Edictum «Excommunicamus»

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Edictum «Excommunicamus»
1231
editio: incognita
fons: incognitus

E d i c t u m « E x c o m m u n i c a m u s »

1 2 3 1

_____________________________________


Incipiunt capitula contra Patarenos edita.


Excommunicamus et anathematizamus universos hereticos, Cataros, Patarenos, Pauperes de Lugduno, Passaginos, Joseppinos, Arnaldistas, Speronistas, et alios quibuscumque nominibus censeantur, facies quidem habentes diversas, sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in id ipsum. Dampnati vero per Ecclesiam seculari judicio relinquantur animadversione debita puniendi, clericis prius a suis ordinibus degradatis. Si qui autem de predictis, postquam fuerint deprehensi, redire [n]<v>oluerint ad agendam condignam penitentiam, in perpetuo carcere detrudantur. Credentes autem eorum erroribus hereticos similiter judicamus.

Item receptatores, defensores et fautores hereticorum excommunicationis sententie decernimus subjacere, firmiter statuentes ut, si postquam quilibet talium fuerit excommunicatione notatus, a sua super hoc non cessaverit presumptione cessare, ipso jure sit factus infamis, nec ad publica officia seu consilia, nec ad eligendos aliquos ad hujusmodi nec ad testimonium admittatur. Sit etiam intestabilis, ut nec testamenti habeat factionem, nec ad hereditatis successionem accedat. Nullus preterea ipsi super quocumque negotio, sed ipse aliis respondere cogatur. Quod si forte judex extiterit, ejus sententia nullam obtineat firmitatem nec cause alique ad ejus audientiam perferantur. Si fuerit advocatus, ejus patrocinium nullatenus admittatur. Si tabellio, instrumenta confecta per ipsum nullius penitus sint momenti, sed cum auctore dampnato dampnentur. Et in similibus idem precipimus observari. Si vero clericus fuerit, ab omni officio et beneficio deponatur. Si qui autem tales, postquam ab Ecclesia fuerint denotati, evitare contempserint, excommunicationis sententia percellantur, alias animadversione debita puniendi. Qui autem inventi fuerint sola suspicione notabiles, nisi juxta considerationem suspicionis qualitatemque persone, propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, anathematis gladio feriantur, et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitentur, ita quod, si per annum in excommunicatione perstiterint, extunc velut heretici condempnantur.

Item proclamationes aut appellationes hujusmodi personarum minime audiantur.

Item judices, advocati et notarii nulli eorum officium suum impendant, alioquin eodem officio perpetuo sint privati.

Item clerici non exhibeant hujusmodi pestilentibus ecclesiastica sacramenta, nec elymosinas aut oblationes eorum accipiant; similiter Hospitalarii et Templarii ac quilibet regulares, alioquin suo priventur officio, ad quod nunquam restituantur, absque indulto sedis apostolice speciali.

Item quicumque tales presumpserint ecclesiastice tradere sepulture, usque ad satisfactionem idoneam excommunicationis sententie se noverint subjacere, nec absolutionis beneficium mereantur, nisi propriis manibus publice extumulent et prohiciant hujusmodi corpora dampnatorum, et locus ille perpetuo careat sepultura.

Item firmiter inhibemus ne cuiquam laice persone liceat publice vel privatim de fide catholica disputare. Qui vero contra fecerit, excommunicationis laqueo innodetur.

Item si quis hereticos sciverit vel aliquos occulta conventicula celebrantes, seu a communi conversatione fidelium vita et moribus dissidentes, eos studeat indicare confessori suo vel alii, per quem credat ad prelati sui notitiam pervenire; alioquin excommunicationis sententia percellatur.

Filii autem hereticorum, receptatorum, defensorum eorum, usque ad secundam generationem, ad nullum ecclesiasticum officium seu beneficium admittantur. Quod si secus actum fuerit, decernimus irritum et inane.

______________