Jump to content

Eclogae (Metellus)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Eclogae
saeculo XII
editio: incognita
fons: incognitus

Prologus

[recensere]

Carminibus clari quondam soliti redamari
Leta magis potuere canentes verba tenere,
Quando rependebant meritum, quascumque canebant.
Nec laudes vane fuerant, nec carmen inane,
 5Dum fuit Augustus iudex in carmina iustus
Rivi Minciade, quem vaticinantur et ode,
Cui vivo memores prematurantur honores;
Nondum divinus fuit exul ab urbe Latinus.
Metro seu prosa, re certa sive iocosa,
 10Vrbs studiis florebat, enim livore carebat;
Et quicumque studebat, eum flos urbis habebat
Inter primatum semper collegia gratum.
Nunc facies rerum senio mutata dierum
Omnia pervertit, mentes in prava reflectit;
 15Vsu lucrorum placet omne genus studiorum,
Vt diversorum poterit modus ingeniorum.
Ingeniis mox bella minuta dedere lucella,
Alternans dudum facit hinc ubi captio ludum.
Regnarunt fraudes et diripiunt sibi laudes.
 20Illas dum plectit, colubrum dialectica nectit
Aut obluctatus stabit rhetor galeatus.
Hee tollunt artes modo causarum sibi partes,
Hee turbis gaudent et in omne licentius audent,
Hee satagunt certo, quia depugnant in aperto.
 25Sudant obscuro relique lucroque futuro.
Sed quota pars vatum plus clareat, est dubitatum;
Carmina quid possint, quid in hec commercia prosint,
Non satis apparet, nisi Musa domum remearet,
Aonios montes ubi Castalie quoque fontes
 30Obversans flores legeret, biberentque sorores
Pegaseas venas claras fundendo camenas.
Nunc peregrinatur, nunc ingratis operatur,
Liquit Apollineas procul exiliata choreas.
Ars, ubi rara putatur, in externos spaciatur,
 35Qui nichil altorum norunt in ea meritorum,
Nec vires operum nec tedia longa dierum,
Qui piper atque salem faciunt precio socialem;
Aspernantur eburna velut sint vasa colurna.
Scilicet arguti debent ita rebus abuti,
 40Vt capiant spernendo, quod amisere studendo.
Rerum contemptor sic est et callidus emptor.
Ast ego nec vendenda fero nec proicienda,
Nil aspernanti tribuam, famulabor amanti.
Que nullum ledent, nobis in carmina cedent,
 45Mira rei geste viventi profero teste.
Curas multimodis humanas diximus odis;
Hinc bucolica, cura boum nobis canitura,
Fraudes cum pena referet subeunte camena.
Ora tui digne vatis moderare, Quirine!

Tytire, tu magni recubans in margine stagni,
Silvestri tenuique fide pete iura peculii:
Nos patrie fines et dulcia linquimus arva
Et nostri pecoris tua dura replebimus arva.
 5Expectes frustra nos, Tytire, lentus in umbra.
O Melibee, Deus nobis hec otia fecit,
Qui curas hominum prope nos pecorum quoque fecit.
Nobis nempe bonus semper fuit ille patronus,
Votivum munus cui felix adtulit annus.
 10Ille boves superare luem permisit et are
Inscriptam plebem tribuit sperare salutem.
Non hoc invisum, magis id mirum michi visum:
Grandine cur et peste ferit nos aura frequente?
Exanimes illos retulisti nempe gemellos,
 15Qui sedere vagi flagrante sub arbore fagi
De celo tacta. Nunc est ubi gratia tanta,
Cuius opem iactas, cuius bona mira retractas,
Qua timidis saltem liceat sperare salutem?
Quas populi doluere, Dei plagas meruere
 20Munera spondentes sanctis et non redibentes.
Dum venerabantur sancti, dum vota dabantur,
Omnia leta fuere, procul mala cuncta fuere;
Temperies anni nil pertulit inclita dampni,
Sol terras refovebat, opes tellus pariebat,
 25Etas crescebat nec, quid sit grando, sciebat.
Ex quo sanctorum iam gloria nulla locorum
Conducit populos, sors anxia deterit illos
Temperie mesta vix arta ferens alimenta.
Ecce solo sterili pallescunt lumina celi,
 30Mors plebi pecorique frequens incumbit ubique.
Et que causa tibi suberat loca sacra videndi,
Numquid ut offerres magis aut oblata referres?
Libertas, mentes que fert ad utrumque volentes,
Muneris expertem me non adeo nec inertem
 35A puero canos respexerat usque sub annos,
Vt nos argueres iuste, quocumque cadet res,
Et prius a vita quam mente relinquar ab ista,
Premoriar gratis, dum stabit gloria sanctis.
Sed dicis verum: presens mutatio rerum
 40Omnia precidit, que pristina copia vidit.
Dum res pollebat seu mens me leva tenebat,
Libera spes vulgi quod abest, nec cura peculii
Ausa fuit magnos non formidare tyrannos;
Seu pax florebat, mens et me leta gerebat,
 45Quod cantaret heros regio letissima veros,
Quam votiva meis exibat victima septis,
Pinguior et sacre veniebat caseus are!
Plurima tempus adusque meum sexus utriusque
Ex atavis pensum solvebat dextera censum.
 50Mirabar, neclecta quod improperas sacra festa
Patroni tanti per secla diu celebrati,
Cui miro digna pendere sub arbore signa,
Scis sanatorum varia cura miserorum.
Cum referas talem famulatum tam specialem,
 55Quem veterum pietas nec presens deserit etas,
Dic, quos culpabas votique reos memorabas,
Ob quorum facinus foret aer et ipse malignus,
Que promisisset, tellus mentita fuisset.
Sic illum testor iuvenem tibi, celice rector,
 60Testem condignum rutilante cruore Quirinum,
Sic eius curas populis pecorique futuras,
Sic eius sacram signis clarentibus aram
Nobis eterna lustrandam rite lucerna,
Quam votis magnis cumulabimus ecce quotannis,
 65Nil me fallaci verbove referre procaci,
Nil dubie cecinisse rei, sic me iuvet ipse!
Fortunate senex, etsi tibi parva supellex,
Ampla fides credi dat, si quid habes referendi.
Res iam procedunt: ergo tua rura manebunt
 70Et tibi magna satis, quamvis agris breviatis
Plura lapis nudus teneat, limus quoque crudus,
Ac fossis udis squalens tegat ulva paludis.
Hoc, inquam, flendum quis deneget atque dolendum?
Quis vetet hoc queri, si det Deus, id retineri?
 75Credo, diu multum scelus hoc non ibit inultum,
Quod pridem latis arvis sine limite raptis
Pro tanto sine iure tenendo denique rure
Que voto debentur, ea iam fraude tenentur,
Vt vindicta satis pateat super his data sanctis,
 80Mens hominum si dura recordetur sua iura.
Hoc sollers agito, quid crimine noris ab isto!
De grege vota bonus tibi danda, Quirine, colonus
Secernens vitulam dederat pastoribus illam
Pratis pascendam, post hec in vota trahendam.
 85Que bene succrevit formosaque sic adolevit,
Vt nec in armento fuerit similis sibi toto.
Sanctis invidit dominus gregis, hoc ubi vidit.
Hanc tolli iussit, meliorandis quoque iunxit
Armentis reliquis, lucris persuasus iniquis.
 90His una dum nocte fuisset iuncta, repente
Mortua sunt iumenta sequenti luce reperta,
Vt, quod spiraret, nil preter eam remaneret.
Redditur extortis tunc demum bucula votis.
Hanc, Melibee, sacris fero vix, ita fortis et acris
 95Me trahit ipsa magis. Cur non prevertere mavis?
Vix teneo captam, nec enim sibi vincla remittam.
Nocte mane tamen hac, clausum stabula pecus illac.
Cenabis mecum, tua ferto viatica tecum.

Dum movisse pedes sacras vult pastor ad edes
Anxius armenti Coridon a clade retenti,
Quo successus ei bonus et fuga perniciei
Esset, pestifera subeat si morbus ab aura,
 5Voverat electam forma prestante iuvencam,
Que cornu penas dabat et pede sparsit arenas,
Delicie pecoris, totius opima decoris.
Hec votis aptata viget campis spaciata
Et capit incrementa sui per pascua leta.
 10Rusticus ut cernebat eam, quia proficiebat,
Dono quod vovit, pecudem fallendo removit,
Perfidus atque tenax, tantillo munere mendax.
Que dum pascebat sub frondibus, hic veniebat
Et secum tacita sic mente revolverat ista:
 15"Heu mea prepollens o bucula, cur ego tollens
Te michimet cuiquam fatuus te largiar umquam?
Invideamne mei pecoris te progeniei?
Non ita stultus ego tam pulchra stirpe carebo,
Non datur hoc munus: solus manet ipsemet unus,
 20Qui non sic ulli cupiat, sicut sibi soli."
Hec ait et voti cadit omnis cura remoti,
Spes quoque divine fidei, tibi prompta, Quirine,
Hinc absistebat, nec, quid speraret, habebat;
Assidue mentem relegens diversa tuentem
 25Reddere vota volebat et hoc itidem renuebat,
Cordis inops, mestus super ereptos sibi questus,
Si munus solvisset ei, qui cuncta dedisset.
Ah Coridon, Coridon, que te demencia cepit?
Ah voti fallax, que te vecordia cepit?
 30Munificus parere voles nulloque carere?
Sit promittendo satis actum, non tribuendo,
Si quibus arte date fidei quid restat apud te?
Sin aliter scires, aliter tractanda Dei res.
Rusticus hic quid nosset enim, quid noscere posset?
 35Rusticus est Coridon, nec munera providet are;
Rusticus est, qui non votum studet accelerare.
Is dum cunctatur dare, bis annus replicatur.
Que retinebatur species bovis, amplificatur,
Os torvum tauri, caput et pilus hircior auri
 40Et latus inmensum longe paleareque tensum,
Cornua gessit obunca, sub his ingentia cuncta.
Incedens panda tersit vestigia cauda.
Pro cuius forma iuris decedere norma
Sponsor persuasus duros adigit sibi casus.
 45Martyris instabat nox, qua celos penetrabat.
Iam clara surgente die, grege prata petente
Bis gemini venere lupi, pecus insiliere;
Voto debentem reddi, medio gradientem
Armento rapuere, minutatim secuere,
 50Non contingentes hanc ultra, sed fugientes,
Nec nocuere gregem reliquum, quo noscere legem
Vindicte celestis eis posses documentis.
Inde fides adolevit, ob id reverentia crevit,
Alme Quirine, tibi; valuit correptio plebi.
 55Vota reus perfert, que raro quis bene differt,
Emandatque more culpam subeunte pudore.

Dic michi, Dameta, cuium pecus hac tibi meta
Venerit, Egonis? Non, id michi vendidit Egon.
Infelix animal, bos! Argenti dedit albos,
Vt requievisset, duros calles nec inisset.
 5Assuetum loris genus est paciensque laboris.
En emptor fenus petit hic, custos alienus,
Qui venit indigne; non hoc paciare, Quirine!
Cautus ab incerto convicia tanta sileto!
Novimus et, qui te norint, tot habet locus iste!
 10Si sanum saperes, nec in hec te iurgia ferres,
Iuris ut in morem presens ferat hospes honorem.
Et quid habebit honoris, quid gessit michi moris,
Dum, quem fraudavit, frustra taurum sibi pavit
Gramina tondentem, iuga ferre sed inpacientem?
 15Exsolves tandem iusto michi iudice fraudem,
Qua deportasti precium, pecus exagitasti.
Aut reddes nummos, aut me sectare, meus bos!
Hoc debes veri sub iudicis aure fateri!
M prius indempni me, quod tibi ius coemendi?
 20Parcebam mitis pridem cedendo petitis.
Prodidit en culpam Deus et non sivit inultam.
Crimen ut inponis, simul excusamina ponis,
Quos accepisti nummos, in vota dedisti.
Te magis infamas, dum me pro fraude reclamas:
 25Si tibi vendendi, fuit et michi ius coemendi
Tu ius appelles? Sed enim non, quod tibi velles:
Luminibus captus, trabis aut super alta coactus!
O meliora, Deus clemens, cause dabis huius!
Non adeo sum iuris inops, ut crimine furis
 30Hactenus ex facili me prodere congruat ulli.
Non ego nostratem te reste bovem laqueantem
Adverti prisca grossum latrante Licisca?
Ni fugis, omnis ego rationis iure tenebo
Hunc te distraxisse bovem, me digna dedisse
 35Pro bove, que nunc ipse Deo poteras tribuisse.
Tene miser fugerem, quem deprensum retinerem?
Nec capto cedam furto partam tibi predam.
Ius obponar in omne tibi iusta ratione,
Hinc tribuam pignus, si iudex sit michi dignus.
 40Ergo progrediamur et hic nos experiamur!
Hunc tam preclarum prior en ponam tibi taurum,
Quod tibi, si vincar, pignus restare paciscar.
Tu simul econtra nobis tua pignora monstra!
Obposuisse bovi quicquam non utile novi,
 45Quem declaratum voto, licet appreciatum
Abs te iam dominus voti tulit ecce Quirinus.
Nempe via distante venit nullo comitante
Hoc animal raptante Deo cunctis dominante.
Rem sed utrisque bonam fessis, duo pocula ponam,
 50Hec tibi plena meri poterunt in pignus haberi.
In ius si cedet michi bos, pro pignore cedet.
Qui tibi si cedet, te non hunc tollere tedet.
Dum taurum spectes, nichil est, quod pocula prestas.
Quod proprium non est, certum pro pignore non est,
 55Et patet incerto certum prestare profecto.
Maius ab incerto tu fers, ego paucula certo:
Anser adhuc in spe satis est gallo minor in re.
Incertum, quod emo, penitus faciet michi nemo!
Dum me decertas incertum, non bene certas,
 60Nec michi, nec tibi, fraude michi, verum tibi clade;
Nam michi mercatum taurum tollis, tibi pactum.
Sit meus hic vel non, iudex discerne, Palemon!
Te, bone, lesus egon verear censore, Palemon?
Tu causas iuris presentibus atque futuris
 65Dicendas nosti, tibi laus est maxima iusti.
Iudice te posito procedet res mea tuto.
Dicite, dum tempus vacat, audit amena iuventus.
Incipe, Dameta, tum rite sequere, Menalca!
Versibus alterne geminentur utrimque camene.
 70Principium Deus est, orbem Deus ambit et implet.
Excelsis regnans humiles, rector pie, cernas!
Principium Christus, iudex in secula iustus.
Nostri factus imago, tui salvemur imago!
Heu malo petit Eva virum dans fercula seva
 75Et fugit in frondosa, prius tum femina visa.
At spinas instans lambit sacer ignis amictas,
Qualis, ut hinc noris, fons inviolatus amoris.
Ferales unde siccantur ab ore columbe,
Que pacis divam clausis congessit olivam.
 80Aurea sunt mandata decem quasi mala relata
Silvestri de monte Syna Domino tribuente.
O quotiens et quanta loquens sapientia sancta
Simplicibus parens regum pervenit ad aures!
Exsuperans Amalech, fortissime, iura dabas hec,
 85Bellator custosque rei quo dividat eque.
Dum testamenti fuit arca fere data genti,
Hanc revehunt vitule, mactantur ab Israel ille.
Ruth, petra deserti, nolens cum nepte reverti
Flevit amore socrus, hinc est agnus patris ortus.
 90Triste David cari Ionathe casu viduari,
Triste Ieremie mors immatura Iosie.
Dulce salus vivis, oculis lux, gloria divis,
Dulce quies lassis, celi spes extima passis.
Ymnidica Musa quondam gens Israel usa
 95Fulsit rege David, qui carmina summus amavit.
Immo cantorum rex ac dux theologorum
Vatis iure David modulans Musam renovavit.
Suave David qui carmen amat regaleque germen,
Hic et ibi regni succrescat iure perenni.
 100Qui non odit Aman, poterit laudasse Cayphan,
Ipseque iungat apros et arans sale seminet agros!
Qui roseos flores, vernos captatis amores,
Noscite, spinarum latet illic vulnus amarum!
Qui nuper runcata tenes silvestria prata,
 105Coge gregem versus villas, iam murmurat ursus!
Cur virides ripas toto, pastor, grege stipas?
Fons patet, agnellos, fuge, deripit unda tenellos!
Sol cremat infestus, pecori nimias nocet estus.
Succedant umbris, ubi lenior aura salubris.
 110Heu pleno bos iure meus rapitur michi dure,
Iudiciique palestra sinistra facit mea dextra!
Non speculans equum visus tibi fascinat equum,
Vt ius non cernas hominum divinaque spernas.
Dic, quid nascatur bis, quid moriendo creatur,
 115Et quasi divinus sis tauri munere dignus!
Dic, quid rure satum patrem cupit inviolatum,
Et tibi me de re nulla cessisse fatere!
Lege pari dites iam longas scindite lites.
Ius vobis equare licet, non fas violare:
 120Bos erat hic utriusque, Deus quem tollit utrisque,
Dum tu vovisti, tu iungere non potuisti.
Ferte Deo morem, quod utrique tenetis honorem!

Sicilides Muse, transite lacus Arethuse
Conregionales vobis quoniam Latiales
Tegrineoque seni date remos carmine leni!
Hic opus insigni vobis de laude Quirini
 5Cantabit; virtutis opem curamque salutis,
Sacre thesaurum glebe gratum super aurum
Seclis pandetis, nam mira sui referetis,
Que fert iumentis in ius per vota receptis
Detentor fortis varieque potens vice sortis;
 10Devotos solatur, ab his dum rite vocatur,
Infidos prodit, mendaces vindicat, odit.
Bucula dum care forme promittitur are,
Sic incrementis anni; fuit aucta sequentis,
Nil iumentorum foret ut sibi par aliorum.
 15Sponsor crescentem videt ac specie renitentem
Primaque votorum permutat verba suorum.
Dum specie clara danda mens nutat avara,
Bucula sic retinetur, ut hac soboles generetur.
Iam nova progenies maculis insignis et albo
 20Ac niveo miscens orbes nigros quasi carbo
Aut rutilo fulgens pecori decus addidit ingens.
Iam redit et largo data pignore matris imago.
Incipe, taure tener, mugitu noscere matrem,
Incipe, votivamque Deo comitabere matrem!
 25Spectabant letum pagi collegia fetum,
Preconabantur, quod in annum leta sequantur
Proventu rerum niteantque serena dierum.
Nempe senes et anus, si frivola non referamus,
Et quibus hec cure super eventu geniture,
 30Auguriabantur, que mox ventura putantur.
Hii dum convenere frequentes, hec retulere
Tractantes anni prognostica rustica magni:
"Clades preteritas sequitur felicior etas.
Lege sub eterna redeunt Saturnia regna
 35Ordoque seclorum venit evi sorte bonorum.
Exspes quas luges, venient, regio, tibi fruges;
Brumas multa domi refovebit copia pomi,
Promptior ubertas, quam mittit, et aptior, estas.
Profluet egregio simul omnis terra Lieo.
 40Liber et alma Ceres sic letas prospicient res,
Vt nec honesta Venus generis neget utile fenus.
Tota suis fit festa comis et florida Vesta
Ac sterilis nusquam feret undique, quod creat usquam.
Cui Lucina solo favet, id vegetabit Apollo.
 45Tum referent magni menses ea, que prius anni,
Sublimes fructus decuplo dabit annus onustus.
Si quid fraudavit labes prior aut viciavit,
Hii, qui succedunt proventus, sponte replebunt.
Nec simplum reddent, quod reddunt, sed superaddent,
 50Semina queque cadent in terram, centupla surgent.
Quin sine cultura fruges, vinum sine cura
Per silvas et prata feret tellus inarata;
Frumenti spicas dat campus ut ante miricas,
Spinaque florescens fit, vitea stirps adolescens
 55Vvam portabit, que dulcia musta creabit.
Pax erit annorum quoque gloria summa piorum:
Non leo, non ursus, non quevis belua prorsus
Egressus hominis vel pastus obsidet agnis.
Nosse tamen laudis prisce vestigia fraudis,
 60Nullus ut in saltum mittat pecus incomitatum."
Examen vulgare solens hec commemorare
Servari caute mandat presagia tante
Vbertatis, utrumque pecus, matrem vitulumque.
Sic indevotum sponsorem frangere votum
 65Persuadent leviter, quod et egerat ante libenter,
Nec memorabantur, per quem bona contribuantur,
Obliti sua iura Deo tandem reditura
Semper ab ingratis, si nolint hec dare gratis,
Ac fieri dampno iam leto sepius anno,
 70Quod Domino clarum fraudant munus decimarum,
Sanctis votorum retinentes dona suorum.
Nam post tempora multa parens soboli coadulta
Gessit corpus enorme, nitentis bucula forme.
Dum mens polliciti pecoris memor excidit isti,
 75Martyr promisse sibi dona rei tulit ipse.
Bucula prole sequente fugax agitata repente
Proruit armentis ignoto calle relictis,
Quam consectatur sponsor suus, ut capiatur.
Sed non adtingebat eam, donec veniebat
 80Ad templi valvas, iter hoc sine preduce calcans.
Votum mente revolvit et id demum quoque solvit
Vir satis admonitus, nolens sua vota secutus.
Laudarunt dignum celesti laude Quirinum
Cantica multarum cum plebibus ecclesiarum,
 85Quarum vota suam celebrabant publica tumbam
Ex diversorum resonam turmis populorum.

Cur operis pro posse nichil gerimus, bone Mopse?
Tu res exorsus gestas memores, ego versus;
Dum curis vacat hora, quieta resolvimus ora.
Tu maior, domus est tua, subiciar tibi, ius est.
 5Dictis parebo, que posces, acta monebo.
Hic tibi sub tecto placet, eloquar, aut in aperto
Precipis? Accedam quovis iussusque recedam.
Nulli credendum magis ex hoc plusve sciendum!
Qui presens aderam, potui rem noscere veram.
 10Incipe, Mopse, referre datum tibi tanta videre;
Dic, si quid cordi servant tua mira, Georgi,
Si quid divine laudis tua signa, Quirine,
Aut simul amborum ferat hoc munus quid honorum.
Vni quod spretum noras aliique retentum.
 15Id plane recolo monitus verbo quoque solo,
Quod clare gestum satis omnibus est manifestum.
Hoc, inquam, narrabo, Dei nec mira negabo.
Id michi scire licet; qui norit cetera, dicet.
Incertum certis cadit ut saliunca rosetis;
 20Ambiguum vox viva premit salices ut oliva.
Non est te presente labor reliquo michi teste.
Montane regionis homo, que finditur omnis
Eno per valles frangente vagos sibi calles,
Voverat ad claram preciosi martyris aram
 25Pro cura pecorum vitulam donare suorum,
Quo sis certa, Quirine, petenti spes medicine.
Teduit Iamensi callis, per quem Tegriensi
Hoc pecus adduxisse loco vir debuit ipse.
Consilium cupiebat et hoc tandem capiebat
 30Nil voto distare sacri nomen variare,
Si quid voverit huc quisquam, persolverit illuc,
Tantundemque valere, pares fructus redibere,
Dicta, Quirine, tibi caperes si vota, Georgi,
Ambos in regno sociales esse superno;
 35Ethre coequandos, cur hic fore dissociandos,
Nil eternorum distantes dote bonorum
Munere votorum nichil hic differre sacrorum.
Ille sequebatur, simul ut suadela dabatur.
Bos per cornua vincta laborat in ardua ducta,
 40Qua monachis pia castra dat arce Georgius arta.
Tracta super pontem, quo scandunt agmina montem,
Dum sua vota ferunt, anime suffragia querunt,
In medio restabat et hunc transire negabat
Verberibusve coacta vel omni robore tracta.
 45Ipse vocabar ego mirandaque cernere pergo.
Rursus me presente trahebant fune rigente,
Plagis tundebant, nec eam movisse valebant,
Sternere quam possent, non ultra ducere possent.
Hanc meditans ego forte ligatam demonis arte
 50Protinus aspergi benedicto fonte sategi.
Rursum conati sunt a vitula superati.
Quesitus tandem sponsor, qui vovit eandem,
Prodidit absque mora confessus vota priora.
Quadrupedem brutam mox precepi resolutam
 55Ire sinant, dimissa feratur quolibet ipsa.
Illa fuga prepes se iecit in infima preceps,
Qua montes iungens vallis baratrum patet ingens,
Sicque Deo tutante ruebat in aspera caute,
Vt nil menbrorum doluisset lesa suorum.
 60Non inquirentes expectans seque sequentes
Vallibus emergit, silvas sine preduce pergit.
Vix fuit incomitata viam flexisse notata
Martyris ad tumbam primis votis adeundam.
Cursor eam scitus sequitur nemorisque peritus
 65Et vestigando non adtigit ac properando,
Donec transmittens inter silvestria montes
Pascua vicini petit et nova culta Quirini,
Vnde sacre propiora domus adiisset in hora.
Vt lassabundis sopor, ut fontes sitibundis,
 70Sic carmen fert leta tuum, divine poeta,
Litem sanctorum referens in dona piorum,
Dum sua quisque volunt et ab his discrimina tollunt.
Id fieri recte rationis habet via iuste:
Vult Deus ipse sibi sua, cesaribus sua reddi.
 75Illud in imparibus positum, magis est paribus ius,
Si regi secum ius dat summus Deus equum,
Vt sua iustus ubique sciat dare civis utrique.
Dum sit firmandum nichil esse Deo similandum,
Par decet equatis voti ius reddere sanctis.

Cepta Siracusis nos iungant carmina Musis,
Silvestrique via pudeat nichil, alma Thalia,
Quin pecorum cura digne recinas tua iura.
Nos te sectemur, nec enim, dux diva, veremur
 5Divinis humana, novis rebus veterana
Quamlibet alterno tamen ore peracta moderno
Ornamenta creare. Docet nos legifer hac re
Sic declarari sacra, sic hostes superari,
Vt Menfeorum variis opibus spoliorum
 10Israel armetur, sedes sacranda paretur.
Victor iunctus et ipse thoro placet Ethyopisse,
Vindice cui lepra soror emendat sua probra.
Presul ob hoc supera nec transit liber ab ira.
Post superans reges et prelia, dans quoque leges
 15Nobis rursus in hanc rem dux sacer instruit aurem,
Captivam tonsam mandans ita ducere sponsam,
Vt cesis unguis crinisque prius moribundis
Sit sociale thoris vivi decus omne nitoris.
Pulsis errorum iam turmis barbaricorum
 20In Romanarum prior agmine chordicinarum
Risit clarisonis modulis michi Musa Maronis.
Hanc acceptavi puer et crescens adamavi,
Quam cum despondi, victoris iure totondi
Cuncta profanorum resecans moribunda deorum.
 25Cetera queque iuvant et amore perennia vivant,
Innocui flores fraglent, Deitatis honores.
Non timeam sacra spolium ponens super ara,
Si quid ab hac preda dignum raperet mea sceda:
Ex devictorum spoliis David allophilorum
 30Sanxit opus templo toto mirabile seclo.
Viderat ingentem vir peste bovem recidentem,
Vir pecoris sollers et agresti munere pollens.
Languida tendebat bos menbra soloque iacebat,
Quem vovit dominus, si sanet peste Quirinus,
 35Ipsius sacram deduci munus ad aram.
Bos non surgebat, possessor ut hec referebat.
Caulas, ergo iubet, quo verna cadavere mundet.
Audit iussa lanista capitque paratior ista.
Exerto cultro taurum superastitit ultro
 40Et parat invalidum pecus impiger aggrediendum.
Adtactus leviter bos exilit inpacienter,
Inde fuga rapiente petit rus curte patente.
Rusticus hunc sectatur, eum servus comitatur.
Ad mirum signi plebs e lare cursitat omni.
 45Hic cruciamine plena superveniebat egena,
Anxia natorum famis inprobitate suorum,
Quos aluit viduata viro, rebus tenuata.
Martyris hec sub honore Deique petebat amore
Ad ter dena sibi taurum nummismata vendi.
 50Largius oranti pius hic precium breve danti
Sic pecus indulsit, domui quod leta reduxit.
Nummos taxatos in cere merce redactos
Detulit almigeni secum pro laude Quirini
Ipsius hinc tumbam sponsor properans adeundam.
 55Ponit munus ibi, rem narrat ab ordine totam
Martyris ex virtute vie causam sibi motam,
Qui languens animal pietate potens reparavit,
Ex cuius precio sacris hic dona paravit.
Cantu plebisono reboat laus digna Quirino.

Sorte minus tuta, fracto bove lis fit acuta.
Certat hero servus, probrorum surgit acervus;
Que dum prodemus, tua gesta, Quirine, canemus.
Tu modo propiciate fave, patrone beate,
 5Ingenium menti cumula tua mira canenti,
Tu laudes dignare tuas ita clarificare,
Quo radius virtutis ab ethre valenter euntis
Non obscuretur vitro, per quod iacietur,
Ecclesie sancte pandendus carmine late.
 10Cordibus inspergas rorem, nos crimine tergas,
Vt claras clare valeam res commemorare.
Hee sub personis dicte Thirsi, Coridonis
Dant contendentem cum preceptore clientem.
Forma pollebat bos, quem mala pestis habebat.
 15Sollicitus cura dominus iam morte futura
Spondet vota, Quirine, tibi pro spe medicine.
"Si per te sanatur," ait, "tuus hic habeatur,
Martyr sancte Dei, da finem perniciei!"
Rusticus hoc ubi dixit, ab atra morte revixit
 20Taurus et exiliebat et hinc sanus remanebat.
Possessor senis hunc fortem detinet annis,
Nec voti memoratur, quo reus adtineatur.
Oblitum vindex non transit iusticie lex;
Nam biga volvente, trabem de monte ferente
 25Arbor inante iacet nimis et tergum bovis arcet,
Cui spinam fregit, miserum residere coegit.
Multus consuete plaustro fit sermo cadente,
Incusat famulum dominus, servus magis illum,
Ac sic cepit herus primatus iure severus:
 30Nunc me formator nostri benedicat et auctor,
Quod michi solamen confert hic quodve iuvamen
Vt non herentes thalami, male convenientes,
Sic biga iuncta male labes tanta secuta!
Aspiciant cuncti, plaustri compagine iuncti
 35Si quid neclectum, si quid non ordine rectum!
Iratum frustra nec causa te michi iusta
Impubes pueri potuerunt quicumque fateri.
Non ego deliqui: tibi, cerne, quid obstet iniqui!
Eu, quid enim? Novi, quod et hunc taurum tibi vovi
 40Iamque diu digne tribuissem, magne Quirine!
Eius delicti dure me commonuisti;
Si placide gereres, en ipsum munus haberes.
Si quid vovissem, numquam prorsus tenuissem,
Dum pauper rerum pascar mercede dierum.
 45Non michi conclusus, quod vovero, detinet usus.
Prompta Deo reddunt qui vota, per omnia crescunt!
Heu, quid agam? Talis, quo non michi par, animalis
Casu perculsus! Cultura iacet mea prorsus,
Impedior dampno graviore pudoreque magno,
 50Olim dilatum perdens male munus amatum.
Quis pandet verbis, Sardis ut amarior herbis
Sit stimulus mentis se cordetenus comedentis,
Cuique dies unus quam totus longior annus,
Dum reus optat obire malum, delicta perire.
 55Muscosi fontes refovent estu sicientes,
Quos circa supraque virens somno favet umbra.
Solsticium venit, Deus in precordia venit.
Penitet errorum, turgescit gemma bonorum.
Teda domi pinguis superest et plurimus ignis
 60Siccans agrestes udos, pluviam fugientes.
Flamma timet quantum stipulas, ego frigora tantum.
Fluctuet unda foris, calor estuat intus amoris.
Stant ulmus, buxus vivi fontis prope fluxus,
Fert abies perpulchra trabale cacumen in ethra.
 65Spina stat, hac tacta flebis puerilia facta,
Lignaque virtutum prebebunt hec tibi cultum.
Silva virens floret, vicio moriens ager aret;
Non modo divini colles dant pocula vini,
Iam redeat virgo, prior ut revirescat origo
 70Arvaque deserti fontis liquor undet aperti.
Nauta potens almam vitem fert, Debbora palmam.
Rex sacris cedrina parat, dux ante sethina.
Ad templi valvas Salomon precidit olivas;
Hic virtus victrix agit, istic gratia nutrix.
 75Israel in salices suspenderat organa deflens,
Carmina dum captis Babylonicus exprobat hostis.
In res sollempnes salicum fert munera torrens,
Dum celebrat cetus sacra scenophegia letus.
Litus amat mirtus, pregnantibus unica virtus
 80Pre multis rerum, curas medicans mulierum.
Stans inter myrteta vir exprimit omnia leta
De reditu gentis donoque Dei miserentis.
Subdita decrescunt corilo, pino mage crescunt.
Tollitur infractis fortissima fraxinus hastis.
 85Malus scire dedit mala, que mortem prior edit.
Ad lignum vite salvandi quique venite!
Hos hec inter se memini simul obposuisse
Et, Coridon, tibi Thirsis habetur maior in istis.

VIII

[recensere]

Pastorum Musam super abducto bove fusam
Martyris in laudes, mea fistula, dicere gaudes.
Tu michi, sive Dei frueris speculo faciei
Et celi super alta quiescis sede beata,
 5Seu nostros cernes cursus clemensque gubernes,
Des placitum, quicquam tibi proloquor: en, erit umquam,
Vt pateant digne per me tua facta, Quirine?
A te cepit opus, tibi desinet, omneque corpus
Hoc te multigene resonet per secla camene,
 10Que tua mira feret, te laudum munere queret,
Ne, cui virtutum successit gloria multum,
Defuerint operum tibi carmina vera tuorum,
Cumque coronatum celis et clarificatum
Ecclesie noscant, tua que suffragia poscant,
 15Obsequio tumbam norint non pretereundam,
Quam variis clare signis soleas radiare.
Hanc hederam lauro iungant, gemmas velut auro,
Scedula quas offert, tua que miracula profert,
Vt niteat tua dextra potens, o martyr, ab ethra,
 20Vnde polo terrisque micans celebraris utrimque
Et carmen generale tibi sonat ac speciale.
Illud ab eterna meat, hoc virtute moderna,
Qua pius es miseris, duris metuendus haberis.
Dum pestem pecudum mens previdet anxia dudum,
 25Cultor devotare bovem decreverat are
Martyris in laudem, quo dimoveat sibi cladem.
Taurum furatus proprios trahit alter in actus.
Huic lis apta rei Dammonis et Alphesibei,
Illinc raptorem statuit bovis, inde datorem,
 30Carminibus qui digna ferent de martyre signa.
Iste domum ducto bove, qui cessit sibi furto,
Dum lucrum cupiebat et ob culpam metuebat,
Plurima tractabat, sed quid faceret, dubitabat.
Dum solus remoratur, apud se sic meditatur:
 35"Hunc taurum mactabo, cutem, carnes preciabo.
Sic occultabo melius, sic lucra parabo,
Ne bove pascendo labor instet sive trahendo.
Si res procedet, satis actum; sin male cedet,
Credo, Quirinalis res est michi iudicialis!
 40Audis, quid curem? Velox prebeto securem!
Accelera, cultrum maiorem defer acutum!
Curre cito, quid stas? Meat hora quieta, nec instas?
Heu tarde procedit opus, quo fine recedit?
Credo, Quirinalis res est michi iudicialis!
 45Tu retineto ferum, dum stabit, ego levo ferrum.
Nec penetrare potest pellem! Quid demonis hoc est?
Ecce tene rursus, melius conabor adorsus.
Ei quam dura cutis! Plagis manet integra cunctis.
Heu quid portenti fortuna parabit agenti?
 50Credo, Quirinalis res est michi iudicialis!
Frontem pulsabo tamen eventumque probabo
Grandius advertens et acumen inutile vertens.
Adtritum multabo caput, sic forte necabo.
Ah resilit duris impulsibus acta securis,
 55Nec quicquam cerebro nocet incussu quoque crebro!
Ceu lapis obiectus sit, ad omnes defugit ictus.
Credo, Quirinalis res est michi iudicialis!
Vincar adhuc utrumne, videbo. Da michi cultrum.
Numquid non moritur, si decidam sibi guttur?
 60Cornibus acceptum teneas, dum subrigo mentum.
Quis demon talis sub pelle lates animalis,
Quod non mactari pateris ferrove secari?
Aut hoc si non est, miror, michi qui furor obstet;
Credo, Quirinalis res est michi iudicialis!
 65Sed cur despero, cur non nova commoda quero?
Vno confusus reliquos prudens petit usus.
Si non iumentum licet abscondisse peremptum,
Mature vendam, mea ne compendia perdam.
Verna, bovem ducta, cadat in commertia iusta.
 70Ni fallor, numquam venit inde boni michi quicquam.
Nunc age, festina taurumque foro trahe, mina!
Credo, Quirinalis res est michi iudicialis! -
Quis volet hic aratrove bovem seu iungere plaustro?
Ecce satis fortem sub utramque sibi dabo sortem,
 75Nec precio facili quisquam melior datur illi:
Hoc michi iumentum media dat parte talentum.
Sic, quicumque volet, sic me constat, michi tollet.
Ei quid ago? Res sunt hominesque foro prope desunt,
Assunt, qui vendant, nec sunt, qui digna rependant!
 80Credo, Quirinalis res est michi iudicialis!
Sed condescendam coementibus, ut cito vendam,
Ne, si non vendo, bove sit labor hinc retrahendo.
Res ut queretur, sic venum prostituetur.
Ibo, si saltem mediam precii fero partem,
 85Ac ne bos retrahatur, id ipsum dimidiatur,
Nec plus nec minus est, qui per commertia prestet.
Quo tandem pacto tardabo? Revertar in acto.
Credo, Quirinalis michi res est iudicialis!
Quod tuleram gratis, compellor reddere gratis!
 90Me miserum, quid agam? Divinam sentio plagam.
Restituam promptus, quod cogar reddere captus,
Ne iustis vinclis tradar viteque periclis. -
Accipe clementer famulaturum tibi semper,
Clade reum tanta, tua suscipe sponte relata.
 95Laudis erit, si parcet homo sibi, quem Deus arcet.
Oro, Quirinalis michi res fiat venialis!"
Hec Dammon referebat, ubi Deus hunc reprimebat.
Musa, refer, quid ei calamus canat Alphesibei.
Plura gerant plures omnesque decenter eunt res.
 100"Effer aqua sacra vas et laris atria lustra!
Post prunis pura testa iace mascula thura,
Ter dum spargetur domus et ter thurificetur,
Vt nos dignanti sit suavis odor Deitati.
Ducite rure boum iam signis nobile votum,
 105Ducite condigno votis pia dona Quirino!
Martyris expertus referam preconia certus,
Vi se quam mira sua gratia pandit et ira
Circa votorum raptus vel dona suorum.
Sunt variis exacta modis insignia tanta,
 110Vt nemo numerum concludere possit eorum.
Ducite condigno votis pia dona Quirino!
En patet hoc donum late populis regionum,
Si non iratis sint obvia crimina sanctis.
Virtutes cessant, homines quas querere cessant,
 115Que si rarescunt, nichil his nisi carmina desunt
Laude sacris digna, que promant pristina signa.
Ducite condigno votis pia dona Quirino!
Carmina grata Deo ritus probat in iubileo,
Bucina dum septena procul resonabat amena.
 120Cantu sacrarum Iericho cadit alta tubarum;
Dona Dei cecinere pii, que promeruere
Cantica signantes ymnosque Deo modulantes.
Nos etiam veneramur eum, quo sepe iuvamur;
Ducite condigno votis pia dona Quirino!
 125Carminibus contexta recensentur sua gesta,
Paucula de multis quasi ponti gutta fluentis.
At qui factorum numerum complere suorum,
Ne dicam clare modulis velit equiparare,
Ante solum faciet mare vel Thetis arida fiet,
 130Quam sciri possit, sacer hic quam plurima gessit.
Ducite condigno votis pia dona Quirino!
Stabit et hoc factum cum laude sibi memoratum,
Quod furto direpta requisivit sua vota.
Dum vult, dignatur, ne rem voti patiatur
 135Sub manibus furis perversis cedere curis.
Ducite condigno votis pia dona Quirino!
Multocies dampnosa suis sumptu preciosa
Auferri seu clade sinit sibi seu quoque fraude
Clandestinorum vel apertorum spoliorum
 140Et repetit cum laude minuscula perdita fraude,
Non cupidum rerum, fraudi sed iure severum
Se monstrans: in re non est minor illa minore.
Ducite condigno votis pia dona Quirino!
Festi preteriere dies, plebes abiere,
 145Que contutate turmis et conglomerate,
Martyris ut petiere patrocinium, retulere.
Non ego procedam solus, nec me dabo predam;
Exponam voti munus non amplius hosti,
Quod cuncti mecum sine spe laudate receptum.
 150Ducite condigno votis pia dona Quirino!
Non ingratus ero, neque sensu mentis aberro,
Quin reddam gratis votorum munia sanctis,
Martyre iumentum sed suffragante receptum,
Quarecumque valebo, sacris inferre studebo;
 155Fur illud neu predo trahat, per cuncta cavebo.
Ducite condigno votis pia dona Quirino!
Hoc animal vendam, precio mea vota rependam
Et melius levis ibo minusque pericla subibo;
Sic nil longarum gravat anxia cura viarum.
 160Ducite condigno votis pia dona Quirino! -
Suscipe votorum munus, patrone, meorum,
Quod michi sublatum per te cognosco relatum.
Que tibi servasti, cape dona, fave famulanti!
Ecclesie cetus tua fert magnalia letus,
 165Virtutis presentis erit per secula testis.
Solvite condigno meritis pia vota Quirino!"

Quo te, Meri, pedes? An quo via ducit? Ad edes.
O Lycida, quid habes, quod me tamen affore gaudes?
Eia, dic, quid ago, quid curandum properabo,
Vt tanto dignam dampno capiam medicinam.
 5En moritur michi peste iacens bos optimus iste,
Quo iumentorum robur stetit omne tuorum!
Dic, si quid nosti cure, pro nomine Christi!
Non aliud tantum novi tam sepe probatum,
Si tauro vitam de morte cupis repetitam:
 10Fac promittatur, languens hic si reparatur,
Olim divino medico per secla Quirino.
Magne patronorum pater exemplumque piorum,
Hunc nobis carum reparans habeas tibi taurum,
Clare Quirine, polis radians pre lumine solis!
 15Martyr fallere nescit et en tibi bos revalescit.
Tu modo pro voto reddendo promptior esto.
Numquid opus nostris rebus credam fore sanctis?
In regno lucis nichil indiguere caducis.
Nos que letamur per eos reparata, fruamur;
 20Ipsi quippe sciunt, quod opus nobis ea fiunt.
Sic age, iumentum doleas ne forte retentum,
Quod videas dire sub eadem clade perire,
Quam pietas Domini solvit meritumque Quirini.
Non adeo magnum scelus est, si servo per annum.
 25Fac, quodcumque voles: sequitur, quod, ut estimo, noles!
Nos, quocumque cadit res, bos tamen iste iuvabit.
Heu Lycida, quid agis? Fies obnoxia plagis
Ire celestis votis sine lege retentis!
Bos non est oblatus adhuc, meat annus abactus.
 30Quam tibi formido, casu plangas malefido!
Tu nimium curas res auguriando futuras;
Sors homini quam dura nocensque superflua curat
Quando Deus parcit curis, nec tunc homo parcit.
Aspice, verna, foras mens forte quid anxia noras,
 35Nescio, quid cause resonat tinnitus ab aure.
De fama tristi numquam requiescere nosti.
Qui male confidunt, ipsi sibi prelia figunt.
En ut dicebam, tibi non frustra metuebam,
Quod duros casus ferret temerarius ausus!
 40Colluctans in morte iacet bos ille repente,
Quem ferit eiectis oculis acerrima pestis,
Extremum tantum suspirat pectore flatum.
Ei quid ais, ridesne? Scio, terrere studes me.
Surge, vide, quid agas; hec sunt ioca, que memorabas!
 45Vernula, curre cito pro cereolo benedicto,
Hunc properans accende, bovis per cornua tende.
Signatus bove Luca, iuva iumenta caduca!
Ah magis hec obsunt, iam nulla precamina prosunt,
Reddentur si vota, fugit mors sponte remota.
 50Si vivet, digne tuus hic est, sancte Quirine!
Salves ergo, precamur, eum, dum non mereamur.
Votivus pridem tibi bos dinoscitur isdem,
Quem non prudentes morti dedimus retinentes.
Tu salvum dones et pignus eum tibi pones
 55Amodo votorum nil nos retinere tuorum.
Pridem vovisti, quod dampno detinuisti;
En hoc iumentum gaudes de morte receptum!
Cladibus hinc edocta stude tua reddere vota
Sedula conabor nec in hoc ultra remorabor;
 60Cum bove nempe quis ibit, eum qui pellere quibit
Per montanarum silvis implexa viarum?
Economus vini Latii de iure Quirini
Id conducturus prope nos remoratur iturus.
Huic votum mittamus et hinc nos expediamus
 65Acri tantarum magnoque labore viarum.
Hoc placet, hoc faciam, taurum transmitto sibi iam.
Gartio, prepositum scrutatus ab hospite dictum,
Quo lare versetur quandove redire putetur,
Fer sibi iumentum nece bis presente receptum,
 70Commendans votum dic eventum quoque nostrum.
Dant vobis dominus meus istud et hospita munus
Indicio signi duplicis per dona Quirini,
Bis devotatum, bis morte gravi revocatum.
Patrono grates agimus sua dona probantes!
 75Bos tamen hac sibi curte manens deserviat iste,
Nos sua, dum veniemus ad ipsum, mira canemus.

Extremam complere manum numerumque tenere,
Per bucolica qui res egit, agit michi vires.
Pars restat pauxilla, bovem fert cantianilla.
Danubii villa muliercula sederat illa,
 5Cui male curatum pecus ibat querere pastum;
Discursuque vago dum circuit omnia pago,
Adtigit incaute domui loca proxima sancte
Atria lustrando, circa muros spaciando.
Hac te vicine regiones sede, Quirine,
 10Patronum cepere, perenniter excoluere.
Boemice genti votis illuc venienti
Est adeo celebris tua signis gloria crebris,
Vt cumulent magnis ibi donis sacra quotannis;
De specie pecorum munus fert quisque suorum
 15Et, vivens quicquid se possedisse domi scit,
Pro numero capitum tutat pecus omne redemptum,
Confidens certe nichil hinc se perdere peste.
Hic lar multarum princeps est ecclesiarum,
Plebs Altanorum quo concurrit populorum.
 20Cui claustro memorata subest domus illa sacrata;
Ius fert abbatis tibi, Maurici, famulantis
Margine ripensi fluvii procul in mare tensi,
Qui rex cunctorum fluviorum Teutonicorum
Invidiam Rheno cursu conflavit ameno.
 25Is locus ut fundatus, ab his mox est cumulatus,
Qui satis impense statuere decus Tegriense
Et Rome primum nacti virtute Quirinum
Toti Baiarie simul Altanisque dedere.
Bucula dum sacrum prope cursitat improba murum,
 30Parte fricat tergum templi prima feriendum,
Que medio compar cyclo circumtegit altar.
Protinus illa fricata cadit flatu spoliata;
Fert murus setas prostrate crimina testans.
Fama volat facti, currunt cives stupefacti;
 35Crevit ab exemplo tali reverentia templo.
Villula diffamat mirum, provincia clamat.
Abbas Robertus, primas regionis honestus,
Eventus signi dum fertur ab ede Quirini,
Et complura prius miracula martyris huius
 40In genus hoc pecudum cognoverat edita dudum,
Lusit inurbane, non utiliter sibi sane,
Lucrari multum memorans huiusce bubulcum
Virtutis, sacris qui defensor foret acris.
Ediderat verbum vix hoc tamen ore superbum,
 45Atque reos artus paralysis agens ferit intus,
Vt sibi nulla foris sint usus iura prioris,
Mensque recognoscit, quid verbis prodiga poscit,
Obvia que sanctis iam celo clarificatis
Hoc se deiecit probro, quod in ethera iecit.
 50Sic male iactantes lingua notat Ecclesiastes:
"Qui lapides sursum iaciet, recident super ipsum!"
Tandem prostratus proprios gemit ille reatus
Ac pro placando sibi martyre iam meditando,
Quam retuli pridem, languens petit ipsius edem
 55Basterna vectus, qua stratus erat sibi lectus.
Correxit digne supplex deliquia lingue,
Munere pensavit se, fletu crimina lavit.
Vires menbrorum recipit per vota suorum,
Quas prius amisit, dum lingue frena remisit
 60Pro sacris actis fundens convicia sanctis.