I
[recensere]- Lygdami Carmina
Martis Romani festae venere kalendae
— exoriens nostris hic fuit annus avis —
et vaga nunc certa discurrunt undique pompa
perque vias urbis munera perque domos.
Dicite, Pierides, quonam donetur honore 5
seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen.
Carmine formosae, pretio capiuntur avare:
gaudeat, ut digna est, versibus illa meis.
Lutea sed niveum involvat membrana libellum,
pumex et canas tondeat ante comas, 10
summaque praetexat tenuis fastigia chartae
indicet ut nomen littera facta tuum,
atque inter geminas pingantur cornua frontes:
sic etenim comptum mittere oportet opus.
Per vos, auctores huius mihi carminis, oro 15
Castaliamque umbram Pieriosque lacus,
ite domum cultumque illi donate libellum,
sicut erit: nullus defluat inde color.
Illa mihi referet, si nostri mutua cura est,
an minor, an toto pectore deciderim. 20
Sed primum meritam larga donate salute
atque haec submisso dicite verba sono:
Haec tibi vir quondam, nunc frater, casta Neaera,
mittit et accipias munera parva rogat,
teque suis iurat caram magis esse medullis, 25
sive sibi coniunx sive futura soror;
sed potius coniunx: huius spem nominis illi
auferet extincto pallida Ditis aqua.
II
[recensere]Qui primus caram iuveni carumque puellae
eripuit iuvenem, ferreus ille fuit;
durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem,
vivere et erepta coniuge qui potuit.
Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro 5
ingenio: frangit fortia corda dolor;
nec mihi vera loqui pudor est vitaeque fateri,
tot mala perpessae, taedia nata meae.
Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram
candidaque ossa supra nigra favilla teget, 10
ante meum veniat longos incompta capillos
et fleat ante meum maesta Neaera rogum;
sed veniat carae matris comitata dolore:
maereat haec genero, maereat illa viro.
Praefatae ante meos manes animamque precatae 15
perfusaeque pias ante liquore manus,
pars quae sola mei superabit corporis, ossa
incinctae nigra candida veste legent
et primum annoso spargent collecta lyaeo,
mox etiam niveo lacte parent, 20
post haec carbaseis umorem tollere velis
atque in marmorea ponere sicca domo.
Illic quas mittit dives Panchaia merces
Eoique Arabes, dives et Assyria,
et nostri memores lacrimae fundantur eodem: 25
sic ego componi versus in ossa velim.
Sed tristem mortis demonstret littera causam
atque haec in celebri carmina fronte notet:
Lygdamus hic situs est: dolor huic et cura Neaerae,
coniugis ereptae, causa perire fuit. 30
III
[recensere]Quid prodest caelum votis implesse, Neaera,
blandaque cum multa tura dedisse prece,
non ut marmorei prodirem e limine tecti,
insignis clara conspicuusque domo,
aut ut multa mei renovarent iugera tauri 5
et magnas messes terra benigna daret,
sed tecum ut longae sociarem gaudia vitae
inque tuo caderet nostra senecta sinu,
tum cum permenso defunctus tempore lucis
nudus Lethaea cogerer ire rate? 10
Nam grave quid prodest pondus mihi divitis auri,
arvaque si findant pinguia mille boves?
Quidue domus prodest Phrygiis innixa columnis,
Taenare sive tuis, sive Caryste tuis,
et nemora in domibus sacros imitantia lucos 15
aurataeque trabes marmoreumque solum?
Quidue in Erythraeo legitur quae litore concha
tinctaque Sidonio murice lana iuvat,
et quae praeterea populus miratur? In illis
invidia est: falso plurima vulgus amat. 20
Non opibus mentes hominum curaeque levantur
nec Fortuna sua tempora lege regit.
Sit mihi paupertas tecum iucunda, Neaera:
at sine te regum munera nulla volo.
O niveam quae te poterit mihi reddere lucem! 25
O mihi felicem terque quaterque diem!
At si, pro dulci reditu quaecumque voventur,
audiat aversa non meus aure deus,
nec me regna iuvant nec Lydius aurifer amnis
nec quas terrarum sustinet orbis opes. 30
Haec alii cupiant; liceat mihi paupere cultu
securo cara coniuge posse frui.
Adsis et timidis faveas, Saturnia, votis,
et faveas concha, Cypria, vecta tua.
Aut si fata negant reditum tristesque sorores, 35
stamina quae ducunt quaeque futura neunt,
me vocet in vastos amnes nigramque paludem
dives in ignava luridus Orcus aqua.
IV
[recensere]Di meliora ferant, nec sint mihi somnia vera,
quae tulit hesterna pessima nocte quies.
Ite procul vani falsique avertite visus,
desinite in nobis quaerere velle fidem.
Divi vera monent, venturae nuntia sortis 5
vera monent Tuscis exta probata viris;
somnia fallaci ludunt temeraria nocte
et pavidas mentes falsa timere iubent;
et natum in curas hominum genus omina noctis
farre pio placant et saliente sale! 10
Et tamen, utcumque est, sive illi vera moneri,
mendaci somno credere sive volent,
efficiat vanos noctis Lucina timores
et frustra inmeritum pertimuisse velit,
si mea nec turpi mens est obnoxia facto 15
nec laesit magnos impia lingua deos.
Iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis
mundum cacruleo laverat amne rotas,
nec me sopierat menti deus utilis aegrae:
Somnus sollicitas deficit ante domos. 20
Tandem, cum summo Phoebus prospexit ab ortu,
pressit languentis lumina sera quies.
Hic iuvenis casta redimitus tempora lauro
est visus nostra ponere sede pedem.
Non illo quicquam formosius ulla priorum 25
aetas, heroum nec tulit ulla domus.
Intonsi crines longa cervice fluebant,
stillabat Syrio myrtea rore coma.
Candor erat qualem praefert Latonia Luna,
et color in niveo corpore purpureus, 30
ut iuveni primum virgo deducta marito
inficitur teneras ore rubente genas,
et cum contexunt amarantis alba puellae
lilia et autumno candida mala rubent.
Ima videbatur talis inludere palla: 35
namque haec in nitido corpore vestis erat.
Artis opus rarae, fulgens testudine et auro
pendebat laeva garrula parte lyra.
Hanc primum veniens plectro modulatus eburno
felices cantus ore sonante dedit; 40
sed postquam fuerant digiti cum voce locuti,
edidit haec dulci tristia verba modo:
Salve, cura deum: casto nam rite poetae
Phoebusque et Bacchus Pieridesque fauent;
sed proles Semelae Bacchus doctaeque sorores 45
dicere non norunt quid ferat hora sequens;
at mihi fatorum leges aevisque futuri
eventura pater posse videre dedit;
quare ego quae dico non fallax accipe vates
quodque deus vero Cynthius ore feram. 50
Tantum cara tibi quantum nec filia matri,
quantum nec cupido bella puella viro,
pro qua sollicitas caelestia numina votis,
quae tibi securos non sinit ire dies
et, cum te fusco Somnus velavit amictu, 55
vanum nocturnis fallit imaginibus,
carminibus celebrata tuis formosa Neaera
alterius mavult esse puella viri,
diversasque suas agitat mens impia curas,
nec gaudet casta nupta Neaera domo. 60
A crudele genus nec fidum femina nomen!
A pereat, didicit fallere si qua virum!
Sed flecti poterit: mens est mutabilis illis;
tu modo cum multa bracchia tende fide.
Saevus Amor docuit validos temptare labores, 65
saevus Amor docuit verbera posse pati.
Me quondam Admeti niveas pavisse iuvencas
non est in vanum fabula ficta iocum;
tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora
nec similes chordis reddere voce sonos, 70
sed perlucenti cantum meditabar avena
ille ego Latonae filius atque Iovis.
Nescis quid sit amor, iuvenis, si ferre recusas
immitem dominam coniugiumque ferum.
Ergo ne dubita blandas adhibere querellas: 75
vincuntur molli pectora dura prece.
Quod si vera canunt sacris oracula templis,
haec illi nostro nomine dicta refer:
hoc tibi conigium promittit Delius ipse;
felix hoc, alium desine velle virum. 80
Dixit, et ignavus defluxit corpore somnus.
A ego ne possim tanta videre mala!
Nec tibi crediderim votis contraria vota
nec tantum crimen pectore inesse tuo:
nam te nec vasti genuerunt aequora ponti 85
nec flammam volvens ore Chimaera fero
nec canis anguinea redimitus terga caterva,
cui tres sunt linguae tergeminumque caput,
Scyllaque virgineam canibus succincta figuram,
nec te conceptam saeva leaena tulit, 90
barbara nec Scythiae tellus horrendave Syrtis,
sed culta et duris non habitanda domus
et longe ante alias omnes mitissima mater
isque pater quo non alter amabilior.
Haec deus in melius crudelia somnia vertat 95
et iubeat tepidos inrita ferre Notos.
V
[recensere]Vos tenet, Etruscis manat quae fontibus unda,
unda sub aestivum non adeunda Canem,
nunc autem sacris Baiarum proxima lymphis,
cum se purpureo vere remittit humus.
At mihi Persephone nigram denuntiat horam: 5
immerito iuveni parce nocere, dea.
Non ego temptavit nulli temeranda virorum
audax laudandae sacra docere deae,
nec mea mortiferis infecit pocula sucis
dextera nec cuiquam trita venena dedit, 10
nec nos sacrilegos templis admovimus ignes,
nec cor sollicitant facta nefanda meum,
nec nos insanae meditantes iurgia mentis
impia in adversos solvimus ora deos.
Et nondum cani nigros laesere capillos, 15
nec venit tardo curva senecta pede:
natalem primo nostrum videre parentes,
cum cecidit fato consul uterque pari.
Quid fraudare iuvat vitem crescentibus uvis
et modo nata mala vellere poma manu? 20
Parcite, pallentes undas quicumque tenetis
duraque sortiti tertia regna dei.
Elysios olim liceat cognoscere campos
Lethaeamque ratem Cimmeriosque lacus,
cum mea rugosa pallebunt ora senecta 25
et referam pueris tempora prisca senex.
Atque utinam vano nequiquam terrear aestu!
Languent ter quinos sed mea membra dies.
At vobis Tuscae celebrantur numina lymphae
et facilis lenta pellitur unda manu. 30
Vivite felices, memores et vivite nostri,
sive erimus seu nos fata fuisse velint.
Interea nigras pecudes promittite Diti
et nivei lactis pocula mixta mero.
VI
[recensere]
Candide Liber, ades — sic sit tibi mystica vitis
semper, sic hedera tempora vincta feras —
aufer et, ipse, meum, pariter medicande, dolorem:
saepe tuo cecidit munere victus amor.
Care puer, madeant generoso pocula baccho, 5
et nobis prona funde Falerna manu.
Ite procul durum curae genus, ite labores;
fulserit hic niveis Delius alitibus.
Vos modo proposito dulces faveatis amici,
neve neget quisquam me duce se comitem, 10
aut si quis vini certamen mite recusat,
fallat eum tecto cara puella dolo.
Ille facit dites animos deus, ille ferocem
contundit et dominae misit in arbitrium,
Armenias tigres et fulvas ille leaenas 15
vicit et indomitis mollia corda dedit.
Haec Amor et maiora valet; sed poscite Bacchi
munera: quem vestrum pocula sicca iuvant?
Convenit ex aequo nec torvus Liber in illis
qui se quique una vina iocosa colunt, 20
nunc venit iratus nimium nimiumque severis:
qui timet irati numina magna, bibat.
Quales his poenas qualis quantusque minetur,
Cadmeae matris praeda cruenta docet.
Sed procul a nobis hic sit timor, illaque, si qua est, 25
quid valeat laesi sentiat ira dei.
Quid precor a demens? Venti temeraria vota,
aeriae et nubes diripienda ferant.
Quamvis nulla mei superest tibi cura, Neaera,
sis felix et sint candida fata tua. 30
At nos securae reddamus tempora mensae:
venit post multos una serena dies.
Ei mihi, difficile est imitari gaudia falsa,
difficile est tristi fingere mente iocum,
nec bene mendaci risus componitur ore, 35
nec bene sollicitis ebria verba sonant.
Quid queror infelix? Turpes discedite curae:
odit Lanaeus tristia verba pater.
Gnosia, Theseae quondam periuria linguae
flevisti ignoto sola relicta mari: 40
sic cecinit pro te doctus, Minoi, Catullus
ingrati referens impia facta viri.
Vos ego nunc moneo: felix, quicumque dolore
alterius disces posse cavere tuos.
Nec vos aut capiant pendentia bracchia collo 45
aut fallat blanda sordida lingua fide;
etsi perque suos fallax iuravit ocellos
Iononemque suam perque suam Venerem,
nulla fides inerit: periuria ridet amantum
Iuppiter et ventos inrita ferre iubet. 50
Ergo quid totiens fallacis verba puellae
conqueror? Ite a me, seria verba, precor.
Quam vellem tecum longas requiescere noctes
et tecum longos pervigilare dies,
perfida nec merito nobis inimica merenti, 55
perfida, sed, quamvis perfida, cara tamen!
Naida Bacchus amat: cessas, o lente minister?
Temperet annosum Marcia lympha merum.
Non ego, si fugit nostrae convivia mensae
ignotum cupiens vana puella torum, 60
sollicitus repetam tota suspiria nocte.
Tu, puer, i, liquidum fortius adde merum.
Iam dudum Syrio madefactus tempora nardo
debueram sertis implicuisse comas.
VII
[recensere]- Panegyricus Messallae
Te, Messalla, canam, quamquam me cognita virtus
terret; ut infirmae nequeant subsistere vires,
incipiam tamen, ac meritas si carmina laudes
deficiant, — humilis tantis sim conditor actis
nec tua praeter te chartis intexere quisquam 5
facta queat, dictis ut non maiora supersint, —
est nobis voluisse satis; nec munera parva
respueris: etiam Phoebo gratissima dona
Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes
Icarus, ut puro testantur sidera caelo 10
Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas;
quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum,
laeta Molorcheis posuit vestigia tectis,
parvaque caelestis placavit mica, nec illis
semper inaurato taurus cadit hostia cornu. 15
Hic quoque sit gratus parvus labor, ut tibi possim
inde alios alioque memor componere versus.
Alter dicat opus magni mirabile mundi,
qualis in immenso desederit aere tellus,
qualis et in curvum pontus confluxerit orbem, 20
et vagus, e terris qua surgere nititur, aer,
huic et contextus passim fluat igneus aether,
pendentique super claudantur ut omnia caelo;
at quodcumque meae poterunt audere camenae,
seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra 25
sive minus ( certeque canent minus), omne vovemus
hoc tibi, nec tanto careat mihi carmine charta.
Nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes,
non tua maiorum contenta est gloria fama
nec quaeris quid quaque index sub imagine dicat, 30
sed generis priscos contendis vincere honores,
quam tibi maiores maius decus ipse futuris:
at tua non titulus capiet sub nomine facta,
aeterno sed erunt tibi magna volumina versu,
convenientque tuas cupidi componere laudes 35
undique quique canent vincto pede quique soluto;
quis potius, certamen erit: sim victor in illis,
ut nostrum tantis inscribam nomen in actis.
Nam quis te maiora gerit castrisve forove?
Nec tamen hic aut hic tibi laus maiorve minorve, 40
iusta pari premitur veluti cum pondere libra,
prona nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa,
qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque,
instabilis natat alterno depressior orbe.
Nam seu diversi fremat inconstantia vulgi, 45
non alius sedare queat; seu iudicis ira
sit placanda, tuis poterit mitescere verbis.
Non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur
Nestora vel parvae magnum decus urbis Vlixem,
vixerit ille senex quamvis, dum terna per orbem 50
saecula fertilibus Titan decurreret horis,
ille per ignotas audax erraverit urbes,
qua maris extremis tellus includitur undis:
nam Ciconumque manus adversis reppulit armis,
nec valuit lotos coeptos avertere cursus, 55
cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis
victa Maroneo foedatus lumina baccho;
vexit et Aeolios placidum per Nerea ventos,
incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque,
nobilis Artacie gelida quos inrigat unda; 60
solum nec doctae verterunt pocula Circes,
quamvis illa foret Solis genus, apta vel herbis
aptaque vel cantu veteres mutare figuras;
Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces,
quis numquam candente dies apparuit ortu, 65
seu supra terras Phoebus seu curreret infra;
vidit ut inferno Plutonis subdita regno
magna deum proles levibus discurreret umbris,
praeteriitque cita Sirenum litora puppi;
illum inter geminae nantem confinia mortis 70
nec Scyllae saevo conterruit impetus ore,
cum canibus rabidas inter fera serperet undas,
nec violenta suo consumpsit more Charybdis,
vel si sublimis fluctu consurgeret imo,
vel si interrupto nudaret gurgite pontum. 75
Non violata vagi sileantur pascua Solis,
non amor et fecunda Atlantidos arva Calypsus,
finis et erroris miseri Phaeacia tellus.
Atque haec seu nostras inter sunt cognita terras,
fabula sive novum dedit his erroribus orbem, 80
sit labor illius, tua dum facundia maior.
Iam te non alius belli tenet aptius artes,
qua deceat tutam castris praeducere fossam,
qualiter adversos hosti defigere cervos,
quemve locum ducto melius sit claudere vallo, 85
fontis ubi dulces erumpat terra liquores,
ut facilisque tuis aditus sit et arduus hosti,
laudis ut assiduo vigeat certamine miles,
quis tardamve sudem melius celeremve sagittam
iecerit aut lento perfregerit obvia pilo, 90
aut quis equum celeremve arto compescere freno
possit et effusas tardo permittere habenas
inque vicem modo directo contendere passu,
seu libeat, curvo brevius convertere gyro,
quis parma, seu dextra velit seu laeva, tueri, 95
sive hac sive illac veniat gravis impetus hastae
amplior aut signata cita loca tangere funda.
Iam simul audacis venient certamina Martis
adversisque parent acies concurrere signis,
tum tibi non desit faciem componere pugnae, 100
seu sit opus quadratum acies consistat in agmen,
rectus ut aequatis decurrat frontibus ordo,
seu libeat duplicem seiunctim cernere martem,
dexter uti laevum teneat dextrumque sinister
miles sitque duplex gemini victoria casus. 105
At non per dubias errant mea carmina laudes:
nam bellis experta cano. Testis mihi victae
fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax
Pannonius, gelidas passim disiectus in Alpes,
testis Arupinis et pauper natus in arvis, 110
quem si quis videat vetus ut non fregerit aetas,
terna minus Pyliae miretur saecula famae:
namque senex longae peragit dum tempora vitae, 112
centum fecundos Titan renovaverit annos,
ipse tamen velox celerem super edere corpus
audet equum validisque sedet moderator habenis. 115
Te duce non alias conversus terga Domator
libera Romanae subiecit colla catenae.
Nec tamen his contentus eris: maiora peractis
instant, compertum est veracibus ut mihi signis,
quis Amythaonius nequeat certare Melampus. 120
Nam modo fulgentem Tyrio subtegmine vestem
indueras oriente die duce fertilis anni,
splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis
et fera discordes tenuerunt flamina venti,
curva nec assuetos egerunt flumina cursus, 125
quin rapidum placidis etiam mare constitit undis,
ulla nec aerias volucris perlabitur auras
nec quadrupes densas depascitur aspera silvas,
quin largita tuis sunt muta silentia votis.
Iuppiter ipse levi vectus per inania curru 130
adfuit et caelo vicinum liquit Olympum
intentaque tuis precibus se praebuit aure
cunctaque veraci capite adnuit: additus aris
laetior eluxit structos super ignis acervos.
Quin hortante deo magnis insistere rebus 135
incipe; non idem tibi sint aliisque triumphi:
non te vicino remorabitur obvia marte
Gallia nec latis audax Hispania terris
nec fera Theraeo tellus obsessa colono,
nec qua vel Nilus vel regia lympha Choaspes 140
profluit aut rapidus, Cyri dementia, Gyndes,
aret Araccaeis aut unda Oroatia campis,
nec qua regna vago Tomyris finivit Araxe,
impia nec saevis celebrans convivia mensis
ultima vicinus Phoebo tenet arva Padaeus, 145
quaque Hebrus Tanaisque Getas rigat atque Magynos.
Quid moror? Oceanus ponto qua continet orbem,
nulla tibi adversis regio sese offeret armis.
Te manet invictus Romano marte Britannus
teque interiecto mundi pars altera sole. 150
Nam circumfuso consistit in aere tellus
et quinque in partes toto disponitur orbe.
Atque duae gelido vastantur frigore semper:
illic et densa tellus absconditur umbra,
et nulla incepto perlabitur unda liquore, 155
sed durata riget densam in glaciemque nivemque,
quippe ubi non umquam Titan super egerit ortus.
At media est Phoebi semper subiecta calori,
seu propior terris aestivum fertur in orbem
seu celer hibernas properat decurrere luces; 160
non igitur presso tellus exsurgit aratro,
nec frugem segetes praebent neque pabula terrae;
non illic colit arva deus, Bacchusve Ceresve,
nulla nec exustas habitant animalia partes.
Fertilis hanc inter posita est interque rigentes 165
nostraque et huic adversa solo pars altera nostro,
quas similis utrimque tenens vicinia caeli
temperat, alter et alterius vires necat aer;
hinc placidus nobis per tempora vertitur annus,
hinc et colla iugo didicit submittere taurus 170
et lenta excelsos vitis conscendere ramos,
tondeturque seges maturos annua partus,
et ferro tellus, pontus confinditur aere,
quin etiam structis exsurgunt oppida muris.
Ergo ubi per claros ierint tua facta triumphos, 175
solus utroque idem diceris magnus in orbe.
Non ego sum satis ad tantae praeconia laudis,
ipse mihi non si praescribat carmina Phoebus.
Est tibi, qui possit magnis se accingere rebus,
Valgius: aeterno propior non alter Homero. 180
Languida non noster peragit labor otia, quamvis
Fortuna, ut mos est illi, me adversa fatiget.
Nam mihi, cum magnis opibus domus alta niteret,
cui fuerant flavi ditantes ordine sulci
horrea fecundas ad deficientia messis, 185
cuique pecus denso pascebant agmine colles,
et domino satis et nimium furique lupoque,
nunc desiderium superest: nam cura novatur,
cum memor ante actos semper dolor admonet annos.
Sed licet asperiora cadant spolierque relictis, 190
non te deficient nostrae memorare camenae.
Nec solum tibi Pierii tribuentur honores:
pro te vel rapidas ausim maris ire per undas,
adversis hiberna licet tumeant freta ventis,
pro te vel densis solus subsistere turmis 195
vel parvum Aetnaeae corpus committere flammae.
Sum quodcumque, tuum est. Nostri si parvula cura
sit tibi, quanta libet, si sit modo, non mihi regna
Lydia, non magni potior sit fama Gylippi,
posse Meleteas nec mallem vincere chartas. 200
Quod tibi si versus noster, totusve minusve,
vel bene sit notus, summo vel inerret in ore,
nulla mihi statuunt finem te fata canendi.
Quin etiam mea tunc tumulus cum texerit ossa,
seu matura dies celerem properat mihi mortem, 205
longa manet seu vita, tamen, mutata figura
seu me finget equum rigidos percurrere campos
doctum seu tardi pecoris sim gloria taurus
sive ego per liquidum volucris vehar aera pennis,
quandocumque hominem me longa receperit aetas, 210
inceptis de te subtexam carmina chartis.
VIII
[recensere]- De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae
Sulpicia est tibi culta tuis, Mars magne, kalendis;
spectatum e caelo, si sapis, ipse veni;
hoc Venus ignoscet; at tu, violente, caveto
ne tibi miranti turpiter arma cadant:
illius ex oculis, cum vult exurere divos, 5
accendit geminas lampadas acer Amor.
Illam, quidquid agit, quoquo vestigia movit,
componit furtim subsequiturque Decor;
seu solvit crines, fusis decet esse capillis:
seu composit, comptis est veneranda comis. 10
Vrit, seu Tyria volvit procedere palla:
urit, seu nivea candida veste venit.
Talis in aeterno felix Vertumnus Olympo
mille habet ornatus, mille decenter habet.
Sola puellarum digna est cui mollia caris 15
vellera det sucis bis madefacta Tyros,
possideatque, metit quidquid bene olentibus arvis
cultor odoratae dives Arabs segetis,
et quascumque niger rubro de litore gemmas
proximus Eois colligit Indus aquis. 20
Hanc vos, Pierides, festis cantate kalendis,
et testudinea Phoebe superbe lyra.
Hoc sollemne sacrum multos haec sumet in annos:
dignior est vestro nulla puella choro.
IX
[recensere]Parce meo iuveni, seu quis bona pascua campi
seu colis umbrosi devia montis aper,
neu tibi sit duros acuisse in proelia dentes;
incolumem custos hunc mihi servet Amor.
Sed procul abducit venandi Delia cura: 5
o pereant silvae deficiantque canes!
Quis furor est, quae mens, densos indagine colles
claudentem teneras laedere velle manus?
Quidve iuvat furtim latebras intrare ferarum
candidaque hamatis crura notare rubis? 10
Sed tamen, ut tecum liceat, Cerinthe, vagari,
ipsa ego per montes retia torta feram,
ipsa ego velocis quaeram vestigia cervi
et demam celeri ferrea vincla cani.
Tunc mihi, tunc placeant silvae, si, lux mea, tecum 15
arguar ante ipsas concubuisse plagas:
tunc veniat licet ad casses, inlaesus abibit,
ne veneris cupidae gaudia turbet, aper.
Nunc sine me sit nulla Venus, sed lege Dianae,
caste puer, casta retia tange manu: 20
et, quaecumque meo furtim subrepit amori,
incidat in saevas diripienda feras.
At tu venandi studium concede parenti,
et celer in nostros ipse recurre sinus.
X
[recensere]Huc ades et tenerae morbos expelle puellae,
huc ades, intonsa Phoebe superbe coma;
crede mihi, propera, nec te iam, Phoebe, pigebit
formosae medicas applicuisse manus.
Effice ne macies pallentes occupet artus, 5
neu notet informis candida membra color,
et quodcumque mali est et quidquid triste timemus,
in pelagus rapidis evehat amnis aquis.
Sancte, veni, tecumque feras, quicumque sapores,
quicumque et cantus corpora fessa levant; 10
neu iuvenem torque, metuit qui fata puellae
votaque pro domina vix numeranda facit;
interdum vovet, interdum, quod langueat illa,
dicit in aeternos aspera verba deos.
Pone metum, Cerinthe: deus non laedit amantes; 15
tu modo semper ama: salva puella tibi est;
nil opus est fletu: lacrimis erit aptius uti,
si quando fuerit tristior illa tibi.
At nunc tota tua est, te solum candida secum
cogitat, et frustra credula turba sedet.
Phoebe, fave: laus magna tibi tribuetur in uno
corpore servato restituisse duos. 20
Iam celeber, iam laetus eris, cum debita reddet
certatim sanctis laetus uterque focis;
tunc te felicem dicet pia turba deorum, 25
optabunt artes et sibi quisque tuas.
XI
[recensere]Qui mihi te, Cerinthe, dies dedit, hic mihi sanctus
atque inter festos semper habendus erit:
te nascente novum Parcae cecinere puellis
servitium et dederunt regna superba tibi.
Vror ego ante alias: iuvat hoc, Cerinthe, quod uror, 5
si tibi de nobis mutuus ignis adest;
mutuus adsit amor, per te dulcissima furta
perque tuos oculos per Geniumque rogo.
Mane Geni, cape tura libens votisque faveto,
si modo, cum de me cogitat, ille calet. 10
Quod si forte alios iam nunc suspiret amores,
tunc precor infidos, sancte, relinque focos.
Nec tu sis iniusta, Venus: vel serviat aeque
vinctus uterque tibi vel mea vincla leva;
sed potius valida teneamur uterque catena, 15
nulla queat posthac quam soluisse dies.
Optat idem iuvenis quod nos, sed tectius optat:
nam pudet haec illum dicere verba palam.
At tu, Natalis, quoniam deus omnia sentis,
adnue: quid refert, clamne palamne roget? 20
XII
[recensere]Natalis Iuno, sanctos cape turis acervos,
quos tibi dat tenera docta puella manu;
tota tibi est hodie, tibi se laetissima compsit,
staret ut ante tuos conspicienda focos.
Illa quidem ornandi causas tibi, diva, relegat; 5
est tamen, occulte cui placuisse velit.
At tu, sancta, fave, neu quis divellat amantes,
sed iuveni, quaeso, mutua vincla para.
Sic bene compones: ullae non ille puellae
servire aut cuiquam dignior illa viro. 10
Nec possit cupidos vigilans deprendere custos
fallendique vias mille ministret Amor.
Adnue purpureaque veni perlucida palla:
ter tibi fit libo, ter, dea casta, mero;
praecipit et natae mater studiosa, quod optat: 15
illa aliud tacita iam sua mente rogat;
uritur, ut celeres urunt altaria flammae,
nec, liceat quamvis, sana fuisse velit.
Sis iuveni grata ac, veniet cum proximus annus,
hic idem votis iam vetus exstet amor. 20
XIII
[recensere]- Sulpiciae Elegidia
Tandem venit amor, qualem texisse pudori
quam nudasse alicui sit mihi fama magis.
Exorata meis illum Cytherea Camenis
attulit in nostrum deposuitque sinum.
Exsoluit promissa Venus: mea gaudia narret, 5
dicetur si quis non habuisse sua.
Non ego signatis quicquam mandare tabellis,
ne legat id nemo quam meus ante, velim,
sed peccasse iuvat, vultus componere famae
taedet: cum digno digna fuisse ferar. 10
XIV
[recensere]Invisus natalis adest, qui rure molesto
et sine Cerintho tristis agendus erit.
Dulcius urbe quid est? An villa sit apta puellae
atque Arretino frigidus amnis agro?
Iam, nimium Messalla mei studiose, quiescas; 5
non tempestivae saepe, propinque, viae.
Hic animum sensusque meos abducta relinquo
arbitrio, quamvis non sinis esse, meo.
</poem"> >
==XV==
<poem>
Scis iter ex animo sublatum triste puellae?
Natali Romae iam licet esse tuo.
Omnibus ille dies nobis natalis agatur,
qui nec opinanti nunc tibi forte venit.
XVI
[recensere]Gratum est, securus multum quod iam tibi de me
permittis, subito ne male inepta cadam.
Sit tibi cura togae potior pressumque quasillo
scortum quam Servi filia Sulpicia:
solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est 5
ne cedam ignoto maxima causa toro.
XVII
[recensere]Estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,
quod mea nunc vexat corpora fessa calor?
A ego non aliter tristes evincere morbos
optarim, quam te si quoque velle putem.
At mihi quid prosit morbos evincere, si tu 5
nostra potes lento pectore ferre mala?
XVIII
[recensere]Ne tibi sim, mea lux, aeque iam fervida cura
ac videor paucos ante fuisse dies,
si quicquam tota commisi stulta iuventa
cuius me fatear paenituisse magis,
hesterna quam te solum quod nocte reliqui, 5
ardorem cupiens dissimulare meum.
XIX
[recensere]- Incerti Auctoris
Nulla tuum nobis subducet femina lectum:
hoc primum iuncta est foedere nostra venus.
Tu mihi sola places, nec iam te praeter in urbe
formosa est oculis ulla puella meis.
Atque utinam posses uni mihi bella videri! 5
Displiceas aliis: sic ego tutus ero.
Nil opus invidia est, procul absit gloria vulgi:
qui sapit, in tacito gaudeat ille sinu.
Sic ego secretis possum bene vivere silvis,
qua nulla humano sit via trita pede. 10
Tu mihi curarum requies, tu nocte vel atra
lumen, et in solis tu mihi turba locis.
Nunc licet e caelo mittatur amica Tibullo,
mittetur frustra deficietque Venus;
hoc tibi sancta tuae Iunonis numina iuro, 15
quae sola ante alios est mihi magna deos.
Quid facio demens? Heu! heu! mea pignora cedo;
iuravi stulte: proderat iste timor.
Nunc tu fortis eris, nunc tu me audacius ures:
hoc peperit misero garrula lingua malum. 20
Iam faciam quodcumque voles, tuus usque manebo,
nec fugiam notae servitium dominae,
sed Veneris sanctae considam vinctus ad aras:
haec notat iniustos supplicibusque favet.
XX
[recensere]Rumor ait crebro nostram peccare puellam
nunc ego me surdis auribus esse velim.
Crimina non haec sunt nostro sine facta dolore:
quid miserum torques, rumor acerbe? Tace.
Domiti Marsi
[recensere]Te quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,
Mors iuvenem campos misit ad Elysios
ne foret aut elegis molles qui fleret amores
aut caneret forti regia bella pede.