Ecloga

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

xxiv Ecloga


Vegius. Silvius.

Silvius.
Rupibus in nostris que te fortuna coegit
solus ut ignotis valeas te credere silvis?
Tene, Vegi, agnosco? ni me tua fallit imago,
ipsum te vidi dumosa in rupe canentem
Tum potum pastos agerem dum ad flumina tauros:
Namque et oves iuxta memini pinusque secutas.
cum me forte tuos iussisti ediscere versus.
Vegius.
O Silvi, hac etiam gratum quod te alloquor hora,
et quod me nosti; veniet nec gratior usquam
alter in occursum: nam me tua fistula mestum
solari et poterit longos abolere dolores.
Namque ego per silvas et per deserta ferarum.
errabundus agor, nostri si forsitan ulla
Cesaris occurrant vestigia, quando sequutum
his illum accepi rigidas in montibus ursas.
Silvius.
Falleris hac ipsa nunquam regione vagatur.
Caesar, et ignaro, si quicquam credis, amico,
collibus his frustra nemorum sub nocte iacebis.
Sed que tanta sui tenuit te causa videndi?
Vegius.
Si nescis, semper pastoribus ille favendum
duxit, et agrestes prospexit honore poetas.
Ipse meam forsan, quamvis sit rustica, musam
audiet, atque meis dederit si pascua capris,
mille suas referam prestanti carmine laudes.
Sed nunc in viridis que scripsi carmina fagi
corticibus, noster cupiebam Caesar haberet.
Verum incerta sequor vestigia, montibus illum
omnibus exquiro silvasque revertor ad omnes,
si mihi vel tellus daret hunc ex omnibus una.
Sed quid agam, tu me pastorem dirige; de te
si bene quid merui, vituli, dum sepe rogares,
ostendi furem qui sub spineta latebat.
Silvius.
Quid facias, mecum noctem ni duxeris unam?
quo ducas pecudes cupidas, quoque graminis agnas,
quas via saxosis confecit vallibus? Et nox
iam ruit etherei de vertice missa Balini;
omnia villarum superat iam culmina fumus;
uxores fessis reparant alimenta bubulcis.
Fronde sub hac igitur somnum captabis opaca,
propter aquae rivum. Sed nos dum somnus habebit,
Picula servabit teneros cum matribus edos.
At prius ex orto sumetur cenula nostro,
et que iam longo pendere sub arbore poma
tempore sum passus, nunc ipsa legemus ovantes
hospitibus servata diu; nec copia desit
lactis; adhuc plene pressabimus ubera capre.
Crastina cumque dies, Lortalisque ipse rubebit
hic sublimis apex, somno surgemus, et aere
proxima conducta superabimus equora cimba.
Illuc, e medio tumulus quo surgit aquarum,
ad dominum venies, domino gratissimus hospes
si cantare venis et respondere paratus.
Namque ego carminibus quid possit uterque canoris.
experiar, versu quamvis superandus amici.
Tunc ut amare tuam dignabitur ille cicutam,
protinus incipies pastorum primus haberi.
Fortunate puer, tum Caesaris ora videbis.
Huius enim maior, quem nosti, Pollio frater
principis assidua sequitur vestigia cura;
sive domi fuerit civilia iura daturus,
bellorumque modos ducibus dicturus habendos;
sive acres venetur apros, seu rura pererret
Caesar, adest semper qui Pollio consulat auri.
Hec ego, lacte domum plenam dum ferre solebam
mulctram, inter pueros memini dixisse Menalcam.
Quanto igitur poterit dominus te tollere honore!
Invidus, Italia victus, concedet Amintas.
Vegius.
Muse, noster amor, quarum me lacte fovendum
prima dies habuit, surgentem ornate poetam.
Ecce feror, magnis me vectat honoribus etas
proxima, Corvino rumpantur ut ilia Tusco.
Spargite nunc ederas, summittite fontibus umbras,
Silvius ut nostras possit contingere baccas.
Hic decus omne meum, vestri solamen alumpni.
Cui modo que meritis reddemus premia tantis?
Bina tibi, Silvi, quod possum, pocula dono:
accipe, quis torno facilem superaddidit Eglen
Alchimedon magno nectentem vincla Sileno.
At domino, quicunque meis ab ovilibus edi
provenient, magno mittentur honore quot annis,
et pinguis vitulus, quem non pudet ubera matris
ducere, qui nullo vexabit robora cornu,
Cesar ut ille sui cognoscat carmina vatis.
Sed veniam quocunque mones, quocunque iubebis.
Interea, medio que surgit gurgite moles?
Dic age, quo prono descendant remige lembi,
si quid habes dignum dictu dignumque relatu,
quodque domi possim solita cantare cicuta.
Silvius.
Non invisa petis: veteri si credimus evo,
hec loca letifero quondam serpente teneri,
collibus, affirmant, qui plurimus heserat istis,
principio rerum, multis labentibus annis.
Tunc et oves nulle circum nulleque capelle,
pinguia nec magni tondebant pascua tauri.
Nulla domus fuerat, nullus quoque pastor, et agri
nullus arator erat, nullum vineta ligonem
passa fuere, malum compleverat omnia virus.
Tunc, ut erat vita sanctissimus, advenit hospes
Iulius, ingenio vivax, qui fluctibus unus
praeciperet, magnis qui tempestatibus, et qui
cogeret imperio cunctos hominesque ferasque.
Greculus hic, primum valli cum proximus esset,
huc illuc volvens oculos, plena omnia vidit
anguibus, atque lacu multas capita alta ferentes
bestiolas; parvo stetit et post tempore dixit,
extenditque manum: «immedicatis morsibus ite,
ite procul celeres nostris e finibus, angues».
Nec mora, sublatis abierunt passibus illi;
ac velut admonitus iussu monituque deorum,
si quis adest nulli nocuit, nullumque momordit.
Ille Deo fidens et captus amore locorum,
credit se magnis his fluctibus, et pede sicco
ingreditur, nulla corpus subeunte biremi;
sub pedibus tunica ceu vectus navibus ibat,
atque locum tenuit, quo cernitur insula. Saxum
hoc fuit et nudum pulso serpente relictum.
Ille senex fexus multisque laboribus actus
«Hic moriemur», ait, «sedemque hanc ossibus unam
eligimus nostris; hic ultima conditur edes».
Inde domum struxit divini numinis, in qua
plurimus accensa consurgit lampade fumus,
et sua perpetuo celebrat divina sacerdos.
Mille Deo vatem, quae nunc altaria fumant,
erexisse ferunt, fugientem Grecula regna,
urbibus Italie in nostris, centumque sacrasse
templa Iovi magno; sed cum se transtulit ad nos,
res est nota, senex, populis comitantibus ibat
has quorum eternum terras tenuere minores.
Illic ergo diem clausit quando omnia vidit
structa locis; animamque Deo, sed corpora templo
commisit, quo quisque malis vexatus ab umbris
pastorum refugit et mentem liberat egram.
Namque bibit patera vinum, cum qua ille bibebat.
que lapide ingenuo splendet; dextramque bacillo
porrigit ille senex quo se firmare solebat.
Edificata suis tunc est cultoribus Orta,
piscibus ac pomis et pulchra dives oliva.
Que contra medio vallis respondet Apella est,
mella favo, et dulces que sumit vitibus uvas.
Triginta veteri pulchras regit ordine villas
insula; cui servit, cui munera lactis et edos
mittimus, et ruris dominum pecorisque vocamus,
ad quem cum venies divum vidisse putabis.
Haec satis ut stipule committere possit acute
et tua que possit cantare sub arbore Clio.
Vegius.
O ego nocturna videar tibi tetrior umbra,
horridiorque urso, calcata vilior herba,
si non ista dies toto mihi longior anno est.
Excrucior iam nosse virum templumque videre,
sacratumque senis corpus pateramque bacillumque,
et domino servire tuo, tecumque vicissim
has inter silvas versus dictare canoros.
Quales tum laudes et qualia nomina nostro
attribuam domino? quanta mihi Pollio cera
impressus, quanta resonabit cortice fagi?
Victor ut in turma gladio donatur et auro,
Eacide similis duris assuetus in armis,
sole sub ardenti media cantabitur umbra.
Sed vos, o lauri, vos antiquissima quercus
robora, que nostri referetis Cesaris acta,
unde sit acceptus nostris maioribus anguis,
victrices semper ducturus in arma cohortes,
regibus accepta dicetis lilia Gallis;
qua virtute Iovis nostro se iunxerit ales
serpenti, et quanta confecit prelia laude,
omnia dicetis veterum vestigia, lauri.
Parte alia pulchro resonabit carmine pinus,
queque triumpharint victricia signa Philippi,
pugnatum quotiens fuerit terraque marique
fortiter, et capte scribentur classis honores.
Denique qua Venetos affecit clade marinos,
et Florentinas acies et signa subacta
dicetis, corili, dicetis carmine nobis.
Omnia venturi cantabit fata cupressus
temporis, et magna tulerit que voce quieto
Musa mihi, et somnis vecto super avia Cyrre,
adstarent dum nimphe omnes, audiret Apollo,
populus expediet: nam que mihi dicta futuri
secula! que nobis surget viventibus etas!
Regnabit divus, confectis ordine bellis,
Caesar, et aurato revirebunt omnia seclo.
Namque redit mundo Saturni certior heres.
O nobis liceat tunc omnia scribere facta
Cesaris, et magnis implere theatra coturnis.
Carmina divini faciemus proxima Phebi
versibus, atque Linum superantia et Orphea magnum.
Sed quid nunc agimus? in me mora non erit, et si
nocte velis media dominum properemus ad ipsum,
dum clause servantur oves et ovilibus agni,
clausa nec ipsa lupum trepidant armenta malignum.
Silvius.
Hoc erat extremum quod de te exculpere vellem,
dive poeta, alios tamen expectabimus ortus
Luciferi, tota prius hac te nocte tenebo.
Hunc tumulum supera, placido succedimus antro.