Eclogae latinae/IV. Christophorus Longolius

E Wikisource

Saeculo XVI

editio: ex H. H. Wolff, Eclogae latinae, Ed. Wartig, Lipsiae, 1885
fons: librum vide

Christophorus Longolius 1488 — 1522.
______
XI.
Chr. Longolius Simoni Villanovano S.
(Chr. Longolii Epist. libri IV. Bas. 1562. libr. II. ep. 16.)

Pergratae mihi fuissent tuae litterae, si, quam nobis luculente ingenii tui elegantiam expresserunt, tam iucundum de vitae tuae rationibus nuntium attulissent. Sed id et antiquum est et haud scio an etiam fato litterarum quodam comparatum, ut, quo quis ingenuas artes complectatur studiosius, hoc fortunae fluctibus iactetur acerbius. Haec enim, ne forte nescias, mihi tecum est communis querela. Nam etsi ipse nulla insigni, ut nunc quidem est, rei familiaris inopia premor, illud tamen eiusdem fortunae iniuria commissum esse video, ut ea sit rerum mearum tenuitas atque angustia, ut tibi ista spe, ista probitate adolescenti auxilium meum imploranti, non dico non opitulari, quod ipsum per se miserum est sed vix benigne quidquam polliceri possim. Ego enim, quod te satis intelligere existimo, pari litterarum studio incensus et afflictus procul a patria vitam ago, non meis iam aut, quod par erat, meorum, sed plane alienis opibus casus meos sustentans. Verum quando nemini uni omnia deus concessit, nec ego quidquam otio nostro esse ducam vel iucundius vel honestius, facile patior apud ceteros plus opum residere. Mihi certe numquam in mentem venit, istorum cuiquam invidere, quorum abs te insolentiam et iactationem ferri posse negas. Idem ipse de te censeo statuas, nec te inanibus istis curis conficias. Parvo tibi ad tuenda studia tua sumptu opus est. Is autem nusquam homini studioso et frugi deesse potest.

Sed ad epistolam tuam, in qua quod te mihi de litterarum tuarum silentio tam multis verbis purgares, nihil sane necesse fuit. Quam enim ipse mihi in eo scribendi genere legem dixi, hanc ceteris quoque omnibus dictam velim, ut tum denique litteris, cum id vel nostra vel amicorum intersit, utamur. Reliqua epistolarum genera, etsi me non parum delectant, praesertim quas homo neque stultus neque infans conscripserit, ea tamen ab amicis non magnopere exquiro, quorum officium ad mutuam animorum voluntatem, non ad inania haec studia semper referendum esse iudicavi. Sic igitur facies, et per me quidem tacebis, cum voles et quamdiu voles, ita tamen, ut mihi litterarum tuarum sermo cessatione gratior sit futurus, sed ea, ut dixi, conditione, ne tu in eo parem a me vel gratiam exspectes vel diligentiam. Vix enim credas, quam mihi in tanto otio scribundis litteris parum vacet. Quod porro te nobiscum vivere velle ostendis, id est mihi quidem gratissimum, sed quid te ea in re iuvare possim hoc tempore, non plane video. Persequar tamen vias omnes, ut mihi consuetudinem tuam in optatis maxime fuisse aliquando intelligas, quamquam id te iam intellexisse litterae tuae significabant, et certe ita est. Amavi te quo primum die cognovi, que ex eo tempore semper, quemadmodum nobis de studiorum nostrorum rationibus commentari saepius liceret. Verum nescius, quid tu ea in re animi haberes, curavi id scilicet adhuc lentius, quam animorum nostrorum coniunctio postulare videatur.

Nunc etsi mihi consiliorum tuorum rationes significasti magis quam explicasti, tamen videbimus diligenter aliquid, in quo sit tum certa tuendi otii tui fides, hoc enim mecum agere videris, tum eius, quam mihi tecum intercedere Velim consuetudinis explorata facultas. Tu fac interim animo sis magno nec quidquam esse putes tanti, quod studiorum tuorum iter interrumpat. Quae nunc iacet afflicta, emerget, mihi crede, aliquando virtus. Vale. Ex urbe Patavio IX. Cal. Iun.

Scripta iam diu epistola, nec eo data, quod cui recte committeretur non esset, accepi alteras abs te litteras, multo miserabilius quidem et tristius quam superiores, sed in eandem tamen rationem conscriptas. Itaque hic mihi tantum admonendus es, ne te aegritudini dedas, quae nec rationibus tuis quidquam profutura est et studiis tuis multum etiam obfutura. Sed nec tamen acerbus iste, quem impendere ostendis, casus videri potest, ut cum eo tibi omnem libertatis et dignitatis spem abiiciendam esse existimes. Iam primum ea servitus, si quidem servitus dicenda est, alios mercede docere, tibi cum omnibus fere tui ordinis hominibus communis futura est. Deinde, si sapis nec ipse te nunc proiicis, uberes etiam inde fructus percipies. Denique non tam iustas abs te quemquam suis musis operas exacturum puto, quin cum tuis rationem habere liceat, si non quatenus cupias, certe quantum homini, qui et meditationis bono uti norit et in rectam disciplinae viam iam olim ingressus sit, sufficiat. Postremo velim te mihi hominem esse memineris, qui iam pridem, non cum natura tua, quae quidem tibi contigit optima, sed cum fortuna, quae tamen omnino non sit pessima, luctari coeperis. Id si diligenter feceris, nec spe fueris nulla, et ista qualiacunque sunt, humaniter tuleris. Agerem his de rebus tecum et certius et subtilius, si, quibus conditionibus invitere et quo ipse sis statu, mihi aperte exposuisses. Nunc in rerum omnium ignoratione summa, ad quidnam potissimum litteras meas accomodem aut quid tibi consilii dem, non plane habeo. Sit tamen id caput, serviendum tibi esse tempori. Ego enim ne diu servias, perficiam; operam quidem certe ac studium meum omne in eo tibi quam diligentissime navabo. Extremum illud erit, quod, etsi minimum praesidii affert, est tamen omnium certissimum. Persuade tibi in re familiari mea esse nihil, quod tibi non commune mecum esse velim. Iterum vale. IV. Non. Iun.

_________________