… sanctus presul Bonifatius inter cætera correctionis colloquia hæc pariter in conventu synodali protulit, attestans nullum homicidii reatu pollutum debere episcopali sacerdotio fungi. Ad hæc etiam ei obiecit propriis se oculis perspexisse illum cum avibus canibusque iocantem, quod episcopo nullatenus liceret. Audiens autem hæc Gewiliob sentiensque se nullo modo contra stimulum vel secularis potentiæ seu auctoritatis canonicæ, quæ mediante sancto Bonifatio in omnes coram positos deferebatur, calcitrare posse, iudicio consensit communi depositusque est ab ordine episcopali. Quo deposito statim sanctus Bonifatius a supradictis principibus, Karlmanno videlicet et Pippino fratre eius, æcclesiæ Mogontiacensi preficitur. Et ut eius dignitas eminentior foret, decreverunt idem principes æcclesiam Mogontiacensem, quæ prius alteri subiecta erat, metropolim omnium in Germania positarum æcclesiarum efficere moxque, legatione facta, illud a præsule apostolico impetravere;
I.
[recensere]Gervilionem Moguntinum pontificem, qui, quod hominis cæde pollutus sit, sacerdotio fungi non potest, et quod cum avibus et canibus luserit, quod episcopo fas non est, cum omnium episcoporum calculis exauctoravimus ac deposuimus.
II.
[recensere]Eo autem deposito Bonifacium Moguntinæ sedi præfecimus; et ut eius dignitas esset eminentior, statuimus hoc perpetuo edicto, ut ecclesia Moguntina amplius alteri subiecta non sit, sed in totius Germaniæ caput ac metropolim levata existat.
Actum in synodo.