Eclogae latinae/VI. Marcus Antonius Muretus

E Wikisource
Saeculo XVI

editio: ex H. H. Wolff, Eclogae latinae, Ed. Wartig, Lipsiae, 1885
fons: librum vide
Marcus Antonius Muretus 1526 — 1585.
A.
EPISTOLAE.[1])
_____________
XIII.
M. Antonius Muretus Alexandro Ripario S. F. D.
(Opp. T. II. Epp. I, 58. ed. Frotscher.)
Dulces litterae tuae, ut omnia quae a te proficiscuntur, etsi in eis multa peccaveras. Sed ut filioli balbutientes libenter audiuntur a patribus, suntque eorum etiam ipsi errores voluptati: sic mihi ista tua in litteris infantia iucundissima est. Eas ipsas ad te remitto mea manu emendatas; scis enim ita inter nos convenisse. Tu, mi Alexander dulcissime ac suavissime, sequere magno animo eam viam, ad quam et tua te natura fert et ego tibi hortator atque impulsor fui. Magnam de te spem meo testimonio apud parentes tuos concitavi; quae ne et eos et me fallat, omni tibi cura ac studio providendum est. Vale. Nonis Iulii. Tibure. MDLXX.
XIV.
Eidem Ripario.
(Epp. I, 59.)

Ne priores litterae tuae ad te pervenirent, Caroli incuria factum erat, cuius tu quoque negligentiam nosti. Nunc una cum his meis utrasque tuas accipies simulque hoc intelliges (quod tibi gratuleris) posteriores multo meliores esse prioribus, ut, si ad istum modum pergas, magna mihi spes sit, te praeclare responsurum exspectationi meae. Vide igitur, si me amas, quod et facis et facere certe debes, ut omnibus aliis rebus neglectis, quantum quidem valetudinis ratio patietur, urgeas studia tua; multa legas, multa ediscas, multa audias, frequenter cum iis versere, quorum familia- ritate ac consuetudine melior ac doctior fieri potes. Fac cogites, gravissimam esse iacturam temporis; praecipue autem ista aetate, qua tu nunc es, hora nulla tibi perire sine magno dispendio potest. Saluta mihi praeceptorem tuum, cui meas ad te litieras ostendas licet. Eas quidem, quas tu ad me missurus es, nemini prorsus ostendi volo; eas enim mihi gratiores faciunt ipsi errores tui. Vale, mi dulcissime Alexander. IV. Id. lulii. MDLXX. Tibure.

XV.
Eidem Ripario.
(Opp. T. II. Auctar. ep. 3.)

Litterae tuae posteriores quaeque meliores. De ratione autem studiorum tuorum velim aliquid ad me scribas; quantum legas quotidie; num quid excerpas ex iis scriptoribus quos legis; num quid e Latino sermone in vulgarem convertas, aut contra. Terentium et Cyri paediam noli intermittere. Caesaris commentarios velim etiam legere incipias^ ne pecunia illa tibi perierit. Confide, mi Alexander, et quemadmodum te mihi facturum polliceris, effice, ut re ipsa ostendas ac patefacias, te incensimi esse amore litterarum. Omnia tibi affatim suppetent, si diligentia non deerit; in ea sunt omnia. Isocratis iunioris dictimi est: iav ^g (piXo- fiad^g, eay nolvfia&rig. Hoc tu tibi quasi ex oraculo dictum puta. Vale. Tibure. m. Id. lul. MDLXX.

XVI.
Eidem Ripario.
(Opp. T. II. Auctar. ep. 4.)

Binae litteras tuas una cumhis accipies, alteras Latino, alteras eo quo vulgo utimur sermone scriptas. In Latinis niliil habui, quod emendarem; quae res mihi summae vo- luptati fuit. Quare et tuas et meas omnes eodem in libro describito. Erit tibi olim iucundum considerare progressus tuos. Alexander mi, vale et perge ea qua coepisti diligentia in studiis versari. Nihil facere aut mihi iucimdius aut tibi utilius potes. Tibure. Idibus lulii MDLXX.

XVII.
Eidem Ripario.
(Epp. I, 60 et Auctar. ep. 1.)

Perge, ut facis, mi AJexander, amare litteras, eis te oblectare, in eis omnia et seria et ioca tua coUocare. Non magnus labor magno tibi olim honori futurus est. Ista via, quam tu nunc ingrederis, multi humili et obscuro loco orti ad amplissimas dignitates pervenerunt. Atque etiamsi nulla eiusmodi praemia litteris proposita essent, ipsa tamen doctrina amanda est per se, neque qmdquam in homine ingenuo turpius est ignoratione earum rerum, quarum sci- entia sine litteris comparari non potest Voluptas, quae ex turpibus capitur, celeriter transit, dolorem autem in animo diutumum relinquit; at labor in rebus honestis col- locatus ipse quidem effugit, memoriam autem sui in animo relinquit plenam honestissimae et solidissimae voluptatis. Haec cogita et vale. Postrid. Id. lul. Tibure. MDLXX. Saluta mihi diligenter parentes tuos, tum etiam al- terum patrem tuum; ita enim praeceptorem merito voca- verim, qui quod in te formando praecipuam quandam curam adhibet, idque ut arbitror mea commendatione adductus, afiBrmato ei, nihil ipsum mihi facere posse gratius, meque, si se ulla imquam obtulerit occasio, non commissurum, ut in hominem ingratum hoc suum beneficiimi contulisse vi- deatur.

XVIII.
Eidem Ripario.
(Epp. I, 61.)

Etsi nihil erat quod scriberem, ac praeterea mirum me quoddam scribendi odium tenebat, nolui tamen verbero- nem hunc memn sine meis ad te litteris istuc venire. Amo te quotidie magis, quod a te litterarum studia eodem modo amari confido. Sed velim ad me diligenter scribas, quo te nunc scriptore oblectes, Cicerone an Terentio an, quod malim, utroque. Dare etiam operam debes, ut in iis, quae adTme scribes, iis loquendi generibus utare, quae in illorum scriptis notaveris, ut ea ipsa res fidem mihi faciat diligentiae in eis legendis tuae. Vale. Tibure. V. Kalend. Aug.

MDLXX.
XIX.
Eidem Ripario.
(Epp. I, 62.)

Nemo est omnium, ad quem libentius quam ad te scribam. Sum enim animo ac volimtate erga te plane patema. Sed vix credas, quam sim in hoc secessu occupatus, quem tamen plerique omnes esse plenum otii putant. Et quotidie quinas aut senas ab amicis litteras accipio, ad quas si respondere omnes velim, nil aliud agendum sit. Gratum est mihi, quod applicuisti te ad consuetudinem P. Aemilii et Horatii Macarani. Eorum enim uterque te et doctrina et exemplo efficere meliorem potest. Tales sectare. Qui autem aKo ingenio sunt, eorum consuetudinem quasi pestem aliquam vita. Aetati tuae nihil diligentius provi- dendiun est, quam quibus sodalitatibus utare. Neque ego severum esse te ac tetricum omnique generi voluptatum inimicimi volo. Hoc tantum moneo, non eas amicitias quaerendas, quae dulcissimae videantur, sed inducendima animum, ut, quae honestissimae sunt, easdem etiam dulcis- simas esse ac suavissimas putes. Mi Alexander, etiam atque etiam vale. Tibure. V. Id. August. MDLXX.

XX.
Eidem Ripario.
(Opp. T. II. Auctar. ep. 5.)

Remitto ad te omnes propemodum litteras, quas a te accepi, leviter a me emendatas. Vide, obsecro te, ut posthac et saepius et diligentius scribas. Vix enim credas, quantae mihi molestiae sint pueriles quidam errores, in quos incidere te frequenter video. Sicubi in generibus loquendi paullo minus usitatis paullove obscurioribus laberis, non offendor; at cum ita erras, ut adbuc prima grammaticorum prae- cepta ignorare videaris, indignor. Ac scis ipse, quam saepe tibi ob eam caussam iratus fuerim. Quare te maiorem in scribendo diligentiam adhibere par esset. Neque vero ra- ritatem litterarum tuarum excusare uUo modo potes. Nam quae tandem esse possimt tua ista negotia? Magis vereor, ne te voluptates abstrahant et a scribendo et a legendo; quibus tu si te dederis, actum est. Non equidem interdico tibi omni genere voluptatum; non sum usque eo inhumanus; sed illae et honestae sint et adhibeatur modus. Crede hoc mihi: verae et solidae voluptates nulla re magis quam con- temptu inanium comparantur. Saluta parentes tuos verbis meis. Vale. Tibure. XVI. Kal. Sept. MDLXX. Nihil adhuc audio de litteris Graecis, num eis imbui coeperis. Ea res mihi maximae curae est. Da operam modis omnibus, ne diutius trahatur. Mora omnis mihi molestissima futura est.

XXI.
Eidem Ripario.
(Epp. I, 63.)

Vide, quam te amem. Cum a multis hodie litteras acceperim, nihil mihi prius faciendum esse duxi, quam ut ad te potissimum rescriberem. Cave putes, Alexander mi, ipsi te patri tuo cariorem esse quam mihi. Ac si quaeras, quae caussa sit huius erga te tanti amoris mei, ne vivam, si aHam afferre possum, quam quod videor mihi animad- vertisse in te ingenium excellens et, si tu volueris, ad omnia summa natum. Sed tu hoc facito tecimi cogites, multas res esse suapte quidem natura bonas, sed quae culpa eorum, qui illas possident, interdum pessimae ac pemiciosissimae fiant. Bonae sunt opes, sed si quis non recte utatur, malae. Bonum fonua, sed id bonimi multis exitio fiiit. Ex eodem genere est ingenium. Si recte utaris, nullum prope hominum generi dari potest maius aut praestabilius donum; sed si ad bonum ingenium mala mens accesserit, itidem erit, ut gladius in manu furiosi: quo erit melior et acutior, eo plus afferet mali. Ego autem te, Alexander, amo nunc, quia ingenio bono es; amare desinam, si tu bono ingenio male uti coeperis. Sed id spero non fore, teque bono ingenio bene usurum esse confido, vel tuapte sponte vel quia videris mihi valde amare amorem erga te meum, quem tueri ac conservare alia ratione nulla potes. Vale et, si me amas, virtutem ac litteras ama. Nulla in humanis rebus maiora bona sunt. Iterum vale. Tibure. VIII. Kalend. Sept. MDLXX.

XXII.
Eidem Ripario.
(Epp. I, 64.)

Accepi temas tuas litteras; in postremis autem quaedam erant ita negligenter scripta, ut facile constaret, aliud egisse te, cum illa scriberes. Ostendam ea tibi, cum istuc venero, et auriculam pervellam tibi, ut postea in scribendo attentior sis et saltem eos soloecismos effugias, quos effugerent etiam pueruli, qui primis litteris imbuuntur. Noli tamen ex hac mea admonitione molestiam ullam capere. Non enim propterea volo quidquam de tua hilaritate detrahi, sed ad diligentiam addi. Vale. Tibure. IX. Kalend. Octobr. MDLXX.

XXIII.
Eidem Ripario.
(Epp. I, 66.)

Versiculi, quos ad me misisti, ostendunt illi quidem, te, si ad poeticam ingeniul tuum contulisses et bonos magistros nactus in eo studio perstitisses, ad aliquam praestantiam pervenire potuisse. Nam et numerosi sunt et sententias habent neque inconcinnas neque ineleganter collocatas, et ipsimi dicendi genus non abhorret a recto; planeque sperare posses, te aliquando bonum poetam fore, si hoc agere velles. Sed maiora tibi proposita sunt, quae, quantum potes, urgeas censeo; et subsicivis horis veterum poetarum scripta manibus teras, non tam ut imiteris, quam ut eis te oblectes simulque aliquid ex eis assidue, quod tibi usui sit, colligas. In scribendis versibus tempus a te collocari, verum ut fatear, nolim. Malos versus facere turpe est, mediocres inglorium, bonos difficilius, quam ut praestari possit ab iis, quibus aliud agendum est. Quid in tuis lima egeat, praesens praesentem admonere possim; per litteras non aeque facile possum. Recteque ac vere mihi videtur Ovidius dixisse, emendandi laborem maiorem esse quam scribendi. Mihi hoc credas velim, me hodie non dif&cilius ad saltandum quam ad faciendos versus ad- duci posse. Si quid erit serimn, in quo meam operam desideres, non deero; in his levioribus si quando de me cogitabis, peto a te, illud quoque cogites, non multo iuni- orem esse me, quam erat Horatius, cum illa de se scriberet: Nuinc ibaque et verms et cetera Ivdiora pono. Vale. Romae. Id. Febr. MDLXVm.

XXIV.
Eidem Ripario.
(Opp. T. II. Auctar. ep. 2.)

Noli afflictare te, mi Alexander; ego te non deseram. Si alii et te et commendationes meas negligent, efficiam, ut eorum opera nihil indigeas. Tu modo habe bonum animum, morem gere parentibus tuis et cave diligenter, ne quid admittas, cur illi tibi merito irasci possint. Hoc si tu praestabis, noli dubitare; ego tibi praestabo cetera. Spes est no8 brevi istic fore. Conservato mihi illam pristinam hilaritatem tuam et alacriter incumbe in studia. Nil formidandum Teucro duce et auspice leucro, Vale. Tibure. V. Id. Oct. MDLXX.

XXV.
Eidem Bipario.
(Opp. T. II. Auctar. ep. 6.)

Nunc demum videris mihi rediisse ad veterem illam in scribendo diligentiam tuam, de qua superioribus diebus tantum detractum esse, non satis aequo, ne quid te celem, animo ferebam. Perge igitur, ut coepisti, quam potes et saepissime et accuratissime scribere. Nam ea res et mihi voluptati et tibi utilitati summae futura est. Versus vero tui satis bonam spem mihi afferunt; insunt omnino errores quidam, sed eos emendabimus, cum una erimus.

XXVI.
Marcus Antonius Muretus Iulio Roscio S.
(Opp. T. II. Epp. I, 94.)

In hac commutatione oonsilii de instituenda raticme studiorum tui nihil me magis soUicitum habet, quam quod nescio, quos progressus in Graecis litteris feceris. Quarum sine mediocri saltem cognitione cave putes ad ullam do- ctrinae praestantiam perveniri. Eis si ita imbutus es, ut possis Aristotelem suapte lingua loquentem intelligere eius- que etiam interpretes Graecos sine cuiusquam interpretatione Latina consulere, non invitus patiar te ad studia philoso- phiae gradum facere; etsi, ut verum fatear, Demostheni, Thucydidi, Herodoto, Xenophonti et huius generis scriptoribus, praetereaque poetiB Graecis aimuin adhuc unum dari maluissem. Volo equidem, quidquid ages, prospere tibi ac feliciter evenire; sed tamen non committam, ut, si absque iUo instrumento te ad pbilosophiam contuleris, dicere un- quam possis, Muretum tibi eius consilii auctorem fuisse. Neque haec a me ita disputantur, quasi tibi in iis litteris, quae humaniores dicuntur, consenescendum arbitrer; longe semper ab ea sgntentia meus abfuit animus; sed tu et ea aetate es, ut properare non debeas, et eo ingenio, ut, si firma ac solida doctrinae fundamenta ieceris, ad summa omnia facile perventurus esse videaris. Nam quod ais, sine eloquentia multos ad summam amplitudinem pervenisse, sine sapientia neminem: verius dixisses, et sine sapientia et sine eloquentia et sine ullo vero bono multos ea, quae vulgo habentur amplissima, et olim consecutos esse et quotidie consequi. De quibus constitueram hoc loco pluribus disserere; sed avocor. Tres enim hic habemus Cardinales, qui mihi omne prope tempus eripiunt. Mi Rosci, ignosce occupationibus meis et vale. Tibure. III. Non. Octobr. MDLXX.

XXVII.
M. Antonius Muretus Francisco Venierio S. D.

{{center|(Opp. T. II. Epp. III, 56.)} Bene facis, quod te latine scribendo quotidie exerces conatumque omnem adhibes, ut praestantiam in eo genere aliquam consequaris. Non enim dubito, quin et cetera vita et istud tuum studium eo, quo debet, id est, ad pro- pagandam gloriam Christi et ad ecclesiam pro tua virili parte ab insultibus improborum defendendam dirigatiu*. Sed quid te usque huc deterruerit, ne ad me scriberes, dispicere equidem non queo. Nam neque ea auctoritate sum, ut quisquam iudicium meum vereri debeat, et, si essem, summa tamen mea erga totam sodalitatem vestram voluntas omnem 44 Marcus Antonius Muretus. istum metum tibi facile adimere poterat; cum tu prae- sertim ita scribas, ut laudem potius exspectare ab omnibus debeas, quam cuiusquam fastidium extimescere^ Cave igi- tur posthac, difficile tibi quiddam atque arduum putes ad Muretum scribere. Hanc modo mihi veniam dato, ut ad litteras tuas, quae mihi quo crebriores eo iucundiores futurae sunt, solutius ac negligentius, id est, hoc familiari ac quo- tidiano sermonis genere respondere liceat. Nihil enim in- vitius facio, quam ut in limandis ac poliendis epistolis otio abutar; neque mihi ullum praeceptorum, quae tradita sunt a dicendi magistris, magis placet quam illud, dandam esse operam, ut sponte fluere videatiu* oratio. Ego vero, ut magis videatur, sponte plane fluere eam sino et ignaviae meae excusationem ab ipsis magistris peto. Tu quoque, si me amas, aut potius, quoniam me amas, imitare, cum ad me scribes, hanc ipsam negligentiam meam, ne, si accuratius scripseris, mihi quoque accurate scribendi neces- sitatem imponere videaris. Deus et studia et totam viven- di rationem tuam ad gloriam suam perpetuo dirigat. Vale.

XXVIII.
M. Antonius Muretus Paulo Sacrato.
(Opp. T. II. Epp. III, 28.)

Volo te, mi Sacrate, miseriarum mearum participem facere; ita enim leviores videntur fore, si eas in amicissimi hominis sinimi deposuero. Accidit mihi his diebus quiddam, quod me prope ad insaniam adegit, certe quidem ita con- turbavit, ut nunquam in vita commotiorem fuisse m.e me- minerim. Nosti, opinor, facilitatem meam, et ut omnes, qui notam modo aliquam humanitatis prae se ferre videan- tur, in bibliothecam meam admittere eisque mea omnia aperire ac patefacere soleam. Eorum quidam (quis fuerit suspicari possimi, pro certo affirmare non possum) nuper data occasione Plauti librum, in quo emendando viginti quinque^ annos et eo amplius insudaveram, furto surripuit, et una cum eo alios aliquot libros, quorum iactura minus me movet, quia similes alios pecunia parare possum. Plautus me conficit, Plautus me angit et exanimat, Plautus quiescere me non sinit. Perierunt tot annorum sudores ac vigiliae; adempta est voluptas, quam maximam ex illius lectione capiebam, praecisa spes gloriolae, quae ex tot locis emen- datis sperari poterat; quam etsi non aucupor, facere tamen non possum quin doleam, eam mihi mea stultitia, aliena improbitate surreptam. Idem ille plagiarius, quisquis est, septem folia libelli mei, quae tu ad me miseras, abstulit; in quo magis etiam improbitatem suam declaravit, qui id quoque suffurari voluerit, ex quo ad se quidem nihil com- modi, ad me autem aliquid incommodi perventurum esset. Peto igitur a te, primum ut meo dolore doleas, deinde ut ad me quam primiun septem illa prima folia mittas; octa- vum enim habeo. Ego autem missurus ad te statim sum interpretationem Graecorum et indicem eorum, quae a li- brariis peccata sunt. Vale et me ama. Romae. III. Idus lanuar. MDLXXXI.

XXIX.
M. Antonius Muretus S. D. Paulo Manutio.
(Opp. T. II. Epp. I, 3.)

Heri redeuntem me a Balneis Aponi, quo me partim animi, partim valetudinis caussa contuleram, exceperunt litterae tuae; quae quam mihi gratae fuerint, noli quaerere. Mihi crede: quidquid reliquum erat molestiae i^ ixeivov tov av/j,7TTiofiaTos, ov TT^Qi TTQtofiv 1^«^«?, detcrserunt omnemque ex eo natam aegritudinem depulerunt. Habebant egregiam sane atque iUustrem significationem veteris illius ac perpetui amoris erga me tui ; de quo etsi mihi nunquam ut dubitarem contigit, tamen fit, nescio quo modo, ut omnis illius exexpressio quasique professio pergrata mihi perque iucunda sit. Ego, mi Manuti, cum de eo, quod mihi contigerat, retulissem ad medicos meque illis omni ex parte indicassem, neque quidquam de tota mea ratione ac consuetudine vi- vendi reticuissem, nihil aliud reperire potui, nisi id, quod ipse per me facile suspicabar: nocere mihi, quod tam raro exirem domo, quodque, ut me impetus ceperat, ita me, nulla habita ratione temporis, aut ad legendum aut ad scribendum darem. Itaque de eorum consilio meditor paullo laxius ac solutius vivere, et ante cibum ambulatiuncula modici sudoris aliquid excitare, praetereaque, cum videbitur, ali- enis et oculis legere et manibus scribere; quem ad usum parare cogito amanuensem quempiam, cui epistolas inam- bulans dictem, nisi si quid erit tcjv ano^QrjTiov, quamquam haec quoque interdimi, sed ^v aivCyfiam. Antea enim so- lebam statim a prandio calamum in maninu sumere et horam unam atque alteram epistolarum scriptioni dare; quo re ipsa comperi nihil esse perniciosius. Cavebo igitur et, ut mones, parcam mihi, cum mea caussa tum me hercules etiam tua. Non enim levem neque contemnendam iacturam faceres, si quid mihi contingeret. ^(Xov yuQ ovdkv xrrifia Tifii(oT€Qov. Ego vero amicus tibi sum, et amicus ex animo, quales admodum paucos esse non iniuria querebatur The- ognis. De Catullo exiguam tu quidem mihi diem praefinis, sed tamen dabitur opera, ut satisfiat tibi. Torquatus Bembus respondit, se cognoscendi mei cupidissimum esse mihique libenter gratificaturum, quacunque in re posset. Quod scri- bam, aliud nihil occurrit. Etiam atque etiam vale, mi Manuti. A. d. IV. Kalend. April. Patavio. MDLXVIII.

XXX.
M. Antonius Muretus S. D. Paulo Sacrato suo.
(Opp. T. II. Auctar. ep. 24.)

Magno mihi dolori fuit mors fratris tui, tum quia ipsum amabam, ut tuos omnes debeo, tum quia facile intellexi, pro tua humanitate et eximia caritate erga tuos quam ea tibi gravis et molesta futura esset. Quamquam autem sera iam consolatio videri potest, facere tamen non possum, quin te moneam, id quod tibi notissimum esse scio; sed interdum evenit, ut doloris acerbitas etiam ea, quae notissima sunt, ex animo excutiat: ut memineris aequissimo animo ferendam esse hanc Dei quidem voluntatem, humanae autem naturae necessitatem. Si ars aliqua reperiri posset, qua fieret, ut in hac vita perpetuo maneremus, tamen eam repudiare et aversari oporteret, quae nobis aditum ad meliorem vitam intercluderet. Nunc ea nobis Dei voluntate imposita est necessitas, ut hinc aliquando exeamus, neque quidquam magis inter stultos et sapientes interest, quam quod illi indignantur, nunc suis evenire, quod sibi.quoque eventurum est, nunc se eo pervenisse, quo perveniendum est omnibus; hi communem sortem et in suis placide ferunt, et in semet ipsis placide exspectant. Miramur, Sacrate, mori eos, quos amamus? Ipsi nos quotidie morimur, Quota pars superest in nobis eius, quod in adolescentibus fuit? Mei quidem iam mortui sunt dentes; prope enim omnes deciderunt; paullatim moriuntur oculi, quos quotidie minus ac minus perspicaces fieri sentio; moritur memoria; mortua sunt alia, quae utinam multis abhinc annis mortua fuissent. Mihi crede, Sacrate: senectus mea vix alio nomine mihi gratior est, quam quod mihi placidiorem ad moriendum viam sternere videtur. Itaque mortuis amicis bene precemur; ipsi nos ad bene moriendum quotidie praeparemus. De silentio tuo neque cur te purges, caussa ulla est, neque ullus metus, ne mihi propterea minus carus sis. Partem aliquam scriptorum meorum iam ad te misissem, nisi de omnibus simul edendis cogitarem. Si tamen longum tibi videtur exspectare, dum id fiat, non recuso, quin interea mittam ad te aliquid proprie tuum, quod tu Venetiis excudendum cures. Id si te velle significaveris, in me mora

non erit ulla. Vale. Ex Urbe. prid. Id. Februar. MDLXXIV.
XXXI.
M. Antonius Muretus S. D. Cornelio Valerio.
(Opp. T. II. Epp. I, 49.)

Redit ad te Lipsius tuus, et redit magno meo dolore. Ita enim me devinxit sibi praestantia ingenii et doctrinae, integritate morum, suavitate sermonis ac consuetudinis suae, ut eo discedente a memet ipso mihi aveUi viderer. Felicem te, Comeli, cuius ex disciplina adolescens tam rari exempli prodiit. Equidem antea et magni faciebam te ex scriptis tuis, et amabam pro iudicio, quod amantissime de emendatis a me Terentii fabulis feceras. Nunc vero, mihi crede, tanta accessio propter Lipsium facta est et ad opiniynem de te et ad amorem erga te meum, nihil ut magis cupiam, quam occasionem mihi aliquam dari declarandi tibi re et factis, quanti apud me sis. Cuius rei si libebit periculum facere, quaeso te, si qui huc venient, quos tu ames, prae- cipueque qui habeant aliquid simile Lipsii, ut eos mihi potissimum commendandos putes. Nam eadem opera et ego mihi videbor abs te beneficium accipere et conabor efficere, ut ipsi quoque eo nomine aliquid se tibi aliquando debere fateantur. Vale. Romae. III. Non. April. MDLXX.

XXXII.
M. Antonius Muretus Hugoni Blotio, Bibliothecae Imperatoriae praefecto, V. C. S. D.
(Opp. T. II. Auctar. ep. 28.)

Binas tantum a te litteras accepi, Bloti, vir eruditissime, quas utrasque attulit Matthaeus Stufius. Ceteras ad me perlatas non esse scito. Earum, quas accepi, priores nihil fere continebant praeter accuratam commendationem ipsius Stufii et quaestionem quandam de pede Romano. Ad Stufium quod attinet, nihil praetermisi, quod in me situm esset, et declaravi, quanti facerem commendationem tuam, quibuscunque rebus potui, pluribus idem perfecturus, si ita res ipsius tulissent. Sed patres, quibus istinc com- mendatus fuerat, diutius eum mecum esse noluerunt, neque ego eorum voluntati atque auctoritati pro mea perpetua erga universum illum ordinem observantia adversari aut potui aut debui. Si quid eveniet, in quo ei auctoritate, gratia, opera, pecunia, omni denique auxilii genere prodesse possim, faciam caussa tua, ne quid ei amplius desit, quam si inter suos esset. Atque hoc cupio te quoque ad ipsum scribere, ut plane sciat, se mihi curae et esse et, dum hic erit, fore. Quod de pede Romano quaerebas, ne ad id tam cito, quam par erat, responderim, caussa haec fuit. Ibam ad Lucam Paetum, ut ex eo certius aliquid exploratiusque cognoscerem. Cum eo venissem et cum illo sermonem conferre coepissem, litterae tuae, quas ipsi ostendere cupie- bam, in via mihi.e sinu exciderant. Haesi attonitus, cimi satis certo constituere non possem, numquid eas mecum extulissem, an reliquissem domi. Itaque ut domimi redii, omnes capsas, onmes forulos, omnes angulos bibliothecae meae excussi, donec magna sane cum animi molestia sensi, verum esse illud vetus dictum: neque sinui neque mulieri credendum esse. Distuli tamen, sicubi eas forte reperirem; qua spe fretus, dum diem ex die duco, factus sum vnag- 7}fX€Qos. Hodie denique ad Paetum redii, et quia meminisse videbar, ^riTrifxa tuum fuisse de discrimine, quod Paetus dixisset esse inter pedem Colotianum, quo Agricola usus est, et suum, hoc ex ipso quaesivi. Ostendit autem mihi cum alia vetustatis monumenta sane insignia, tum pedes duos aeneos e terra erutos mirae antiquitatis. Eorum utrum- que cum Colotiano contulimus. Est omnino aliquid dis- criminis: pauxillulo enim longior est Colotianus; sed dis- crepantia ita tenuis est, ut oculorum acies intendenda sit, scrupuli si forte unius est. Ego tamen non dubito, quin Paeti pes'verior sit quam Colotii. Sed, ut dixi, discrimen est l6y(p ^eioQTjrov. Si quid a me aliud praestari voles, fac scribas; non enim tibi concedam, ut tu mea caussa plus velis quam ego tua. Nunc ad summa capita posterioris epistolae tuae re- spondebo. Noli, obsecro, excusare te, quod ad me minus acciu*ate scribas. Ego enim, qui vix unquam epistolas meas relegere soleo, nedum emendare ac rescribere, con- cidam animo, si cogitem, mihi quoque cogitandum esse, cum ad te scribam. Utamiu' potius illa veteri consuetudine scribendi amice ac familiariter, quidquid in solum. Tu qui- dem minus crebras a me litteras accipies, si eam mihi necessitatem imponas, ut quae ad te scribam, limare ac polire cogar. Quod mihi ultro defers indicem librorum, qui sunt in bibliotheca Caesaris, adeoque si quid describi velim, ut id fiat, curaturum polliceris, amice magne, quis tibi genius id, quo ego uno maxime ac facillime capi possem, indicavit? Certe enim, si cum Ulysse fuissem et Sirenes mibi tale aliquid ostentassent, in mare me, opinor, quam- quam non valde bonus natator, coniecissem, ut ad eas per- venirem. Indicem igitur illum avidissime exspecto. Quem honorem habuit Caesar rt^ fiaTcaQCjrji Paulo Ma- nutio, idem ut mihi quoque habeatur, quod ostendis facile per te et per Matthaei Stufii patrem impetrari, si velim, posse: respondebo tibi aperte et breviter. Ego quidem per id mihi petere non auderem, ne ambitiosus viderer, neve irridendi mei occasionem cuiquam darem, si forte id peterem neque obtinere possem; sed si per amicos negotium confici posset, longe plurimum debere et Caesareae Maiestati et iis, qui mihi taiitum honorem ab illa conciliassent, et agno- scerem et praedicarem. Exspectabo igitur, dum super ea re aliquid ad me exploratius scribas, ac tum deminu, si voles, mittam ad te familiae meae Suy^a. Sed quia ego, cum iam pridem sacerdos sim, filios ex me relinquere non possum, si quid mihi vestra opera concedetur, cuperem M. Antonius Muretus Constantino. 51 id et ad M. Antonium Muretum, fratris mei filium, magnae spei puerum, quem ego e Gallia arcessitum hic mecum educo, et ad posteros ipsius pertinere. Ama me, Bloti optime et eruditissime, et scito, me tibi in amore perpetuo responsurum esse. Vale. Romae, Nonis Martiis MDLXXIX.

XXXIII.
M. Antonius Muretus Constantino suo S. D.
(Epist. III, 47.)

Litteras a te post discessum hinc tuimi nidlas accepi, praeter eas, quae mihi mensem fere abhinc unum redditae simt, una cum vasculo conditi e malis Persicis, quod mihi sane iucundissimum fuit. Tam multa tibi adversa evenisse moleste fero, incolumem te ex illis evasisse immortaliter gaudeo. Quod me amas, scito te id mutuo facere. Et si quid accidet, in quo declarari tibi velis, quanti a me fias, non fallam opinionem tuam. Vinum quod te missurum scribis, si erit, per quem commode mittas, ita demum mihi gratum futurum est, si nidlo tuo smnptu id fiat. Onmino €nim sumptum a te nidlum mea caussa fieri volo. Satis superque mihi futurum est, cimi quid istinc mihi curari volam (erunt autem interdum nonnulla, quae velim) si mea caussa operam dederis, ut lecta onmia et cum fide ad me adferantur. Pretium et pro merce et pro vectura statim adnumerabo, cui tu inscripseris et quantum scripseris. Respondissem citius ad litteras tuas, si eas ad me Centurio ipse attulisset; sed nupar admodmn ad me venit Ego autem, antequam eum viderem, cui litteras ad te tuto dare possem nesciebam. Visus est mihi adolescens honestissimus et dignus tum nobilitate gentis suae, tum tua commenda- tione. Itaque detuli ei prolixe mea omnia omninoque puto fore, ut ante aliquot menses exstet egregia aliqua significatio voluntatis in eum meae. Mittam ad te scripta quaedam mea, simulatque has litteras ad te perlatas esse cognovero. M. Antonius fratris mei F. te salutat, crebro de te loquitur, amat te, ut debet, ex animo, et ad te propediem scribet. Tu quoque perge amare utrumque nostrum et vale. Romae Idib. Ian. MDLXXXII.

XXXIV.
M. Antonius Muretus Herculi Ciofano Sulmonensi suo S. D.
(Opp. T. II Auctar. ep. 12.)

Utut est, a discessu tuo unas tantum a te litteras accepi; ad quas ipsas quid respondeam non reperio; nihil enim continent, nisi commemorationem quandam minime necessariam iam pridem institutae inter nos amicitiae et levem quandam conquestionem, quod ad eas litteras non responderim, quas omnino non accepi. Ego te, Ciofane mi, amo ex animo, idque tibi, quoties se offeret occasio, re ipsa declaraturus sum, non in tuis tantum, sed in omnium qui mihi a te commendabuntur negotiis. Hoc amplius praestare nihil possum. Te, quidquid mihi gratum fore intelliges, curaturum et quod in te erit, perfecturum esse, sat scio. Fac sciam, quoad te hic exspectare debeamus. Vale. Romae. Postridie Non. SextQ. MDLXXVm.

XXXV.
Muretus Melisso S. D.
(Opp. T. II. Auctar. ep. 14.)

Negotium tuum mihi curae fuit, ut decebat. Sed cum omnes vias tentassem, quibus id, quod cupiebas, assequi posses, cumque super ea re multorum sententias exquisiissem, reperi te, id quod tibi gratis concedi postulas, ne magna quidem vi pecuniae numerata obtinere posse. Omnino, Melisse, ἀδυνάτων ἐρᾷς. Fuit olim aliquod tempus. cum ista quibusdam tribuebantur; post concilium Tridentinum nemini concessa sunt, neque spes est concessum iri. Hoc ad te eo serius scribo, quod, nisi re diligenter explorata, scribere nolui; et clarissimus quoque vir, Orator regius, mihi, ut diligenter quaererem, mandaverat; cupiebat enim cum Pontifice agere, si spes ulla ostensa esset aliquid effectum iri. Nobis ipsis, hoc est, Cubiculariis Apostolicis, militibus SS. Petri et Pauli, ea prope omnia, quae tu petis, a superioribus Pontificibus concessa erant; sed, ut dixi, post Tridentinum concilium sublata sunt. Itaque aliud quippiam tibi videndum est, in quo et Oratoris regii, et meam erga te voluntatem liquido perspicere possis. Nunquam enim patiemur quidquam, quod in potestate nostra situm sit, frustra a te desiderari. Manutius hic est. Cum eo aliquoties de re tua locutus sum. Ait se cupere omnia facere; sed χρημάτων ἀπορεῖν, ita ut sumptu suo facere id quod volumus, non queat. Non puto eum fingere; plane enim male a re domestica instructus est. Mi Melisse, vale et ama me. Eomae. V. Kalend. lulias MDLXXIX.

XXXVI.
M. Antonius Muretus Paulo Sacrato suo S. F. D.
(Opp. T. II. Epp. I, 66.)

Tandem ad te remitto epistolas tuas; neque enim per assiduas occupationes et per molestissimum oculorum dolorem, quo dies aliquot laboravi, citius licuit. Eae si conquerentur, se a me paullo severius acceptas esse, recordari debebis, hoc ipsum a te mihi mandatum esse; ut, si mollius ac lenius eas tractare voluissem, verendum mihi fuerit, ne tibi non satis obsequens viderer. Sed de his satis. Nunc exponam tibi totum illud negotium Polonicum, quando litterae, quas ad te, re adhuc recenti, scripseram, perierunt. Stephanus, Poloniae rex, qui et aliis regiis virtutibus ornatissimus est et hoc supra ceteros omnes reges, qui multis abhinc saeculis vixerunt, eximium habet, quod et amat unice homines eru- ditos et ipse omni elegantis doctrinae genere mirifice excultus est, miserat in Italiam uniun e domesticis suis, qui quasi delectum quendam haberet praestantium doctrina vironun eosque opimis admodum propositis conditionibus in Poloni- am invitaret ad Academiam novam, quam rex Cracoviae instituere parabat. In mandatis autem regiis, quod ad alios quidem attinet, facta erat potestas ei, qui huc venerat,, optimum quemque et in docendo exercitatissimum deligendi; de tribus nominatim perscriptum erat: de me, de Carolo Sigonio et de Fulvio Ursino. Ac mihi merces proposita mille quingenti quotannis aurei nummi. Addebat rex, si sacris initiari vellem (nondum enim sciebat, me sacerdotem esse) perfecturum se, quo mihi magis liberet manere in Polonia, ut intra breve tempus honesto aliquo sacerdotio, ex quo non minus quingentos annuos aureos nummos ca- perem, cohonestarer. Ea de re unus e primoribus illius regni, loannes Zamoscius, qui nunc magnus regni Cancella- rius efet, litteras ad me peramanter perque honorifice scriptas dedit. Commotus sum non tam ipsius praemii magnitudine, etsi his quidem temporibus inusitata, quam tanti regis tam propensa ac benefica erga homines litterarum studiis deditos voluntate. Neque me commovebat itineris difficultas, qui exploratum haberem, cum lectica una cum filiolo fratris mei, puero sex annos nato, quem mecum illuc ducere co- gitabam, ad fanum Lauretanum (eo enim religionis ac pieta- tis caussa iter facere decreveram) gestatus essem, posse me cisio Cracoviam usque commodissime vehi. Et iam convenerat, ut mihi regis nomine ad iter conficiendum da- rentur trecenti aurei nummi, ad quos ego ducentos de meo praeterea addere cogitabam. lam mihi illud sanctitatis et doctrinae specimen, Stanislaus, CardinaUs Varmiensis gra- tuitam habitationem in palatio, quod Cracoviae habfet am- plissimum, offerebat. Multae a summis viris litterae com- mendaticiae in Germaniam et in Poloniam promissae erant. ut, cum eo venissem, nunquam fere in diversoria publiea ingredi necesse haberem. Neque verebar illam, quae in Polonia esse dicitur, inclementiam caeli asperitatemque fri- goris. Sciebam illa omnia re multo minora esse quam fama; et alioqui sum ipse quoque natus in parte Galliae maxime montosa ac frigida. Quod autem quidam, qui deterrere me cuperent, clamabant, gehtes illas feras ac barbaras esse, interdum mihi risum, interdum stomachum movebant. Ma- gna mihi, Sacrate, cum multis Germanis, magna cum per- multis Polonis familiaritas, magnus usus, magna necessitudo fuit. Semper eos expertus sum bonos viros, rectos, simplices, apertos, humanissimos praeterea, et prope omnes eo vitae cultu ac mimditia, quae ad elegantiam potius quam ad ullam barbariem accederet. Nugae istae sunt hominum, eos, qui adulari et fallere et aliud loqui, aliud cogitare nesciunt, barbaros vocantium. Utinam nos eo modo barbari essemus! Utri vero barbariores sunt: nati in media Italia, quonmi vix centesimum quemque reperias, qui Latine aut Graece loqui sciat aut litteras amet, an Germani ac Poloni, quorum permulti et earum linguarum utramque perfectissi- me callent et ita litteras ac liberales disciplinas amant, ut in eis tempus omne consumant? Olim illi fortassis asperi ac barbari fuerunt; hoc quidem saeculo vereor ne ad nos barbaries, ad illos cultus et splendor vitae et eruditio atque humanitas, mutatis sedibus, commigrarint. Itaque, ut verum tibi fatear, libentissime eo comme- assem, si nihil obstitisset. Quidquid enim commodi mei caussa ab eis petebam, id omnes prolixe ac copiose offere- bant, ut iam constaret, inter nos sine ullo negotio conven- turum esse. Quid quaeris? Fidem eis dederam, venturum esse me, si per summum Pontificem, cui servio, et per Cardinalem Estensem, cuius in clientela ac familia sum, liceret; aUoqui enim non posse me, nisi eorum permissu, de me ipso quidquam tale polliceri. Putabam autem, neu- trum eorum hoc iniquo animo laturum, cum Cardinalis quidem gratis me alat (nullam enim ad rem mea opera utitur) summus autem Pontifex ingentem copiam habiturus esset eruditiseimorum hominum, qui ee in locum meura subBtitui postularent Contra tamen accidit, quam putaram. Etenim cum rumor de meo discesBu tota iam TJrbe per- vulgatus esset, CouBervatores populi Romani {ie eummue magistratue est eorum, qui hodie populi suffragiis defenm- tur) ad Poutificem accedimt, cum praesentes etiam ad- essent ii ex Cardinalibue, quibus studiorum cura conuniesa est, remque ei exponunt atque ab eo supplices petunt, ne me abire patiatur; addunt multa de me, quae malo te ex aliis cognoecere. Pontifex benigne eoe audit, bono animo esse iubet, se, quod opus foret, imperaturum esse confirmat Paucis poat diebus per Ludovicum Castaueum Bupipozaeum, Christianissimi regis Oratorem, virum et claritate generie et virtute et eruditjone praeetantem, iubet mihi denuntiari, ne abeam; sibi curae fore, ne me, quod auctoritati suae paru- issem, poeniteret. Bespondi, nullam pecuniam mihi ease tanti, ut Tiiihi quidquam placeret, quod Pontifici displiceret, et honorificum quidem mihi visum esse, quod a tanto rege Tocarer, sed multo honorificentiuB , quod et a Ponljfice et a tali Pontifice retinerer. Pontifex postea epiatolam ad me miait amantiseime scriptam, qua ad stipendium quingento- rum nummorum aureorum, quod iam pridem capiebam, siginficabat se ducentos praeterea addidiese. Eodem tempore Matthaeiis Contarellus, Pontificis Datarius, vir et eximia quadam inlegritate vitae et singulari Romanarum rerum intelligeutia inaignie et mei, ut scie, amantissimuB, certiorem me fecit, sibi a Pontifice mandatum esae, ut Tnihi quam primum ;ittribueret et ^ssignaret annuam trecentorum aure- orum Dummorum penaionem, Itaque rex tam longinquua effecit testunonio et iudicio de me suo, ut eanctiseimi Pon- tificia 1il)eralitate ad veteres fortuuulas meas accesserint auuuL iiuiugenti aurei nummi. 8ed et Cardinalis Estensis, iBimiil iitijuc istinc rediit, amplo me et honorifico munere donavii; quod ego eo magis praedicare geetio, quod ipse tacere me iussit. Parendum tamen est, ne, dum gratus haberi volo, me illi non satis morigerum praebeam. Sed et ego scribendo defessus sum et te suspicor, cum haec tam verbose scripta legeris, fessum fore. Vale. Romae. Prid. Kal. Maii MDLXXVIII.

XXXVII.
Serenissimo et Potentissiino Principi Stephano, Dei gratia Poloniae Regi etc., M. Antonius Muretus S. P. D.
(Opp. T. n. Epp. I, 80.)
Nihil in vita aut optabilius aut honorificentius mihi contingere potuit, Serenissime Rex, quam ut homo neque ingenio neque doctrina praeter ceteros praestans, amplissima et honestissima conditione proposita, a Maiestate tua in Poloniam vocarer. Quo equidem venire cupiebam, non tam privati commodi spe quam mirifico quodam studio incensus videndi ac venerandi cominus eum Principem, qui Bolus hodie confirmat vetus dictum hominis sapientissimi: tum demum beatas civitates fore, eum aut philoeophi regnarent aut reges philosopharenter. Sed id cimi ita cuperem, ut nihil unquam cupierim ardentius, cur efficere non potuerim, Regia Maiestas tua ex loanne Zamoscio Secretario suo intelleget; a qua supplex peto, ut ne propterea dedignetur me in suorum numerum adscribere, neque iniquo animo ferat, me, dum vivam, quibuscunque modis potero, et loquendo et scribendo, quantum Begiae ipsius liberalitati debeam, profiteri ac praedicare. Deus Opt. Max. Regiam Maiestatem tuam rebus omnibus florentissimam quam diutissime servet. Romae. Kal. Decembr. MDLXXVII.
XXXVIII.
Ornatissimae ac nobilissimae sodalitati Germanorum in schola Patavina Iurisprudentiae studia colentium M. Antonius Muretus S. D.
(Opp. T. II. Epp. III, 70.)

Tertio Idus lanuarii, cum iam advesperasceret, accepi litteras vestras, hoc est, eo ipso die, quo tabellarii publici, qui statis diebus hinc Venetias eunt, iter ingressuri erant; quo factum est, ut statim respondere non potuerim. Postri- die autem eius diei conveni legatum Venetum, ut ex eo cognoscerem, num quid in mandatis habuisset ea de re, de qua vos ad me amantissime et honorificentissime scripseratis. Negavit quidquam ad se tale aut a Triumviris aut a quo- quam alio scriptum esse. Ex quo facile intelligere potestis, non tantam haberi honestissimae voluntatis vestrae ratio- nem, quantam par erat. Omnino autem video rationem illam tradendae verae ac solidae lurisprudentiae, quae hodie in GaUia viget, Italis non placere; etsi ego quidem in hac urbe, cum Ubros Digestorum interpretarer, multorum studia commoveram iamque illud consecutus eram, ut plerique istorum, qui magno fastu illas, quas vos merito aversamini, ineptias docent, soli in scholis relinquerentur,- Itaque qui- dam ex eis adienmt Pontificem ac cum eo egenmt, ut ne me illani docendi iuris rationem tenere pateretur; alioqui fore, ut iuventus orationis suavitate capta praeclaram Barto- liet talium doctrinain repudiarent; se quidem, siego ulterius pergerem, destituros potiusque se docendi mimere abdica- turos. Quid plura? Et ipsi facile persuaserunt, quod vole- bant, et ego non aegre a me obtineri passus sum, ut annuo quingentorum nummorum aureorum stipendio proposito elo- quentiae potius et poUtices praecepta traderem. Nuper etiam, cum me Stephanus Poloniae Kex tantis propositis M. Antonius Muretus sodalitati Germanorum. 59 praemiis, quanta vix cuiquam alii cuiusquam artis Professori hoc tempore proposita fuisse scimus, in Poloniam evocasset, Pontifex, ut me in urbe retineret, suapte sponte ad vetus illud stipendium quingentorum ducentos praeterea nummos aureos annuos addidit porroque se multa facturum poUice- tur, quo mihi magis in urbe esse libeat. Quo igitur in statu res sit, videtis. Hestemo quidem die curavi, ut ipse Pontifex per oratorem Regis Galliae, qui hic est, de vestra audiendi mei cupiditate certior fieret. Qui cimi hoc libenter accepisse visus esset, CW* non tpst, inquit, poUus huc ve- niunt? Exdpientur enim a nohis omni genere humanitatis, neque tunc impediemus, quo minus Mwretus arbitratu suo illorum studiis ohsequatv/r. Certe Pontifex ipse propensis- sima est in gentem vestram volimtate; neque vobis ignotum est, quantam vim pecuniae quotannis attribuerit et assigna- verit Germanis aliquot adolescentibus educandis. Ego vero, nobilissimi et omatissimi viri, semper mirifico animo erga Germanos fui, motus ingenua quadam simplicitate et inte- gritate ab omni fuco et fallaciis remotissima, quam in eorum plerisque ita cognoveram, ut eam laudem gentis vestrae propriam esse . statuerem. Quando igitur istic una esse non licet, videte, num rationibus vestris expediat huc venire et mecum una communi studio ad vindicandam a barbarie lurispmdentiam incumbere. Mihi credite: si vobis huc venire libeat, aliquid fiet. Quaeso autem obtestorque vos, ut, quid- quid hac de re consilii capietis, ad me scribere ne gravemini vobisque ita plane persuadeatis, quidquid a me vestra caussa aut publice aut privatim fieri poterit, id semper cupidissime facturum esse. Romae. XV. Kalend. Februarii MDLXXVIII.

XXXIX.
M. Antonius Muretus Paulo Sacrato Suo S. D.
(Opp. T. II. Epp. III, 29.)

Velim hoc mihi credas, Sacrate mi optime et amicissime, non te ardentius cupere litteras meas, quam ego ad te et creberrime et longissime de toto rerum mearum statu scribere cupio. Sed ita multa quotidie interveniunt, quae me varias in partes distrahant, ut interdimi vix respirandi otium detur. Itaque cmn hic amicos et plurimos et po- tentissimos habeam, cum omnia mihi Dei beneficio non modo ad commode, sed ad laute ac magnifice vivendimi afiatim suppetant, cum me libenter omnes videant, cum apud omnes ordines gratiosus sim, maior me tamen in dies urbis satietas percipit. Quando enim vivam, si post tot annos laboriosissime actos ne seni quidem quies ulla con- ceditur? Alius me negotii sui caussa cursitare per urbem iubet et modo hunc, modo illum ex proceribus convenire ac coUoqui; alius sepulcralem inscriptionem petit; aliusquod in ponte aliquo aut in basi alicuius statuae inscribat; est qui huius aut illius scriptoris locum sibi aliquem declarari postulet; est qui epistolam, carmen, orationem emendari aut, quod interdvun minus molestum est, totum refingi ac recudi velit. lam quantum mihi temporis auferri putas ab istis, qui, quoties ipsi nihil quod agant, habent, alios quoque omnes diffluere otio existimant? Veniunt, admitti volimt; nisi admittantur, fremunt, inhumanum esse me ac difficilem conquenmtur; admissi ultro etiam obiurgant, quod nimis in studiis defixus sim^ quasi per istos quidquam mihi tem- poris studiis meis tribuere liceat; relaxandmn interdum esse animum clamant, quem ne relaxare possim, ipsi magna ex parte obstant. Tum in alienissimos et mihi molestissimos sermones ingrediuntur: quid novarum rerum aUatmn sit e Gallia, qui Belgicorum tumultuum futurus exitus putetur, quid agat, quid meditetur Pontifex, quot et quos Cardinales proximis comitiis hominum fama designet. Quarum omnium rerum ego ita non imperitus modo, sed etiam incuriosus sum, ut saepe, Komae an ruri sit Pontifex, nesciam. Ob- durare tamen et vorare haec et talibus ineptiis verberandas aures praebere cogor, donec et ipsi timdendo defessi sunt et ego vapulando enectus. Semianimis et IfjfiQovrrjtog relictus, ubi me denuo in bibliothecam abdidi, video in mensa satis multa explicata, quae mihi torporem excutere possint. Ne- que est quod dicas, ista omnia, si quis obfirmet animum, posse vitari. Mihi crede: aut multae ac graves inimicitiae suscipiendae sunt, aut haec et eiusdem generis innvunerabilia perferenda. Eant nunc amici et querantur, uUum tabel- larium sine meis ad se litteris venire. Quid quaeris? Ha- rum rerum taedio de urbe relinquenda saepissime cogito et Venetias ire ibique, quod reliquum aetatis est, transigere discupio. Dle mihi locus ad senilem quietem ac tranquil- litatem factus videtur. Atque equidem si sperarem, aliqua honesta ac tuta ratione tantum capere me illic ex fructibus pecuniae meae posse, quantum ad vitam yeQovTixofTSQov, id est, paullo moUius ac delicatius agendam sufficeret, colli- gerem omnes vindemiolas meas et istuc venirem. Videor autem conficere posse ad novem aut decem millia nummorum aureorum. Ea si possem ita collocare, ut et de sorte nullmn discrimen esset et in singula millia octogenos nummos aureos quotannis percipere liceret, non equidem ad te accurrerem, sed advolarem. Efficerentur enim octingenti am^i nummi annui, quibus ego facile sustentare me possem. Viverem interea quietus in studiis et multa scripta mea partim rudia et inchoata perficerem, partim afiecta et prope ad extremum perducta edolarem et expolirem. Viderem etiam interdum Sacratum mevun. Certe enim nonnunquam aut ipse Ve- netias aut ego Ferrariam venirem. O si mihi Deus hoc annuat, quam milii videor beatus fore! Quid, si tu quo- que ad hoc consilimn meum adiuvandum et accelerandum aliquid curae ac cogitationis conferas? Quod ut facias, a te peto quaesoque. Vides, quam libenter tecmn confabuler? Quippe haec enim scribo sexta hora noctis, cum periculum ab interpellatoribus nullum est. Incredibiliter doleo, aegro- tasse te; convaluisse immortaliter gaudeo oroque te, ut vel mea caussa valetudinem tuam diligentissime cures. Ama me, ut facis, et vale. Romae. XVI. Kal.

Septembr. MDLXXXI.
XL.
M. Antonius Muretus Iac. Augusto Thuano Consiliario Regio in Curia Parisiensi V. C. S. D.
(Epist. III, 53.)

Parum abfuit, quin abiecerim consilium, quod ceperam, scribendi aliquid de laudibus clarissimi ac praestantissimi viri, patris tui; ita me eruditorum hominum versus, quos eodem argumento scriptos ad me misisti, deterruerant. Sed vicit voluntas obsequendi tibi ; neque enim dubitabam, quin aequo animo quicquid a me scriberetur accepturus esses. Mitto igitur ad te aliquot versus, non illos quidem valde bonos, sed quales exspectari poterant ab homine neque unquam poeta et iam sene et tum suis, tum amicorum negotiis assidue implicato. Eos tu si semel lectos concerpere volueris, feceris quod merentur; sin una cum ceteris, quae alii scripserunt, edendos duxeris, eundem fortassis usum praestare poterunt, quem in pictis tabulis umbrae, quae efficiunt, ut luminosa magis emineant Sed si editurus es, peto a te, quantum me amas, ut eos prius cum duobus tribusve probatissimis Sorbonici Collegii Theologis communices, ac si fieri potest, ab eis impetres, ut suum quoque de eis iudicium adscribant; ne quid imprudenti exciderit, quo quisquam offendi queat. Iam nunc enim subvereor, ne, quod poetarum more Astraeam deam vocavi, durius id non satis aequus interpres accipiat. Ego tamen profiteor, Astraeae nomine nihil aliud a me quam divinam iustitiam intelligi; quo posito et cognito puto cetera ferri posse. Ignosce, quaeso te, timiditati meae. Satis multos ex illo collegio amicos habeo: inter ceteros Genebrardum, qui unus mihi est pro centum milibus. Is, ut spero, et tua caussa libenter et mea non invitus omnem nobis scrupulum eximet. Vale et perge, ut facis, patris tui desiderium tua singulari ac praestanti virtute lenire.

Romae Idib. Octobris (MDLXXXIII).
B.
COMMENTATIONES.
XLI.
De adolescentium mutua inter se aemulatione.
(Opp. T. III. Var. Lect. XIX, 21.)

Utilissimum praeceptum est adolescentibus, qui exercere se cum aequalibus suis volunt ad facultatem aliquam firmius comparandam, ne eos potissimum deligant, quibus se superiores esse cognoscunt, sed quo quisque maxime excellit, eo illum potissime provocent; lucta, saltu, cursu cum eis contendant, qui horum quodque optime facere putentur. Illud enim ostentare se cupientium est, hoc eorum, qui progredi quotidie longius et semet ipsis meliores fieri studeant. Itaque Cyrus, ut est apud Xenophontem, cum inter Medos iam paullo grandior educaretur, non iis, quae apud Persas didicerat, sed iis quae melius in Media discerentur, Medorum pueros provocabat. Neque recusabat, quo minus ad tempus ab eis vinceretur eisque ridiculo esset, dum eo paulatim perveniret, ut iis ipsis illos artibus, quibus pollebant, aut adaequaret aut etiam anteiret.


XLII.
De Marcello, Octaviae, sororis Angusti, filio.
(Comm. in Tac. Ann. Opp. T. IV. p. 23 ed. Ruhnk.)

Claudius Marcellus Octaviae, sororis Augusti, filius fuit, summae spei adolescens, et populo mirabililter carus. Adoptaverat eum Augustus, vixque pueritiam egresso Iuliam, unicam filiam, uxorem dederat. Allegerat etiam eum in collegium Pontificum, ut qui ipse Pontifex maximus foret. Honestaverat eundem aedilitate curuli, cum ipse undecimum consulatum gereret; cumque aediles ludis, muneribus, venationibus aliisque spectaculis populo gratificari, magnosque sumptus in eiusmodi res facere solerent, multa insignia in aedilitate Marcelli populo exhibuerat, totum etiam forum a Kal. Augusti usque ad aestatis finem velis inumbraverat, ut litigantes salubrius consisterent; imperium denique ei relicturus putabatur. Sed cum eo ipso anno ita gravi morbo correptus esset, ut morti proximus haberetur, convocatis ad se principibus senatus, nonnullis etiam ex equestri ordine praecipuis, ita cum eis de re publica, quasi postremus ille sermo futurus esset, collocutus, nullo successore nominato, Pisoni quidem rationarium imperii, id est, libellum, quo rationes publicae continebantur, Agrippae autem annulum signatorium tradidit. Penetravit ea res altius Marcelli animum. Cum igitur Augustum ita deseruissent vires, ut nihil ne eorum quidem, quae maxime necessaria simt, per se obire posset, exstitit medicus quidam, cui Antonio Musae nomen fuit, qui novo medendi genere, balneis frigidis et frigidae potu, pristinam ei firmitatem restituit. Magnis ob id praemiis et honoribus affectus tum ab Augusto, tum a senatu, disparem postea effectum artis suae in Marcello sortitus est. Qui cum alterum iam annum incommoda valetudine uteretur, ita tamen, ut non decumberet, tunc ingravescente morbo ab eodem medico eadem ratione curatus tandem in Baiano aedilis interiit. Doluit eius morte non princeps modo, sed senatus populusque universus. Corpus in urbem delatum magnificentissima funeris pompa in campo Martio crematum est. Deploratur illius mors a Virgilio luculentis versibus ad finem libri sexti Aeneidos. Servius ait, eum incidisse in morbum anno aetatis XVI., mortuum

XVIII.
XLIII.
Semiramis quo astu ad regnum pervenerit.
(Var. Lect. VI, 17.)

Vafra imprimis et astuta ratione ad regnum ex humili et abiecta conditione pervenisse Semiramis dicitur. Quae historia cum haud ita multis nota sit neque Latinis, quod sciam, litteris prodita, referetur a me ita, ut scriptam in Graecorum commentariis reperi. Aiunt igitur, eam initio vernae cuiusdam regii ancillam atque concubinam fuisse. In quam cum aliquando incidisset rex Ninus, forma ipsius et lepore captus amare coepit. Obsecuta regi mulier ita eum sibi paulatim stupri consuetudine adstrinxit, ut nihil esset tantum, quod aut a rege petere non auderet Semiramis, aut petenti rex auderet negare. Ergo cum aliquando iniecisset in sermone, quiddam se valde cupere, rexque eam, quidquid tandem illud esset, aperte ac libere proferre iusisset, Cuperem, inquit, hoc mihi a te tribui, ut unum modo diem sedere mihi liceret in solio tuo et ius dicere, utque omnes toto illo die, quemadmodum tibi faciunt, ita mihi obtemperarent. Risit rex et quod petebatur concessit. Nec mora. Edicitur, ut certo quodam die omnes Semiramidi dicto audientes sint; ita regi placere, eam illo die regio imperio ac potestate praeesse omnibus. Ubi ille advenit dies, mulier regio cultu in solio assedit. Fit concursus maximus. Illa de principio experiendi caussa quaedam haud magni momenti imperat. Ubi serio omnes sibi omnibus in rebus parere vidit, iubet satellitibus ac stipatoribus cor- poris regii, ut regem ipsum comprehendant. Comprehenditur. Ut vinciant; vincitur. Ut interficiant; interficitur. Ita imperium ex diurno diuturnum efficitur. Haec est, quae Babylonem muris latericiis cinxit; cuius horti pensiles tantam admirationem habuerunt; quae cum equo concubuisse dicitur; quae postremo, cum filii quoque sui concubitum petiisset, ab eo trucidata memoratur.

XLIV.
Homerum et Aeschylum Athenienses, Tyrtaeum Lacedaemonii quo honore affecerint.
(Var. Lect. VI, 6.)

Homeri poëmata quanti fecerint Athenienses, quamque utilia esse ad inflammandos honestatis ac dignitatis amore animos iudicarint, hinc existimari licet, quod legem tulerunt, ut quinto quoque anno in Panathenaeis eius unius ex omni poetarum numero carmina publice canerentur. Ita enim cogitabant: leges praecipere quidem, quid faciendum fugiendumque sit, sed propter brevitatem non docere; at poetas, qui vitam hominimi imitantes, res praeclare ac fortiter gestas, copiose exponerent, easque propemodum ante oculos constituerent, aptiores esse ad persuadendum. Similem autem honorem habuerunt Lacedaemonii Tyrtaeo. Cum enim ceteroqui a poeticis studiis alieni essent, neque poetarum cantus libenter audirent, lege tamen constituerant, ut quoties cum hostibus dimicaturus in procinctu constitisset exercitus, convocarentur milites in tabernaculum regium ibique audiendis Tyrtaei carminibus ad spernendam pro patria vitam incitarentur. Aeschylo quoque idem prope honos a populo Atheniensi tributus est. Unius enim ex omnibus tragicis fabulae ipso etiam mortuo ut docerentur, decreto publico statutum erat.


XLV.
De lege quadam Persarum humanitatis plena.
(Var. Lect. VIII, 25.)

Multae olim apud Persas leges fuisse traduntur, ex quibus facile intelligi potest, singularem quandam eius gentis sapientiam fuisse. Atque earum in unam nuper cum inciderim, quae neque multis, nisi me fallit animus, cognita est, et dignissima, quae cognoscatur ab omnibus, iudicati non ingratum fore iis, qui haec legent, si eam hoc looo proponerem. Erat igitur apud eos ita constitutum, ut, cum quis in iudicio argueretur aliquid fecisse contra leges, etiamsi liquido constaret, eum culpae affinem esse, non tamen statim condemnaretur, sed prius inquireretur diligentissime in omnem illius vitam inireturque ratio, plurane turpiter et flagitiose an bene laudabiliterque gessisset Tum si vincebat turpium numerus, condemnabatur, sin praeponderabantur honestis turpia, absolvebatur. Cogitabant enim humanarum virium non esse, rectum cursum perpetuo tenere; habendos pro bonis viris eos, non qui nunquam peccarent, sed qui saepius honeste agerent. Hanc ipsam legem ego ab iis quoque, quorum in manus hi libri venient, observari summopere cupio, ut ne statim eos reiiciant ac condemnent, si quid in eis a me peccatum deprehenderint. Nam si ratione fideliter inita maior τῶν ἐσφαλεμένων ἢ τῶν κατωρθωμένων numerus fuerit, tum equidem, quin reiiciantur et sordeant, non recuso.


XLVI.
De quibusdam, qui piloso sunt corde.
(Var. Lect. XII, 10.)

Aristomenis Messenii, qui trecentos Lacedaemonios occiderat, quique et fortitudine et calliditate praestiterat, mortui cor hirtum et densa quasi silva pilorum obsitum repertum esse tradit Plinius. Idem de Lysandro Lacedaemonio, qui et ipse tum fortissimus tum astutissimus fuit, Graeci quidam memoriae prodiderunt. Ipse quoque memini, cum Venetiis essem, sumptum esse capitis supplicium de nobili quodam latrone, qui cum a carnifice dissecaretur, corde admodum piloso repertus est. Roboris quidam, astutiae et calliditatis alii id esse argumentum volunt. Ab ingenti certe calore proficiscitur, quo qui abundant, ii et robusti esse et callidi solent. Itaque et eruditus et grandiloquus poeta, Nonnus, libro XXVI. Dionysiacon Sabiris populis ait esse cor densis vestitum pilis, ideoque audacissimos esse neque unquam in proeliis metuere.


XLVII.
De Catone puero.
(Comment. in Taciti Opp. Opp. T. IV. p. 20. ed. Ruhnk.)

Catonem ferunt, cum quatuordecim fere annos natus crebro in aedes Sullae a paedagogo duceretur videretque, illic multos torqueri, multos duci, multorum nobilium civium oblita cruore capita afferri, quaesiisse ex magistro, cur nemo reperiretur, qui Sullam interficeret; cumque is respondisset, eum ab omnibus metui, Cur tu ergo, inquit, venienti huc mihi gladium non dedisti, ut patriam liberarem? Nemone igitur vir erat, qui Catonis vixdum puberis animum indueret? Vere vetus ille Rhintonis versus de Romanis tunc dici potuit:

Οἱ μὲν παρ᾽οὐδέν εἰσιν, οἷς δ᾽οὐδὲν μέλει

Alii quidem tanti non erant, ut quidquam magnimi ac memorabile susciperent, alii autem negligebant.

XLVIII.
De coma Berenices.
(Comment. in Catull. Opp. T. II. p. 832. ed. Euhnk.)

Poematis Catulliani de coma Berenices hoc fere argumentum est. Ptolemaeus cognomento Euergetes Berenicen seu Beronicen (utroque enim modo nomen hoc scriptum reperio) Ptolemaei Philadelphi ex Arsinoe priore filiam, sororem suam, in matrimonio habuit. Neque enim ea coniunctio inhonesta Aegyptiorum legibus habebatur. Ea recens ducta contigit, ut expeditionem adversus Assyrios susciperet. In quam cum proficisceretur, vovisse crinem suum Veneri Berenice dicitur, si sibi vir suus sospes victorque rediret domum. Cuius devotionis suae cum, re praeclare a Ptolemaeo gesta, convictam se iudicio deorum inunortalium videret, quo se religione exsolveret, crinem rite in Veneris aede appendit. Is cum postridie repertus non foret, magnoque ob eam rem rex reginaque in maerore essent, Conon, mathematicus ea tempestate excellens, persuasit ipsis, crinem deum numine sublatum in caelum et in sidus conversum fuisse; idque Callimachus, qui principem illum propter singulare bonarum artium studium numinis loco habebat, hoc poemate complexus est. Principium autem continet insignem commendationem Cononis a praestanti caelestium rerum scientia.


XLIX.
De Thalete Milesio historia.
(Var. Lect. XII, 12.)

Thales Milesius magno vir et sublimi, ut notum est, ingenio fuit, multaque admirabilia cum in aliis disciplinis, tum in astrologia primus excogitavit. Is cum reperisset, quam rationem haberet magnitudo solis ad magnitudinem eius circuli, quem sol ipse annuo cursu metitur ac conficit, quoque modo id geometrica subtilitate demonstrari posset, eam rationem cum Prienensi quodam, homine et talium rerum curioso et divite ac copioso, communicavit. Qui et acumen Thaletis et inventi pulchritudinem admiratus, praemium a se illum, quantum vellet, optare iussit. Nullum te, inquit, aliud praemium posco, nisi, ut ne tibi unquam huius inventi gloriam arroges, sed si quando eius alios participes facere volueris, auctorem illius esse me perpetuo profitearis, Non igitur contemnunt gloriam ne sapientissimi quidem, nedum nos, qui sapientes non sumus, aequo animo feramus, si quid a nobis interdum, ex quo laus aliqua possit existere, animadversum est, id iniuste atque impudenter ab aliis occupari.

L.
Historia de Pindaro poeta, multato a suis, ornato ab Atheniensibus.
(Var. Lect. IV, 1.)
Pausanias in Atticis narrat, Athenienses, quod a Pindaro in quodam asmate laudati essent, tanti fecisse ampli illius ac grandiloqui poëtae testimonium, ut et dona ei plurima ob id miserint et statuam in civitate sua statuerint. Non igitur mirum est, si illis temporibus multi ac praestantes poetae fuerunt, cum, qui ea facultate excellebant, et maximis muneribus honestarentur et honoribus amplissimis mactarentur. Aetate nostra vocalis ille olim Musarum chorus conticuit, quaeque avaritia marsupia potentium clusit, eadem venas Heliconii liquoris obstruxit. Sed quod de Pindaro perstringit Pausanias, id fusius edisserit in quadam epistola Aeschines. Ait enim, illum cum Atheniensium urbem commendasset his verbis: αἵτε λιπαραὶ καὶ ἀοίδιμοι Ἑλλάδος ἔρεισμα Ἀθάναι , multatum esse a civibus suis aegre ferentibus, alienis eum potius quam suis illam tantam laudem dedisse. Quod ubi rescivere Athenienses, confestim miserunt ei duplum eius pecuniae, quam multae nomine erat exactus, ipsumque aënea statua ornarunt. Ea statua visebatur Aeschinis aetate ante regiam porticum, sedens Pindarus cum pallio et diademate, lyram tenens et supra genua apertum librum.
LI.
De tribus clarissimis Graecorum poetriis.
(Schol. in Propert. Opp. T. II. p. 923. ed. Ruhnk.)

Tres illae poetriae veteres sunt Sappho, Corinna et Erinne; quarum de prima nihil dicere necesse est, non enim potest illa cuiquam ignota esse, nisi qui litteras nesciat. De duabus autem aliis, quoniam non aeque notae sunt, aliquid commemorare haudquaquam alienum fuerit. Corinnae igitur duae fuerunt, una Thespia, altera aut Tanagraea, utraque poetica laude insignis, haec quidem ita, ut Pindarum quinquies vicisse tradatur. Sed Pausanias id eo factum putat, quod Pindarus Dorica lingua caneret, quae non satis intelligeretur ab Aeolibus, illa autem Aeolica; neque non illud ad conciliandam victoriam profuisse tradit, quod mulier esset omnium per id tempus formosissima. Erinnen autem Sapphonis aequalem et sociam fuisse accepimus, quae poema scripserit, quod Colum vocavit, partim Aeolica dialecto, partim Dorica, trecentis versibus constans, tanta felicitate, ut eam cum Homero ex aequo contulerit antiquitas. Obiit autem virgo, annos habens undeviginti. Atque ut de Homeri, ita de huius quoque patria ambigitur. Sunt enim qui Teiam, sunt qui Teliam, sunt qui Lesbiam, sunt qui Rhodiam faciant.

LII.
Ciceronis locus e Sophocle expressus.
(Var. Lect. XI, 12.)

Praeclarum sapientiae praeceptum est, debere unumquemque nostrum maiorem curam habere eius temporis, quod post mortem nostram consecuturum est, quam brevis illius et exigui, quo in hac vita sumus. Itaque graviter et magnifice Cicero in quadam ad Atticum epistola, longum inquit, illud tempus, cum non ero, magis me movet quam hoc exiguum. Nam quod ita locutus est: cum non ero, in eo secutus est consuetudinem vulgi, non quod eos, qui ex hac vita migrassent, non amplius esse opinaretur. Quamquam autem haec sententia suapte sponte in mentem ei venire facile potuerit, tamen facile adducor, ut hominem eruditissimum et in Graecorum poetarum lectione exercitatissimum cogitasse putem de loco Sophoclis, apud quem Antigone, cum fratrem insepultum iacere nollet et certo tamen sciret, si eum adversus Creontis edictum sepeliisset, sibi quoque moriendum esse, non tamen propterea absterretur ab illius pii erga fratrem muneris functione, cum dicat, multo longius esse tempus, quo se placere ac probari oporteat inferis, apud quos perpetuo futura sit, quam iis, qui in hac vita versantur. Verba ipsius haec sunt:

   Φίλη μετ᾽ αὐτοῦ κείσομαι, φίλου μέτα,
   Ὅσια πανουργήσασ᾽, ἐπεὶ πλείων χρόνος
   Ὃν δεῖ μ᾽ ἀρέσκειν τοῖς κάτω τῶν ἐνθάδε·
   Ἐκεῖ γὰρ αἰεὶ κείσομαι.


LIII.
De M. Agrippa.
(Comment. in Tac. Annal. Opp. T. IV. p. 24. ed. Euhnk.)

M. Vipsanius Agrippa ita obscuro loco natus erat, ut eum gentis suae puderet. Itaque numquam ipse se M. Vipsanium Agrippam vocabat, sed omisso nomine M. Agrippam, et si a quoquam aliter vocaretur, aegre ferebat. Sed ut semper reperiuntur homines, qui facere ac dicere, quod aliis aegre sit, etiam nulla mercede cupiant, fuit orator quidam, qui reum accusans, quem Agrippa defendebat, potentissimus tunc in civitate et nulli nisi Augusto secundus, eum nominans diceret: M. Agrippa, et id, quod medium est, cum Vipsanium vellet intelligi, majori acerbitate, quam si aperte elocutus esset, quod tegebat.

Hic igitur ignobilis quidem erat loco, sed bonus militia, neque Augustus in parandis victoriis meliori cujusquam aut fortiori opera usus est. Nam et eam classem, qua Sextus Pompeius inter Mylas et Naulochum victus est, instruxerat exercueratque Agrippa, et ipsius praecipue ductu pugnatum prospere est. Unde Augusto exprobrabat Antonius, stupentem eum adhuc et semisomnum non prius surrexisse nec militibus in conspectum venisse, quam Agrippa hostium naves fugasset. Itaque coronam navalem, qua nemo unquam Romanus donatus fuerat, nemo post eim donatus est, et caeruleum vexillum hoc bello singulari virtute meruit. Sed et in bello adversus Antonium in ore atque oculis classis Antoniae Leucadem expugnaverat, Patras ceperat, Corinthum occupaverat, bis ante ultimum discrimen classem hostium superaverat. Et in illo ipso proelio, quo vires Antonii conciderunt, omne clarissimi certaminis arbitrium penes Agrippam fuit. Sed cum ter consul fuerit, cur eum, victoriae socium, extulisse Augustus geminatis consulatibus dicitur? Nimirum quia primum consulatum non ab Augusto acceperat, sed a populo; at duo posteriores Augusti beneficia fuerunt. Tertium quidem consul illa tot in urbe maxima opera excitavit, quae, ut ait Seneca, et priorem magnificentiam vincerent et nulla postea vincerentur, Neptuni porticum, sudatorium Laconicum et illud nobilissimum Pantheon, in quo cum Augusti nomen vellet inscribere, eo recusante suum inscripsit. Hodie quoque in eius vestibulo illa cubitalibus prope litteris scripta visuntur: M. Agrippa Cos. tertium.

Evectus ad illam potentiam, cum et populo unice carus esset et apud milites auctoritate polleret, ut qui in castris simili atque Augustus tabernaculo uteretur, aeque atque Augustus militibus signum daret, iam ipsi, qui eum extulerat, Augusto formidulosus videri poterat; iam optandum erat, ut Agrippa secundo loco contentus foret. Putant autem, hoc observandum esse iis, quorum potentia non satis adhuc altas radices egit, ut fortes viros et a quibus imminere potest aliquid periculi, aut e medio tollant, ne quid novarum rerum moliri possint, aut ita sibi devinciant, ne velint. Alterum honestius et humanius est, alterum tutius creditur. Itaque Maecenas, qui in intimis Augusti erat, ausus est ei dicere, eo rem esse perductam, ut Agrippa aut interficiendus aut gener faciendus esset. Et vidua tunc erat Marcelli morte Iulia, et non libenter vidua erat. Habebat tum Agrippa in matrimonio Marcellam, Octaviae, sororis Augusti, filiam, cum qua amanter concorditerque vivebat, et ex ea liberos susceperat. Sed Augustus, exorata sorore, ut sibi genero cederet, Agrippae, dimissa Marcella, Iuliam uxorem dedit.

LIV.
Moderata vivendi ratio quantum valeat ad vitam producendam.
(Schol. in Senec. Opp. T. III. p. 56. ed. Euhnk.)

Quod a Seneca de Platone dicitur, eum sibi vitam moderata vivendi ratione produxisse, idem fere de Herodico Selymbriano memoriae proditum est et a Platone ipso et ab Aristotele et a Plutarcho. Et Galenus quiddam de se non absimile narrat. Eiusdemrei luculentissimum maximeque commemorabile exemplum vidi olim Patavii, Aloisium Comelium Venetum, hominem splendidissimo genere natum eundemque amoenissimo ingenio et suavissimis moribus praeditum, cuius etiam libellus exstat de commodis, quae ex parca et moderata vivendi ratione capiuntur. Is cum anno fere quadragesimo ita profligata valetudine esset, ut a medicis prope depositus ac desperatus mortem potius quam vitam ad breve aliquod tempus aegre extracturus videretur, ita vitam instituere coepit, ut cibum ad pondus, potum ad mensuram sumeret, neque unquam ne tantulo quidem modum, quem ipse sibi praescripserat, excederet, modicis corporis exercitationibus uteretur, curas omnes procul ab se ablegaret, animum sermonibus amicorum aliisque honestis oblectationibus hilararet; quibus rebus id consecutus est, ut et morborum expers vixerit et diu medicis suis superstes ad extremam senectutem pervenerit.

LV.
Tempori parce.
(Schol. in Senec. Opp. T. III. p. 24. ed. Ruhnk.)

Antiqui breves quasdam sententias, quibus multum sapientiae paucis verbis adstrictum contineretur, ad deum referebant auctorem. Eiusmodi fuerunt: Nosce te tpsum: Deum sequere: Ne quid mimis, eiusdem generis aliae. Fuit et haec in nobilissimis atque omnium sermone celebratissimis: Tempori parce. Mentio eius apud Ciceronem libro tertio de Finibus, apud Senecam epistola nonagesima quarta. Et quod ait princeps medicorum: vitam esse brevem, artem vero longam, non de medendi modo arte, sed et de sapientia, quae vivendi ars est, multo etiam verius dici potest. Zenonis est: nulla re ita nos egere, ut tempore. Nos autem ridicule de vitae brevitate querimur, partem eius multo maximam sine fructu effluere patimur. Et cum mortem nobis imminere sentimus, si quis se triduum aut quatriduum ad vitam nobis adiecturum profiteatur, omnia dare ac profundere parati sumus, cum saepe integros menses atque annos ita nobis eripi passi simus, ut si ex pleno ac redundanti et superfluenti aliquid nullius pretii largiremur.

LVI.
De forium aperiendarum ratione apud veteres Graecos.
(Var. Lect. I, 17.)

Quaesitum est ex me, cur in Plauti ac Terentii fabulis nunquam fere quisquam egrederetur domo, ut non antea crepuisse fores dicerentur. Respondi, eas fabulas e Graeco conversas esse, iccircoque quarundam consuetudinum, quibus olim Graeci usi essent, impressa in eis exstare vestigia. Quod autem Romae antiquis temporibus M. Valerius, Poplicolae frater, honoris insigne habuisse dicitur, ut fores aedium ipsius, non introrsum trahendo, sed in viam publicam pellendo aperirentur, id quondam in Graecia vulgatum fuit, omnesque omnium aedium fores eo modo pandebantur. Quoniam igitur periculum erat, ne quispiam, qui aut praeteriret aut pro foribus staret, ab impulsa ianua pelleretur, ideo qui exituri erant domo, solebant prius ipsimet intrinsecus fores aedium suarum percutere, ut illo strepitu admonerentur, qui foris serant, cavere sibi atque eatenus absistere, ut ne laederentur. Hoc a Plutarcho memoriae proditum est.


LVII
Plenus auferendi casui saepe Cicero adiunxit, contra atque Victorio placuit.
(Var. Lect. XVII, 4.)

Quiddam valde minutum ac pusillum notavit Victorius capite XVII. libri XXVI. Variarum Lectionum: Ciceronem semper, cumpotest, coniungere nomen plenus cum patrio generandique, nunquam autem cum sexto, nisi necessitate quadam casu coactum, cum tamen hac altera constructione et Varro et Caesar utantur. Profert autem locum unum ex Accusatione, ubi Cicero ab illa sua consuetudine recessit ita scribens: Verres omamentis fanorum atque oppidorum habeat plenam domum: sed eum excusat, quod insuavis futura erat oratio, si dixisset ornamentorum propter duas contiguas voces eodem modo desinentes. Ego aliam caussam affero, quod, si dixisset ornamentorum, videri poterat dicere, tribus generibus rerum plenam esse Verris domum, omamentis, fanis et oppidis. Nam si nihil aliud obstabat Ciceroni, quam quod ait Victorius, ne illam consuetudinem suam retineret, poterat pro plenam dicere refertam. Sed non solent politi et eruditi scriptores ea nomina, quorum unum ex alio pendet, uno et eodem casu, genere ac numero ponere, quod ea res ambiguam, obscuram, insuavem orationem facit. Itaque ornamenta fanorum recte dixeris; sin, cum illud dicere velles; magnam fuisse multitudinem eorum, qui fanorum omamenta exspectarent, dixeris, magnam fuisse multitudinem spectatorum omamentorum fanorum, nescire te loqui etiam pueri dicent. Atque hoc est, quod rhetores monent, casibus, generibus et numeris distingui debere orationem. Quod ut magis intelligatur, removeamus alteram ex illis duabus vocibus, ut sit: ornamentorum fanorum plenam domum; aeque inepta erit oratio. Non igitur quod tres voces eodem modo terminarentur, eo ita loqui Cicero noluit, sed propter eam, quam modo exposui, caussam. Ea enim sublata, coniunctio non trium modo, sed et plurium similiter desinentium vocum vitii nihil habitura est. Qcero in Miloniana: Scutorum, gladdorum, frenorum, sparorum, pilorumque etiam multitudo deprehendi posse indicabatur. Vides, quam illa similiter desinentia non fugiat? Addit homo eruditissimus, sed certe interdum minus accuratus, quam par erat, invenisse se etiam alterum locum in Ciceronis scriptis, in quo ille a consuetudine sua discesserit, neque se tantae consilii mutationis caussam afferre posse, nisi aliquis putet id natum ab animi perturbatione magna, qua tunc premebatur. Esse enim in tertio libro Epistolarum ad Atticum, quas scripsit, cum patria expulsus foret; illic igitur ita scripsisse: Ex tuis litteris plenus eum exspectatione de Pompeio, quidnam de nobis velit aut ostendat. Quid non in animis hominum efficit doloris acerbitas? Ita perturbatus erat Cicero, quod patriae, quod uxoris, quod liberorum adspectu careret, ut, cum consilium cepisset nominis plenus nunquam nisi urgente necessitate cum sexto casu coniugendi, in tanta re imprudens consilium mutaverit, et non exspectationis sed exepectatione plenum esse se scripserit. Sed tamen hoc patrono effugiet quoquo modo inconstantiae notam. At hoc quomodo excusabimus, quod scriptum est in oratione pro Sextio: Ottosa vita, conferta et plena voluptatibus? Quid hoc ex libro tertio de Finibus: Eo beatior quisque, quo sit corporis aut externis bonis plenior? Quid alia eiusdem generis multa? Cogitationem hanc suscipiat alius; nam mihi quidem nil occurrit, quo tantam consilii mutationem excusare posse videar.

LVIII.
De mira quadam dierum concursione.
(Comment. in Taciti Annal. Opp. T. IV. p. 52. ed. Euhnk.)

Tacitus de Augusto mortuo haec commemorat: Multus sermo, plerisque vana mirantibus, quod idem dies accepti quondam imperii princeps et vitae supremus. Quasi caussa ulla fuerit, cur eo die mori non deberet, aut mirandum sit, ullo die evenisse, quod nullo non potest. Eodem iure mirari poterant, quod Augustus Augusto mense mortuus foret, obiit enim XTV. Kal. Sept., et quod non paullum etiam exspectasset, ut mense Septembri natus eodem mense moreretur, ut hoc quoque referretur inter miranda. Admirabilis videri poterat, quod cum Quirini templum dedicaret, septuaginta sex columnis illud ornaverit, quasi totidem se annos victurum esse divinans. Sed admiratio in aliis sapientiae initium, in aliis stultitiae indicium est. Sic mirati sunt olim quidam, quod, qua nocte Alexander Magnus natus est, eadem templum Dianae Ephesiae conflagrasset, quasi haec quiddam inter se conmiune haberent. Sic quosdam ipso natali die suo mortuos esse mirantur, quod olim Antipatro Sidonio poetae, patrum memoria Raphaeli Urbinati, pictori eximio, contigit, quasi non quotidie nascantur homines, quotidie intereant. Sic Henrico II., Gallorum regi, idem dies et vitae et imperii princeps fuit. Natus enim pridie Kal. Aprilis eodem die patri successit in regnum. Sic Carolus V. die natali suo coronatus est imperator, et die item natali suo nobilissimam de Francisco I., Gallorum rege, victoriam ad Ticinum consecutus. Qui talia mirantur, nunquam eis, quod mirentur, defuturum est. At mihi magis mirandum videtur reperiri, quibus haec miranda videantur, nisi scirem, stultum esse, si quis magnam stultorum multitudinem esse miretur. Sed quo modo idem dies accepti quondam imperii princeps et vitae supremus Augusto fuit? Certe post Actiacam demum pugnam, qua profligatus est Antonius, summum orbis terrarum imperium accepit. At pugna illa pugnata est IV. Kal. Septembr., Au- gustus autem non IV., sed XTV. Kal. Septembr. inter homines esse desiit. Sed hoc, quod dicit Tacitus, referendum est ad primum consulatum Augusti, quem ipse in locum C. Vibii Pansae iniit XIV. Kal. Septembr.


LIX.
Aeris Corinthii temperatura quomodo inventa.
(Var. Lect. III, 5.)

Super aere Corinthio, quaenam illius origo fuerit, varia tradita sunt ab antiquis. Plinius casu mistum esse ait, Corintho, cum caperetur, incensa. L. quoque Florus eandem sententiam sequitur, a quo ita hac de re scriptum est: Aeris notam pretiosiorem ipsa opulentissimae urbis fecit iniuria, quia incendio perustis plurimis statuis atque simulacris, aeris, auri argentique venae in commune fluxere. At alii unam modo antiquis temporibus domum Corinthi arsisse dicunt, in qua cum auri argentique nonnihil inesset, aeris autem magna vis, commista illa et in eandem confusa massam ex eo metallo, cuius maior inerat pars, Corinthii aeris nomen acceperint. Alii etiam, quod propius ad veri similitudinem accedere videtur, narrant, aerarium quendam fabrum rinthirinthi fuisse, qui, cum incidisset in thecam auri plenam eamque sibi abstulisset, ne id resciretur, metuens, dissectum in minutas particulas aurum paullatim aeri admiscuerit admirabilemque illam temperaturam effecerit, qua magnas sibi opes postea comparavit

LX.
Sorores uxores ducere num apud Athenienses licuerit
(Var. Lect. VII, 1.)

Perelegans exstat Aemilii Probi ad T. Pomponium Atticum libellus, quo Graecorum imperatorum vitae mundissimo ac castissimo orationis genere explicantur. Eum nuper cum animi caussa evolveremus, in ipsa statim praefatione quiddam deprehendimus, quod sane mirati sumus. Negat enim, Cimoni, summo Atheniensium viro, turpe fuisse, sororem germanam habere in matrimonio, quippe cum cives eius eodem uterentur instituto. Ego vero de Persis et aliis quibusdam barbaris nationibus saepe id legeram, de Atheniensibus nihil tale, nisi ab eo, memineram proditum esse. Itaque cum attentius de eo cogitare coepissem quasique excutere memoriam meam, recordatus sum loci cuiusdam ex oratione, quam antiquissimus et nobilissimus orator Andocides adversus Alcibiadem habuit, qui ex diametro, ut aiunt, cum eo, quod ab Aemilio dicitur, pugnat. Ostendit enim, eam ipsam fuisse caussam, cur Cimon in exsilium missus sit, tamquam legum contemptor; neque quidquam ei profuisse, quod et ipse Olympia vicisset et pater. Veteres enim illos non certaminum aut victoriarum, sed legum et institutorum in iudicando habuisse

rationem.
LXI.
De callidissimo adulationis genere.
(Comm. in Tacit. Ann. Opp. T. IV. p. 49 ed. Ruhnk.)

Plutarchus in commentariolo, quo docet, quomodo adulator ab amico internosci queat, senatorem narrat quendam fuisse, qui olim, cum Tiberius in senatu praesens adesset, surrexit ad dicendum et, composito ad severitatem vultu, Enimvero, inquit, liberos homines libere loqui oportet neque quidquam reticere eorum quae ad rem publicam pertinere iudicant, vel cum periculo offensionis. Adstitere erectis animis omnes, et taciti, quid hic tam libere loquax dicturus esset, exspectabant. Desitum iam pridem orationis genus ipsum quoque Tiberium adverterat. Tum ille,Audi, inquit, Caesar, quid sit, quod omnes nos tibi succensemus, neque tamen quisquam libere dicere audet. Cohorruerant omnes dubitantes, quo tandem evasurus esset. At ille, Negligis, inquit, temet ipsum (dicendum enim libere est) neqm corporis tui curam ullam geris: maceras te assidue curis ac laboribus caussa nostra susceptis, neque interdiu neque noctu conquiescis. Talia multa continuante ac contexente illo, Cassius Severus ad eos, qui sibi adsidebant, conversus, Quam metuo, inquit, ne illa libertas huic homini exitiosa sit, Sed ego saepe notavi talem libertatem in multis principum virorum familiaribus, neque tamen, quae principiun lenitas est, eam unquam cuiquam exitiosam fuisse cognovi. E multis autem adulationis generibus nullum puto esse, quod aut facilius fallat aut altius penetret.

LXII.
De Philoxeno poeta.
(Comment. in Aristot. Ethica Opp. T. III. p. 298. ed. Ruhnk.)

Fuit Philoxenus, genere Cytherius, poeta, scripsit dithyrambos et poema, quod inscripsit δεῖπνον, quo lauta edulia et instruendi apparandique convivii rationem exposuit. Hunc narrant non tantum ipsum studiosum fuisse laute opipareque vivendi, verum etiam curam adhibuisse, ut cives sui bene conditis epulis vescerentur. Itaque eius rei caussa quotidie cum lavisset, urbem circuibat, comitantibus pueris, vinum, oleum, acetum aliaque ad cibos condiendos necessaria ferentibus, et singulorum domos ingrediens inspiciebat, quid cuique in cenam paratum esset, ac, si quid minus recte conditum erat, ipse de suo condiebat. Tum ita lustrata urbe, domum reversus epulabatur. Hic cum aliquando Ephesum venisset ac forum cupedinarium vacuum offendisset, percontatus quid esset rei, cum accepisset, quidquid erat obsoniorum, in aedes cuiusdam, qui nuptias celebrabat, delatum esse, ipse quoque, quamquam et hospes et invocatus, eodem ad prandium profectus est, et cum ceteris accubuit. Cumque dominus epuli eius ingenio delectatus dixisset: Philoxene, numquid cras quoque nobiscum epulaturus es? Etiam, inquit, si ut hodie, nihil erit in macello. Adhibitus ad mensam aliquando a Dionysio tyranno, cum ipsi quidem Dionysio ingentem multum, sibi autem multo minorem appositum videret, suum a patina sublatum ad aurem admovit simulavitque, quasi quiddam ex eo percontaretur. Quaerenti caussam Dionysio, Ego, inquit, o rex, poema quoddam de Galatea scribo: quare quaereham ex hoe pisce quiddam de Nereidibus quo poema meum exornarem. Sed ipse iuniorem se captum ait, quam ut illa per aetatem cognoscere potuerit: e grandiore illo qui tibi appositus est, si quaeram, illum mihi facile ea, quae volo, explicaturum. Conversus in risum Dionysius piscem, qui sibi appositus erat, ad Philoxenum misit. Ab hoc tamen ipso tyranno coniectus est in latomias, cuius rei haec caussa a Plutarcho traditur libro de Fortuna et Virtute Alexandri. Dionysius ipse quoque poemata scribebat, eaque, cum inconcinna et illepida essent, optima videri volebat. Cum igitur tragoediam quandam scripsisset, eam Philoxeno inspiciendam dedit, ut corrigeret, si quid forte corrigendum videretur. Ille vero una litura totam emendavit. Indignatus Dionysius compegit eum in illum carcerem quem modo nominavi. Unde tamen postea liberatus, cum iterum Dionysium audiret sua poemata recitantem, adulantibus et piaudentibus ceteris, exsurgens ipse, Mitte me, inquit, denuo in latomias: illic enim aetatem degere satius est, quam tam mala poemata audire.

LXVIII.
Sententiam illam: Patria est ubicumque bene est, acute a Lysia reprehensam.
(Var. Lect. II, 3.)

Quod in vetere tragoedia Telamonis filius Teucer dixisse traditur, patriam esse cuique, ubicunque cuique esset bene, id etsi pulchre ac sapienter dictum videtur profectumque ab animo excelso et despiciente omnes acerbitates, quas homini obiicere fortuna posset, graviter tamen et vere reprehensum est ab oratore prudentissimo et acutissimo, Lysia, demonstratumque, eam sententiam hominis esse de suis tantum commodis solliciti neque ad civilem communionem apti. Non enim valde laborabit, quid patria sua fiat, quicunque eo erit animo, ut illius caritatem opportunitatibus suis metiatur. Solum ipsum, cui primum institit, et caelum ipsum, unde primum spiritum duxit, diligat oportet qui se bonum civem perhiberi vult; aut si forte, cum alibi natus esset, civitate donatus est, eam imbibat opinionem, ut, nisi civitati bene sit, ne sibi quidem putet bene esse posse. Itaque Ulixes, ut est in fabulis, cum apud Calypsonem posset in omnibus deliciis vivere, tamen illam asperam et lapidosam patriam suam anteposuit etiam immortalitati, non ita facturus, si illam, quam diximus, Teucri sententiam approbasset. Igitur dictum illud Teucri bonum quidem virum aliquando fortasse non dedeceat, bonum certe civem non decet. Est apud Ovidium sententia quaedam non valde dissimilis, nisi quod latius patet; ita enim apud eum Carmenta:

 Omne solum forti patria est, ut piscibus aequor,
   Ut volucri, vacuo quicquid in orbe patet.

LXIV.
Poëtarum et apum comparatio.
(Var. Lect. VIII, 1.)

Libenter ac saepe faciunt poetae, ut se quidem apibus, studium autem suum mellificio cuidam comparent. Neque, si quis diligenter inspiciat, parum multa utrisque inter se similia reperientur. Apes in struendis operibus suis naturam tantum magistram sequuntur, artem non adhibent. Sic et poëtae natura tantum valent : arte si qui se poëtarum nomen tueri posse confidunt, eos gravissimus auctor Plato pronunciat, nihil unquam egregium ac memorabile effecturos. Itaque Pindarus eo se gloriatur adversariis suis, Bacehylide nimirum et Simonide, esse superiorem, quod ipse natura poëta sit, illi autem didicerint a magistris; in quo tantum esse vult, ut eo potissimum nomine se aquilae, illos corvorum similes esse dicat.

Apes, nisi irritentur, innocuae sunt : irritatae figunt aculeis eos a quibus laesae sunt, et acerbissimos eis dolores infligunt. Idem poëtis ingenium. Nulla, ubi non laeduntur, innocentior hominum natio : lacessiti, ita se ulciscuntur, ut interdum eos quibus offensi erant, ad mortem adegisse narrentur. Quocirca Plato in Minoe praecipit iis qui bonae famae studiosi sunt, ut diligenter caveant, ne cum poëtis inimicitias suscipiant.

Apes e variis floribus succum exprimentes, opus dulcissimum conficiunt. Poëtae quoque vagantes per hortos illos Gratiarum et Veneris, de quibus est apud Pindarum, et ex iis bellissimum quodque carpentes, ea concinnant carmina, quibus ne mel quidem ipsum mellitius videri potest.

LXV.
Otium et negotium.
(Schol. in Cic. Offic. Opp. T. III. p. 822. ed. Euhnk.)

Magni et sapientes viri ne tum quidem otiosi sunt, cum otiosi videntur. At contra stulti et insipientes tum quoque nihil agunt, cum vel maxime videntur occupati. Multi sunt, quos cum videas huc illuc cursitantes, semper properantes, semper anhelantes, modo suis, modo alienis negotiis impeditos, nihil eis esse occupatius credas. At si recte rationem ineas, otiosos esse atque ignavos iudicabis. Nam quae pars in homine praecipua est, ea in illis quasi torpore quodam ac veterno oppressa perpetuas ferias agit. Nihil magnum ac sublime cogitant, nunquam animum ad caelestia attollunt, nihil aeternum atque immortale intuentur, mentem, qua nihil celerius est aut vegetius, per inertiam ac desidiam torpescere patiuntur. At sapiens, cum a turba secessit, cum occlusis foribus vindicavit se sibi, cum ab arbitris et ab interpellatoribus liber alto ac pingui otio frui videtur, tum maxime humana divinaque onmia mente ac cogitatione percurrit, et praeclaris seque dignis occupationibus involutus ea semper meditatur et tractat, quae non uni aut alteri, sed omnibus, neque iis modo, qui nunc sunt, sed etiam posteris prosint. Neque vero tunc solus est, qui omnis aevi optimos ac sapientissimos quosque intuens et aliorum facta dictaque in memoriam revocans, aliorum libros pervolutans, non minus eorum virtute ac sapientia fruitur, quam si vivorum ac spirantium sermonibus interesset. Non igitur magnificentius quam verius dici potest, tales viros nunquam minus otiosos esse, quam cum otiosi, nunquam minus solos, quam cum soli videntur.

LXVL
Brevitatem et obscuritatem aptam esse ad terrorem inferendum, aliquot exemplis confirmatum.
(Var. Lect. V, 18.)

Brevitas loquendi et sermonis obscuritas imperiosum quiddam habet, ideoque aptissima est minantibus utraque, mirificeque prodest ad animos eorum, quibuscum agimus, perterrefaciendos. Nam ut in tenebris magis timentur omnia, quam in luce, sic illae orationis quasi tenebrae terribiliora reddunt ea, quae proponuntur. Idque, ut opinor, secuti sunt Lacedaemonii, cum ad Philippum ita scripserunt: Lacedaemonii Philippo. Dionysius Corinthi, Multo enim fortior et, ut Lucretii verbo utar, penetralior illa brevitas fuit, quam si ita dixissent: Dionysius cum aliquando praepotens tyrannus fuerit, uti tu es, nunc tamen regno exutus privatam Corinthi vitam agit. Vide, ne, dum aliorum libertatem studes opprimere, idem tibi quoque contingat. Quae iam non deterrere, sed admonere cupientium fuisset oratio. Neque dissimile illud Dionysii ad Locrenses: Faxo cicadae apud vos humi canant, cum significaret, totam a se illorum regionem devastatum iri. Ateas quoque, Scytharum rex, hanc olim epistolam ad Byzantinos misisse fertur: Nolite vectigalibus meis detrimento esse, ne equae meae ad vos aquatum eant. Idanthuras autem, qui et ipse Scythis regio imperio praefuit, multo etiam obscurius. Nam ad Darium, qui Istrum traiecerat, litteras quidem, quibus ei minaretur, misit nullas, sed pro litteris symbolum hoc: murem, ranam, avem, sagittam, aratrum. Cumque haec in Darii castris alius aliter interpretaretur, Orontopagas, tribimus militum, censuit significari, eos omnium rerum deditionem esse facturos; domorum: hoc murem innuere; aquarum, aeris, armorum, regionis: harum rerum symbola esse ranam, avem, sagittam, aratrum. At Xiphodres longe alio modo interpretatus, Nos vero, inquit, quantum haec symbola ostendunt, nisi aut terram subeamus, ut mures, aut aquam, ut ranae, aut evolemus, ut aves, non effugiemus ipsorum tela; neque enim terrae, quam ipsi arant, domini sumus. Hoc Pherecydem Syrium narrare ait Clemens Alexandrinus. Herodotus autem in Melpomene hanc ipsam historiam aliquanto aliter narrat..

LXVII.
Iphicratis multa dicta, quibus elatus et excelsus ipsius animus ostenditur.
(Var. Lect. VIII, 22.)

Rerum bellicarum gloria non aetatis modo suae imperatores vicisse, sed superiorum etiam quemlibet adaequasse Atheniensis Iphicrates dicitur. Idemque eloquentiae studiis deditus fuisse, et cum saepe dixisse in publico, tum ostentationis quoque gratia domi nonnunquam declamitasse perhibetur. Erat autem excelso vir et elato animo, quique de se interdum magnificentius quam vulgi aures libenter ferre possent, praedicaret. Itaque cum orationem de statua sibi ab Atheniensibus posita adversus Harmodium quendam e veteris illius tyrannicidae posteris haberet, multa dixit de se ipso animose et prope arroganter; ut Dionysius Halicarnasseus non alio magis argumento refellerit eos, qui orationem illam Iphicrati a Lysia scriptam esse dicebant, quam quod a Lysiae moderatione nimium longe abesset. In ea hoc dixit, quod adversarius generis sui nobilitatem extollens illius obscuritatem et ignobilitatem exagitaverat: ut quisque virtute maxime praestaret, ita nobilissimum esse. Nam ne Harmodium quidem et Aristogitonem nobiles fuisse prius, quam praeclarum aliquid designassent. Item illud: se maiorem habere cognationem cum illis, quam ipsum illum, quocum contenderet, quo sua, quam illius facta propius ad eorum gloriam accederent. Et: Meorum nobilitas a me incipiet, tuorum in te desinet. Quae omnia imitatus est, quicunque scripsit declamationem in Sallustium. Sed et ex eadem oratione haec reperi: Si qualis ego sum, tales vobis septem imperatores fuissent, deserta iam esset et inculta Lacedaemon. Et cum de Harmodio et Aristogitone ageret, Quorum, inquit, ego si temporibus fuissem, aut assumpsissem eos ad societatem praeclari illius operis, aut ipse ab eis adscitum essem. Et: Vos fortasse, Athenienses, istam mihi columnam et istas in ea inscriptas litteras praeclarum quiddam et gloriatione dignum a vohis contigisse arbitramini. At mihi columna caelum attingens in Peloponneso virtutis meae testis constituta est. Haec postrema quibus verbis Graece pronuntiata sint, si quis videre cupit, reperiet apud Aelium Aristidem ἐν τῷ περὶ τοῦ παραφθέγματος.

Lxvm.
Unus pro millibus a Democrito primum dictum videri.
(Var. Lect. XVI, 5.)

Non numerandas, sed ponderandas esse sententias, saepe a sapientibus dictum est, plurisque faciendum esse unius gravis et cordati viri iudicium, quam imperitam multitudinem, cui probari ac placere olim a peritis musicis argumentum habitum est κακοτεχνίας. Ex quo proditum etiam est litteris, Periclem, si quando plaudentem sibi coronam videret, metuere solitum, ne quid peccasset, neu quid plus minusve dixisset, quam oportebat. Et laudatur Antimachus, qui, cum grande illud suum poema recitans ab omnibus, praeterquam a Platone, relictus esset, Legam, inquit, nihilominus. Plato enim mihi unus instar est multorum millium, Neque non illud Epicuri generosum ac magnificum est, qui ad Metrodorum scribens, et parvi tum sibi, tum illi facienda esse vulgi iudicia disserens, Satis magnum, inquit, uterque alteri theatrum sumus, Sic Cicero, dum Catoni probaretur, aliorum iudicia non extimescebat. Cato ille noster, inquit, qui mihi unus est pro centum millibus. Et alibi de Peducaeo, Tu vero, inquit, leges Sexto, eiusque iudicium mihi perscribes. εἷς ἐμοὶ μύριοι. Cum autem Graeca illa verba alicuius veterum esse constet, neque quisquam adhuc, quod sciam, cuius sint, prodiderit, non alienum putavi testari, quid de illis opiner. Suspicor igitur Democriti esse, cuius hoc dictum refertur a Seneca : Unus mihi pro populo est, et populus pro uno.

LXIX.
De Arimaspis, cur dicti sint unum tantum oculum habere. Item de populis, apud quos pueri oblongo capite nascuntur.
(Var. Lect. XII, 8.)

Homines esse quosdam in Scythia tradiderunt ex antiquis nonnulli, qui unum tantum in media fronte oculum haberent. Arimaspis nomen est, quos et Aeschylus ex eo μονῶπας vocat. Ipsum quoque Arimasporum nomen ex re illis inditum putant. Scythica enim lingua ari unum esse, maspon oculum. Sed quibus curae fuit veritatem rerum diligentius indagare, eam gentem arcu et sagittis excelluisse memorant, quas cum dirigerent alterumque, ut fit, oculum clauderent assiduique in eo studio essent, dicti sunt uno tantum oculo uti. Fortassis etiam, quod ei rei a pueris adsuefierent, alterius oculi orbe erant contractiore, versaque paulatim, ut saepe accidit, in naturam consuetudine patrum similes filii nascebantur, quaeque in patribus deformitas ex oculorum inaequalitate ἐπίκτητος et adventicia, eadem in filiis innata atque insita erat. Ita certe de quibusdam in Asia populis gravis auctor Hippocrates narrat; cum apud eos pulclunm haberetur oblongo capite esse, ob idque nutrices recens editorum infantium tenella capita manibus contrectando ac comprimendo globosam et orbicularem figuram corrumperent, eaque fastigiarent ac fasciis etiam adstricta in acumen crescere cogerent, paulatim studium in naturam vertisse, ut omnes ea in gente oblongis capitibus nascerentur, ex eoque Macrocephalos vocari. Idem et hodie, serio an ioco, de gente quadam in Italia dicitur.

LXX.
De Horatio Coclite Senecae narratio, ab aliis praetermissa.
(Var. Lect. XIX, 18.)

Observatione dignum arbitror, quod cum P. Horatius Cocles in ponte sublicio solus impetum hostium excepisset, rescissoque ponte incolumis tranasset ad suos, gratus erga tantam virtutem populus Romanus fuit, et praeler statuam aheneam in comitio positam tantum ei agri, quantum imo die circumarasset, dedit, cum in modicis opibus necesse esset modica esse magnarum virtutum praemia. Sed illud quoque memoratu dignum est, eum illud ipsum quantulumcunque praemium accipere noluisse, non quod aspernaretur ut parum, sed quod inutilem rei publicae civem esse duceret, qui ob operam publice navatam opulentior esse aliis civibus vellet, ac non potius in ipsa recte facti conscientia et in caritate ac benevolentia civium suorum satis sibi magnum praemium poneret. Hoc tamen neque a Livio neque a Dionysio neque a Plutarcho ponitur; quin potius ii omnes ita loquuntur, ut ab eo acceptum fuisse praemium significent. Seneca tamen, alios videlicet auctores secutus, aliter narrat; cuius verba subiiciam e capite septimo libri septimi de Beneficiis: Illam alteram possessionem agnoscet, homo nolet habere, etsi poterit; emittetque illam vocem, guam Romanus imperator emisit, cum illi ob virtutem et bene gestam rempublicam tantum agri desumeretur, quantum arando uno die circuire posset. Non est, inquit, vobis eo opus cive, cui plus opus sit, guam uni civi. Haec Seneca; qui quamquam Coclitem non nominat, et eum, de quo loquitur, quod in Coclite mirum videri potest, Romanum imperatorem vocat, Coclitem tamen intelligere videtur. Sed et in veterum Galliae regum annalibus egregia facta. perexiguis olim praemiis decorata legimus, non quod minoris fieret virtus, sed quod avidiores tunc homines gloriae, minus avidi pecuniae forent, gloriamque suam contaminari ac pollui crederent, si quod aliud praemium acciperent, nisi tam leve, ut appareret, eos non id quaesiisse. Sic antiquis temporibus victores sacrorum certaminum non auro ac gemmis nitentem, sed pineam aut oleaginam coronam ferebant, quae virtutis non praemium, sed indicium esset. Nostra aetas virtutem gratis colere desiit, versaque vice exigua hodie lenonibus praemia videntur, quae olim exercituum ductoribus nimis magna visa essent.

LXXI.
.Lysiae stilus. Elegans Platonis librorum de Rep. initium.
(Var. Lect. XVIII, 8.)

In scriptoribus pectendae ac comendae orationis studiosis ea ipsa nonnunquam, quae sponte fusa omnibus viderentur, summo studio elaborata et expolita sunt. Quod ego mihi saepe in Lysia observasse videor, ut cum verbis plerumque quotidianis utatur, structura tamen et collocatio eorum nullo modo mutari queat, quin aliquid de gratia et suavitate orationis deteratur. Tantum apud peritos artifices in ipso singularum vocum ordine et coniunctione momenti est. Audivi a maximis viris, quique id facillime nosse poterant, Ludovicum Ariostum, nobilissimum nobilissimae domus praeconem, in duobus primis grandioris illius poematis sui versibus plus, quam credi potest, laborasse, neque sibi prius animum explere potuisse quam cum illos in omnem partem diu multumque versasset. Idem accidit et nobilissimo Etruscorum poetarum, Francisco Petrarchae, cuius ex autographo, quod habuit vir praestantissimus Petrus Bembus, facile cernitur, eum in limando secundo item poematum suorum versu saepe sudasse. Sed hoc in poetis fortasse minus mirum est, qui verba dimetiuntur omnesque lepores ac festivitates dicendi aucupantur voluptatique lectorum se vel maxime servire profitentur. Iustius id aliquis in Platone miretur, cuius post mortem repertas fuisse tabulas dicunt, in quibus principium librorum de Republica, quo nihil videtur esse simplicius, iisdem vocibus, sed alio atque alio ordine collocatis, saepius ab eo variatum viseretur. Auctor huius rei Dionysius Halicamasseus. Narrat idem et M. Fabius libro octavo Institutionum.

LXXII.
De arte simulandi et dissimulandi.
(Comment. in Tacit. Opp. T. IV. p. 62. ed. Euhnk.)

Nullum unquam principem fuisse simulandi ac dissimulandi peritiorem Tiberio, omnes summo consensu historiarum scriptores praedicant; et multi in ea sunt sententia, ut eam unam esse ex praecipuis regum ac principum laudibus putent. De quo tamen varie disputari potest. Nihil enim tam servile videtur quam mentiri; imde et eos, qui vere et aperte loquuntur, neque quidquam reticent, libere loqui dicimus. Achilles certe, qui ingenio vel maxime regio fuisse perhibetur, et apud Homerum et apud Euripidem ait, eum sibi morte odiosiorem esse, qui aliud sentiat, aliud loquatur, seque id negat ullo modo aut facere aut alium facientem probare posse. Neque a patre degenerat Neoptolemus ille Sophocleus, qui cum Ulixis suasu Philocteten fallere coepisset, redit statim ad ingenium et tegere, quae vera erant, non potest. Sed tamen negari non potest, quin simulatio et dissimulatio saepe principibus necessaria et in eis summe commendanda sit. Etenim si princeps apertus sit et simulandi ac dissimulandi imperitus, omnia illius consilia patescent; quo nihil perniciosius est, aut maiori ad res gerendas impedimento. Laudatur dictum Q. Metelli Pii, qui interrogatus, quid postridie facturus esset, Tunicam, inquit, meam comburerem, si putarem ab ea consilium meum detegi posse. Et Francisco I., Galliarum regi, omnibus prope virtutibus regiis praedito, nihil magis obstitit, quam quod nimis aperte et libere, quid in animo haberet, eloquebatur, ita ut cogitationes ipsius prius interdum ad hostem, quam ad ipsius consiliarios perferrentur. At alius quidam e regibus nostris cum filios suos, qui in spem regni educabantur, nihil operae ad Latinas litteras percipiendas conferre voluisset, hanc unam sententiam ab eis disci voluit: Qui nescit simulare ac dissimulare, nescit regnare. Summus philosophorum Plato, cum alioqui mendacium ex omni bene instituta civitate exterminandum censeat, medicis tamen ac magistratibus ac principibus civitatis illud esse necessarium et salutare non diffitetur, eisque permittit, ut eo, cum publice expedit, uti queant. At in Tiberio perpetua simulatio erat; nunquam ex illius aut vultu aut sermone animum quisquam certo perspicere

potuit.
LXXIII.
Iugurtham, cum in triumpho ductus esset, desipere ac delirare coepisse.
(Var. Lect. II, 10.)

De vi doloris Venetiis, magno stipatus studiosorum hominum corona, aliquando disputabam, cumque mihi occurrisset, ut dicerem, eo dolore, quem e magnis infortuniis et calamitatibus homines caperent, mentem quoque ipsam saepe turbari, adigique ad insaniam eos, qui antea cati imprimis et sollertes fuissent, cum alios complures nominavi, quibus id contigisset, tum Numidarum regem Iugurtham. Eius autem rei testem atque auctorem laudavi Plutarchum in Mario. Postridie eius diei venit ad me unus eorum, qui sermoni illi interfuerant, homo et probus et ceteroqui non ineruditus, sed Graecarum inscius litterarum. Is cum mihi prius, sive officii caussa, sive quod ipse errore ductus ita sentiret, magnopere gratulatus esset dixissetque, me et sibi et aliis valde in eo sermone placuisse, Unum, inquit, est, quod magnam hercule mihi molestiam exhibuit. Nam cum domum reversus in bibliothecam me abdidissem, coepi ea, quae tu dixeras, mecum in animo recolere. Ac cetera quidem nihil abfuit, non sane multum, quin ita, uti tu dixeras, in iis, quos dixeras, libris scripta repererim; unum de Iugurtha reperiendi nulla potestas fuit. Et quidem ea caussa totam Marii vitam ita diligenter perlegi, ut ne littera quidem una me fugerit. Velim igitur, si commodum est, quem mihi iniecisti scrupulum, tute eximas recogitesque tecum, unde id sumpseris. Nam de Plutarcho quidem fugit te ratio. Tum ego, Facile istuc quidem, inquam, fuerit; nam et memoria nemo est hominum, qui valeat minus, et here ad dicendum non sane valde meditatus accesseram. Sed tamen quid vetat Plutarchum a me quoque inspici? Ut tibi quidem, inquit, plane satisfacias animumque expleas; nam quod reperire te id posse censeas, nihil est. Haec eo dicente ego iam puerum codicem poposceram; in quem ut primum conieci oculos, obtulit se mihi id, quod quaerebam, his verbis explicatum: Καὶ Μάριος ἐκ Λιβύης μετὰ τοῦ στρατεύματος διακομισθείς, αὐταῖς Καλάνδαις Ἰανουαρίαις, κ. τ. λ. quae pro tempore, ipsius caussa, ita tum a me in Latinum sermonem conversa sunt: At Marius ex Africa cum exercitu advectus, Kal. Ian, ipsis, quod anni principium Romanis est, tum consulatum denuo iniit, tum triumphum egit, in quo incredibile Romanis spectaculum exhihuit, captivum Iugurtham, quo vivo se potiturum nemo hostium ipsius sperasset: ita vario erat vir ille et multiplici ingenio et ad fortunae vicissitudines versatili, et ea praeditus atidacia, cui multa calliditas esset admista, Sed in triumpho ductus desipere, ut fertur, ac delirarere coepit. Itaque post triumphum in carcerem compactus, ut ei alii quidem violenter abrupere tuniculam, alii autem auream inaurem per vim eripere properantes infimam una quoque auriculam disciderunt, ipse autem nudus in barathrum pulsus ac deiectus est, stuporis plenus, retectis ridentis in morem dentibus, Iupiter, inquit, ut frigidum vestrum balneum est. His lectis et interpretatis miratus ille suum quoque librum afferri voluit. Sed in eo ita erant omnia haec non illepide modo et incondite, verum etiam absurde et procul a vero posita, ut meminisse pigeat. Indignatus igitur et multa mala precatus istis librorum contortoribus, ita tum discessit a me, ut qui se, etsi natu iam grandior, primo quoque tempore alicui Graecae linguae magistro operam daturum esse iuraret.

LXXIV.
Puerorum lusus, quibus maximi momenti negotia praesignificata sunt.
(Var. Lect. XIII, 9.)

Solent pueri interdum colludentes imitari ea, quae maxime seria sunt; neque raro animadversum est, eorum ludicris quandam futurae sortis ac condicionis significationem contineri. Romulus certe, cum adhuc ignarus suae originis inter pastores educaretur, rex ab illis per ludum creatus et per eam occasionem ad magnum patruum perductus, puerilis simplicitatis praesagitionem re ac factis comprobavit. Quod ipsum et de Cyro aliisque proditum novimus. Sed et L. Septimium Severum, qui postea Romano imperio praefuit, tradit Spartianus, cum adhuc puerulus esset, nullum alium ludum inter pueros exercuisse, nisi ad iudices, cum ipse praelatis fascibus ac securibus, ordine puerorum circumstante, sederet ac iudicaret. Quod autem his omnibus multo maius ac praestantius est, sanctissimo viro Athanasio summus ordo in ecclesia Dei puerili quodam ludo praesignificatus est. Nam cum eum aequales sui, festo quodam die in littore maris colludentes, episcopum creassent et ad eum alios quosdam puerulos nondum baptizatos perduxissent, ipseque eos, observatis ad unguem omnibus ecclesiasticis ritibus, salutari aqua tinxisset, Alexander episcopus Alexandriae, qui totum illum ludum eminus spectaverat atque etiam a principio iniquo animo tulerat, cum vocatis ad se pueris rem totam diligenter cognovisset, pronuntiavit, pueros illos rite baptizatos videri, neque amplius baptizandos esse; adiicienda tamen ad illud mysterium ea, quae more atque instituto Christiano a sacerdotibus obiri oporteret. Eius autem Alexandri S. Athanasius successor fuit. Neque absimile est, quod de S. Ambrosio, episcopo Mediolanensi, S. Paulinus, Nolanus episcopus, memoriae prodidit, eum adhuc puerulum solitum esse quasi per iocum manus sororibus suis osculandas dare, cum sacerdotibus eum honorem

ab illis tribui videret; nam se aliquando episcopum fore.
LXXV.
Ecquid adhibenda sint in conviviis acroamata, an minus.
(Var. Lect. VI, 15.)

Rectene faciant an secus, qui tibicines aut citharoedos aut alia id genus acroamata in conviviis adhibent, merito ut dubitari posse videatur, duorum in philosophia summorum hominum hac de re, ut videtur, dissentientium facit auctoritas. Nam apud Platonem in Protagora Socrates abiectos modo et imperitos et circumforaneos homines id facere solitos dicit, qui cum eam vim non habeant, ut urbana aliqua et eleganti collocutione tempus illud epularis accubationis traducere et mutuis sermonibus animos suos hilarare possint, eius rei remedium a mimis et ab histrionibus et a vocum fidiumve cantibus petunt. At quas ad epulas boni et eruditi convivae convenerint, in eis neque tibicinam neque psaltriam audiri, neque saltatricem spectari ullam; ablegatis eos eiusmodi nugis atque ineptiis modeste inter se et hilare colloqui, neque unquam deesse ipsis, de quo sermones iucundissimos conferant, etiamsi multam in noctem convivium producatur. Itaque ex illo nobili apud Agathonem convivio eiicitur tibicina et aut sibi aut mulieribus canere iubetur.

At hercule alumnus eiusdem disciplinae Xenophon, in id convivium, in quo et Socrates esset et Antisthenes et alii sapientia praestantes viri, non modo Philippum excitandi risus artificem induxit, verum etiam sublatis epulis Syracusanum illum comessatorem cum tibicina et saltatrice et formoso puero, qui et ipse tum saltando, tum fidibus canendo summa eos, qui aderant, voluptate perfunderet. In Homericis etiam epulis et Phemius canit et Demodocus, et in Virgiliano Iopas. Sed haec fortasse aliquis intemperantium procorum et luxuriosi regis et reginae iam tum amoris telo percussae dixerit esse convivia. Quid, quod epulantibus diis canere Apollinem et Musae ferunt? Nam Euripidis quidem sententiam mirari saepe soleo, qui non in conviviis, sed in luctu potius musicam adhibendam esse censet, quod convivia satis ipsa per se laeta sint, in luctu autem quaerendum sit aliquid, quo minuatur dolor. Ego vero si usquam, inter pocula maxime talibus blandimentis et relaxationibus animi locum esse duco, neque, dum ea moderatio retineatur, ut turpitudo omnis et obscenitas absit, caussam video ullam, cur in mensa aut comoedum aversari aut auloedum fidicinemve refugere sapiens debeat. Nam si semper tam facundi ac diserti convivae contingerent, quam illi sunt Platonici, tum fortasse non immerito talia omnia excluderentur. Quod enim esse potest tam mirabile acroama, quod non collatum cum illorum sermonibus sordeat? quos equidem arbitror, si Apollinem vidissent ipsum cum lyra et plectro ingredientem, uno ore omnes oraturos fuisse, ut aut abscederet aut ne cantu suo sermones abrumperet institutos. Et tamen, ni valde fallor, non multo turpius fuisset tibicinae alicuius cantum audire, quam vel orationem Aristophanis vel ea, quae de Socratis temperantia ebrius Alcibiades intemperantissime narrat.

LXXVI.
Iucunda narratio super ambiguitate voculae cuiusdam,
quae duobus eruditissimis hominibus errorem obiecit.
(Var. Lect. XIII, 12.)

Interpretabar nuper publice librum Senecae, quo sanctus ille philosophus quaerit, quare mala bonis viris accidant, cum sit Providentia. Cumque ventum esset ad eam partem, in qua ipse graviter insectatur luxum temporum suorum, accidit, ut ego quoque in eo loco tractando enumerarem multa genera peregrinarum avium, quas veteres Romani e remotissimis totius orbis partibus petitas mensis inferre soliti essent. Venit ad me triduo post unus eorum, qui tum interfuerant, homo et suo iudicio eruditissimus, et meo non ineruditus. Isque cum aliquot e familiaribus meis mecum una esse vidisset, dissimulanter quidem, sed ita tamen, ut artificium appareret, coepit operam dare, ut sermo noster, aliis de rebus susceptus, in mentionem eius disputationis, quae triduo ante a me habita erat, sensim delaberetur. Tum quasi occasionem nactus ostentandae eruditionis suae, Nollem, inquit, a te tum praetermissam unius avis mentionem, ex qua una inexplebilis veterum libido in exquisitis dapibus conquirendis vel maxime cognosci poterat. Quam quaeso? inquam. Phoenicem, inquit ille. Obsecro te, etiam phoenicem illi esitabant? Certe, inquit. Neque multi, inquam, neque saepe id facere poterant; aiunt enim eam avem unicam toto orbe reperiri et vivere annos, opinor, sex- centos sexaginta, et cum ipsa sibi rogum construxerit fu- nusque fecerit, tum eodem illo ex rogo renasci. Sed ego figmenta esse illa poetarum putabam. Tu vero, quem, ut illos rarae inventu dapes, ita omnia in studiis rara et exquisita delectant, ede nobis nomen gulonis illius, qui tanti putaverit palato gratificari, ut tam pulchram avem in perpetuum sustulerit. Certe enim, cum unica toto orbe sit neque, nisi ex se, renascatur, interfecta una totum genus exstinctum est. Atque ea fortassis caussa est, cur nullus iam pridem phoenix reperiatur.

Ludis tu quidem, inquit ille, et solita tua dissimulatione uteris; sed si tum inspexisses librum Plutarchi de valetudine tuenda, didicisses ex eo, istius avis, quam tu nullam esse putas, cerebrum dulce quidem esse, sed dolorem capitis inducere; quod tam gravis auctor nunquam prodidisset, nisi saltem ab iis, qui id gustassent, audiisset. Istud vero, inquam, magis etiam mirum fuerit, qui semel eum cibum gustassent, neque enim potuere saepius, tam cito et tam distincte naturam illius percipere potuisse. Nam ego ita ex Aristotele didiceram, e memoria eius, quod saepe eodem modo contigisset, experientiam, e multis autem — scio hoc Latinum non esse, sed dabitis veniam — experientiis artem effici. De isto, inquit, tu videris : mihi satis erit, si tibi Plutarchi locum ostendero. Simulque librum e sinu protulit, in quo cum aliis quibusdam erant et ὑγιεινὰ Plutarchi, Erasmo, ut puto, interprete : nomen enim ita deletum erat, ut tamen ex ductibus litterarum agnosceretur. In eo autem ita plane scriptum legebatur : Nam phoenicis cerebrum cum sit admodum dulce, tamen aiunt capitis dolorem parere. Homo igitur qui eam unam ob causam venisset, atque id unum operis habuisset, cum dicto, vix salutatis nobis, causatus sibi nescio quid negotii esse, discessit.

Eo digresso, visum est iis qui aderant, etiam Xylandri interpretationem inspicere. Is autem ita locum ilium reddiderat : Cerebrum phoenicis dulce admodum est, sed dolores capitis inducere fertur. Tum ego, Una, inquam, Graeca vox paulo negligentius expressa, videte, quantum errorem et sodali illi nostro, qui modo discessit, et fortasse etiam aliis objecerit. Φοίνιξ enim Graece palma est, cujus arboris non tantum fructus esui sunt, sed etiam medulla, quam et Graeci ἐγκέφαλον, et Latini cerebrum vocant. De illa autem loquitur Plutarchus, non de poenicis commenticiae avis cerebro. Quod hic ait Plutarchus, e Xenophonte videlicet sumpsit, apud quem id relatum est libro secundo Anabaseos.

LXXVII.
De quorundam admirabili memoria.
(Var. Lect. III, 1.)

Hippias apud Platonem tanquam de magno quodam et praestanti bono gloriatur, posse se quinquaginta nomina semel tantum audita recitare. At hoc nihil est, praeut quae de se Seneca scribit, cuius haec sint e libro primo Declamationum : Sed cum multa iam mihi ex me desideranda senectus fecerit, oculorum aciem retuderit, aurium sesum hebetaverit, nervorum firmitatem fatigaverit, inter ea, quae retuli, memoria est, res ex omnibus partibus animi maxime delicata et fragilis, in quam primum senectus incurrit. Hanc aliquando in me floruisset ut non tantum ad usum sufficeret, sed in miraculum usque procederet, non nego. Nam duo millia nominum recitata, quo ordine erant dicta, referebam, et ab iis, qui ad audiendmm praeceptorem nostrum convenerant, singulos versus a singulis datos, cum plures quam ducenti efficerentur, ab ultimo incipiem adprimum recitabam. Nec ad complectenda tantum, quae vellem, velox erat mihi memoria, sed etiam ad continenda, quae acceperat.

Haec Seneca, quae semper mihi mirabilia ac prope dixerim incredibilia visa erant, donec vidi ipse, quod nunquam credidissem. Habitabat Patavii in vicinia mea homo adolescens, genere Corsicus, honesto, ut ferebatur et credibile erat, apud suos loco natus, qui eo venerat ad ius civile discendum; quo in studio ita diligenter et attente annos aliquot consumpserat, ut magna iam esset de doctrina illius hominum opinio. Ventitabat autem fere quotidie in aedes meas devexo iam et inclinato sole, aestas enim erat, ibique, quod aedes satis amplae erant satisque apricae, aut sub dio ambulans et cum aequalibus suis iucundissime colloquens, aut saltu, aut lucta, aut trigonali pila corpus exercens fessas studiorum laboribus vires honestissime reficiebat. Rumor erat, tenere eum artem quandam memoriae, cuius auxilio multa efficeret, quae credi, nisi spectata, non possent. Is cum ad aures meas perlatus esset, cupido me incessit mirabilia illa et inaudita spectandi. Eiusmodi enim in rebus minime omnium auditis credulus esse soleo. Visum est igitur, quando ipse domo mea arbitratu suo uteretur, hoc ab eo quasi ἐνοίκιον exigere, ut, quod sibi commodum foret, praesente me artis suae specimen aliquod daret. Ille nihil gravatus lubentissimo animo se, cum vellem, facturum esse respondit. Placuit. Statim, cum per ipsum mora non esset, una omnes, qui aderamus, in proximum cubiculum ingressi consedimus. Coepi ego dictare nomina Latina, Graeca, barbara, significantia, nihil significantia, tam varia, tam nihil inter se cohaerentia, tam multa, ut et ego dictando, et puer, cui mandatum erat, ut ea exciperet, scribendo, et ceteri, qui aderant, audiendo et exspectando fessi iam miris modis essemus omnes. Ipse unus ex omni numero alacer ac recens assidue plura poscebat. Sed cum ego ipse modum aliquem fieri oportere dixissem, abunde mihi satisfactum iri, si vel dimidiam partem eorum, quae dicta erant, recitare potuisset, tum ille fixo ad terram obtutu, magna nostra omnium exspectatione, tacitus aliquamdiu stetit. Quid verbis opus est? Vidi facinus, ut ille ait, mirificissimum. Ὁ δαιμόνιος ἐκεῖνος exorsus loqui plane omnia eodem ordine, nusquam prope insistens, nusquam haesitans, nobis stupentibus reddidit. Deinde ab ultimo incipiens sursum versus pervenit ad primum; rursus ita, ut primum, tertium, quintum ac sic deinceps omnia diceret. Quo denique quisque voluerat ordine, sine ullo errore omnia referebat. Idem postea, cum ei iam familiarior factus essem, saepe expertus usquequaque verum deprehendi. Ipse mihi aliquando affirmavit, et erat ab omni iactantia alienissimus, se triginta sex millia nominum eo modo recitare posse. Quodque admirabilius est, ita haerebant omnia in animo, ut vel post annum diceret se, quaecunque memoriae commendasset, minimo negotio repetiturum. Ego certe post multos dies facto periculo verum comperi. Neque hoc satis. Diversabatur apud me Franciscus Molinus, patricius Venetus, adolescens optimarum artium studiis mirifice deditus, qui, cum se memoria parum firma esse sentiret, oravit hominem, uti se artem illam doceret. Vix ostenderat se id velle, cum Corsicus operam ei suam prolixissime detulit. Dictus est locus, dicta hora, ad quam quotidie convenirent. Nondum sex aut septem dies abierant, cum ille quoque alter nomina amplius quingenta sine ulla difficultate aut eodem, aut quocunque alio libuisset ordine, repetebat. Haec ego vix auderem litteris prodere, mendacii suspicionem reverens, nisi et res adhuc recens esset (nondum enim annus est) et Nicolaum Lippomanum, Petri Alexandri filium, Lazarum Mocenicum, Francisci filium, Ioannem Malipetrum, Nicolai filium, Georgium Contarenum, Laurentii filium, patricios Venetos et nobilissimos adolescentes, aliosque praeterea innumerabiles eius rei testes haberem, a quibus, si mentirer, vanitatem meam coargui nollem. Artem vero illam Corsicus accepisse se dicebat ab homine Gallo, quo puer domestico praeceptore usus esset. Huic ego ne ex antiquitate quidem, quem opponam, habeo, nisi forte Cyrum, quem Plinius, Quinctilianus et alii Latini scriptores tradiderunt tenuisse omnium militum nomina. Sed hoc, ut verum fatear, semper veritus sum, quam considerate atque explorate tradidissent. Xenophon enim, a quo illi vel uno vel praecipue, quae de Cyro dicebant, accipere potuerunt, istud tam incredibile non dicit, sed tantum eum tenuisse nomina τῶν ὑφ᾽ αὑτὸν ἡγεμόνων. Quod ut in imperatore laudabile est, ita non excedit fidem. Locus, si quis requirit, est libro quinto παιδείας. Fieri autem potest, ut Latinorum aliquis, qui locum illum Xenophontis male accepisset, alios postea auctoritate sua in errorem induxerit. Hoc enim non semel novimus contigisse. Sed tamen hac de re nihil affirmo. Non erit alienum, ut puto, adscribere hoc loco distichon, quo Simonides, qui eius, de qua locuti sumus, artis pater fuisse traditur, iam octogenarius gloriatus est, neminem sibi memoria parem esse:

Μνήμην δ᾽οὔτινά φημι Σιμωνίδῃ ἰσοφαρίζειν
Ὀγδοηκονταετεῖ παιδὶ Λεωπρεπέος

At Apollonius Tyaneus, cum centum haberet annos, tum

quoque memoria excelluisse fertur.
LXXVIII.
Sermo habitus cum Dario Bernardo de prompta Latine loquendi facultate.
(Var. Lect. XV, 1.)

Venerant ad me in Quirinalem visendi ac salutandi caussa nobiles aliquot Germani adolescentes, qui cum totam prope Italiam perlustrassent, neque quemquam fere praetermisissent eorum, qui nomen aliquod habent in litteris, quin eum vidissent allocutique essent, me quoque, ut ipsi quidem dicebant, eadem de caussa videre mecimique colloqui voluerant. Cumque ipsi me de studiis meis, ego contra eos de Germaniae statu deque iis, qui illic hodie florere dicerentur, eruditis hominibus interrogarem, quae cuiusque aetas esset, quae habitudo corporis, quae fortuna ac conditio vivendi, inprimis autem, quinam ex iis patritam atque avitam religionem constanter tuerentur, neque illo se pestiferarum opinionum aestu abripi sinerent, varie illis ut de quoque interrogati erant, respondentibus, una atque altera hora consumpta est. Complexus igitur illos et abeuntes faustis ominibus prosecutus dimisi. Interfuerat illi sermoni ac colloquio nostro Darius Bernardus, iuvenis et festivo ingenio et sanctis plane atque incorruptis moribus, qui eis digressis, Verum omnino, inquit, est, quod dicitur, in nullis hominibus hoc tempore, praeterquam in Transalpinis, promptam atque expeditam reperiri Latine loquendi facultatem. Vel ii, qui modo abierunt, ut nusquam in loquendo haerent, nusquam titubant, nusquam offendunt, ut omnia in numerato habent, ut tota eorum sine ullo impedimento ac salebris decmrit oratio. At nostri homines, etiam ii, qui sibi e studiorum laboribus pallorem et maciem et senium contraxerunt, si quando Latine loquendum est, ut luctantur, ut sudant, ut anhelant! Credas, eos magna vi ex imis pulmonibus verba eruere, cum istis contra sine ulla cura ac cogitatione iugis quaedam ac beata Latinarum vocum copia ultro ex ore manare ac decurrere videatur.

Est istuc quidem, inquam, ita, ut dicis, Dari; sed tamen habet et Italia praeclaros viros, quique et ornatissime scribant et disertissime ac copiosissime, cum opus est, loquantur. Manutium, inquit, fortasse dicis et Sigonium et Petrum Ioannem Maffeium, aut ex eadem sodalitate eum, cuius audita morte ubertim tibi nuper lacrymas isse memini, Perpinianiun, et si quos tales vix singulos singulae aetates ferunt. Et istos, inquam, et alios, quamquam is quidem, quem tu postremo loco nominasti, Hispanus, non Italus fuit; sed ita diu in Italia fuerat, ut pro Italo haberi posset Quem tu virum, Dari, utinam audire potuisses, neque te, quo tempore ille in hac urbe eloquentiae praecepta tradebat, alio vitae genere implicatum aula tenuisset; nunquam enim quemquam audiisti, ac ne audies quidem, ut opinor, in quem illud de Nestore eclogium melius conveniret: Cuius ex ore melle dulcior fluebat oratio. Sed quid est, quod tu, colloquentibus nobis, bis terve nutu mihi nescio quid significare visus es? Egone? inquit; dolebam excidere interdum grandiori illi, qui tecum colloquebatur, voces quasdam minus Latinas, quibus ille perpetuus subitae orationis nitor quasi maculis quibusdam infuscaretur. Quas? quaeso, inquam; nam me quidem alia cogitantem praetervolarunt. Plura dicere cum pararem, amicorum quorundam interventus institutum sermonem abrumpere coëgit.

LXXIX.
Peregrinatio sitne utilis, quaesitum; et liceatne laudare aliud, aliud sequi.
(Var. Lect. XVII, 8.)

Peregrinatio ad tempus homini praesertim adolescenti neque iniucunda neque inutilis est; nam et novitas ac varietas mirificam oblectationem habet, et qui mores tarum gentium novit, magnum sibi ad prudentiam instrumentum comparavit. Sed plerique iuvenum hodie, qui longinqua itinera suscipiunt multasque regiones perlustrant, id sibi fere unum studio habent, ut, quo quaeque urbs loco sita sit, cuius generis aedificia habeat, quae in quaque sit mercium ceterarumque rerum ad explendas cupiditates accommodatarum copia, cum domum redierint, narrare aequalibus possint; quibus legibus atque institutis temperata sit, quibus magistratibus utatur, quomodo ea, quae ad se conservandam utilia sunt, persequatur declinetque contraria, horum omnium ne cogitationem quidem suscipiunt ullam. Et tamen nihil prodest multa loca vidisse, nisi harum rerum notitiam adiunxeris. Praeclareque de Ulysse Homerus:

πολλῶν δ’ ἀνθρώπων ἴδεν ἄστεα καὶ νόον ἔγνω.

Urbes, inquit, multorum hominum vidit, ingenia naturasque cognovit. Quae re ipsa distincta sunt, ea distinxit etiam verbis. Negligentias Horatius:

Qui mores hominum multorum vidit et urbes.

Urbes etiam a praetereunte videri possunt; mores cognosci, nisi adhibita cura et studio, non possunt. Solon, Pythagoras, Plato aliique olim magni ac praestantes viri eo consilio peregrinati sunt, ut quam maximam sibi talium rerum supellectilem compararent. Quamquam enim ut in aliena domo, sic in aliena re publica negant curiosum esse oportere, haec tamen, quam dico, curiositas et privatim semper et publice utilis fuit. Aliam quandam rationem secutus est Plato, qui huius generis peregrinationes neque, nisi magistratus permissu, neque, nisi a quinquagesimo usque ad sexagesimum aetatis annum suscipi voluit; quod probarem et ipse, si qua usquam civitas, qualem ipse describit, reperiretur. Nam quod ille verebatur, ne, alienigenarum hominum multitudine in provinciam aliquam confluente ibique sedes figente, et adolescentibus, quorum improvida aetas ad libidinem plerumque quam ad virtutem pronior est, extra patrios fines vagantibus extema potius vitia importarentur, quam domestica tollerentur: hunc metum ipsius non vanum fuisse, satis declarant eae gentes, quae, cum multa saecula floruissent, nunc in exitium suum versae peregrinis potius moribus laborant quam suis. Sed, ut me ad propositiun referam, cum et utilis et iucunda sit bene instituta peregrinatio, tranquillam tamen et quietam vitam amantibus domi vivere iucundissimum est. Οἶκος φίλος, οἶκος ἄριστος dixisse ait testudinem Aesopus. Quid senex ille, an corporis oculis captus nescio, mentis certe oculo Lynceus?

Οἴκοι βέλτερον εἶναι, ἐπεὶ βλαβερὸν τὸ θύρῃφιν.

Ubique enim, ut vafer quidem et improbus, sed politus et urbanus scriptor ait Lucianus, εὐκαταφρόνητον πρᾶγμα ὁ ξένος. Itaque in illa aurea aetate, si qua poetis fides, nemo peregrinabatur,

Nullaque mortales praeter sua littora norant.

Equidem aificior intimis sensibus, cum illud Claudiani poemation lego, quo senex ille Veronensis describitur, qui nunquam e patriis finibus excesserat; de quo vere et eleganter idem poeta:

Erret et extremos alter scrutetur Iberos;
Plus habet hic vitae, plus habet ille viae,

Praeclareque Horatius:

Romae laudetur Chios et Samos et Rhodos absens.

Sed, ut aliud ex alio, quid est, quod longinquas sive urbes sive insulas laudari iubet, adire vetat? Certe enim hoc dicit: Laudato peregrinationes, sed ipse te domi contineto. An aliud laudare iubemur, aliud sequi? At aliud in ore, aliud in pectore habere turpissimum est. Et tamen multa talia sunt poetarum, ut illud Hesiodi : laudandam esse parvam navim, sed merces in magnam imponendas, et hoc Virgilii:

Laudato ingentia rura,
Exiguum colito.

Et hodie in Italia usitatum est simile proverbium agricolarum: laudandos montes, sed a planitie non recedendum. Capitale in eodem genere illud Sophoclis: laudandam iustitiam, sed haerendum lucro;

τὰ μὲν
Δίκαι᾽ ἐπαίνει, τοῦ δὲ κερδαίνειν ἔχου.
A quo praecepto etiam improbissimi verbo, re et factis ne ii quidem, qui boni viri habentur, omnes abhorrent. Numquid igitur, ut aliam vestem domesticam habemus, aliam

forensem, ita alia aliis laudabimus, alia ipsi consectabimur? An hoc potius significant vetera illa poetica proverbia: cum saepe variae ac multiplices sint hominum sententiae, ita ut eadem alii laudent, alii vituperent, gravesque interdum inimicitiae ex eiusmodi dissensionibus oriantur, debere nos sinere unumquemque iudicio suo uti, et potius, quam ullam dimicationem aut contentionem suscipiamus, laudare iudicium ipsius, sed tamen id, quod optimum est, sequi? Ita mihi quidem videtur. Et cetera quidem hoc sensu accipi queunt, Sophocleum illud non potest; neque alia ratione summum poetam defendi posse arbitror, quam ut dicamus, eum habuisse rationem decori et sententiam protulisse convenientem ei personae, quae tum loquens induceretur.

LXXX.
De variis vitae generibus.
(Comment. in Aristot. Ethic. Oper. t. III. p. 177 sqq. ed. Euhnk.)

Multa quidem sunt vivendi genera, sed tria, ut videtur, maxime insignia: unum vulgarium, qui ad voluptatem referunt omnia et ventri ac libidini servientes nullam aliam cogitationem suscipiunt; alterum elegantium hominum ac politiorum, qui capessunt rempublicam et in rebus agendis versantur; tertium eorum, qui sublimiori ingenio praediti totos se conferunt ad contemplationem cognitionemque rerum, aliisque omnibus curis posthabitis in ea una occupantur. Aristoteles reprehendit iudicium vulgarium affirmatque eos omnino serviles videri, qui quidem pecudum vitam ceteris potiorem esse ducant eamque sibi deligant, quam sequantur, sive quod cupiditatibus pareant, sive quod nihil unquam magnum atque excelsum cogitent; nam eae voluptates, quae gustatu percipiuntur, quaeque gustu, communes sunt homini cum bestiis. Quocirca cum potentium magna pars iisdem, quibus Sardanapalus olim, cupiditatibus serviat, videntur vulgares ratione aliqua moveri, ut in earum expletione finem bonorum esse statuant. Hic Assyriorum rex fuit non modo tempore, sed vita etiam moribusque postremus. Epitaphimn illius traditur hoc modo: Ego rex fui, et, quoad vixi, bibi, comedi, rei Venereae operam dedi, cum scirem et brevem esse hominum vitam et multis mutationibus obnoxiam, et fructum bonorum, quae ego reliquissem, ad alios perventurum. Quare hoc facere nullum diem intermisi.Hinc autem intelligi potest, locupletes et potestate praediti homines quantum studium conferre ad bene laudabiliterque vivendum debeant. Cum enim secus faciunt, non tantum corrumpunt ipsi se, verum etiam alios exemplo suo in eandem perniciem trahunt.

Vulgarium igitur una ratio est; omnes enim nullo discrimine voluptatem sequuntur; politiorum duplex. Partim enim ad rem publicam accedunt, iique honorem sibi proponere videntur et ad emn omnia referre; partim se totos cognitioni contemplationique dedunt; de quibus alius constitutus est ad dicendum locus. Duobus argumentis Aristoteles ostendit, honorem non esse summum bonum. Eorum unum a repugnantibus ducitur hoc modo: Summum bonum proprium quiddam esse eius, cui contigit, arbitramur, atque ita proprium, ut difficulter ab eo avelli queat. At honor non est quicquam proprium eius, qui eo afficitur; immo potius testimonium quoddam alienae de praestanti ipsius virtute opinionis. Itaque facile eripi potest; non enim situs est in potestate eius, cui defertur, sed aliorum. Quo fit, ut interdum tribuatur indignis, dignissimis denegetur; ut cum praetore creato Vatinio Cato repulsam tulit. Nam vir bonus praestare se honore dignum potest; ut alii quoque ita iudicent, non potest. Constat igitur, honorem levius quiddam esse et minus altis, ut ita dicam,
radicibus nixum, quam id, quod quaerimus. Alterum hoc argumentum est, quo demonstratur, honorem in rebus bonis principem locum non obtinere: non enim plane et omnino suapte vi expetitur; immo vero optimus et gravissimus quisque (nam levium quidem et ventosorum hominum alia ratio est) non aliam fere ob caussam honoris studio ducitur, quam ut plane perspiciat, id quod maxime cupit, se virtute praeditum esse. Talium igitur iudicio virtutem honore praestantius quiddam esse constat.
Hic autem considerandum, sapientum sententia quantopere a vulgarium opinione dissideat. Quotus enim quisque nostrum est, qui, si aperte ac sine ulla dissimulatione sensum animi sui velit expromere, non ita existimet: honoris potius consequendi gratia sequendam esse virtutem, quam honoris studium ad virtutem dirigi oportere? Pone ex altera parte virtutem omni honore spoliatam, ex altera honorem (quamquam verus quidem honos exsistere, nisi ex virtute non potest) sed tamen aut honorem, aut etiam inanem quandam et adumbratam honoris imaginem nullo solidae virtutis fundamento subnixam, populari tantum aura et falsis imperitae multitudinis sermonibus excitatam, quos ex hac parte concursus, quam ex illa solitudinem futuram putas? Ita magna pars mortalium omnem virtutis fructum in honore positum esse arbitratur, neque ea mercede detracta satis magnam caussam esse ducit, cur asperam illam et multis obstructam difficultatibus virtutis viam capessere debeat. Longe aliter, ait hoc loco Aristoteles, ab hominibus eleganti praeditis ingenio fieri, qui honorem ob id unum expetunt, ut virtutis suae conscientia certius et exploratius frui possint. Amant enim eximie virtutem et ad eam onmi studio incumbunt omniaque sedulo faciunt, ut eam sibi comparent; neque quicquam habent antiquius, quam ut ad eam perveniant. Quamquam autem sibi conscii sunt, se nihil consulto praetermittere, quod ad eam acquirendam pertinere videatur, semper tamen diffidunt suo de se ipsis iudicio, neque imquam satis pro certo sibi
persuadere audent, se illud bonum, quod tantopere optant,

consecutos. Sciunt enim pro ingenito omnibus amore sui, facile quemque a se ipso decipi, nullum de se iudicare, ut alibi Aristoteles loquitur, tt^^xaaTov; ita esse omnes a natura factos, alienaj quod aitComicus, melius ut videant et iudi- centy quam ma. Saepe igitur ita secum loquuntur: Quid, si ni- mis ipse mihi placeo et vana me virtutis meae opinione ludi- ficor? Quid, si multa in me vitiosa, quae me fugiunt, alii vident? Quid, si cum aliquos mihi ad virtutem pro- gressus fecisse videar, alii me longissime ab ea abesse cemunt? Hoc est igitur, cur honorem requirant: non ut virtutis praemium; ipsa enim virtus, ut ait poeta, pretium eat sihi; sed ut eonun, quos integrius et incorruptius iudicare arbitrantur, de sua virtute testimonium. Ita enim certius credunt, quod toto pectore cupiunt, se bonos esse, cum ad conscientiam suam alieni quoque testimonii accessit auctoritas.

Ergone, dicet aliquis, de se quemque aliis, quam sibi, verius credere est? At id ne faciamus, sapientissimus poeta Horatius vetat. Notus est enim versiculus ille ad Quinctium :
Sed vereor, ne cui de te plus quam tibi credas.

Et quidam alius recentiorum (Ausonium fuisse aiunt) virum bonum describens, illud ei vel imprimis tribuit, quod

Iudex ipse sui totum se explorat ad unguem.

Quid procere, quid leno procax, quid opinio vulgi,

Securus.

Sunt ista; neque tamen ulla inter Aristotelem et hos poetas repugnantia est. Nam horum ille vetat contra conscientiam suam adulantium vocibus credere, hic bonum virum, recte factorum conscientia fretum, negat curare, quid sentiant ii, qui virtutem negligunt. Aristoteles autem ait, compositos et modestos homines non audere suo de se iudicio confidere, imo praeterea non quidem adulatorum neque procerum neque lenonum neque vulgi, sed prudentium et recte iudicantium virorum testimonium requirere. Itaque qui versiculum illum Horatianum et hunc Aristotelis locum perinde acceperunt, ac si uterque de eodem hominum genere loqueretur, ut mollissime dicam, ἀνθρώπινον τι ἔπαθον.

Sed si virtus propter honorem non expetitur, neque honos praecipuum virtutis praemium est, qui fit ut generosissimus quisque tanto teneatur honoris studio, et ut, quicunque ad virtutem cohortantur, non aliud fere iis, quos incitare volunt, quam honorem gloriamque proponant? Certe ille Graecorum fortissimus etiam longitudinem vitae honori ac celebritati nominis postposuisse memoratur et sapientissimi viri filium dea sapientissima ideo fortem esse iubet, ut etiam a posteris commendetur, cum ait:
Ἄλκιμος ἔσσ᾽, ἵνα τίς σε καὶ ὀψιγόνων ἐῢ εἴπῃ

Prodicus quoque ille Xenophonteus Herculem a virtute hoc potissimum argumento allici facit. Quid iam eius generis alia colligam? Obvia enim sunt omnibus philosophorum poetarumve scripta tractantibus. Ac de illa quidem, quae omnibus praeclaris ingeniis insita est, honoris aviditate, antea diximus, veramque illius caussam ex Aristotele patefecimus. Quod autem in adolescentibus ad colendam virtutem incitandis honorem quasi praemium proponi videmus, intelligendum est, eos qui id faciunt, simile quiddam facere, atque in puerulis prima elementa discentibus prudenter magistri solent. Nam quia puerulorum aetas infirmior est, quam ut adhuc perspicere possit utilitates litterarum, iccirco crustulis quibusdam et sigillis et aliis eius generis munusculis invitanda est, ut laborem capere in eis discendis velit. Simili modo adolescentum animos, quia pervidere, quam sit ipsa per se virtus amplexanda, nondum queunt, adducere oportet invitamentis atque illecebris gloriae, ut eius se studio dedant. Sed ut pueri gustata semel litterarum dulcedine cognitaque praestantia, non iam amplius ludicris illis praemiolis commoventur; ipsas per se litteras amant; ita qui semel mentis oculis virtutis dignitatem penitus perspexerunt, non iam amplius honoris blandimentis, ut eam usque ad extremmn persequantur, indigent; ipsam per se amant, neque honorem requirunt, nisi ut, quemadmodum diximus, alieno quoque testimonio intelligant, se tales esse, quales maxime exoptant.

__________

  1. ) Mureti Opera omnia, ex Mss. aucta et emendata cum brevi annotatione Davidis Euhnkenii, prodierunt Lugduni Batavorum, apud Samuel. et lohannem Luchtmans, 1789. Tomi IV. 8 mai. — Mureti Opera omnia, ex Mss. aucta et emendata, cum brevi annotatione Davidis Buhnkenii. Studiose ab se recognita, emendata, aucta selectisque aliorum et suis adnotationibus instructa accurate ed. Car. H. Frotscher et G. Aenoth Koch. Acced. indices copiosissimi. III Voll. Lips. 1834 — 51. Hanc editionem maxima ex parte nos secuti sumus.