Jump to content

Eclogae vel bucolica/Ecloga VI

Unchecked
E Wikisource
 Ecloga V Ecloga VII 


Prima Syracosio dignata est ludere uersu
nostra, neque erubuit siluas habitare, Thalia.
Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem
uellit, et admonuit: "Pastorem, Tityre, pinguis
pascere oportet ouis, deductum dicere carmen."  5
Nunc ego (namque super tibi erunt, qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella)
agrestem tenui meditabor harundine musam.
Non iniussa cano. Si quis tamen haec quoque, si quis
captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,  10
te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ulla est
quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.
Pergite, Pierides. Chromis et Mnasylus in antro
Silenum pueri somno uidere iacentem,
inflatum hesterno uenas, ut semper, Iaccho;  15
serta procul tantum capiti delapsa iacebant,
et grauis attrita pendebat cantharus ansa.
Adgressi (nam saepe senex spe carminis ambo
luserat) iniciunt ipsis ex uincula sertis.
Addit se sociam timidisque superuenit Aegle.  20
Aegle, Naiadum pulcherrima, iamque uidenti
sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens: "Quo uincula nectitis?" inquit.
"Soluite me, pueri; satis est potuisse uideri.
Carmina quae uoltis cognoscite; carmina uobis,  25
huic aliud mercedis erit." Simul incipit ipse.
Tum uero in numerum Faunosque ferasque uideres
ludere, tum rigidas motare cacumina quercus.
Nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,
nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.  30
Namque canebat uti magnum per inane coacta
semina terrarumque animaeque marisque fuissent
et liquidi simul ignis; ut his exordia primis
omnia, et ipse tener mundi concreuerit orbis;
tum durare solum et discludere Nerea ponto  35
coeperit, et rerum paulatim sumere formas;
iamque nouom terrae stupeant lucescere solem,
altius atque cadant submotis nubibus imbres,
incipiant siluae cum primum surgere, cumque
rara per ignaros errent animalia montis.  40
Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,
Caucasiasque refert uolucris, furtumque Promethei.
His adiungit Hylan nautae quo fonte relictum
clamassent, ut litus Hyla, Hyla, omne sonaret;
et fortunatam, si numquam armenta fuissent,  45
Pasiphaen niuei solatur amore iuuenci.
A! uirgo infelix, quae te dementia cepit!
Proetides implerunt falsis mugitibus agros;
at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta
concubitus, quamuis collo timuisset aratrum,  50
et saepe in leui quaesisset cornua fronte.
A! uirgo infelix, tu nunc in montibus erras:
ille, latus niueum molli fultus hyacintho,
ilice sub nigra pallentis ruminat herbas,
aut aliquam in magno sequitur grege. "Claudite Nymphae,  55
Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus,
si qua forte ferant oculis sese obuia nostris
errabunda bouis uestigia: forsitan illum
aut herba captum uiridi aut armenta secutum
perducant aliquae stabula ad Cortynia uaccae."  60
Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;
tum Phaethontiadas musco circundat amarae
corticis, atque solo proceras erigit alnos.
Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montis ut duxerit una sororum,  65
utque uiro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;
ut Linus haec illi diuino carmine pastor,
floribus atque apio crinis ornatus amaro,
dixerit: "Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,
Ascraeo quos ante seni; quibus ille solebat  70
cantando rigidas deducere montibus ornos.
His tibi Grynei nemoris dicatur origo,
ne quis sit lucus quo se plus iactet Apollo."
Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
candida succinctam latrantibus inguina monstris  75
Dulichias uexasse rates, et gurgite in alto,
a, timidos nautas canibus lacerasse marinis,
aut ut mutatos Terei narrauerit artus,
quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,
quo cursu deserta petiuerit, et quibus ante  80
infelix sua tecta super uolitauerit alis?
Omnia, quae Phoebo quondam meditante beatus
audiit Eurotas iussitque ediscere laurus,
ille canit (pulsae referunt ad sidera ualles),
cogere donec ouis stabulis numerumque referre  85
iussit et inuito processit Vesper Olympo.

 Ecloga V Ecloga VII