Те, qui conspicuus baculo fulgente solebas
Christiadum sacros ore ciere greges,
Ultima praeconum, praeconem te quoque coeli,
Mors rapit, officio пес favet ipsa suo. —.
Mors fera! nonne satis, saevas quod sentiat iras
In terris arbor quaeque superba tuas;
Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,
Et crocus, et pulchrae Cupridi sacra rosa.
Quod tibi succumbit, liquido quae plurima coelo
Evehitur pennis, quamlibet augur, avis;
Et, quae mille nigris errant animalia sylvis
Effugiunt nunquam tristia jura tua?
Invida! tanta tibi cum sit concessa potestas,
Quid juvat humani tingere caede manus?
Quid pectus caeleste tuis feriisse sagittis,
Semideamque animam caede fugasse tua?
Scilicet omne sacrum mors importuna profanas!
Atque vel a templis in cava busta trahis!
Saeva!.. sed ecquid ego saevam te conqueror esse?
Moses! more etiam non tibi saeva fuit —
Falces illa suas quamuis intendit in omnes,
Non te falce tamen perdidit usa sua.
Те, proh! caede fera stratum mors abstulit atra,
Sed de caede manus abstulit illa suas.
Scilicet haec etiam, quae nil nisi perdere gaudet,
Perdere te, Moses, ipsa coacta fuit.
Quis fuit ergo nocens tam, morte nocentior ipsa,
Compulit et mortem qui nocuisse tibi?
Quae manus illa fuit, Parcis modo digna severis,
Sanguine non timuit quae maduisse tuo?
Quis non grande malum dicat, succumbere morti;
Hostili vitam praeripiente manu?
At quanto gravius, dum te male perdidit alter,
Ipsum damnari caedis ubique suae?
Est hoc grande malum, quo non est grandius ullum:
Nam qui sic moritur, mortuus omnis erit.
Moses! aethereas qui nunc elatus adoras,
Exultans in iis gaudia certa capis,
Tam crudele malum nuper tibi contigit illud:
Tu necis ipse tuae causa vocatus eras.
Vita tibi periit; sed quod vita quoque majus,
Integritatis honor jam periturus erat.
Vita tibi periit, rumorque sonabat iniquus,
Ipsum te vitam praeripuisse tuam.
Rumor acerbe tace, пес pergas crimine ficto
Innocui nomen jam maculare Viri,
Isne, alios noxa bene qui prohibebat ab omni,
Ipse nunc voluit tam nocuisse sibi?
Quique manu proprii caesos damnaverat ipse,
Tartareisque illos voverat ipse diis;
Isne, quod arguerat, poterat committere crimen,
Is potuit propria se jugulasse manu?
Illene, qui servans alios ducebat ad astra,
Se sub aquas potuit praecipitasse Stygis?
Rumor acerbe tace, пес pergas crimine ficto
Innocui nomen jam maculare Viri!
Cum subit illius tristissima caedis imago,
Qui pia vita tibi tam mali demta fuit;
Heus! animus meminisse horret luctuque refugit;
Sed nequit ille animi non meminisse tui.
En avidi turpis praedae caedisque latrones,
In Tua praecipites pectora casta ruunt.
Bacchantesque nimis agitant horrentia tela,
Iam te, jam duri caede necare parant:
Et quidam ferior reliquis, en murmure saevo,
Crudeli tales milit ab ore sonos:
«Sis licet innocuus, nostro tamen ense peribis:
Sic jubet exagitans pextora noctra furor.
Sed male si nolis tu vulnera multa subire,
Et tua membra neci jam laniata dari:
Ante, tuo fuerit quam condita pectore cuspis,
Ipse scelus nostrum nomine conde tuo,
Et quas caede tui maculabimus, ablue dextras,
Те simulans nostri criminis esse reum:
Fac tua dextra notet chartam, fallatque notando
Se tinctam domini caede fuisse sui».
Sic fatur, repetitque minas, mentemque tremente
Conturbare metu nititur ille tuam.
Tu tamen immotus remanes, ridesque minantem,
Et cernis, nomen qui tueare tuum;
Cernis, qui purgare necis te crimine possis,
Et tacitus tecum talia verba facis:
«Occidar infelix, si sic mihi fata tulerunt:
Invida quis contra sistere fata potest?
Occidar infelix, sed ne mihi crimine caedis
Nomen honosque simul nunc onerata cadant.
Scribe manus! — violenta manus te scribere cogit. —
Sed caveas dominum tu maculasse tuum».
Haec meditans, tandem scribis; sic scripta leguntur,
Tam morior, nес ego sum tamen ipse reus. —
Nec dum finieras scriptum; jam latro cruentus
Saevit et ense ferus te necat ille suo.
Nec mora: Fama tuam mortem fert promta per urbes,
Fert quoque, fert, propria te periisse manu.
Qui culpam mortis propriae sibi sustulit ipse,
Ille suae mortis dicitur esse reus?
Comprime Fama tuas temeraria comprime linguas,
Ficta tace praeceps, et modo vera canas.
Nec tu saeva tuos extende Calumnia rictus:
In purum sceleris nil tibi foeda licet.
О dux perpetuae vitae doctorque salutis,
Ipse tamen vita qui spoliatus eras!
О sacrae firmum columen tutelaque gentis,
Ipse tamen stratus qui modo caede jaces!
Jam tu animo vivis, nunquam moriturus in astris,
Semper et in terris nomine vivus eris.
Semper honos, nomenque tuum laudesque manebunt,
Nec tua mors lacrymis est caritura piis.
Iam tua nunc placido requiescant ossa sepulcro,
Et sit humus cineri non onerosa tuo.
Elaboratum in Seminario Troicensi 1795 anno