Documenta varia (Maximus Constantinopolitanus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Documenta varia
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 80


Documenta varia (Maximus Constantinopolitanus), J. P. Migne

I. DIFFLORATIO EX EPISTOLA SANCTI MAXIMI AD MARINUM PRESBYTERUM, APOLOGIAM INTER CAETERA PRO HONORIO FACIENTIS.(Mansi, Conc. Collect., tom. XII.) Honorium etiam Romanum papam non diffiteri reor naturaliter in Christo voluntatum dualitatem, in epistola quam scripsit ad Sergium, eo quod unam dixerit volantatem; sed potius confiteri, et hanc (0484D)fortassis etiam constabilire. Nam hoc non in reprobationem dixit humanae Salvatoris et naturalis voluntatis, sed quod nullatenus conceptionem ejus, quae fuit sine semine, vel incorruptam nativitatem praecesserit voluntas carnis, vel cogitatio vitiosa. Sola namque voluntas divina atque paterna, per Filium unigenitum per semet operantem, propriam incarnationem sanctique Spiritus conventionem hanc operata est; et quod hunc sensum sectetur hinc est manifestum (0485A)Cum enim dixisset quia propter ineffabilem unitatem humanae ac divinae naturae, et Deus dicitur pati, et humanitas de coelo cum humanitate [ Leg. divinitate] descendisse, et hoc modo ostendisset eorum quae naturaliter insunt utrique naturae unius Christi et Dei Filii per commutationem summam redditionem, subinfert: « Unde, inquiens, et unam voluntatem fatemur Domini Jesu Christi, » quomodo ait: « Quia profecto a divinitate assumpta est natura nostra, non culpa, » id est, non a peccato, propemodum cum magno effatus Athanasio, qui haec contra Apollinarium impium scribit: « Natus est ex muliere, de prima plasmatione hominis formam sibi erigens in ostentione carnis absque carnalibus voluntatibus, et humanis cogitationibus in imagine novitatis. Voluntas enim sola (0485B)divinitatis est, quoniam natura tota divinitatis est. Denique Verbi propter nos secundum carnem nativitatis super nos progressio facta est. Non enim carnis vitiosa praecessit voluntas vel cogitatio, sicut in nobis aspicitur, propter generis desiderium, quod a deceptione primi parentis obtinuit, sed voluntas divinitatis sola per Filium, qui secundum beneplacitum Patris, et cooperationem Spiritus sancti, propriam, ut dixi, per se operatus est incorporationem, gerens in se et per se noviter inventum naturae modum nativitatis, et sine semine suam ipsius patrans conceptionem ex sancta Dei genitrice semperque virgine Maria. » Hac ergo ineffabili nativitatis ejus inspecta ratione, ille quidem voluntatem solam in eo divinitatis dixit, hic vero voluntatem unam Domini (0485C)nostri Jesu Christi. Quia profecto, inquit, a divinitate assumpta est natura nostra, non culpa, absque carnalibus voluntatibus, et humanis cogitationibus, ut sacratissimus Athanasius ait. Non tamen perhibuit eum tanquam hominem, quia est quoque natura Deus, non habere humanam voluntatem et naturalem, quemadmodum et divinam atque paternam. Idipsum autem etiam in subsequentibus innuit, asserens: « Sine peccato conceptus est de Spiritu sancto, et sancta immaculata semperque virgine Dei genitrice Maria, et sine contagione ex ea secundum carnem natus est. » Divinam quoque Scripturam in laudem et vituperationem profert carnis memoriam facere; non aliam, absit, natura et substantia Domini (0485D)carnem quam nostram commonens intelligendam, qui etiam hanc sciebat assumptam ex nostra substantia, id est, ex congenitae nobis semper virginis et Dei matris sanctis visceribus, sed alienam a vitio, et nullatenus legem praevaricationis habentem, sicut nos, in membris repugnantem spiritus legi. Non enim assumpta est, ait, a Salvatore caro a peccato corrupta, quae repugnaret legi mentis ejus. Cujus enim sementationem, quae per peccatum efficitur, non praecessit generationis lex, hujus omnino nec in membris est, sed lex divinae justitiae ad imaginationem nobis ostensa, et eam quoque, quae ex praevaricatione naturae illata est, perfecte demolitur. Venit enim sine peccato quaerere et salvare quod perierat, id est, naturam humani generis quae peccaverat. Alia (0486A)enim lex in membris ejus, aut voluntas diversa vel adversa non fuit in Salvatore. Hinc ostendit, non quod non habuerit humanam voluntatem et naturalem (non enim hoc dixisse videtur), sed quod sicut homo neque secundum corpus per membra quamlibet habeat praeter naturae leges operationem; neque rursus secundum animam voluntatis contrarium vel sine ratione motum, veluti nos, quia et super legem natus est humanae naturae. Expressius autem et in subsequentibus comprobat, quod sermo sibi esset tantum, vitiatam et non naturalem a Salvatore disterminandi voluntatem, et quod in naturali ac humana ad paternam ac divinam coaptatur quidem, sed nullam haberet ad illam ex repugnatione diversitatem. Normam autem dans nobis seipsum, quod (0486B)proprie suum erat, voluntarie subjiciebat; commendabat vero paternum. Quatenus et nos imitati, quod nostrum est reprobato, quod divinum est omni studio expleamus, dicens ita: « Licet enim scriptum sit: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me Patris (Joan. VI), et, Non quod ego volo, sed quod tu, Pater; non sunt haec diversae voluntatis, id est, contrariae ac repugnantis, sed dispensationis humanitatis assumptae, quae sua compassibiliter fecit quae nostra sunt. Ista enim propter nos dicebat, quibus dedit exemplum pietatis magister, ut sequamur vestigia ejus, non suam unusquisque nostrum, sed Domini potius in omnibus praeferat voluntatem. » Non ergo interemptionem, ut dixi, naturalis et humanae voluntatis, sed vitiosae, ac ejus quae est extra naturam, facit; (0486C)et totum fateamur ab omni peccato Deum liberum esse, testatur, qui secundum nos propter nos incarnatus est. Et ut compendio dicam, per unam voluntatem, solam ejus secundum carnem nativitatem eum divinam praecessisse voluntatem indicare conjicio. Per id vero quod ait, non esse voluntatis ejus diversitatem, contrarium vel repugnans quid non eum habere perhibet, sed conveniens et prorsus unitum ex toto. Unde cum nostram quidem naturam de divinitatis voluntate dicit assumptam, unius mentionem facit. Illud autem quod introducit: Non veni facere voluntatem meam, in medium verbo praeponit [ F. leg. in medio verbum proponit] omisso numero. Non sunt, inquit, haec diversae voluntatis, id est, (0486D)contrariae atque adversatricis. Ex quo duas secundum naturam existere in Salvatore voluntates manifeste colligitur. Si enim contrariam non habuit, naturalem habuit, tanquam homo. Quod enim non est contrarium naturale profecto est, et nemo contradicit. Nihil quippe in natura, vel in his quae sunt secundum naturam, est omnino contrarium. Timor ergo est opinari, quod in ejus proprie non est sermonibus scriptum, et moliti adversarios propriae opinionis tanquam non bonae ad velamentum illius viri litteras faciendum, secundum utrumque has praeter illius intentionem falso referentes. Advocatum quippe habet rationis sermonem omnem calumniatoris abigentem incursum. Et ego quidem sic se illius habere sensum existimo, ab omni suspicione purgatum. (0487A)Certiorem autem mihi hunc sanctissimus fecit presbyter, dominus videlicet Anastasius abbas a seniori Roma reversus, vir scilicet incomparabilis, virtuteque divina et prudentia venustatus; qui asserens quod multum sermonem moverit ad sacratissimos magnae illius Ecclesiae viros, propter epistolam quae ab eo fuerat ad Sergium scripta, percontans cujus rei gratia, vel qualiter in ea inserta fuerit una voluntas, et invenit haesitantes in hoc, et rationem reddentes. Insuper et eum qui hanc per jussionem ejus Latinis dictaverit dictionibus, dominum videlicet abbatem Joannem sanctissimum symponum, affirmantem quod nullo modo mentionem in ea per numerum fecerit unius omnimodis voluntatis, licet hoc nunc sit fictum ab his qui hanc in Graecam vocem (0487B)interpretati sunt; verum nec quamlibet exinanitionem vel abolitionem naturalis secundum humanitatem Salvatoris voluntatis, sed ejus quae nostra est, et reproba facta, perfectam dejectionem et interemptionem. Juxta quod et in invicem eorum quae unius generis sunt efficitur bellum. Ostendere volens ab omni esse peccato mundam assumptam carnem, secundum sacratissimorum eloquiorum et paternarum doctrinarum traditionem. Et apparet qualiter hujusmodi sermones concinentes sint cum his quae modo sunt ab exiguitate mea recitata, et veluti astipulatores factae pro Honorio defensionis. Ego, cum haec ille ratiocinando respondisset, miratus sum, oppido cognoscens subtilitatem ipsorum, et obstupui quodammodo super astutia eorum, qui pro uno frustra (0487C)omnia gerere impie audent, et volunt, sicut eis ab olim moris, et nunc est, furtivis et falsis narrationibus eos qui contra se magnanimiter agonizant, taliter, quin et absque omni ratione ad se ipsos attrahere, et sensum fraudare, qui se nullatenus sequitur. Necessario ergo et hoc cum didicissem, significavi tibi domino, honorabilis pater, quatenus per omnia munitus, habeas qualiter insequaris adversariorum phalanges, verboque indefesse jaciens, et fide potenter superans, gloriamque hinc Unigeniti in praeconium habens, et diadema hujus communionem per gratiam et unitatem.

II. DIFFLORATIO EX EPISTOLA SANCTI MAXIMI AD PETRUM ILLUSTREM. Pyrrhi et sancti Sophronii Hierosolymitani episcopi atque papae Honorii mentionem facit, ita post aliqua prosecutus. (Mansi, Conc. Collect., t. X.] (0487D)

Vestris laudabilibus syllabis dignatus es significare indigno servo tuo propter abbatem Pyrrhum. Et post pauca. Et futurum profecto esset ut hac forte pro causa ad redargutionem illius et omnium qui secundum illum impiam novitatem sectantur indifferenter ad divinitus conservanda tua et famosissima vestigia properarem, quatenus scirent omnes qui secundum vos pietatis sunt amatores, illorum una cum omni prorsus inscitia, impietatis quoque superfluam abundantiam. Sed timui ne putarer extra sacra quidquam agere jura, praeter voluntatem hoc faciens (0488A)sanctissimae sedis apostolicorum virorum, qui universam plenitudinem catholicae Ecclesiae bene ducunt, et ordinate secundum divinam legem deducunt. Quoniam hac divina videlicet lege consistunt coelestia et terrestria, et oportet ab ea nequaquam exorbitare, sed quae sunt divina secundum Deum agere illos qui sancte secundum vos vivere proposuerint, quatenus et Deum gestorum habeant curatorem, et sine successu receptionem. Quoniam, famosissime domine, pejor his est, quod et antea intimavi, etiam ab antiquis haereticis nova fides et expositio. Hanc enim multis quibus perduravit annis in episcopatu ad manifestationem reprobae mentis suae (nam Deus et ad nequitiae propalationem saepe novit longanimiter sustinere, non ut hanc ampliorem per (0488B)inducias reddat, sed ut hanc ampliorem factam justius puniat), decessor quidem ejus impie in utero aluit, iste vero magis impie genuit, et rursus posteriores horum in contemptum excolunt divinitatis. Et paulo post: Et quod adhuc deterior illis est mos, et veluti speciale omnium perversorum haereticorum indicium, quia et suae ipsius impietatis obnoxios describunt innoxios. Sophronium quippe, qui prudenter divina perdocuit et praedicavit Ecclesiae catholicae dogmata, se in errorem movisse hac illacque susurrant. Et post pauxillum: Divinus enim Sophronius, ut ipsi testamini, laudabilissimi, in Afrorum regione mecum et cum omnibus peregrinis monachis moras agebat, cum ipsi perversitates illas fabricarent adversus omnes. Et post pusilla: Et erat quidem (0488C)domus omnium per divinam concordiam et unanimitatem in unum Dei favente gratia in universitate, quae sub sole consistit, pacifica et tranquilla fide munitis Ecclesiis. Hi vero qui horum invidebant consonantiae, ac in Christum Deum confessioni veluti quamdam caliginosam nubem et stridentem vel gravem fluctum maris ac barbarorum, nemine hos movente, quam solo daemone turbationis amico, qui genus humanum ad simultatem concitavit, repente contra veram Christianorum fidem novam excogitaverunt ecthesin; deinde sententias pro ea et compositiones injustas; dein actiones monumentorum; deinde synodos latrocinales, et concursus episcoporum non voto convenientium, sed violentia contractorum, non exhortatione properantium, sed ex fuga (0488D)barbarorum peregre proficiscentium; dein jussiones et minas huc atque illuc adversus pios transmissas. Nam eum qui tunc imperabat, sophistice muneribus in servitutem redigentes. Et post pauca: Ex proprio nomine viro ecthesin producere persuaserunt. Paulo post: Fit autem horum inimicus pariter et defensor, an potius asserendum, fautor et accusator, horum publicans argumentum et innotescens quod ipse nequaquam ex se fuerit motus, sed ab illis coactus, impiissimam fecerit ecthesin in scriptis pro se ipso haec dicens, et rationem reddens Joanni sanctae memoriae quondam papae senioris Romae. Et post pauxillum: Convincunt autem seipsos quod isti valde manifeste fortissimi hanc fecerint, et nullatenus ille Neque enim quodlibet super hoc habuit studium utpote (0489A)ad alia circumlatus. Post brevia: De quibus omnibus miseri nec sensus apostolicae facti sunt sedis, et, quod est risu, imo, ut magis proprie dicamus, lamento dignissimum, utpote illorum demonstrativum audaciae, nec adversus ipsam apostolicam sedem mentiri temere pigritati sunt; sed quasi illius effecti consilii, et veluti quodam ab ea recepto decreto, in suis contextis pro impia ecthesi actionibus secum magnum Honorium acceperunt, suae praesumptionis ostentationem ad alios facientes viri in causa pietatis maximam eminentiam. Quis itaque, o famosissime, et qualis Sophronius haec et tam atrociter et per tantum temporis facere his falsiloquis persuasit? quae hos non rogavit ecclesia? quis pius et orthodoxus non supplicavit antistes, cessare (0489B)illos a propria haeresi clamando et obtestando? Siquidem ultima sua expirabat sacer Arcadius, et spiritum Deo tradebat, sed nec usque ad horam illam eos rogare cessavit. Et post pauca: Quid autem et divinus Honorius, quid vero et post illum Severinus senex, quid denique et is qui post hunc exstitit, sacer Joannes? Porro is qui nunc praesidet beatissimus papa, omisit quidquam supplicationi conveniens? Nonne Oriens totus et Occidens lacrymas, lamenta, obsecrationes, deprecationes ex aequo tam Deo per orationes, quam his per epistolas afferebant? Sed Deus quidem horum profecto beatorum virorum fidem admisit, et pro ea vicissitudinem in saecula conservavit. Illi autem Domini contemnentes inducias, ad conversionem hos benigne cohortantes, et horum (0489C)egregiorum facta per tot tempora supplicatione torpentes, suae nequaquam passi sunt coelestem fidem praeferre: Post aliqua: Divinus ergo magnusque Sophronius tunc Alexandriam veniens, mox ex prima lectione (dederat enim etiam ipsi Cyrus ad retractandum illa novem impietatis capitula) lugubre quiddam et ingens vociferatus, fontes emittebat lacrymarum, illum fervide obsecrans, supplicans, expostulans, in pavimento ipsius vestigiis provolutus, quo nihil horum super ambonem contra catholicam Dei Ecclesiam praedicaret, quippe cum haec liquido impii essent Apollinarii dogmata. Et paulo post: Taliter viri, o mihi prae omnibus reverendum caput, divina Deo perosis insultationibus et invicem scenicis quodammodo illusionibus lacerabant, et sacratissimum (0489D)Sophronium tam miserabiliter lamentatum, utpote contritionem more cujusdam secundi Jeremiae catholicae deflentem Ecclesiae, tantumque divinorum lapsum bene valde et compatientissime dogmatum deplorantem, nullatenus consolati sunt. Et post nonnulla: Si enim Romana sedes non solum reprobum Pyrrhum, sed et male sentientem et male credentem non nescit, perspicuum profecto est quia omnis qui eos qui Pyrrhum reprobaverunt anathematizat, sedem Romanam, id est catholicam Ecclesiam anathematizat. Omitto enim dicere quia utique et seipsum, qui talis est, si duntaxat sedi Romanae communicat, catholicaeque Dei Ecclesiae. Obsecro igitur, benedicte domine mi, praecipere omnibus, ne Pyrrhum sanctissimum vel almificum nomine. Neque enim tale quid (0490A)sacra regula eum vocari permittit. A cuncta enim cecidit sanctitate, qui nimirum ab Ecclesia catholica sponte prosiliit. Non enim fas est illum ex quacunque laude cognominari, qui jam olim damnatus est et abjectus ab apostolica sede Romanae urbis, ob externae sensum opinionis, donec ab ea recipiatur conversus ad ipsam, imo ad Dominum nostrum per piam confessionem, et orthodoxam fidem, qua sanctificationem recipiat, sanctumque vocabulum. Itaque si vult haereticus neque esse, neque audiri, non isti aut illi satisfaciat, superfluum quippe hoc et irrationabile est, quia sicut uno contra eum scandalizato omnes scandalizati sunt, ita quoque uno satisfacto, omnes procul dubio satisfiunt. Festinet pro omnibus sedi Romanae satisfacere. Hac enim satisfacta, communiter (0490B)ubique omnes pium hunc et orthodoxum praedicabunt. Nam frustra solummodo loquitur, qui mihi similes suadendos ac subripiendos putat, et non satisfacit et implorat sanctissimae Romanorum Ecclesiae beatissimum papam, id est apostolicam sedem, quae ab ipso incarnato Dei Verbo, sed et omnibus sanctis synodis, secundum sacros canones et terminos, universarum quae in toto terrarum orbe sunt sanctarum Dei Ecclesiarum in omnibus et per omnia percepit et habet imperium, auctoritatem et potestatem ligandi atque solvendi. Cum hoc enim ligat et solvit etiam in coelo Verbum, quod coelestibus virtutibus principatur. Si enim alios quidem satisfaciendos ducit, et beatissimum Romanum papam nequaquam implorat, simile quiddam agit ei qui forte homicidii (0490C)vel alterius cujusdam criminis redarguitur, et insontem se non ei qui secundum leges judicandi jura sortitus est exhibere festinat, sed tantum inutiliter et sine lucro aliis et privatis hominibus munditiam monstrare sui satagit actus, qui nullam habeant se solvendi a crimine potestatem. Quapropter, benedicte mi domine, adhuc magis extende praeceptionem, quae bene vobis et secundum placitum Dei visa fuisse dignoscitur, quo nemini licentiam habeat iste quidquam loqui et obloqui dogmatis causa. Sed liquido discite voluntatem hujus abundantius investigantes, si velit annuere penitus veritati; et si hoc agere studuerit, et ad id secundum rationem accelerat, hortamini eum suggestionem convenienter facere ad beatissimum papam Romanum, quatenus sic (0490D)per illius divinam praeceptionem regulariter quae circa ipsum sunt et decentissime moderetur ad gloriam Dei, et vestrae laudem sublimitatis.

III. OBSERVATIO PHILIPPI LABBE S. J.

Neque vero omittenda fuerat a collectore regio quae initio collectaneorum a Sirmondo editorum praefationis loco posita est, Anastasii sedis apostolicae bibliothecarii ad Joannem diaconum urbis Romanae epistola, qua non instituti solum operis rationem explicat, sed Honorii etiam papae defensionem continet adversus sextae synodi censuram, qua perstrictus inter Monothelitas videbatur, ut docet Sirmondus. Eam igitur rebus tum paulo ante praemissis de Honorio, tum sequenti volumine secuturis, omnino necessariam paucis accipe.

ANASTASII, SEDIS APOSTOLICAE BIBLIOTHECARII EPISTOLA AD JOANNEM DIACONUM. (0491A)

Charissimo fratri Joanni digno Christi Levitae Anastasius exiguus in Domino salutem.

Ecclesiasticam scripturae ad multorum instructionem historiam indust iae tuae promiseram ex Graeco me tibi sermone quaedam in Latinum versurum eloquium. Dixeras enim, et summa veritate docente perhibueras, ecclesiasticam te ordiri non posse tidenter historiam, nisi utriusque linguae quaedam rerum gestarum conscripta series ad tuam notitiam devenisset. Quapropter quia tantae me imperitiae recognosco, ut nec ipsius linguae meae, in qua natus sum, ne dixerim alienae, vim penetrare sufficiam, ac per hoc nunquam interpretandi quacunque ratione (0491B)conamen arripere praesumpsissem, consentiens a magistris reprehendi, quam te a praedicta torpore meo texenda historia removere, satisfacere tibi ecce pro viribus maturavi. Credens plane a te corrigendum quidquid meum distortum, poliendum quidquid repertum fuerit impolitum. Sane fateor, testimonium mihi perhibente conscientia, mallem haec et hujusmodi ab aliis fieri, non tam laborem fugiens quam imperitam undecunque scientiam meam, si tamen scientia, et non magis inscitia sit dicenda, non sciens, si salva pace fraternitatis tuae, seu scribendae a te historiae proposito, haec omittere potuissem; qui profecto tanta luce sapientiae rutilas, ut a me non quod necessarium, sed temerarium experiri saporem proposuisse videaris. Itaque mihi, interveniente (0491C)obedientia, sata ab aliis rustica falce collegisse, et ad aream Latinitatis fideli humero transvexisse sufficiat, nil videlicet addenti vel minuenti. Tuum autem erit, adjectis sententiis, veluti quodam ventilabro judicii, opus historiae dilatare, et verba nostra, quae in ea inserenda decreveris, quasi quaedam frumenta purgare. Verum nos sic et haec et alia interpretandi propositum sumpsimus, ut nec ab ipsa verborum usquequaque circumstantia discessisse noscamur, nec pro posse a sensus veritate decidisse videatur. Porro novissimorum temporum brevia quaedam opuscula transtuli, quoniam priorum temporum gesta priores, imo majores nostri transferentes, nos in hujusmodi opere praevenerunt, quemadmodum et longe praestantius transcenderunt. Igitur (0491D)post chronographiam tripartitam, quam te hortante transtulimus et alia quaedam brevissima opuscula, quae ad petitum diversorum patrum et fratrum nostrorum interpretati sumus, ad manus nostras venire contigit apologiam quarti Joannis Romani pontificis pro Honorio papa a calumniatoribus impetito, quod unam Domini nostri Jesu Christi tantum scripserit voluntatem. Quae videlicet apologia satis hunc, ut reor, excusabilem reddit, licet huic sexta sancta synodus quasi haeretico anathema dixerit, et in Dei solius jam judicio positum reprobationis telo confoderit, cum haereticus non ex erroris tantum deceptione, quantum ex electione non recta et contentiosa pertinacia generetur. Quis autem erit qui nobis (0492A)interim dicat utrum ipse pro certo dictaverit epistolam, de qua illum anathematizandi fomitem calumniatores susceperunt, cum et ex scriptoris vel indisciplinatione, vel in pontificem odio quid contingere tale potuerit? quamvis non ignoremus, docente sancto Maximo in epistola sua, quam Marino scripsit presbytero, sanctissimum hanc scripsisse Joannem abbatem. Esto, et ipse dictator exstitit, quis hinc illum interrogavit? quis intentionem investigavit? quis hunc corrigere voluit, et ille percontanti aut emendare conanti restitit, vel contentionibus serviens resultavit? praesertim cum in Evangelio illo quo dicitur: Nolite judicare et non judicabimini (Luc. VI, 17), et caetera, nihil aliud praecipi magnis et jam magistris Ecclesiae videtur, nisi ut ea facta, quae dubium (0492B)est quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur. Sunt quippe quaedam facta media, quae ignoramus quo animo fiant, cum bono et malo fieri possint, de quibus temerarium est judicare, maxime ut condemnemus. Denique duo sunt in quibus temerarium judicium cavere debemus, cum incertum est quo animo quidquam factum sit, vel cum incertum est qualis futurus sit, qui nunc vel malus vel bonus apparet. Quantum autem temerarium sit judicium praecavendum, aperte Dominus indicat, qui de Sodomitis more nostro loquitur, dicens: Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint, an non est ita, ut sciam (Gen. XVIII, 21). Et rursus per Moysen: Ne maledicas surdo, ait, nec coram caeco ponas offendiculum (Levit. XIV). Quod eisdem (0492C)pene verbis Apostolus monet: Unusquisque, inquiens, nostrum pro se rationem reddet Deo. Non ergo amplius invicem judicemus, sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum (Rom. XIII). Quis autem magis surdus vel mutus dicendus est quam is cui, cum exanimis et dissolutus jacet in sepulcro, nec auris patet ad objecta solemniter audiendum, nec os aperitur ad objecta rationabiliter refellendum. Verum de hujusmodi judiciis sufficiunt quae venerabilis Anastasius apostolicae sedis praesul ad Anastasium imperatorem scribens, sacrae Scripturae auctoritatis pondere gravida docet. Sed ne videamur synodum accusare, vel temere reprehendere, licere nobis opinamur de illa sentire, quae sanctos patres nostros de Chalcedonensi (0492D)magna synodo sensisse non ignoramus. Quorum unus, sanctus videlicet papa Gregorius, usque ad pr lationem tantummodo canonum hanc suscipiendam fore signavit. Beatus autem aeque papa Gelasius, in tomo de anathematis vinculo qualiter eadem synodus recipienda sit, luculentis exemplis et nonnullis divinis testimoniis innuit, ubi horum circumstantiam tali deliberatione concludit. Haec, inquiens, et hujusmodi exempla nos edocent, et testimonia divina confirmant, non omnia passim a quocunque dicta, vel ubicunque scripta indifferenter accipere, sed, retentis bonis, quae noceant refutare. Nam et hanc quoque sanctam synodum canonica quaedam capitula promulgasse, Graecorum scripta testantur, quae tamen (0493A)pene omnia, quae sedes apostolica non probavit, tota Latinitas reprobavit. Sed quid de hac sola dicimus, cum et secundam universalem synodum, quae primo Constantinopoli celebrata est, in causa primatus Ecclesiarum, sedes apostolica non admittat; quin et omnes synodos sic recipiendas decernat, ut Chalcedonensem synodum admittendam fore praedictus Gelasius papa describat, pro fidei scilicet communione et veritate catholica et apostolica, pro qua hanc fieri sedes apostolica delegavit, factamque firmavit? Verum, si omnia exaggerare volumus quae in Honorii papae excusationem colligere possumus, facilius charta nobis quam sermo deficiet, et interpretandi propositum ad dictationis profecto vertemus eloquium. Unum tamen dicemus, quod reticere procul dubio non debemus, (0493B)quia talis est dictus Honorius, qualis est et pronuntiatus; quod si talis non fuit, cui sit praefixa sententia, profecto non erit, quoniam sicut scriptum est: Homo videt in facie, Deus autem in corde.

Sed ecce, dum prolixius praefatio ad te nostra dirigitur, ab interpretandi studio procul abscessimus, ostendere gestientes, quod in apostolicae sedis petra, quantum ad fidem pertinet, nec etiam per Honorium inventum sit unquam serpentis, id est virulentae sectae, vestigium. Sume igitur jam memoratam Joannis papae pro Honorio apologiam; sume etiam et pro eodem ipso apologiam ex epistola Maximi monachi, et revera philosophi, Christique Dei nostri martyris, missa Marino presbytero, diffloratam. Ipse quippe beatissimus Maximus non solum in jam dicta, (0493C)sed et in ea quam scripsit ad abbatem Thalassium epistola, jam nominatum defendit Honorium. Verum etiam in epistola sua dogmatica, quam ad Petrum scripsit illustrem, magnum hunc et divinum appellat. Ex qua scilicet epistola de eodem papa Honorio et Hierosolymitano Sophronio, de quo in translatis a nobis scriptis saepe memoriam fecimus, atque de Pyrrho Constantinopolitano haeretico patriarcha, difflorata quaedam atque translata en tibi afferimus.

Praeterea, interpretati sumus ex epistola ejusdem sancti Maximi ad Marinum scripta presbyterum circumstantiam de Spiritus sancti processione, ubi frustra causari contra nos innuit Graecos, cum nos non causam vel principium Filium dicamus Spiritus sancti, ut autumant, sed unitatem substantiae Patris (0493D)ac Filii non nescientes, sicut procedit ex Patre, ita eum procedere fateamur ex Filio, missionem nimirum processione intelligentes; pie interpretans, utriusque linguae gnaros ad pacem erudiens, dum scilicet et nos et Graecos edocet secundum quiddam procedere, et secundum quiddam non procedere Spiritum sanctum ex Filio, difficultatem exprimendi de alterius in alterius linguae proprietatem significans. Siquidem et hujusmodi pia interpretatione sanctus olim Athanasius Orientales et Occidentales super subsistentiae vel personae nomine dissidentes univit, dum unum idemque utrosque corde credere, (0494A)sensuque retinere perdocuit, licet ob linguae varietatem aliter atque aliter ore confiterentur, et importunis contentionibus desaevirent. Transtulimus etiam quasdam epistolas Theodori papae successoris praedicti papae Joannis, juxta quod ordo poscebat, scriptas ad Paulum successorem Pyrrhi, et consecratores ejus; quorum scilicet Joannis ac Theodori eximiorum sedis apostolicae praesulum stylus epistolarum Latina redolet eloquentia; ex quo liquido constat non Graece illas, sed Latine fuisse dictatas. Unde notandum quod nonnulla quae Latine fuerunt edita Latinitas funditus mole oblivionis obruta deplorasset, nisi ex Graecorum post fonte librorum haec hausta sitibundo pectore resumpsisset, sicut epistolam beati papae Felicis in Petrum sententiam proferentem Antiochenum (0494B)damnationis.

Quinimo sicut et ipsum quoque Clementem, quem Rufinus nostrae linguae redditum, restitutum, et redeuntem ad Gaudentium scribens innuit, et quod Latine scriptus fuerit et amissus, rursusque receptus, signanter ostendit. Excerpsi nihilominus, et tibi ecce translatam praesento, quamdam narrationis circumstantiam ex epistola sancti Maximi ad abbatem, quid Constantinopoli legati Romani gesserint, gratia incitandae constantiae in causa maximae pietatis, ad redargutionem pusillanimorum, et agnoscendae potestatis apostolicae sedis contra eos qui ab ipsa quid violenter extorquere nituntur. Porro ecce nihilominus exhibeo tibi exsilii gesta sancti papae Martini, quae ad petitum venerabilis Martini episcopi Narniensis (0494C)edideram, una cum Hypomnestico declarante breviter gesta sanctorum Maximi philosophi, et utriusque Anastasii, necnon et Theodori, ac Euprepii et aliorum.

IV. EPITAPHIUM HONORII PAPAE I. (Baron. Annal. ad an. 638.)

In apside (quam fecit illustris papa) haec circumposita carmina leguntur musivo opere exarata subtus imagines eodem opere textas, rudi (ut ferebat saeculum) stylo:

Aurea concisis surgit pictura metallis,
Et complexa simul clauditur ipsa dies.
Fontibus e nibeis credas, aurora, subire
Correptas nubes, ruribus arva rigans.

(0494D)In eodem apsidis hemicyclo recta linea qui sequuntur positi sunt versus:
Vel qualem inter sidera lucem proferet irim
Purpureusque pavo ipse colore nitens.
Qui potuit noctis vel lucis reddere finem,
Martyrum e bustis hinc reppulit ille chaos.
Sursum versa nutu quod cunctis cernitur uno,
Praesul Honorius haec vota dicata dedit.
Vestibus et factis signantur illius ora,
Lucet et aspectu lucida corda gerens.