Jump to content

Electionis Karoli capitula in regno Hlotharii factæ (869)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Electionis Karoli capitula in regno Hlotharii factæ (869)
869
editio: incognita
fons: []
Electionis Karoli capitula in regno Hlotharii factæ

Ordo: Ordo, qualiter Karolus rex fuit coronatus in Mettis civitate anno DCCCLXIX, in mense Septembrio, V. Idus Septembris, quæ evenit die Veneris, cum istis episcopis, videlicet Hincmaro archiepiscopo, Adventio Mettensi, Hattone Viridunensi, Arnulfo Tullensi, Francone Leodiensi, Hincmaro Laudunensi et Odone Bellovacensi, quando quondam rex Hlotharius filius Hlotharii imperatoris fuit mortuus in Placentia civitate; in ceteris: Anno incarnationis dominicæ DCCCLXIX, indictione II, V. Idus Septembris Mettis civitate in ecclesia sancti Stephani martyris, hæc, quæ sequuntur, capitula Adventius episcopus ipsius civitatis coram rege et episcopis, qui adfuerunt, publice populo et scripto et verbis denuntiavit.

Annales Bertiniani ad anno 869: Quod mortem Hlotharii Karolus apud Silvanectis civitatem degens … non incerto comperiens nuncio, ab ipsa civitate movens, Attiniacum venit. Ubi a quibusdam episcopis, sed et ab aliquibus primoribus regni quondam Hlotharii missos directos suscepit, ut ibi resideret et in regnum quod Hlotharii fuerat non intraret, donec frater suus Hludowicus … ab expeditione hostili de Winidis … reverteretur. Petierunt ergo, ut … ei mandaret, ubi et quando simul convenirent et de regni ipsius divisione tractarent; plures autem saniori consilio illi mandaverunt, ut, quantocius commode posset, usque Mettis properare satageret, et ipsi tam in itinere quam ad ipsam civitatem ei occurrere maturarent. Quorum consilium Karolus acceptabilius et sibi salubrius esse intellegens, iuxta eorum suggestionem agere festinavit. Veniens ergo usque Viridunum, plurimos de eodem regno, sed et Hattonem ipsius civitatis episcopum et Arnulfum Tullensis urbis episcopum, sibi se commendantes suscepit. Indeque Mettis Nonas Septembris veniens, Adventium ipsius civitatis præsulem et Franconem Tungrensem episcopum cum multis aliis in sua commendatione suscepit. Sicque V. Idus ipsius mensis ab episcopis qui adfuerunt, cohibentibus omnibus, in basilica beati Stephani hæc quæ sequuntur denunciata et gesta fuere hoc modo.

Adnuntiatio Adventii episcopi ante initium missæ in ecclesia sancti Stephani coram rege et episcopis et aliis quam plurimis.

[recensere]

Vos scitis, et multis in plurimis regnis est cognitum, quantos et quales eventus tempore senioris nostri, quem hactenus habuimus, pro causis notissimis communiter sustinuimus, et quanto dolore quantaque angustia de illius infausta morte nuper cordibus perculsi sumus. Unde unicum refugium et singulariter salubre consilium, rege et principe nostro destituti ac desolati, nobis omnibus esse consideravimus, ut ieiuniis et orationibus ad eum nos converteremus, qui est «adiutor in opportunitatibus, in tribulatione», et cuius est consilium, ac cuius est regnum et, ut scriptum est, «cui voluerit, dabit illud», et in cuius manu corda sunt regum, et «facit unanimes habitare in domo solvens medium parietem et faciens utraque unum»; deprecantes ipsius misericordiam, ut daret nobis regem ac principem secundum cor suum, qui in iudicio et iustitia nos in omni ordine ac professione regeret, salvaret atque defenderet iuxta voluntatem eius et corda omnium nostrorum unanimiter ad eum inclinaret atque uniret, quem ipse ad salutem et profectum nostrum præscitum et electum atque prædestinatum habeat secundum misericordiam suam.

Quia denique voluntatem Dei, qui «voluntatem timentium se facit et deprecationes eorum exaudit», in concordi unanimitate nostra videmus hunc regni huius heredem esse legitimum, cui nos sponte commisimus, domnum videlicet præsentem regem ac principem nostrum Karolum, ut nobis præsit et prosit, videtur nobis, si vobis placet, ut, sicut post illius verba vobis manifestabimus, signo certissimo demonstremus, quia illum a Deo electum et nobis datum principem credimus et eidem largitori Deo ex suis beneficiis non simus ingrati: sed gratiarum actiones illi referentes oremus, quatenus et eum nobis ad salutem et defensionem sanctæ suæ ecclesiæ et ad auxilium atque profectum omnium nostrum cum salute ac pace et tranquillitate nobis conservet diutius et nos fideli devotione illi obsequentes atque optata salvatione fruentes sub illius administratione in suo gubernet servitio.

Et si illi placet, dignum ipsi et necessarium nobis esse videtur, ut ex eius ore audiamus, quod a christianissimo rege fideli et unanimi in servitio illius populo, unicuique in suo ordine, convenit audire ac devota mente suscipere.

Responsio Karoli ad populum.

[recensere]

Quia, sicut isti venerabiles episcopi unius ex ipsis voce dixerunt et certis indiciis ex vestra unanimitate monstraverunt et vos acclamastis me Dei electione ad vestram salvationem et profectum atque regimen et gubernationem huc advenisse, sciatis me honorem et cultum Dei atque sanctarum ecclesiarum Domino adiuvante conservare et unumquemque vestrum secundum sui ordinis dignitatem et personam iuxta meum scire et posse honorare et salvare et honoratum ac salvatum tenere velle et unicuique in suo ordine secundum sibi competentes leges, tam ecclesiasticas quam mundanas, legem et iustitiam conservare; in hoc, ut honor regius et potestas ac debita obedientia atque adiutorium ad regnum mihi a Deo datum continendum et defensandum ab unoquoque vestrum secundum suum ordinem et dignitatem atque possibilitatem mihi exhibeatur, sicut vestri antecessores fideliter iuste et rationabiliter meis antecessoribus exhibuerunt.

Adnuntiatio Hincmari archiepiscopi.

[recensere]

Ne alicui forte videatur incongrue ac præsumptiose me ac provinciæ nostræ venerabiles cœpiscopos facere, quoniam de altera provincia ordinationi et causis huius provinciæ nos immiscemus, sciat nos contra canones sacros non agere, quoniam Remensis et Treverensis ecclesiæ in hac regione Belgica cum sibi commissis ecclesiis sorores et comprovinciales habentur, sicut auctoritas ecclesiastica et antiquissima demonstrat consuetudo, ac per hoc unanimi consensu et synodalia iudicia exercere et, quæ a sanctis patribus constituta sunt, debent concorditer custodire hac privilegii conditione servata, ut, qui prior de Remensi et Treverensi episcopo fuerit ordinatus, prior etiam habeatur.

Et lex divinitus inspirata præcipit dicens: «Si transieris per messem amici tui colligens spicas, manu confricabis ad manducandum, falcem autem non mittas», vel «falce non metas.» Messis est populus, ut Dominus monstrat in evangelio dicens: «Messis quidem est multa, operarii autem pauci. Rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem suam»; quia vos pro nobis episcopis debetis orare, ut vobis digna possimus loqui. Messis autem amici est populus in provincia alteri metropolitano commissa. Unde vos hortando, quasi manu operis confricando, ad Dei voluntatem et vestram salutem in corpus unitatis ecclesiæ valemus et debemus traicere. In parochianos autem provinciarum aliis metropolitanis commissarum falcem iudicii non mittimus, quia nec est unde, nec nostrum esse consideramus.

Est et alia causa, quia isti venerabiles domini et confratres nostri provinciæ istius episcopi non habentes metropolitanum episcopum exiguitatem nostram sic in suis, sicut et in specialibus nostris causis, nos fraterna caritate iubent et commonent agere. Est ita, domini fratres?

Et responderunt ipsi episcopi: Ita est.

Præter ea, quæ domnus episcopus et frater noster Adventius vobis ex sua et ceterorum suorum ac nostrorum fratrum et venerabilium episcoporum voce dixit, in hoc etiam animadvertere potestis voluntatem Dei esse, ut præsens domnus et rex noster, qui in parte regni, quam hactenus tenet et tenuit et nobis ac ecclesiis nostris et populo sibi commisso utiliter præest ac præfuit et salubriter prodest et profuit, inde ad hunc locum Domino ducente pervenerit, quo etiam vos eius inspiratione confluxistis et ipsi vos sponte commendastis, cuius instinctu animantia omnia in arcam Nœ significantem ecclesiæ unitatem nullo cogente convenerunt, quia sanctæ memoriæ pater suus domnus Hludowicus pius imperator augustus ex progenie Hludowici regis Francorum inclyti, per beati Remigii Francorum apostoli catholicam prædicationem cum integra gente conversi et cum tribus Francorum milibus, exceptis parvulis et mulieribus, vigilia sancti paschæ in Remensi metropoli baptizati et cœlitus sumpto chrismate, unde adhuc habemus, peruncti et in regem sacrati, exortus per beatum Arnulfum, cuius carne idem Hludowicus pius augustus originem duxit carnis, et a Stephano papa Romano ante sanctæ Dei genitricis et semper virginis Mariæ altare Remi in imperatorem est coronatus et demum factione quorumdam terreno imperio destitutus in prædictam regni partem unanimitate episcoporum et fidelis populi ante sepulchrum sancti Dionysii eximii martyris ecclesiæ sanctæ est redditus et in hac domo ante hoc altare protomartyris Stephani, cuius nomen interpretatum resonat coronatus, per Domini sacerdotes acclamatione fidelis populi, sicut vidimus, qui adfuimus, corona regni est imperio restitutus. Et quia, ut in historiis sacris legimus, reges, quando regna obtinuerunt, singulorum regnorum sibi diademata imposuerunt, non incongruum videtur istis venerabilibus episcopis, si vestræ unanimitati placet, ut in obtentu regni, unde vos ad illum sponte convenistis et vos ei commendastis, sacerdotali ministerio ante altare hoc coronetur et sacra unctione Domino consecretur. Quodsi vobis placet, propriis vocibus consonate.

Et in hoc conclamantibus omnibus dixit idem episcopus: Agamus ergo unanimiter Deo gratias decantantes: «Te Deum laudamus.»

Benedictiones super regem Karolum – – – ad æternam perveniat hæreditatem. Per Dominum.