Eclogae vel bucolica/Ecloga IX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Ecloga VIII Ecloga X Fairytale right blue.png


Lycidas

Quo te, Moeri, pedes? An, quo uia ducit, in urbem?

Moeris

O Lycida, uiui peruenimus, aduena nostri
(quod nunquam ueriti sumus) ut possessor agelli
diceret: "Haec mea sunt; ueteres migrate coloni."
Nunc uicti, tristes, quoniam fors omnia uersat,        5
hos illi (quod nec uertat bene!) mittimus haedos.

Lycidas

Certe equidem audieram, qua se subducere colles
incipiunt mollique iugum demittere cliuo,
usque ad aquam et ueteres, iam fracta cacumina, fagos,
omnia carminibus uestrum seruasse Menalcan.        10

Moeris

Audieras, et fama fuit; sed carmina tantum
nostra ualent, Lycida, tela inter Martia, quantum
Chaonias dicunt aquila ueniente columbas.
Quod nisi me quacumque nouas incidere litis
ante sinistra caua monuisset ab ilice cornix,        15
nec tuos hic Moeris nec uiueret ipse Menalcas.

Lycidas

Heu! Cadit in quemquam tantum scelus? Heu! Tua nobis
paene simul tecum solacia rapta, Menalca?
Quis caneret Nymphas? Quis humum florentibus herbis
spargeret, aut uiridi fontis induceret umbra?        20
uel quae sublegi tacitus tibi carmina nuper,
cum te ad delicias ferres Amaryllida nostras?
"Tityre, dum redeo (breuis est uia) pasce capellas;
et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
occursare capro (cornu ferit ille) caueto."        25

Moeris

Immo haec quae Varo, necdum perfecta, canebat:
"Vare, tuom nomen, superet modo Mantua nobis,
Mantua uae miserae nimium uicina Cremonae,
cantantes sublime ferent ad sidera cycni."

Lycidas

Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos,        30
sic cytiso pastae distendant ubera uaccae,
incipe, si quid habes. Et me fecere poetam
Pierides; sunt et mihi carmina; me quoque dicunt
uatem pastores: sed non ego credulus illis;
nam neque adhuc Vario uideor nec dicere Cinna        35
digna, sed argutos inter strepere anser olores.

Moeris

Id quidem ago et tacitus, Lycida, mecum ipse uoluto,
si ualeam meminisse; neque est ignobile carmen:
"Huc ades, o Galarea: quis est nam ludus in undis?
Hic uer purpureum, uarios hic flumina circum        40
fundit humus flores; hic candida populus antro
imminet et lentae texunt umbracula uites.
Huc ades; insani feriant sine litora fluctus."

Lycidas

Quid, quae te pura solum sub nocte canentem
audieram? Numeros memini, si uerba tenerem:        45
"Daphni, quid antiquos signorum suspicis ortus?
Ecce Dionaei processit Caesaris astrum,
astrum quo segetes gauderent frugibus et quo
duceret apricis in collibus uua colorem.
Insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes."        50

Moeris

Omnia fert aetas, animum quoque; saepe ego longos
cantando puerum memini me condere soles:
nunc oblita mihi tot carmina, uox quoque Moerim
iam fugit ipsa: lupi Moerim uidere priores.
Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.        55

Lycidas

Causando nostros in longum ducis amores.
Et nunc omne tibi stratum silet aequor, et omnes,
aspice, uentosi ceciderunt murmuris aurae.
Hinc adeo media est nobis uia; namque sepulcrum
incipit apparere Bianoris. Hic, ubi densas        60
agricolae stringunt frondis, hic, Moeri, canamus:
hic haedos depone, tamen ueniemus in urbem.
Aut, si nox pluuiam ne colligat ante ueremur,
cantantes licet usque (minus uia laedit) eamus:
cantantes ut eamus, ego hoc te fasce leuabo.        65

Moeris

Desine plura, puer, et quod nunc instat agamus.
Carmina tum melius, cum uenerit ipse, canemus.

Fairytale left blue.png Ecloga VIII Ecloga X Fairytale right blue.png