voce loquaris,
Nil scis de Gherardo: alio non nomine novi,
Ni sumam illius prognatae ex sanguine Gajae.
Vos Deus usque juvet: vobiscum haud amplius ibo:
Aspice per fumum jam nunc albescere lucem:
Hinc me propterea discedere oportet: ibidem
Angelus est etenim, mihi quem spectare vetatur.
Haec ait; ac, me audire negans, vestigia vertit.
Notae
[recensere]- ↑ Beluae, id est piscis, qui frigidus est, quia vivit in aqua, magnaque vi in cauda est praeditus, ut videre est ex saltibus ingentibus, quum in siccum est deductus; ita Benassutius. Sed rectius: scorpio (ut constellatio).
- ↑ Nox ad nos ascendere incipit, quum ex altissimo puncto circuli caelestis, antipodes nostros tegentis, ad eorum horizontem vergit; ad quem tempore verno per tres gradus (seu sex horas) pervenit. Quum jam duos gradus explevisset, tertiumque jam tum expleret, consequens est ut illic esset diluculum.
- ↑ Color primi gradus sinceritaem confitentis denotat; color et duplex rima secundi contritionem sive dolorem; color tertii caritatem, qua peccator, pertaesus culpas, ardere debet; limen ex adamante fundamentum stabile et inconcussum auctoritatis Sacramentum Paenitentiae administrandi.
- ↑ Clavis aurea signum auctoritatis; argentea doctrinae, qua praeditus esse debet Sacramenti Paenitentiae minister.
- ↑ Id est, ex gratia Dei recidit quisquis, donatus venia, in culpas relabitur.
- ↑ Dulci, nempe mihi, ob patefactum ingressum.
- ↑ Ombertus ex Aldobrandeschis, Comitibus Sanctaflorae, adeo superbia atque arrogantia Senensibus displicuit, ut ab eorum turba impetitus et interfectus fuerit.
- ↑ Guidus Cavalcans Florentinus linguae gloriam Guido Guinicellio eripuit.
- ↑ Quum nempe in Monteaperto Guelfi Florentini profligati fuerunt; quo in proelio Provenzanus Senensibus praeerat.
- ↑ Ut stipem a populo peteret, qua amicum carcere liberaret.
- ↑ Nosse dabunt quam durum molestumque animo nobili sit mendicare, quum te in exilium pellent.
- ↑ Eriphyle, ut quoddam monile a Polynice haberet, locum revelavit, ubi vir suus Amphiaraüs latebat, ne Thebas ad bellum iret, in quo moriturum se certe praesciebat. Quo mortuo, Alcmaeon filius, ut patrem ulcisceretur, matrem occidit.
- ↑ Qui praesens haec fieri vidit, non melius vidit, quam ego haec eadem caelata ac picta videns.
- ↑ Ironice, id est Florentiam.
- ↑ Alludit ad duo facinora, ex quibus patebat quantum Florentini a majoribus degenerassent; nempe, amotionem tabellae ex modio, quo sal publice vendendum metiebatur; et detractionem folii ex libro, in quo acta publica referebantur. (Vide etiam Notam 38 in Lib. X.)
- ↑ Locus veniae, ubi Angelus peccatum invidiae delet.
- ↑ Id est, ut mens, conscientiam examinans, nulla illius turbetur immunditia; in morem fluminis, qui puro decurrens alveo, clarus ac nitidus fluit; conscientia enim, ut ait Plinius, mentem vexat.
- ↑ Quae ob Telamonem, castellum ad mare, fallitur spe magnam in mari potentiam acquirendi, ut falsa fuit in inquirendo Dianam, fontem aut flumen, quod Senas subterfluere credebatur.
- ↑ Sues, Clusinos (Italice quelli del Casentino). Catulos, Aretinos. Lupos, Florentinos. Vulpes Pisanos.
- ↑ Id est Dantes.
- ↑ M. Fulcierum de Calbolis (nepotem Renieri, cui Guidus Del-duca loquitur); qui, quum Florentiae esset praeses, multos factionis Albae interfici jussit.
- ↑ Pecuniam enim ab Nigris acceperat, ut Albos persequeretur.
- ↑ Silva, id est Florentia.
- ↑ Finibus Romaniae seu Romandiolae.
- ↑ Daemon, Maghinardus Paganus, Fori Livii tyrannus.
- ↑ Ugulinus de Fantolis, nobilis Florentinus.
- ↑ Aglauros, a Mercurio in saxum mutata, quod ipsius amori erga sororem invideret.
- ↑ Gaude tu quoque, Dantes, qui invidiam reliquosque pravos affectus, montem ascendendo, vincis.
- ↑ Postquam mens ab ecstasi ad imagines externas rediit, cognovit res, per eam visas, rebus praesentibus respondere; et, si earum visio fuit error, utpote rerum praeteritarum, non tamen erat falsus; praesens enim verum repraesentabat.
- ↑ Ut aqua ignem exstinguit, ita mansuetudo iram.
- ↑ Marcus Lombardus, nobilis Venetus, ut ajunt Interpretes.
- ↑ Diffissa ungula, id est potestas spiritualis a corprali sejuncta.
Liber VII
[recensere](Purgatorii XVII)
[recensere] 1Esto memor, lector, (gelidas si forte per Alpes
Te nebula obtexit, per quam res ipse videres,
Non secus atque solent pellis per tegmina talpae)
Ut Solis, quum congeries condensa vaporum
Aethere rarescit, lux aurea trajicit illos:
Ex hoc percipies, ac viva occurret imago,
Quomodo tunc Solem, labentem ex axe, revisi.
Sic, mea Ductoris vestigia passibus aequans,
Egressus fumo, ad radios, quibus ima carebant
10Jam loca, deveni. Oh fixae vis vivida mentis,
Sic hominem tibi devincīs, ut classica mille
Eripere haud valeant sonitu. Quo actore moveris,
Si tibi nil offert sensus? Lux, aethere missa,
Te movet, ex sese, aut mittentis numine. Primum
Illius, in volucrem versae, quam cantibus auras
Plus implere juvat, menti se ostendit imago.
Atque ita defixit, nullas admittere formas
Ut posset aliunde datas. Sese obtulit ore
Quidam deinde truci, cruce fixus, ibique peremptus:
20Magnus circum erat Assuerus, formosaque conjux,
Et Mardochaeus, verbisque ac integer actis.
Quumque haec, assimilis bullae, cui deficit unda,
Ex qua facta cadente tumet, se abrupit imago,
Paruit illacrimans virgo: cur, flebilis ajens,
Ira egit te, cara parens, abrumpere vitam?
Quaesisti mortem, nolens amittere natam,
Et natam amittis: te te Lavinia ploro,
Teque priusque tuum, alterius quam funus acerbum.
Ut sopor excutitur, quum lux inopina repente
30Perstringit vultum, titubatque, ac deinde recedit;
Sic mea mens, longe majori lumine, quam quod
Usibus inservit nostris, percussa figuras
Expulit exceptas. Ut qua essem in sede viderem
Tunc ego vertebar, quum vox: hīc scanditur, ajens,
Me visu omni alio eripuit, pariterque videndi
Quis foret hoc fatus mihi talem induxit amorem,
Qui, nisi quod quaerit reperit, requiescere nescit.
At, ceu Sol aciem pervincit lumine nostram
Immodico, mea sic virtus cedebat ibidem.
40Ac Doctor mihi tunc dixit: qui luce videri
Se negat ipse sua, divinae est nuntius aulae:
Sponte viam ostendit: nobis sese exhibet ille,
Ut vir quisque sibi; quisquis nam cernit egentem,
Exspectatque preces, jam se dat nosse negantem.
Acceleremus iter, quo nos vocat ille benignus;
Atque prius sursum, quam nocte involvimur atra,
Vadere nītemur; nam deinde haud ire liceret
Donec mane novo lux ex Oriente revertat.
Dixit; et ad scalam gradientes venimus ambo;
50Vixque gradum attigeram primum, quum concita pennis
Aura meam afflavit frontem, ac vox venit ad aures:
Felix, cui pax est cordi, et mala deficit ira. —
Jam, quos nox sequitur, tantum nos desuper alte
Surgebant radii, ut caelo passim astra viderem.
Tunc ego, qui pedibus fessis absistere vires
Persensi: cur me, mea virtus, deseris? inqui.
Venimus ad scalae summum, et consistimus illic,
Non secus ac navis, quae litoris attigit oram.
Quum paulum adverti, num quicquam in sedibus illis
60Audirem, versus Vati: pater optime, dixi,
Quae culpa hic luitur? ne, si vestigia sistunt,
Sistat item sermo. Plenus cui deficit ardor
Muneris explendi, locus hic dat pendĕre poenas;
Hic male tardatus punitur in aequŏre remus.
Ille ait. Ut melius valeas hoc cernere, mentem
Adde mihi; ēque mora poteris sic ferre juvamen.
Nullus amore caret, non res, non ipse Creator:
Est ex natura aut animo: tu talia nosti.
Quem natura creat, prorsum est erroribus expers;
70Ast alter peccare potest, vel prava secutus,
Sive parum nimiumve vigens. Quum caelica tendit
In bona, quumque in terrenis se temperat ipsum,
Esse nequit causa, ex qua oriatur prava voluptas.
In mala quum vero tendit, curave minori
Aut majori, quam par sit, bona quaerit, in ipsum
Factorem tunc ille gerit. Deprendere porro
Inde potes, quod amor vobis probitatis origo est
Nequitiaeque simul. Quum quisque salutis amator
Sit propriae, haud odium inde suum res ulla veretur;
80Quumque Deo abjungi, ac per se ipsum exsistere nemo
Evaleat, nulli est ideo hunc odisse facultas;
Restat proinde malum in similes, nisi fallor, amari:
Trinis nempe modis. Est qui, si forte propinquus
Oppressus fuerit, sperat grandescere, et optat
Propterea huic cladem. Timet ille amittere honorem,
Rem, famam, et vulgi auram, si se erexerit alter,
Quare animo dolet, atque fovet contraria vota.
Est qui vindictam, propter quae injuria quondam
Illata est ipsi, cupit inflammatus ab ira;
90Atque hīc alterius damnum meditetur oportet.
Iste triformis amor luitur tribus orbibus hisce,
Quos sumus emensi. Alium nunc dicere praestat,
Qui nempe in bona, non quali decet ordine, tendit.
Quisque bonum obscure apprendit, quo corda quietem
Inveniant: hoc et cupit, atque acquirere curat.
Si quem lentus amor seu quaerere sive videre
Hoc adigit, pertaesum culpae hīc poena fatigat.
Est et deinde bonum, quod non facit esse beatos:
Non hoc prosperitas, non hoc essentia porro
100Est bona, cunctorum fructus radixque bonorum:
Hoc nimius qui poscit amor, tribus hisce supernis
Orbibus eluitur. Sileo se quomodo trinas
Dividat in species, ut tu tecum ipse requiras.
(Purgatorii XVIII)
[recensere] 104Finierat Vates, atque in me fixa tenebat
Lumina, perspiciens, numquid verba ore probarem.
Atque ego, cui nondum discendi cesserat ardor,
Haerebam tacitus labiis, sed pectore mecum:
Forte illum, ajebam, nimium me poscere taedet.
At Pater, advertens me promere verba vereri,
110Ipse, loquendo, animum mihi praebuit inde loquendi.
Quare ego tum dixi: mihi sic, dilecte Magister,
Illustras mentem, ut, quae disseris, omnia cernam:
Ergo age, te precor, edoceas, pravique bonique
Quomodo fons sit amor. Mentem mihi dirige acutam
Ille ait; ac tibi nosse dabo, quam detinet error,
Qui voluere aliis sese praebere magistros.
Natus amare animus, ad res est mobilis omnes,
Quae gratae obveniunt, ubi ad actum blanda voluptas
Excierit: verae inde rei mens vestra receptat
120Effigiem, atque illam vobis simul explicat intus;
Unde animus trahitur: qui si flectatur eidem,
Flexus hic est amor, ac naturae ab origine manans;
Qui, delectando, hinc animo geminatur in ipso.
Natura mox quale sua salit ignis in altum,
Quo sibi materia est consors, re quaerit amata
Ille frui; ac nunquam, nisi sit possessa, quiescit.
Hinc tu nosse potes quantum de tramite aberrent
Recto, qui esse putant laudabile semper amorem,
Quod bona materies semper fors esse videtur;
130At, bona sit quamvis cera, haud bona semper imago est. —
Sermo quidem tuus, et mea mens, hunc rite secuta,
Tunc ego respondi, dederunt mihi noscere amorem.
At magis obtineor dubiis: hunc extima rerum
Si generat facies, animusque huic ambulat haerens,
Quid meruisse potest, si recte aut sequius ibit?
Quatenus intendit ratio, tibi dicere tantum
Evaleo, ille refert: tua diluet alma Beatrix,
Divinae quod lucis eget. Qui dīditus atque
Est pariter junctus terrenis artubus, omnis
140Spiritus ingenita ac propria virtute potitur,
Quam, nisi ad actum venerit, haud agnoscere fas est;
Effectuque patet, ceu vivere planta virore.
Notio primarum rerum, affectusque priores
Propterea, qui sunt animis, ut mella creandi
Est apibus studium, haud homini patet unde creentur.
Non hĭc primus amor laudem probrumque meretur:
Ast, alius quoniam hinc omnis venit, altera virtus
Innata est, quae consulit, et quae limine debet
Sistere in assensūs. Vobis hinc prima merendi
150Causa venit, prout illa bonos admittat amores,
Rejiciatque malos. Sophiae id novere magistri,
Multaque propterea morum documenta dedere.
Quantumvis animis ergo exoriantur amores
Est opus, hos tamen est illis pepulisse facultas;
Liberum et arbitrium vocat hanc claram alma Beatrix
Virtutem; esto memor, si de hac tecum illa loquatur. —
Paene ad dimidium noctis jam luna morata,
Rara dabat nobis effulgere sidera caelo,
Ut situla apparens, quae tota exardeat, ingens;
160Ac Caelum adversus currebat tramite, quem Sol
Accendit, quum inter Sardos Corsosque cadentem [1]
Roma videt: Ductorque bonus, quo Mantua cedit
Andibus, abstiterat mihi respondere roganti;
Atque ego, jam mentem dubiorum ambage solutus,
Somno instar titubantis eram. Sed protinus omnem,
Quae post nostra frequens veniebat terga, soporem
Turba mihi eripuit. Veluti strepere agmina circum
Ismenus quondam atque Asopus litore vidit,
Quum Bacchi auxilio populus Thebanus egeret,
170Sic ego per gyrum vidi se ferre catervas,
Quas recti flammabat amor justique cupido.
Nobis continuo astiterunt; namque alite gressu
Currebant; flentesque duo velociter ante
Clamantes ibant: Propere Jessaea virago
Se tulit in montem; quateretque ut Caesar Ilerdam,
Massiliam pupugit, rapideque petivit Iberum.
Actutum, actutum; ne paucum propter amorem,
Clamabant alii, tempus decurrat inane;
Gratia namque bonum studio revirescit agendi.
180O gens, cui fervor nunc forte rependit acutus
Segnitiem atque moram, Doctor tum dixit, es olim
Queis operata bonum; hĭc, qui Caeli vescitur aura,
(Vera loquor) quum Sol primos ostenderit ortus,
Ire cupit sursum: qua sit via pandite quaeso.
Talia dicenti respondit Spiritus unus:
Nos sequere, inveniesque aditum: sic ardor eundi
Nos agit, ut nunquam cursum requiesse queamus:
Ignoscas igitur, tibi si est injuria nostrae
Est quod justitiae. Veronae rector in urbe
190Coenobii ipse fui, Zenonis nomine divi,
Quum bonus imperium jam Barbarossa teneret,
Quem Mediolanum memorat corde hactenus aegro.
Proximus est quidam tumulo, quem hujusce dolebit
Coenobii, atque habiti hīc juris; verique pigebit
Pastoris posuisse loco, membrisque animoque
Deformem, natum, foedis natalibus ortum.
Nescio, (nam longe aufugit) num plura locutus
Is fuit; hoc autem audivi, placuitque tenere.
Ac tunc ille mihi, auxilium qui ferre solebat
200Casibus in cunctis: te, dixit, verte, duosque
Aspice, segnitiem monitis qui ingentibus urgent.
Extremi illi ibant, clamantes: Occĭdit omnis
Gens prius, abscissis patuit cui fluctibus aequŏr,
Cerneret heredes sibi quam Jordanis adesse;
Quaeque sub Aenea est longos pertaesa labores,
Maluit in Siculis ingloria vivere terris.
Qui simul ac adeo ex oculis abiere citatim,
Amplius ut cerni haud possent, tunc altera menti
Cura mihi propere incubuit; quam deinde secutae
210Sunt aliae atque aliae; perque illas mente vagatus,
Clausi oculos; ac sunt mihi curae in somnia versae.
(Purgatorii XIX)
[recensere] 212XIX. Qua, aut terra aut Saturno interdum victus, in hora
Ulterius Lunae frigus mollire diurnus
Haud potis est fervor; quum sub Pallantidos ortum
Majorem cernit geomantes surgere Sortem
Tramite, qui non deinde diu nigrescere durat,
Visa mihi in somnis pallenti est femina vultu,
Trunca manus, distorta pedes, ac balba loquelam,
Laesa oculos. Illi figebam lumina; et, ut Sol
220Frigentes reficit, quos nox depresserit, artus,
Sic meus intuitus dabat illi solvere linguam,
Erigier pedibus, vultumque ornare colore
Qualem poscit amor. Vix facta est libera fando,
Sic coepit canere, ut vocis dulcedine captus,
Aegre hinc me eriperem. Sum ego, sum dulcissima Siren,
Cantabat, medio quae duco ex aequŏre nautas;
Dulce adeo gratumque cano! mea carmina cursu
Dulichium abduxere Ducem: quicunque moratus
Assuescit mecum, raro a me deinde recedit:
230Tam mea laetificat mortalia corda voluptas!
Nondum ea finiebat, mulier quum sancta citatim
Me prope devenit; Vatique obversa, severe:
O Maro, quaenam est ista, Maro? clamabat; eamque
Fixus spectabat Vates. Mox arripit alteram,
Arreptaeque aperit, discissis vestibus, alvum:
Prodivit foetor, pulsus quo somnus abivit.
Lumina tum verti; ac mihi: te bis terve vocavi,
Virgilius dixit; quid stas? jam surge, aditumque
Quaeramus, quo sursum intres. Mea membra levavi;
240Et jam Sol totum lustrabat lumine montem,
Nobis a tergo exoriens; Vatemque sequebar
Incurvus frontem, ut curis qui pluribus auctus,
Pontis dimidium ex se cernuus efficit arcum;
Quum vox: hic aditus, tam dulce ac comiter inquit,
Ut nunquam audiri datur his terrestribus oris.
Quique illam misit, passis candentibus alis,
Direxit sursum, muros saxi inter utrosque:
Ventilat hinc motis pennis; clamatque: beati,
Qui lugent; quippe his solacia multa dabuntur.
250Quum parum ab Aligero abstitimus: quid lumina terrae
Figis? ait Ductor: tacito quid pectore versas?
Atque ego ei contra: dubium me reddit imago,
Quae nova sese offert, et qua nequeo ipse revelli. —
Sagam illam antiquam vidistin, sola superne
Quae luitur? rettulit, qualique repellitur arte?
Hoc satis: acceleraque gradus, ac suspice signum,
Quod Rex aeternus magnis rotat orbibus altum.
Ut prius accipiter plantarum extrema tuetur,
Aucupis hinc sequitur vocem, ac velociter alas
260Dirigit ad pastum, revocat quo ex more cupido;
Sic tunc ipse fui: atque hinc, quantum concava rupes
Sese ad iter pandit, tantum vestigia sursum
Intuli, ad usque novo qua circuit orbita gyro.
Huc ubi delatus, largos effundere fletus
Agmina prona sĭlo vidi; ac vox impulit aures:
Haesimus afflicti terrae; sed crebra sinebant
Integras vix audiri suspiria voces.
Gens electa Dei, cujus tormenta levantur
Et spe et justitia, qua sursum ostendite eatur. —
270Si non est vobis poenam perferre jacendi,
Atque iter optatur brevius; pars extima montis
Sit vestram ad dextram. Petiit sic voce Magister,
Atque ita responsum est paulo nos ante remissum.
Ambigere ex dictis Umbram me vivere sensi;
Propterea Vatem inspexi; nutuque benigno
Ille mihi assensit, quod prodidit ore cupido.
Quum mihi pro libitu est agere impertita facultas,
Umbram adii, cujus sermo me advertere fecit.
Spiritus o, dixi, lacrimis qui perficis illud
280Quo sine nemo potest ad Numinis ora reverti,
Parce parum curae, quae te super obtinet omnes;
Ac mihi dic quaeso, qui sis, quo crimine sursum
Vertatis tergum, et si quid tibi finibus illis,
A me vis fieri, sum vivens unde profectus.
Cur nos, ille refert, Caelum sibi vertere tergum
Cogat, deinde scies: Petri me in sede fuisse
Nunc positum scito. Pulcher fons effluit inter [2]
Claverium ac Sestrim, cujus de nomine sanguis
Fit meus illustris, titulique assumit honorem.
290Plus paulo unius sum expertus tempore mensis
Pontificalis honos quanti sit ponderis illi,
Qui studet hunc omni semotum sorde tueri;
Tam gravis, ut quodvis aliud quasi pluma videtur.
Sero eheu! me paenituit: quum sede potitus
Sum Petri, humanae adverti mendacia vitae:
Vidi non illic requiescere corda, nec ultra
Posse illa in vita ascendi; ac me proinde cupido
Istius cepit. Domino sejunctus, avaras
Jam fueram sectatus opes; ideoque rependo
300Hic poenas, velut ipse vides. Cognoscere ab ipsa
Fas est, conversas Animas quae poena repurgat,
Quod fit avaritia; nec monte hoc altera major.
Nostra velut, semper terrenis dedita rebus,
Extulerunt Caelo nunquam se lumina, sic nunc
Justitiae haec terrae figit; velutique cupido
Tristis opum, sub corde boni restinxit amorem;
Atque labor [3] periit; nobis sic crura manusque
Justitiā obstrictis cohibet; quantumque placebit
Caelituum Regi, immoti extensique manemus.
310Poplite decĭderam flexo, ac responsa parabam
Reddere; sed, quum paene incepi, atque auribus hausit
Obsequium ille meum: quae te subsīdĕre cogit
Causa? inquit. Tua, respondi, suprema potestas,
Ut bona mens monuit. Surge, ac tete erige, frater,
Is mihi tum rettulit; ne imprudens occupet error:
Non aliter quam tu atque alii sum subditus aeque;
Unaque nos omnes regit infinita potestas.
Si reputas animo divini verba Magistri,
Nomina quum docuit sponsae sponsique peractae
320Desinere ad vitae fines, cur talia dicam
Nosse potes. Sed jam abscedas: sine libera dedam
Frena meis lacrimis, quibus id quod es ipse locutus,
Perficio. Est terris mihi, nomine Olagia, neptis,
Intemerata animum, ni exempla domestica pravos
Inducant mores: haec est mihi sola superstes.
(Purgatorii XX)
[recensere] 326XX. Non bene contendit meliori quaeque cupido.
Proinde, ut ei gererem morem, non sponte retraxi
Spongiam, aquis nondum plenam. Plorantibus Umbris
Per vacuum ingredimur callem, rupique propinqui,
330Ad pinnas veluti per murum vaditur arctum:
Namque malum ex oculis, quod terras occupat omnes,
Gens guttatim edens, nimium consistit ad oram
Externam ripae. O exsecrabile monstrum,
Immanis lupa, quae nulla saturaris ab esca,
Ingluvieque feras omnes pervincis edaci,
Quando erit ut Caelum, cujus vertigine rentur
Humanas variare vices, te denique pellat? —
Lentos ac parcos gressus cum Vate ferebam,
Intendens Umbris, quas flere ac fundere questus
340Hauribam; ac forte audivi: o Parthenos alma,
Flebile clamari, mulier ceu proxima partu,
Quam pauper fueris, specus est asperrima testis,
Quo sanctum edideris partum. Mox dicere sensi:
Visa tibi est potior virtus in rebus egenis
Quam vitium, bone Fabrici, cum divite censu.
Hic mihi tam placuit sermo, ut cognoscere amarim
Quis daret, antetulique pedem. Celebrabat et aurum,
Quod Lycius pastor, motus pietate, puellis
Tradidit, intactumque dedit servare pudorem.
350O bona, tam pulchras effundens Umbra loquelas,
Fare, quis es, dixi, et quare tam grandia solus
Haec exempla refers: non te pro munere reddam
Mercedis vacuum, si sursum implere revertar
Exiguum vitae, finem tetigisse volantis.
Ille mihi contra: non me solacia terris
Quae non ulla moror, sed quae tibi plurima fulget
Gratia adhuc vivo, responsum reddere suadet.
Arboris ipse fui radix infausta nocentis,
Quae sic Christiadum late contaminat omnes
360Terras, ut raros his sit fas carpere fructus.
Belgarum vero si vires urbibus essent,
Ultricem peterent poenam, quam fervidus illum,
Qui jure ac merito dijudicat omnia, posco.
Capetus vocor Hugo: ex me, qui Gallica sceptra
Gestant, et Ludovici venere atque Philippi:
Parisiis, lanii sum patris semine cretus:
Quum veteres omnes cessarunt vivere reges,
Tantum uno excepto, cinereum qui sumpsit amictum,
Imperii frenum manibus sum nactus habere,
370Ac tantis opibus, procerumque favore potiri,
Ut mea regalem ad sedem provecta vacantem
Progenies fuit; ex qua his regibus incipit ordo.
Quum genti dos magna meae Narbonica nondum [4]
Dedecus abluerat, non viribus illa valebat
Multis, ac pariter nunquam nocumenta ferebat:
Hīc est illa suas vi at fraude exorsa rapinas.
Ut scelera emendet, Normannia, Neustria, Pontes,
Hinc capiuntur ei. In terras se Carolus infert
Italicas, et Corradinum funere mergit,
380Ut scelera emendet: Thomam et inde remittit Olympo, [5]
Ut scelera emendet. Nec multum tempus abibit,
Carolus ecce alter Gallorum ex finibus exit,
Ut sese atque suos det nosse; haud fortibus armis
Usus, sed tantum, qua Judas militat, hasta:
Hanc jacit, ut sectum doleat Florentia ventrem:
Quapropter non ille sŏlum, sed dedecus ingens
Accipiet; gravius, quanto minus ille putabit.
Alter, qui, postquam captus de nave refugit, [6]
Vēnum dat pretio natam, ceu vĕndere praedas
390Femineas pirata solet. Quid feceris ultra,
Turpis avarities, nostro quum sanguine cretos
Sic tibi constringis, nulla ut sit cura suorum?
Utque minus, quod erit quodque exstitit ante, putetur,
Gallorum mihi capta videtur Anagnia signis;
Inque suas obeunte vices ludibria Christus
Fel et acetum iterum passus, mortemque cruentam
Latrones inter vivos. Nec talibus hisce
Pontius hic novus expletur; sed sponte rapaces
In templum, sine jure, manus cupidissimus infert. [7]
400Quando erit, Omnipotens, ut te jam sumere laetus
Vindictam aspiciam, tua quam sapientia condit
Interiore sinu, atque tibi dulcem efficit iram? [8]
Quod sum autem fatus, Matrem tum voce vocavi
Numinis, ac mihi scitatum te vertere feci,
Nostris id precibus servit, dum luce diurna
Hic locus induitur: postquam nox explicat umbras,
Diversus resonat sermo. Tum voce refertur
Pygmalion, qui fur et proditor atque cruoris
Fraterni effusor fuit, auri propter amorem; [9]
410Et clades, quam sponte sibi rex Mida petendo
Adduxit fatuus, multo ridenda cachinno.
Commemoratur Acham, vetitas sibi sumere demens
Exuvias ausus, quem Josue territat ira;
Et Sapphira suo cum conjuge dedita leto.
Laudantur calces, queis perculit Heliodorum
Aethere missus eques, totumque infamia montem
Bistonii regis, Polydori ob funera, replet.
Denique clamatur dic nobis, Crasse, quid aurum,
Nam debes tu scire, sapit? Non omnibus īdem
420Est tenor; ast alii summissa voce loquuntur,
Elataque alii; prout quisque impulsus amore
Est dare vim voci majorem sive minorem.
Non ego solus eram, qui verba diurna referrem
Nuper, sed solus de circumstantibus alte
Tollebam vocem. Sic dixit, eoque relicto
Extulimus gressum; quamtumque erat ire potestas
Carpebamus iter, quum montem, ut siqua ruit res,
Intremere audivi: correptus frigore membra
Obrigui, veluti mortem qui occumbere pergit.
430Non equidem Delos sese sic ante movebat
Quam părĕret Latona duo illic lumina Caeli.
Undique dehinc clamor coepit; propriusque Magister
Proinde mihi accedens: duce me, inquit, parce timere.
Gloria in excelsis, clamabant uniter omnes,
Quantum non longe potui deprendere vocem.
Haesimus attoniti, ut pastores carmine primum
Hoc olim audito, donec cantusque quievit
Tellurisque tremor. Rursus tunc imus, ad Umbras
Jugiter intentis oculis, impressa tenentes
440Ora sŏlo, atque iterum ad lacrimas questusque reversas.
Tantum nulla rei, si mens mihi vera reducit,
Me cupidum fecit discendi inscitiă, quantum
Tunc ego sum factus: sed non deposcere quicquam,
Dum propero, audebam; nec erat quod ibi ipse viderem:
Ibam propterea pavidusque ac multa volutans.
(Purgatorii XXI)
[recensere] 446Quam natura parit, nescitque exstinguier ullā,
Praeter quam mulier petiit Samaritis, ab undā,
Me sitis urebat; studioque urgebar eundi
Interea per iter stratum plorantibus Umbris,
450Et, quos justitia infligit, pietate dolorum.
Ecce, velut tumulo aetherias redivivus ad auras
Discipulis olim Christus pergentibus Emmaus,
Ut memorat Lucas, nobis apparuit Umbra;
Post nos tendebat gressum, ad vestigia retro [10]
Prospiceret dum turba jacens; nec sensimus ante
Quam vocem ediderit. Pacis vos munere, fratres,
Sospitet Omnipotens, inquit. Nos protinus illi
Vertimur, his vix auditis; Vatesque vicissim
Innuit, ut decuit; nutumque est voce secutus:
460Det Caelum tibi pace frui, quod sedibus illis
Me procul exilio per saecula cuncta relēgat. —
Quare, quove modo, montem tam praepete gressu,
Respondit, si vos Deus indignatur, aditis?
Quo duce venistis? Contra cui talia Vates:
Si, quae hĭc fronte gerit, quaeque Angelus imprimit ense,
Tu signa aspicias, nimirum opus esse videbis
Hunc inter regnare bonos; at stamina quando
Nondum illi Lachesis nerat, quae imponere Clotho
Unicuique solet, solus se ferre nequibat
470Spiritus illius, nobis qui est frater utrisque; [11]
Quippe etenim nescit nostro discernere more:
Quare ego sum vastis detractus faucibus Orci,
Ut comes illi assim, ac vivis impervia regna
Ostendam; quantumque sciam haec ostendere pergam.
At dic, si nosti, cur magno concita motu
Intremuit rupes? sonuit cur undique clamor
Usque ad radices, vitreum quas alluit aequŏr?
Haec Doctor poscens, placitum mihi prorsus agebat;
Ardentemque sitim spes hinc exorta levavit.
480Nil extra morem, ille ait, aut absque ordine, montis
Religio patitur: nulla inconstantia regnat.
Nil valet hīc aliud diversos edere motus,
Quam quod caelestis regio ex se suscipit ipsā;
Non etenim scalā ulterius, quam triplice tantum
Vidisti constare gradu, nix, atque pruina,
Ros, imber, grandoque cadunt. Non fulgura, nubes,
Aridus et vapor, atque vagus Thaumentidos arcus
Transiliunt limen, quo claviger Aliger astat.
Inferius fortasse tremit multumve parumve;
490At, ventum ob terra inclusum, (cur nescio) nunquam
Hic tremuit. Tremit hic, macula quum Spiritus omni
Exutus, sese movet, atque assurgere sumit;
Ac tremor excipitur cantu. Est sola voluntas
Munditiae indicium, qua liber Spiritus actus
Optat sedem aliam; atque illi est voluisse juvamen.
Ante etiam optabat; sed poenam implere voluntas
Illi inerat, Deus invitae quam subjicit ultor;
Ut poenam cupiat, veluti peccare cupivit.
Hinc mihi, qui has curas quingentos amplius annos
500Sum passus, sedis mutandae est orta voluntas;
Atque ideo motum audisti, laudesque canentum
Spirituum Domino, qui mox se ascendere donet.
Haec ait; et, quoniam potandi est tanta voluptas,
Quo major fuit ante sitis, non promere verbis,
Quam mihi profuerit, scirem. Cui deinde Magister:
Quae vos hic vinctos tenet, et quae causa resolvit,
Jam novi; unde tremor terrae, cantusque sequaces.
Nunc age, qui sis, et cur hic tot saecula passus
Discere fac poenas. Quum, Caeli Rege juvante,
510Spiritus is rettulit, Titus est ea vulnera bello
Unde cruor fluxit, Judas quem vendidit, ultus,
Nomine, quod plus et viget, et plus addit honoris,
Ipse insignis eram, at Fidei nondum assecla Christi.
Carmina erant adeo mea grata, ut ab urbe Tolosae
Accierit Roma, atque ornarit tempora murto.
Dictus sum terris Statius, fraternaque bella
Thebarum cecini, Pēleique ex sanguine Achillem;
Ast onus haud potui vivens explere secundum.
Ardori divina meo genitabile semen
520Flamma fuit, cujus quamplures lumine clarent;
Haec mihi materque ac nutrix: Aeneida dico,
Qua sine nil feci, quicquam cui ponderis esset;
Atque, ut Virgilii vixissem tempore, Solem
Exilio vellem decedere serius unum.
Haec me Virgilio dederunt tali ore tueri
Quod dicit, nil fando, sile. Sed victa voluntas
Motibus interdum cedit; sunt quippe sequaces
Risusque ac planctus curae, unde utrique creantur;
Ingenuisque viris minus imperat ipsa voluntas:
530Ast ego surrisi tantum, nictantis ad instar.
Quare Umbra, hoc cernens, presso stetit ore; mihique,
Quo magis apparent inclusi pectore sensus,
Intuita est oculos. Sic coepti attingere finem
Sit tibi fas, dixit, quare tibi nuper in ore
Prorupit risus? Diversis partibus anceps
Comprimor: una silere jubet, jubet altera fari:
Corde dabam gemitus. Sensit Praeceptor, et inquit:
Fare quidem, et narra quod sedulus iste requirit.
Tunc ego: quod risum ediderim, tu forte, vetuste
540Spiritus, obstupeas; magis at mirabile disces:
Qui mihi doctor adest, ac me super ardua ducit,
Hĭc est ille Maro, unde animos, ut facta virorum
Atque Deos caneres, hausisti. Si altera risus
Causa, tuae obveniat menti, fuge credere veram;
Quae porro de illo es fatus, vera omnia rere.
Is se inclinabat, complecti genua Magistri
Approperans; ast ille inquit: ne talia faxis;
Umbra utrique sumus. Cui surgens rettulit alter:
Jam nosces quanto tibi sum divinctus amore,
550Corpore quum fuerim nos esse oblitus inanes.
(Purgatorii XXII)
[recensere] 551Jam sextum ad gyrum qui nos direxerat, Ales
Pone relictus erat, signumque abraserat ore;
Et qui justitiam cupiunt, mihi voce beati
Ediderat; mox cum sitiunt sua verba quierunt.
Atque ego, jam multo levior, sic impiger ibam
Ut geminis Umbris adjungerer, absque labore.
Tum sic Virgilius: Virtute accensus, amorem
Semper, ait, succendit amor, dum flamma patescat.
Ex quo igitur Limbi venit Juvenalis ad umbras,
560Quamque mei caperēre, dedit cognoscere, amore,
Tali igne exarsi, quanto exardescere possit
In quemquam haud visum; valdeque videbitur ergo
Haec mihi scala brevis. Sed tanquam foedere junctis
Dulcis amicitiae, dic quaeso, ac parce benignus,
Si nimium fidenter ago: dic, quomodo turpis
In tuo avarities potuit consīdĕre corde
Inter doctrinam tantam, quam acquirere plene
Cura tibi fuerat? Statius surrisit, et inde:
Vox tua, respondit, mihi cari est pignus amoris.
570Res saepe apparent, quarum latet abdita causa,
Ac mentem hinc dubio involvunt. Te credere sermo
Ostendit, me, vitali dum vescerer aura,
Turpi ab avaritia victum, ob quam forsitan oram
Incolui montis: sed scito, quod ardor habendi
Affuit a me tum nimium; atque hoc multa luenti
Luna recurrit iter. Nisi dein mihi versa fuisset
Cura animo, ad tua converti quum carmina mentem,
Naturam quasi in humanam queis percitus ira
Inclamas: quid non mortalia pectora cogis,
580Auri sacra fames? paterer certamina saxi.
Posse manus didici impensis nimis esse patentes,
Ac me paenituit, nec non et cetera vitae
Crimina devovi. Quot tonso crine resurgent,
Quos hujus vitii, vitae dum tempora durant,
Et quum summa dies venit, ignorantia posse
Paenituisse vetat! Scito, quod quaelibet ulli
Opposita est recte sceleri, hic damnatur eisdem
Culpa malis: ideo, si me locus inter avaros
Purgandum tenuit, sedes mihi contigit illa
590Ob scelus oppositum. — Oedipodionidum impia bella
Bucolici dixit Mantous carminis Auctor,
Quum tu jam caneres, (quantum dat noscere, ibidem
Quod tua pertractat Clio), nondum esse videris
Addictus Fidei, quae si defecerit, haud est
Sat benefecisse: ecquis sol, quae vivida tantum
Fax tibi dehinc potuit depellere mente tenebras,
Ut tua post Piscatorem vestigia ferres?
Tu me Pēgasēas duxisti, ille inquit, ad undas;
Tuque Deum versus clarasti lumine primo:
600Egisti, ut qui post tergum fert lampada noctu,
Non sibi sufficiens lumen, sed pone sequenti.
Quum caneres: Redit et Virgo, et Saturnia regna;
Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo,
Ac nova progenies Caelo demittitur alto,
Tu me fecisti vatem Christique sequacem.
At magis haec certis volvam per singula dictis.
Mundum omnem, aeterni praeconibus edita regni,
Implerat jam vera Fides. Quum consona eorum
Dicta tuis essent, illos invisere coepi;
610Atque adeo inveni sanctos morumque pudicos,
Ut, quum supplicia ac caedes eis ferret iniquas
Flavius, ingemui, miseratus corde dolores:
Dum vixi, hos juvi; quaeque illis integra vitae
Est probitas, quascunque dedit me temnere sectas.
Quum nondum Argolicos duxissem ad flumina Thebae
Carminibus, me respersit Baptismatis unda:
Sum veritus vero, captus terrore, vocari
Christiadam; finxique diu Diis reddere cultum:
Isque tepens animus complecti cursibus orbem
620Quartum, me plusquam quattuor per saecula fecit.
Tu modo, per quem discussis divina tenebris
Lux mihi perfulsit, superat dum semita montis,
Dic ubi sunt Plautus, priscusque Terentius, atque
Varro et Caecilius: taeter num Tartarus illos,
Et quis vicus habet? Sunt omnes carceris atri
Circuitu in primo, rettulit Maro: Persius hic est,
Atque alii multi mecum, cum Vate Pelasgo,
Quem, cunctos super, Ăonides aluere sorores.
Mons hic saepe biceps memoratur, grata Camenis
630Sedes: sunt hic Simonides, Agatho, Euripidesque,
Tejus et Vates, aliique ob carmina Graji
Tempora praecincti lauro: sunt insuper una
Quaedam ex gente tua, Antigone, Ismenaque tristis,
Deiphile, Argia, et fontem quae ostendit Achivis;
Hic Thetis, hic et Deidamia, ejusque sorores,
Nataque Tiresiae. — Vates jam utrique silebant,
Scalā parietibusque egressi, ac omnia late
Rursum lustrantes oculis; quattuorque diei
Abstiterant famulae: temonem quinta regebat,
640Ardentem torquens convexa per ardua currum.
Tum meus haec Ductor: dextram reor esse tenendam,
Extremum ad ripae, veluti consuevimus ante
In montis gyrum. Sic dux vadentibus illic
Mos fuit; atque viam, Statii quum assenserit Umbra,
Tutius ingredimur. Solus, praeeuntibus illis,
Ipse ibam, atque silens hauribam verba loquentum,
Quae mihi Pierio lustrabant lumine mentem.
Eloquium abrupit, medio quae tramite, pomis
Est inventa bonis ac suaveolentibus, arbos.
650Ut ramos abies, quo se magis erigit alte,
Hoc magis exiles pandit; sic illa deorsum,
Ordine converso; ne quis sursum, arbitror, iret.
Qua parte assurgit mons, ac se semita claudit,
Fonte liquor puro manabat cautibus altis,
Perfundens rigua virides aspergine frondes.
Astiterunt Vates plantae; ac vox reddita ab ipsis
Frondibus: hanc caram vos, inquit, habebitis escam.
Non sibi, mox ait, at mensīs sponsalibus olim
Prospexit, quae pro vobis Maria orsa reponit: [12]
660Romanae veteres sese abstinuere Lyaeo:
Doctrinam accepit Daniēl, quum spreverit escam:
Quae fuit ante alias, atque aurea dicitur aetas,
Esurie atque siti glandes sumpsisse saporem
Fecit, et amnis aquas dulcescere, nectaris instar:
Incola silvarum sese melle atque locustis
Zācharides aluit; quare tot laudis honores
Promeruit, quot nosse sacri dat pagina libri.
(Purgatorii XXIII)
[recensere] 668Dum virides inter frondes mea lumina ferrem,
Aucupis occultas scrutantis more volucres,
670Ille mihi plusquam genitor: te proripe, dixit,
Quodque datur, melius sit curae impendere tempus.
Arripui conversus iter, vestigia Vatum
Pone sequens, sic inter sese alterna loquentum,
Ut me nil via vexaret. Tum fletus et unā
Est canor auditus: Deus o mihi labra reclude,
Ut mihi laetitiam simul excieritque dolorem.
Quid, Pater, hic sonitus? dixi. Sunt, rettulit, Umbrae,
Ut puto, quae, quod debuerant, nunc rite rependunt.
Non secus ac gradiens suspensa mente viator,
680Si gentem assequitur, tendentem tramite eodem,
Ignotam, haud cunctatus iter, respectat euntem;
Sic, nostrum in tergum veniens, citioreque gressu
Praeteriens, nos spectabat pia turba Animarum,
Obtutuque silens. Cava lumina quaeque gerebat,
Pallentem faciem, atque omni sic carne carentem,
Ossibus ut cutis haereret. Non Thessalus olim
Est tam Erysichthon ingluviae consumptus edaci,
Quum proprios, cogente fame, discerperet artus.
En, mecum ajebam, Solymae gens passa ruinam,
690Quum genetrix nati fecit sibi pabula corpus.
Intus erant oculi, gemmā velut ānulus expers;
Quique omo in humani structura perlegit oris,
«ᙏ» bene in istorum potuisset cernere vultu.
Pomorum atque undae unus odor pariebat in illis
Esuriem atque sitim: quis tam mirabile credat?
Dum, causae ignarus, stupeo quod tantus inesset
Squalor, et informis macies, mihi protinus Umbra
Ex imis capitis latebris tum lumina vertit
Ac fixit, mox inclamans: quae gratia! dixit.
700At nunquam agnorim; sed vox mihi prodidit illud
Aspectus quod delerat: mens indice ab illo
Est penitus mihi facta memor: novique Foresem. [13]
Oh, me compellans, maciem ne adverteris, inquit,
Qua tenuor, scabiemque adimit quae ex pelle colorem:
De te vera refer; dic quae sint, deprecor, illae
Quae tibi sunt comites, Umbrae: ne absiste profari. —
Me tua, respondi, quam raptam funere flevi,
Non minus affligit facies, tam informis et horrens
Quod mihi conspicitur: quapropter dissere, quaeso,
710Quid vos sic terit: attonitum me dicere noli;
Non bene nam fantur, quos altera cura fatigat. —
Numinis aeterni virtus, tunc ille reponit,
Quas retro vidisti, in plantam descendet et undam,
Unde ipse attenuor: gens haec, quae luget et una
Dat cantum, sine more gulae quod favit edaci,
Nunc per et esuriem atque sitim se crimine mundat.
Ex pomis manans, ac frondes fonte riganti,
Gratus odor, potus esusque inducit amorem.
Nec semel hanc poenam patimur; nam, saepe recursum
720Dum facimus, sese renovat; solacia dicam,
Non autem poenam: siquidem nos illa voluntas
Arboris ad truncum ducit, quae duxit Jesum,
Quum montem ascendit laetus, quo diceret Eli,
Humanamque suo servaret sanguine gentem. —
Illi ego tum contra: quintus non volvitur annus,
Ex quo, morte obita, melior te vita recepit:
Si tibi peccandi fuit ante erepta facultas,
Quam, junctura Deo, subvenerit hora doloris,
Tam cito cur huc venisti? te rebar ad imas
730Detentum cautes, quibus hora rependitur hora. —
Me lacrimis precibusque suis ad dulcia duxit,
Ille mihi rettulit, potanda absinthia conjux.
Ipsa gemens, ac vota iterans, me a litore rupis
Abduxit, reliquosque dedit transmittere gyros.
Hoc magis est ea grata Deo, (dulcissima conjux
Quam vivens tam dilexi!) quod sola pudorem
Justitiamque colit: nam, quo Barbagia terris
Sardois colitur, genus est muliebre pudicum
Moratumque magis, quam queis illam ipse reliqui.
740Quid dicam, frater? Longum non tempus abibit,
Quum Florentinis sacri per templa vetabunt
Praecones ferri nudatas pectore mammas.
Quas Arabum de gente satas, quas sanguine cretas
Barbarico, poenis fuit exterrere necessum,
Ut sese tegerent? At, si ventura procaces,
Quae parat his Caelum velox, praenoscere possent,
Jam nunc inciperent implere ululatibus auras.
Praescia ni mens me fallit, certe ante dolebunt,
Quam lac nunc sugens, velet lanugine mālas.
750At te pande, precor: non me dumtaxat, at omnes
Has gentes oculos illuc convertere cernis,
Quo Solem ipse tegis. — Memori si mente revolvis,
Dixi; qualis ego tecum ac mecum ipse fuisti,
Nunc etiam in praesens valde meminisse dolebit.
Me vita ex illa nuper, quum plena refulsit
Cynthia, is abduxit, qui me praecedit euntem.
Per veram passorum mortem horrentia regna,
Me vera cum carne tulit: mox traxit in altum
Per gyros montem, qui dat consurgere rectos,
760Quos mundus torsit. Mihi dux ait inde futurus
Quatenus adveniam, quo me divina Beatrix
Excipiet: mihi tunc erit hoc ductore carendum.
Hic est Virgilius, qui talia fatur, et alter
Umbra est, per quam contremuit modo concita rupes.
(Purgatorii XXIV)
[recensere] 765Unde illa abscedit. — Nec vocem gressus eundo,
Nec vox tardabat gressum; sed mutua fantes,
Ut ratis, ibamus celeres, vento acta secundo
Turbaque Spirituum, quasi bis exstincta, cavatos
Haerebat defixa oculos, me vivere mirans.
770Sermonem ipse sequens: fors, dixi, illa ire moratur
Alterius causa: sed tu, si noveris, ede
Quo Piccarda manet; nec dicere mitte, tot inter
Qui me respiciunt, num sit quis forte notandus. —
Haec mea cara soror, quae nescio an integra morum
An magis exstiterit praestanti praedita forma,
Nunc rutilo in Caelis serto redimita triumphat.
Ille prius dixit; sic fari est deinde secutus:
Non hic est vetitum appellari nomine quemquam;
Delerit veteres macies quum lurida formas.
780Hic (et tenso monstravit digito) est Bonajuncta, [14]
Est Bonajuncta ex Luca. Aliis macilentior ille
Haud procul, Antistes sacrorum maximus olim [15]
Ex Turonum terra fuit; exstinctasque Falerno
Volsinii anguillas nunc per jejunia purgat.
Multos praeterea ostendit; ac quisque vocari
Nomine gaudebat: nullius taedia vidi.
Vidi Ubaldinum ex Pila frustra ora movere, [16]
Impellente fame; atque pedum te deinde gerentem
Quo gentes multas, Bonifati, ad pascua duxti; [17]
790Et Rigogliosum vidi, qui haurire Lyaeum [18]
Desiit haud unquam, quamvis minus arida fauces
Tum sitis afficeret, quam nunc saevissima torquet.
Ut qui, conspiciens multos, dehinc eligit unum,
Sic ego Lucensem, cui notior esse videbar,
Omnibus antetuli. Verborum murmur in ore,
Quo Deus hos punit vindex, illum edere sensi,
Et mihi, nescio quid Gentucca, sonabat ad aures.
Spiritus o, dixi, qui mecum verba videris
Tam conferre avidus, claro, quae pectore condis,
800Pande sono, ac nos alterna fac voce fruamur. —
Jam nata est, ac nondum se velamine texit,
Quae patriam dabit esse meam tibi femina gratam,
Ille inquit, quamvis alii hanc utcunque reprendant:
Haec tecum praevisa gere; et, si in murmure nostro
Cepisti errorem, facient te vera scientem. [19]
At dic: vatemne aspicio, nova carmina dulci
Edentem plectro, ac tali incipientia cantu
Vos, precor, experto dociles in amore, puellae?
Quidam ego sum, rettuli, qui, quos sub pectore sensus
810Subdit Amor, servo, talesque ad carmina duco.
Nunc nodum, is dixit, video, qui attingere dii
Et me et Guittonem et Scribam modulamina cantus
Impediit, cunctas qui nunc adeo allicit aures.
Sat mihi comperitur, quod vos sectamini Amorem,
Atque huic haeretis; quod nunquam fecimus ipsi:
Quisquis et illius tentat transmittere fines,
Quam stilus abludunt inter se nescit uterque.
Haec ubi dicta dedit, contentus paene quievit.
Ut volucres, agit ad tepidum quas bruma Canopum,
820Aequata nunc fronte viam per nubila carpunt,
Ocius inde volant, oblongoque ordine tendunt;
Sic gens illa gradum, cordisque cupidine multa
Ac macrore levis, versa tum fronte, citavit.
Ac, veluti longo lassatus pectora cursu
Vir quondam, sociis dimissis, sistit anhelans,
Donec ab immodico respirent ilia pulsu;
Sic agmen socium sivit transire Foresis,
Ac me pone sequens: quando te, ait, ipse revisam?
Nescio, respondi, quantum mihi vivere detur;
830Haud ita confestim tamen hanc provolvar ad oram,
Quam mea vota velint; quippe urbs, ubi lucis in auras
Aetherias veni, magis ac magis usque bonorum
Fit vacua, et certum excidium incursura videtur.
Vade age, subjecit: qui prima est causa malorum, [20]
Hunc ego equi video per saxa rigentia cauda
Raptari in vallem, qua nulla piacula culpae:
Praecipitat quadrupes cursu magis usque citato,
Percutit, exanimemque virum lacerumque relinquit.
Non istos longum converti videris orbes,
840(Ac caelum aspexit), tibi quum clarere videbis
Quod nunc ulterius nequeunt mea pandere dicta.
Sed tu jam maneas, oro: sunt tempora valde
His pretiosa locis: tecum vestigia ducens
Jam nimis amitto [21]. Sic fatus, praepes abivit.
Qualis fortis eques, digressus ab agmine, in hostes
Prosilit, ut pugnae primos acquirat honores;
Haud secus is me deseruit, solusque remansi
Cum geminis, mundi qui tam praeclara fuere
Lumina. Quumque is tantum abît, ut captare sequentes
850Tunc possent oculi, veluti mens ante loquelas,
Altera cum gravidis ramis vivacibus arbos
Visa est haud longe, quum illuc modo lumina ferrem.
Circumfusa manus frondes tollebat in altas,
Nescio quid pia turba loquens; velutique puelli,
Quicquam illum orantes, qui non respondet, et alte
Rem tenet optatam, ut major sit proinde cupido:
Mox, quasi consilium mutans, ex arbore cessit.
Nos quoque, tot questus frustrantem ac vota petentum,
Venimus ad plantam; at: ne huc accedite, et ultra
860Tendite, nescio quis mediis ex frondibus inquit:
Planta est ulterius prima demorsa parente; [22]
Haec est illius tristi de germine nata.
Virgilius Statiusque et ego discedimus ergo,
Parentes monitis; ac sub latera ardua rupis
Progredimur. Memores estote, hinc dixit, ut olim,
Postquam se implerunt dapibus multoque Lyaeo,
Nubigenae Theseum bello impetiere bimembres;
Utque olim Abramidae prona cervice biberunt,
Quos ideo haud voluit Gedeon deducere secum,
870Quum Madian versus colles descendit in hostem.
Sic, rupis dorso haerentes, audimus eundo
Crimina multa gulae, multum lucrata malorum.
Plusquam mille gradus patefacto hinc tramite solo [23]
Vadimus ulterius, sub pectore quisque volutans,
Nullam edens vocem: Quid mente putatis, euntes
Sic vos tres soli? vox protinus impulit aures.
Sum simul excussus, subiti ceu belua motus
Capta metu; erexique caput, vox unde veniret
Luminibus quaerens. Nunquam vel massa metalli
880Aut vitri, ardenti sic fulgida prodit ab igne,
Ut quendam aspexi, dicentem: ascendere sursum
Si mens est vobis, opus hic est flectere gressum:
Hac quisque ingreditur, regnum cui pacis aditur.
Lumine perstrictus, Vates sum versus ad ambos,
Ut qui carpit iter, vocem prout auribus haurit.
Mense velut Maji, venientis nuntia lucis,
Spirat odoriferis imbuta vaporibus aura
Herbarum ac florum; allambi mihi flamine frontem
Sic mediam sensi, ac motis fragrantia pennis
890Missa est ambrosiae. Felix, cui gratia Caeli
Temperat esuriem, vox altera dixit, et esus
Cui nisi justus amor, nisi potus justa cupido.
Notae
[recensere]- ↑ In Sagittarii constellatione.
- ↑ Pontifex Adrianus V (Ottobuono Fieschi).
- ↑ Vanum est enim omne opus sine amore Aeterni Boni, sive Dei.
- ↑ Dos, quam filia Raimundi Berlinghieri, Comitis Galliae Narbonensis, tulit Carolo ex Andegavia.
- ↑ Carolus ex Andegavia S. Thomam Aquinatem veneno necuisse dicitur, quum ad Concilium iret.
- ↑ Carolus II, rex Siciliae, captus fuit in navali proelio a Ruggerio Auria. In libertatem missus, filiam suam in matrimonium Attio Atestino, a quo pecuniam acceperat, dedit.
- ↑ In templum, nempe in bona Templarium Equitum, quorum egit ut deleretur ordo.
- ↑ More hominum loquitur, quibus dulcis est ira, quum certi sunt posse ei satisfacere, ac vindicta gaudere.
- ↑ Pygmalion fuit frater Didonis, cujus maritum Sichaeum interfecit. Sichaeus, respectu uxoris, erat Pygmalionis frater. Hunc Dantes parricidam nominat, quia talis dicitur, qui ex propinquis aliquem enecat; ac Florus Horatium et Jugurtham parricidas appellavit; quorum primus sororem, alter fratres occiderat.
- ↑ Animae jacentes, paulum erecto ac flexo capite, respiciebant suos pedes versus, ad locum scilicet unde ventura erat Anima, quam liberatam ex terraemotu praesenserant; ita Benassutius.
- ↑ Id est, poeta.
- ↑ Id est, pro vobis, quasi patrona, precatur et intercedit.
- ↑ Foresis, nobilis Florentinus, ex Donatorum familia, amicus et propinquus Dantis, qui Gemmam ex Donatis uxorem duxit.
- ↑ Bonajuncta, ex Orbisanis Lucae.
- ↑ Martinus IV.
- ↑ Ubaldinus de Ubaldinis, ex Pila, castello Montis Senarii.
- ↑ Erat enim archiepiscopus Ravennae.
- ↑ Rigogliosum, Fori Livii marchionem, qui, promo referenti quod vulgo diceretur is semper bibere, respondit; «dicito quod semper sitio».
- ↑ Non hic amorem aliquem Dantis erga Gentuccam, sed Gentuccae erga Dantem beneficientiam innui valide probat Benassutius.
- ↑ Corsus ex Donatis, princeps factionis Nigrae qui, populum insequentem fugiens, ex equo decidit, et miserrime obivit.
- ↑ Amitto tempus luendae poenae, quae erat in adeunda arbore, Animas emaciante.
- ↑ In vertice montis.
- ↑ Patefacto, id est sine arbore.
Liber VIII
[recensere](Purgatorii XXV)
[recensere] 1XXV. Nolebat tunc hora moram, nam liquerat axem
Sol medium tauro, atque nepae nox atra teneri. [1]
Propterea, veluti, cui res incumbit agenda,
Vir coeptum molitur iter, nihil obvia curans;
Sic, scalam ingressi, per callem vadimus arctum,
Alter post alium; velut ire angustia cogit.
Ut tener is pullus, quem vere ciconia gignit,
Attollit pennas, correptus amore volandi,
Mox premit has pavidus, non audens linquere nidum,
10Tunc ego talis eram, nolensque volensque rogare,
Paene loqui incipiens: Quanquam pernīciter iret,
Non me Dux liquit, dixitque; emitte sagittam
Eloquii ex arcu, ad ferrum quam adduxeris ipsum.
Tunc ego fidenter fari sum talibus orsus.
Quomodo fit macies, ubi opus nutrimine deest? —
Si memor hic esses Meleager quomodo leto
Sic fuit absumptus, prout truncum absumeret ignis,
Id tibi difficile haud foret; et, si forte putares
Quomodo et in speculo sic ipsa movetur imago,
20Inspiciens ut membra movet, quae dura videntur,
Mollia tum fierent. Verum, ut tu mente quiescas,
En Statius, quem oro atque rogo ut tua vulnera sanet. —
Prospectum aeternum si nunc te pandere coram [2]
Sumam, respondit Statius, tua certa voluntas
Me culpa absolvat, cui sum pārēre coactus.
Sic deinde incepit: Fili, mea percipe dicta,
Atque modum, quem scire cupis, te rite docebunt.
Perfectus sanguis, venis sitientibus unquam
Qui non hauritur, superest, velut esca superstes
30Tollitur ex mensis. Trahit hĭc ex corde vigorem
Formandi membra, ut venas qui permeat omnes,
Haec eadem ut faciat. Digestior affluit illuc
Quo magis haud fari decet: hinc vas stillat in aptum,
Sanguine in alterius: simul hīc miscentur utrique,
Hĭc pati et ille agere aptus; propter scilicet, a quo
Perfecto premitur loco. Ubi pervenerit illuc,
Continuo exorditur opus; densatque liquentem
Materiam: ac, postquam coalescere fecit, eandem
Vivificat. Virtus quum activa hinc denique facta
40Est anima, ut plantae (nisi quod planta attigit oram,
Haec etiamnum est in cursu) tantum illa operatur
Ut motu ac sensu, aequŏrea ceu fungus in alga,
Materies potitur; struiturque hinc quaeque facultas,
Quarum ipsa est semen. Generantis (percipe, fili,)
Virtus, corde fluens, ex quo Natura creandis
Omnibus intendit membris, se flectit, et omnes
In partes tendit, variosque inservit ad usus.
Quomodo at in fetu mentis spectabile lumen
Insinuet, nescis. Res haec adeo ardua captu est,
50Ut mage te multo sapiens errarit in ipsa. [3]
Abjunctum hŏc animo (quod non invenerit ullam
Quam teneat partem) is statuit. Tu percipe verum.
Perfectum ut cerebri est textum, se Conditor orbis
Tam miro Naturae operi convertere gaudet.
Atque novam huic animam, plenam virtutibus, afflat;
Quae quodcunque activi in fetu repperit ipso,
Attrahit, attribuitque sibi: fit spiritus unus,
Qui vivit, sentit, sese in sese ipse reflectit.
Utque minus stupeas, solarem cerne calorem,
60Qui, viteo umori junctus, fit vineus umor.
Stamina quum Lachesi desunt, se corpore solvens,
Fert virtute sua divina humanaque secum.
Qua meminit, qua vult, qua intellegit, omnis in actu
Haec est vividior, membris exuta, facultas;
Cunctae aliae, mutae remanent. Nihil ille moratur:
Sponte, modum in mirum, Tibris aut Acherontis ad oram
Labitur: hic primum quae sit data semita discit.
Sede nova astrictus, virtute inducere formas
Apta, ceu quum habuit corpus, stantem aëra circum
Imprimit: utque aër pluviis in nubibus olim
70Induitur varios adverso sole colores;
Haud aliter formam vicinus suscipit aër,
Quam praebet virtute sua illic spiritus astans:
Atque, ut flamma suo nunquam se dividit igne,
Sed quo ierit, sequitur; forma sic spiritus unquam
Deseritur non ipse nova. Quumque inde videndum
Spiritus ostendat sese, proin Umbra vocatur.
Hīc, usque ad visum, sensūs sibi comparat omnes:
Edimus hinc planctum an risum, vocemque ciemus,
Quaeque per hunc multa audisti suspiria montem.
80Sic animi motus varios occultaque vota
Pandimus, ut sua cuique flagrat dictatque cupido.
Haec causa est equidem, quae te stupuisse coëgit. —
Extremum attigimus gyrum; dextramque meantes
In partem, intentos nos altera cura tenebat:
Nam rupes eructat flammas, atque crepido
Emittit ventum, qui has rejicit atque repellit:
Quare erat extremo sejunctis margine eundum;
Meque hinc terrebat flamma, hinc declive ruinae.
Hic, meus ajebat monitis Praeceptor amicis,
90Est frenum cohibendum oculis, cauteque meandum;
Nam valde nocuisse potest vel parvulus error.
Numinis o summi pietas, audita per ignes
Vox cecinit medios, ac me illuc vertere adegit
Lumina, quae dubio tum calle intenta ferebam.
Ire Umbras per flammam vidi; illasque tuebar
Atque viam, alternans oculos. Quum desît hymnus
Clamabant alte: non est mihi conjugis usus,
Ac summissis hymnum iterabant vocibus ipsum.
Hoc quoque finito; Silvam Diana petivit,
100Clamabant iterum, atque Helicen irata removit,
Quod fuerat Veneris blandum perpessa venenum.
Hinc indulgebant cantu, hinc exempla ferebant
Matrumque atque virûm, vitam qui rite pudicam
Egere, ut virtus et vincla jugalia poscunt.
Hunc, puto, lustrali donec versantur in igne,
Observant morem: tali medicamine plāga
Obsuitur, quam montis habet suprema crepido.
(Purgatorii XXVI)
[recensere] 108Margine dum sic progredimur; cave, saepe Magister
Ajebat, monitūsque mei dent esse sagacem.
110Sol mihi dextrum umerum lūstrabat, qui aethere pronus
Caeruleam prius, occiduam nunc lumine partem
Candenti induerat totam; magis atque videri
Corpore jactā meo dabat umbrā rubescere flammam;
Quod multas Umbras mirando advertere vidi.
Hŏc fari has fecit: Non hīc ex aëre constans,
Dixere, est corpus. Quantum potuere, propinquae
Exin se tulerunt, at non extrinsecus ignem.
O, qui posterius, non quod sis segnior, at quod
Forsitan in reliquos teneat reverentia, pergis,
120Da mihi responsum, qui torreor igne sitique;
Nec mihi dumtaxat, verum haec quoque cetera turba
Responsi est pariter sitiens, plusquam Indus et Afer
Sit frigentis aquae: cur non te lumina Solis
Trajiciunt, ut nondum ingressum retia mortis?
Sic horum unus ait. Cui mox responsa dedissem,
Ni nova me res abriperet: gens quippe per ignes
Obvia sese his obtulerat, sibi mutua figens
Oscula, quin sistat, contenta hoc pignore amoris.
Tramite non aliter nigranti, atque ordine longo,
130Formicae sociis occurrunt, oraque jungunt,
Quaerere uti credas, quo tendant, quidve facessant.
Quumque amplexum solvunt, non cursum ante resumunt
Quam clament alte; nova gens: Sodoma atque Gomorra;
Atque alia: est ingressa bovem, coitura juvenco
Pāsiphaē. Inde, grues veluti, pars saxa petentes
Rhipaea, ac pars Marmaricae telluris arenas,
Hae nimium frigus pertaesae, illaeque calorem;
Altera gens vadit, venit et gens altera; flentesque
Ad primum redeunt cantum, et sibi congrua verba,
140Accessere mihi, quae me paulo ante rogarant,
Oribus intentis mea verba audire paratae.
Tunc ego, cui bis illarum jam vota patebant:
O Animae, dixi, certae jam pace potiri,
Quandocunque id erit, nec acerba virentibus annis,
Nec senio matura gravi, mea membra reliqui,
At mecum ipse gero cum sanguine et ossibus una:
Sursum eo, ut acquiram lucem: mihi femina Caelis
Dextra favet, per quam vestrum cum corpore montem
Fas mihi adire fuit. Sed sic expleta cupido
150Vestra sit extemplo, ut Caeli vos aula receptet
Quod large implet Amor, reliquis magis omnibus amplum,
Dicite, ut haec etiam valeam committere chartis,
Dicite qui vos estis, quaeque illa ad vestra migrantum
Terga cohors. Turbatur uti rudis incola montis
Attonitusque silens, huc lumina vertit et illuc,
Quum, silvae assuetus, magnam devenerit urbem;
Sic quaeque Umbra fuit. Stupor ut de pectore cessit,
(Magno in corde brevis), quae me prior Umbra rogarat:
Felix, cui per nostras experientia sĕdes,
160Ut melius vitam ducas, acquiritur, inquit,
Obvia quae nos praeteriit jam turba citatim,
Flagitium admisit, per quod regina triumphans
Audivit dici Caesar; Sodomamque proinde
Discedens ait, improperans sibi crimen, ut audis;
Ardoremque auget, perfundens ora rubore.
Flagitium nostrum fuit Hermaphroditus; [4] et inde,
Quum nos humanas leges violare cupido,
Ut bruta, impulerit, sic, nostrum ad dedecus, illam
Dicimus in discessu, quae sub imagine bruti
170Concubuit bruto. Jam nunc, quae nostra fuerunt
Crimina, quique sumus, nosti. Si nomina velles
Discere, nec tempus sineret, nec dicere scirem.
De me scire dabo. Guinicellus nomine Guidus
Dicor ego: hic purgor, tempus quoniam ante supremum
Paenituit. Veluti, quum nati morte Lycurgus
Indoluit, sese, ut caram videre parentem,
Gesserunt gemini, commoti pectora, fratres;
Sic ego me gessi, (non ausus surgere tantum), [5]
Ut patris eximium venit mihi nomen ad aures,
180Patris nempe mei, atque aliorum, quotquot amoris
Carmina dulcisona ediderunt; ibamque silenter,
Atque sine auditu, illius defixus in ore;
Non autem accessi, metuens ne laederer igne.
Postquam sum visu expletus, me comiter illi
Exhibui; et, quaecunque velit, sum cuncta professus,
Hisce modis, praebere fidem queis cogitur alter.
Talia, respondit, vestigia pectore in imo
Tu mihi defigis, quae nec delere, nec unquam
Sit tenuare potens Lethei fluminis unda.
190Sed, si vera refers, mihi dic; quae causa profecto
Te movet, ut mihi tam magnum testeris amorem?
Non unquam laudanda satis, tua carmina, dixi,
Quae tantum vivent, praesens dum vixerit usus. [6]
Frater, hĭc (ostendens digito) omnes praestitit, inquit,
Materno eloquio, juncto pede sive soluto;
Ac sine jam stulti blaterent, praecellere vatem
Lemosinem [7]: plusquam verum, vox imperat illis;
Non arte aut ratione putant, sed murmure famae.
Floruit et Guitton multis laudantibus olim
200Donec eum vicit per plures denique verum.
Tu modo, sidereas sedes si tanta facultas
Est tibi ut ascendas, queis Christus praesidet, illi
Funde preces, quas ipse dedit, quoad usque necesse
Est nobis, queis posse ereptum admittere culpas.
His dictis, ut forte locum daret ipse propinquo,
Vanuit in medios ignes, ut piscis in undas,
Ima petens. Paulum, Guidus quam ostenderat, Umbrae
Accessi, ac dixi: mihi res gratissima, qui sis
Scire, erit. Ac ille est contra sic deinde profatus:
210Tantă tuis equidem pandit se gratiă dictis,
Ut nequeam nolimque meum tibi condere nomen.
Arnaldus [8] dicor: ploro et cano; quippe peractam
Maestus Stultitiam video, gaudensque futuram
Laetitiam, quam spero brevi jam posse potiri.
Per virtutem illam, quae vos deducit euntes
Ad scalae summum, exoro, quum tempus amicum
Haec fatus, se lustrales abscondit in ignes.
(Purgatorii XXVII)
[recensere] 219Ut quum mane novo vibrat sua lumina terris,
220Christus ubi interiit, dum Libram subter Hibērus
Labitur, et Ganges nonae calet aestibus horae,
Sol erat, urgebatque diem nox proinde cadentem, [9]
Margine quum ripae laeto sese Angelus ore
Obtulit extra ignem; mundo sunt corde beati
Voce canens viva, plusquam det nostra sonorem.
Mox ait: ulterius non est fas ire, priusquam,
O Animae sanctae, vos flamma momorderit: euge,
Hanc intrate alacres; neu surdis auribus este
Ad cantum hinc missum. Sic, quum prope venimus, inquit.
230Expavi his dictis; ac sum formidine factus,
Non secus ac fovea vir qui defigitur alta;
Consertis manibus steti, et ignem ardescere cernens,
Ante inspecta mihi comburi corpora flammis
Mente revolvebam. Versantem talia fīdi
Respexere duces. Potes hic perferre dolorem,
Non mortem, mihi Doctor ait: reminiscere, fili:
Geryonis si te potui traducere dorso,
Quid faciam propiore Deo? Si mille per annos
Haec te, crede quidem, cohiberet flamma, nec unum
210Eriperet crinem. Si falli reris, adesto,
Experiare manu, atque tui velaminis ora;
Eja age pone metum, teque huc interritus infer.
Ast ego perstabam firmus, mentique repugnans
Ipse meae. Ut monitus se fundere vidit inanes,
Turbatus paulum: fili, nunc prospice, dixit;
Hoc tibi transmisso spectabitur igne Beatrix.
Qualis, ab audito perculsus nomine Thisbes,
Pyramus in media reseravit lumina morte,
Atque illam inspexit, quum candida mōra colorem
250Induerunt nigrum; sic protinus omnis abivit
Tunc mea durities, audito nomine, in alto
Quod mihi perpetue manet indelebile corde;
Ac me ad Doctorem verti. Quid sistimus ergo?
Concutiens ait ille caput; mox, ore renidens,
Ut fit quum puero, capitur qui munere pomi,
Surrisit; seseque prior conjecit in ignem;
Exorans Statium, ut retro vestigia ferret,
Qui sese in medio prius inter utrumque ferebat.
Ingressus flammam, tanto fervore teneri
260Undique me sensi, tantoque urebar ab aestu,
Ut bullens vitrum, quaerens solamen, adissem.
Dux mihi dulcisona praebebat voce levamen,
Usque Beatricem memorans; atque: illius ora
Cernere jam videor, dicens. Ducebat euntes
Adversā vox parte canens; illique meantes
Intenti, exterius, quo dat conscendere trames,
Venimus. Hīc medio resonans vox lumine: adesto,
Gens, dixit, dilecta Deo. Mihi vivida vicit
Lux oculorum aciem, nequiique intendere visum.
270Sol cadit, inde inquit, post quem jam vespera surgit:
Ne mŏra vos segnis teneat; vestigia raptim
Tendite, quum nondum tenebris involvitur aër. —
Celsa per incisam ducebat semita rupem
In partem, qua Sol radiis mihi terga feriret
Occiduus. Vixdum paulum processimus alte,
Sensimus ex cessante mei tum corporis umbra
Quod Sol deciderit. Nostrum tum quisque, priusquam
Nox unam formam immenso protenderet orbi,
Stravit membra gradu: plus namque ascendere vires
280Naturā fuerant montis, quam infracta cupido.
Ut grex caprarum, qui pridem celsa protervus
Per juga saltabat, placide dehinc stratus in umbra,
Fervescente die, depastas ruminat herbas,
Dum pastor, baculo innixus, recubantibus astat;
Utque gregis custos, procul a praesaepibus absens,
Ducit apud pecudes noctem, ne forte ferarum
Has petat incursus: sic nos decumbimus illic;
Illi pastorum similes, atque ipse capellae;
Rupe cava hinc illinc saepti. Vix inde videri
290Quid poterat; sed, prout poterat, fulgescere Caelo
Sidera, plus solito magna atque corusca, videbam.
Haec mihi cernenti, ac versanti plurima mecum
Incubuit somnus; somnus, qui saepe, priusquam
Eveniant, homini praesagus facta revelat.
Tempore, quo primum Veneris (puto) sidus ab oris
Tollitur Eois, igne ardens semper Amoris,
Egregia mulier formā atque virentibus annis,
Visa mihi est pictos per campum carpere flores,
Ac dare, cantando, has voces: quo nomine dicor
300Discere siquis avet, sum Lia, et bracchia tendo,
Ut mihi componam sertum: me hīc floribus orno,
Ut mihi complaceam ad speculum. Germana moratur
Ad speculum semper Rachel, nescitque revelli.
Me juvat ornari, juvat illam lumina pasci;
Illam spectandi, me detinet ardor agendi. —
Jamque redux Caelo lux matutina rubebat,
Quae peregre advectis hōc gratior aethere fulget
Quo propius venere domum: nox omnis abibat,
Ac somnus cum nocte simul mea membra reliquit.
310Surrexi, aspiciens jam surrexisse Magistros.
Dulce illud pomum, quod per tot sedula ramos [10]
Quaerit gens hominum, ut tua sit satiata cupido
Plene hodie efficiet; dictis est talibus usus
Tunc mihi Virgilius. Nunquam tam grata fuerunt
Munera, et unde mihi manaret tanta voluptas.
Tam me cepit amor, tamque impulit ire voluntas,
Ut magis atque magis semper succrescere plantis
Sentirem pennas. Quum scalam evasimus omnem,
In me Virgilius defixit lumina, et inquit:
320Tempus habentem ignem, et nullum sibi tempus habentem,
Me duce, vidisti, fili: nunc vectus es illuc,
Cernere quo ulterius non est mihi facta potestas:
Huc ego te ingenio deduxi atque arte magistra.
Nunc tibi dux esto, tua sit dux ipsa voluntas.
Nulla tibi via jam superest nec celsa nec arcta.
Aspice Solem illuc media tibi fronte micantem,
Aspice odoriferos flores herbasque nĭtentes,
Et quas sponte parit tellus haec daedala plantas.
Dum veniat, quae, fletu oculos suffusa decoros,
330Ad te me misit, potes hic consīdere, et ire
Per virides tractus. A me non amplius ullum
Exspectes monitum: tua mens nunc libera, sana,
Ac recta est: crimen foret illi obsistere velle;
Teque ideo dominumque tui regemque corono.
(Purgatorii XXVIII)
[recensere] 335Undique praecupidus divinam visere silvam
Quae, densa, ac viridis, frangebat tela diei,
Haud mora, deserui ripam; sursumque ferebar
Per campum lentus, qui suaviter undique olebat.
Aura mihi dulcis, mutari nescia, frontem
340Non magis afflabat, flamen quam lene Favonii;
Qua frondes tremulae in partem, quo projicit umbras
Mons primas, se curvabant, non taliter autem
Ne volucres dulci mulcerent aethera cantu;
Quae, ramo innixae, gaudebant aëris haustu,
Laetisonam edentes vocem; cui consona motae
Murmura reddebant frondes; ut saepe Ravennae
Pinea silva sonat, quum solverit Aeolus Eurum.
Jam tantum progressus eram, ne cernere possem
Unde ipse intraram, tenuis quum rivus euntem
350Impediit; qui, lene fluens, in margine natas
Flectebat virides herbas, laevamque petebat.
Quicunque est terris lymphae purissimus umor,
Limosus foret, huic siquis componere vellet;
Qui nihil abscondit, quamvis se fuscus in umbra
Perpetua volvat, radios quo immittere nullos
Nec Titan nec Luna queunt. Vestigia pressi,
Atque amnem transivi oculis, tam florida ut illic
Aspicerem varioque adeo loca picta colore.
Ut res quondam oculis offert se mira repente,
360Quae mentem rapit, et curas procul amovet omnes;
Solivaga haud aliter mulier mihi visa canoros
Est dare voce sonos, ac lectos carpere flores,
Unde renidebat tellus. O candida Virgo,
Dixi, quae quidem amore cales, si credere par est
Vultu, qui dat saepe animi notescere sensus,
Ne, precor, huic pigeat paulum succedere ripae,
Ut, quas ipsa canis, valeam deprendere voces.
Te mihi cernenti Proserpina mente recurrit,
Qualis erat, qualique loco, quo tempore natam
370Amisit genetrix, ac vernos filia flores. —
Ut, sibi collectis pedibus, se femina vertit
In choreis, plantam vix visa abjungere planta;
Haud secus in variis vertit se floribus illa,
Virginis assimilis, oculos flectentis honestos.
Annuit oranti, tantumque accessit ad oram,
Ut mihi fas fuerit cantūs deprendere sensum.
Postquam autem venit, qua rivus gramina lambit,
Tollere dignata est oculos. Non lumina tantum
Jam Veneris fulsisse reor, quum cuspide nati
380Fixa fuit, non matrem equidem fixisse volentis.
Ridens adversa in ripa vario illa colore
Carpebat fibres, quos dat sine semine tellus.
Nos tantum trinis dirimebat passibus amnis.
Non sic Hellespontum, quo sibi puppibus olim
Fecit iter Xerxes (frenum immortale superbis)
Leander, Sesto quod Abydum abscinderet, odit,
Ut rivum hunc ego, quod mihi non patuisset eunti.
Hac estis vos sede novi, tunc incipit illa:
Suspicio vos forte tenet, quod me edere risum
390Cernitis hac terra, humanis quae gentibus olim
In nidum concessa fuit; sed Davidis hymnus
Me delectasti illustrat, dubiumque resolvit.
O qui prae reliquis incedis, meque rogasti,
Dic, si quid jam scire cupis; nam prompta petenti
Ut referam veni, ac mentem caligine solvam.
Rivus aquae silvaeque sonus, contraria dictis
Sunt, ego respondi, quae jam mihi facta fuerunt.
Rerum, quas tu miraris, tunc rettulit illa,
Evolvam causas, abigamque ex mente tenebras.
400Immensum Deus ille bonum, qui complacet uni
Ipse sibi, dedit esse homini, rectumque creavit,
Atque locum hunc tribuit pro aeternae pignore pacis;
(Ob scelus ille suum non longum hic vixit; et amens
In planctum ac fletum, risumque et gaudia vertit);
Utque ex turbinibus, quos terrae undaeque vapores
Efficiunt, aestu attracti, ne deinde veniret
Quid nocumentum homini, montem hunc tam erexit ad astra,
Atque ideo ex illa est liber, qua clauditur, ora.
At, quia cum primi rapida vertigine Caeli
410(Ni quicquam impediat cursum) pervolvitur aër,
Impetus ille nemus, quod tollitur aëre puro,
Verberat; ac densae respondent murmure plantae.
Tunc agitata suis implet virtutibus arbos
Aëra, et has circum commotus decutit aër.
Altera(Nostra) propterea tellus, (prout commoda Caeli
Temperies, glaebaeque umor), virtutibus hisce
Deinde gravis, parit, et varias dat surgere plantas.
Hoc autem audito, non est mirabile, vestra
Siquid terra oritur noto sine semine germen.
420Et te scire volo, qua nunc tellure moraris,
Esse hanc seminibus plenam, fructusque creare,
Quales nulla plăgis vestratibus educat arbos.
Non haec, quam cernis, de vena prosilit unda,
Quam vapor instauret, gelidos conversus in imbres,
Ut quae decrescunt aut crescunt flumina cursu:
Fonte scatet solido ac certo; atque huic diva voluntas
Suppeditat, quantum in partes dimittit utrasque.
Ex hac parte fluit, pariens oblivia culpae,
Ex alia in memorem mentem benefacta reducens;
430Hīc Lethes, aliaque Eunies parte vocatur:
Tantum vero juvant, quando gustantur utrique.
Quum nempe hinc primum, posthac gustatur et illinc:
Dulcior istorum est omnes super unda sapores.
Quamvis hisce tibi penitus satiata cupido
Esse queat dictis, non attamen ipsa silebo;
Nec te, si quicquam promissis amplius addam,
Posse pigere reor. Qui sunt antiquitus auream
Commenti aetatem, per somnia forte poëtae
Hunc videre locum: humana hic fuit integra radix,
440Hic ver perpetuum, fructusque hic omnis; et isti
Sunt porro, a cunctis memorati, nectaris amnes.
Sic ea. Respexi Vates, ambosque notavi
Extremas voces risu excepisse loquentis.
Ad pulchrum hinc rursus direxi lumina vultum.
(Purgatorii XXIX)
[recensere] 445Quum finem imposuit dictis, ut cuspide Amoris
Saucia cor mulier, cantum rursum edere coepit.
Felices, deleta quibus sunt crimina, dicens.
Ac, veluti Nymphae, nemora inter frondea solae
Ibant, illa petens, haec Solis lumina vitans;
450Sic, fluvium contra, per ripam se illa ferebat;
Ac modicos modicis adversa ego passibus ora
Virginis aequabam gressus. Ejusque meique
Haud centum fuerant passus, quum se utraque torsit
Ripa, atque in partem rursus sum versus Eoam.
Huc quoque vadentes, non multum tendimus ultra,
Quum mulier, conversa mihi: circumspice, et audi,
Frater, ait. Totamque simul clarescere silvam
Lumine conspexi ingenti; quare ipse putavi
Ambiguus, subito diffindi fulgure caelum;
460At, quoniam hoc cessat, simul ac per inane cucurrit,
Id vero usque magis clarumque ardebat et amplum,
Mente sub incerta: quid sunt haec talia! fabar.
Concentus late dulcis per luce micantem
Aëra currebat, quo circum silva sonabat.
Fervor tunc me corripuit reprehendere primae
Flagitium matris: quae, dum tellusque polusque
Pārērent, muliercula sola, recensque creata,
Noluerit nescire aliquid; quod ni ausa fuisset,
Deliciis illis multoque diutius essem
470Ac prius affectus. Per tot praeludia gaudii
Dum feror aeterni, cupidus meliora potiri,
Sub virides ramos, quasi flamma, incanduit aër;
Quodque melos fuerat, cantum cognovimus esse.
O, si pro vobis jejunia, frigora, noctes
Sum vigiles passus, mihi nunc, Heliconiades almae,
Reddite mercedem, cogit quam causa rogare:
Nunc mihi Castalius fundat fons largiter undas,
Adjuvet Uranie, nec non et turba Sororum,
Grandia concipere et mente, atque expromere versu.
480Ulterius paulo, falsa sub imagine, propter
Oblongum spatium, septem aureas surgere vidi
Arboreas plantas: quum tam prope venimus autem,
Ut quod commune est, longumque per intervallum
Eludit sensus, formam non amplius ullam
Abdiderit; quae dat verum penetrare facultas
Candelabra esse, ac voces Hosanna canentes
Ilicet agnovit. Funalia lumine claro
His super ardebant; quo nunquam Luna, sereno,
Nocte super media, medioque in mense, refulget.
490Obstupui, ac me Virgilio, confusus et anceps,
Obverti: stupor hunc etiam comprenderat ingens.
Rursus deinde altis direxi lumina rebus;
Atque has nos versus tam lente incedere vidi,
Ut citius soleant nuptum se ferre puellae.
Me tunc increpuit mulier: cur semper inhaeres
His facibus? nec mentem adhibes, quae pone sequuntur?
Tunc gentes vidi his retro, ut ductoribus, ire
Vestibus in niveis: haud nostro hic candor in orbe.
Unda, repercussu septeni luminis ardens,
500Laevum umerum mihi reddebat, si forte tuerer,
Ut speculum. Quumque inde, mea progressus in ora,
Illuc deveni, quo tantum abjungeret amnis,
Constiti, ut aspicerem melius; vidique coruscas
Ante meare faces, caelumque relinquere septem
Desuper ornatum zonis; quae tractibus omnes
Peniculi similes, gestabant quaeque colores,
Queis sibi Sol arcum, ac cinctum sibi Delia format.
Quae retro erant zonae, plusquam mea lumina tendant,
Surgebant alte; atque latus quae utrumque tenebant,
510Distabant bis quinque gradus; nisi falsus opinor.
Aethere sub tam claro, tamque sub aëre puro,
Bis deni quattuorque senes ex ordine bini
Ibant, alba quibus cingebant lilia frontem.
Adami inter natas sis benedicta, canebant
Omnes; sit tua in aeternum benedicta venustas.
Postquam gens haec praeteriit, ceu sidera Caelo
Sideribus subeunt, sic deinde animalia sese
Quattuor obtulerunt, viridi redimita corona:
Sex, plenaeque oculis, quales olim Argus habebat,
520Cuique inerant alae. Varias describere formas
Non ultra adjiciam, lector; me impendia quippe
Sic urgent, ut non valeam hic tibi prodigus esse.
Ezechiel legito, cui quondam visa fuere
Cum vento et nube ac igni descendere ab Arcto.
Qualia ibi invenies, sic sunt mihi visa; sed alas,
Non quas is vidit, sed quas deinde Joannes.
Hisce triumphalis mediis basterna, duabus
Vecta rotis, inerat, quam Gryps cervice trahebat.
Inter tres ac tres zonas mediamque, levabat
530Is geminas sublime alas, quin laederet illas:
Nemo alte erectas potuisset prendere visu.
Aurea erant illi membra, ales quatenus esset:
Commixtus rubro velabat cetera candor.
Non equidem tali curru jam Roma superbos
Scipiadum Augustique dedit splendere triumphos:
Cederet huic currus Solis, qui devius arsit,
Indulsit precibus terrae quum Juppiter aequus.
Trina rotam ad dextram laetas festiva choreas
Ducebat mulier: quarum sic una rubebat, [11]
540Ut par igni esset; viridi quasi facta smaragdo
Altera erat; nivibus similis modo tertia lapsis.
Nunc rubra, nunc candens praeerat; reliquaeque jubentis
Ad nutum, sese rapide lenteque movebant.
Quattuor ad laevam saltabant, murice tectae, [12]
Unius ad normam, tria lumina fronte gerentis.
Post totum hoc agmen geminos procedere vidi
Insignes gravitate senes, sed dispare cultu;
Alter enim Hippocratis sese ostendebat alumnum,
Quem generi humano auxilium Natura creavit;
550Oppositam sibi curam alter monstrabat inesse,
Ensis enim illi inerat; qui me cis terruit amnem.
Quattuor hinc humiles vultu, solumque venire
Post omnes vidi seniorem, lumina dulci
Sopitum somno, argutoque ore vigentem.
Septem his vestis erat, qua primum incesserat agmen,
Candida: non autem gestabant lilia fronte.
Gestabant vivasque rosas floresque rubentes;
Si procul haud multum aspiceres, ignescere flammis
Credideris frontes. Quum se mea currus ad ora
560Detulit, increpuit tonitru; totumque repente
Constitit, ut jussum, primis cum insignibus agmen.
(Purgatorii XXX)
[recensere] 562Ut Caeli primi Septentrio (nescius ortūs [13]
Aeque ac occasūs, celari nescius ullā,
Ni scelerum, nebulā; proprio qui munere fungi
Illic quemque dabat, tanquam per marmoris aequŏr
Dirigit inferior puppes attingere portum),
Constitit, ad currum, velut inventura quietem,
Gens ea, quae Gryphum jam venerat inter et illum, [14]
Confluxit. Quorum unus, tanquam missus Olympo:
570De Libano, ter dulce canens, pulcherrima, dixit,
Sponsa, veni; atque alii clamabant uniter omnes:
Sponsa, veni. Quales, quum vox extrema sonabit,
Exsurgent tumulis, redivivaque membra Beati
Gratantes, laeto complebunt aethera cantu;
Haud aliter curru, ad vocem cantantis, ab alto
Centum perpetuae vitae nuntii atque ministri [15]
Extulerunt sese: benedictus, quisque canebat,
O qui ades; ac, flores jaciens circumque supraque,
Clamabat pariter, manibus date lilia plenis.
580Vidi ego, mane novo, roseo fulgere colore
Eoam Caeli partem, dum cetera late
Lumine caeruleo splenderent picta sereno,
Et tenui nebula tectum sic surgere Solem
Ut longum possent oculi perferre nĭtorem.
Sic florum in nimbo, manibus qui jactus in auras
Angelicis, extra currum recĭdebat et intus,
Velo tecta caput niveo, redimitaque oliva,
Vestibus in rubris, viridi circumdata amictu,
Visa mihi est mulier. Mea mens, quam ex tempore tanto
590Haud stupor illius confregerat ore trementem,
Quanquam non oculis nossem, virtute latenti,
Quae ex illa effluxit, veteris vestigia flammae
Continuo sensit, simul ac mihi lumina virtus
Perculit, a teneris quae me succenderat annis.
Protinus ad laevam vertor, quo more parenti,
Si timor aut dolor incĭderit, convertitur infans,
Virgilio ut dicam: sanguis mihi contremit omnis;
Agnosco agnosco redivivae semina flammae.
Virgilius sed nusquam aderat: discesserat ille
600Virgilius, pater ac ductor; dulcissimus ille
Virgilius, cui me mandaverat illa tuendum.
Quam prima amisit mater, quaque ipse fruebar,
Non valuit regio, ne, quae ros terserat, ora
Rursus turparent lacrimae. Fletum edere, Dantes, [16]
Parce ob Virgilii abscessum, fletum edere parce;
Majori est flendum causa. Ceu ductor in altam
Aut proram, aut puppim, quondam se nauticus infert,
Ut reliquis operam exercentes navibus illinc
Prospiciat, stimulatque suo bene munere fungi;
610Sic meo ut audito converti nomine vultum,
(Quod rerum ob seriem sum commemorare coactus)
Ex currūs laeva mulier, quam in turbine florum
Ante ego conspexi angelico, mihi vertere visa est
Lumina cis ripam; quamvis, quod vertice candens
Pendebat velum, praecinctum fronde Minervae,
Os cerni haud sineret. Regaliter ore protervo
Sic deinde est orsa; ut valido sermone perorans,
Quae robusta magis retur, postrema relinquit.
Fige oculos, mihi fige oculos; sum ego, sum ipsa Beatrix.
620Quomodo dignatus tandem es tu accedere monti?
Nunquid nescieras mortalem hic esse beatum?
Lumina dejeci nitidas in fluminis undas.
At, me ibi conspiciens, vicina in gramina verti:
Tam fuit ingenti mihi mens onerata pudore!
Ut mater nato, sic est tunc illa superba
Visa mihi: improperantis enim pietatis amarus
Est sapor, ac latices absinthii porrigit ori.
Vix ea conticuit, cecinit chorus aliger hymnum
In te speravi, Domine, usque pedes; ac deinde quievit.
630Ut nix arboribus, juga summa per Appennini,
Fit gelu, ab Arctois sufflata coactaque ventis;
Hinc fluit, in sese penetrans, quum ventus ab Afris
Efflavit terris, ut cera resolvitur igne:
Sic ego tum carui lacrimis gemituque, priusquam
Ii cantum ediderint; semper qui voce sequuntur
Quos dant siderei concentūs aetheris orbes.
At, postquam audivi numeris ex dulcibus, illos
Indulgere mihi; et quianam, quasi dicere, torques
Sic miserum, mulier? mea quae praecordia circum
610Astiterat, glacies, tum spiritus undaque facta,
In fletum ac gemitus oculis prorupit et ore.
Stans illa in currus laeva, sic deinde secuta est,
Aligeris conversa piis: Noctuque diuque
Vos tenet aeterni vigiles lux alma diei,
Nec quod saecla gerunt sopor aut nox occulit unquam;
Major proinde mihi responsum est reddere cura,
Quod bene percipiat, qui flet trans fluminis undas,
Ut par et culpae mensura sit, atque doloris.
Non tantum caeli influxu, qui semina certum
650Dirigit ad finem, prout sit nascentibus astrum;
Divinae sed opis quoque, quae trahit inde vapores
In pluviam, quo nostra acies accedere nescit,
Hĭc, ineunte aevo, tali fuit indole pulchra,
Ut vi naturae ipse suae se moribus aureis
Induere, ac miros potuisset reddere fructus.
Verum fit tanto magis hispidus atque malignus
Semine cum tristi campus, cultore carendo,
Quo vigor est terrae major. Primum ore decoro
Hunc ego sustinui; ac, juvenilia lumina monstrans,
660Per rectum ducebam iter: at, quum deinde secundae [17]
Aetatis tacto mutavi limine vitam,
Hĭc, me distituens, alii se dedidit amens.
Terrenos exuta artus, quum spiritus essem,
Ac magis excellens forma, et virtutibus aucta,
Illi grata minus, minus illi acceptaque veni;
Per falsum se misit iter, simulacra bonorum
Vana sequens, plenamque fidem praestantia nunquam.
Numinis afflatum implorans, per somnia frustra
Atque aliter monui; fuit illi tantula cura!
670Atque adeo in praeceps iit, ut via nulla salutis
Jam foret, inferni nisi gentem ostendere regni.
Inferni proin limen adii, perfusaque fletu
Ductorem hīc illum petii, qui detulit istuc.
Rupta essent decreta Dei, transmittere Lethen
Si foret huic fas, atque dapem hanc haurire liceret, [18]
Symbola quin praeeat lacrimarum, quas dolor ingens
Exprimat ex oculis, ut paenituisse patescat.
(Purgatorii XXXI)
[recensere] 678O qui trans fluvium sistis, mihi deinde loquelam
Intendens punctim, quae tam fuit aspera caesim,
680Nil cunctata, inquit: sunt, sunt haec omnia vera?
Est equidem fatearis opus. Tam pectore virtus
Omnis erat confusa mihi, ut vox reddere verbum
Sumpserit, ac prius abstiterit, quam erumperet ore.
Illa, parum hoc passa: ecquid, dixit, mente volutas?
Da mihi responsum; nondum nam crimina mente
Delevit Lethe. Stupor ac metus edere labris
Impulit assensum; sed quem deprendere visu
Esset opus. Ceu, tensa nimis, ballista refringit
Et chordam atque arcum, metamque emissa sagitta
690Segnius attingit: tanto sub pondere sic sum
Tunc ego diruptus, fletum ac suspiria fundens;
Et vox, deficiens, prodivit debili ore.
Exin illa sequens: quum te mea cura vocaret
Ad bonum amandum, trans quod nil optabile prorsum est,
Quae foveae obstiterunt?, quae devinxere catenae,
Ut tibi spem raperent ultra producere gressum?
Quas tibi delicias aliae aut compendia vultu
Ostendere suo, ante illas ut fervidus ires? [19]
Post magnum gemitum, vocem vix pectore traxi,
700Labraque vix hanc ediderunt. Meo ab ore remotus,
Flens dixi, ut tuus est vultus, sub imagine falsa
Res mihi praesentes tulerunt per devia gressus.
Atque ea: si tegeres, quam tu nunc ipse fateris,
Si infitias ires, pariter tua culpa pateret;
Ille etenim novit, qui perspicit omnia, judex;
At, quum flāgitium delinquens ipse fatetur,
Contra aciem ferri in nostra rota volvitur aula. [20]
Ut tamen et pudor erroris sit major, et inde
Quum vocem audieris Sirenum ut fortius obstes,
710Abjice jam semen fletus, ac sedulus audi
Quomodo te adversam in partem mea membra sepulta
Mittere debuerant. Tibi gratum et amabile nunquam
Ars aut Natura obtulerunt, ut membra decōra
Queis induta fui, quae nunc sunt putrida terra.
Propterea, si morte mea te summa voluptas
Defecit, quae res animum mortalis amore
Debuerat vincire tuum? Ex vulnere primo
Doctum vanarum rerum, te ad sidera mecum,
Quae non talis eram, sursum transferre decebat:
720Non tibi cunctari pennas, ut plura maneres
Vulnera, debuerat virgo, breviterque fruenda
Res alia instabilis. Bis terque volucris ad ictus
Nata recens manet; at, quum pennas induit omnes,
Nequiquam aut tela aut retes tenduntur eidem.
Ut taciti, dejecti oculos, plenique pudore,
Asistunt pueri monitoris vocibus, atque
Admissa agnoscunt, ac paenituisse fatentur;
Tunc ego talis eram. Si te mea verba dolentem
Efficiunt, tunc illa inquit, barbam erige: visŭs
730Vividius maerere dabit. Radicitus Euri
Aut Boreae flabris ilex impulsa sonoris
Promptius eruitur, quam tunc ego voce jubentis
Extulerim mentum, et, quoniam me poscere vultum
Per barbam voluit, bene sensi quale lateret
Virus in hoc dicto. Postquam faciem ipse levavi,
Angelicam turbam jactu desistere vidi;
Luminibusque meis titubantibus illa biformi
Visa est versa ferae. Quamvis velamine tecta,
Ac procul abstaret viridem trans fluminis oram,
740Pāruit antiquā mihi se formosior ipsā,
Plusquam prae reliquis fuerat jam viva puellis.
Tunc me paenituit: quod plus me illexit amore,
Plus ego tunc odi. Talis mihi corda momordit
Cognitio, ut victus caderem; qualisque fuissem,
Scit tantum, quae causa fuit. Quum rursus in artus
Cor mihi restituit vires, quae carpere flores
Visa mihi fuerat mulier, me desuper ipsam
Astare aspexi: mihi adhaere, ajebat, adhaere.
Gutture me tenus in medias deduxerat undas;
750Ac, me pone trahens, liquido super amne meabat,
Non secus ac radius percurrit stamina telae.
Fluminis adversae venit quum proxima ripae
Me asperges late auditum est tam dulce sonare, [21]
Non modo ne valeam verbis describere, verum
Nec meminisse queam. Pandit tunc illa lacertos;
Amplectensque caput, vitrea me mersit in unda;
Atque hanc haurivi. Mox extulit, atque madentem
Quattuor exhibuit choreas ducentibus; illaeque
Obtexere suis bracchiis. Nos sidera Caelo, [22]
760Hic Nymphae sumus: ante etiam quam membra Beatrix
Terrena indueret, famulas huic Numen amicum
Nos dedit: illius nos te ducemus ad ora;
Lumen at ut videas, oculis quod in illius ardet,
Est opus ut tibi tres aliae, queis visus acutus
Est magis, exacuant aciem. Dixere canentes;
Atque ferae ad pectus postquam me deinde biformis
Duxerunt, stabat nobis ubi versa Beatrix;
Optatis animum, addiderunt, obtutibus exple;
Cerne faces, Amor unde tibi sua spicula torsit. —
770Plurima tunc mihi, plusquam ignis flammata, cupido
Obstrinxere oculos oculis lucentibus, ipsum
Jugiter in Gryphum fixis. Ut Solis imago
In speculo, sic his Gryphi radiebat utrisque
Effigies, nunc illa aquilae, nunc illa leonis.
Conjice jam, lector, stupor an me invaserit ingens
Quum Gryphum integrum, atque oculis pārēre viderem
Dividuum. Dum laetitia plenusque stupore
Gustarem escam, quae, explendo, magis ipsa sititur,
Tres aliae astiterunt, supremo ex ordine ab āctis
780Visae, atque angelica comitantes voce choreas:
Pande tuo fido, cantabant, pande, Beatrix,
Lumina, qui per iter duxit vestigia longum,
Ut te conspiceret: da, quaesumus, ora videre
Ac tua, quam celas, sit nota secunda venustas. —
Lucis o aeternae splendor, quis palluit unquam
Parnassi sub rupe sedens? quis fluminis undas
Hausit Castalii, cui non caligine saepta
Mens fuerit, si qualis eras describere tentet,
Caelum ubi te umbrabat, concentibus aëra replens, [23]
790Quum te spectari manifesta in luce dedisti?
(Purgatorii XXXII)
[recensere] 791Usque adeo ipse sitim cupidus saturare decennem
Intentis haerebam oculis, ut sensibus essem
Paene carens aliis; reliquarum incuria rerum,
His erat hinc illinc paries; tam prisca beati
Retia vinciebant risūs! Sed vertere vultum
Sum propere in laevam Nympharum voce coactus.
Intueris, dixere, nimis. Quae ex Sole corusco
Fit caligo oculis fixis, haec lumina paulum
Tunc mea privavit visu. Quum cernere paucam
800Dein lucem incepi (paucam, splendoribus illis
Collatam nempe, unde fui per vim ante revulsus),
In dextram conversum agmen, cum Sole reverti
Ante oculos, vidi, ac septem funalibus ipsis.
Tecta velut clipeis, ut tela hostilia vitet,
Sese acies vertit, signumque secuta, revolvit,
Quum non tota queat mutari tempore in uno;
Sic Caeli tunc illa acies, quae se ante ferebat,
Ordine progrediens, transivit tota, priusquam
Curriculus sese, verso temone, moveret.
810Continuo ad lapsus Nymphae rediere rotarum:
Gryps currum movit, quin pluma tremisceret ulla.
Ac mulier, quae me ad flumen duxit, Statiusque.
Ac simul ipse, rotam, quae se breviore revolvit
Arcu, subsequimur. Silvam cultore peragrans
Sic vacuam, culpa illius quae credidit angui,
Angelici ad numerum cantus, vestigia movit.
Post quantum triplici jactu vibrata sagitta
Percurrit spatii, descendit ab axe Beatrix;
Omnium et audivi mussari vocibus Adam.
820Floribus hinc plantam ac foliis cinxere carentem. [24]
Quo magis haec surgit, magis ardua bracchia pandit,
Vertice tam celso, foret ut mirabilis Indis.
Felix, Gryphe, nimis, qui non discindere rostro,
Dulce ori, hoc lignum curas [25]; nam viscera quondam
Carpenti hoc torsit. Plantam sic undique circum
Clamabant alii; quibus ales deinde biformis:
Omnis sic est justitiae servabile semen.
Temonem hinc capiens, fetuque ac fronde carentem
Continuo ad plantam traxit, truncoque ligavit
830Illius ex secto compactum robore currum.
Sicut in arboribus nostris, quum mixta refulget
Aurea lux Solis nĭtidis fulgoribus astri
Quod sequitur Pisces, fluidus diffunditur umor,
Unde tument, vestitque novo se quaeque colore,
Ante aliud quam Solis equos exceperit astrum;
Haud aliter, quae nuda fuit, tunc planta revixit;
Plus violae, atque rosae minus, exornata colore. [26]
Non ego deprendi, nec terris editur hisce
Quem cecinit gens illa hymnum; nec ferre tenorem
840Integrum potui. Si pingere carmine possem
Quomodo crudeles, quum de Syringe canentem
Audirent, oculos clausit dulcedine somnus,
Queis nocuit vigilare nimis; me quomodo dulcis
Tum cepit somnus, pictoris more referrem,
Qui pingit, subjecta oculis exempla secutus.
Hoc pingant, quicunque velint; ego deferor ultra.
Vivida me lux sopitum discussit, et una
Vox mihi dicentis: quid cessas? abjice somnum.
Ut, visum [27] māli flores (felicibus explet
850Quae Superos pomis, et connubialia semper
Dat Caelis epula) adducti, mox voce, potenti
Rumpere majores somnos, rediere vocati
Discipuli tres; ac Mosem et Thesbiten abisse
Videre, atque ipsum vestes mutasse Magistrum:
Sic ego tum redii e somno; atque assistere cernens
Quae mihi dux fuerat propter jam fluminis oram:
O ubinam, dubius dixi, mihi fare, Beatrix?
Arboris illa sedet, rettulit, sub fronde recenti,
Atque ipsum ad truncum: circumstant, aspice, Nymphae.
860Post Gryphum reliqui sursum vestigia tendunt,
Carmina cantantes plus dulcia plusque profunda.
Nescio num plura edidit: illam quippe videbam
Quae mentem reliquis prohibebat vertere rebus.
Sola toro in viridi ac vera tellure sedebat,
Ut custos plaustri, quod Gryps plantae ante ligarat:
Cum facibus, quas non Aquilo restinguit et Auster,
Septem circum aderant Nymphae. Hic, mihi fata Beatrix,
Silvanus brevis, inquit, eris, sed tempus in omne
Civis eris mecum, quam Christus dirigit, urbis:
870At, male viventi ut mundo auxilieris, in ipsum
Tende oculos currum; et quicquid conspexeris, olim
Quum fueris terris, scripto mandare memento.
Dixit. Ego, illius mandata facessere promptus,
Quo fueram jussus, mentemque ac lumina verti.
Non unquam tanto densis ex nubibus ignis
Impete praecipitat, quum decidit imber aquarum,
Fusus ab aetheria, quae surgit celsior, arce;
Ut ruit in plantam praeceps Jovis armiger ales; [28]
Frondesque ac flores, discisso cortice, rupit;
880Vi currum incussit magna; quare ille, carinae
Est similis versus, quam nunc agit unda sinistrum
Nunc latus in dextrum. Inde, dapum jejuna bonarum,
In fundum currūs vulpes irrupit; at illi [29]
Mille mea objiciens mulier mala facta, fugavit
Tam propere, quantum poterant sine carnibus ossa.
Calle remensa vias, per quam jam venerat, inde
Regina alituum rursus descendit in arcam,
Atque suis pennis indutam, avecta, reliquit: [30]
Qualis et ex animo prorumpit maesta dolenti,
890Vox ait ex Caelo: o mea, quam male, cumba, gravaris!
Inter utramque rotam mihi visa dehiscere terra
Hinc fuit; atque exire draco, qui sursus iniquam [31]
Per currum inseruit caudam, quam deinde reducens
In morem vespae, stimulum retrahentis acutum,
Ex fundo abstraxit partem, atque vagatus abivit.
Quod fuit hinc reliquum, vivax ut gramine tellus,
Indutum est pennis, quas mens fortasse benigna [32]
Tradidit; hisque rotae geminae et temo undique tectus
Est citius, quam quis gemitum prorumpat ab ore.
900Currus, ita inversus, septem capita edidit; unum [33]
Per quodcunque latus: tria sunt temone recepta.
Trinis, more boum, surgebant cornua bina;
Unum inerat quattuor: monstrum haud tale exstitit unquam.
Hoc super, ut celso surgens arx monte, sedebat,
Ore procax, meretrix, lascivaque lumina vertens. [34]
Tanquam ne sibi rapta foret, huic proximus ingens [35]
Stabat mole gigas. Inter se mutua quondam
Oscula figebant; at, quum mihi verterit illa [36]
Lascivos oculos, illam de vertice ad imos
910Verbere percussit talos crudelis amator. [37]
Suspicione dehinc ac multa percitus ira
Dissolvit monstrum, ac silvae per devia traxit: [38]
A meretrice novaque fera me silva diremit.
(Purgatorii XXXIII)
[recensere] 914In tua, sancte Deus, venerunt atria gentes,
Quattuor ac tres alternis coepere canentes
Cum lacrimis Nymphae; atque illis intenta Beatrix
Sic aderat maerens, ut paulo tristior olim
Ante crucem fuerit Christi flens funera Mater.
Postquam desierunt cantum, potuitque profari,
920Erexit sese, vultumque accensa decorum,
Assimilis flammae: dilectae, est fata, sorores,
Jam tempus modicum, nec erit me visere vobis;
Mox iterum modicum, et vos me spectare licebit. [39]
Septem hinc praemisit Nymphas, ac me Statiumque
Nympham et florilegam nutu post vadere jussit.
Nec denos reor isse gradus, quum fixit ocellos
Versa meis oculis, ac vultu dixit amico:
Appropera, atque accede mihi, ut, si eloquar, aures
Vocibus intendas melius. Quod jusserat, egi.
930Ac tunc illa mihi: frater, cur quaerere quicquam
Non audes, mecum veniens? Velut accidit illis,
Qui, nimium veriti, majorum ante ora loquentes,
Vix proferre queunt haerentia gutture verba;
Et mihi tum sic evenit; qui, voce locutus
Abrupta: tu, Diva, mihi quod proficit, et quo
Scis egeam, dixi. Atque ea: te formidine solvas
Atque pudore volo, ne verba deinde loquaris
Vir velut in somnis. Currus, quem ruperit anguis,
Jam fuit, ac non est [40]; hujus sed criminis auctor
940Compertum certumque habeat, quod Numinis ultrix
Intrusum vino panem non ira timescit. [41]
Non semper volucrum regina herede carebit, [42]
Quae pennas curru dederit, quibus obsitus ille
Est monstrum an praeda hinc factus. Jam praescia cerno
(Atque ideo hoc narro) tempus bona sidera amicum
Volvere, quod mora nulla ac nullus detinet objex.
Quingenti atque decem et quinque alto a Numine missus,[43]
Hanc moecham interimet, concumbentemque gigantem.
Forte meus sermo, Themidis vel Sphingis ad instar,
950Non tibi persuadet; nam mentem ambagibus obdit.
Facta patēre dabunt, et erunt quasi Najades, istud [44]
Quae, pecude ac segete intactis, aenigma resolvent.
Haec tu mente nota; eque meo velut excipis ore,
Nuntius inde refer vitam ducentibus illam,
Quae ad mortem est cursus: Quum scribas, quomodo plantam
Videris, haud sileas, quae bis nunc passa rapinam est. [45]
Vellere quicunque hanc ausit, vel scindere quicquam,
Ille Deum contra gestis blasphemia torquet, [46]
Qui sibimet sanctam propriosque creavit in usus.
960Milia plus quinque annorum qui hanc ore momordit [47]
Primus homo in poena desiderioque peregit, [48]
Illum optans, morsum qui se punivit in ipso.
Obdormis certe, si causam attingere nescis,
Cur tantum assurgat, cur et sit vertice versa.
Ni ex curis vanis, velut unda ex fluminis Elsae, [49]
Mens tua duruerit, fueritque his blanda voluptas,
Pyramus ut mōris, quae mutavere colorem;
Justitiam agnosces Domini, tot imagine rerum
Qui hanc vetuit laedi. At, quoniam lapidescere mentem
970Ipsa tuam cerno, et peccato tinctus hebescis,
Dictorumque jubar nescis haurire meorum:
Haec volo, ni scripta, at saltem tibi pectore in imo
Picta geras, causam nimirum propter eandem,
Qua baculus fertur palmarum fronde revinctus. —
Cera velut formam, qua sit signata sigillo,
Inqui ego, quae memoras, servabo in corde reposta.
At quianam tua dicta meum sic ardua captum
Exsuperant, ut, quo magis haec deprendere nītor,
Me magis effugiunt? Ut, quam sis ipse secutus,
980Doctrinam agnoscas, ait, et mea quomodo possit
Verba sequi; utque etiam discas, absistere vestrum
Tramite divino, quantum alto ex vertice Caeli
Quod citiore suum peragit vertigine cursum,
Terreus orbis abest. — A vobis devius isse
Non memini, dixi; non haec me cura remordet.
Tunc ea surridens: si non reminisceris, inquit,
Te modo Letheos latices potasse memento.
Occultus velut ex fumo dignoscitur ignis,
Sic clare ista tuam retegunt oblivia culpam,
990Quod fuerit tua nempe alio conversa voluntas.
Jam nunc clara loquar; dictis ac talibus utar,
Qualia conveniunt saeptae caligine menti. —
Jamque, magis rutilans, ac pergens lentius, orbe
Sol medio ardebat, qui pro ratione locorum
Ipse etiam hic illic variat, quum protinus instar
Qui turbae dux monstrat iter, si tramite in ipso
Occurrat quid forte novi, vestigia septem
Presserunt Nymphae, finem pallentis ad umbrae,
Qualem protendunt fluviis algentibus Alpes
1000Tegmine ramorum, nigranti fronde comantum.
Ante illas mihi sunt visi, uno ex fonte fluentes,
Tigris et Euphrates, cursuque abscedere lento,
Instar amicorum, se dissociare dolentum.
O lux, o humanae pulcherrima gloria gentis,
Ecquaenam haec, dixi, est aqua, quae, una ab origine manans,
Scinditur, atque duos ex se dat currere rivos?
Illa sub haec: praesens hoc te Mathelda docebit.
Hoc illum atque alia edocui, tum candida Virgo
Respondit, veluti qui sese crimine purgat:
1010Atque scio ex Lethe non haec deleta fuisse.
Cura illum major, rettulit tunc orsa Beatrix,
Quae memorem sensum nonnunquam mente revellit,
Reddidit immemorem. Sed jam illic cerne fluentem
Euniam: hunc propere deduc illius ad amnem;
Fac sua, more tuo, virtus sopita revivat.
Ut vir, corde bonus, nullas afferre negandi
Scit causas; sed, vix per signum aliena voluntas
Notuit, hanc facit ipse suam; sic protinus illa,
Postquam me cepit, mulier se candida movit;
1020Ac Statio: huic comes assis, jussu indixit erili. —
Si mihi scribendi, lector, spatium amplius esset,
Prosequerer partim dulcem nunc carmine potum,
Quo mea non unquam sitis exsaturata fuisset:
At, quum, quas poscunt haec altera cantica, plenae
Sint penitus chartae, ulterius procedere frena
Impediunt artis. Veluti nova frondibus arbos
Compta novis, sancto redii instauratus ab amne,
Ac purus; Caelique aptus conscendere ad astra.
Notae
[recensere]- ↑ Erat hora duplex (vel 82 momenta = ~sesquihora, ut vult Benassutius) post meridiem. Vel forsitan melius, 12:00-12:20 p.m. (Durling, p. 428)
- ↑ Prospectum (Dantes veduta [Anglice {fore}sight]) id est providentiam.
- ↑ Averroës
- ↑ Hermaphroditus, non modo sexus, sed et speciei — id est, cum bestiis coitus.
- ↑ Non ausus me mittere in ignem, ut Guidum amplecterer, quomodo filii Hypsiphylem matrem amplexi sunt.
- ↑ Usus Italice scribendi.
- ↑ Lemosinem, Gerault de Borneilh ex Lemovico.
- ↑ Arnaldus, sive Arnaut, Daniel.
- ↑ Sol erat in loco, unde fit mane in Jerusalem, dimidium noctis in Hispania, meridies in India; erat ideo vesper in Purgatorii monte, cui opposita est Jerusalem.
- ↑ Pomum, id est felicitas. Per tot ramos, nempe per tot modos, sive voluptates.
- ↑ Tres Virtutes theologales: Fides, Spes, Caritas.
- ↑ Quattuor Virtutes cardinales. Tres stellas, id est oculos, habet Prudentia; inquit enim Seneca: «si prudens est animus tuus, tribus temporibus dispensetur; praesentia ordina, futura praevide, praeterita recordare«.
- ↑ Septentrio, id est septem candelabra.
- ↑ Viginti quattuor Seniores.
- ↑ Id est, Angeli.
- ↑ Verba sunt Beatricis.
- ↑ Beatrix mortua est ineunte juventa, quae est «aetas secunda».
- ↑ Dapem, id est aquam Lethes.
- ↑ More amantium, qui ante domum suarum Venerum ambulant.
- ↑ Id est, hebetatur justitiae gladius.
- ↑ Clamarunt omnes astantes Angeli, Seniores et Virtutes. Psalmus 50:9.
- ↑ Sidera quattuor illa, de quibus est sermo in cantu primo Purgatorii.
- ↑ Umbrabat, nempe solum luce sua tegebat (vel interpretatione aliorum: floribus spargebat).
- ↑ Haec planta est Humanitas, sive Natura humana, ut clarissime patet ex voce Adamus, quam, vix visa arbore, omnes ediderunt. Hanc plantam enim Adamus floribus ac frondibus, nempe innocentia ac donis Spiritus Sancti, dispoliavit. Cui plantae Gryphus, sive Christus [sive melius: conjunctio temporalium spiritualiumque], currum, id est Ecclesiam, alligavit; quo alligato, planta revixit. Haec est arbor de qua dictum fuit cantu praecedenti XXIV {24}. Planta est ulterius prima demorsa parente.
- ↑ Christus enim humanam naturam sumpsit integram, qualis creata fuit, non ab Adamo deinde vitiatam.
- ↑ Colore sanguinis, id est Christi, quo instaurata est Humanitas, et de hac creata Ecclesia.
- ↑ Māli, scilicet Christi, qui mālo comparatur.
- ↑ Persecutio Imperatorum Romanorum in Humanitatem redemptam et ejus Ecclesiam.
- ↑ Vulpes, nempe Haeresis, Arii et aliorum.
- ↑ Constantini imperatoris donatio.
- ↑ Draco, id est Mahomettus; qui, de terra egressus, scilicet ab inferno, inter utramque rotam, inter nempe Vetus et Novum Testamentum, condidit nefariam suam legem, ac multas gentes ab Ecclesia Christi, pervagatus, avulsit.
- ↑ Dominationes aliae quas Ecclesia est adepta.
- ↑ Septem capita, id est septem vitia; quorum tria, nempe Superbia, Ira et Avaritia, cum geminis cornibus, quia damnum afferunt et vitioso atque aliis; quattuor cum uno cornu, scilicet Gula, Invidia, Acedia et Luxuria, quia sōlis vitiosis nocere solent.
- ↑ Romana Curia; mulier illa, de qua sermo fuit cant. XI Inferni.
- ↑ Philippus, cognomine pulcher, rex Galliae.
- ↑ Mihi, id est Imperatori Germaniae, cui ego favebam.
- ↑ Alludit vexationi, quam idem Philippus attulit Bonifatio VIII, de qua dictum est cant. XX.
- ↑ Id est, Curiam Romanam, seu Sedem Pontificiam, in Galliam transtulit.
- ↑ Significat Pontificiae Sedis translationem, et citum ejus reditum.
- ↑ Vaticinatur Pontificiam Sedem non diu Avenione mansuram. Alludit verbis Apocalypsis: Bestia, quam vidisti, fuit et non est.
- ↑ Id est, vindicta Dei nullo impedimento cohibetur. Opinio vulgi erat, homicidam, si super interfecti tumulo panem vino intrusum (Italice zuppá [Anglice sop, a piece of bread dipped in a liquid such as gravy, soup, etc.]) comedisset, impunem evasurum.
- ↑ Volucrum regina, nempe Imperium.
- ↑ Id est Dux. Numerus enim 515, si Romano more scribitur, est DXV; in quo, si X ponitur post V, fit DVX (Dux); vel DXV => VXD = «Vere Dignum [et justum est],» ubi «X» = «Χριστός» in libris liturgicis; de quo valde disputant Interpretes.
- ↑ Narrat Ovidius Themidem, quia Najades Thebis responsa atque oracula clare redderent, aprum immanem misisse, qui segetes proculcaret. Sed in Ovidio pro Naiades legendum Laiades, nempe Oedipus, filius Laji, regis Thebes.
- ↑ Bis primo ab Aquila, secundo a Gigante, aut potius a Dracone.
- ↑ Deus enim Naturam Humanam creavit, ut hanc sibi sumeret Christus; de qua hic Ecclesiam condidit, cujus ipse est caput et sponsus. Quare qui laedit Ecclesiam, laedit Humanam Naturam Divinae conjunctam, atque dicit, agendo, hanc esse maleficam, ut ajebant Pagani.
- ↑ Adamus, pomum comedens, plantam momordit, vulneravit, contaminavit.
- ↑ Adamus traduxit in poena annos 930 quos vixit; et in desiderio annos 4502, quos moratus est in Limbo.
- ↑ Dicitur Elsa, exiguus amnis qui in Arnum influit, res ibi mersas in lapidem convertere.
Paradisus
[recensere]Liber IX
[recensere](Paradisi I)
[recensere] 1Mirifica illius, qui commovet omnia solus,
Gloria per mundi partes sese inserit omnes,
Hac magis, hac minus effulgens. Caelum ipse petivi,
Ex illa plus lucis habens; ac talia vidi,
Quae nequit ac nescit, quisquis redit inde, referre:
Namque Bono, quod prorsus avet, mens nostra propinquans
Usque adeo insinuat, seseque intrinsecus infert,
Ut nequeat posthac retro memor ire facultas.
Quod mihi caelestis sub mente reponere regni
10Fas fuit, hoc totum numeris ostendere sumam.
O bone, succurre extremo nunc, Phoebe, labori:
Assis o felix, ac tales suffice vires,
Quales acquirenda petit tua laurus amata:
Hactenus ex uno Parnassi vertice tantum
Sat fuit aura mihi: nunc afflet oportet uterque:
Illabare mihi; atque cane ut quum, carmine victus,
Marsya pelle dedit, detracta ex corpore, poenas;
Sic, Virtus divina, fave, ut, mihi condita mente,
Carminibus pateat regni caelestis imago:
20Tum laurum accedam, ac serto mea tempora cingam,
Quod mihi tu dederis, coeptumque insigne, mereri:
Tam legitur raro, ut vates Caesarque triumphet,
Propter, quae humanae est genti probrosa voluntas,
Esse ut Delphiaco deberent gaudia Divo,
Si quis Penejae frondis capiatur amore.
Ingens exiguae succedit flamma favillae:
Post me forte aliquis precibus melioribus olim
Orabit, quibus ex Cyrrha responsa dabuntur.
Surgit ab Eoi vario Sol margine Caeli;
30At crucibus trinis qui nectit quattuor orbes, [1]
Hinc cursu ac juncto meliori sidere surgit,
Liberiusque suo mundanam lumine ceram
Temperat ac signat. Mane hac in parte coortum [2]
Illinc, atque hinc Vesper erat; paene omnis et illinc
Clarus erat radiis, niger hinc semiorbis ab umbris;
In laevum quum versa latus, formosa Beatrix
Soli oculos fixit: nunquam sic firmiter illum
Inspexit regina avium. Velutique secundus
Exoritur primo radius, sursumque resurgit,
40Non secus ac patrias remeans peregrinus ad oras;
Sic, meam ubi mentem illius tum perculit actus,
Ex me actus similis prodit; Solique corusco
Ipse etiam direxi oculos; nec lumine laesus,
Mortali de more, fui: nam sensibus illic,
Quod fuit humanae sedes ea dedita genti,
Multa licent, ad quae his alibi est erepta facultas.
Non longum breviterque tuli, quum luce refulsit
Aes velut ignitum; atque dies est visa diei
Addita, non aliter quam Sol si fulserit alter.
50Hujus in ardentem faciem defixa Beatrix
Stabat luminibus cupidis; ab eoque remotis
Ipse oculis illi haerebam. Sic ejus ab ore
Sum factus confestim intus, ceu Glaucus, ut herbam,
Per quam Numinibus pelagi fuit additus, hausit.
Naturam exuere humanam per verba notari
Voce potest nulla: sat Glauci ostendit imago:
Gratia queis Caeli dabit, haec miracula norint.
Si tunc illud eram, quod primitus ipse creasti,
Tu scis, Caelorum moderator, Spiritus alme,
60Lumine sum cujus superas sublatus in oras.
Quum rota, quam tu perpetua vertigine torques
Optatus, sibi converti me compulit, illo
Concentu, quem tu moderas at digeris auctor, [3]
Tantum ego tam Caeli succensum Solis ab igne
Conspexi, ut nunquam fluvius vel plurimus imber
Tam dederit patuisse lacum. Lucisque sonique
Me novitas tanto causas incendit amore
Discendi, ut nunquam tantum me incesserit ācer.
Atque ea, quae velut ipse ego, quicquid mente putarem,
70Scibat, quum nondum peterem, mihi ferre quietem
Approperans, sic est effari protinus orsa:
Te facis ipse rudem, confusus imagine falsa;
Qua sine perspiceres, quae nunc deprendere nescis.
Non es, uti rere, in terris: non fulminis ignis
Sic fugiens de sede sua, it velociter unquam,
Quomodo tu, hanc repetens. Paucis his vocibus, unum
Si me deseruit dubium, mihi fortius haesit
Deinde aliud. Qui me, dixi, stupor altus habebat,
Omnis abît; sed nunc miror, quod corpora possim
80Haec levia ipse gravis volucri transcendere cursu.
Illa mihi, postquam suspiria pectore traxit,
Versa oculos, nato ceu mater mente carenti,
Sic fari incepit: Res omnes ordine certo
Sunt inter sese; atque Dei hinc appāret imago:
Aeternae virtutis ibi vestigia cernunt
Sublimes Animae, finis qui est ordinis hujus.
Omnis in hunc pro sorte sua res undique vergit,
Plusve minusve propinqua Deo. Prout insita in illis
Propterea est vis, ad varias se quaelibet oras
90Res movet. Hac Lunam versus vi tollitur ignis,
Accipiunt hac quaeque suos animalia motus,
Hac terra in solidam constringitur arida molem;
Nec tantum haec adigit vis res ratione carentes,
Sed quibus intellectus inest. Qui talia mire
Ordinat ac regit, ipse suo implet lumine Caelum,
Immotumque facit. Hōc subter, volvitur illud,
Quod se prae reliquis motu citiore revolvit.
Huc, velut ad certum signum, nunc evehit illa
Indita nos virtus; quae, quicquid moverit, usque
100Dirigit in laetum signum sedemque quietam.
Saepe quidem, ut mens artificis non obtinet illam
Quam vellet formam, propter, quae calcitrat arti,
Materiem indocilem; sic his impulsibus obstat
Res ea, cui plena est alio se ferre potestas,
(Ut nube ignis abit), retrahit si forte voluptas.
Non igitur, si vera reor, te ascendere sursum
Est tibi mirandum, plusquam descendere rivum
Cautibus aëriis. Potius res mira fuisset
Obice si nullo astrictus, tellure sederes,
110Non secus ac si vivus humi subsīderet ignis.
Haec ait, ac Caelo fulgentia lumina vertit.
(Paradisi II)
[recensere] 112O quicunque meam parvo estis lintre secuti,
Optantes audire, ratem, quae caerula cantat
Aequora percurrens, ad litora vestra redite;
Neve intrate salum, vastas ne forte per undas,
Me amisso, ignoretis iter: freta pervia nulli
Nunc primum ingredior: spirat Tritonia Pallas,
Phoebus agit, monstrantque novae Ursarum astra Camenae.
Vos pauci, Angelicam qui jam vertistis ad escam
120Sollicitos animos, qua in terris vivitur, at non
Unquam fit satias, vos proram mittite in altum,
Sectantes, quem nostra aperit ratis incita, sulcum,
Ante recurrenti quam sit delebilis unda. [4]
Non stupor obtinuit tantus, vos quantus habebit,
Heroas Grajos, quos Colchida vexerat Argo,
Quum vīdēre jugo summittere Jasona tauros. —
Insita caelestis regni atque aeterna cupido
Nos, tanquam Caelum, veloces paene ferebat.
Ductricem ipse meam, atque ea suspiciebat Olympum.
130Quam cito stat, volat, atque arcu discedit arundo,
Huc ego perveni, quo me sibi vertere mira
Res oculos dedit; atque ea, quam mea nulla latebant
Acta, hilaris vultu, non sequius atque decōra:
Grates redde Deo, qui primum attingere, dixit,
Nos fecit sidus. Mihi visum est undique nubes
Quod nos obtegeret, densa, et solida, atque polita,
Usque adeo effulgens, sicut, quem luce corusca
Sol adamanta ferit. Nos intus stella recepit,
Indivisa velut lucis radium unda receptat.
140Si tum corpus eram, nec fas hic noscere porro est
Quomodo tunc aliud corpus penetrare liceret,
Nos agere id major deberet cura videndi,
Quo fit perspicuum, naturae quomodo junctus
Est Deus humanae. Quod nunc dat credere nobis
Arcanum ignotumque Fides, tum noscere clare
Atque palam dabitur, tanquam primordia veri. —
Omni ope, respondi, cunctis et viribus illi
Reddo pias grates, qui me tellure removit:
At tu dic age, quid sunt hoc in corpore signa,
150Quae faciunt terris fabulas compingere vulgo?
Surridens rettulit: Si homines sententia fallit,
Pandĕre quo nequeunt sensus, mirabile certe
Jam nunc esse tibi non id deberet; et ipse
Scis bene, quod ratio sensus male nititur alis.
At quid tute putas? Prout, inqui, hic corpora rara
Aut sunt densa, reor terris diversa videri.
Illa mihi: nosces sic te non vera locutum,
Si, quae adversa feram, dictis intenderis aures.
Orbita in octava cernuntur sidera multa,
160Aspectu ac mole inter se distantia valde:
Si tam magna esset densi rarique potestas,
Plusve minusve foret virtus his omnibus una;
Diversa at virtus variis procedere debet
Principiis; quae, uno excepto, tuus omnia sermo [5]
Destrueret. Si nigrantis sit causa coloris
Praeterea rarum, vel parte in utraque, vel una,
Materiae valde esset inops hŏc sidus, et instar
Corporis in quo pars careat, pars pinguis abundet;
Ac velut in libro mutatur pagina. Primum [6]
170Hŏc Sol esse negat, patitur quando ille labores;
Nam radii tunc transigerent, ceu corpore in omni
Contigit hŏc raro: quod non autem esse videtur.
Nunc de alio dicam; quod si delere licebit,
Evincam falsum, tua quod sententia profert.
Si rarum non praetereat, sit denique punctum
Est opus, a quo lux ultro transire vetetur,
Ac Solis radius sic in sese ipse refundat,
Ut color in speculo. Radium hīc nigrescere dices,
Quod mage longinqua fuerit de parte refractus.
180Hŏc, si unquam tentes, negat experientia; quae est fons
Unde solent artes sibi rivos ducere vestrae.
Sume triplex speculum: procul a te bina locato,
Longius ast aliud: medio te siste; tuumque
Post tergum funale loca, quod spicula lucis
Omnibus immittat speculis; et, ab hisce repulsa,
Ad te perveniant. Etsi, quam longius abstans
Emittit speculum, sit lux minor, omnia claram
Aspicies aeque specularia mittere lucem.
Nunc, quoniam, ut Solis radiis tepefacta colorem
190Ac frigus nix amittit, caligine pulsă
Es factus; menti tibi claram infundere lucem
Ipsa volo, quam tu penitus radiare videbis.
Sub Caelo aeternae pacis, se maximus orbis
Circumagit, cui talis inest uberrima virtus,
Omnia ut obtineat variarum semina rerum;
Quae, subtus sese volvens, hinc dividit orbis
Sideribus multis, quae in sese continet ipso.
Haec eadem certo dispensant ordine septem
Deinde orbes, qui se celeri vertigine versant.
200Caelorum haec series, ut conspicis ipse, gradatim
Sic igitur peragit, talique est foedere juncta,
Ut, quod desuper accipiunt, dant deinde deorsum.
Inspice ut ad verum tendam, quod discere quaeris,
Ne solus reperire vadum sis nescius amnis.
Mentibus ex superis, summos quae temperat orbes,
Progreditur virtus; ut, qua dat malleus usum,
Ars venit ex fabro. Orbis, quem tot sidera pingunt,
Excipit effigiem mentis, qua volvitur, ipsam;
Insculpitque aliis. Humano ut corpore clausa,
210Sese anima insinuat, varios diffusa per artus,
Dispensatque habiles diversa ad munera vires;
Sic mens multiplicat sese, funditque per astra,
Unica circumiens. Diversa exinde creatur
Mixtura, ex varia virtute in sidere mixta,
Cui sic inseritur, ceu vestro in corpore vita.
Naturam ob laetam, qua virtus mixta creatur,
Qualis laetitia ex oculis, lux fulget ab astris.
Hinc fit differitas lucis: producere nescit
Hanc fuscum aut clarum: interna ab origine prodit.
(Paradisi III)
[recensere] 220Is, qui me primo Sol inflammavit amore,
Et sua confirmans et nostra effata refutans,
Dulce mihi dederat dictis deprendere verum;
Atque ego ut errorem ac verum agnovisse faterer,
Quoad decuit, vultum extuleram; sed visa repente
Sic mihi res mentem devinxit, ut inde fateri
Oblitus fuerim. Velut ex vitroque nĭtenti
Lymphisque haud altis adeo, ut fundi ima nigrescant,
Languida sic oculis resilit spectantis imago,
Ut citius nivea det sese in fronte videndam
230Indi bacca maris; sic fundere verba paratos
Vidi ego tum vultus multos. Contrarius error
Me cepit, quam qui Narcissum fontis ad undam.
Hos simul ac vidi, fulgenti reddita vitro
Sum simulacra ratus; flexique hinc lumina, veros
Aspectus quaerens. Nil vidi; oculosque reflexi
Dulcis in ora Ducis, blando fulgentia risu.
Ne stupeas, quod te puerili more putantem
Surrisi aspiciens, inquit: consistere recto
Nondum pes tuus edidicit, sed devius errat.
240Non simulacra vides: sunt his in sedibus illi,
Qui, quibus astricti fuerant, non vota replerunt.
Alloquere hos ergo atque audi, nec credere parcas;
Nam lux, qua plene gaudent, clarissima veri
Haud ullum ab se perpetitur divertere gressum.
Quae magis eloquii cupidam se praebuit Umbra
Tunc ego congressus, sum sic effatus, ut ille
Quem nimius fandi tenet et simul impedit ardor.
O felix Anima, aeternae dulcedine vitae
Deliciisque fruens, quas, ni gustantibus, unquam
250Non est nosse datum, gratum mihi crede futurum,
Si nomen sortemque tuam me noscere faxis.
Illa alacris laetisque oculis, ait: aequa petenti
Sollicitae annuimus, velut is, qui incensus amore,
Succensas nos igne pari fervescere cogit.
Virgo fui, ac voto astrictis sociata puellis;
Sique memor relĕgis priscae vestigia formae,
Pulchrior haud facies tibi me celabit; et esse
Piccardam nosces; quae sum sine fine beata
Cum reliquis, quas segnior hic amplectitur orbis.
260Numinis aeterni nos magno ardemus amore
Parendi placitis; nobisque est plena voluptas
Hunc aperire modis, qui praescribuntur ab illo.
Tali in sorte sumus quae tam demissa videtur,
Quod voti abstitimus cunctas absolvere partes. —
Divinum quiddam vestro sic fulget in ore,
Tunc ego respondi, ut prisca immutetur imago;
Sum te propterea in mentem revocare moratus;
At nunc, quae memoras, pronum mihi noscere reddunt.
Dic vero: Vobis, quibus hic est dia voluptas,
270Ulterioris inest sedisve gradusve cupido,
Ut magis et visu et dulci sit amore fruendum? —
Paulum cum sociis surrisit; laetaque vultu,
Deinde, velut primi flammis arderet amoris:
Frater, ait, caritas nos hic facit esse beatas;
Quodque datur, fruimur; nec quicquam quaerimus ultra.
Alterius sortis si cura aut ulla cupido
Nos utcunque ageret, divinae dissona menti
Illa foret, quae nos discreta hac sede locavit:
Quod nequit hic fieri, hic caritas si regnet oportet,
280Quaeque sit illius natura expendere sumas.
Jussa Dei velle, hoc ipsum facit esse beatum;
Quippe voluntates nostrae conflantur in unam.
Quomodo in ordinibus variis nos proinde locatae
Hōc sumus in regno, regni placet omnibus hujus,
Non secus ac Regi, qui nos sic velle lacessit.
Illius est libitum pax nostra; ejusque voluntas
Est mare, quo se cuncta movent, quae condidit ille
Ac Natura parit. Dictis ex talibus ipse
Clariter agnovi, quod in omni parte beatum
290Esse licet Caeli, quamvis discrimina servet,
Nec divina pares effundat Gratia rivos.
Ut solet interdum, quod quis satiatur ab esca,
Atque aliam exoptat; quare hanc efflagitat, atque
Ex ea agit grates: sic actu et vocibus egi,
Ut telam scirem, nequiit cui imponere finem. —
Altius est Caelo mulier, perfectaque morum
Magnaque, ait, meritis; cujus de more puellae
In terris sese velant, ut tempus in omne
Jungantur sponso, qui respondentia clemens
300Vota suis placitis recipit. Quum aetate virerem,
Huic ego me addixi; memet velamine texi,
Obstrinxique fidem, ac legem sum hujusce secuta.
Impia gens dulci eripuit me deinde recessu.
Quam vitam hinc egi, scit qui corda intima novit.
De se et ĭdem memorat, quae ad dextram luce renidet,
Omnibus effulgens hujus splendoribus orbis:
Haec etiam indignisque modis invitaque claustro
Erepta est olim: sed, quanquam reddita mundo,
Non unquam memori velamen corde removit.
310Haec est, quae ex tumida Constantiă stirpe Sweviae
Induperatorem est Fridericum enixa secundum,
Tertium et extremum qui tali est auctus honore.
Haec est illa effata, et Ave Maria, inde canendo
Incepit; cantumque sequens evanuit, instar
Ponderis, in multa quod lapsum absconditur unda.
Postquam oculis abît, quantum potuere, secutis,
Sum versus, quo major amor mea pectora ducit,
Atque Beatricem inspexi: verum illa refulsit
Tam luce ingenti, ut visus perferre negavit.
320Quare ego, quae volui, sum promere verba moratus.
(Paradisi IV)
[recensere] 321Inter distantes pariter pariterque moventes
Si quis forte duas liber consisteret escas,
Ante fame occĭderet, quam dentibus applicet unam:
Inter utrosque lupos, metuens aequaliter, agnus
Sic staret; geminosque inter sic damma molossos.
Quare ego non laudo aut damno, si, aequaliter actus
Tum dubiis (cogebar enim) presso ore quievi.
Ipse silens aderam, sed vultu impressa cupido
Cordis erat, clareque magis quam lingua petebat.
330Sic mecum sese gessit tum diva Beatrix,
Regis ut Assyrii Daniel quum somnia pandit,
Excussitque trucem, qua injuste exarserat, iram;
Ac dixit: video quod habet te bina cupido,
Atque ita se impediunt, nequeant ut voce patēre.
Tu tecum reputas: cur vis aliena merendi
Mensuram minuit, superest quum recta voluntas?
Ambigere et tibi praeterea dant dicta Platonis,
Sidereos remeare animas qui affirmat in axes.
His tua mens pariter dubiis est acta duobus.
340Quod plus fellis habet primum tibi solvere sumam.
Ex Seraphim quisquis mage Numinis ore fruatur,
Et Samuel simul et Moses et uterque Joannes,
Nec Maria excepta, haud alia in regione morantur
Caelesti, quam quas Animas conspexeris; atque his
Non varia est aetas, sed tempus in omne manebunt.
Fulgida, stellantes supra quae tollitur orbes,
Regia spirituum coetūs complectitur omnes,
Et plus atque minus gaudent dulcedine vitae,
Prout minus aut plus afflati sunt Numinis aura.
350Hic sese ostendunt, non quod sit degere ibidem
Sorte datum, verum ut pateat locus ultimus illis
Esse in sede Dei. Sic namque ostendere vestro
Est opus ingenio, quum mens, nisi noscere sensus
Ante dedit, quicquam nequeat deprendere verum.
Sic membris constare Deum dat Biblia, vestrae
Indulgens menti; atque hominum sub imagine vobis
Michaël et Gabriël, et qui sanare Tobiae
Curavit caecos oculos, Ecclesia monstrat.
Quae Timaeus ait, non sunt his consona visis;
360Ille etenim, quod verba sonant, sentire videtur;
Quippe Animas dicit sua quamque revertere ad astra;
Unde putat missam, quum corporis induit artus.
Forte alio illius spectat sententia, quam vox
Ipsa sonat; talis, quae non sit digna cachinno.
Si putat ad stellas probrumque decusque referri,
Quod talem influxum, quod talia semina in illas
Indiderint, penitus veri non tramite aberrat.
Hoc male comprensum mundo paene intulit omni
Errorem; ac his Mercurii Martisque Jovisque
370Imposuit nomen. Quod te dubium alligat alterum,
Est letale minus, quum non te impellere possit
Ut me destituas. Quod nostra injusta videtur
Justitia, est Fidei mortalibus argumentum, [7]
Ac non nequitiae haereticae. Hoc ediscere verum
Quandoquidem mens vestra valet, te reddere laetum,
Ut cupis, haud renuam. Si vis tum dicitur, omni
Quum qui illam patitur, cogenti mente repugnat,
Haud prorsum excusandae Animae sunt scilicet illae;
Mens etenim, nisi forte velit, est nescia flecti,
380Non secus ac ignis, qui, quanquam pressus, in auras
Indole nativa erigitur. Si flectitur hilum,
Mens vi connivet. Sic hae gessere, potentes
Ad sanctum remeare locum. Si plena voluntas
Propositumque tenax illis sub corde fuisset,
Quo stetit in crate obnixus Laurentius ignea,
Impavidusque manum commisit Scaevola prunis,
Per quod iter fuerant tractae, quum deinde potiri
Est his libertate datum, se ad claustra tulissent:
At nimis est rarum tam firma ac certa voluntas.
390His, si quo decuit percepsti rite, solutum
Est verbis dubium, quod te persaepe gravasset.
Nunc aliud menti objicitur, quod tute nequires
Disjicere, atque prius defectus viribus esses.
Mentiri tibi jam statui non posse beatas
Unquam Animas, quibus aeternum est fas cernere Verum.
Piccarda hinc dixit, quod non oblita relicti
Est unquam veli, ac sacrae Constantia sedis:
Illius inde meis contraria verba videntur.
Saepe aliquis, licet aegro animo, ut discrimina vitet,
400Non facienda facit; velut olim, a patre rogatus,
Alcmaeon matrem enecuit; pietatis amore
Impius est factus. Perpende ut saepe voluntas
Vi comes efficitur; quodque his emanat utrisque
Non ideo admittit veniam. Tum namque voluntas
Non vere assentit damno, sed quatenus ipsa
Damnum formidat majus, consentit eidem.
Ista voluntatis si tu discrimina pendas,
Piccardae dictis mea non abludere nosces. —
Sic illa, aeterni ut Veri de fonte profundo
410Prosiliens rivus, mihi dixit; et utraque verbis
Est mea ab illius penitus sedata cupido.
O Diva, o primo, dixi, carissima Amanti,
Cujus me sermo et fovet et dulcedine inundat,
Ac magis atque magis dat vivas sumere vires,
Non mihi tantus amor, dignas qui reddere grates
Possit: qui videt atque potest, is rite rependat.
Novi equidem, quod mens hominum non ante quiescit,
Quam Verum attingat, quo excepto, quaerere Verum
Irritus est labor: hoc ubi nacta, quiescit ibidem,
420Non secus ac fera, quum reperit per tesqua cubile:
Acquirique potest, nam aliter quaecunque cupido
Vana foret. Dubium hac oritur, ceu germina trunco;
Ad summum sic nos ducit Natura gradatim.
Hoc me fidentem facit, impellitque rogare,
Ut mihi des aliud latitans deprendere verum.
Scire igitur vellem, numquid defectio voti
Pensari meritis valeat, quae ponderis aequi
Ante Deum fuerint. — Sic fanti luce coruscos
Illa oculos tanta, et tanto direxit amore,
430Ut dare, perstrictus radiis, sum terga coactus,
Et, quasi deficiens, mea lumina declinavi.
(Paradisi V)
[recensere] 432Si flammis me ardere vides et amore calere
Sic non more hominum, ut radiis tua lumina vincam,
Ne stupeas: perfecto ex visu hŏc ordia ducit;
Quanto etenim magis ille Bonum comprendit, in illud
Plus tanto intendit. Divam tibi fulgere menti
Jam lucem video, quam qui conspexerit una
Dumtaxat vice, perpetuo inflammatur amore.
Siqua movent vos in terris, translucida tantum
440Sunt, vobis male nota, hujus vestigia lucis.
Scire cupis, num qui votum non praestitit, illud
Sit meritis pensare potens, ac reddere tantum,
Ut litem proinde evitet. Sic orsa Beatrix
Tunc est effari; ac tali est sermone secuta.
Inter dona Dei, mortali tradita, majus,
Ac minus illi impar, et quod magis aestimet ipse,
Libera mens est arbitrii, quam Conditor unis,
Cunctisque, instructis rationis lumine rebus
Munifice impertit: pretium hinc perpendĕre voti
450Ipse potes, quo pactum ineunt sponsorque Deusque.
Exuit hōc sese mens libertate suapte,
Quam vovet ipsa Deo. Quanam hanc mercede rependes?
Quod vovisti, alios si recte impendĕre in usus
Posse putas, ex re male parta condere porro
Vis bonum opus. Majus tibi punctum est proinde solutum.
At, quoniam jus in variis Ecclesia votis
Exercet, dictisque meis obstare videtur;
Est opus idcirco ulterius te accumbere mensae;
Namque rigens, quem sumpsisti, quibus esca coquatur,
460Indiget auxiliis: ergo mihi porrige mentem,
Ac mea dicta tene; fit namque scientia, rebus
Non tantum auditis, memori sed mente repostis.
Sunt bina in votis; pactum ac res foedere pacta.
Illud deleri nescit, semperque tueri
Est opus, ut supra manifeste ac rite monebam.
Dona ideo fuit Abramidis offerre necessum,
Quamlibet, ut scis, interdum mutare liceret.
Altera pars, seu materies, se talis habere
Saepe potest, ut mutari sine crimine fas sit.
470At nemo arbitrio mutet: sit facta facultas
Sacrorum a summo, cui sunt, Antistite, claves.
Nec valide mutare putet, nisi majus omisso
Sufficiat munus, veluti pro triplice summa
Si quadruplam reddat. Quod si praestantius omni
Sit pretio, mutandum nullo est munere rerum.
Vota homines ne parvi pendant: este fideles,
Neve ardor vos caecus agat, velut egit Jepthem,
Cui melius fuerit crudele retexere votum,
Quam vano obsequio gravius delinquere. Sic et
480Atridem invenies, ductorem pubis Achivae,
Unde suum flevit vultum Iphigenia decōrum,
Et cunctis hinc flere dedit, quorum attigit aures
Tam mala religio. Temere nolite moveri;
Ne vos, Christiadae, ut plumam, omnis motitet aura;
Neve unda commissa lui quacunque putetis.
Sunt vetus ac nova lex vobis, summusque sacrorum
Antistes; vestraeque satis sint ista saluti.
Si quicquam haec contra dictat malesuada cupido,
Este viri, non sicut oves, ratione carentes,
490Ne gens, vobiscum degens, Judaea cachinnet.
Este viri; non tanquam agnus, qui, matre relicta,
Lascivit, saltat, pugnat secum ipse per herbas.
Haec ea dicta dedit; cupidisque accensa favillis,
Se in partem vertit, magis est quae vivida mundi. [8]
Mutatum illius vultum atque silentiam cernens,
Tunc ego conticui; penitoque in pectore pressi
Quae mea scitari jam mens arrecta parabat.
Haud mora: non secus atque arcu dimissa sagitta,
Quae prius attingit signum, quam chorda quiescat,
500Sic alium tunc attigimus nos protinus orbem.
Huc ubi devenit, facta est tam laeta Beatrix
Ut magis enituit sidus. Si stella refulsit
Luce nova, ac se mutavit, me quale fuisse,
Qui sum natura omnimodis mutabile, credas?
Ut, quos saepe tenent nitidis vivaria lymphis,
Continuo in summas, siquid conspergitur, undas
Exsiliunt avidi pisces, alimenta putantes;
Sic ego nos versus plus mille accedere vidi
Fulgentes Animas; et vox erat omnibus una;
510En, en, clamabant, nostros qui augebit amores.
Prout quaeque ad nos tendebant, ex luce corusca
Progrediente ab eis, parebant gaudia mentis.
Si, quod sum exorsus, narrare hic, lector, omittam,
Quam tibi discendi ulterius foret anxius ardor!
Hinc tu scire potes, fuerit mihi quanta cupido,
Has simul aspexi, illarum cognoscere sortem. —
O bone, cui sinit aeternum spectare triumphum
Gratia, militiam quum nondum expleveris omnem,
Lumine, quod Caelum fulgoribus undique complet,
520Nos sumus incensi: si quicquam scire voluntas
Est tibi propterea, nobis ne pandere parcas. —
Sic mihi tunc una ex illis ait, atque Beatrix:
Dic age, dic fidens, inquit, ac crede velut Diis. —
Cerno equidem, quod tu proprio fulgore teneris,
Quodque hunc ex oculis ducis; quippe ille coruscat,
Utpote tu rides: sed qui sis nescio, nec cur
Hŏc te sidus habet, quod lux aliena recondit. [9]
Sic ego tum dixi, splendorem versus ad illum,
Qui mihi fatus erat. Multo fulgentius ille,
530Quam fuit, enituit. Ceu Sol, se lumine condens
Ipse suo, postquam perroserit igne vapores;
Sic prae laetitia sese illa abscondit imago
Luce sua, penitusque latens sic farier orsa.
(Paradisi VI)
[recensere] 534Postquam Aquilam Constantiades direxit ad Ortum,
Caeli adversus iter, ductore quod ante secuta
Dardanio fuerat, centum ac centum amplius annos
Finibus Europae, prope montes illa resedit,
Ex quibus exierat; mundumque potentibus alis
Fovit, et imperio rexit; multaque deinceps
540Est postquam gestata manu, ad me denique venit.
Induperator eram, sum nomine Justinianus.
Summo, quo nunc incendor, compulsus Amore,
Ordine disposui leges, et quicquid in illis
Sive supervacuum, sive esset inane, removi.
Nondum opus aggressus, naturam exsistere rebar
Tantum unam in Christo; sed divus Agapetus egit
In veram inde fidem: illius sum dicta secutus,
Quae nunc vera adeo aspicio, ut tu conspicis ipse
Et verum et falsum in contradicentibus esse.
550Rectum iter ingressus Fidei, sum numine dextro
Magnum opus exorsus, cunctisque huic viribus haesi;
Otia nam Deus indulsit, quum juverit arma,
Queis meus attrivit dux Belisarius hostes.
Haec satis ad primum, quem feceris ante, rogatum;
At res, de qua est sermo, me his quicquam addere cogit,
Ut videas quam prave agat, et qui insigne sacratum
Hoc sibi vi rapiat, quique ausit surgere contra.
Aspice quanta hoc reddiderit venerabile virtus.
(Coepitque ex illo, quum Pallas, vulnere fossus,
560Ut regnum huic parĕret, cecĭdit). Scis ipse moratum
Esse annos ter centum Albae, dum Marte cruento
Tergemina hinc illinc pugnarunt corpora fratrum.
Scis etiam quid post raptas exinde Sabinas
Per septem reges egit, dicione propinquas
Summittens gentes, Lucretiae ad usque coactae
Interitum. Scis et pulcherrima facta Quiritum
Adversus Brennum et Pyrrhum, reliquosque potentes;
Unde sibi famam murra peperere linendam
Torquatus, Decii, et Fabii, notusque capillis
570Quintius incomptis. Hoc signum fregit et iras
Belligeras Arabum, qui se ductore per Alpes
Hannibale intulerunt, Padus unde elabitur amnis.
Deinde sub hoc juvenes claros egere triumphos
Scipiades et Pompejus; collique molestum
Esse illi est visum, quem subter es ortus in auras. [10]
Quum fuit hinc tempus, quum Caelo est denique visum,
Mundum, more suo, dulci componere pace,
Est illud, Roma tradenti, Caesar adeptus;
Quaeque id praeterea ex Varo ad Rhenum usque peregit,
580Sequana sat norunt Araraeque Isaraeque fluenta,
Et quot sunt amnes, Rhodanus quibus intumet ingens.
Quod gessit vero postquam exiit urbe Ravenna
Ac transit Rubiconis aquas, est paene volatus,
Quem nec lingua sequi, nec penna celerrima posset.
Agmina in Hispanas terras traduxit, et urbem
Mox ad Dyrrhachium: Emathios tanto impete campos
Perculit, ut dolor ad Nili pervenerit oras.
Rursus ad Antandrum et rapidum Simoënta redivit,
Unde ante exierat, quo martius accubat Hector. [11]
590Illinc discessit, Ptolemaeum ut plecteret armis;
Utque Jubam opprimeret, terras properavit ad Afras.
Occiduam in partem vestram se deinde revexit,
Quo tuba natorum Pompeji ad bella vocabat.
Gesta sub Augusto cum Bruto Cassius antris
Latrat in infernis; Mutina atque Perusia narrant.
Luget adhuc Cleopatra suum miserabile letum,
Quod sibi conscivit, positis ad membra colubris.
Hoc duce Erythraei rubras pervenit ad undas:
Hoc duce composuit mundum, tantaque potiri
600Pace dedit, qua clausa feri sunt limina Jani.
At, quod per terram, quae illius subdita juri est,
Fecerat, et quod venturos fecisset in annos,
Fit valde obscurum ac parvum, si Caesaris illud
In manibus tertii, studiis et pectore puro
Atque oculo inspicitur; quippe huic divina, loquenti
Quae mihi justitia inspirat, concessit ut irae
Vindictam ipsius faceret [12]. Mirare quod addam.
Deinde Titum ultrices pertraxit sumere poenas
Expensae ultricis poenae pro crimine primo.
610Quum Longobardas passa est Ecclesia clades,
Illius huic magnus protectus Carolus alis
Attulit auxilium, victorque coërcuit hostes.
Nunc tu nosse potes, quantum sit crimen in illis
Quos super arguerim, qui sunt tot causa malorum
Quae vos affligunt. Huic Gallica lilia signo
Alter praeponit, partique hŏc vindicat alter;
Cernere et est dubium, quisnam vehementius erret.
Arma Ghibellini, sed signo hoc absque verendo,
Arte sua capiant: male nam se protegit illo,
620Qui se justitia abjungit. Nec Carolus iste
Cum Guelphis huic bella ferat, formidet at ungues,
Vellera majori qui detraxere leoni.
Saepe patrum nati fleverunt crimina: neve
Credat, ut illius praeponat lilia, signum
Vertere velle Deum. Parvum hoc complectitur astrum,
Quos opus in terris exercuit atque labores,
Ut sibi post mortem părĕrent memorabile nomen.
Quum mens huc tendit, terrestri dedita curae,
Est opus illa Dei minus incendatur amore.
630Nobis pars est laetitiae, data praemia nostris
Mētiri meritis; quippe his ea cernimus aequa.
Justitia hinc nostrum sibi tam devincit amorem,
Ad nullam ut penitus sit fas divergere culpam.
Ut gratum diversa cient modulamina vocum
Concentum, sic et nostris in sedibus ordo
Impar concentum reddit. Hōc fulget in astro
Lux Romei, cujus pulchris mala gratia gestis
Est habita. At non longum, qui mendaciter illum
Culparunt, risere viri. Male vertitur illi,
640Qui sua damna putat, quicquid benefecerit alter.
Raimundus quattuor sibi Berlingherius habebat [13]
Natas; ac magnis nupserunt regibus omnes.
Hŏc humilis fecit Romeus: tamen improba verba
Persuasere, rei rationem ut posceret actae;
Actae nempe rei, quam tantum exauxerat ille;
Proinde senex et inops tectum regale reliquit.
Si norint homines, fuerint qui pectore sensus,
Quum sibi frustatim peteret nutrimina vitae,
Hunc, plusquam soleant, ornarent laudibus amplis.
(Paradisi VII)
[recensere] 650Haec ait, atque: Exercituum Deus inclute, salve
Incepit canere, ista tuo qui lumine regna
Largiter illustras; ac, duplice luce coruscans, [14]
Interea in numerum, juxta modulamina cantus,
Ducebat choreas, choreas ducentibus unā
Spiritibus reliquis: rapidae mox quale favillae
Longe oculis abiere meis. Incertus et anceps
Ajebam mecum: dic, quaere, illamque rogato,
Quae delet tibi rore sitim; at reverentia, quae me
Illius permulta tenet, mihi labra vetabat
660Pandere, ut irrepens cui somnus degravat artus.
Non multum tulit haerentem, risuque Beatrix
Effulgens, medio qui laetum redderet igne:
Tu, dixit, (nec falli possum), mente requiris
Quomodo vindictam justam fas plectere justis
Sit poenis; at ego his curis te rite resolvam,
Et se magna meis pandet sententia dictis.
Qui non est natus, sibi proficientia, nolens
Frena voluptati, vir se prolemque peremit.
Hinc genus humanum densa caligine mersum
670Erroris jacuit, donec post saecula multa
Magna Dei suboles caelo descendit ab alto;
Naturamque, suo quae auctore recesserat, ipsi
Induit, ex actu aeterni dumtaxat amoris.
Fac nunc advertas, et quae dicam excipe mente.
Haec natura, sibi quam posthac induit Auctor,
Intemerata fuit, qualis fuit ante creata;
At, scelus ob proprium, Paradisi est limine pulsa,
Namque sua ex vita, ac veri se ex calle remorat.
Naturam idcirco sumptam si inspexeris; aequa
680Poena crucis fuit, atque hac nil est justius unquam;
At si personam, quae talem est passa, tueris,
Cui haec natura inerat, nulla est injuria major.
Diversa ex uno duplex res prodiit actu,
Unaque mors placuit simul Abramidisque Deoque:
Hac tremuit terra, et patefacta est janua Caeli.
Non tibi jam durum debet dubiumque videri,
Vindictam justam quum juste audiveris ultam.
Ast ego nunc alium tibi mentem obstringere nodum
Aspicio, ex quo solvi est illi magna cupido.
690Cur modus iste Deo redimendi arriserit, inquis,
Percipere haud valeo. Nulli hoc deprendere, frater,
Fas est, ni quibus aeterni vis constat Amoris. [15]
At, quoniam huc multum inspicitur, minimumque videtur,
Cur modus hic fuerit prae cunctis dignior, edam.
Expers livoris, bonitas divina favillis
Ipsa suis late micat, aeternique decŏris
Pandit opes. Quodcunque absque interventibus ullis
Sola creat, manet aeternum; nam nescit imago
Deleri, quam ipsa impressit. Quod manat ab illa
700Nullo interventu, omni libertate potitur;
Mutarique nequit rerum virtute novarum. [16]
Quod plus est illi compar, plus complacet illi;
Ardor enim sanctus, qui res illuminat omnes,
Quae mage sunt ipsi similes, mage fulget in illis.
Cuncta hominem haec decŏra exornant: si deficit unum,
Nobilitate cadit: scelus unum mancipat illum,
Atque Deo similem non amplius efficit esse,
Divina tum namque parum se luce colorat:
Nec species amissa redit, nisi poena replerit,
710Quod culpa evacuat, suadente cupidine prava.
Dotibus his, natura suo quum in semine vestra
Peccavit tota, ut Paradiso, exuta recessit;
Nec refici poterant, (si advertas mente sagaci);
Ni geminis tantum hisce modis: aut parceret unus
Clementer Deus; aut, sua quod dementia fecit,
Ipse homo flāgitium lueret. Nunc insere mentem
Altius, atque aeterni consilii inspice abyssum,
Quam potis es; dictisque meis prudenter inhaere.
Pro scelere admisso ratione satisdare nulla
720Mortalis poterat; nam se demittere ad imum
Impos erat tantum, quantum se erexerat alte.
Haec causa est verax, cur rite rependere noxam
Humanae non esset opis. Deus ergo suismet
Ipse viis, homini vitam reparare superstes
Solus erat: nempe aut una, aut ambabus. Utrisque
Ūti diva, sua quae signat imagine mundum,
His Bonitas voluit: magis acceptabile donum
Quippe est, quod magis ostendit donantis amorem.
Non fuit aut erit, ex nascentis origine mundi
730Ad mundi finem, ratio magis alta gerendi,
Sive Deum aut hominem spectes. Si indulserit ultro
Ipse Deus veniam, largus minus ille fuisset,
Quam quum se dedit, instaurare ut posset omissas
Mortalis vires: nec erat ratio ulla profecto
Altera, justitiae compar; nisi Numinis esset
Filius humanam dignatus sumere carnem.
Nunc, ut plena tibi penitus sit cuncta cupido,
Ad rem, quam dixi, redeo; ut tibi clara patescat,
Non secus atque mihi. Inquis: aquam, aëra, terram,
740Atque ignem, quaeque his constant, haud tempore multo
Durare, ac labi aspicio: haec etiam Deus ipse creavit;
Quare, si verum dixi, nescire ruinam
Haec quoque deberent. Regio, in qua, frater, es ipse,
Angelicaeque acies, sunt condicione creatae
Integra; at quae elementa refers, et condita ab illis,
Haec formam accipiunt porro ex virtute creata.
Materiam illorum Deus et quae informat eandem,
Virtutem in stellis obeuntibus hisce creavit.
Brutorum ac plantarum animae de lucibus istis
750Motumque vitamque trahunt, vi talibus apta:
Nostram animam vero spirat Deus ipsemet: illam
Sic et amore replet, quo semper tendit ad illum:
Hinc quoque conjicies, quod mortua membra resurgent,
Si reputas quo more fuit caro condita quondam,
Quum vitam primi acciperent utrique parentes.
(Paradisi VIII)
[recensere] 756Idaliam gens prisca, suo malesana periclo,
Tertio ab orbe Deam spirare putabat amores;
Atque ideo, non tantum ea, verum culta Dione
Est aris votisque parens, natusque Cupido,
760Didonis gremio quem decubuisse ferebant.
Illius huic stellae, de qua jam dicere sumpsi,
Quam Sol et veniens abiensque inspectat amanter,
Imposuit nomen. Qui sim delatus in illam,
Nescio: ab hoc sensi, quod pulchrior ore Beatrix
Visa mihi fuerit. Non sequius atque favillae
Igni interlucent, atque ut distinguitur una
Vox alia, quum subsilit altera, et altera perstat;
Sideris haud aliter per lucem currere Luces
Vidi ego tunc alias, sed plusque minusque citatim,
770Prout, reor, aeterno gauderet lumine quaeque.
Invisi aut visi, ex gelidis haud nubibus unquam
Erumpunt venti; quos non incedere segnes
Dixerit, ad nos has Luces qui viderit ire,
Linquentes gyrum, ex Seraphim sublimibus orsum. [17]
Post incedentes primos Hosanna sonabat,
Quale mihi semper fuit hinc audire cupido.
Accedens propius, tunc una ita farier infit:
Omnes nos praesto sumus, atque explere paratae
Quicquid aves: cum Principibus caelestibus idem}}rapidly, according, I believe, as each enjoyed the eternal light.
780Nos gyrus motuque pari atque cupidine eadem
Circumagit; quibus in mundo: Vos, orbita, dixti,
Quorum ex impulsu volvit se tertia Caeli. [18]
Nos ita diligimus, tibi nos et tanta gerendi
Cura tenet morem, ut paulum requiesse juvabit. —
Postquam oculos Divae affixi reverenter, et illa
Blanditer arrisit, Luci sum versus eidem
Quae mihi se exhibuit. Quo nomine diceris? inqui,
Primam edens vocem, magno commotus amore.
Oh qualem et quantam tunc illi augescere lucem,
790Propter laetitiam vidi, quae juncta priori
Laetitiae fuit, haec postquam sum talia fatus!
Effulgens sic luce nova, mihi reddidit orsa.
Non longum me terra habuit: si longius aevum
Duxissem, minus exortum foret inde malorum.
Quae me laetitia involvit, radiisque coruscis
Includit, velut ipse suo sub stamine bombyx,
Non sinit, ut tu me videas. Me ardenter amasti;
Ac merito: nam si vixissem, haud reddere grates
Abstiterim plusquam verbis. Me ripa sinistra, [19]
800Quae Rhodano abluitur, postquam sua flumina Sorgae
Miscuit illabens, dominum sibi habere manebat,
Nec non et pars Ausoniae, qua moenia Bari
Piscosi assurgunt, et Cajetae atque Crotonis,
Quaque Truentus aquas Viridisque evolvit in aequŏr.
Illius mihi fulgebat jam fronte corona
Telluris, quam Danubius rigat amne profundo,
Teutonidum rigidis postquam est digressus ab oris.
Quaeque Pachynum inter tellus altumque Pelorum
Aequoris ad fluctus, magis Euri flatibus actos,
810Sulphure caligat, non exspirante Typhoeo,
Nunc etiam nostro reges ex sanguine haberet,
Ex me quos dederint et Carolus atque Rodulphus,
Si regni feritas, atque infrenata potestas,
Quae semper populos turbat, non ire Panormum
In caedem egisset. Meus haec si mente sagaci
Praespiceret frater, Catalanam cautus avaram
Pauperiem abjiceret, populis ne dura noceret.
Illi opus est certe, aut aliis, impendĕre curas,
Ne ratis ulterius, jam pondere onusta, gravetur.
820Illius ingenio, quod parcum ex ubere fluxit,
Militia esset opus, quae nollet ponere in arca. [20]
Dixit; et his ego sum contra dein talibus orsus.
Me tua mirifice complent dulcedine dicta;
Qua magis afficior, quoniam te hanc cernere credo
Qualem ego percipio, illic, unde exordia sumit
Ac finem omne bonum; quodque hanc in Numine cernas,
Hōc quoque delector. Quum laetum feceris, idem
Me doceas; nam, verba serens, dubitare dedisti
Quomodo de dulci semen nascatur amarum.
830Si valeam, is rettulit, tibi verum ostendere, vertes
Huic, quod scire cupis, faciem, ut nunc tergora vertis.
Regnum, quod nunc tu ascendis, Deus ordine volvens
Aeque ac laetificans, virtutem ponit in istis
Corporibus magnis, ad quod vult providus ipse:
Nec modo naturas Mens perfecta ordinat omnes
Disjunctim, at cunctas simul, illarumque salutem;
Quicquid enim hic arcus vibrat, certum incutit istum
Praevisum in punctum, velut in signum acta sagitta.
Hoc nisi sic esset, Caelum producere perget,
840At male composita, et certam incursura ruinam;
Quod nequit effieri, nisi sint haec astra moventes
Infirmi; quique hos fecit, infirmus et ipse.
Jamque age, visne tibi magis haec clarescere faxim? —
Non equidem, dixi; video nam satque superque,
Quod sibi non unquam deest Natura tuendae. —
Mox inquit: pejusne foret, si civis in urbe
Nemo esset? Certe, rettuli; nec causa petenda est. —
Idne, ait, esse potest, homines nisi munere terris
Fungantur vario, ac varias vertantur ad artes?
850Non equidem, vester docuit si vera Magister. [21]
Huc ubi devenit: studiorum, dixit, oportet
Radicem esse igitur variam: nam nascitur unus
Xerxes, ille Solon, hic qui sibi condidit alas,
Alter Melchisedech. Volventibus edita ab astris,
Mortalem ceram signans Natura sigillo,
Fungitur arte sua, sed non discriminat aedes.
Hinc fit ut ingenio Jacob tam discrepet Esau,
Atque adeo est vili natus de patre Quirinus
Ut sibi opus fuerit genitorem asciscere Martem.
860Natorum semper similis natura parentum
Esset naturae, nisi mens divina vetaret
Consilio arcano, cui sunt mortalia curae.
Ecce tibi ante oculos, quae jam post terga latebant.
At, quantum es mihi curae ut noveris, instar abollae, [22]
Hoc addam. Quoties reperit Natura sinistram
Fortunam, male proficit, ut non consita terris
Semina quaeque suis. Si, quae fundamina ponit
Natura, instaret mundus, gens integra morum
Floreret, laetoque irent mortalia cursu.
870At Marti natos, vos arae addicitis; aptos
Instrepere eloquio, regali in sede locatis:
Vestraque sic recto devertitur orbita calle.
Notae
[recensere]- ↑ Nempe, Horizontem, Zodiacum, Aequatorem, et Colurum aequinoctialem.
- ↑ Illinc, id est in hemisphaerio Purgatorii; hinc, in hemisphaerio opposito, seu Jerusalem.
- ↑ Rota, seu Luna. Dantes, evectus ad sphaeram ignis, concentum audire incipit, quem Caeli circumeuntes edunt. Quem nunc audit, est concentus Caeli Lunae.
- ↑ Allegoria. Id est, vos, quibus est tenue ingenium, ac doctrinae impar, abscedite; vos autem, qui ab ineunte aetate sapientiam, quae cibus est Angelorum, nempe spiritualis, acquirere nixi estis, me sequimini.
- ↑ Uno excepto, nempe principio rari ac densi, quod solum tu admittis,
- ↑ Primum, nempe rarum esse in utraque parte. Tempore Dantis chartae ex facie una erant albae, et ex altera nigrae; ac proinde in una tantum scribebatur. (Vide etiam Notam 33 in Lib. X.)
- ↑ Injustam videri hominibus divinam justitiam, est illis causa fidei; scilicet credendi quod humanam intellegentiam superat; non haereticae audaciae, seu non credendi quod mortalibus non intellegitur.
- ↑ Mundus fit vividior, quo magis ex terra accedit Empyreo.
- ↑ Mercurii sidus luce sua terram colentibus Sol abscondit.
- ↑ Colli, in quo erant Faesulae, ex quarum reliquiis aedificata est deinde Florentia. Faesulae autem destructae sunt, quia conjurationi faverant Catilinae.
- ↑ Id est Aquila, insigne imperii, ducente Aenea, ut supra.
- ↑ Haec gloria maxima Aquilae sub Tiberio imperatore fuit Christi damnatio ac mors; quae re vera fuit maxima injustitia atque ignominia; sed, si spectatur tanquam effectus divinae Providentiae, ex malo bonum deducentis, est maxima ac praecipua Aquilae gloria humani generis redemptionem effecisse.
- ↑ Raimundus Berlingherius, Comes Galliae Narbonensis.
- ↑ Duplice, id est caritatis erga Deum ac proximum, quam ostenderat, Dantem edocens.
- ↑ Alludit verbis S. Joannis; «propter nimiam caritatem, qua dilexit nos«.
- ↑ Liberum nempe ac non subditum est novis stellarum influxibus, quibus cetera subjacere solent.
- ↑ Seraphim sunt ceteris beatis Spiritibus sublimiores, atque ideo ab eis initium sumunt cantus et choreae.
- ↑ Initium primi ex Dantis Carminibus, Italice Canzoni, Anglice songs.
- ↑ Hic est Carolus Martellus, rex Hungariae, primigena Caroli cognomine claudi, regis Apuliae, vir magna virtute praeditus, et amicus Dantis.
- ↑ Meo fratri, cujus indoles ex liberalibus parentibus in parcam et avaritiae deditam degeneravit, opus est habere ministros, non Catalaunos, quos habet, avaros, sed integros et liberales.
- ↑ Aristoteles.
- ↑ Abollae, Italice «sopravvesta«, Anglice «cloak, mantle«.
Liber X
[recensere](Paradisi IX)
[recensere] 1Me tuus ut dubiis, Clementia pulchra, resolvit [1]
Carolus, infandas fraudes tristemque rapinam [2]
Narravit, sua quas suboles passura fuisset;
At, sileas, ait, ac tacitum sine currere tempus.
Quare ego nil aliud dicam, nisi vestra dolores
Damna secuturos, meritasque ob crimina poenas. —
Jamque illud Lumen Soli se verterat almo,
Qui totum replet igne suo, et par cuique tuenti est.
Oh captas errore Animas! oh impia corda!
10Quae tam grande bonum abjicitis, deceptaque rerum
Vanarum specie, curas his tenditis omnes. —
Ecce autem subito ex illis Fulgoribus alter
Ad me se tulit; ac, majori luce renīdens,
Se cupidum affari ostendit. Velut ante, Beatrix,
In me defixos oculos quae blanda tenebat,
Annuit optanti. Mihi, Spiritus alme, volenti,
Dixi ego, responde; ac certum me redde, reflecti
In te, quae mihi sunt animo. Lux, cognita nondum
Quae mihi tum fuerat, medio de sideris, unde
20Ante dabat cantum, gaudentis more favere:
Italicae, incepit, pravae telluris in oris,
Urbem inter Venetam fontesque ex Alpe fluentum
Medoaci ac Plavis, non multum surgit ad auras
Exiguus collis; fax unde erupit, et ardens [3]
Affecit magnis subjectam cladibus oram.
Huic soror ipsa fui: sum nomine dicta Cunizza:
Hic moror, hoc etenim vicit me lumine sidus.
Non mea me sors affligit, nec me illa remordet,
Vulgus ut ignarum forsan mortale putaret.
30Quae mihi Lux proprior fulget, memorabile nomen
In terris liquit, multumque manebit in aevum,
Plus etiam quam quingentos Sol duxerit annos.
Aspice numne homini sit opus virtute mereri,
Ut post hanc vitam, subeat dehinc ille secundam.
Non hŏc incauta advertit maleprovida mente
Gens inter degens Tilaventi Athesisque fluenta;
Ac, licet aerumnis pressam, non paenitet illam.
At cito, (dant gentes quoniam jura omnia pessum)
Sanguis, ab Euganeis decurrens collibus, undas
40Mutabit fluvii, qui te, Vicentia, lambit. [4]
Qua Calianus aquas cum Silis flumine jungit
It talis capite erecto, regnoque superbit, [5]
Cui jam tenduntur retes. Pastoris iniqui
Tu quoque vipereas lugebis, Feltria, fraudes:
Tales, queis nunquam Maltam subiere nocentes. [6]
Vas nimis amplum esset, quod continuisse cruorem
Possit, quem de gente tua, Ferraria, fundet
Presbyter hic bonus, ut sese demonstret amicum
Pontifici; lassusque foret, qui hunc pendĕre vellet:
50Moribus haec porro respondent munera gentis.
Sunt specula in Caelo, atque thronos vos dicitis illa,
Unde palam nobis dat se Deus ipse videndum:
Crede igitur quod certa tibi sum proinde locuta.
Haec dixit; velutique aliis exercita curis,
Se rursum in gyrum misit conversa relictum.
Altera tum Lux, jam nota mihi, tam clara refulsit,
Gemma velut Solis radio percussa corusco.
Gaudia ŭti risu nos prodimus, astra colentes
Testantur sic luce nova: quos obtinet Orcus,
60Fronte notant tristi maerentis nubila cordis. —
Cuncta Deus videt, et tu cuncta tueris in illo,
Spiritus o felix, ego dixi; omnisque voluntas,
Quae sit nota Deo, tibi non incognita pāret:
Cur tua vox igitur, quae semper sidera mulcet
Par Seraphim cantu, quibus est sex tegmen ab alis,
Non mihi respondit? Tua si mihi vota paterent,
Ut tibi nostra patent, a te nollem ipse rogari. —
Maxima vallis aquae, excepto qui circuit orbem [7]
Oceano, ille inquit, tantum se Solis ad ortum,
70Progrediens inter contraria litora, tendit,
Circulus ut medius sistat, quo stabat Horizon.
Hanc vallem propter, veni sub luminis auras
Hiberum inter Macramque amnem, qui tramite parvo
Tyrrhenis Ligurum disterminat arva colonis.
Paene et ad occasum atque ortum sunt Solis eundem
Afris litoribus Saldae et mea patria tellus,
Quae vastata suo tepefecit sanguine portum.
Nomine sum Folcus [8]: Caelum me detinet istud,
Illius afflatus valde quod pectore sensi.
80Non adeo, dum aetas sivit, Phoenissa, Sichaeo
Atque Creusae infensa, arsit; non hospita Phylles
Demophoonta, nec Alcides adamavit Ïolem.
Nec tamen hinc oritur dolor, at jucunda voluptas;
Non equidem culpae, quam plene oblivia delent,
Sed, quae mirifico sic digerit ordine, mentis.
Hic ars inspicitur, quae tales indidit astro
Huic vires, ut, quem mortalibus afflat amorem,
Sursus ad auctorem redeat. Nunc pandere pergam,
Discere quod vis ulterius. Tu luce requiris
90Qui mihi proximior tanta sit Spiritus ardens,
Non secus ac pura radius Phoebeus in unda.
Scito hunc esse Rahab, summo quae gaudet honore
Ordine in hoc nostro. Ante omnes illata coruscum
Haec fuit in sidus (quo culmen desinit umbrae,
Quam tellus ex Sole jacit) quum victor ab antris
Morte triumphata Christus remeavit Avernis.
Linquere eam decuit, monumentum insigne triumphi,
Quem sibi promeruit, palmis defixus utrisque,
Caeli in parte aliqua; primo nam dextera bello
100Haec favit Josue, sanctae telluris in oris;
Cujus Pontificem cepere oblivia summum.
Urbs tua, quae illius planta est, qui vertere primus
Terga suo Auctori est ausus, cujusque dolenda [9]
Invidia est adeo, progignit et undique fundit
Tristem illum florem, recto qui e tramite abegit
Agnosque ac pecudes; lupus hōc nam factus ab ipso
Est Pastor. Mentem unis Decretalibus addunt, [10]
Ut plane ex illarum attrito margine constat:
Pontificum his Summus, reliquique a cardine dicti,
110Intendunt animos; Evangeliique relicto
Ac Patrum studio; paucamque in pectore curam
Gestant Nazareae sedis, qua nuntius alas
Gabriël, aetherio delapsus vertice, pandit.
At Vaticanus collis, et urbis cetera Romae
Pars sacra, ubi recubant Petri vexilla secuti,
Foedo ab adulterio quamprimum libera fiet.
(Paradisi X)
[recensere] 117In genitum spectans (illo, qui aeternus utrisque
Mānat, amore), oculis quaecunque aut mente videntur,
Omnia tam miro primus Vigor ordine fecit,
120Noscere ut hunc nemo nequeat, qui talia cernit.
Tolle igitur, lector, partem tua lumina in illam,
Qua motu inseritur concordi foedere motus;
Atque, hinc incipiens, artem meditare Magistri,
Qui tantum hanc amat, ut nunquam noctuque diuque
Inde oculos vertat. Vide ut hinc se circulus ille
Obliquus tendat, qui errantia sidera ducit
In varios mundi, qui talia postulat, usus.
Transversum ni his esset iter, Caeli irrita virtus
Multa foret, vis et terris quasi hebesceret omnis.
130Si plus sive minus recto deflecteret axe,
Terrisque ac Caelo valde defecerit ordo.
Haec libata tuo, lector, sub pectore volve,
Si laetus prius esse velis, quam viribus expers:
Instruxi tibi rite dapes, nunc ipse comesto.
Nam me inceptum opus ad se cunctas vertere curas
Sollicitum cogit. Naturae prima ministra,
Vim Caeli insinuans mundo, ac labentia certo
Tempora mensurans cursu, Phoebeïa lampas
Per gyros ibat, Phrixeo sidere juncta,
140Per quos quaque die sese maturius effert.
Jamque ego in illa aderam; sed non me ascendere sensi,
Ni veluti mens praesentit, quod jam occupat illam.
Oh quantum radiare nova tum luce Beatrix
Debuit illa magis, quae tam ad meliora repente
Me vehit, ut nullum per tempus tenditur actus!
Quod Sol in se ipso, quem sum introgressus, habebat,
Non aliquem propter, quo excelleret ille, colorem,
At propter lucem, non ars ususque referre
Ingeniumve potest, ut sese ostendat imago:
150Credere sed par est, exoptandumque tueri.
Si mens nostra nequit tantum se attollere in altum,
Nil mirum si oculi nequeunt transmittere Solem.
Talis erat gens quarta Patris, qui jugiter illam,
Ut genit ac spirat pandens, dulcedine complet.
Angelico Soli, tunc est mihi fata Beatrix,
Redde libens grates, cujus te gratia ad istum
Deduxit clemens, humanis sensibus aptum.
Nullum cor hominis tam se pernīciter unquam
Dedidit intenseque Deo, ceu vocibus illis
160Tunc ego commotus: tanto sum captus amore
Numinis, ut fuerit mihi tunc oblita Beatrix.
Non aegre illa tulit, sed risit. Quo excita risu
Mens mea, quae Deo inhaerebat, se ad plurima vertit;
Namque, magis cantu dulces, quam luce micantes,
Tum multas Luces, quasi centrum, more coronae,
Cingere nos vidi; ceu Lunam lucidus ambit
Circulus interdum, quem densior efficit aër.
Numinis in celsis domibus, quibus ipse revertor,
Multae sum gemmae, quas hinc abducere nulli
170Fas est: sunt adeo et pretio formaque valentes!
Ex his cantus erat: qui non ascenderit illuc,
Exspectet, quod certa ferat sibi nuntia mutus.
Postquam nos circum ter decurrere canentes,
Astra suos veluti circumvertuntur ad axes,
Constiterunt; visaeque mihi sunt quale puellae
Quae choreas sistunt, labiisque silentibus astant,
Accipiant ut jussa novi primordia cantus.
Tunc una ex illis medio de lumine fari
Sic coepit: Quoniam radius, quem Gratia fundit,
180Unde amor exoritur verus, qui crescit amando,
In te adeo effulget, scalam ut conscendere ducat,
Per quam nemo venit, nisi certus deinde reverti; [11]
Ex phiala quicunque sua tibi vina negaret,
Ut tua sit depulsa sitis, non liber is esset,
Tanquam flumen aquae, quod non descendat in aequŏr.
Floribus ex quibus haec constat, vis scire, corona,
Quae Divae intendit, te fulgida ad astra vehenti.
Ex agnis gregis ipse fui; quem tramite ducit
Guzmanus, quo pinguescit, qui haud devius errat.
190Qui propius mihi dexter adest, ex urbe Colonia
Est hic Albertus, socius meus atque magister. [12]
Ipse ab Aquino sum urbe Thomas. Si nomina scire
Vis aliorum etiam, visu mea dicta sequere,
Percurrens oculis sertum. Qui fulgurat ardens
Ore renidenti, ille est cui dat gratia nomen; [13]
Sacras qui leges adeo et civilia jura
Adjuvit, res ut fuerit gratissima Caelo.
Alter ibi est Petrus, viduae qui pauperis instar
Ecclesiae ipse suum thesaurum tradidit almae. [14]
200Pulchrior ante omnes, quae talem spirat amorem,
Lux quinta, ut mundus cupiat de hac discere quicquam, [15]
Est mens alta viri, cui tanta scientia rerum
Est data, si verum verum est, ut nemo secundus
Surrexit. Deinde illius prope conspice Lucem,
Altius angelicas, clausus qui corpore, dotes [16]
Atque ministeria inspexit. Lux parva subinde
Christiadum est is patronus, qui idola colentes [17]
Incessit calamo, unde sibi Augustinus adeptus
Est ad idem vires. Si Luces mente sagaci
210Percurris, mea verba sequens, jam scire cupido
Te tenet octavam. Hīc gaudet, fruiturque supernis
Deliciis, qui mundi et opes et dona dolosi
Detexit sapiens, si quisquam huic praebeat aures. [18]
Celdauri est corpus; sed spiritus inde revulsus
A nece et exilio pacem est sublatus ad istam.
Aspice jam Bedae atque Isidori fulgere Luces, [19]
Nec non Richardi, qui, plusquam semine natus
Mortali, res est scrutatus acumine mentis.
Hic (tuus unde mihi, jam sertum ex ordine mensus,
220Nunc oculus redit), est Sigieri spiritus acer, [20]
Cui nimis est, curis gravido, mors visa morari:
Ille etenim vico, dederunt cui stramina nomen,
Edocuit Logicen, et vera odiosa retexit.
Dixerat. Ut, quum mane novo, quae temporis horas
Machina mētītur, sponsam persolvere laudes [21]
Rite vocat Domino, quibus hunc sibi reddat amantem,
Altera pars aliam trahit, impellitque volutans,
Tinnitusque ciet, (dulci quo murmure motus
Spiritus acclinis sancto inflammatur amore);
230Sic ego tunc illam circum se ferre coronam
Aspexi, dulcemque adeo simul edere cantum,
Notus ut esse nequit, nisi quo est aeterna voluptas.
(Paradisi XI)
[recensere] 233Oh caecas hominum curas, quam manca profecto
Argumenta adigunt pennis vos radere terram!
Clamosum ille forum, atque Machaonis iste colabat
Artem, alterque ministerium tendebat ad arae,
Alter quaerebat regno vi aut fraude potiri,
Is furto instabat, rebus civilibus iste,
Foeda hunc luxuries, hunc otia lenta tenebant;
240His ego quum curis vacuus, caelestibus oris
Tanto exceptus eram, Diva comitante, decŏre.
Ut, gyro expleto, punctum dein quisquis ad orbis,
Unde profectus erat, remeavit, substitit illic,
Fixa suis haerent veluti funalia fulcris.
Ac luce ex media, de qua fuit ante locutus,
Surridens ac splendidior, sic orsus Aquinas.
Lucis ut aeternae radiis incendor, ibidem
Sic ego prospiciens, quod tu sub pectore condis
Intueor. Dubitas, atque uberiore doceri
250Sermone exoptas, ut tu deprendere possis
Quod jam pinguescit dixi, et quod nemo secundus.
Quare ego utrumque tibi clare nunc pandere sumam.
Providus aeterna qui temperat omnia mente,
Cujus nulla potest acies attingere fines,
Heroas geminos almae, quam vocibus altis
Ipse sibi Christus, quaesitam sanguine, junxit,
Allegit Sponsae; quorum moderamine fulta,
Tutius illa viam, quo tramite fertur ad ipsum,
Corriperet, fidumque magis servaret amorem.
260Alter erat totus Seraphim fervoribus ardens,
Par alter Cherubim sapientis lumine mentis.
Unum ex his dicam; nam, quando dicitur unus,
Laudibus alterius laudatur protinus alter:
Tantum cura viris fuit una eademque duobus!
Tupini inter aquas, manansque ex colle fluentum,
Quem pius hospitio quondam sibi legit Ubaldus,
Fertilis excelso dependet vertice terra,
Unde sibi a Solis porta aestivumque calorem
Sentit, et hibernum magis esse Perusia frigus;
270Flentque jugo tristi Validum atque Nuceria retro.
Hinc, ubi mons facilem magis acclinatur in oram,
Aetherias olim Sol est exortus in auras
Noster ut exsurgit nonnunquam Gangis ab unda:
Quapropter, si voce velit quis dicere vera,
Non locus Assisium, sed jure vocabitur Ortus.
Haud multum attigerat vitae, quum clara repente
Virtutis documenta dedit, solacia terris,
Quippe olli mulier, quam morte haud sequius horrent
Mortales, totis sic est adamata medullis,
280Ut patris indomitas ruerit fidenter in iras;
Atque, illoque palam sanctique Antistite templi,
Duxerit uxorem: inque dies ferventius arsit.
Illa diu, primi post funera dira mariti,
Donec is adveniens cupidas intenderet ulnas,
Mille fuit centumque super despecta per annos:
Nec juvit, vacuamque metu, placidamque quietis,
Inter Amyclatis nassas, sub nocte sopora,
Haud vocem pavisse Ducis, quem paverat orbis;
Nec tantas animo vires, fidumque tenere
290Consilium, ut Christi sit scandere sola cruentam
Ausa crucem, quum Mater humi defixa maneret.
Verum age, ne videar nimiis ambagibus uti,
Accipe: pauperies uxor, Franciscus amator.
Dulces illorum visus, vultusque sereni,
Mirus amor, geminumque fovens concordia pectus,
Implevere novis hominum praecordia curis.
Haud mora: projecto denudat tegmine plantas
Bernardus, tantaeque sequens vestigia pacis
Antevolat, minimeque putat velociter ire.
300Divitias veras, ignotaque gaudia vulgo!
Et volat Aegidius, volat et Silvester, et omnes
Se dedunt Sponso: Sponsae tam blanda cupido est!
Tum simul ingrediuntur iter, pater, uxor, et illis
Astipata cohors, humili circumdata reste.
Nec genus obscurum, nec quem susceperat asper
Detinuit cultus: petit altae moenia Romae;
Pontificemque suae, quem Signia jactat alumnum,
Propositum mentis regaliter edocet: ille
Annuit incepto, ac primo munime sanxit.
310Inde, ut magnanimi gressus sectata Magistri,
Quem fide siderea potius celebrare deceret,
Est inopum gens facta frequens, ac plurima crevit,
Rursus ĭdem sancta compulsus Honorius aura
Esse ratum dedit, ac serto fulgere secundo.
Post, ubi sanguineam sitiens acquirere palmam,
Turcarum saevo Christumque suosque tyranno
Astitit ipse docens; Fideique impervia nactus
Pectora, frugiferas Italûm remeavit ad oras,
Monte super rigido, Tibris caput inter et Arni,
320Ultima Nazarei rettulit signacula Regis,
Quae geminos annos transfixo in corpore gessit,
Donec qui tanto fuerat dignatus honore,
Sustulit aeterna meritum mercede potiri,
Quam sibi quaesierat, res sponte secutus egenas.
Fratribus ergo suis, heredibus utpote justis,
Quae sibi praecipue fuerat dilecta Virago,
Commendat, stabilique fide praecepit amare.
Illius inde sinu se Spiritus almus in auras
Aetherias, sua regna, redux ad sidera tendens,
330Extulit, haud alio dignatus membra feretro.
Hinc agesis jam scire potes, quis oportuit alter
Exstiterit porro, cui dira per aequŏra tutam
Is datus est socius Christi deducere cumbam.
Hĭc nostrae dux gentis erat: qui rite proinde
Hunc sequitur, non ferre malam jam percipe mercem.
At nova grex hujus studiose alimenta requirit,
Ac varios ideo per saltus tesquaque oberrat;
Quōque abeunt longe, magis hinc ad ovile revertunt
Lactis oves vacuae. Sunt quae damnumque verentur,
340Pastorique haerent: numero sunt attamen istae
Tam parvo, ut paucus satis est ad tegmina pannus.
Si clare mea dicta sonant, si intenderis aures,
Si menti haec revocas, tua partim expleta cupido est;
Namque vides plantam, a qua semet segmina scindunt,
Et sibi quid vult pinguescit, qui haud devius errat.
(Paradisi XII)
[recensere] 346Has voces Lux illa dedit, rursusque corona
Incepit gyrum; necdum confecerat illum,
Altera quum circlo magis hanc circumdedit amplo;
Ac motum edebat festivaque carmina concors;
350Carmina Sirenum tantum superantia cantos,
Castaliique chori, primus quam luce reflexum
Exsuperat radius. Duplex ut nubis aquosae
Volvitur in gremio, aeque distans, concolor arcus,
Quum jubet ancillae se ferre per aëra Juno,
Extimus interno exoriens, (ceu Nympha loquenti
Respondet, nimii quae vi defecit amoris,
Solis ut igne vapor), qui dant praesagia genti
Ob pactum Noe, periturum haud imbribus orbem;
Haud aliter geminae nos circumiere coronae
360Concordes. Postquam choreas agitare, simulque
Et cantu, inque vicem sibi jactis edere flammis
Gaudia desierunt, mente una ac tempore in uno,
Non secus atque oculi, ad libitum mentemque moventis,
Tempore clauduntur simul et reserantur eodem;
Unius ex medio Lucum fulgore novarum
Tunc vox insonuit; quare me protinus illuc
Verti, ut hyperboreum magnetica cuspis ad astrum.
Ille Amor, incepit, quo pulchra venustaque reddor,
Dicere me Ducis alterius decŏra incluta cogit,
370Per quem Dux meus eloquio celebratur honoro.
Non decet abjungi: veluti stipendia Christi
Emeruere pares, par laus debetur utrisque.
Christi electa cohors, cui sanguine reddidit arma
Ipse suo, segnis se post vexilla ferebat,
Et numero exigua atque anceps, quum saecula regnans
Omnia, Rex mundi, haud meritae, sed sponte suapte,
Addidit heroas geminos, ut dicitur ante;
Quorum dictisque ac gestis commota, referret
Devia gens gressum, Fideique ad signa rediret.
380Parte illa, unde oritur placidi levis aura Favonii,
Reddat ut arboribus frondes, quibus undique sese
Induit Europa, haud multum procul aequŏre, post quod
Interdum, per iter longum, Sol se omnibus abdit,
Fortunata sedet Calagurris, subdita Regis
Imperio, cujus praefert insigne leonem
Substantem atque incumbentem [22]. Hic est natus amator
Christiadae Fidei, athleta invictissimus ille,
Hostibus infestus graviter, sociisque benignus.
Mens fuit illius virtuti praedita tantae,
390Ut matrem, concepta sinu, dedit esse prophetam.
Postquam illum atque Fidem fuit inter deinde peractum
Connubium, lūstralem ad fontem, ubi uterque salute [23]
Mutua dotarunt sese, quae praebuit illic
Pro puero assensum, mulier per somnia mirum
Aspexit fructum, quem et is heredesque dedissent.
Ut, re qualis erat, foret īdem nomine, ductum
A Domino, qui hunc possedit, hinc Spiritus afflans
Nomen ferre dedit. Vere fuit ille colonus
Exercere suum Christus cui tradidit hortum;
400Nuntius, et verax est Christi visus amicus.
Primus enim, quem pandit, amor fuit ire secutum
Consilium Christi primum [24]. Sub nocte silentem
Insomnemque sŏlo saepe illum sedula nutrix
Invenit, quasi diceret: haec ad munia veni.
O genitor vere Felix, vereque Johanna
Mater, si vere hac perhibetur gratia voce.
Deinde brevi, non ad quaestum, cui tendit ubique,
Qui scripta evolvit Thaddaei, et ab Ostia habentis [25]
Nomen; at, impulsus mannae veracis amore,
410Ingens est factus doctor: tum vineam adire
Incepit, quae extemplo aret, si est cultor iniquus:
Ac Sedi, quae pauperibus fuit ante benigna
Plusquam nunc justis (non Sedis crimine, verum
Sessoris pravi) petiit, non reddere partem
Pro toto ut posset, non primi obeuntis haberet
Sacricolae ut fundos, nec quae debentur egenis
Praefixas decimas: contendere posse rogavit
Errantem adversus mundum pro semine, cujus
Viginti quattuor circumdaris undique plantis.
420Mox, fidens animi, ac doctrinae viribus auctus,
Munere apostolico, vena velut ubere torrens,
Irruit, haereticas stirpes filicemque revellens,
Acrius et pugnans, quo major sisteret objex.
Diversi ex illo, Christi queis spargitur hortus,
Exierunt rivi, ac laetas dant surgere plantas.
Haec si propterea talis fuit orbita bigae,
Qua se defendit vicitque Ecclesia Christi
Civilem pugnam [26], hinc qualis fuit altera disces
Quam modo, quum nondum hic essem, celebravit Aquinas.
430At, quem signarat prior orbita, deinde relictus
Est trames: quo crusta fuit, nunc mucor inhaeret. [27]
Illius suboles, sua quae vestigia rectis
Ingressa est pedibus, mores sic perdita vertit
Ut pedis anterior sit pars revoluta retrorsum:
At malus hinc cultus confestim ex messe patebit,
Quum lolium adductum non esse dolebit in arcam.
Dico equidem: nostri si forte voluminis ullus
Evolvat folia, inveniet quo legerit: ipse
Sum qualis soleo: [28] sed non ex Monte creatum
440Ferrato, nec Aquasparte deprenderis esse:
Tales hinc veniunt, quorum alter laxat, et alter
Ordinis angustat leges. Me Balnea-regis
(Sum Bonaventura) ediderunt; qui vectus ad alta
Munia, praeposui terrenis caelica curis.
Hic a lumine nomen habens, [29] atque Augustinus,
Cannabe qui vincti, ac nudati tegmine plantas,
Primi haesere Deo: sunt hic doctissimus Hugo
Atque Comestor Petrus, praeclarusque libellis
Bissenis Petrus Hispanus, Nathamque propheta,
450Et Chrysostomus, Anselmusque, ac ille latinae
Donatus linguae dignatus scribere leges:
Hic Hraban, fulgensque mihi splendore propinquo
Est Calaber Joachim, cui mens praesaga futuri.
Has ego sum meritas heroi reddere tanto
Commotus laudes, sociique perinde fuerunt,
Officio ex flammante Thomae ac sermone benigno.
(Paradisi XIII)
[recensere] 457Finge animo, quisquis penitus cognoscere flagras
Dudum visa mihi (et firmo sub pectore serva
Quae referam, nullo ceu mobilis impete cautes);
460Finge animo ter quinque, ajo, flammantia signa,
Quae varias Caeli partes fulgoribus ornent,
Ac superent quicquid spissae caliginis obstat;
Adjicias septem, formantes plaustra, triones,
Nescia caeruleis se mergere marmoris undis;
His adde os cornu illius, quod cuspide ab axis [30]
Incipit, ad quem se volvit prior orbita plaustri.
In geminam sollers haec sidera necte coronam,
Qualem olim fecit Minois filia regis,
Quum se funereo comprendi frigore sensit.
470Altera in alterius radiis inclusa vicissim
Fulgeat, ac celeris circum sese utraque verset,
Ut tamen internae respondeat extima semper.
Haec si perficias animo, duplicisque catervae
Effigiem paulum agnosces duplicisque choreae,
Quae nos circum ibat: nostro nam discrepat usu,
Quantum cursus iners labentis in aequŏra Clanis
Discrepat a rapida summi vertigine Caeli.
Ediderunt cantum: non est celebratus Apollo,
Nec qui pampinea redimitur fronde Lyaeus,
480At divina, tribus personis unica, utramque
Divinam humanamque simul Substantia jungens.
Ut cantum ac gyrum explerunt, ea Lumina nobis
Astiterunt, gavisa ex cura invadere curam.
Tunc iterum, socios inter, sic orsus Aquinas:
Postquam trita seges, vectumque est semen in aedem,
Dulcis amor terere hinc aliam me protinus urget.
Illi hominum patri, cujus de pectore ducta
Prima fuit mulier, mundum quae perdidit omnem,
Praetereaque illi, qui pectus cuspide fossus
490Satque superque omnes reparavit funere culpas,
Quod natura humana potest sibi lumen habere,
Tu reris tribuisse Deum, qui fecit utrumque;
Atque hinc miraris me jam dixisse, secundum
Non habuisse virum, quinto qui includitur astro.
Nunc verbis adverte meis, clareque videbis
Quod tua non secus ac mea se sententia vero
Insertant, veluti centro se linea duplex.
Quaeque mori possunt, et quae sunt nescia leti
Splendor sunt Ideae illius, quam noster amando
500Rex gignit: lux namque suo de lumine manans,
Semper et illi juncta, et, in his qui est ternus, Amori,
In res ter trinas(Novem Caelos novemque chori angelorum), veluti specularia, lucem
Congregat, ex bonitate sua; nec diditur unquam,
Una eademque manens: mox sensim ex ordine certo
Perque gradus adeo descendit, ut obvia leto
Progeneret, cursumque brevem vīctura dierum.
Haec sunt, quae vel semine, vel sine semine, Caelum
Circumiens creat. Horum cera et causa creatrix
Non est certe eadem; plus proinde minusque nitorem
510Ostendunt ideae: quare specie arbor in ipsa
Plusve minusve părit, varioque in tempore, fructus,
Et vos ingenio varii ac virtutibus estis.
Si pariter cera et Caeli vis integra semper
Esset, pārēret semper lux tota sigilli:
Verum Natura extenuat, ceu callidus arte
At dextrā trepidans opifex. Si captus amore,
Ipse Deus vero ceram disponit, ibique
Ipse ideae infundit lumen, tunc praedita cunctis
Structura est numeris, perfectaque prorsus habetur.
520Primus ita est genitor, factusque in Virgine fetus:
Quare ego naturam humanam nunquam ante fuisse,
Nec fore, convenio, fuit olim qualis utrique.
Si finem hic fandi faciam, tu: quomodo, dices,
Huic par nemo fuit? Ne te, quod noscere nescis
Ulterius lateat, reputa quisnam esset, et illum,
Quum pete responsum est, quae causa rogare coëgit.
Non ita sum fatus, ne tu deprendere posses
Quod rex ille fuit, quod ei sapientia quaesta est,
Ut populum recte frenaret legibus aequis;
530Non numerum illorum ut sciret, queis cura supernos
Est versare globos; nec qualis clausula surgat
Praepositis dictis, quorum unum haud esse necessum,
Unumque esse, ait: haud petiit primordia motus
Discere vel causas; nec si formare trigonem
Hemicyclus possit, desit cui cuspide recta
Angulus. Imperii moliri tutā rogavit
Frena manu, et justas Astraeae attollere lances.
Haec reputans, disces quod summa scientia cunctis
Prae reliquis, est dicta mihi prudentia regis:
540Et si quod dixi surrexit, lumina vertas,
Me tantum cernes de regibus esse locutum;
Quos multos, paucosque bonos est cernere terris.
Sermonem sic dide meum; nec differet illi,
Quae tibi de Adamo et Christo est sententia menti.
Hoc semper tibi sit, pedibus quasi plumbea moles,
Ut lente incedas, non sequius atque viator
Fessus, sive neges quae tu non rite tueris
Sive haec affirmes: quippe is malesanus et amens
Est valde, qui, nulla tuens discrimina rerum,
550Asserit atque negat. Communis opinio saepe
Errat; amorque sui tendit dein vincula menti.
Quisquis avet verum piscari, nescius artis,
Plusquam nequicquam solvit de litore cumbam,
Non etenim, qualis discedit, deinde revertit.
Sunt multa exempla in terris: sic tramite torto
Parmenides ac Bryso iit, Samiusque Melissus,
Atque alii, ignari sua quo vestigia ferrent:
Sic exinde Sabellius atque nefandus Arius,
Stultique illi omnes, qui sacris vulnera chartis
560Intulerunt, veros obnixi vertēre sensus.
Ne nimium temere quis judicet, illius instar
Qui segetem, nondum maturam, existimat arvis.
Quippe ego per brumam sentes horrescere vidi,
Ac molles mox ferre rosas, vidique carinam
Per mare felicem zephyris ad vela secundis
Ire viam, ac portus mox ipsa sub ostia mergi.
Neve putet Bertha ac Titius, si admittere furtum
Quem videat, sacrisque alium dare munera templis
Cernere de hisce Deus quidnam decrerit utrisque;
570Alter quippe potest labi, consurgere et alter.
(Paradisi XIV)
[recensere] 571Ex ora ad centrum, aut ex centro fertur ad oram
Mobilis unda, sinu vasis comprensa rotundi,
Utpote sive extra fuerit percussa, vel intus.
Haec mihi tunc animum subiit conformis imago,
Quum fari desiitque Thomas, coepitque Beatrix. [31]
Huic opus est, inquit, quamvis non ore loquatur
Necdum mente putet, aliud cognoscere verum.
Dicite: quae vos nunc vestit, lux alma per aevum
Jugis erit? Si jugis erit, quum corpora rursus
580Sumpseritis, non vos laedet, visumque gravabit?
Quales, qui choreas ducunt, si gaudia pectus
Interdum majora invadunt, altius illi
Attollunt vocem, atque hilarant festiviter actus;
Sic motu et canto, gemino sese orbe ferentes,
Laetitiam his dictis magis ostendere catervae.
Si genus humanum superae dulcedinis imbrem
Nosceret irriguum, non longo incessere questu
Ad tanta auderet ducentem gaudia mortem.
Ille unus, binus, trinus, qui, nescius ortus,
590Aeternum regnat trinusque et binus et unus,
Omnia comprendens, non comprensibilis ulli,
Ter cantu celebratus erat, modulamine tali,
Quod meritum juste quodcunque rependĕre posset.
Fulgidiore mihi ex orbis tum Luce minoris
Vox audita humilis (quali jam forte locutus
Angelus est Mariae) confestim talia dixit:
Quantum caelestis durabit gloria, tantum
Hōc se noster amor praecinget lucis amictu.
Ardorem sequitur splendor, sequiturque perinde
600Visum ardor, visusque est tantus, Gratia quantum
Dat super humanas vires. Caro reddita quondam
Quum sit spiritibus, reparato corpore nobis
Tunc erit integritas, et major gloria: quippe
Auctum lumen erit, donat quod sponte benignus
Omnipotens, quod eum facit inspectare potentes:
Augendus proinde est visus, augendus et ardor
Qui calet ex illo; quemque ardor parturit, ipse
Splendor item augendus. Sed enim, carbonis ad instar.
Qui flammas ciet, ac flammis apparet in eisdem,
610Nescitque hisce tegi; sic talis corpore fulgor
Vincetur, quod putre sinu nunc terra recondit:
Nec nobis lux officiet; nam sensibus illa
Vis erit, ut valeat cuncta oblectamina ferre.
Haec ait; atque chorus sic amen dixit uterque
Protinus, ut cupidi sint visi assumere corpus.
Nec fors se propter tantum, at carosque parentes,
Quique sibi jam junxit amor, quum terra teneret,
Ac nondum ardentes lucerent aethere flammae.
Ecce autem, par luce nĭtens, super astitit alter
620Claror utrumque chorum, velut aër Solis in ortu.
Utque nova appārent per Caelum vespere signa
Incerta et dubia; haud aliter mihi cernere visum
Est illic alias Animas, et ducere gyrum
Exterius, claudentem alios intrinsecus orbes.
Flaminis o divi lux verax! quomodo fulsit
Tanta meis oculis subito, ut perferre nequirent!
At mihi tam pulchram, tam se obtulit alma Beatrix
Ore renidentem, ut visa inter cetera cogar
Linquere, quae memori haud potui illinc mente referre.
630Reddita vis hinc est oculis, illosque levavi;
Atque aliud Caelum me Ductricemque tenere
Protinus aspexi: me more rubentior orbis
Altius evectum docuit. Pro munere tanto,
Toto animo, atque illā, quae est omnibus una, loquelā
Rite Deo feci; ac nondum de pectore fervor
Sacri aberat, faustum sensi acceptumque fuisse;
Namque duas inter rutilas effulgere zonas
Splendores vidi, rubra tam luce coruscos
Ut: Deus omnipotens, dixi, qui hos taliter ornas!
640Inter utrumque polum veluti via lactea candet,
Consita sideribus, quae dat dubitare peritos,
Consita spiritibus, duplex sic zona, profundo
In Martis gremio, edebat venerabile signum,
Quod solet in circlo ex junctis quadrantibus edi.
Deficit ingenium memori nunc debile menti:
Nam cruce in hac Christus radiabat; et ipse referre
Exemplum nequeo, cujus rem pandat imago.
At quisquis capiatque crucem Christumque sequatur,
Donabit veniam, si cogor omittere quicquam,
650Lumine in hoc tanto aspiciens effulgere Christum.
Ibant ex cornu in cornu, sursumque deorsumque
Illustres Animae, scintillas usque cientes,
Et quum praetereunt et quum junguntur amice.
Sic brevibus, longis, curvis, rectisque figuris
Raptimque ac lente volitant corpuscula saepe
Per lucis radium, tranantis in aedibus umbram,
Quas sibi gens hominum sollerti construit arte.
Ac veluti lyra sive chelys, quae tensa perite
Multarum fidium grato modulamine mulcet
660Ignaros etiam numerorum artisque canorae;
Sic melos ex illa prodibat imagine quoddam,
Quod me surpuerit mihi, quamvis verba laterent.
Esse quidem sensi magnae praeconia laudis;
Quippe age surge et vince mihi veniebat ad aures,
Tanquam illi, qui cantum audit, nec carmina novit;
Meque is concentus tanto capiebat amore,
Ut me etiamtum nil adeo devinxerit arcte.
Forte nimis mea verba audent, quum lumina Divae
Posthabeant, quorum visu mens tota quiescit:
670At quisquis reputat, formae haec cujusque sigilla, [32]
Quo magis ascendunt, majorem acquirere formam,
Ac mea tum Divae non lumina versa fuisse,
Culpae, quam fateor me purgaturus, amicam
Donabit veniam, cernens me dicere verum:
Non hic dicta mihi nimirum est dia voluptas,
Quae magis ac magis augetur, quo celsius itur.
(Paradisi XV)
[recensere] 677Quae spiranti recte ab amore benigna voluntas
Semper (ut ex malā iniquă cupidine) manat,
Has tacuisse dedit, Caeli quas dextera chordas
680Temperat omnipotens; citharaeque silentia fecit.
Quomodo caelestes Animae succurrere justis
Abstineant votis, si tunc, ut vota libenter
Ferre sibi possem, siluerunt uniter omnes?
Jure ille ac merito poenis torquetur in aevum,
Qui, res ut fluxas amet, hunc abjecit amorem.
Quale per aetherios tractus sub nocte serena
Interdum subito transcurrit lucidus ignis,
Impellens, conversa alio, sibi lumina verti
Spectantis; sidusque locum mutare videtur,
690Ni quod, qua exoritur, nil defit, et ille per auras
Solvitur extemplo; sic dextra ex parte revulsus
Spiritus est Crucis, atque hujus descendit ad imum:
Taenia nec gemmam liquit; sed clara cucurrit
Per zonam, velut ignis post alabastra refulgens.
Non secus Anchisae pia se tum praebuit Umbra,
(Siqua fides Musae, qua non est altera major),
Quum sibi in Elysiis est natus visus adesse.
O sate gente mea, (oh omnipotentis abundans
Gratia!) cui bis, ut tibi, aperta est janua Caeli!
700Sic ea Lux dixit. Versus sum protinus illi;
Mox Divam in comitem defixi lumina; et illinc
Atque hinc obstupui: talis nam ardebat ocellis
Risus, ut ipse meis fundum contingere gratiae,
Ac paradisi deliciis gaudere putavi.
Auditu ac visu hinc dulcis, verba addidit ille,
Non comperta mihi: usque adeo est arcana locutus!
Non sponte obscura est fatus, sed oportuit esse
Obscurus sermo; quoniam sententia mentem
Mortalem anteibat. Postquam deferbuit ardor,
710Ac coepit sermo ad nostrum descendere captum,
Sint tibi, o Une Triplex, audivi dicere, grates,
Qui tantum dignare meo de sanguine cretum;
Addidit inde sequens: Longam gratamque, legenti
Librum illum, cui nunquam atrum mutatur et album, [33]
Jam mihi collectam, tu me saturare dedisti,
Nate, famem, hōc medio, quo te nunc alloquor, igne,
Hujus ope, ad tantum quae ascensum praebuit alas.
Tu reris percepta mihi tua vota superni
Principis aspectu, veluti quicunque trahatur
720Ordine prolixo, numerus subolescit ab uno;
Ac mihi propterea desistis quaerere qui sim,
Et cur hos inter videar jucundior omnes.
Haud vero abludis: majores atque minores
In speculo hic cernunt Animae, quo cuncta, priusquam
Mens ea concipiat, penitus detecta videntur.
Verum, ut divus Amor, cui jugiter haereo, qui me
Dulci ardore replet, melius sese expleat, ede
Securam ac laetam vocem: quae pectore gestas,
Omnia pande alacer; sunt jam responsa parata.
730Tunc ego me ad Divam verti: audiit illa, priusquam
Ediderim vocem; talique arrisit amico
Intuitu, ut major mihi fandi est facta cupido;
Atque ita dehinc coepi: Vobis, est maxima postquam
Visa Aequabilitas, lux mentis, cordis et ardor,
Sunt omnino pares; nam, sic est aequus uterque
Soli, qui vos igne fovet, ac lumine lustrat,
Ut nulla hŏc penitus clarari ab imagine possit.
At lumen mentis mortali, cordis et ardor,
Propter, quae non est vobis incognita, causam,
740Imparibus surgunt alis; ac deficit illa
Proinde mihi paritas, mortali stirpe creato;
Atque ideo, qua me excepsti, nisi pectore, grates
Reddere laetitiae nequeo. At, te deprecor, alma
Lux hujus gemmae, proprium da noscere nomen. —
Arboris o frons cara meae, tunc rettulit ille,
Quam mihi tam dulcis fuit exspectare voluptas,
Sum tua radix: ille, tuae qui nomina genti
Addidit, ac montem peragrat centum amplius annos
Circuitu in primo, meus ille est natus, et idem
750Est proavus tuus. Huic longum breviare laborem
Est opus incumbas, meritisque rependĕre noxas.
Circuitu in vetere (ex quo nunc quoque discitur illi
Tertiaque ac nona) integra morum et sobria cultu,
Securos in pace dies Florentia agebat.
Non ibi tunc aderant armillaeque, atque coronae;
Calceolis non ibat acu tum femina pictis,
Ac membris spectanda minus, quam divite cinctu;
Exoriens nondum terrebat filia patrem;
Fines quippe suos et dos et tempus habebant: [34]
760Non domibus deerant gentes: non, probra pudoris
Turpia ut inveheret, rex Sardanapalus ab oris
Venerat Assyriis; ac nondum nomine collis [35]
Ex volucrum dictus, Marii de nomine dictum
Vincebat montem; qui, tanquam vincĭtur alto
Ascensu, vincetur item subeunte ruina.
Bellincionum Bertum ego vidi incedere pelle
Atque osse incinctum, speculumque relinquere nuptam
Illius, haud fuco inspersam. Quos Nerlia cives
Clarabat gens, et pariter quos Vecchia, vidi
770Pellibus indutos nudis, dum pensa trahebant
Illorum nuptae, ac versabant pollice fusos.
O ter felices! patria decumbere terra
Post mortem certae; nec, Gallica signa petenti
Ulla erat, assimilis viduae, deserta marito.
Altera lactenti insomnis, cunabula juxta,
Praebebat puero blandis solacia verbis,
Quae prius oblectare solent matresque patresque:
Altera, pensa cŏlo ducens, astantibus acta
De Faesulis Romaque suis narrabat et Ilio.
780Par monstro tunc aut Lapus aut Cianghella fuisset,
Ut nunc aut Curius foret aut Cornelia monstrum.
Tali in laetitia morum, dulcique quiete,
Hos inter cives, et in hac adeo urbe beata,
Me dedit in lucem Maria, alte hanc matre vocante;
Zacharidaeque sacro ablutus baptismate templo
Christiadum Fidei ascitus, et nomine dictus
Cacciaguida fui. Fraterno sanguine junctus
Unus et alter erat, Morontus Elisaeusque.
Uxorem mihi ab Eridano Ferraria misit;
790Atque ea tum vestrae fecit nova nomina genti.
Induperatoris dehinc sum vexilla secutus
Conradi, qui claro equitis me ornavit honore.
Tam bene me gessi, ac placui! Comitatus iniquam
Hunc sum inde in gentem, quae, vobis debita, regna
Occupat injuste, Pastoris crimine; ibique
Gens ea me turpis mundi fallacis ab oris
Eripuit, cujus multi turpantur amore,
Atque ita, martyrium passus, sum hac pace potitus.
(Paradisi XVI)
[recensere] 799Non ego mirer, nobilitas o parvula nostri
800Sanguinis, in terris si corda tumescere faxis,
Quo boni amor languet, quum te, quo est recta cupido,
Scilicet in Caelo, intumui. Tu vestis es instar,
Quae, nisi quid saepe adjicitur, cito deficit; omnes
Quippe dies illam decerpit forcipe tempus. —
O vos (majoris numeri, quem Roma recepit,
Ac deinde abjecit, fari pronomine coepi;
Quaeque parum abstabat, risit divina Beatrix;
Ac visa est, quae tussit ad oscula prima Ginevrae.)
Vos genitor, dixi, meus estis, et incluta origo;
810A vobis mihi plena venit fiducia fandi;
Me sic erigitis, ut me sim major ipso;
Totque meum rivis perfundunt gaudia pectus,
Ut laeter tanto nequaquam flumine rumpi.
Ergo age, prima meae radix carissima gentis,
Dicite majores vestros, et qualis, in auras
Quum vos existis vitae, decurreret annus:
Dicite item sancti quantum esset ovile Joannis,
Quique tenere forent magis alta sedilia digni. —
Ut fervet, viresque capit, spirantibus auris,
820Ignitus torris, blandis sic vocibus arsit
Clarior ille meis; et, quo majore refulsit
Luce, magis dulci rettulit dehinc orsa loquela,
(Non autem qualis nostro nunc personat ore);
Atque ait: Ex illo, Caeli quo nuntius Ales
Dixit ave, ad partum, quo me sub luminis auras
Effudit, nunc regna tenens caelestia, mater,
Centum quinque vices, tres, quinquagintaque, sidus
Hoc rediit, Nemeaei refovendum calce leonis.
Ipse meique patres ad vitam venimus illa
830In regione, prius quae se currentibus offert
Ultima, certamen cursūs quum rettulit annus.
Qui fuerint patres, atque huc sese unde tulerunt,
Ignorare magis, puto, quam memorare decōrum est.
Arma quibus validae vires gestare sinebant
Zachariden Martemque inter, pars quinta fuerunt
Nunc ibi viventum; sed gens, nunc semine mixta
Certaldi et Campi et Fighine, erat omnis ad imum
Pura fabrum. Has gentes, quas dico, quam habere fuisset
Finitimas melius, sic ut Galluzzius urbis
840Et Tresplanus terminus esset, quam intus habere
Ruricolaeque pati foetorem ex Agulione,
Atque viri ex Signa, fraudes jam nectere noti.
Si gens, quae plus degenerat, non dira noverca
Caesaris exstiterit, sed matris more benigna, [36]
Quidam, qui nunc est civis, mereatur, et ambit,
Iret, quo ibat avus, Semipontem quaerere vīctum;
Montemurlus adhuc Comitum sub jure maneret
Contentus; Cerchique forent, ubi pastor Aconem
Convocat aëre cavo populum; et fortassis amarent
850Nunc quoque Valdigravi tuta otia Bondelmontes.
Commixtura hominum semper pessumdedit urbes,
Corporibus ceu multa nocet mixtura ciborum:
Caecus humi taurus caeco ruit ocius agno;
Ac plus saepe unus, quam quinus, dissecat ensis. [37]
Si videas ut Lunae urbs, atque urbs Salvia pessum
Ante ierint, et nunc pariter Senogallia, et altum
Clusium eant, non humanas mirabere gentes
Dilabi, quum urbes etiam labentur et ipsae.
Non secus ac vos, res vestras Mors impetit omnes:
860At latet in quadam: longo nam tempore vivit,
Ac vobis est vita brevis. Ceu marmoris aestu
Circumiens nunc Luna tegit, nunc litora nudat,
Sic vario Fortunae agitur Florentia pulsu.
Non erit hinc mirum, hujus quod de civibus urbis
Praeclaris referam, jam taetra oblivia passis.
Ipse Catellinos vidi, Ugosque, atque Philippos,
Ormannos simul, et Grecos, atque Albericos,
Jam declinantes, claro olim sanguine cives.
Et vidi genere antiquos opibusque potentes
870Ex Sannella atque Arca. Soldaneria visa
Est simul, Ardinghique mihi, Bosticaque pubes.
Portam urbis supra (quae nunc est pondere tanto
Nequitiae gravis, ut navis cito pressa fatiscat)
Ravignana fuit domus; ex quo sanguine Guidus
Dehinc venit Comes, et quot Bellincionus honorat.
Norant frena manu Pressenses flectere; et ensis
Auratus, Galigaja, tibi fulgebat in aede.
Jam grandescebat Vaji prōcēra columna,
Sacchetti, Jochi, Fifantes, atque Barucci,
880Gallique, et modius quibus inficit ora rubore. [38]
Jam stirps magna erat, ex qua gens Calfuccia: fasces
Patricias Arrigucci Sitiique tenebant.
Qualis honos genti, quam multa superbia fecit
Indecŏrem! quantumque dabant, Florentia, cunctis
Te ex auro fulgente pĭlae clarescere factis! [39]
Tali se illorum patres tunc more gerebant,
Qui, quoties vacua est sedes Antistite, pingui
Implentur, sacrisque agitant convivia tectis.
Improba gens, quae, vana tumens, irascitur illis
890Qui fugiunt; his, qui loculos aut cornua monstrant,
Mitior est agno, jam tunc ab origine parva
Surgebat; quare Donatus abhorruit illi
Cognatus fieri. Jam Caponsaccus in urbem
Venerat ex Faesulis; jamque Infangatus, et unā
Judas civis erat. Quod vix est credere, dicam,
Et tamen est verum: parvam intrabatur in urbem
Per portam, Perae dictam de nomine gentis.
Quot Ducis eximii, cujus memorantur honores
Rite Thomae in festo, pulchris se insignibus ornant,
900Hinc his nobilitas et militia evenit, etsi
Nunc sese populo associet, qui haec cinxerit auro.
Jamque et Gualterotti Importunique vigebant.
Et nunc vicus adhuc gauderet pace, propinquis
Si fuerit caruisse novis. Domus, unde coorta
Ob justam est iram clades, quae depulit omnem
Moenibus ex vestris pacem, ac vos perdidit ipsos,
Multo in honore erat, atque omnes sibi sanguine juncti.
Quam male, Bondelmontiade, connubia gentis
Fugisti istius, monitis muliebribus actus!
910Multi vitam agerent laeti, quos occupat angor,
Si Deus omnipotens Haemae te merserit undis,
Quum primum venisti urbem: sed deinde decebat
Truncam illam petram, quae pontem respicit Arni, [40]
Urbis ut occĭderes extremae victima pacis.
His cum gentibus, atque aliis, mihi ducere visa
Est laetam placidamque adeo Florentia vitam,
Ut nulla illi esset lacrimas effundere causa;
Atque adeo populus justusque ac plenus honore,
Lilia uti nunquam pīlis inversa doleret, [41]
920Nec per discidium rubro depicta colore.
Notae
[recensere]- ↑ Clementia, filia Caroli Martelli, uxor Ludovici X, regis Galliae.
- ↑ Fraudes, per quas regnum Apuliae Robertus, Caroli frater, eripuit Carolo Umberto, ejusdem Caroli filio.
- ↑ Fax. Ezellinus III da Romano, insignis tyrannus.
- ↑ Propter cladem ac caedem Patavinis illatam a Cane Scaligero.
- ↑ Richardus ex Camino. A conjuratis interfectus fuit dum latrunculis luderet.
- ↑ Maltam, turris quam erexerat Ezellinus in carcerem.
- ↑ Maxima vallis, Mare mediterraneum.
- ↑ Folcus, filius mercatoris Januensis, qui se Massiliam transtulit; quare dixit Petrarca: «Folchetto, che a Marsiglia il nome ha dato. Ed e Genova tolto«. Ex amasio factus est monachus et episcopus.
- ↑ Urbs tua, scilicet Florentia, quae dici potest ex Lucifero nata (dixit enim Christus: «vos ex patre diabolo estis«), cujus Luciferi invidia tot dolorum causa fuit, juxta illud Sapientiae 11.24, «Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum«.
- ↑ Canonico juri student; hujus enim studium est lucrosum.
- ↑ Scalam, per quam nemo descendit ut Dei mandata exsequatur, quin certus sit per eandem ad Deum revertere.
- ↑ Albertus magnus, celeberrimus theologus saeculi XIII.
- ↑ Gratianus, auctor Concordantiae discrepantium canonum.
- ↑ Petrus Lombardus, alias Magister sententiarum. Initio operis ait se hoc dare Ecclesiae in modum ac similitudinem oblationis, quam fecit paupercula in gazophylacio, ut narrat S. Lucas.
- ↑ Salomonis.
- ↑ S. Dionysius areopagita, qui scripsit De divinis nominibus, et Angelorum hierarchia.
- ↑ Orosius. Parva, quia hic, licet in eloquentia magnus, non idem fuit in theologia.
- ↑ Boëthius, strangulari jussus in carcere a rege Theodorico. Alluditur ejus Operi De consolatione philosophiae; Celdauri, ecclesia Paviae, nomine Caelum auri.
- ↑ Bedae, venerabilis presbyteri Angli, Homiliarum scriptoris. S. Isidori, episcopi Hispalensis, scriptoris ecclesiastici. Richardi, canonici regularis S. Victoris juxta Parisios.
- ↑ Sigieri, praeceptoris theologiae in Parisiorum athenaeo.
- ↑ Horologium ad excitandum (Italice a sveglia [Anglice alarm clock]) in monialium coenobio.
- ↑ Hispanorum regum stemma, in cujus parte est castellum impositum, atque in altera, suppositus castello, leo.
- ↑ Salute, id est modis ad assequendum fidem. Fides promisit gratiam, sive auxilium; et Dominicus operam.
- ↑ Consilium, nempe paupertatis.
- ↑ Thaddaeus, insignis jurisconsultus Florentinus. Ab Ostia, id est Ostiensis, interpres Decretalium.
- ↑ Civilem pugnam, id est contra haereticos, qui et ipsi erant ex civitate Christi.
- ↑ Metaphora ex doliis; quibus, bene custoditis, ex vino fit crusta; incustoditis fit mucor.
- ↑ Id est, si quis recenseat Dominici ordinis singulos fratres, aliquem bene moratum inveniet.
- ↑ A lumine, id est Illuminatus.
- ↑ Os cornu, id est duo sidera Ursae minoris, proximiora polo, quae includunt spatium ad imaginem cornu.
- ↑ Sermo Thomae veniebat ex ora ad centrum, in quo erant Dantes et Beatrix; ac sermo Beatricis ex centro ad oram, ubi erant duae coronae.
- ↑ Sigilla, oculi Beatricis (et metaphorice, Caeli). Item infra voluptas.
- ↑ Vide Notam 6 in Lib. IX.
- ↑ Tempus, id est nubendi.
- ↑ Dantes ucellatojo (Anglice bird-capturing place, fowling area), ubi divites Florentini villas urbanas habebant, ut Romani in Monte-Mario.
- ↑ Imputat Curiae Romanae quod Florentia alienigenis sese impleverit, quia civitatem in factiones Guelfam et Ghibellinam divisit.
- ↑ Id est, ad tuendam civitatem nil conferunt illius vires et magnitudo, nisi in ea sit pax et concordia.
- ↑ Vide Notam 15 in Lib. VI.
- ↑ Pilae aureae erant stemma Lambertorum. Hujus familiae studium innuitur pulchris aedificiis urbem ornandi.
- ↑ Apud enim hanc petram Bondelmons occisus fuit.
- ↑ Lilium erat insigne Florentiae publicum; quod in bellum ferebant; et si victi fuerint, inversum referebatur. Erat autem album in area rubra; at, civili discordia orta, a Guelfis victoribus positum est rubrum in area alba.
Liber XI
[recensere](Paradisi XVII)
[recensere] 1Qualis adît Clymenen matrem, sciturus an esset
Quod sese audierat contra, poscentibus ille
Qui dat adhuc natis parce indulgere parentes;
Sic tunc ipse fui: talem me diva Beatrix
Novit, et illa locum Lux quae mutaverat ante
Ad mecum effandum. Ac Mulier mihi dixit: ab imo
Prome sinu, ac tibi qualis inest da nosse cupido;
Non quod nostra tuis verbis augescere possit
Cognitio; sed ut assuescas aperire loquendo
10Quae te urit sitis, atque alius tibi misceat undas. —
O mea stirps, dixi, qui adeo te attollis in altum,
Ut, punctum inspiciens, cui tempora cuncta patescunt,
Clarius intueris quae sunt exinde futura,
Quam nobis sit scire datum, non posse trigonem
Obtusos cohibere duos; quum Tartara adirem,
Virgilio comite, et lūstralis culmina montis,
Dura mihi audivi fieri praesagia vitae.
Quamvis fortunae nullo deterrear ictu,
Scire tamen vellem quid sit mihi triste futurum;
20Quippe, procul visae, levius nocuere sagittae.
Sic ego sum fatus Luci, quae erat ante locuta,
Utque Beatrici est visum, mea sensa retexi.
Isque paternus Amor, risuque ac luce suapte
Inclusus, non obscuris ambagibus, olim
Qualibus illudi gentes suevere, priusquam
Agnus leto esset, delet qui crimina, missus,
At liquido eloquio, ac verbis respondit apertis:
Eventus rerum, vestrae quos pagina mentis
Non habet inscriptos, omnes ex ordine picti
30Ante Deum apparent; at non magis inde necessum
Accipiunt, quam prona ratis, per flumina currens,
Accipit ex visu longe spectantis ab ora.
Hinc mea, de fidibus veluti concentus ad aures,
Qui te deinde manent, veniunt ad lumina casus.
Urbe velut patria discessit, fraude novercae,
Hippolytus, tibi sic linquenda est patria tellus.
Hoc jam agitur, jam hoc instruitur; nec tempus abibit
Longum, quin hoc perficiat, qui cogitat illic,
Christum ubi dat venum lucri insatiata cupido.
40Ut solet, offensos per vulgus culpa sequetur;
At verum dabit, unde oritur, vindicta patēre.
Quod magis est gratum, quod diligis, omne relinques:
Haec prima exilii vibratur cuspis ab arcu.
Quam durum agnosces per scalas ire redire
Alterius, quam salsum alieno vivere pane.
At gravius veniet sociis tibi vulnus ab ipsis,
Qui tecum pariter vallem labentur in istam;
Quippe ingrati omnes, impiique, ac mente carentes,
In te iras vertent: non longa at temporis aetas
50Ibit, et opprobrium, non te, sed enim opprimet illos.
Exitus infelix, insanaque gesta probabunt
Nequitiam illorum; et te eis abjunxisse decebit.
Hospitium primum, rebusque levamen in arctis,
Vir tibi magnus erit, cujus sanctusque volucris
Ac scala insigne exornat: sic ille benignam
Ostendet mentem, ut praevertat vota precantis.
Illius agnosces fratrem, qui sidere ab isto
Sic fuit impressus nascens, ut grandia quondam
Facta gerat. Nondum gentes sensere, virentem
60Propter adhuc vitam; nam vix nonum attigit annum.
At, prius Henricum quam Vasco fefellerit altum, [1]
Illius effulget virtus, vincensque labores
Aurumque indignans: illius munera opesque
Largifluas ipsi celebrabunt laudibus hostes.
Hujus in auxiliis tibi sit fiducia cordi.
Multam hic mutabit gentem, ditesque inopesque [2]
Ad meliora vehens. Memori haec tu pectore serva,
Quae dicam, ac nulli referas. Tunc talia dixit,
Queis adhibere fidem poterunt vix illa videntes.
70Addidit inde sequens: Fili, velamine dempto,
En detecta tibi, tibi quae jam dicta fuerunt;
Ecce tibi insidiae, quas non longa occulet aetas.
Civibus at nolo invideas: tua quippe vigebit
Vita magis longe, quam dent pro talibus ausis
Hi meritas poenas. — Quum Spiritus ille, silendo
Stamina pro qua praebueram, subtegmina telae
Inseruisse est visus, ego, ut qui poscit amici
Consilium, cui sit virtus ac fida voluntas,
Dicere tum coepi: Video, pater optime, tristem
80Adventare diem, qui me tali impetet ictu,
Quo magis is premitur, minus est cui provida cura: [3]
Prudenti est igitur valde mihi mente cavendum
Ne, pulsus patria, dulci si sede carebo,
Deficiant aliae, mea propter carmina, sedes.
Per mundum infernum, ac montem ex quo diva Beatrix
Me in Caelum erexit, Caelique volubilis orbes,
Quaedam ego deprendi, quae si dein forte revelem,
Sint vereor multis et tristia et aspera valde;
Ac vereor quoque, si pavidus sim dicere verum,
90Ne vivam hos inter, qui haec tempora prisca vocabunt.
His dictis, majore arsit Lux illa nĭtore,
Non secus ac aureum speculum sub Sole refulgens;
Mox inquit: Mens, sive suae, seu conscia culpae
Alterius, telum illa tui sermonis acutum
Sentiat; at, quae visa tibi, tamen omnia pande;
Et, mala cui scabies prurit, sibi confricet artus.
Aspera si primum fuerint tua verba, salutem
Mox meditata ferent: velut alta cacumina ventus
Concutiens, tua vox erit: atque hoc nobile signum
100Magnanimi est cordis. Tibi sunt hoc propter in istis
Orbibus, in monte, atque inferni vallibus imis,
Hi tantum ostenti, quos dat notescere fama:
Namque per exempla, ac documenta carentia visu,
Quum res narrantur, quarum est abscondita radix,
Non his auditor mentemque animumque quietum
Applicat; indocilisque fidem praebere recusat.
(Paradisi XVIII)
[recensere] 107Jamque silens, quae fatus erat, sub corde beatus
Spiritus ille suo dictis gaudebat [4]: et ipse,
Haec eadem reputans, dulci medicabar amarum;
110Quaeque videre Deum Mulier me diva ferebat,
Haec animo dimitte, inquit; perpende quod illum
Sum prope, eique assum, qui offensas elevat omnes.
Continuo ad dulcis versŭs solacia vocis,
Qualem oculis sanctis vidi tum fulgere amorem
Praetereo; non quod mihi deest fiducia fandi,
At quia ni quis deducat, memor ipsa referri
In se mens nescit: dumtaxat dicere possum,
Quod me his intentum, tum cetera cura reliquit:
Nam jubar aeternum, se ex illius ore reflectens,
120Memet laetitia explebat. Sed lumine risus
Tunc ea me vincens: jam te verte, inquit, et audi:
Non tantum est nostris oculis aeterna voluptas.
Ut solet hic nosci ex vultu quandoque cupido,
Quum rapitur, curāque animus defigitur unā;
Sic ille, ut me converti, se Splendor habebat
Non satur eloquii, atque ait: Hoc in limine quinto [5]
Arboris, e summo ducit quae vertice vitam,
Ac semper sese foliis ac fructibus ornat,
Sunt Animae egregiae, quae, dum vixere, cluebant
130Famā adeo, ut quaevis posset ditescere Musa.
Cornibus ergo Crucis tua lumina fige: videbis,
Nomine quam dicam, velociter ire per illam,
Non secus ac rapidus fertur per nubila fulgor.
Nomine tum Josue Lumen discurrere vidi,
Nec dictum prius aut factum dignoscere quivi.
Vidi aliud magni Maccabaei nomine; et, instar
Turbinis, in gyrum concepta ob gaudia volvi.
Hinc duo, ob Orlandum germenque illustre Pipini, [6]
Lumina conspexi, atque oculis sum utrumque secutus,
140Fixus ut accipitrem suspectat nubibus auceps.
Mox et Guilelmus, Rinoardus, duxque Gofredus,
In Cruce paruerunt mihi, Guiscardusque Robertus;
Commixtusque aliis se Cacciaguida ferebat,
Ostendens, qualis Caeli in cantoribus esset.
Ut mihi, quidnam agerem, vel dicto aut panderet actu,
Sum latus in dextrum versus, quo diva Beatrix
Astabat; tamque illi oculos effulgere puros
Laetosque aspexi, ut nunquam sic ante solerent.
Ac veluti, quo quisque magis bene gaudet agendo,
150Hōc sibi praesentit majus virtutis adeptum;
Sic ego tum sensi, magis illam effulgere cernens,
Quod mihi, cum Caelis vadenti, creverat arcus. [7]
Ut propere exuitur mulier, quo tincta pudore
Ante fuit, primoque genas candore colorat,
Sic oculis fuit illa meis, quum me inde reflexi,
Candorem ob sexti, quod nos exceperat, astri.
Scintillare Animas Joviali hoc sidere amantes
Vidi, nostrique eloquii formare figuras.
Litoribus veluti volucrum quum turba relictis
160It Caelo, cantum attollens, quasi pascua gratans,
Agmine nunc longo incedens, nunc orbe rotundo,
Talis, quaeque suo conclusa in lumine, cantum
Edebat volitans; varioque ex ordine formans
Nunc D, nunc I, nunc L, sese quaeque movebat
Cantando prius in numerum; ex his deinde figuris
Componens unam, stabat paulumque silebat.
O quae, Musa, tuo ingeniis das numine vires
In decus, aeternumque facis durare per aevum
Ipsosque, ac illorum in carmine regnaque et urbes,
170Me, precor, illustra, ut, quales sunt mente repostae,
Evaleam retulisse notas: fac, Diva, patescat
Versibus his nostris brevibus tua magna potestas.
Vocales triginta ac quinque, et cum hisce sonantes,
Se mihi spectandae obtulerunt; talesque notavi,
Illarum partes, quales ex ordine vidi.
DILIGITE, est omnis primi sententia picti,
JUSTITIAM: QUI DIRIGITIS TERRAM, inde secundi.
Quinti in litterulam verbi dehinc ordine summam
Convenere; adeo ut visus sit Juppiter auro
180Distinctum argentum. Luces descendere vidi
Mox alias, ac litterulae se vertice summo
Sistere in ejusdem, cantantes, arbitror, illud
Quod trahit usque Bonum, ac flammā sibi perpete jungit.
Non secus ac torrum conflictu hinc inde favillae
Protinus innumerae exsiliunt, unde omina vulgus
Ferre solet; sic plusquam mille exsurgere Luces
Sunt iterum visae, plus haec, minus illa, secundum
Aeterni arbitrium Solis, qui incendit amore.
Postquam quaeque sua requievit sede, caputque
190Ac collum Reginae avium has componere vidi.
(Hĭc opifex pingens, non indiget ille regente,
At cuncta ipse regit: virtusque est omnis ab ipso,
Quae variis hīc cuncta modis et sedibus aptat.)
Litterulae hinc aliae, steterunt quae in vertice Luces,
Contentae hīc visae in morem consīdĕre lilii,
Effigiem parvo motu implevere volucris.
O quot, justitiam nostram procedere Caelo,
Sidus dulce, tuo, gemmae mihi nosse dederunt!
Quare ipse obtestor mentem, ex qua manat origo
200Virtutis motusque tui, ut sua lumina vertat
Illuc, unde oritur fumus, qui nobilis astri
Infectat radios; rursusque insurgat in iras
Adversus, qui nunc sanctā mercantur in aede,
Structā jam tot prodigiis et sanguine tanto.
Militia o Caeli, quam ego nunc contemplor, adora
Pro tot, qui prava in terris exempla sequentes
Tramite declinant recto. Bellum ante solebat
Ense palam fieri; sed nunc fit pane negato, [8]
Aut his, aut illis, quem dat Pater omnibus aeque.
210Ac tu, qui figis leges, ut deinde refigas,
Vivere adhuc Caelo Petrum Paulumque memento,
Quorum (proh facinus!) datur a te vinea pessum.
Ipse autem dicis: sum illius captus amore [9]
Qui solus vitam silvis traduxit in aspris,
Et propter choreas leto est multatus iniquo,
Nullaque me Petri ac Pauli reverentia tangit.
(Paradisi XIX)
[recensere] 217XIX. Ante oculos formosa meos parebat imago,
Expansis alis, diva quae luce beabat
Insertas Animas: radianti quaeque pyrōpo
220Ardebat similis, qui tam sub Sole nĭtēret,
In mea ut ex illo resiliret lumina fulgor.
Quod sum dicturus, nec scripto aut vocibus unquam
Quis rettulit, nec cujusquam mens fervida finxit.
Vidi ego et audivi humanas emittere rostrum
Voces; quumque essent plures ea verba cientes,
Vox tamen insonuit numero prolata minori;
Atque haec fata est: Justitiae ac pietatis amatrix
Quum fuerim, in decus huc veni, quod nulla cupido
Exsuperare potest: nomen memorabile terris
230Liqui; ipsique, sequi dum clara exempla recusant,
Multa mihi laudum tribuunt praeconia sontes.
Unus ut exoritur multis ex ignibus ardor,
Multorum sic Spirituum vox una sonabat
Illa ex effigie: cui sum dein talia fatus.
O flores, decus aeterni immortale vireti,
Qui mihi in uno omnes vestros afflatis odores,
Solvite; spirantes, quaeso, quae ex tempore longo
Me torquet collecta fames; reperire nequivi
Namque cibum terris. Scio, quod, si cernere divam
240Justitiam in Caelis alius praeponitur Ordo, [10]
Hanc vester nullo tectam velamine cernit.
Scitis, me voces vestras audire paratum,
Et dubium scitis, quo sum tot vinctus ab annis. —
Ut caput accipiter dempto sublime galero
Erigit extemplo, atque alis sibi plaudit apertis,
Ostendens sese cupidum formaque venustum;
Gratiae ita intextum divinae laudibus, illud [11]
Tum fieri signum vidi, et sic edere dulcem
Cantum, qualem unus novit, qui gaudet ibidem.
250Mox ait: Is, qui ad mundi oras obvertit amussim,
Totque intus posuit manifesta occultaque rerum,
Non adeo ille suam virtutem expromere ibidem
Evaluit, ne immense ejusdem in mente maneret.
Hoc patet ex illo, quem caeca superbia primum
Vicit: quum ante omnes excellentissimus esset,
Quod lucem haud mansit, mĭsĕrē est prolapsus acerbus.
Inde liquet porro, naturā quāque minori
Comprendi non posse Bonum, quod, finibus expers
Omnibus, haudquaquam, nisi se mētatur ab ipso.
260Quum mens nostra igitur radius sit, oporteat unus
Illius mentis, cujus sunt omnia plena,
Naturā non ipsā suā cognoscere pollet
Sit qualis quantusque Deus. Sic Numinis alti
Justitiam mortalis conspicit, ut mare magnum;
Cujus quantumvis videat de litore fundum,
Non videt in pelago; negat alveus quippe profundus.
Non est lux equidem, nisi sit deducta sereno,
Quod non turbatur: non est lux, immo tenebrae,
Carnis nempe umbra, atque suum exitiale venenum.
270His de justitia dubium, quod mente gerebas,
Quodque tibi solvi optabas, reor esse solutum.
Ajebas etenim: ad ripas quis nascitur Indi,
Nemo ubi de Christo loquitur, nec tradita chartis
Nec dictis lex ulla patet: morum integer ille
Vivit, quantum humanae dat prudentia mentis:
Absque Fide ac sancti moritur Baptismatis expers;
Justitia est ubinam, Stygios quae hunc damnat ad ignes?
Culpa ubinam, si quod latuit, non credidit ille?
At tu quisnam es, qui vis alta in sede sedere,
280Judicium ut promas de rebus mille remotis
Milia, luminibus nec palmum anteuntibus unum?
Illi equidem, quicunque animo haec expendet acuto,
Addubitandum esset, nisi sacra volumina vobis
Desuper instarent. O terrae animalia, mentes
Obductae tenebris! Quae per se prima voluntas
Est bona, in immensum bona, nunquam a se ipsa recedit.
Id solum omnino est justum, quod consonat illi:
Nullo haec attrahitur bono, at ipsa hoc lumine gignit. —
Ut nidum supra, simul atque ciconia pullos
290Nutriit implumes, circum se vertit, et illam
Qui sunt jam pasti, erecta cervice tuentur;
Talis et effigies fuit, atque ego lumina talis
Erexi. Tot Spiritibus compulsa, movebat
Illa alas; circumque rotans, hac voce canebat:
Ut meus est tibi, qui nescis deprendere, cantus,
Divum ita consilium humanae impenetrabile menti, est.
His dictis, mansere parum illa incendia sancti [12]
Flaminis in signo, quod Romae subdidit orbem;
Idque iterum coepit: Non ullo tempore regna,
300Qui non crediderit Christo, caelestia venit,
Aut prius, aut postquam letum est perpessus iniquum.
At Christum Christum conclamant nomine multi,
Qui, quum judicium advenient, longinquius illis
Abstabunt Christo, qui nunquam exsistere norunt.
Christiadas hos damnabit niger accola Nili
In coetus mundum Judex quum dividet ambos,
Alter ut aeternum locuples, sit et alter egenus.
Quid poterunt Persae in vestros tum dicere reges,
Illorum quum cuncta tenens delicta volumen
310Aspicient? Hīc Alberti inter cetera factum [13]
Quod cito perscribet calamus, cernetur iniquum,
Unde involvet regnum clades horrida Pragae.
Hic luctus cernetur item, quo Gallica regna
Afficit, argentum vitians, qui saucius apri [14]
Dente cadet. Cernetur item, quae extendere regni
Impellit fines insana superbia reges [15]
Anglumque an Scotum. Regis cernetur Iberi
Luxuries, ac regis vita ignava Bojohaemi, [16]
Cui nunquam optata est virtus, et cognita nunquam.
320Rectoris Solymae, signata videbitur una [17]
Hic bonitas, multasque ostendet pagina noxas.
Clarebit pariter Siculis regnantis in oris, [18]
Quo Pater Anchises aevo consumptus obivit,
Turpis avarities: atque, ut quam vilis et excors
Is pateat, truncis scribentur crimina signis,
Quae permulta dabunt spatio cognoscere parvo.
Et patrui et fratris pariter commissa patebunt,
Gens quibus egregia, ac gemina est turpata corona.
Hic, cui Norvegia, et cui Lusitania pāret,
330Cernere erit: quique Illyrica dominatur in urbe,
Atque typo Venetum male cusa numismata signat.
Pannonia o felix, regis si frena superbi
Excutias! o felix Cantaber, alta Pyrene
Si te nimbiferae vasto teget aggere rupis!
Hoc cuivis dat Nicosia et Famagusta videre,
Quas sua plorare et contendere Bestia cogit, [19]
Non his absimilis, vitiis nec turpibus impar.
(Paradisi XX)
[recensere] 338XX. Quum, qui terrarum tractus illuminat omnes,
Deficiente die, nostris discedit ab oris,
340Quod sōlo illius splendebat lumine, Caelum
Lucibus ornatur multis; quibus una refulget. [20]
Haec mihi tunc animo Caeli succurrit imago,
Quum mundi illiusque ducum venerabile signum
Conticuit: siquidem Luces fulgoribus illae
Continuo micuere novis, cantumque dedere,
Quem mea nunc frustra mens aegra referre laborat.
Dulcis Amor, qui te ridenti lumine velas,
Oh quantum es tibiis tunc his ardescere visus, [21]
Queis tantum sanctae spirabant flamina curae!
350Postquam illae angelicum cantum carae atque micantes
Desierunt gemmae, quas sanctum ornare videbam
Sidus, continuo murmur mihi venit ad aures,
Non secus ac fluvii; qui, vertice montis ab alto
Praecipitans, sese clarus per confraga volvit,
Testatus quanto descendat ab ubere venae.
Utque sonus citharae normam ex cervice capessit,
Eque foraminibus, quo inflatur fistula, ventus;
Haud aliter volucris per collum protinus illud
Ascendit murmur, non sequius atque foratum
360Hoc esset. Vox hic est factum; emissaque rostro
Dicta dedit, nostrae ad formam modulata loquelae,
Qualia cor meum, ubi a me sunt conscripta, manebat:
Partem, mortales aquilae qua cernere Solem
Ac perferre solent, in me nunc inspice, dixit;
Quippe inter Luces, ex queis mea constat imago,
Hae reliquis praestant, oculus meus unde refulget.
Ille orbe in medio rutilans, quasi pupula, sancti
Pneumatis est cantor, sanctam qui transtulit Arcam:
Nunc cantūs novit pretium, ex mercede relata
370Nempe pari, in quantum fuerit cantare voluntas.
Ex his quinque, supercilium condentibus, ille
Proximior rostro, maerentem est funere nati [22]
Solatus viduam: nunc novit Numina quantum
Vana sequi noceat, Christique absistere lege,
Hanc dulcem expertus vitam, oppositamque dolentem.
Quique exinde oculi sequitur vicinus in arcu,
Est hic Ezechias, fixae qui tempora mortis
Produxit, vere detestans crimina vitae:
Nunc divina videt quod non sententia sese
380Immutat, quamvis hodierna in crastina vertant
Rite preces fusae. Sequitur qui proximus illi,
Byzantii ad litus, cum legibus, urbe relicta
Romulea, is venit mecum, ut sibi summus haberet
Pastor in hac sedem: bona mens mala multa creavit.
Nunc sibi non nocuisse malum, quod prodiit actis
Ipsius inde bonis, discit; licet omnis ab illis
Mundus perniciem patitur. Quem cernis in arcu
Declivis cilii, est Guilelmus, terra peremptum
Quem deflet, Carolum et Fridericum vivere plorans: [23]
390Nunc videt, aspectu regis jus fasque colentis
Quam gaudet Caelum; atque hoc ipso lumine pandit.
Quis terris credat cilii curvamine in isto
Lucibus ex sanctis Ripheum splendescere quintam [24]
Dardanidem? Divina viro nunc gratia multum
Inspicitur, plusquam liceat cognoscere mundo,
Immensum quamvis nequeat contingere fundum.
Qualis in aetherios tractus se tollit alauda,
Dulce melos geminans, ac mox contenta quiescit,
Tanquam supremae vocis dulcedine plena;
400Talis visa mihi est placiti omnipotentis imago, [25]
Ad cujus libitum sunt omnia, qualia constant.
Quamvis ipse meum, ut pellucida vitra colorem,
Celarem dubium, non sum tamen ore silere
Ulterius passus; nam me illud pondere toto
Impulit effari: proh quae sunt talia! dixi;
Magnaque continuo splendescere gaudia vidi.
Accenso magis inde oculo, veneranda volueris,
Ancipiti me suspensum ne mente teneret,
Respondit: Quoniam haec dico, te credere cerno;
410Quomodo sed nescis: quare non cognita credis,
Non secus ac vir, qui novit rem nomine, verum
Naturam ignorat, nisi quis detexerit illi.
Vivaque spes et caldus amor violenter Olympum
Aggrediuntur et his cedit divina voluntas:
Non de more hominum; sed vincitur illa, quod optat
Vincier, et bonitate sua devicta triumphat.
Trajanum et Ripheum miraris fulgere Caelo;
At non corporibus hi Numina vana colentes
Exierunt, at Christiadae; nam credidit alter
420Passurum, passumque alter jam funera Christum.
Ille ex inferno, quo nunquam prava voluntas
Exuitur, rursus terrena in membra redivit;
Vivaque spes hoc obtinuit, quae vota precesque
Erexit Caelo, foret ut commota voluntas,
Atque potens fieret remeandi in luminis auras.
Spiritus hinc carnem, breviter qua vixit, adeptus,
Sese illi addixit, poterat qui ferre juvamen;
Tantoque est incensus amore, ut scandere dignus
Dehinc fuerit nostras iterato funere sedes.
430Munere, mananti tantum de fonte profundo
Ut nemo ad primam visu pervenerit undam,
Ripheus justitiae fuit inflammatus amore,
Proptereaque Deus Fidei mysteria nostrae
Huic praescire dedit: quapropter credidit illam,
Noluit et cultu paedorem ferre profani,
Increpitans gentes colerent quod Numina vana:
Quae tibi sunt visae currūs assistere dextrae,
Tres Nymphae gessere vices Baptismatis illi,
Plus mille ante annos quam mos Baptismatis esset.
440Oh quantum ex oculis, queis prima haud tota videtur
Causa, procul distat, quod de cujusque futura
Fixerit Omnipotens vita! Ne prompseris audax
Judicium, mortale genus; nos quippe, tuentes
Ora Dei, nos electos non novimus omnes.
Hoc autem ignorare juvat; nam nostra voluptas
Tota est, illud velle, quod est divina voluntas.
Sic, brevem ut illa mihi visum clararet imago,
Pharmaca tum dedit: ac, veluti citharista canentis
Prosequitur vocem tali modulamine chordae,
450Unde sibi sumit magis oblectamina cantŭs;
Sic geminas Luces, aquila dicente, movere
Dictis concordes flammas vidisse recordor,
Ex geminis oculis ut fit concorditer ictŭs.
(Paradisi XXI)
[recensere] 454Omnibus ex aliis rebus mentemque oculosque
Abstuleram, atque Beatricis defixus in ore
Rursus inhaerebam totus. Risu illa carebat;
Ac mihi: si me ridentem conspexeris, inquit,
Sic fieres, qualis Semele, quum fulmine tacta
In tenues cineres abît: mea namque venustas
460Quum magis accrescat, quanto magis itur in altum
Aetheriae sedis, nisi temperet illa nĭtorem,
Non tibi mortali hunc esset perferre potestas;
Atque ita concĭderes, percussae ut fulgure frondes.
Altius evectos, cepit nos septimus orbis,
Qui nunc Nemeaei positus sub pectore signi,
Virtute huic mixta terrestrem temperat orbem.
Verte memor mentem quo se tua lumina tendunt,
Imprime et his formas, quas hoc in sidere cernes. —
Si quisquam sciret, quam pascerer ore beato,
470Quum sum aliam ad curam versus, cognosceret īdem
Quam mihi dulce fuit Dominae parere jubenti,
Utramque expendens aequato examine partem.
Crystallo in nĭtido, regis quod nomine fertur,
Circumiens mundum, sub quo scelus afuit omne,
Scalam lucenti ex auro se attollere sursum
Vidi adeo, ut summum nequii deprendere finem;
Perque gradus tot conspexi descendere Luces,
Omnia ut hīc Caeli diffundi lumina rerer.
Cornices veluti, nativo more, moventur
480Mane simul, refoventque rigentes frigore plumas;
Mox aliae abscedunt, nec deinde revertere curant;
Sese aliae unde abiere, ferunt; aliaeque rotantes
Circumeunt: sic motus erat Splendoribus illis,
Dum certum venere locum. Tunc ille propinquus
Qui magis astiterat, clara tam luce refulsit,
Ut penitus norim quanto flagraret amore.
Ast ea, quae normam mihi dat tempusque loquendi,
Non ullum edebat nutum; quare ipse, profari
Quantumvis valde cupidus, tamen ore silebam.
490Illa meum placitum in prospectu cuncta videntis
Aspiciens: agesis, inquit, jam fare, quod optas.
Tunc ego: Non mea te virtus praebere meretur,
Quod peto, responsum; sed deprecor ipse per illam,
Quae me scitari sinit: o mihi, Spiritus alme,
Laetitia cooperte tua, da noscere quaeso
Cur mihi tam prope ades; cur hōc concentus in orbe
Ille silet, qui tam in reliquis Pius insonat infra. —
Ut visus, tibi mortales sunt scilicet aures,
Ille refert: ob quam causam jam diva Beatrix
500Non risit, non hīc canitur. Sum praepete gressu
Huc delapsus, ut eloquio, quaque induor, alma
Luce tibi plaudam. Nec major me impulit ardor;
Major enim tantusque est sursum, ut luce patescit.
Ast Amor aeternus, qui nos facit esse ministros
Consilii, quo cuncta regit, dat munere fungi
Quod velit, ut multis potis es deprendere signis.
Novi equidem quod liber amor vos Numinis, inqui,
Impellit mandata sequi; sed noscere valde
Est mihi difficile, ob quam ex tot consortibus unus
510Tu fuerīs causam munus delectus ad istud.
Nondum haec finieram, quum Lux, versatilis instar
Illa rotae, in gyrum se vertit; et, abditus illic,
Spiritus est sic effatus: Immissa per istam,
Qua tegor, incumbit mihi lux divina; meoque
Associans visu, tantum me attollit in altum,
Ut Deus omnipotens, a quo venit illa, patescat:
Hinc ea laetitia, ex qua me splendescere cernis;
Nam, divina mihi quo clarius ora videntur,
Clarior est itidem, qui me tegit undique, fulgor.
520Nemo et Caelituum, nec qui propiore fruuntur
Numinis intuitu, potis est explere rogatum,
Crede, tuum: quod scire petis, nimis additur alta
Mente Dei, nullique patet penetrabile menti.
Quum terras igitur redeas, mortale memento
Admonuisse genus, ne ausit se attollere tantum,
Talia disquirens, curaque absistat inani:
Dat fumum in terris, quae mens hīc clara refulget:
Quomodo id ergo queat, nequeunt quod et astra colentes?
Haec mihi praecepit: nihil ausus sum hiscere contra;
530Atque humilis tantum summissa voce rogavi,
Quis foret. — Italiae bina inter litora, dixit,
Haud multum tua ab urbe procul, tam vertice surgunt
Montes, ut valde tonitru demurmaret infra.
Dorsum illic immane tumet, cui Catria nomen;
Quod subter, devota deo, domus est in eremo.
(Tertio sic fari incepit dixitque secutus)
Hic Domino sic me devinxi, ut frigora et aestus
Transigerem, comedens escam dumtaxat olivo
Inspersam leviter, contentus volvere mente
540Caelestes curas, animique quiete beari.
Fertilis his Caelis aedes tunc illa vigebat;
Nunc autem est vacua: at confestim proinde patebit. [26]
Hic Petrus ipse fui Damianus nomine; et idem
Petrus peccator divinae Matris in aede [27]
Litus ad Hadriacum. Non multum vita superstes
Jam mortalis erat, rubri quum deinde galeri,
Qui semper fit deterior, sum adductus honori.
Jam Petrus et Paulus macri venere, pedesque
Tegminibus nudi, huc illuc alimenta petentes:
550Nunc hinc atque hinc Pastores fulcimina quaerunt,
Qui ducant, qui pone levent; (adeo usque gravantur!)
Cornipedesque tegunt equitantes vestibus amplis,
Bestia uti duplex videantur veste sub una.
Oh ingens, quae tanta potes, patientia, ferre!
Talibus his dictis multas descendere Luces
Per scalam vidi, ac festivos edere gyros,
Ut gyrum ad quemvis fierent magis usque decōrae.
Dehinc fanti circum astiterunt, tantoque fragore
Extulerunt vocem, ut nihil hīc aequaverit unquam;
560Nec verba audivi: tam me sonus impulit ingens!
(Paradisi XXII)
[recensere] 561Attonitus valde, Comiti sum versus, ut infans
Se trepidum vertit, sibi quo fiducia major.
Illaque, uti mater, quae protinus anxia nato
Succurrit, dictisque regens solatur anhelum:
Nescis te esse in Caelis? nescis omnia, dixit,
Hic sancta? et cuncta ex sancto procedere amore?
Quomodo te visus mutasset, quomodo cantus,
Jam nunc scire potes, quum adeo sis murmure motus.
In quo si voces exceperis aure precantes,
570Nota tibi vindicta foret, quam deinde videbis,
Ante diem quam summum obeas. Non caelicus ensis
Amputat aut tarde aut propere, nisi mente manentis [28]
Hunc pavide aut cupide. Ast alio jam lumina verte;
Quippe Animas multas, si verteris, inde videbis.
Non secus ac jussus feci, centumque micantes
Conspexi globulos, qui se per mutua junctis
Ornabant radiis. Haerebam fixus, ut ille
Qui pavidus tacito condit sub pectore vota,
Pandere non ausus, nimium nam poscere credit.
580Tunc, qui prae reliquis erat et magis amplus et ardens,
Accessit, cupidusque meis occurrere votis:
Si tibi nota foret, dixit, studiosa voluntas
Quae nos incendit, jam nunc deprompseris ultro
Quae sub corde premis. Sed, ne mora forte retardet
Tangere, quo pergis, finem, his, quae poscere parcis,
Responsum reddam. Montis, cui moenia dorso
Cassinum tollit, culmen decepta petebat
Pravaque gens morum. Huc primus venerabile nomen
Illius ipse tuli, terrae qui vexit in oras
590Verum, quod mentes adeo in sublimia tollit;
Atque hinc tanta meis arrisit gratia coeptis,
Impio ut a cultu, mundum qui invaserat omnem,
Protinus evalui populos revocare propinquos.
Hi reliqui et globuli, mortales ante fuerunt
Contemplatores, illoque ardore calentes,
Unde venit sanctis pomisque ac floribus ortus.
Hic est Macarius, nec non Romualdus, et illa
Fratrum lecta cohors, sua quae vestigia claustris
Fixit, propositique tenax, immotaque corde.
600Haec ait: atque ego contra: Ex quo mihi faris amore
Ac bono ab aspectu, quem cerno in Lucibus istis,
Usque adeo laxata mihi est fiducia, quantum
Flos a Sole rosae, totum quum pandit ad auras
Purpureum calathum. Quare, si gratia possit
Tanta venire mihi, quaeso, pater optime, luce
Qua loqueris pulsa, propriam da cernere formam.
Hoc tibi tunc dabitur, mihi rettulit ille vicissim,
Supremum, frater, quando perveneris orbem,
Inveniunt ubi vota suam cujusque quietem.
610Integra, matura, ac perfecta ibi quaeque cupido est.
Semper ubi fuerat, pars est hōc omnis in uno;
Nullo est namque loco, nullique innititur axi.
Nostra hanc in sedem sese scala ardua tollit,
Proptereaque nequis illius cernere finem.
Usque huc Angelicis per somnum vidit Jacob
Spiritibus plenam. Sed nunc ascendere celsos
Nemo gradus curat: sunt nunc dispendia chartae,
Quae vitae praecepta dedi; spelaeaque facta
Sunt nunc coenobia, et vitiati quisque cucullus
620Furfuris est saccus. Nullum Deus odit iniquum
Tam fenus, quam qui monachorum pectora fructus
Insanire facit. Quodcunque Ecclesia parcit,
Cedere eis debet, Christi qui nomine poscunt,
Sanguine nec junctis, nec deterioribus ullis.
Est caro blanda nimis; bona nec primordia terris
Sufficiunt, veluti quercūs non sufficit ortus
Edendam ad glandem. Coepit sine pondere Petrus
Argenti atque auri; atque ego per jejunia tantum
Perque preces posui, atque humilis Franciscus asylum.
630Si tu principium spectes, et quo iverit inde,
Ex albo aspicies nigrum: at mirabile versus
Jordanis minus est retro, fugitivaque ponti
Unda, volente Deo, quam nunc hic ferre medelam.
Talia sic fatus, sociis se adjunxit, et unā,
Turbinis assimilis, confestim ascendit in altum.
Innuit, atque uno mulier dulcissima nutu
Per scalam extemplo post illos impulit ire:
Tam meă virtute illius natură revicta est!
Non hic perque imas valles montesque per altos
640Est adeo rapidus cursus, mihi quantus eunti
Tum fuit. Astriferas sic rursum ascendere sedes
Evaleam, lector, pro quo mea crimina ploro,
Pectoraque illacrimans pulso: non tempore tanto
Admorīs digitum, tactoque retraxerīs igne,
Quo tunc Ledaeum vidi ac sum ingressus in astrum. —
Illustres ignes, magna virtute potentes,
A quibus ingenium totum mihi, quodlibet hoc est,
Esse reor: vobiscum erat is, qui temperat omnes
Mortales vitas, quum Tuscas sum ortus in auras;
650Quumque mihi posthac ascendere contigit orbem,
Qui vos circumagit, regio mihi dedita vestra est.
Vos supplex oro; toto vos pectore posco
Virtutem tantam, qua summum attingere punctum
Evaleam tandem, quod me nunc attrahit ultro. —
Numinis aspectus, dixit mihi Diva, propinquat;
Est opus ergo tibi visus sit clarus et acer.
Ante ideo, quam ultra venias, spatia ampla viarum
Mensa vide, et quotus est tua sub vestigia mundus;
Ut tua, laetitia exsultans, mens se offerat ultro
660Deinde triumphanti, venienti ex aethere, turbae.
Tunc ego sum septem, demissa fronte, remensus
Transgressos orbes; terramque ita corpore parvam
Aspiciens risi: atque ideo laudabile duco
Consilium quod eam temnit, rectique vocari
Posse probum, qui alias volvit sub pectore curas.
Est mihi visa, carens maculis, Latonia Virgo,
Corpore quas fieri denso raroque putavi.
Sustinui ardentem nati ex Hyperione vultum,
Ac prope Mercurium ac Venerem se volvere vidi.
670Deinde mihi natum patremque apparuit inter [29]
Temperies Jovis; et varios quae causa recursūs
Efficiat, novi. Septem haec errantia signa
Vidi equidem, qua sese mole, graduque citato,
Circumagunt, quantoque simul discrimine distant.
Denique, Ledaeo rapimur dum sidere circum,
Areola haec, tanto dat nos quae insurgere fastu,
Tota mihi est visa, ad pelagi usque ex collibus undas;
Deinde oculos pulchris converti rursus ocellis.
(Paradisi XXIII)
[recensere] 679Inter uti frondes, sera sub nocte, volucris
680Sistit apud nidum, partemque tuetur Eoam,
Auroram intente exspectans, ut mane revisat
Pullos, ac (dulcis labor) illis compăret escam;
Haud aliter Caelo haerebat defixa Beatrix,
Versa plăgae, sub qua Sol segnius ire videtur.
Ore renidentem cernens atque aethere summo
Intentam, velut ille fui, quem magna cupido
Incitat, ac spes interea dat blanda quiesse.
Non mora sed longa hinc fuit inter tempus utrumque;
Inter et exspectandum scilicet atque videndum
690Praeterea, magis atque magis clarescere Caelum.
Ac dixit tum Diva mihi: Christi ecce triumphi
Agmina, et omne bonum, quod ab his est orbibus ortum.
Qualis erat! toto visa est ardescere vultu,
Atque adeo ex plenis jucundam ostendere ocellis
Laetitiam, ut nullis ausim describere verbis.
Qualis per liquidam noctem, pleno ore relucens,
Aeternas inter Nymphas Latonia ridet,
Quae variis late depingunt aethera signis;
Sic super innumeras Luces effulgere Solem
700Tum vidi, has proprio lustrantem lumine cunctas,
Non secus ac noster splendorem sufficit astris;
Inque meos oculos Substantia clara meabat,
Lumine translucens medio, ut perferre nequirent.
O mea dux dulcis, mea dux dilecta, Beatrix!
Illa mihi actutum: quae te nunc opprimit, inquit,
Est virtus, a qua nemo defenditur ullus:
Hīc est summa potestas, et sapientia summa,
Quae, inter terram Caelique impenetrabile regnum,
Pandit iter, cujus fuit olim longa cupido. —
710Ignis ut interdum, fuerit quum taliter auctus
Amplius includi ut nequeat, vi nubilă rumpit,
Telluremque petit, quamvis natura repugnet;
Sic mea deliciis tunc mens caelestibus aucta,
Exiit ex sese, nescitque quid ipsa peregit.
Pande oculos, et qualis ego sum facta videto,
Diva mihi dixit: tibi sunt jam talia visa,
Ut risus perferre meos et gaudia possis.
Talis eram, qualis qui lapsă insomniă quaerit
Evigilans revocare animo; frustraque laborat,
720Oblitum nītens sub mente revolvere visum,
Talia quum verba audivi, sic dulcia cordi,
Ut nunquam ex libro, qui acteacta recenset, abibunt.
Si mihi, Castaliae quot nutrivere sorores,
Auxilio astarent linguae, vix reddere paulum
Carmine visusque ac vultus miracula possent:
Divinum proinde aggressus describere regnum,
Multa opus est mihi transmittam, velut ille viator,
Abruptum qui invenit iter. Sed, pendĕre quisquis
Sumpserit, inceptum quanti sit ponderis istud,
730Quantaque debilitas umeris mortalibus, ille
Haud equidem, si forte videt trepidare, reprendet:
Non est hoc pelagus, puppis quod parvula tranet,
Non opus hoc nautae, sibimet qui parcere curet.
Cur mea te facies, dixit tum diva Beatrix,
Tam sibi devincit? cur non spectare virectum
Intendis pulchrum, Christi sub lumine florens?
Hic rosa, divinum unde sibi mortalia membra
Induxit Verbum; sunt hic et lilia, quorum
Suavis odor recto pertraxit tramite gentes.
740Dixit; et ipse, suis monitis pārēre paratus
Semper, rursum oculos radiis contendere misi.
Luce velut Solis, scissa de nube meantis,
Floriferum pratum, quondam speculatus ab umbra,
Inspersum aspexi; sic tunc ex lumine multas
Desuper injecto turmas effulgere vidi;
Quin mihi principium fas cernere luminis esset.
O quae hos illustras, virtus bis terque benigna,
Te sursum abduxti, ut radios mihi ferre minores
Posse dares, oculis adhibens moderamina lucis!
750Illius floris, quem mane ac vespere supplex
Rite voco, auditum nomen, me protinus egit
Toto animo illius majorem cernere lucem.
Quumque mihi est visa, atque meis pulcherrima utrisque,
Quantaque qualisque est, oculis ea stella refulsit,
Quae vincit superis, ut terrae vicit in oris,
Fulgida lux Caelo est lapsa, instar flexa coronae,
Praecinxitque illam, ac se circumfusa rotavit.
Harmoniae quodcunque genus magis allicit aures,
Ac magis hic animum mulcet, disrupta fuisset
760Ut nubes tonitru, citharae si aequaveris illi,
Quae gemmam cinxit, Caelum unde nĭtentius ardet.
Angelicus sum, dixit, amor, qui maxima pando
Gaudia circumiens, nobis quae virgine ab alvo
Proveniunt, ubi nostra fuit concepta cupido;
Atque ita circumeam, donec, natum ipsa sequēris;
Ac, Regina, tuo magis ore effulgere summum
Efficies orbem. Sic lux ait illa rotando;
Atque aliae Mariam sonuerunt uniter omnes.
Quod reliquos cunctos Caelum complectitur orbes,
770Numinis afflatu magis ac virtute vigescens,
Tam nobis distabat adhuc, ne hoc cernere possem;
Atque ideo nequiere sequi mea lumina flammam
Praecinctam serto; quae sese erexit in altum,
Natum pone sequens. Qualis, quum suxerit uber,
Vertitur ad matrem puer, et lactentia tendit
Bracchiola, exstantem vultu testatus amorem;
Vertice sic quaeque erecto se ex Lucibus illis
Extulit, ac Mariam quo prosequerentur amore
Est mihi compertum. Mox illic quaeque remansit,
780Sic Caeli Regina canens, ut dia voluptas
Me totum imbuerit, nec pectore cesserit unquam.
Quanta his divitibus messis servatur in arcis,
Quae fuerunt terris gnavae sevisse bubulcae!
Hic vivit, fruiturque bonis quae quisque paravit
Exul et illacrimans, auro Babylone relicto;
Hic clarum, sub Prole Dei Mariaeque, triumphum
Cum vetere atque novo Sanctorum examine, ducit
Ille, cui est Caeli custodia credita portae.
(Paradisi XXIV)
[recensere] 789O animae electae, cenae quae accumbitis Agni,
790Tali vescentes dape, quae vos jugiter explet,
Si prius hĭc mortis quam dedant tempora, vestris
Quod cadit ex mensis, divino munere, paulum
Praelibat, mentes immenso intendite quaeso
Illius ardori, atque sitim irrorate parumper:
Vos semper fontem hauritis, quo tendere totis
Hĭc inhiat votis. Sic est effata Beatrix;
Assimilesque rotis, laetae se vertere circum
Coepere illae Animae, flammantes more cometae.
Machinulae veluti, quae tempora digerit, orbes
800Sese ita convolvunt, ut, siquis viderit illos,
Alter vix agitur, velociter evolat alter;
Sic choreas Animae ducebant dispare motu;
Motuque ex ipso, aut citior vel tardior esset,
Esse his laetitiae majusque minusque patebat.
Tum chorea ex una, reliquis quae pulchrior ibat,
Ignis quidam exit, quo nullus clarior usquam;
Atque, Beatricem triplici vertigine lūstrans,
Talem edit cantum, mihi mens quem reddere nescit:
Propterea sileam, nimium nam vividus istis [30]
810Sunt sinibus color, humana et mens atque loquela.
Deinde Beatrici, sistens, sic ille profatus
Est ignis: Dilecta soror, quae talia fundis
Vota precesque pias, ut amico evellar ab orbe,
Ecce assum, ardentique tuo sum promptus amori.
O lux clara viri, illa refert, cui tradidit olim
Noster Erus claves, quas hac de sede beata
Is tulit in terras, prout est tibi corde voluntas,
Hunc scitare, oro, ac Fidei argumenta require,
Qua super aequŏreas ivisti interritus undas;
820Non te equidem latet an bene credat speret ametque,
Quum visum intendas, quo sunt cuncta ordine picta;
At, quoniam regno cives asciverit isti
Vera Fides, est proinde bonum ut de hac ille loquatur
Ejusdem in laudes. Veluti sese instruit atque
Discipulus silet, ante suus quam lemma magister
Proponat, non ut solvat, verum approbet illud;
Sic ego me armabam, responsum rite daturus.
Dic, bone Christiada, est ille orsus, et intima pande:
Quid sit fare Fides. Dicenti talia frontem
830Extuli, et inde meae converti lumina Divae:
Illaque continuo mihi nutu indulsit, ut undam
Interno ex fonte elicerem. Sum proinde locutus:
Gratia, quae me dat primo mea sensa Magistro
Pandere, concinnis eadem det promere verbis;
Vera Fides, dixi inde sequens, ut tradidit olim
Ille tuus frater, qui tecum tramite recto
Ire dedit Romanam urbem, substantia rerum
Est quae sperantur, rerumque est argumentum
Quae cerni nequeunt: talem certe arbitror esse.
840Rite putas, rettulit, si cur «substantia« dicta est
Atque «argumentum« noscas. Quae sedibus istis,
Dixi ego respondens, manifesta in luce videntur,
Sunt adeo in terris oculis abscondita, ut ună
Hisce det esse Fides; cujus fulcimine nixa
Erigitur Spes; atque ideo substantia fertur:
Ex qua deinde Fide, absque alia ratione, struendum [31]
Est ratiocinium: ex quo dicitur «argumentum«.
Tunc ille est fatus: quicquid doctrina revelat
In terris, tam clare hominum si quisque teneret,
850Artibus haud esset locus ingeniisque sophistae.
Sic Amor ille inquit, farique est inde secutus:
Ponderis atque notae, veluti decet esse, numisma
Hoc satis est visum; vere hoc tua continet arca?
Certe equidem, rettuli, tam clarum tamque rotundum,
Ut typo in illius mihi nil dubitare supersit.
Haec tam gemma nĭtens, cui virtus nītitur omnis,
is rursum, unde tibi venit? Qui plurimus imber
Flaminis aeterni divina volumina large
Irrigat, hanc, dixi, mihi tam monstravit aperte,
860Ut comperta minus det signa geometra nosse.
Quomodo sed noscis, rettulit, quae tradita sanctis
Sunt tabulis, divino afflatu scripta fuisse?
Sunt rerum eventus testes, quibus arte creandis
Omnino Natura caret. Tunc ille vicissim:
Hos tamen eventus, qui debent ante probari,
Quisnam te certum facit indubiumque, fuisse?
Nemo tibi hoc jurat. Christi si jura secutus
Est sine prodigiis mundus, devictaque cessit
Caeca superstitio, longe super omnia majus,
870Dixi, est prodigium. Nam tu, jejunus, et omni
Indigus auxilio, es fidens ingressus in agrum,
Felicem ut sereres plantam, quae uberrima vitis
Jam fuit; at nunc dumum degeneravit in asprum.
Haec ubi sum fatus, cunctos vox una per orbes
Insonuit: «Sint cuncta Deo per saecula laudes«.
Tum Vir jam me scitatus, sic singula quaerens,
Ut foret extremas jam nunc accedere frondes,
Fari iterum coepit: Dominatrix Gratia mentis
Hactenus ora tibi pandit, quo rite decebat;
880Quare ego cuncta probo: sed nunc te promere oportet,
Et quae credis, et unde vēnit quod talia credas.
Spiritus alme, Pater, qui claro in lumine cernis,
Dixi ego, quod sic credideras, ut quamlibet aevo
Grandior, ad tumulum juvenem superaris eundo,
Tu formam Fidei, causamque hujusce requiris;
Atque ego sic tibi nunc refero: Mihi creditus unus
Aeternusque Deus, Caelos qui immobilis omnes
Ipse movet, desiderio atque ipsius amore.
Nec Metaphysicae, Physicaeque scientia tantum
890Hoc mihi perspicue ostendit; sed lumine ab ipso
Hinc veniente, patet; sanctorum nempe vetustis
Ex Vatum tabulis, et quas scripsistis, ut ardens
Spiritus aetheriis in vos est lapsus ab oris.
Creditur et persona triplex, substantiaque in illis
Una, adeo ut sumus et pariter sum dicere possit.
Haec Evangelium mihi dat persaepe videnda.
Hoc est principium, credendi est ista favilla,
Quae fit deinde meo vivax in pectore flamma,
Effunditque jubar, clarum velut aethere sidus.
900Qualis erus famulum, quum nuntia laeta ferentem
Audit, ut is siluit, cupidis amplectitur ulnis;
Sic, bene me dicens cantu, ter circuit illud
Lumen apostolicum, quo praecipiente locutus
Ante fui: tam grata illi mea dicta fuerunt!
Notae
[recensere]- ↑ Pontifex Clemens V; qui, postquam Henricum VII ad Imperium evexerit, obstitit illius in Italiam adventui ejusque inimicis occulte favit.
- ↑ Dites sunt, quos Canis vicerat; inopes sunt exules, quos hospitio excepit.
- ↑ Dantes chi più s’abbandona [him who is most heedless], id est qui magis imparatum fortunae sese credit.
- ↑ Gaudebat, id est revelasse, quod ego scire cupiebam.
- ↑ Id est, hoc in quinto Caelo.
- ↑ Carolus magnus.
- ↑ Quo enim magis ascenditur, eo sunt Caeli ampliores.
- ↑ Pane, id est eucharistico, aliisque sacramentis, per anathema interdictis.
- ↑ Illius, id est S. Joannis Baptistae, cujus effigies imprimebatur Florentiae in nummis aureis, Italice fiorini, Anglice florin.
- ↑ Id est Throni (vel angeli in sphaera Saturni, quae est altior). Vide Purg. cant. IX.
- ↑ Laudibus, id est Beatis, qui per divinam gratiam tales facti sunt.
- ↑ Id est, illi Beati, Spiritu Sancto accensi.
- ↑ Alberti, imperatoris Austriaci.
- ↑ Philippus, cognomine pulcher.
- ↑ Edwardus I, rex Angliae, ac Robertus, rex Scotiae.
- ↑ Alphonsi, regis Hispaniae, et Wenceslai, regis Bojohaemi.
- ↑ Bonitas, id est liberalitas Caroli II, regis Apuliae et Jerusalem.
- ↑ Hic est Fridericus, Petri regis Celtiberiae filius. Friderici hujus patruus fuit Jacob, rex Balearium, et frater fuit Jacob rex Celtiberiae.
- ↑ Bestia, Henricus II, rex Cypri, in qua insula sunt urbes Nicosia et Famagusta.
- ↑ Opinio erat tempore Dantis Solem stellis omnibus, etiam fixis, lucem impertiri.
- ↑ Tibiis, Dantes flavilli a verbo flare, unde Italice flauto [> Anglice flute].
- ↑ Trajanus imperator.
- ↑ Guilelmus II, cognomine bonus, rex Siciliae; quae plorat Carolum II propter bellum quod illi infert, et Fridericum propter tyrannidem, qua eam vexat.
- ↑ Ripheum, de quo scripsit Virgilius (Aen. 2.426-28): «cadit et Ripheus, justissimus unus / qui fuit in Teucris, et servantissimus aequi / — dis aliter visum« [«Ripheus also fell, who was the most just / among the Teucrians and most devoted to justice / — the gods decreed otherwise»].
- ↑ Id est Aquila, imago aeterni placiti, quod statuit universum terrarum imperium.
- ↑ Patebit ex divina ultione illud coenobium non amplius esse, quale erat.
- ↑ Id est, «fui Petrus Damianus usque ad meum ingressum in coenobium; deinde fui Petrus peccator (nempe me dixi et subscripsi Petrus peccator) usque ad meum obitum Ravennae, cujus templum maximum Deiparae dicatum est.» Ita Benassutius.
- ↑ Vindictam offensus cupit, atque ideo hanc semper tardare putat; offensor contra hanc pavet, ac proinde semper sibi imminere videtur.
- ↑ Natum et Patrem, id est Martem (calidum) et Saturnum (frigidum).
- ↑ Metaphora ex pictura in qua, ut sinus vestium bene pingantur, requiritur color tenuis ac languidus.
- ↑ Fides enim locum tenet ratiocinii, et credere cogit firmius quam quodlibet argumentum; juxta illud Augustini; «Christianus sum; nescio quod credo«.
Liber XII
[recensere](Paradisi XXV)
[recensere] 1XXV. Si mihi forte erit, ut sacrum, cui terra polusque
Applicuere manūs, ac tot mea membra per annos
Attrivit, valeat tandem mollire poëma
Crudeles iras, queis pulchro excludor ovili,
Agnus ubi obdormi, atque lupis infensus iniquis,
Qui vastum hoc faciunt, alia cum voce redibo
Velleribusque aliis; patriaeque ibi redditus urbi,
Lūstralem ad fontem, quo sum Baptismatis unda
Jam puer ablutus, cingam mea tempora serto:
10Quippe hic ante Fidem accepi, quae Numine coram
Dat clarēre Animas; ac Petrus deinde per illam,
Circumiens, pulchro cinxit mihi lumine frontem.
Agmine dehinc aliud prodivit Lumen eodem,
Unde Virûm exierat primus, queis facta potestas
Est Christi exercere vices; ac diva Beatrix
Laetitiae tum plena, mihi: aspice aspice, dixit;
Hic heros, per quem peregre Gallaecia aditur.
Non secus ac, socio propior quum saepe columbus
Constitit, alternum gyrisque ac murmure amorem
20Utrique ostendunt: Alium sic comiter alter
Excepit prŏcĕrem, aeternae convivia mensae
Laudibus alternis celebrans. Quum mutua finem
Officia attigerunt, coram taciturnus uterque
Astitit, igne adeo effulgens, ut ferre nequirem.
Spiritus insignis, dixit tum Diva renidens,
Qui jam caelestis scripsisti gaudia sedis,
Hīc de Spe loquere; ista tibi tam quippe patescit,
Atque tot illustrans variis das nosse figuris, [1]
Discipulos quoties claravit lumine Christus
30Prae reliquis trinos. Age, frontem attolle, secundum
Tum mihi Lumen ait: tibi sit fiducia corde.
Erige te: radiis nam maturescere nostris
Est opus, huc quisquis venit telluris ab oris.
Incitus his verbis, in montes lumina tollo, [2]
Qui prius haec nimio curvarant pondere. Quando,
Tum mihi īdem dixit, nostri te gratia Regis,
Extremum ante diem, Caeli in penetralibus altis
Dat proceres adiisse suos, ut quum istius aulae
Sis vera intuitus, spem, quae horum incendit amore
40In terris recte, exacuas aliisque tibique,
Dic, quidnam est Spes; atque, tuo si pectore floret,
Unde tibi deducta venit. Responsa parantem
Me pia praecessit, quae, ut tam sublime volarem,
Tradiderat pennas: Ex exercentibus, inquit,
Militiam Christi, nemo est, cui pectore major
Spes vigeat, velut in summo, qui lumine cunctos
Nos adeo illustrat, conscriptum est cernere Sole.
Ante ideo quam militiam compleverit, illi
Fas est Jerusalem ex Aegypto ascendere visum.
50Cetera, quae poscis, non ut tibi noscere detur,
Verum, ut quam virtus haec sit tibi grata renarret,
Dicenda huic linquam: non illi solvere durum
Haec erit, atque suis aberit jactantia dictis:
Is referat, tantumque Dei det gratia posse.
Discipulus veluti, quae scit, responsa magistro
Dat celer atque alacer, cupidus didicisse videri;
Spes est, respondi, exspectatio certa futurae
Laetitiae, ex meritis quae praecedentibus atque
Munere divino exoritur. Mihi sidera lucem
60Multa hanc sufficiunt; sed enim prior tradidit ille
Qui cecinit Vates summi praeconia Regis:
In te spem ponant, sanctis is dixit in hymnis,
Qui nomen novere tuum. (quis nesciet illud
Cui mea corde Fides?) Illinc tua epistola tantum
Hanc mihi stillavit cordi, ut sim plenus, et undans
Vestrum aliis invertam imbrem. Dum talia farer,
Interiore sinu vibrabat in illius Ignis
Creberque ac subitus splendor, velut aethere fulgor;
Mox ait: Hujus amor virtutis, quo hactenus uror,
70Jam me supremam ad pugnam palmamque secutae,
Vult tibi uti loquar, ejusdem qui ardescis amore;
Atque ideo mihi erit gratum, te dicere, quidnam
Spes tibi promittat. Tunc ipse: Novae atque vetustae
Signum constituunt tabulae; atque hoc noscere praebet,
His de Spiritibus, sibimet quos Numen amicos
Omnipotens fecit: Quaevis se duplice amictu [3]
Induet, Isaias ait, in tellure suapte;
Ac tellus est ista domus. Manifestius istud
Et tuus ostendit frater, quum praemia narrat
80Esse stolas niveas. Paulo ante haec ultima verba
Nos super in te spem ponant audita sonare
Est vox; ac simul omnes respondere choreae.
Exinde has inter Lumen sic claruit ingens
Ut, si tam clarum Cancer sibi sidus haberet,
Unius mensem numeraret bruma diei. [4]
Se velut, assurgens, choreas ducentibus addit,
Non aliam ob causam, virgo, sed laeta recenti
Gratificans nuptae; Splendor sic ille duobus
Accessit reliquis, se utrisque rotantibus, ardens
90Ut poscebat amor, cantum numerosque secutus;
Atque his haerebat vultum defixa Beatrix,
Qualis nupta recens immobilis atque silescens.
Mox ait: Hic cubuit Pelicani in pectore nostri,
Delectusque fuit magno ex cruce munere fungi.
Haec dixit; nec proinde oculos a luce retorsit
Tergemina, ac firmis intenta obtutibus haesit.
Quales, qui obstringunt oculos spiramine parvo
Ut proprio aspiciant defectum lumine Solem,
Qui lucis damnum lucis patiuntur amore;
100Sic egi tunc ipse, novum conversus in Ignem.
Quare is: cur, dixit, perstringis lumina, ut illud
Aspicias, quod non est hic? Mea terrea membra
Terra tenet, reliquisque simul dehinc usque tenebit,
Dum numerum, mens alta Dei quem fixerit, aequent.
Sunt cum utrisque stolis, quibus huc venere, beatis
Sedibus in Caeli geminae tantummodo Luces:
Atque hoc, quum redeas, terris memor esto referre.
Talia sic fatus, siluit; Lucisque perinde
Tergeminae in gyrum motus cantusque quierunt,
110Sicut, ut aut labor evitetur sive periclum,
Caerula qui primum pulsabant aequŏra remi,
Continuo, simul ac rector dat sibila, sistunt.
At mea quam violens turbavit pectora motus,
Quum mihi, ut aspicerem verso, non visa Beatrix,
Quamvis me juxta foret, et felicibus oris!
(Paradisi XXVI)
[recensere] 116Dum sic haererem dubius, quod luce carerem,
Ilicet ex ipso, qui jam restinxerat, Igne
Prodivit vox, atque sibi me advertere jussit.
Dum lucem amissam repăres, pensare juvabit
120Interea hanc fando. Dic ergo, ac incipe: quonam
Mens tua directe tendit? Ne rere peremptam,
Sed lucem amissam; nam, quae te duxit in istas
Felices sedes, virtute hac pollet ocellis,
Quae fuit Ananiae manibus. Medicamina, dixi,
Sponte sua, sero aut cito, quandocunque libebit,
Afferat illa oculis, per quos sese intulit ardor,
Qui me totum urit. Quod vero haec caelica regna
Laetificat sine fine Bonum, alpha omegaque scripti est,
Quod mihi amor legit aut leviter vel fortiter, omnis.
130Vox ea tunc eadem, quae me formidine lucis
Solverat amissae, curam mihi plura loquendi
Injecit: magis angusto, mihi dixit, oportet
Clarifices cribro: te dicere oportet, ad istud
Quis tibi proporro signum direxerit arcum.
Tunc ego: Per Sophiae argumenta, ac Numine chartas
Afflatas debere scio hunc fervescere amorem:
Namque bonum, vix percipitur, succendit amorem,
Succenditque magis, quanto bonitatis habere
Percipitur majus. Quae Essentia praeterit omnia
140Hinc bona, ut illius radius sit, quicquid in orbe
Extra illam bonitatis adest, ante omnia amando
Tendere in illam debet mens cujusque videntis
Id verum, in quo argumentum hoc innititur ipsum.
Hoc mihi demonstrat, qui primum ostendit Amorem [5]
Res esse ante omnes, quae cuncta in saecula vivant;
Auctor et id verax monstrat, de se ille locutus
Amramidae: omne bonum pandam. Tu ostendis et ipse
Qui, magnam prae aliis alte praeconibus orsus
Historiam, arcanum terris caeleste revelas. —
150Ac tunc ille mihi: nativi luminis usu
Auctorumque fide, quae non hoc dissonet, actŭs,
Praecipuum servare Deo reminiscere amorem;
At dic praeterea, nunquid te vincula ad illum
Altera deducant; quot nempe hĭc dentibus ardor
Cor tibi demordet. Sensi quid verba sonarent
Christi Aquilae; sensi quo me traducere vellet.
Quare iterum coepi: Morsūs quotcunque revolvunt
Corda Deo, coiere meum succendere amorem.
Conditus et mundus, mihi tradita luminis aura,
160Dirum, quod, vita ut fruerer, letum ille subivit,
Gaudiaque, ut mihi, sic omni sperata fideli,
Ac memorata prius, pelago fallacis amoris
Abstulerunt, verique dedēre attingere ripam.
Sum frondes etiam, sese quibus induit hortus [6]
Aeterni Agricolae, tanto impertitus amore,
Quantum his ille boni summus largiverit Auctor.
Vix ea, per cunctos late dulcissimus axes
Insonuit cantus; reliquosque secuta Beatrix,
Ipsa etiam Sanctus, sanctus, sanctus quae canebat.
170Lumine ut abruptus discedit somnus acuto;
Nam fulgore, oculi tunicas qui permeat omnes,
Excutitur vis visendi, et commota recurrit:
Ipse autem vigilans, quicquid circumspicit, horret,
(Tam sensu ille caret!) dum mens res aestimet aeque;
Sic mihi tunc oculis oculorum luce suorum
Quisquilias omnes abjecit diva Beatrix;
Qui plus quam longe fulgebant milia mille.
Clarius hinc, quam ante, aspexi, ac de Lumine quarto,
Quod prope nos vidi, stupefactus mente rogavi.
180Ac mea tum Mulier: Virtus quam prima creavit,
Prima hīc est Anima; atque suo hoc in lumine laeta
Factorem intuitur. Ceu frons impulsa cacumen
Incurvat vento ac relevat, virtute suapte,
Quae sursum attollit; sic ipse, ut talia sensi,
Miratus feci: mox fandi accensa cupido
Me propere erexit; fudique has pectore voces:
O unum aeterna maturum ex arbore pomum
Ortum, antique Pater, cui femina quaeque jugali
Vincta toro, est nurus ac proles, reverenter, et omni
190Te precor obsequio, mecum dignare profari:
Quod cupio, ipse vides; ac proinde ostendere mitto,
Ne tua verba morer. Qualis quum tegmine operta
Belua dat motus, ex ipsa veste revelat,
Motus sectanti, cupido quod pectore versat;
Sic prima illa Anima ex claro, quo involvitur, igne
Nosse dabat quantum cuperet mihi reddere voces;
Mox ait: Haud opus est tua tu mihi vota reveles,
Quippe ea plus novi, quam tu certissima nosti:
In speculo haec etenim video, quod imagine viva
200Cuncta refert, quum nulla potest id imago referre.
Scire cupis, quantum sit lapsum temporis, ex quo
Me Deus omnipotens florente locavit in horto,
Haec ubi ad ascensum tantum te reddidit aptum;
Quamque diu hunc colui, et quae tantae Numinis irae
Causa fuit; quae verba inveni, et qualibus usus.
Non fuit, o fili, pomum mihi causa comestum
Exilii, at voluisse datum transmittere signum.
Ex quo proinde loco excivit jam diva Beatrix
Vergilium, quattuor mihi milia, tercentosque
210Atque duo, optanti has sedes, Sol attulit annos;
Ac novies centum vicibus trigintaque vidi
Hunc, dum vitam agerem, cunctos remeare per orbes.
Qui mihi tum sermo fuit, est dilapsus ab usu,
Ac prius interiit, quam, nunquam explebile, Nembrot
Aggrederetur opus: non immutabile quippe est
Quicquid ab humanae pendet moderamine mentis,
Quae sequitur Caelique vices ac signa regentis.
Dat Natura loqui; sed qua ratione modoque,
Deserit arbitrio, prout est humana voluntas.
220Unum, quum me mortalis jam vita tenebat,
Supremum dixere Bonum, a quo gaudia manant,
Ac me purpureo circumdat lucis amictu:
Hinc dictum est Eli; nam, qui vos temperat, usus
Frondibus est par arboreis, quarum altera surgit,
Altera descendit. Montem, qua se altius undis
Attollit, nullo conspersus crimine primum
Deinde reus, colui ex hora prima usque secundam
Quum Sol quadrantem sexta mutaverit hora. [7]
(Paradisi XXVII)
[recensere] 229Gloria Patrique ac Nato, et, qui spirat ab hisce
230Spiritui, late tractus resonare per omnes
Incepit Caeli; cujus dulcedine cantūs
Ebrius haerebam. Risum spectare videbar
Totius mundi: modulamen quippe beabat
Aures, ac lux alma oculos. Oh dia voluptas!
Nesciaque humanis narrari gaudia verbis!
Oh nunquam turbata quies, ac mutuus ardor
Unanimĭs! oh divitiae, absque cupidine, certae!
Ante meos oculos succensae quattuor alma
Stabant luce Faces. Radiis tum augescere coepit,
240Quae prius huc se detulerat, talisque refulsit,
Quale foret, Martis si Juppiter igne rubēret.
Provida mens, quae cuncta regit, quaeque ordinat illic
Muniaque atque vices, jam fecerat undique ovantes
Conticuisse choros. Tum vox mihi venit ad aures:
Si mihi mutatur color, ipse stupescere noli;
Namque hunc mutare omnes, me dicente, videbis.
Sede mea, heu! sede mea, heu! sede meapte,
Quae Natum vacat ante Dei, injuste ille potitur,
Qui nostrum tumulum foedam facit esse cloacam
250Sanguinis, ac purĭs, gaudet quibus ille scelestus,
Hinc qui pulsus abit. Dixit; Caelumque colore
Undique conspersum vidi, quo se induit olim,
Sole ex adverso, sub mane aut vespere, nubes.
Ac veluti, secura sui, et sibi conscia recti,
Audit ut alterius facinus, formidine honesta
Corripitur mulier; sic os est versa Beatrix.
Tali, ex defectu Solis, ferrugine Caelum
Tum reor indutum, quum summa est passa Potestas,
Exin sic fari conversa est voce secutus,
260Ut non plus versa est facies. Non alta cruore
Et Lini et Cleti atque meo, ut sibi quaereret aurum,
Sponsa fuit Christi; sed enim Pius atque Calixtus,
Sixtus et Urbanus mortem oppetiere cruentam,
Post multum fletus, ut gaudia ad ista venirent.
Non mens nostra fuit, quod successoribus olim
Christiadae partim ad dextram partimque sinistram
Astarent; non quod claves, quas ipse recepi,
Vexilla ornarent, gentem bellantia contra
Baptismo ablutam; non quod mea sancta favores,
270Mendaces venumque datos, signaret imago;
Quare ego persaepe indignor, cumulorque pudore.
Pastorum sub veste, lupi per cuncta videntur
Pascua. O tutela Dei, cur lenta quiescis?
Sanguine fidentes se Vascones atque Cahorsi [8]
Nostro implere parant. Quam tristem exordia finem
Tam bona contigerunt! Sed mens ea provida certe,
Quae per Scipiadam totum regnare per orbem
Asseruit Romae, veluti mihi credere par est,
Jam cito succurret. Tuque o, qui deinde redibis
280Mortalem in mundum, fili, tu labra reclude;
Quaeque ego non sileo, noli tunc ipse silere. —
Alba nivis veluti labuntur vellera Caelo,
Quum Sol ingreditur glacialis cornua Caprae; [9]
Aethera sic totum sursus candescere vidi;
Atque triumphantes, quasi vellera, surgere Luces,
Quae jam nobiscum fuerant. Has ipse sequebar
In sublime oculis, donec distantia multa
Intuitu eripuit. Sursus me diva Beatrix
Cernere cessantem aspiciens: tua lumina, dixit,
290Flecte agedum terris, ac cerne es quomodo versus.
Ex quo ante aspexi, vidi me ivisse per omnem,
Quam prima ex medio ad finem plăga conficit, arcum. [10]
Hinc mare trans Gades, quod stulte intravit Ulysses,
Litus et hinc unde evecta est Europa, videbam.
Plus etiam areolae istius tunc cernere possem,
At mea Sol ibat subter vestigia, plusquam
Zodiaci signum lapsus. Ex vulnere Amoris
Saucia, et in dominam semper defixa cohaerens,
Mens mea rursum illi convertere lumina avebat.
300Si, quae pascendis oculis Natura paravit,
Aut ars, ut mentem caperet, vel picta colore
Vel carne ex viva, jungantur pabula in unum
Omnia, nil essent, si, quae mihi dia voluptas
Tum fuit, ut vultum vidi, aequiparetur eisdem.
Illius intuitu mihi virtus indita, nido
Eripuit Ledae; Caelumque evexit in altum
Prae reliquis, celerique magis vertigine volvens.
Nullum habet haec regio, vivissima et alta, locorum
Discrimen: sunt cuncta eadem atque simillima formis.
310Non ego propterea qua tunc in parte Beatrix
Me posuit, norim. Ast ea, cui mihi mente patebant
Condĭta, sic coepit ridens ac laeta profari,
Ut vultu exsultare Deus sit visus in illo:
Hinc, velut ex meta propriaque ab origine, motus
Incipit, et medium sistens, et cetera volvens. [11]
Non locus hoc Caelum cohibet, nisi Numinis una
Provida mens; unde exit Amor, quo volvitur ipsum,
Ac virtus quae exinde fluit. Lucisque et amoris
Circulus hunc cingit, reliqui ut cinguntur ab ipso:
320Quique hunc praecingit, regit atque intellegit unus.
Non alius motum istius mētītur, at ipse
Mētītur reliquos, veluti de quinque duobus,
Aut bis quinque, decem fiunt. Jam noscere posses
Quomodo radices hac mittit tempus in urna, [12]
Atque aliis frondes. Oh rerum dira cupido,
Quae sic mortales mergis, ne tollere ab undis
Quisquam oculos valeat. Bene floret recta voluntas,
Imber at immodicus bona dat flaccescere pruna.
Integritas animi atque fides reperitur in unis
330Dumtaxat pueris; quae post lanugine nondum
Effugit inspersis mālis. Quidam abstinet esca
Balba loquens, qui quemque cibum mox ore soluto
Usque vorat. Quidam audit amatque parentem
Balba loquens, qui ore hinc liber mortem optat obire.
Candida sic pellis natae fit nigra decorae [13]
Illius, qui mane diem, qui vespere noctem,
Adveniens abiensque refert. Tu talia noli
Mirari, reputans animo, rectore carere,
Atque ideo humanam converti in devia gentem.
340Ante autem hiberno Jani quam tempore mensem
Extrudat quae neglegitur centesima [14], talis
Orbibus edetur late rugitus ab hisce,
Ut, quo sunt puppes, sors exspectata revolvet
Proras, ac recto procedet tramite classis,
Veraque post flores prorumpent denique poma.
(Paradisi XXVIII)
[recensere] 346Postquam ea caelesti quae me dulcedine complet,
Praesentem adversus vitam mihi vera retexit,
Ut flammam in speculo videt is, cui in terga relucet,
Ante hanc quam putet aut cernat, seseque revolvit
350Visurus numquid vitrum sibi vera revelet;
Cunctaque respondere videt, ceu norma tabellae
Cantoris numeris: sic me fecisse recordor,
Pulchros inspiciens oculos, ubi vincula nevit,
Me vincturus, Amor. Nam, postquam me ipse revolvi,
Atque meos tetigit, quod cuique volumine in illo
Perspicuum apparet, bene si perspexerit illuc, [15]
Sum punctum intuitus, tanto fulgore coruscans,
Tantosque effundens radios, ut nulla tueri
Hoc acies possit, lucemque evitet acutam.
360Quae minima hic stella apparet, foret integra Luna,
Huic si confertur, velut astrum apponitur astro.
Igneus hŏc, fors distans, quam qui circuit olim
Aut Lunam aut Solem, quoties vapor aëra densat,
Circulus ambibat, motu tam praepete sese
Volvens, ut reliquis citiorem vinceret orbem.
Hunc alter dein cingebat, qui cinctus ab altero
Inde erat: hunc itidem quartus cingebat; et istum
Quintus; quintumque hinc sextus; quem septimus inde
Cingebat pariter, tam vastus et amplus, ut illum
370Nuntia Junonis nequaquam includeret arcu:
Octavus sic et nonus. Se quisque movebat
Tardius, in numero quo plus distabat ab uno.
Purior his flamma ardebat, quo quisque favillae
Proximior purae: puto, quod plus haurit ab illa.
Valde suspensum curis me diva Beatrix
Aspiciens: Puncto, dixit, dependet ab isto
Caelumque ac Natura omnis: circlum inspice, juxta
Qui magis est illi: tanta vertigine raptim
Volvitur, ardentem propter, qui impellit, amorem.
380Ipse autem contra: Si, quem tuor orbibus istis,
Ordine constaret mundus, nil quaerere haberem
Amplius, expletusque forem; sed cernere fas est
In mundo, plus hōc orbes virtutis habere,
Quo magis a centro distant. Si proinde cupido
Hoc miro in templo, cujus confinia tantum
Sunt amor et splendor, mea finem attingere debet,
Est mihi discendum, quianam non congruat aeque
Exemplo exemplare suo; deprendere quippe
Hoc mea mens nescit. — Digitis si hunc solvere nodum
390Non potes ipse tuis, non est mirabile; tantum,
Quod nunquam fuerit tentatus, duruit! inquit
Diva mihi; atque hinc subjecit: Nunc accipe porro,
Si satur esse velis, quae jam tibi tradere sumam;
Ac super hisce tuae exerce dehinc mentis acumen,
Sunt ampli angustique orbes, qui corpore constant,
Prout minor aut major virtus se his undique fundit.
Majorem ex majore pari bonitate salutem, [16]
Majorique capi bonitatem corpore oportet
Majorem, cunctis si constat partibus aeque.
400Circulus hic, mundum qui secum corripit omnem,
Respondet circlo, cui amor et sapientia major:
Propterea, si, non quod cernis in orbibus hisce,
At tibi pendatur virtus, motum ordine miro
Congruere aspicies menti, quae commovet illos. —
Non secus ac late fit splendidus atque serenus
Aër, quum Boreas Scythico flat purus ab axe,
Quippe absunt nubes; Caelumque, vaporibus actis,
Ridet, opesque suas spectantibus undique pandit;
Sic ego sum factus, postquam mihi clara Beatrix
410Dicta dedit; visumque est verum, ut in aethere sidus.
Vix ea conticuit, veluti quod bullit in igne
Scintillat ferrum, sic orbes protinus omnes
Scintillas dederunt, numerum ut pervincere possent
Ludicrorum omni geminatum sede latronum.
Laudibus audibam celebrarier undique punctum
Immotum; quod quemque tenet, semperque tenebit
In statione sua, qua semper et ante fuerunt.
Tunc ea, quae dubia mihi condita mente videbat,
Primi orbes monstrant, dixit, Seraphim atque Cherubim;
420Ac ita veloces sua vincla sequuntur, ut ipsos
Se puncto assimilent, quam possunt; atque potestas
Haec tanta est illis, est quanta videre facultas.
Qui circum hos vadunt (et ab his fit ternio primus),
Divini aspectūs, proprio sic nomine dictos, [17]
Esse Thronos scito! quo quisque profundius illud
Intuitur verum, quo mens cujusque quiescit,
Laetitia est major: quapropter dia voluptas
Exoritur visu; non, qui succedit, amore.
Gratia mētītur visum et propensa voluntas;
430Atque ita visūsque et gaudii est mensura gradatim.
Ternio dehinc alter, florens hōc vērĕ perenni,
Quod nullo autumno exuitur, praeconia cantat
Ordinibus trinis, queis constat: continet iste
Et Dominatus, et Virtutes, atque potestas
Queis nomen tribuit. Geminus paenultimus ordo
His constat, sibi qui ducunt a principe nomen,
Et qui sunt Archangeli; et Angeli in ordine summo.
Omnes inspiciunt sursum, tantumque deorsum
Efficiunt, ut quisque Deo trahiturque trahitque.
440Hos est Dionysius tanto meditatus amore, [18]
Nomine ut et numero penitus, velut ipsa, notavit:
At Gregorii diversa fuit sententia; quare,
Vix ille astriferis oculos reseravit in oris,
Errorem risit. Tu vero stupescere noli
Arcanum hoc tantum terris potuisse patere
Mortali; quippe hoc, atque hujus plurima regni,
Olli nosse dedit, qui in Caelis talia vidit. [19]
(Paradisi XXIX)
[recensere] 448Quum Phoebus Phoebique soror, Latonia proles,
Ariete Lībraque obtecti, statione videntur
450Opposita, zonamque illis facit unus horizon,
Quantum est ex puncto, quo Caeli ex vertice uterque
Aeque distat, ad id quo zona abscedit ab illa, [20]
Tantum conticuit, vultu ridente Beatrix
Inspiciens punctum, quod me devicerat; inde
Sic est effata: Haud posco, quod discere quaeris;
Namque mihi est visum, quo tempora cuncta locique
Consistunt omnes. Non ut sibi quaereret ullum,
(Quod nequit esse), bonum; verum ut sese esse pateret,
Aeterna sua in aetate, ac trans temporis aevum,
460Ut sibimet visum, quin hoc conceperit alter,
Ipse novos aeternus Amor produxit Amores.
Nec piger ante fuit: Domini quum spiritus undas
Se super has ferret, non post atque ante fuerunt.
Forma ac materies pariter, junctaeque meraeque, [21]
Prodivere, omni vitioque ac labe carentes,
Non secus atque arcu tria tela emissa trichordi.
Utque in crystallo et vitro ac Phaëtontide gemma
Translucens radius, non ocius attigit illam,
Quam, sese insinuans, pervadat lumine toto;
470Artificis summi ex manibus sic tota triformis
Prodiit, exordii nullo discrimine, moles.
Conditus est quoque in hac ordo, rebusque creatis
Impositus: quae praestant puro actu, orbe supremo;
Quaeque potestate [22], extremo; et quae utrisque, locatae
Sunt medio, his vinclis, quae nil abrumpere possit.
Hieronymus, multa ante orbem jam saecla creatas
Angelicas dixit mentes; sed scripta refellunt
Hŏc afflata Deo; quod tu potes ipse videre,
His si animum vertas: ratioque hoc ipsa refutat,
480Motores tanta mancos aetate fuisse.
Quomodo jam fuerint, quandoque, ubinamque, creati
Tu scis; atque tibi trina est expleta cupido.
Haud quisquam numeret bis dena ita tempore parvo,
Quam pars illorum turbavit, pabula vobis
Praebentem, terram. Pars altera perstitit; atque
Exin hac fungi coepit, quam conspicis, arte
Tam volupe, ut nunquam desistant volvere circum.
Illius, in quem vidisti omnia pondera toto
Congruere ex mundo, malesana superbia tantae
490Causa fuit cladis. Quos hic assistere cernis,
Perstiterunt animo mites, sibi habere professi
Ex bonitate Dei, quod tam tuerentur acute.
Quare, his pro meritis, illorum Gratia lumen
Auxit, et in recto fuit offirmata voluntas.
Nec dubitare volo, at scito quod Gratia sese
Attribuit meritis, aditus prout panditur illi.
Jam super his rebus, non auxiliantibus ullis,
Multa putare potes, mea si tibi verba notentur;
At, quoniam in terris tradunt ex sede magistri,
500Quod mens Angelica, et vult, ac intellegit, atque
Commeminit, dicam ulterius, cognoscere clare
Ut verum valeas, quod valde obnubilat error.
Angelicae mentes, ex quo se Numinis ore
Laetificant, illinc nunquam se deinde remorunt,
Cuncta ubi cernuntur: non intercīditur illis
Rerum proinde nova veniente ab imagine visus;
Nec, quod divisum est ideo revocare necesse est.
Quare ibi mortales vigilando somnia condunt,
Dicere dum verum, vel non hoc dicere, credunt:
510Major at hōc culpa atque pudor. Non calle Sophorum
Vos gressum fertis: sapientes tanta videri
Cura animum trahit, atque frui rumore secundo!
At magis hoc etiam hic fertur, postponere sanctas
Quam tabulas, aut has in vanos vertere sensus.
Nec reputant, quanti steterit sevisse per orbem
Numinis hoc verbum, et quantum sit gratus eidem
Huic humilis quicunque haeret. Clarescere quaerunt
Ingenio; atque ideo sacri sua quisque reperta
Praecones iterant, Evangeliumque siletur.
520Asserit hic Lunam, quum mortem Christus obivit,
Detorsisse viam, atque objecto corpore Solis
Impediisse jubar, ne terrae attingeret oras.
Alter ait lucem sponte abscessisse suapte,
Atque ideo, velut Abramidas, caligine densa
Hispanos late tectos Indosque fuisse.
Non tot habet cives Florentia nomine Bindos
Ac Lapos, quot sacra sonant per pulpita in anno
His similes fabulae; ac vento grex pastus inani
Hinc redit; ipse nocens, quod non mala pascua vitet.
530Non: ite, ac populis vanas divendite gerras,
Dixit discipulis Christus; sed, tradite Caeli
Doctrinam veram; atque illi sibi scutaque et hastas
Ad pugnam ex hac condiderunt, ut cordibus almam
Insererent Christique fidem et virtutis amorem.
Scommata nunc vanique crepant per pulpita lusus;
Dummodo et effusum det risum turba, cucullus
Inflatur, nec quicquam ultra est inquirere cura:
Si volucrem vero, latitantem in acumine, posset
Cernere, cerneret et veniam, cui credula fidit.
540Usque adeo in terris haec insipientia crevit,
Pollicitis ut quisque fidem sine teste quibusvis
Praebeat. Inde suem multa pinguedine divus,
Ac sue pejores alios, Antonius implet,
Gentibus absque typo conflata numismata solvens.
At, quia digressi sumus, eja age, lumina rectae
Redde viae, ut brevietur iter, tempusque rependat.
Angelicam turbam, nec mens humana, nec ora,
Dinumerare queunt. Si, quae Babylone revelat
Visa sibi Daniel, reputes, latuisse videbis
550Certum hujus numerum, quamvis tot milia vidit.
Tot Lux prima modis, quae totam illuminat, illi
Inseritur, quot sunt queis sese inserit; et quia
Insitio parit ardorem, impar fervet in illa
Dulcis amor. Cernis quam late alteque patescat
Vis immensa Dei, quae tot specularia fecit,
Queis sese infringit, dum semper permanet una.
(Paradisi XXX)
[recensere] 557Milia fors longe hinc sex milia, sexta calescit
Hora, ac ferme ad plānum hĭc mundus dejicit umbras,
Quum Caeli medium, quod nobis imminet alte,
560Induit alborem, quo lucem sidera quaedam
Amittunt; quumque ulterius mox nuntia Solis
Progreditur, toto clauduntur in aethere signa: [23]
Angelica haud aliter quae includunt agmina punctum
A quo includuntur, et quod mea lumina vicit,
Ex oculis abiere meis; delapsaque pompa
Atque amor ad Dominam illos hinc fecere reverti.
Si quicquid de illa dixi, confletur in unum,
Omne simul laudum, ejusdem describere formam,
Hac vice nequaquam valeat. Mihi visa venustas
570Non tantum humanas mentes pulcherrima vincit,
Sed tota hac gaudere reor, qui condidit, Unum.
Hīc me materies vincit, plusquam ulla poëtam
Vicerit, edentem socco vel digna cothurno.
Nam, veluti ferit infirmum Sol lumine visum,
Sic mentis vires, risum meminisse decōrum
Obterit. Ex illo, quo primum hanc tempore vidi
Usque huc, haud unquam desivi attollere cantu;
At nunc desistam; veluti cujuslibet est mos
Artificis, postquam ad summum pervenerit artis.
580Hanc ego destituo, inde tuba majore canendam,
Quam mea; quae coepti properat contingere finem.
More ac voce ducis: Majori ex corpore, dixit
Illa mihi, egressi, ad Caelum pervenimus illud,
Quod lux est mera; lux mentis, quae impletur amore;
Optimi amore boni, in quo plene gaudia sistunt;
Gaudia, quae, quicquid dulce est, dulcedine vincunt.
Militiam hīc geminam cernes, quarum una videri
Se dabit aspectu, quo extremi ad judicis ora
Vīdĕrĭs. Ut fulgor, subito qui lumine turbat
590Visendi vires, nequeant ut cernere quicquid
Fortius impellat; sic me lux vivida cinxit,
Obnubitque oculos, ut nil deprendere possent.
Divus Amor, qui summum hoc, inquit diva Beatrix,
Laetificat Caelum, semper venientibus istam
Impertitur opem, ut candelam accommodet igni.
Vix pauca haec est fata, meam me assurgere supra
Virtutem sensi; atque oculis sic reddita lux est,
Ut nulla et nimii vitaret tela nĭtoris.
Est mihi tum visus fulgentis luminis amnis,
600Inter, quas ver pingebat mirabile, ripas.
Scintillae ex fluvio exibant, atque undique fusae
Floribus instabant, velut auro obeunte pyrōpi:
Mox iterum, veluti saturae fragrantibus auris,
Sese mergebant undis; semperque subibant
Demersis aliae. Quo te flagrantior urit
Discendi, quae cernis, amor, mihi gratior hĭc est;
At non ante sitim explebis, quam has hauseris undas.
Sol meus haec dixit; mox addidit: Amnis, et ignes
Qui subeunt surguntque vadis, et gramen amoenum,
610Sunt veri effigies: non quod sint talia captu
Ardua, sed quod sit visūs tibi manca facultas. —
Non avido sic ore ruit genitricis ad uber
Lac poscens infans, quum serius illa soporem,
Quam solet, excussit, quantum tunc protinus ipse,
Ut vires augerem oculis, me in flumine flexi,
Quod, tales ut praestet opes, late explicat undas.
Lumina ut huc verti, quod pridem tramite longo
Decurrens ibat, mihi visum est esse rotundum:
Mox, veluti gens, quae jam personata videri
620Se dedit, hinc alia appāret, quum, qua ante latebat,
Exuerit larvam: sic flores atque favillae
Se mihi mutarunt, ac Caeli ambo agmina vidi.
O lux alma Dei, per quam spectare triumphum
Fas mihi Caelituum fuit, hunc da pandere fando;
Et, qualem vidi, dignis ostendere verbis.
Est illic lumen, per quod spectare Creator
Dat sese his, qui tantum illius in ore quiescunt.
Usque adeo in gyrum sese protendit, ut orbem
Flammiferum Solis nimium circumdaret ample.
630Undique diffundit radios, Primique reflectit
Mobilis in culmen, cui vim vitamque ministrat.
Non secus ac clivus praeterlabentis in amnis
Se speculatur aquis, tanquam visurus ibidem,
Queis ornatur, opes florum herbarumque virentum;
Sic super instantes speculari lumine sese,
Per plus mille gradus, Animas vidi undique circum,
Quotquot ab his terris sunt caelica regna reversae.
Lumine si tanto sese gradus infimus implet,
Quantum haec extremas frondes rosa pandat oportet!
640Non mea nictabant, tam celsa atque ampla videndo,
Lumina; sed totum, quantumque ac quale, tuebar.
Nil hic proximitas fert, aut distantia differt;
Naturae lex namque silet, quo temperat unus
Ipse Deus, nullo causae consorte minoris.
Tanquam qui fari cupit, atque silentia servat,
In medium me deinde rosae, semperque recentis,
Pandentisque gradus, ac dulcem edentis odorem
Praeconii ad Solem, qui ridet vere perenni,
Diva tulit; dixitque mihi: nunc aspice quanta
650In niveis est turba stolis; urbs aspice nostra
Quam se protendit: sedes sic aspice plenas
Ut gens deest pauca. Hac magna, quam ipse tueris
Ob super impositum diadema, locabitur, ante
Hoc tu ad connubium quam cenes, Spiritus alti
Henrici, qui Augustus erit terrestribus oris:
Erigere Italiam hĭc veniet, non hactenus aptam.
Quae vestros animos effascinat, atra cupido
Vos similes puero reddit, qui carpitur acri
Esurie, altricemque fugit. Non tramite eodem
660Qui sacris praeerit rebus [24], furtim atque patenter,
Se feret. Haud longum Deus hunc at munere sancto
Deinde sinet fungi: magus est ubi Simon, abibit,
Ut det Anagninum sedes magis ire sub imas.
(Paradisi XXXI)
[recensere] 664In niveae ergo rosae effigiem mihi sancta videri
Militia est data, quam sponsam sibi sanguine Christus
Junxit. At altera, quae cernit cantatque volando
Gloriam et illius, cujus flammatur amore,
Et quae ipsi dederit bonitas excellere tantum;
Quale examen apum, quod nunc insīdit odoris
670Floribus, et nunc ad cellas ac mella revertunt,
Ad florem magnum, ornatum tot frondibus, ibat
Delapsa; adque suum mox se referebat Amorem.
Ignis erat facies, aurum alae, ac cetera tantum
Candida, ut his nivium nequeat contendere candor.
Quum florem peteret, per sedes lapsa gradatim,
Ardoris pacisque dabat, dum ventilat alis [25]
Ipsa lătus, quod adepta fuit. Nec tanta volantum
Turba, Deum floremque inter, visum atque nĭtorem
Intercīdebat: nam lux divina per omnem
680Inseritur mundum, prout quisque est dignus; et objex
Nusquam illi esse potest, ac nulla repagula claudunt.
Istud, gente frequens priscaque novaque, beatum
Ac tutum regnum, visumque perinde et amorem
Uni intendebat signo. O lux, sidere ab uno
Quae trina effulges, recreans tam corda tuentum,
Respice nimbiferam, quae nos premit atra, procellam.
Si, procul hibernis veniens gens barbara ab oris,
Quo se Helice semper cara cum prole revolvit,
Obstupuit, Romam aspiciens operumque labores,
690Quum res mortales Lateranum desuper ivit;
Qui mihi, ab humano ad divinum, ex tempore ad aeternum,
Evecto, ad populum justum Florentiae ab urbe,
Tum stupor ingruere atque invadere debuit artus!
Attonito ac laeto, mihi nil audire libebat,
Ac pressis haerere labris. Velut advena quondam
Se recreat, templum, quod voto astrictus adivit,
Aspiciens, speratque redux jam visa referre;
Sic ego per vivam volvebam lumina lucem
Sursumque deorsumque; ac gyros saepe per omnes
700Visum iterans. Cernebam etenim suadentia amorem
Ora, aliena luce suoque nĭtentia risu;
Cernebam ornatos cunctis virtutibus actus.
Jamque locum totum lūstraram, lumina volvens,
Nulla defixus parte; atque cupidine plenus
Vertebar, Dominam cupiens nonnulla rogare,
Quae me suspensum, non intellecta, tenebant;
Ast unum volui, atque aliud mihi contigit: illam
Sum ratus aspicere, ac Seniorem assistere vidi,
Vestibus indutum niveis: oculosque genasque
710Laetitia perfusus erat, vultuque benignus,
Ut pater in natos. Ubinam, inqui protinus ipse,
Illa est? Ut tua sit penitus perfecta cupido,
Respondit, me dimovit de sede Beatrix;
Sique gradūs summi ad gyrum tua lumina tertium
Attollas, hīc in solio alte astare videbis,
Quod sua promeruit virtus. Nulla orsa reponens,
Lumina surrexi, atque illam reflectere vidi
Aeternos radios, eque his sibi texere sertum.
Nemo illis, resonant ubi rauca tonitrua, ab oris
720Est ita sejunctus, pelago demersus in imo,
Quantum oculis erat illa meis. Distantia vero
Haud quicquam obstabat visu; quippe aëre tractūs
Per vacuos, non mixta mihi veniebat imago.
O mea spes, Mulier, mihi quae latura salutem,
Ferre per infernas passa es vestigia sedes,
Ex bonitate tua virtus et gratia, nosco,
Venerunt, quae me dederunt res cernere tantas;
Tu, me servitio eripiens, omni arte viaque
Usa es, queis poteras, ut libertate potirer:
730Quae mihi munifice tribuisti, munera serva,
Ut mea, cui dederis dulcem reparare salutem,
Grata tibi hinc anima humano se corpore solvat.
Talibus oravi: atque illa ex tam parte remota,
Quale videbatur, me inspexit, blandaque risit;
Dehinc rursum aeterno se immersit fonte bonorum.
Sic mihi tum Senior: Coeptum deducere cursum
Ad finem ut valeas, sancto ad quem missus amore
Ac prece deveni, circum tua lumina volve
Hunc fulgentem hortum; quippe hujus visus acumen
740Augebit, quo deinde queas ascendere divos
Altius ad radios. Caeli Regina favorem
Sufficiet nobis, cujus valde uror amore;
Sum namque illius, Bernardus nomine, servus. —
Ut nostrum ad templum quidam, progressus ab oris
Forsitan Illyricis, Christi sudaria vultu
Impressa aspiciens, nescit se explere tuendo;
Atque pius secum, sacra dum velamina cernit:
Haec vere tua, Christe Deus, fuit, inquit, imago?
Sic ego mirabar vivacem illius amorem,
750Qui, secum meditans, caelestis gaudia pacis
Gustavit terris. O, quem sibi Gratia natum
Progenuit, tunc ille inquit, tibi talia nunquam
Gaudia notescent, donec tu lumina flectis.
Suspice, et in gyros oculos attolle remotos,
Usque eo, ubi Regina sedet pulcherrima Caeli,
Quam totum hoc regnum colit et reverenter honorat.
Erexi alte oculos; ac, sicut mane recenti
Eous finis, veniens quem Phoebus inaurat,
Occiduum superat; sic, tanquam ex valle supernum
760Ad montem ascendens oculis, splendescere partem
Margine conspexi, vincentem lumine totum
Undique consessum. Utque hīc in qua parte manetur,
Quem male direxit proles Clymeneïa, currus,
Illa magis fulget, minuunt dum cetera lucem;
Pacifica haec medio sic Auriflamma micabat
Acrius, ac reliquas dabat elanguescere flammas.
Hōc aciem in medio expansis applaudere pennis
Angelicam vidi, cujus fulgoreque et arte
Quisquis erat varius. Dum concentusque jocosque
770Ingeminant, facies his arridere venusta
Est tum visa mihi, cunctis quae gaudia Sanctis
Addidit. Et, si quanta mihi est vis vivida mentis
Tanta foret fandi, non hujus promere verbis
Deliciae auderem minimum. Bernardus, amori
Quum vidit me haerere suo, tum lumina amanter
Huic ita defixit, magis ut me incenderit ardor.
(Paradisi XXXII)
[recensere] 777Coenobiarcha senex doctoris munere fungi
Sponte sua incepit, vocesque has pectore fudit:
Vulnus, quod Maria hinc Virgo conclusit et unxit,
780Haec tam pulchra sedens ejus vestigia subter,
Olim panditque ac pupugit. Dehinc ordine tertio
Hanc subter Rachel, velut aspicis, atque Beatrix
Assīdunt: hinc Sara et Judith atque Rebecca,
Et proavia illius, sua qui commissa perosus,
Cantor ait miserere mei. Potes ipse gradatim
Descendens oculis, has nosse, ut nomina pandens
Per frondes ego progredior. Ex ordine septimo,
Ut super usque illum, sunt Abrae ex stirpe creatae,
In geminam partem dirimentes undique florem.
790Quippe hae sunt murus, qui sacra sedilia dīdit,
Prout sua nempe fides direxit lumina Christo.
Qua flos est cunctis ornatus frondibus, illa
Sunt in parte, fidem Christi qui habuere futuri
Adventūs: illa, qua sunt vacui atque patentes
Hemicycli, sunt qui Christo, postquam aethere venit,
Crediderunt. Solium ut Mariae, et subsellia subter,
In geminam dīdunt partem, sic ordine certo
Secernunt latere adverso, quibus ille Joannes
Praeest, qui, semper sanctus, vitam in saltibus egit,
800Letumque atque duos infernum pertulit annos.
Post hunc Franciscus, Benedictus, et Augustinus,
Atque alii, sunt hīc pariter secernere lecti
Per varios huc usque gradus. Tu suspice mirum
Consilium Dei, utramque fidem quod habentibus aeque
Hunc hortum implebit. Scito autem: ex sede deorsum,
Post floris medium, duo quae discrimina finit,
Non sua dant illic merita, ast aliena sĕdere,
Condicione rata [26]; sunt hic nam corpore cassi,
Qui prius occĭderint, quam vis sit certa legendi.
810Ut vultu ex tenero, ac balbis deprendere verbis
Ipse potes, si videris aut audiveris illos.
Tu vero dubitas, dubitansque silentiam servas;
Ast ego, quo tua te vincit mens, forte ligamen
Exsolvam. Non hoc in regno casus haberi
Est potis, ut sitis atque fames ac pectoris angor.
Aeterna, quodcunque vides, est lege statutum;
Omnia convenient, respondent cuncta vicissim,
Annulus ut digito. Gens haec tam protinus ergo
Non fuit aeternae sine causa credita vitae.
820Plus minus excellens venit has mortalis in aedes:
Rex, qui laetitia tanta ac tanto implet amore
Hoc regnum, ut nemo ulterius cupiisse sit ausus,
Quemque creans, variae dispensat munera gratiae:
Hoc satis; occultasque nefas inquirere causas.
Id patet ex geminis natis, qui matris in alvo
Commōvere iras, (monumenta ut tradita sacris
Testantur tabulis). Pro crinis proinde colore [27]
Gratia quem dederit, divinum lumen oportet
Constituat sertum. Variis sunt sedibus ergo,
830Absque suis meritis, positi, prout indita primum
Gratia distinguit. Pueris insontibus olim
Sat fuerat, mundi primis aetatibus, una
Patrum firma fides, ut Caelum ascendere possent.
Illis temporibus lapsis, hinc mascula pubes
Praecidi silice est circum genitalia jussa.
At postquam venit maturo tempore Christus,
Non est huc aditus, nisi per baptismatis undam.
Jamque age, luminibus faciem nunc conspice fixis
Quae magis est Christo similis: nĭtor illius unus
840Reddere quippe potest habilem te cernere Christum.
Fervere laetitiam tantam tunc undique vidi
Hanc super, et sic Angelicas applaudere mentes,
Circum tam celsos tractus volitare creatas,
Ut nil me tanto cumulaverit ante stupore
Ex visis; nil rettulerit de Numine tantum.
Atque is, qui primus descenderat Angelus illuc,
Ante ipsam expandit pennas, ac voce canebat
Suavisona: Salve, quam Caeli gratia complet;
Cunctaque voce pari referebant agmina: Salve;
850Ac facies cujusque novo fulgore micabat.
O qui, sancte Pater, dignaris, sede relicta,
Aeterna, quam sorte tenes, hic sistere mecum,
Fare, quis est Ales, nostrae qui lumina laetus
Reginae intuitur, tantoque ardescit amore
Non secus ac ignis? Sic dixi, versus ad illum,
Qui Mariae radiis, ut Solis Lucifer igne,
Ornabat sese. Atque is: quae forma atque venustas
Angelo inesse potest, haec utraque fulget in illo;
Utque ita sit volumus: nam palmam detulit iste
860Jam Mariae, quum mortales Deus induit artus.
Jamque age, me intentis oculis animoque loquentem
Prosequere, ac proceres hujus circumspice regni.
Hi duo, qui Mariae consīdunt sede propinqua,
Sunt quasi radices, unde haec rosa germinat ipsa.
Qui sedet ad laevam, pater est, quo auctore malorum
Incubuit tam magna seges mortalibus aegris.
Est pater ad dextram, floris cui tradidit hujus
Jam Christus claves [28]. Huic assĭdet ille, labores
Qui cunctos Sponsae, aetherias quum carperet auras,
870Vidit, quam Christus fuso sibi sanguine junxit.
Juxta illum Dux ille est, sub quo roscidus imber
Indocilem pavit deserta per horrida gentem.
Ante Petrum sedet Anna, adeo contenta tueri
Natam, ut quamvis ore Deo praeconia solvat,
Nunquam oculos vertit. Primum sedet ante parentem
Quae Dominam est hortata tuam tibi Lucia adesse,
Quum caecis oculis in praeceps devius ires.
At, quoniam tempus fugit irreparabile somnii, [29]
Haec fuerit monstrasse satis, quo more peritus
880Ad panni modulum sartor concinnat amictum.
Lumina, per nimios quantum penetrare licebit
Fulgores, primo enixe vertamus Amori,
Ne tibi contingat, quod, quum commoverīs alas
Ipse tuas, ante ire ratus, gradiare retrorsum.
Ex illa, quae ferre potest, ne mitte rogare
Auxilium, mea dicta pio nunc corde secutus.
Talibus effatus, coepit sic rite precari.
(Paradisi XXXIII)
[recensere] 888Nati materque ac filia, humillima Virgo,
Ac eādem res alta super quascunque creatas,
890Terminus aeternae, quae continet omnia, mentis.
Naturam humanam sic tu excellere dedisti,
Factor ut illius fieri est dignatus ab ipsa.
Ille in ventre tuo rursum divinitus ardor [30]
Exarsit, cujus sancto tepefacta calore
Haec rosa in aeterna produxit germina pace.
Tu fax es nobis nunquam cessantis amoris;
Ac fons terrigenis, spes unde uberrima manat.
Tam magna atque potens es tu, clarissima Virgo,
Ut quisquis sibi quaerit opem, ac te absistit adire
900Suppliciter, vult illius volitare cupido
Absque alis. Nec tantum ades implorantibus; ipsa
Saepe etiam antevenis. Miro tibi foedere junctae
Sunt pietas, clementia, magnificentia; et omne
Quod reliquis bonitatis inest, te sistit in una.
Hĭc, qui, ex inferni progressus vallibus imis
Usque huc, spirituum vidit per singula vitas,
Te rogat, ut tali facias virtute potentem,
Qua valeat visu Supremam haurire Salutem; [31]
Atque ego, qui plus haud unquam cupii ipse videre,
910Quam nunc hunc cupio, te votis omnibus oro;
Atque oro ne vota sinas sine pondere nostra.
Pelle tuis precibus, mortalem discute nubem
Illius ex oculis; pateatque his summa voluptas.
Praeterea te, cuncta potens Regina quod optas,
Deprecor, illius, postquam se attollere tantum
Ad visum potuit, sensus sine labe tuere,
Atque tua humanos vincat custodia motus.
Inspice, Diva potens, nexis ut clara Beatrix
Haec te, Caelituumque rogent simul agmina palmis! —
920Dilecta illa Deo venerataque lumina, in ipsos
Defixa orantes, dederunt cognoscere, quantum
Grata sibi veniant pia verba ex corde petentum;
Aeternum in Solem sunt protinus inde reversa,
Nullam ubi credendum est aciem tam cernere clare. —
Atque ego, votorum metae quum proximus essem,
Vim desiderii explevi, ut convenerat, omnem.
Surridens Senior nutu me celsa tueri
Admonuit; sed talis eram qualem ille volebat:
Namque oculi, pulsa usque magis caligine, verae
930Per lucis penitus radios, magis usque subibant.
Visus deinde meus sese super extulit omne
Eloquium; ac memori nequiit proin mente teneri.
Non aliter quam qui in somnis conspexerit, alte
Quod movet illi animum, quum somnus deinde recessit,
Motus adhuc remanet, revocari at nescit imago;
Sic ego sum; nam visa mihi paene omnia cessant,
At dulcis superest, quae venerat inde, voluptas.
Sic nix ad Solem lĭquitur, sic carmina ventus
Perdebat, levibus foliis descripta Sibyllae.
940O, quae mortales adeo super ardua mentes,
Maxima lux, surgis, qualis mihi visa, parumper
Menti redde meae; ac linguae sic suffice vires,
Ut queat inde tuae venturi gentibus aevi
Saltem unam immensae scintillam ostendere gloriae:
Hanc animo revocans, numerisque canentibus edens,
Efficiam ut melius tua se victoria pandat.
Credo equidem, nimium divinae ob lucis acumen,
Quod defecturus fuerim, si forte remossem
Victus ab hac oculos; memori sed mente recurrit,
950Quod magis hoc propter steterim defixus et audax,
Dum fontem immensae potui contingere lucis.
O vis divini auxilii! o mirabile donum,
Lumen in aeternum potui quo immittere visum
Usque adeo, ut vis tota mihi est expleta videndi!
Hīc ab Amore simul religata volumine in uno
Vidi, quae variis mundi panduntur in oris.
Quod se ex ipso est, quodque aliunde exordia sumit,
Atque horum mores, adeo conflantur in unum,
Ut, quae nunc refero, tantum sint debile lumen.
960Qui nodum hunc stringit, diversaque foedera jungit,
Me certe vidisse reor: nam talia fanti
Uberiora mihi perfundunt gaudia pectus.
Longior est mora momentum mihi temporis unum,
Saecula quam bis dena ac quinque struentibus Argo,
Cujus iter mediis stupuit Neptunus in undis.
Mens mea suspensa atque immota haerebat ibidem,
Usque magis flagrans, quo plenius usque videbat;
Est ea lux etenim talis, quae evadere ab ipsa
Non oculos unquam patitur: quodcunque voluntas
970Quippe hominum exoptat, perfectum hīc invĕnit omne;
Nec quicquam est alibi vitiis ac sordibus expers.
Jam nunc, quae memini, referens, non pluribus utar
Verbis, quam qui nutricis puer ubera sugit:
Non quia in aeterno, quod vidi, lumine plusquam
Unica sit facies: nam sic est semper, ut ante
Jam fuit; at quia ab intuitu mihi majus acumen
Semper erat visūs: quare, prout ipse videndo
Mutabar, sese pariter mutabat imago.
Lumine in hoc imo trinos sum cernere visus
980Orbes, mensurae ejusdem, triplicisque coloris,
Uno alius manans, velut Iris ab Iride prodit;
Tertius ignis erat, spirans aequalis utrinque.
O tenuis vis eloquii, quam rebus es impar,
Conceptas quas mente gero! (quae sunt quoque visis
Distantes adeo, ut non sit sat dicere paulum).
O Lux aeterna, ipsa tibi quae innīteris, unāque
A te perciperis; perceptaque percipiensque,
Te laetaris amans! mihi circulus ille secundus,
In te progenitus, quasi lumen lumine, postquam
990Paulisper circum inspexi, ex proprio ipse colore
Est visus nostrae depictus imagine formae:
Quippe meis oculis haerebam totus ibidem.
Ut tacitus curas geometres admovet omnes,
Mētiri ut circlum valeat, frustraque laborat,
Nam, quo eget, haud reperit, sic ipse in imagine fixus
Haerebam, mecum perquirens quomodo imago
Congrueret circlo, atque aptari posset in illo;
At nimis ista meas vincebat sarcina vires.
Mens mea tunc autem tali est percussa nĭtore,
1000Ut mihi continuo patuit, quod discere avebam.
Phantasiae me deseruit dein vivida virtus;
At jam, more rotae, circum vi aequaliter actae,
Ut mea ei concors ferret se rite voluntas,
Is volvebat Amor, qui Solem torquet et astra.
Notae
[recensere]- ↑ Id est quater. Quater enim Christus tres discipulos prae reliquis secum habuit: in sanatione leprosi; in ad vitam revocatione filiae archisynagogi; in transfiguratione; et in horto Gethsemani.
- ↑ Montes, id est Apostolos. Alludit verbis Ps. CXX, «Levavi oculos in montes«. Apostoli autem, reliquique majores Sancti in Scripturis vocantur montes; ut in Ps. LXXXVI, «Fundamenta ejus in montibus sanctis«.
- ↑ Duplice amictu, id est beatitudine animae et corporis.
- ↑ Cancer enim ex solstitio Decembris per integrum mensem oritur dum Sol occidit.
- ↑ Aristoteles. Dixit se ex philosophia et revelatione scire quod Deus est amandus. Nunc utriusque exemplum affert.
- ↑ Frondes; nempe res creatae.
- ↑ Id est, a prima hora (exclusa) primi quadrantis ad secundam (pariter exclusam) quadrantis secundi; sex nempe horas. Dividitur enim cursus Solis in quattuor quadrantes, quorum quisque sex horis constat.
- ↑ De Pontificibus Joanne XXII ex Cahorsa, et Clemente V ex Vasconia, loquitur.
- ↑ In medio Januarii, quum maximum est frigus.
- ↑ Prima plăga, id est zona torrida. Finem, id est tropicum Cancri.
- ↑ Medium, id est axem; in quo immobili caelestes orbes obvolvuntur.
- ↑ Hac urna, nempe Primo Mobili. Id est, vides ut hoc Primum Mobile sit prima temporis mensura, non autem Sol, Luna, Planetaeque alii, qui subinde ac deinceps annos mensesque ac dies mētiuntur.
- ↑ Id est, gentis humanae; Solem enim dixit Dantes, Paradisus, cant. XXII, 116, «padre d'ogni mortal vita« [«father of every mortal life»].
- ↑ Inter annum civilem et solarem in calendarii correctione, a Julio Caesare habita, minima differentia erat temporis; quae, ab astronomis neglecta, magnam in ordinandis anni tempestatibus, processu temporis, allatura erat varietatem. Haec minima differentia putabatur centesima pars diei. Dantes ponit rem remotissimam pro proxima, quam desiderabat.
- ↑ Ut in cant. XXXI Purg., Dantes videbat reflexam in oculis Beatricis imaginem gryphi, sic nunc in eisdem reflexum vidit punctum, sive imaginem Dei; quod punctum, conversis oculis, vidit in nono Caelo (volumine), ut hoc quisque, bene perspicienti, illic apparet.
- ↑ Salutem, id est bonitatem. Quod magis bonum est, majorem bonitatem impertit; et quo magis corpus est amplum, majoris bonitatis est capax, ut plus lucis crystallus magnus, quam parvus, recipit.
- ↑ Cant. IX Parad. Dantes Thronos vocavit specula; nunc ideo eos vocat Thronos divini aspectus.
- ↑ Dionysius Areopagita, qui fuit discipulus S. Pauli.
- ↑ S. Paulus.
- ↑ Id est tempus minimum.
- ↑ Id est, ut infra dicitur, forma pura, materies pura, atque utraeque conjunctae.
- ↑ Potestate recipiendi actionem et formam. Angeli, quibus est forma pura et purus actus, atque materia carent, partem supremam obtinuerunt, id est Primum Mobile. Materies pura posita fuit in infimo loco, ac proinde in centro terrae. Partem mediam forma et materies junctae (ut anima et corpus) occuparunt, id est octo Caeli corporei, quorum cuique Angelus est quasi anima et motor.
- ↑ Quomodo (quum in regionibus Orientalibus, a nobis valde remotis, est sexta hora, id est meridies, et noster mundus quasi ad planum inclinat umbras) ex summo Caelo, jam albescente, aliqua stella evanescit; ac deinde, magis illucescente Aurora, omnes etiam splendidiores abeunt.
- ↑ Pont. Clemens V., Anagninum, nempe Bonifatium VIII.
- ↑ Columbi more, quum escam inserit in os pullorum; ita Benassutius.
- ↑ Condicione, aut paternae fidei, aut circumcisionis, aut baptismatis, ut infra dicitur, pro temporibus.
- ↑ Id est, prout Gratia plus minusve ornet capillis suis hanc aut illam Animam. Capilli enim in Sacris Canticis ponuntur pluries pro donis Spiritus Sancti.
- ↑ Adamus pater humanae gentis, ratione naturae; Petrus ratione gratiae.
- ↑ Somnii, id est visionis.
- ↑ Amor Dei erga hominem exarsit, quum illum creavit. Quum autem homo peccaverit, amor Dei erga illum quodammodo refrixit. Iterum exarsit, quum Deus eum redemit; in utero Mariae exarsit, in quo humanam carnem suscepit.
- ↑ Supremam Salutem, id est Deum.
FINIS