Dum estas inchoatur

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Sine Nomine
Dum estas inchoatur
anno incognito
editio: incognita
fons: [1]

Dum estas inchoatur
ameno tempore,
Phebusque dominatur
depulso frigore,
Unius in amore
puelle vulneror
multimodo dolore,
per quem et atteror.

Ut mei misereatur,
ut me recipiat,
et declinetur ad me,
et ita desinat!