Eclogae latinae/XV. Fridericus Augustus Wolfius.

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Fridericus Augustus Wolfius
1769—1824.
________________
CXXVII.
De manualibus scriptorum veterum editionibus.
(Ex epist. F. A. Wolfii ad Frid. Volg. Reizium, praemissa editioni Demosth. orat. adversus Leptinem. HalisSaxonum 1789. p.XII. sqq.)

In optatis saepe fuit tum aliis auctoritate praestantibus viris, tum etiam tibi, ut libri veterum ederentur habili forma, commentariorum mole non onusti, omninoque tali habitu, ut emere eos valerent non nimis nummati, et vero tractare vellent ii, qui magna volumina exhorrescerent, vel ipsos tantum scriptores quaererent, non eorum enarratores, et, uti tu in Herodoto tuo dicis, in altum philologiae evehi nollent. Cui desiderio in Latinis iam potest satisfactum videri multorum curis, cum prostent ex eo genere plurimi et optimi, et parvo. Quod idem ut aliquando contingat in Graecis, quam multa agenda erunt, quot quam ponderosa volumina in artum cogenda, quot etiam, quae, si forte hodie reperiuntur, propter raritatem auro veneunt, typis repetenda et frequentanda! ne de iis libris loquar, qui, cum semel modo vel iterum prelum subierint, prorsus evanuerunt, et quasi a morte erunt revocandi. In hoc toto genere sese elaborare velle mihi abhinc biennium narravit redemptor huius libri, meque auctorem rei et curatorem expetiit. Ego vero cupide hanc occasionem bonas litteras adiuvandi amplexus, hortari hominem, consilium offirmare, meam operam in designandis auctoribus polliceri, universam rem, quantum per alias curas liceret, monendo et cavendo regundam recipere. Sed mire quam lentum negotium fuit, obiectis undique impedimentis, quae commemorare nihil attinet. Imprimis parandae typographo fuerunt novae litterarum formae, quae oculis lectorum propter exilitatem non infestae essent, et sua quadam elegantia placerent, aliaque item multa, quae ad opus feliciter faciendum necesse esse viderentur. Quid quaeris? omnia prompta, confecta, expedita sunt. Iam auspicandi caussa, utque ne auctoritatem meam publice defugere viderer, hunc libellum tanquam praecursorem quendam praemisi. —

Quod consilium ut tibi approbem, Reizi, cui mea probari omnia vehementer cupio, tum ut ipsum te, si possim, in quandam societatem negotii traham, singulatim omnem tibi aperiam rationem, sicut designata a me est et instituta. Tui iudicii esto, utrum inde pro laboris ac sumptus magnitudine satis fructus his artibus nostris rediturum videatur; sin minus, amabo te, novis consiliis me adiuva. Eorum igitur, qui manuales, quas vocant, editiones veterum quaerunt, ordines quidem videmus diversos esse, non tamen ita diverso ipso desiderio. Imprimis multi sunt magistri scholarum et antiquarum literarum studiosi, qui pervelint modico pretio sibi parare auctores, quotquot exstant, ne, cum eo ab aliis scriptoribus aut in lectionibus publicis remittantur, ad thesaurum quendam defossum amandari sibi videantur. Saepe id cogito, apud auditores testem citans veterum aliquem illorum, qui vulgo in manibus non sunt, quam durum et molestum discendi cupidis esse debeat remitti ad libros, quos in maxima adeundi voluntate non magis adire possint, quam Cratinum aut Chrysippum aut Theopompum aliosve, qui sunt in deperditis. Volunt autem eos adire non commentariorum causa, sed ut suis ipsi oculis aut rerum, quas legerunt, argumenta in fonte inspiciant, aut, quod a magistris audierunt notatum, privatim pro sua facultate explorent. Et sane nihil studiosis fructuosius est, quam mature discere in talibus sibi credere, non ex aliena fide pendere. Hoc vero illi coguntur saepissime, praesertim in Graecis, si paucos, qui saepius ad usus scholarum editi sunt, exceperis. Etiam magis nos miseret tot bonorum et strenuorum magistrorum, qui plerumque aegerrime carent iis veterum operibus, quae usum vel maxime necessarium habent. Nam talia, sicubi adhuc in tabetna latent, aut offeruntur in auctionibus, enormi pretio cupiditatem facile avertunt. Etenim artem, quam isti exercent, nosti, Reizi, quam parum pecuniosa sit, et quam vere id hodieque locum habeat, quod olim dixit M. Seneca, parvas mercedes accipere eos, qui hermeneumata docerent. Nostra vero aetate multo magis crumenam eorum exhauriunt tot aliae res et instrumenta disciplinae, quando quidem praeter initia humanitatis in gymnasiis artem technologicam, politicam, medicam docent, et iam periculum est, ne denique et tacticam et veterinariam. Quidquid erit, utrique classi, in litteris antiquitatis vel docendis vel discendis occupatae, vix aliter consuli hac parte poterit, quam curandis antiquorum scriptorum editionibus, aptis ad quotidianum usum, minimo parabilibus, nulla omnino aut brevi annotatione instructis, modo correctis ad criticam rationem, aut, si id minus liceat, ad exemplaria, quae nunc habentur optima, summo studio impressis emendatissime.

Verum praeter hos utrosque alii, ni fallor, multi reperiuntur in aliis classibus popularium, eodem affecti. desiderio. Nam, ut ne eos memorem, qui veteribus illis pro tapetibus utuntur, et editiones eorum coemunt propter externam formam et nitorem, sunt, quos, etsi aliis studiis et artibus addictos, iuvat tamen nonnunquam antiquum scriptorem evolvere, sive relaxandi animi caussa, seu ut locos passim excitatos cognoscant, seu ut in scriptis suis ipsi laudent. Neque etiam plane apud nos desunt antiquitatis amatores, qui, satis ab utraque lingua instructi, otium suum his auctoribus legendis impendant. Sed hi fere, quamvis rem gnaviter agant, tamen non tam operosae eruditionis, quam ingenii caussa legunt, parum curiosi, quid singulis locis doctus aliquis interpres adscripserit. Immo gratius horum multis erit nuda tractare veterum opera, praesertim ea, in quibus maxime ars scribendi spectatur, sicuti nudum contemplari amant Apollinem Vaticanum, nullis commentariorum velamentis obvolutum. Quodsi quando necesse habuerint ad interpretem recurrere, scient illi, ubi sitim restinguant. Sed interpres cum semel legatur a plerisque, auctores ipsi saepius repetantur, opus est editionibus ad usus commoditatem aptatis, in quibus repetita illa lectio et meditatio sine molestia institui queat. Adeo vota plerorumque, opinor, huc redeunt, ut parabilis suppetat copia scriptorum, quam diligens imprimis et nitida descriptio textuum commendet. Quodsi quid bonae animadversionis additum erit, haud dubie id homines de schola in lucro ponent; verum illud omnes curant, desiderant, urgent praeter cetera, neque ii spernent ipsi, quorum plutei maioribus editionibus abundant, quas tamen nec legentes in lectulo tractare, nec viarum comites circumferre possunt. Esset ergo, quod sibi multi gratularentur, seque ad studium harum litterarum nonnihil adiutos putarent, si quis nihil aliud quam scriptores Graecos Graece imprimendos curasset. Ac forsan etiam rationibus plurium conduceret omnem rem his finibus coerceri. — Itaque omnino ad emendatam descriptionem textuum omne institutum a me deductum est, idque in eo opus praecipue navabo. Quam ob rem tum quoque, ubi annotatio accedet, scriptoris verba dabimus separatim.

CXXVIII.
De Friderico Volgango Reizio.
(Epistola Fr. Aug. Wolfii ad Casp. Danssium Villoisonum praemissa repet. edit. libri Reiziani de accentus inclinatione Lip. 1791.)

Cum tu, vir celeberrime, nuper per litteras mecum iacturam deleres, quam in Frid. Volg. Reizio et amici eius fecimus et omnis civitas litteraria, tum alia desiderabas in illo erepta, tum maxime ingenii ac studii acerrimi copias, quas ad scriptores a se edi coeptos erat allaturus, si longiorem ei Deus vitam concessisset. Nempe nostra caussa et communium litterarum hoc conqueri decet, non item ipsius caussa. Etsi enim ille vix tantum scripsit, quantum fertilior quispiam facile in dimidio minore aetate fundat, haudquaquam tamen fama eius ambigua est apud eos, qui doctrinam eruditorum hominum alia re quam voluminum, quae quisque protulit, numero et magnitudine metiuntur. Adeo fere de Reizio nostro valet id, quod de Persio poeta dictum est: Multum verae gloriae meruit paucis libellis. De gloria autem dici vix potest, quam in tota vita nihil laboraverit; quae prima caussa erat, cur tam raro scriberet Alteram quandam tute ipse, vir illustris, saepe es expertus in epistolarum commercio. Nimius calumniator sui omnia lentius et remissius tractabat, rebus vel minimis, quas aliud agendo facimus, propriam diligentiam deberi putans; nihil admittens, in quo ullus dubitationis scrupulus residere videretur. Itaque cum legeret aliquid, aut scriberet, aut cogitaret denique, crebro de via deflectebat, libros evolvens plures etiam contigui argumenti, qui ad alia eum ex aliis traherent, ut nonnunquam viae suae prorsus oblitus in deverticulis habitaret. His accessit, quae ipsi horas a munere vacuas imprimis artabat, voluntas nimis obvia cuique et inexpugnabile studium quemlibet iuvandi consilio, praesidio, opibus, omni officiorum genere. Hanc natura insitam facilitatem, quamvis improbi ingratique certatim contenderent, ut expugnarent, neque ipse, si forte pressus, non leniter coërcendam putaret; nam videbat, si omnibus omnia dare vellet, interdum iis, quibus maxime cuperet, ne quod deberet quidem, dare se posse; natura tamen, apud illum hac una in re rationi adversans, victrix semper redibat. Ita non modo publice docebat gratis; hoc enim in academiis nostris exspectatur, non laudatur; sed facile patiebatur privatim sibi imponi, quae non essent academici doctoris, praesertim tam eximii, et qui elimandis potius quam erudiendis ingeniis idoneus esset. Non pigebat eum proposita a studiosis pericula Latinitatis manu sua refingere; epistolas, dissertationes, indices librorum, carmina scribere nomine aliorum; desudare in corrigendis speciminum typographicorum vitiis, in quod pistrinum saepe exteri non verebantur eum vocare, si quid in Lipsiensi libraria ederent, ita rati, etiam alii generi vitiorum facilem correctorem affore. Adeo occupatus in alienis sua plerumque agere non poterat. Neque tamen unquam hanc immodicae facilitatis suae sortem querebatur, nisi forte inter amicos et coactus; nedum ut quidquam de tali re palam iactarit. Nunquam, mihi crede, animam terra tulit candidiorem, nunquam minus cupidam aut minus prudentem sibi.

At nolebam nunc laudatissimi viri laudes persequi, nec mores describere; neutro apud te est opus, Villoisoni, qui eum noras et mirifice amabas; ut alii autem tantae virtutis imaginem intueantur, efficiet is, e quo descriptam eius vitam exspectamus. Volebam ego tantum significare, quo tandem pacto tam industrius homo ac laboriosus, anno aetatis quinquagesimo septimo vita cedens tam pauca nobis perfecta reliquerit. Nam Herodoti, cuius priorem partem textus iam a. 1778. profligarat, sperans tum, quod viae confectum esset et quod restaret, comparandum non esse, Herodoti, inquam, nec alteram partem aptavit ad editionem, nec Latinae translationis ne litteram quidem neque animadversiones et reliqua in operis titulo promissa elaboravit. Reperta quidem sunt in adversariis eius nonnulla, quae eo pertineant, sed leviter, ut fit, commentata inter ipsam lectionem, et de rebus chronologicis plura quam de criticis aut grammaticis. Servantur haec una cum Porti Lexico Ionico passim in schedis intertextis correcto auctoque eius usibus, si quis ei in edendo historico succedere voluerit. Quamquam multa horum interim occupata sunt a Larchero nostro, viro eruditissimo, cuius chronologicae rationes crebro ad amussim congruunt cum Reizianis. Sed ut ille vixisset multo longius, non puto futurum fuisse, ut unquam ad laborem Herodoteum rediret, quem septem amplius annos intermiserat. Nam valetudo infirmior et auctae occupationes iam eum non sinebant longas spes et consilia inire. Quaerebat pensa breviora unique conspectui patentia, quae requiem potius labori quam laborem promittere viderentur. Sic delapsus ad Aristotelis Artem Poeticam in hoc libello otium quattuor annorum consumpsit emendando, vertendo, interpretando. Et emendationis quidem fructus publice constitit prodita accuratissima contextus recensione; sed versionem, quod unum de suo subiungere volebat, non absolvit. Quam vero partem reliquit, etsi in liturario, ea tam Latina est simulque tam fida tamque rigide servans stilum Aristoteleum, ut ipsum philosophum, si Latine scripsisset, haud aliter scribere potuisse fatearis. Versionem hanc et multorum locorum explicationes, quas praelectionum caussa in editionis manualis margines et in singulares quasdam chartas coniecerat. reposui atque, ne quid inde periret, operam dedi. Etenm eum morti proximum inviserem diceretque pro modestia sua vir optimus, nihil in vita operae pretium a se factum, multa animo designata iacere, nihil perfectum, nominatim Aristotelem sibi manibus excussum, hac ego opportunitate usus petii, ut, quod quocunque modo in illum scripsisset, auditori cuipiam aut etiam mihi edendum mandaret. In quo mihi plane morem gessit et omnem rem mei fecit arbitrii, si quid ex farragine ista, quam sibi fecisset, extundere possem, utrum id premendum putarem, an meo periculo evulgandum.

Noli quaerere, vir amicissime, quid statim primis chartis excussis consilii ceperim. Edidissem ea iam dudum, nisi iusta editio, in ultima praesertim parte libelli, nova cura indigeret, a qua adhuc cursus studiorum meorum me avertebat. Interea adhuc per horas subsicivas me tenuit monumentum Reizii aliud, in quo plura, quam alibi usquam, doctrinae et acuminis sui specimina dedit. Est illud Plauti exemplar ex Gronoviana editione Lipsiae repetita, quod ex eius librorum auctione emptum possideo. Rudentem Plautinam ab eo editam cognoris, simul noris, quam dotem illud habeat, cum dixero, eadem prope cura plerasque fabulas in margine exemplaris manu eius emendatas esse. Multae quidem harum emendationum e priscorum librorum comparatione ductae sunt, sed acerrimo iudicio ductae, a viro rei metricae peritissimo; aliae haud pauciores ingenio ipsius repertae; denique omnes tam diligenti calamo exaratae, ut facile coniicias, non sibi soli haec eum scripsisse, sed, quod olim Bentleius in Notis ad Ciceronis Tusculanas Davisio collatis promiserat, animo agitasse, ut totum Plautum ad criticas et metricas leges correctum daret et restitutum. Gaudebis igitur mecum, quod hic quoque non unius anni labor, auctionariae fortunae a me ereptus, aliquando et. litteris proderit et memoriam viri novo decore illustrabit. Utinam modo ne reliquae editiones poetae, quas item, sed multo parcius, sua manu notarat, dispersae essent parva utilitate emptorum, in publicum nulla! Restat in praesenti, ut Reizium cognoscamus ex iis, quibus extrema manus eius accessit, indeque excellentis et ad grammaticam disciplinam nati ingenii formam complectamur. In iis praecipuum quendam locum tenent tria scripta, in quibus doctrinam de accentus Graeci depositione et retractione persecutus est. Quae scripta quod apud librarios interdum requiri scirem, de eorum repetitione paranda iam tum cogitabam, cum tu ad eam me hortabaris. Sed tanto hortatore et auctore adhuc egebam. Nam sunt apud nos Germanos hodie sapientes quidam, quibus omne hoc studium antiquarum artium leve contemnendumque et parum δημωφελὲς videtur, maxime grammaticum illud, quod ad syllabas et litteras rimandas se demittit. Quo me isti vultu exciperent, si nemine iubente amici gloriae consulentem scilicet vidissent talibus scriptis repetendis, quae etiam infra litterarum elementa descendunt? Nec adeo desunt homines docti, qui more primum ex Britannia huc delato ne utendum quidem notis accentuum putant, cum quid Graece scribunt. His imprimis verebar ne huiusmodi praeceptio, quo diligentior et plenior esset, hoc magis videri deberet ridicula esse, aut certe supervacanea. Quid opponi possit horum opinioni, ineptus essem, si tibi, vir eruditissime, narrare vellem; quamquam tu ipse in Iliade tua, aeterno tuorum in has litteras meritorum monumento, novum morem secutus es. At fecisti tu quidem caussa adductus satis gravi, qua se ii male defendant, qui, dum libri sui describuntur, prelis assident, nec in Graecia peregrinantur. Verum utut est, res, quae adhuc a plerisque fit, et vero antiquitatis satis longa consuetudine munitur, necesse est recte et ordine fiat, atque remotis, quae in ea occurrunt, difficultatibus. Id docuit in ea parte, quam pertractavit, doctorum omnium et tuo consensu Reizius tanto ordine, tanta diligentia, perspicuitate, sermonis etiam elegantia, ut simili scriptionis generi exemplum

dederit, quale antea adesset nullum.
CXXIX.


De institutionis pretio Oraecis sophistis ab auditoribns dato.
(Frid. Aug. Wolfii Miscellan. max. partem litterar. p. 43 sqq.)

In Graecia olim cum primi sophistae pretium institutionis a discipulis poscerent, Socrates autem familiaribus nulla mercede sui copiam impertiret, utrimque hac de re acriter disputatum fuit. Eius disputationis specimen habemus adhuc in libris Xenophontis iis, quibus memorabiles magistri sui sermones complexus est. Nam Antiphon haruspex, sophista, calumniatur ibi, merces viles seu reprobas esse videri, quas quis gratuito protrudat; Socrate contra dicente, doctrinam suam omne pretium, quod pecunia rependi possit, longe superare (Mem. Socr. I. 6.) Sed ea quaestio hodie haud sane quemquam sollicitet cogitantem, quam diversa omnino nunc publicae institutionis ratio sit ab illa, quae Socratis tempore viguit. Atque etiam huius cavillationibus Seneca iam satisfecisse videri debet, qui bene vidit, liberalium artium doctoribus non rei ipsius seu meriti, quippe inaestimabilis, sed operae et occupationis mercedem solvi (de Benef. VI, 15.) Illud autem institutum sophistarum fuerunt iam olim, qui mire laudarent atque discentibus fructuosissimum dicerent. Cupidius enim vulgo quaeri res, quae sumptu parentur, quam eas, quae nihilo constent.

Iam quaeret fortasse quispiam vestrum, quale pretium disciplinae constitutum fuerit a primis philosophiae et eloquentiae magistris. Agite ergo, operam nobis date narrantibus, ut cognoscatis, quam prospera mercatura doctrinarum et artium in academiis nostris vobis proposita sit. Etenim is, qui sapientiam primus venalem circumtulisse dicitur, Protagoras Abderites, ab auditoribus non minus quam centum minas exigebat, quae ad nostrae pecuniae rationes revocatae efficiunt fere 2000 imperial. Hoc cum alii testantur, tum Quintilianus, ubi narrat, Euathlum eum, cuius lis cum Protagora satis celebris est, ab hoc magistro artem dicendi didicisse decem millibus denariorum (Inst. Orat. m. 1.) Hanc eandem summam Zenoni quoque datam esse a discipulis, testimonio Platonis scimus (Alcib. I. p. 218. A. Steph.) Istorum autem virorum exemplum statim, ut fit, plures secuti sunt, in his maxime Leontinus Gorgias, centum et ipse minis docens. Atque ea merces, quae veremur ne audita multos vestrum terrore percutiat, usitata temporibus putari debet Socratis. Nam quod Euenum Parium apud Platonem contentum legimus fuisse quinque minis, id homini proprium ut credamus, ipsa Socratis urbana cavillatio suadet (Plat. Apol. Socr. p. 20. B.) Verum mox post mortem Socratis, afflicta re publica Atheniensium, cum iam plures hanc docendi provinciam invasissent, salubrius pretium inductum videmus. Quippe Isocrates mille drachmarum didactron accepit, si fides habenda lepidae narrationi, quae obvia est apud Pseudoplutarchum de Vit. X Oratt. Nempe ad rhetorem iuvenis dicitur accessisse Demosthenes, quoniam toti didactro solvendo non esset, CC drachmas offerens, ut quintam tantum partem artis oratoriae disceret. At ille, Non frustatim, dixit, concidimus artem, sed facimus, ut ii, qui bonos pisces in foro vendunt totos. Ita et ipse tibi, si discere cupis, universam artem tradam. — Docuerunt tum temporis eodem pretio et alii, ita tamen, ut id pro varia discipulorum fortuna et conditione modo auxisse videantur, modo minuisse. Ceterum summas istas omnes pro institutionis cursu, quem dicimus, universo, easque a singulis auditoribus solutas putate. Itaque non mirum est, maximas saepe opes docendo sibi parasse sophistas, cuius rei plura habemus testimonia apud Platonem (Vid. v. c. Menon. p. 91. seq. Hipp. mai. p. 282.). Fuerunt enim inter eos multi, qui doctrinam non erubescerent ad illiberalem quaestum referre, ut etiam nummos ab auditoribus repraesentatos undique curiose

versarent, atque adeo statera apposita examinarent.
CXXX.
Censura Herodiani.

(Fr. Aug. Wolfii narratio de Herodiano et libro eius, praefixa

editis ab illo Herodiano historiis. Hal. 1792. p. XXXI. sq., XXXVI. sqq., p. XLIII sqq., p. L. sq.)

Quae de vita Herodiani tradi possint, perpauca sunt, neque ea tam ex certis ducta testimoniis, quam ex coniectura, quae tenuiora rerum vestigia persequitur. Nemo veterum commemoravit, quo is anno natus, quo mortuus sit, nec de genere eius, aut patria, aut aliis denique rebus quidquam proditum est, Quo tamen tractu temporis vixerit, ipse significat. Nam ex prooemio, ubi ab excessu Marci res 60 annorum, vivo se et partim teste gestas, tradere sibi propositum esse scribit, comparandaque extrema parte libri octavi, ubi Maximi et Balbini nece relata Gordiani nepotis primordia attingit, veri simile fit, eum sub M. Aurelii principatu natum esse, imperante autem Gordiano III. historiam composuisse. Quem postremum Gordianorum si exstinctum vidisset, priusquam ista extrema scriberet, videtur breve imperium eius additurus, aut certe de eo paullo aliter locuturus fuisse. At de illis 60 annis, quos in prooemio dicit in plures principes , quam ratio temporum ferret, divisos esse, non plane dicit, tantundem spatii se tractandum sumpsisse, et in isto numero satis longam dominationem Commodi omittere potuit; contra in exitu libri secundi diserte 70 annorum decursum sibi praefinitum affirmat. Sed de priore loco sic sentio: in eo non, quid singula verba valeant, verum quo tenor et series sententiarum ducat, spectari oportere, praesertim cum re ipsa liber illud spatium 60 annorum non excedat. —

Verum talis scriptoris res et natales nosse non aeque necessarium est, atque ingenii servatas nobis reliquias. Quamobrem paullo longiores erimus in Herodiani libro describendo et iudicando. Titulus ei in plerisque codicibus hicce praescribitur: Ἡρωδιανοῦ τῆς μετὰ Μάρκον βασιλείας ἱστοριῶν βιβλία ὀκτώ. Duae editiones omittunt vocabulum ἱστοριῶν, quod tamen auctoris manu additum censeo; minus id praestare ausim de verbis τῆς μετὰ Μ. βασιλείας. Opus in octo libros divisum ab ipso esse, et exordia et clausulae librorum fidem faciunt. Atque omnino cum antiquiorum florente Graecia scriptorum opera fere non ab ipsis, sed a criticis demum et litteratoribus in partes dissecta videantur, posteriores minime est dubium quin id in longioribus scriptis suis ipsi fecerint.

Orditur Herodianus, rebus Marci praetermissis tanquam occupata materia, a principis philosophi fine, pertextaque historia successorum, Commodi, Pertinacis, Didii Iuliani, Severi eiusque aemulorum, tum filiorum, Caracallae et Getae, tum Macrini, Elagabali, Alexandri, Maximini, duorum Gordianorum, Pupieni et Balbini, in Gordiani denique tertii initiis filum abrumpit. Quorum omnium si tempora accurate numeres, liber, annos 59 complectitur, inde ab ineunte a. C. 180. usque ad medium a. 238. deductus. Hoc tam brevi orbe annorum tanta inclusa est copia et varietas rerum et eventuum, tot vicissitudines factae sunt imperii sub multis sceleratissimis, paucis bonis principibus, et qui, uno excepto Severo, omnes violentam mortem oppetierunt, ut eorum vel incondite scripta historia non possit non tenere animos legentium. Namque quieta contemplatio alienorum malorum magnorumque casuum, praesertim generosi populi, eandem delectationem habet, quam scenae tragicae miracula. Quamquam hic potius comicotragoedia quaedam agitur, omnes nervos animi simul intendens, modo metum movens, modo admirationem, modo odium et horrorem; nec a foedo spectaculo ludus abest et iocus. Praedicabant etiam duobus abhinc saeculis, ab Herodiano speculum proponi etiamnunc regnorum et aularum; id quod in illis turbis populorum et rerum publicarum et depravatissimis moribus nobilium quodam iure dici poterat. Hodie morum et institutorum mutatio, lux religionis atque omnis doctrinae latius diffusa, etiam imbecillitas ipsa et languor saeculi obstant, quo minus in istos morbos, partim valentiores quam pro natura nostra, implicemur; iam mutati morbi medicinam mutatam postulant. Ne rideant igitur aulici detritum speculum, concedamus hunc scriptorem iis, qui honestam voluptatem ex cognitione rerum, vel praestantissimae linguae usum quaerunt. His, in prima praesertim aetate, vix ullus Graecorum scriptorum ex leviore classe tradi potest, propter facilitatem sermonis et admirabilitatem historiae iucundior, et ad proficiendum utilior.

Iam etsi hoc ex animi sententia dico et expertus, difficile tamen video esse de virtutibus Herodiani dicere; nam et paucas habet et mediocres, eminentem nullam. Non profecto cupide aut gloriose de nostris ingeniis iudicare videatur, qui eorum quemvis, qui nunc praeclari historici numerantur, in simili materia tum rebus acriter explorandis, tum scribendi arte et omni virtute felicius elaboraturum contendat; nec quisquam adeo inepte fautor fuerit veterum, quin vel infimo istorum, qui nuper Friderici nostri gesta conscribillarunt, eundem locum assignet, quem Capitolino, Trebellio, Eutropio. Nemo ergo in Herodiano Thucydidem quendam vel Polybium vel Tacitum aliumve meliore aetate dignum quaerat; neve editoribus temere credamus, quibus, in quocunque scriptore cummaxime versantur, is longe est optimus ac perfectissimus, is πραγματικοῦ et reliquis titulis mactatur, in caelum effertur. Atqui tulit hoc illorum temporum fortuna, ut male gestae res plerumque male scriberentur, et huic quoque generi studiorum ornando decora ingenia deessent. Maxime vero post Antoninos in orbe Romano omnis litterarum atque eloquentiae flos exaruit, imperii languorem imitantibus artibus, ita tamen, ut in Graecorum animis insita vis et vigor paullo lentius tabesceret. In illa gente adhuc existunt excellentes aliquot philosophi, rhetores, grammatici et variarum studiosi litterarum, promi rerum utilium ex antiquorum libris collectarum, sed probabilis poëta nullus, nullus orator, nullus historicus. Sin autem in saeculo vitiorum ab omnibus partibus feracissimo ipsa vacuitas a gravioribus peccatis sibi nomen virtutis vindicat, non deest in Herodiano, quod laudem mereatur. Quales sub M. Aurelio fuerint vulgo rerum gestarum scriptores Graeci, cum eorum scripta perierint, ex celebri libello Luciani de scribenda historia intelligi licet. Cui censurae acutissimi iudicis si non tam rudes artifices occasionem et materiam dedissent, non dubito, quin ipse etiam multo subtilius de ea re scripturus atque interiora artis mysteria aperturus fuisset. At vero vitiorum, quae ab illo tam acerbe notantur, omnium prope immunem Herodianum reperimus. Non putido isto et affectato stilo utitur, quo tum plerique virtutes veneresque antiquorum et poeticae et prosae eloquentiae praestantium auctorum venabantur, quid quamque formam orationis, quid locum, quid personam deceret, turpiter ignorantes. Abest a molesta aemulatione elegantiarum Atticarum, in qua doctissimus aequalium quisque sibi maxime placebat, ut verba et formulas loquendi auctoritate Atticorum non munitas tanquam scopulos vitarent, si quid autem πίνον quendam vetustatis oleret, id scriptis suis sedulo inferrent similiter atque hi, qui in Italia ante haec tria saecula Latine scribendi facultatem in usu cascorum verborum ponebant, nativum colorem antiquitatis et succum non curabant. Placuit Herodiano communis dialectus linguae Graecae, quo nomine grammatici appellant, quidquid non est peculiare et proprium Atticorum ; unde verba adhibet a Phrynicho et aliis Atticistis improbata. Huc Photii auctoritas pertinet, qui usum eum ait esse vocabulis castis et quasi temperatis, neque nimium Atticis, quibus gratia orationis quotidianae et communis contaminetur. Ex eoque liber magnam habet facilitatem intelligendi, subinde modo turbatam compage minus apta longiorum periodorum et debili commissura membrorum, voculis δὲ et τε nexorum; quarum vocularum nullum scriptorem vidi amantiorem. Ad haec aliquoties formulis utitur, quibus appareant vestigia Latinitatis; unde coniicias, eam linguam ipsi aut usu, aut certe lectione fuisse cognitam. —

Ipsum si audimus, non propositum habuit annales exili stilo conficere, maxima minima in unum cogendo, sed graviora et prospero aut adverso eventu notabilia velut in tabula proponere, unde vicissitudines imperii et vita principum brevi conspectu cognosceretur; in quo consilio imprimis Graecorum lectorum duxit rationem. Quare minime reprehendendus videtur in eo, quod plura ab aliis minuto obscuroque studio collecta silentio praetermittit, sive obscurius et omissis nominibus hominum significat potius quam enarrat. In eo autem iustam reprehensionem effugere non potest, quod nonnulla ad imperii statum pernoscendum prope necessaria, quod homines quosdam insigniores, quod praecipue res in pace gestas vel neglexit vel levius tractavit. Mitto celebrem constitutionem de ingenuis omnibus per orbem Rom. civitate donandis, cum adhuc in ambiguo sit, utrum M. Aurelium an Caracallam edictum pestiferum auctorem habuerit; mitto persecutiones Christianorum, mitto alia. Nam graviora sunt et certiora, illorum principum auspiciis in variis partibus rei publicae acta, de quibus referre omisit, aut pauciora attulit, quam vellemus, ut de nationibus barbaris iam tum imperium Romanum infestantibus, de principalibus ministeriis et horum mutationibus, de vectigalium novis commentis, et quae sunt reliqua huiusmodi. Quodsi quaedam dixisset brevius, si modo structas principibus insidias, quas prolixe ubique persequitur, neglexisset ac paullum abstinuisset ab ornatu eloquentiae, ineptis passim contiunculis captato, in eadem magnitudine voluminis plura lectu digna afferre potuisset. Denique etiam viros summa auctoritate in rebus administrandis et iurisprudentia claros, quales fuerunt Papinianus, Paullus, Ulpianus, Modestinus, ab eo praeteritos non soli consulti aegre ferunt; sunt adeo, qui illud silentium malignitati eius et invidiae tribuant. Huius vero culpae plane eum absolvendum caussamque potius in eo quaerendam arbitror, quod non satis pleno commentario rerum memorabilium instructus accesserit ad scribendum, et senex labantem iam memoriam reposcere voluerit, quae accurate litteris consignare debuisset. Itaque Spartianus, Lampridius, Capitolinus, reliqui ex hac classe ad copiam rerum colligendam nobis hodie utiliores sunt, quippe qui, etsi bene scribere ipsi non possent, bonam materiam contulerint, in qua alii melioribus aetatibus elaborarent. Quam autem rem ab Herodiano omissam queruntur omnes, et iure quidem, ratio est temporum et annorum, cuius ita negligens et socors est, ut, nisi alii subvenerint, per hoc totum tempus nobis incerto sit vestigio errandum. Nam sicubi temporum notationem iniicit, facit illud fere in morte imperatonun, tot annos quemque imperasse subscribens. Verum etiam his locis seu pinguiore numero utitur seu falso, sive, ubi numero maxime opus erat, prorsus omittit. Hac in re Herodianus longe superatur a Dione Cassio ubique diligenter tempora distinguente, cum hic in aliis virtutibus vicissim ab illo superetur. —

Cum ex libro eius ingenii lineamenta, quae in illo dispersa reliquit, apud animum colligo et imaginem viri cogitatione fingo, videri ille mihi solet fuisse homo moderatissimi sensus et ingenii lenissimi, nec iudicio promptus nec acumine pollens, veritatis, modo non nimis absconditae, admodum amans nulliusque partis cupidus, in laudando iuxta et in vituperando aequus, minime suspicax, nec superstitiosa captus religione; denique parum eruditus et talis, a quo facilius, quid de rebus vulgus senserit, quam quid ipse iudicaverit, discere liceat. Igitur in nonnullis rebus, quibus excellentia historici censetur, multum praestat Dioni, qui se nunquam non senatoriae partis studiosum et vanis miraculis ac portentis credulum ostendit. Praestat autem plerisque auctoribus Latinis et moderatione et veritatis amore, in arte autem scribendi istos infinito antecedit. Itaque quando duplex occurrit auctoritas, videmus eum certa ab incertis distinguere et, quid sequatur, haesitare; alibi, si quod prodigium accidisse refert, a credulitate satus alienus rumorem et opinionem vulgi videtur conmemorare velle. Quam rem in ista aetate, omni generi superstitionum tantopere dedita, loco sapientiae haberi oportet. Neque minus propterea laudandus est, quod tum, cum taeterrima exempla vitiorum integerrimum quemque ipsius virtutis gratia a vero flectere possent, incorruptum iudicium et moderationem retinuit. In quo vereor tamen, ne interdum hanc in notandis principibus nimiam servaverit Nam si, amissis reliquis scriptoribus, hic unus nobis testis audiendus sit, nemo, puto, tantam tum fuisse credat humani generis calamitatem. Hanc ingenii formam nobiscum cogitare debebimus, si Pertinacem et Mammaeae filium ultra merita celebratos, si etiam vitia eorum celata, itemque si malorum principum mores non satis atris coloribus pictos viderimus. Multo de his Iulianus scripsisset aliter, si imagines in Caesaribus suis adumbratas expingere voluisset.

CXXXI.
De Angelo Politiano Herodiani interprete.
(Ibid. p. LXXII. sqq.)

Latina Ang. Politiani translatio lucem vidit circiter a. 1490., dedicata pontifici Innocentio VIII. Haec prima editio longe rarissima et anni et officinae indicio caret. Vulgo omnes primam a. 1493. Bononiae prodiisse narrant; sed hoc anno iam altera simul et tertia prodiit, altera Romae, tertia Bononiae. Et eodem anno Innocentius iam mortuus erat; qua ima re iste numerus satis refellitur. Postea, maxime saec. XVI., ita frequenter repetita est, modo seorsim, modo una cum Graecis, ut omnes editiones eius recensere sit opera hoc loco inutilis. In laudanda praestantia huius translationis consentiunt plerique, etiam ii, qui passim fidem eius et severam curam omnia exprimendi requirunt. Fecit hoc imprimis H. Stephanus in praefatione ad suum examen interpretationis et in examine ipso. Sed contra hos scripserunt Boeclerus in Append. editionis suae et F. O. Menckenius in Vita Ang. Politiani p. 150 sqq. Nimirum hic interpres non est ex numero eorum, qui satis fidi sibi videntur, cum singula nobis verba annumerant „Tentavimus, inquit, uti omnia ex fide responderent, ne inepta peregrinitas, ne Graeculae usquam figurae, nisi si quae iam pro receptis habentur, Latinam quasi polluerent castitatem; ut eadem propemodum esset linguae utriusque perspicuitas eaedemque munditiae, idem utrobique sensus atque indoles, nulla vocum morositas, nulla anxietas.“ Fidem igitur in hoc genere putavit esse, vim sententiarum sequi, non litterarum, eamque vim eloqui dictione Latinis auribus digna. Itaque dum liberaliter gestat vincula interpretis, dum ornatum et eloquentiam quaerit, interdum paullum aberrat a sententia, alia omittit, alia addit seu mutat; alias etiam codicis, quo utebatur, vitiis falli videtur. Ceterum si operis venustatem et elegantiam spectes, qua cum exemplari Graeco ita certat ut illud aequet plerumque, saepe superet, non aliter Ciceronem et aequales illius vertisse dixeris. Et hanc talem interpretationem, ut ipse scribit in epistola ad A. Magnanimum, dictavit vir eximius pauculis diebus, sic deambulans.

CXXXII.
De labentis eloquentiae Latinae habitu cultuque.
(Fr. Aug. Wolfii praef. ad M. Tullii Ciceronis, quae vulgo fertur, orat. pro M. Marcello. Ed. Berol. 1802. 8. p. XVI. sqq. XXX. sqq.)

Omnino duae sunt caussae, propter quas antiqui oratores Romani litteris consignarent forenses et senatorias actiones, rebusque saepe multo ante transactis per otium componerent orationes suas. Unam caussam afferebant res ipsae, si magnae, si illustres, si difficiles tractatu essent, si copiam darent egregii speciminis elaborandi, quo legendo alii delectarentur, alii assidue intuendo proficerent in arte, cui maxima illo tempore praemia proposita erant. Ita scriptae sunt, quae partim ne haberi quidem potuerunt, Verrinae et Philippicae et plures aliae, de quibus mentio facta est in Epistolis ad Atticum. Huic enim et aliis quibusdam familiaribus, imprimis iis, qui in provincia versabantur, Cicero mittere solebat exempla horum scriptorum, quae spectata illis et probata paullo post multifariam descripta iuventus, optimorum studiorum et vere Romanae artis aemula, cupidissime conquirebat. Atque hanc caussam edendi Cicero, illud praesertim aetatis, frequentissimam habuit pariter in accusationibus ac defensionibus. In defensionibus autem accessit interdum aliud scribendi consilium, cum is, quem patronus discrimine fortunae capitisque liberasset, ab eo dictam seu verius elaboratam de iisdem argumentis orationem legere et quasi denuo frui innocentia sua cuperet. Quem ad usum compositam esse cognovimus eam, quae est pro rege Deiotaro, quam a se scriptam ipse auctor testatur, ut gratum faceret veteri amico, etsi caussa tenuis esset, nec admodum eo labore digna. Itaque quod apud nos fere faciunt ii, qui se ad habendam orationem parant, ut calamo accurate meditentur, quod in actu rerum dicturi sint, apud Romanos illis temporibus moris non fuit, nec dubitabant oratores, iuvenili doctrina et forensi exercitatione freti, extemporali facultati se committere, aut, si quid antea formaverant et in commentarios rettulerant, id sibi, non aliis notatum, excidere et pervulgari non patiebantur. Etenim ante Octavianum Augustum vix quisquam Romae recitabat neque in contione neque apud iudices, et ad solas acroases pertinebat recitatio seu lectio, nec recitabantur in senatu sententiae, sed dicebantur, nisi aliquid gravius et difficilius magis meditata et concepta postularet. Multo minus iudices aut populus tulisset oratorem de scripto dicentem, etsi nonnunquam ad illos in gravioribus caussis afferebatur meditata oratio. Sed postquam versa rei publicae forma novos mores in rebus plurimis, et novum ingeniis habitum cultumque induxerat, omnis prope vis dicendi ad scripturam recidit, quae illius quondam magistra et adiutrix fuerat; et cum mutari id humana ope nequiret, quod paullo ante Cicero praedixerat eventurum, ne obmutesceret et interiret eloquentia, splendidis et animosis caussis orbata, studiosi in umbra ludorum quaerere coeperunt argumenta antiquioris aevi, quibus stilo ornandis seu in conspectu auditorum declamandis linguam acuerent, animumque magnarum rerum memoria et vetustatis spiritu nutrirent. Eadem res non minus in poesi accidit, cum ii, qui maxime omnium scriptorum in lucem et publicum conspectum prodire volunt, scenici poetae, fabulas suas, antiqua plerumque argumenta, soli recitationi intra parietes auditorii scribebant; quo in genere hodieque exstant tragoediae sub nomine Senecae tragici. Iam prosae eloquentiae magistri suis discipulis certatim praelegebant orationes ad normam veterum conscriptas, alii liberius de quavis proposita re, sive vera sive ficta, declamitabant, partim ex praeparato, partim ex tempore; fuit adeo sub Augusto clarus quidam professor artis, qui institutionem suam una propria declamatione contineret. Ex illis autem antiquis oratoribus Ciceronem, statim post mortem eius, praecipua cura lectum, eiusque nomen, ceteris omnibus, qui cum eo de fori principatu contenderant, posthabitis, vulgo iactatum et tanquam ipsius artis, non hominis, celebratum esse, plures loci ostendunt apud Senecam rhetorem, Velleium, Iuvenalem, alios. Nihil igitur mirum est, si declamatores, qui, Ciceronis copiam ut imitatu facillimam adamantes, totos se ad illum legendum et discendum dedissent, ex tanto numero orationum elegerunt aliquas, quibus modo refingendis certamen quoddam elocutionis tentarent, modo, contrariis partibus sumptis, reos Ciceronianos defenderent, aut ab illo defensos accusarent; postremo ex omni occasione, qua eum verba fecisse ex historia constabat, declamatoriam materiem decerperent, in qua polienda et coloranda versari sibi in foro et in curia germanique Cicerones esse viderentur. Sic quodammodo supplevit ista natio, quodcunque maximus auctor artis suae aut omnino non dixerat, cum dicere potuisset, aut neglexisset certe scribere, cum dixisset, siquidem multarum caussarum, quas oraverat, nullae ab eo confectae erant orationes. —

Itaque in barbara usque saecula dimanavit iste mos declamandi cum omnibus vitiis et corruptelis ingeniorum, quae cum eo coniuncta esse ipsa res monet. Nam cum a tenuibus initiis profectus primum utilis esset futuro oratori, mox late diffusus omnem Latinae eloquentiae sanitatem sic perdidit, ut post principatum Tiberii exiguus fuerit numerus oratorum et scriptorum, quem a publica contagione immunem praestiterit melior genius. Quippe maximam partem infamiae, qua hodie aetas labentis linguae urgetur, illi uni caussae assignari par est. Vehementer enim errare videntur, qui hanc aetatem, quam vulgo argenteam vocamus, de ipsius linguae neglectu et depravatione accusant, quasi post Ciceronem Latini Latinis verbis uti desiissent; quo errore aliquot abhinc saeculis ducebantur viri docti, qui nomen Ciceronianorum adepti sunt. Immo multa sunt argumenta, quibus demonstremus, copiam et nitorem sermonis usque ad Antoninos crevisse, diligentius exculta lingua, aptioribus vocabulis et formis loquendi partim ex prisco usu revocatis, partim novis ad normam analogiae procusis, etiam subtiliore cura discretis significationibus. Sed qui primus hac in parte plurimum iuvit Latinitatem, eundem, si fas est dicere, primum in poësi declamatorem exstitisse videmus, etsi venustissimum et ingeniosissimum, Ovidium; prosam autem orationem et historiam simili labe inquinavit Trogus Pompeius, pendens maxime a Theopompo, in quo antiquitas scholam Isocratis rhetoris agnovit. Reliquos quid nominem, qui in omni genere compositionis pravas argutias, effrenatam lasciviam, tumorem, fumum, ineptias cupide captaverunt dictionemque finxerunt a recto iudicio veterum mire abhorrentem? Scilicet illi sibi cum tot scriptoribus, qui etiamtum vulgo in manibus erant, certandum et novis modis dicendum, aut turpiter conticescendum putabant. Exinde nata sunt festiva acumina Q. Curtii, puerilis affectatio Valerii Maximi, pinguis laetitia Flori, dulcia, sed quodam modo generosa vitia Senecae philosophi, praecipites furores et tinnitus poëtarum, Valerii Flacci, Statii et aliorum; etiam Graecorum, qui se maxime Romanis moribus obleverant, scholasticae deliciae, et istorum, quos Lucianus irridet, ut Dionis Cassii confectio directarum orationum, his Ciceronianis non dissimilium. Atque horum omnium scriptorum ut quisque fertilissimo erat ingenio, ita perniciosissime iuvenes in sui admirationem rapiebat; id quod prudenter fecisse legimus Senecam, qui et Neronem suum a lectione veterum oratorum avertit. Quid? quod ii, qui saeculi sui corruptelis obniti ausi sunt vel doctrina vel exemplis, parum in ea re efficere potuerunt, ipsique ita scripserunt, ut recentia vitia magis vitasse, quam antiquam vim et siccitatem et elegantiam assecuti esse videantur. Adeo enervatur optimus quisque publicis moribus, et fato quodam ineluctabili civitatum simul fortuna atque ingeniorum color et habitus vertitur.