Ecloga I. Reges
[recensere]Ad patrias sedes, unde aliquamdiu abfuerat, reversus Lycidas, quum exultantia insueto adparatu Pastorum mapalia offendisset, de Regum ad Infantis Dei cunas adventu a Tytiro edocetur.
Lycidas Tytirus
[Ly.] Tytire, quandoquidem patriis divisus ab oris
Externos agitare greges, et littora jussus
Visere, quae fluctu procul alluit unda marino,
Nunc redeo; quid nostra novo magalia cultu
5Laeta nitent, festoque agitant vacua arva tumultus?
[Ty.] O Lycida, infelix Lycida, quae tam invida longum
Suasit iter fortuna, aliasque abstraxit in oras,
Ne Regum pompas admirarere superbas,
Et nostris ignota prius miracula silvis?
10[Ly.] Quid facerem, male grata mei si jussa parentis
Urgebant? Corilos, atque haec viridantia testor
Gramina, discessi lugens, Puerumque sub antro,
Et Pueri matrem fletu erumpente reliqui;
Sed lacrimis nil mota feri sententia Patris.
15At nunc hoc etiam abfuerat, dum lentus aberro,
Ne pompas, et tanta miser portenta viderem.
Tu tamen, ut potis es, miserum solare dolorem;
Qui Reges, unde adfuerint da, Tytire, nobis.
[Ty.] Magna petis; quis enim tot barbara nomina gentis
20Insuetae numeret? Non si foret ipse Menalcas.
Namque Arabas, Tharsosque, et patria flumina Gangem,
Nescio quem Gangem, ni mens mihi falsa, ferebant
Aurea Pastores tondent ubi vellera, et ipse
Inter flaventes undam rapit amnis arenas.
25Hinc aderant; tantumque viae, tantumque laboris
Dulce fuit subiisse, sacrum dum Numinis antrum
Visere, dum teneris possent dare munera plantis.
[Ly.] Mira refers; nam quis per tot discrimina rerum
Errantes duxisse gradus, et Numinis antrum
30Monstrare, et Puerum potuit docuisse recentem,
Quem neque vicinas populi didicere per urbes,
nec nisi jam nostrae norint resonare myricae?
[Ty.] Index sidus erat, quo non formosior alto
Prima nocte faces inducit Vesper olympo,
35nec revocat clausos ad pascua Lucifer agnos.
O Lycida, quam pulchra dies, quum celsa praeiret
Stella gradus, quum tergemini longo agmine Reges
Servorumque chori lumen sequerentur amicum!
Illa, ubi ventum est ad stabulum, tremebunda per auras
40Constitit, et rutilas visa est demittere flammas.
Agnovere locum, nec pastoralia tecti
Culmina, nec visum cultu sub paupere Numen
Detinuit; sternuntur humi, Puerique Parentem,
Et tenerum alterno venerantur murmure natum.
45Tum clausae promuntur opes: redolentia thura,
Et myrrhae pingues, et copia divitis auri,
Fundunturque sacris inter cupida oscula plantis?
[Ly.] Quid Genitrix tali adspectu, quid Pupulus ipse?
[Ty.] Pupulus ambrosiis subridens lene labellis
50Tendebat teneros ad regia colla lacertos.
Illa verecundo vultum suffusa rubore,
Atque oculos defixa solo pudibunda modestos,
Cautes, crede mihi, ipsas, et corda ipsa ferarum
Mollisset, quercusque sacros rapuisset in ignes.
55Ut demum saturatus amor, vestigia retro
Versa premunt, patriasque iterum referuntur ad oras.
[Ly.] O miserum Lycidam! en quae mihi gaudia, qualem
Praeripuit fortuna diem. Nempe hoc erat illud,
Quod tantum quercu cornix clamaret ab alta,
60Quod toties offensa pedum vestigia, et ipsa
nescio quo moesto streperet mihi fistula cantu.
At nunc nec misero jam visere sacra licebit
Antra mihi, nec vimineis velut ante canistris
Munera divinae ad cunas sacrare Parenti.
65Illa aurum, myrrhamque, et grandia munera Regum
Tytire, habet; campos, et pastoralia dona
Contemnit, nostros et jam fastidit amores.
[Ty.] Non equidem, o Lycida, non est quam munera regum
Praevertant; fulvo capitur nec Parthenis auro.
70Illa mihi de more, sacro dum carmina nato
Concinerem, vultu facilis velut ante benigno
Adnuit; et cantu nihil est jucundus(!) isto,
Tytire, ait, pretium minimum est in munere munus.(!)
Simplicitas, et amor fulvo est pretiosior auro.
75[Ly.] Ergo age, quandoquidem sic est, properemus ad antrum
Et quae littorea Mopsus piscator in acta
Dona dedit nobis, Puero servata feramus.
Ecloga II. Xaverius
[recensere]Thelgon Dorilas.
[Thel.] Mirabar, Dorila, vicinae in margine ripae
Retia dum relego, et vacuas sine pondere nassas,
Quid tantum ingratos iterarent undique luctus
Halcyones, quid sola novis per saxa querelis
5Aequorei gemerent carmen miserabile mergi.
Xaveris heu! nostri raptum decus aequoris, illos
Xaveris ad lacrimas, et fata extrema ciebat.
[Dor.] Sic est: hoc fuerat Thelgon, quod littore Goo
Dum vehimur, conchasque imis piscamur arenis,
10Scrutamurque alto rubicunda corallia fundo,
Non quas ante suis choreas Delphines in undis
Ductare, aut medium auderent resilire per aequor,
Sed moesti patulo vicinum ad littus hiatu
Nescio quo patrios complerent murmure fluctus.
15Me miserum adspexique omen, totoque notavi
Littore, nec tantos potui mihi fingere casus.
Hos illi, o Thelgon, luctus, haec funera flebant.
[Thel.] At mihi nunc spes quandoquidem jam nulla relicta est,
Heu! dulces audire sonos, et visere lumen,
20Cujus ab adspectu rapidos mitescere ventos
Vidimus, horrentesque Tethin mulcere procellas,
Jam nec cimba placet, nec littora. Lenta jacebunt
Retia per scopulos, et viminei labyrinthi,
Et levis invisa calamus cessabit arena.
25Hic locus, haec nostros tantum surda aequora luctus,
Concavaque immites resonabunt saxa querelas.
[Dor.] Quin potius, qua celsa sinu tegit urna beato
Dilectae exuvias animae, corpusque sepulcro
Ridet adhuc (verum nam si mihi rettulit Egon,
30Ridet, et adsueto piscantibus annuit ore)
Pergamus, vultuque oculos pascamus amato.
[Thel.] Ah Dorila, haec forsan qui spes heu! pascit inanes
Finxit amor; solet ille oculis inludere nostris.
[Dor.] Hoc Lycidas, hoc ipse Mycon, hoc et Polybotus,
35Et senior nostra narravit Mopsus in acta.
Illi oculos, atque ipsa etiam sub morte serenas
Conspexere genas, illi ridentia membra,
Atque artus manibus contrectavere recentes,
Et devota sacris librarunt oscula plantis.
40[Thel.] Ergo age, si mihi vera refers, age, littore puppim
Solve celer, placidi quando maris aequore toto
Unda silet, luduntque hilares Zephyritidos aurae.
Nulla mihi jucunda magis, quam quae sibi tellus
Fortunata sacros gremio complectitur artus.
45[Dor.] En tibi laxatos collegi rite rudentes,
Spirantesque ferunt volitantia carbasa venti.
Interea tu si quid habes, quod taedia longae
Soletur taciturna viae, modulare; silenti
Suspensum fluctu cernis mare, lentaque nullo
50Murmure spirantis circumvolat aura Favoni.
[Thel.] Immo haec, quae vacuo nuper resupinus in antro
Cum primum heu! luctus Celadon retulisset amaros,
Deflevi, duraque amens in rupe notavi,
Expediam. Tu paupereas de murice conchas
55Dona para, et plenis, Dorila, gravia ostrea gemmis.
Fluctus, heu! noti fluctus, et littora remis
Pulsa meis, scopulique maris, lustrataque saxa,
Retiaque, et nassae, et toto quaesita profundo
Muta armenta mihi, et tenui mea cymba carina;
60Xaveris occubuit, jacuitque exsanguis arena,
Flete, licet, nostris et respondete querelis.
Quod si surda silent maris aequora, vos, age, saltem
Spargite moerentes, mea lumina, spargite fletus.
Heu pietas, quid jam misero mihi dulce relictum est
65Denique, quid misero jam dulce? Ipsa aequora sordent,
Cymbaque, cumque suis vilescunt ostrea gemmis.
Te, genitor, moriente, omnis mihi rapta voluptas.
Spargite moerentes, mea lumina, spargite fletus.
Tu mihi namque parens, tu caligantia coecis
70Lumina dempsisti tenebris; me sidera primum
Sperare, et tuto docuisti insistere cursu
Aetheris; et Thelgon, dixisti, sidera, Thelgon,
Te poscunt, certumque patet tibi limen olympi.
Spargite moerentes, mea lumina, spargite fletus.
75At nunc quis vel thura piis imponere flammis
Edoceat, vel littoreas quaesita per undas
Munera sacrare offenso placitura Tonanti?
Qualis quae viduata suo vaga cymba magistro
Fertur in oppositas nullo prohibente charybdes,
80Talis, te rapto, talis te, Xaveri, Thelgon.
Spargite moerentes, mea lumina, spargite fletus.
At saltem ipse tibi extrema conjunctus in hora
Vidissem morientem, et sola in rupe jacentem!
Frigentes refovissem artus, atque ultima verba
85Inscripsissem animo, et tecum quoque forte perissem.
At nunc deserto jacuisti in littore, nec te
Adspicere extremum potui, nec membra sepulcro
Condere, eodemque heu! lacrimas tumulare sepulcro.
Spargite moerentes, mea lumina, spargite fletus.
90Hic certe vacuo statuam tibi littore saltem
Aequoreis aram conchis, algaque virenti
Surgentem; celso nam tu sublimis olympo
Regna tenes, coelumque, et lucida sidera calcas.
Hic tibi dona feram lacrimis conspersa, tuumque
95Littoreas nomen resonare docebimus undas.
Claudite moerentes, mea lumina, claudite fletus.
Ecloga III. Parthenis
[recensere]Corydon Pastor, quaesita frustra per campos Parthenide, dum ejus ab antro discessum lacrimis prosequitur, lustralem ad Templum profectionem ex Lycida cognoscit: tum ambo in Pueri, Virginisque laudes alternis erumpunt.
Coridon Lycidas.
[Cor.] Quos aditus, quae jam refugis nemora avia claustris
Lustrabis, Corydon, aut quos errare per agros
Institues? Vitrei per prata virentia fontes,
Silvarumque umbrae, convexaque cautibus antra
5Dicite, quandoquidem campos fastidit, et arva,
Dicite quas servet pulcherrima Parthenis urbes?
Illam ego per silvas, et per spelaea sequutus
Nusquam terrarum invenio. Vacua antra queruntur,
Et deserta silent teneri praesepia nati.
10[Ly.] Fallor, an arborea Coridon flet solus in umbra!
O Coridon, quae caussa graves inopina querelas
Excitat, et misero jubet indulgere dolori?
Nonne vides procul ire greges, et vindice nullo
Incustoditas per prata errare capellas?
15[Cor.] O Lycida, nec cura gregis, nec cura salutis
Ulla mihi superest; quid enim jam caetera prosint,
Parthenide amissa! Miseros pertaesa colonos
Illa abiit, nec quos demum diversa penates
Incolat inveni, nec queis in saltibus erret.
20[Ly.] Nescis ergo, sacris Infantem ut sisteret aris,
Ad delubra gradu Matrem properasse pudico?
[Cor.] Non equidem audieram, meliora ad pascua namque
Ivimus, et teneros procul hinc abduximus agnos.
Nunc demum heu serus redeo. Sed prata virentes
25Si tibi sufficiant haedis pascentibus herbas,
Pergentem licuit sacras deducere ad aras?
[Ly.] Et licuit; Lycidam nec dedignata sodalem
Virgo Parens; aequo tulimus vestigia gressu.
O Coridon, o qualis erat! Non pulchrior ullo
30Tempore divinos vultu adspirabat amores.
Ipsa, mihi credas, avulsa a sedibus imi
In Dominae occursum Solimeia currere templa
Visa mihi, ipsa novo sacra exultare susurro.
Tum pius haud tanto inflammatus ab aestu
35Numinis, o senior quae fata arcana Sacerdos
Praecinuit, quales effudit pectore sortes!
Nazareos Genitrix, Galileia regna, penates
Nunc colit, et patrias servat pulcherrima sedes.
[Cor.] Fortunate puer dulcem adspexisse parentem
40Cui licuit, misero decedentemque mapali
Adfari extremum, atque extrema adjungere dona!
Ipse etiam, ah Lycida, nisi sors inimica fuisset,
Ipse comes venissem, et nostro forsitan agnus
De grege lustrales isset sacrandus ad aras;
45Aut nostra gemeret deductus ab arbore turtur.
At modo dum luctus quo consolemur amaros
Nil superest; vacuo saltem resupinus in antro
Virginei partus cautes, et conscia saxa
Servabo, et gracili carmen modulatus avena
50Illius ad notas nomen jactabimus auras.
[Ly.] Ipse etiam, tenerae tondent dum prata capellae,
Tecum adero, et si forte placent alterna canemus
Carmina, Parthenidi, memini, nam alterna placebant.
Incipe tu, Coridon, te fistula nostra sequetur.
55[Cor.] Muscosae cautes, et conscia Virginis antra,
Quamvis neglecto jaceatis squallida saxo;
Vos mihi cara domus, vestro spirare recessu
Dum liceat, patrii vilescunt tecta mapalis.
[Ly.] Felices umbrae, et manibus reptata tenellis
60Antra Deo, quamvis silvestri horrentia cultu,
Non mihi dulce magis campos Jordanis amicos,
Moeniaque, et sedes Solymae incoluisse superbas.
[Cor.] Hic ego divinos meditatus Virginis ignes
Inflabo ad numerum tenues ex ordine cannas;
65Haec loca Parthenidem, percussaque vocibus antra,
Parthenidem dulci resonabunt saxa susurro.
[Ly.] Hic ego divini nomen mihi dulce Puelli
Inscribam scopulis, et cuspide falcis acuta
Mandabo saxis teneros in imagine vultus;
70Haec spelunca meos testabitur omnis amores.
[Cor.] Vere novo roseum campo Zephyritis honorem
Quum referet, varioque ornabit prata colore;
Hic ego purpureis populatus floribus hortos
Suspendam circum nexas de more corollas.
75[Ly.] Quum gravis optata pendebit in arbore fructus,
Curvabuntque suos poma autumnalia ramos;
Hic ego lecta feram plenis pia dona canistris,
Et sacrata omni pendebunt munera saxo,
[Cor.] Dulce apibus flores, viridantia prata capellis,
80Hesperus agricolis, fontes sitientibus arvis;
Sic mihi dulce fuit cupidos in Virgine vultus
Figere, dum nostrum non dedignata mapale est.
[Ly.] Triste apibus taxi, maturis grando racemis,
Syrius et campis, et flavis messibus imbres;
85Sic mihi triste, aliis dum, Pupule, vivis in oris,
Non posse ad teneras deponere munera plantas.
[Cor.] Sed jam lassato Titan subit aequora curru,
Vesper et aethereo flammas accendit olympo;
Occidit et Titan, et nox cadet ipsa; sed unus,
90Alma parens, nostri non occidet ignis amoris.
[Ly.] Jam tacet omne nemus, volucris tacet omnis, et omnis
Fluminis unda silet, sileant et carmina; sed te,
Si taceant versus, taceant si carmina, Pupe,
Hic locus, hi montes, haec ipsa arbusta loquentur.
Ecloga IV. Alexis.
[recensere]Nocturna fuga e paternis aedibus elapso D. Alexio discessum ejus matrisque ac sponsae lacrimas Damon pastor miserabili cantu prosequitur.
Forte sub antiquae contraxerat ilicis umbra
Omne pecus Damon, cum sol altissimus agros
Ureret et raucis resonarent arva cicadis.
Ergo dum teneri recubant sub matribus haedi
5Graminaque, et pastas grex undique ruminat herbas,
Ille domo profugum patria deflebat Alexin
Multa dolens matrisque vicem sponsaeque relictae,
Solus et hoc vacuas jactabat carmen ad auras.
Hic locus, hi montes, et amica silentia ruris,
10Et tacita quercus, et lenti fluminis undae
Apta satis lacrimis; lacrimas referamus amaras.
Dic age dic miseros nimium mea fistula luctus.
Nymphae, Romulides nymphae, quae Tibridis, et quae
Propter aquam sacri vitreas Anienis ad oras
15Muscosas legitis commixtis floribus herbas,
Heu qui vos tenuere loci, quae devia ripis
Gramina, cum dubios Lunae fulgentis ad ignes
Praecipiti ferus ah gressu properaret Alexis,
Cum genitrix laniata genas, discissa capillos
20Canitiem sparsa miseram foedaret arena,
Impleretque suis resonantia saxa querelis?
Illam incendentem gemitus, caelumque profusis
Urgentem lacrimis motis flevere cupressus
Verticibus steriles illam flevere myricae,
25Atque armenta suis comploravere sub antris.
Heu quot sola vagis luces erravit in agris!
Heu quot desertas flevit miserabile noctes
Anxia, dum profugum delamentatur Alexin!
Ille fugit, tacitisque celer se condit in umbris.
30Ah puer, ah fugitive puer, quas tendis in oras?
Quae deserta petis? quae te spelaea ferarum
Accipient profugum? Questus ah conjugis audi,
Conjugis ah questus miserae; jacet illa paternis
Sola gemens tectis, et saevis pectora palmis
35Percutit, et miseris ululatibus aera complet.
Non illam pueri flentem, innuptaeque puellae,
Non illam dulces possunt deflectere matres.
Seu roseis invecta rotis Aurora rubentes
Extollat vultus, et candida lilia pandat,
40Seu sese Hesperias velox demergat in undas,
Te vocat et teneros fletu corrumpit ocellos.
Populea qualis maerens cum turtur in umbra
Amissum queritur socium, quem saevus in alto
Nugantem vidit ramo venator, et alte
45Contorquens jaculum vita spoliavit; at illa
Nocte dieque leves tremulis diverberat alis
Auras, ingentique sonant virgulta querela.
Tu tamen, o fugitive, ruis, nec matris imago,
Tristia nec miserae tangunt suspiria sponsae.
50Et nunc desertis recubas seu lassus arenis,
Sithoniasque nives Alpinaque frigora lustras,
Et dubias sequeris per devia flumina ripas;
Sive per incertas Euris spirantibus undas
Saxa inter scopulosque maris metuendaque cete
55Curris, et audaci sulcas vada salsa carina.
Forsitan aequoreis morieris spretus in undis.
Ah tibi ne tumidae rumpant maria alta procellae!
Ah tua ne mediis puppis solvatur in undis!
Aut te Scylla ferox, aut te Zanclaea Charybdis
60Inter spumantes scopulis allidat arenas.
Hei mihi namque ferunt medio latrare profundo
Nescio quam Scyllam, et fluctus sorbere Charybdim,
Et Libyco geminas consurgere litore Syrtes.
Non tibi dulce magis patrio considere tecto
65Maternosque fovere sinus, non dulcia rura
Incolere, et latos dominari, dure per agros?
Cernis ut incultis revocet te frondibus arbos,
Et vitrei fontes, et rauco murmure flumen
Te repetant, dominumque sibi querantur ademptum?
70Sed jam praecipitem impellunt vada caerula puppim
Et vocat exoriens tauros ad flumina vesper,
Ite meae procul hinc, jam flevimus, ite capellae.
Ecloga V. Elisus.
[recensere]Meliboeus, Thyrsis, Daphnis.
Occiduas nondum sol vespertinus ad undas
Urget equos, o Thyrsi; viden', rura omnia circum
Incustoditum tondet pecus, et juga bobus
Nondum lassati vasta sub rupe coloni
5Dempserunt. Hac fessi ambo sedeamus in herba;
Mox coeptum repetemus iter, leve gramen, et ipse
Garrulus offensis invitat rivulus undis.
[Thyr.] Te sequar, o Meliboee, libens; nam me quoque longum
Fregit iter; brevis et superat labor, aspice saxum,
10Quod mihi, dum teneros olim depelleret haedos,
Monstrabat pater, et gressum accelerare jubebat.
[Mel.] Urge, o Thyrsi, gradus, brevis en via restat ad urbem.
Interea tu si quid habes, seu Caesaris arma,
Seu conjuratos metuenda in foedera Reges
15Quod referat, modulare; agiles in frondibus aurae,
Et circum argutae responsant undique silvae.
[Thyr.] Quin potius nos, quandoquidem portamus Eliso
Donum castaneasque nuces, et roscida mala,
Illius in laudes calamos inflemus, et illum
20Carminis celebremus; habent et carmina munus.
[Mel.] Quis tamen hic circum gemitus sonat. O bone Daphni,
Dic age quid viridi recubans sub tegmine carmen
Intonsas resonare doces miserabile quercus?
[Daph.] Quid faciam, o Meliboee, aut quae solatia restant,
25Cum neque per silvas, cum nec per inhospita lustra
Heu nostri quondam decus ingens ruris Elisum
Reppererim, licet et silvas, et inhospita saxa
Lustrarim, jaceamque ingrata solus in umbra?
[Mel.] Fortunate puer tibi si tam pulchra querelas
30Causa movet, moestos fletu corrumpere vultus
Desine. Quem dudum per devia rura secutus
Quaeris adhuc, nostras, si nescis, ille per oras
Regnat, et hos montes, nemus hoc, et flumina servat.
Aspicis ut levior ventus sonet, ut nemus ipsum
35Vernet, et insuetis se floribus induat arbos?
Et nemus, et domino plaudit locus ipse recenti.
[Thyr.] Quin haec vimineis fragrantia dona canistris
Inspice, balantemque agnum; illi haec rustica dona
Urbem ad vicinam, non est via longa, feremus.
40[Daph.] Felices nimium tanto Pastore coloni!
Silvae felices! Vobis Saturnia regna
Iam redeunt! priscumque aetas mutatur in aurum.
Nunc tamen o, si qua est pietas, me ducite ad urbem
Ducite me, pueri; sic vobis herbida tellus
45Florentem pecori cytisum ferat, et vagus amnis
Limpida sufficiat pastis sua flumina tauris.
Ah liceat vidisse semel te dulcis Elise,
Et jam fatales mea lumina claudite Parcae.
[Thyr.] Ibimus, interea coeptos abrumpere versus.
50Ah scelus est, mutamque humero pendere cicutam;
Incipe Daphni prior, carmen nos deinde sequemur.
[Daph.] Muscosi fontes, sacrum nemus, altaque rupes,
Et densi frutices, et densior ilicis umbra,
Auraque, quae tenues umbras quatis, aut mihi Elisum
55Reddite, vel lentas hic propter fluminis undas
Cernetis morientem, et corpus inane tegetis.
[Thyr.] Solvite jam fessis, pueri, juga solvite tauris,
Tityre linque solum; magnus tenet haec loca pastor.
Haec loca dum magnus pastor tenet, ipsa virebunt
60Litora, turgentes scopulus feret ipse racemos.
[Mel.] Ite meae jam nunc, laetum pecus, ite capellae;
Ludite felices per gramina; regnat Elisus.
Iam tristes fugere lupi, jam montibus istis
Nullus terrificis trepidabit Pastor ab ursa.
65[Daph.] Ducite pascentes miseri ad praesepia tauros,
Ducite, jam nostris discessit Elisus ab oris.
Undique desertos lupus incursabit in agnos.
Ipse canis miseras rapiet canis ipse capellas.
[Thyr.] O Musae Aonides, o Pastoralis Apollo,
70Culta nimis quondam mihi numina, venit Elisus,
Venit in has silvas; jam nullum numen habetis
Et Musae Aonides, et pastoralis Apollo.
[Mel.] Venimus en tandem, depromite munera, ad urbem
Venimus. O salve terra mihi gratior omni
75Urbs vetus in gremio si felicissima servas
Pastorem egregium, si tu servaris ab illo.