I
[recensere]Hoc quodcumque vides, hospes, qua maxima Roma est,
Ante Phrygem Aenean collis et herba fuit:
Atque ubi Navali stant sacra Palatia Phoebo,
Euandri profugae concubuere boves.
Fictilibus crevere deis haec aurea templa, 5
Nec fuit opprobrio facta sine arte casa,
Tarpeiusque pater nuda de rupe tenabat,
Et Tiberis nostris advena bubus erat.
Quo gradibus domus ista Remi se sustulit, olim
Unus erat fratrum maxima regna focus. 10
Curia, praetexto quae nunc nitet alta senatu,
Pellitos habuit rustica corda patres.
Buccina cogebat priscos ad verba Quirites:
Centum illi in prato saepe senatus erat.
Nec sinuosa cavo pendebant vela theatro, 15
Pulpita sollemnis non oluere crocos.
Nulli cura fuit externos quaerere divos,
Cum tremeret patrio pendula turba sacro,
Annuaque accenso celebrare Palilia foeno,
Qualia nunc curto lustra novantur equo. 20
Vesta coronatis pauper gaudebat asellis,
Ducebant macrae vilia sacra boves.
Parva saginati lustrabant compita porci,
Pastor et ad calamos exta litabat ovis.
Verbera pellitus saetosa movebat arator, 25
Unde licens Fabius sacra Lupercus habet.
Nec rudis infestis miles radiabat in armis:
Miscebant usta praelia nuda sude.
Prima galeritus posuit praetoria Lycmon,
Magnaque pars Tatio rerum erat inter oves. 30
Hinc Titiens Ramnesque viri Luceresque coloni,
Quattuor hinc albos Romulus, egit equos.
Quippe suburbanae, parva minus urbe, Bovillae,
Et, qui nunc nulli, maxima turba, Gabi,
Et stetit Alba potens, albae suis omine nata, 35
Hac, ubi Fidenas, longe erat ire, via.
Nil patrium, nisi nomen, habet Romanus alumnus:
Sanguinis altricem non pudet esse lupam.
Huc melius profugos misisti, Troia, Penates.
O quali vecta est Dardana puppis ave! 40
Iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam
Laeserat abiegni venter apertus equi,
Cum pater in gnati trepidus cervice pependit,
Et verita est humeros urere flamma pios.
Tunc animi venere Deci, Brutique secures, 45
Vexit et ipsa sui Caesaris arma Venus:
Arma resurgentis portans victricia Troiae
Felix terra tuos cepit, Iule, deos!
Si modo Avernalis tremulae cortina Sibyllae
Dixit Aventino rura pianda Remo, 50
Aut si Pergameae sero rata carmina vatis
Longaevum ad Priami vera fuere caput:
“Vertite equum, Danai! male vincitis: Ilia tellus
Vivet, et huic cineri Iuppiter arma dabit.”
Optima nutricum nostris lupa Martia rebus, 55
Qualia creverunt moenia lacte tuo!
Moenia namque pio conor disponere versu:
Hei mihi, quod nostro est parvus in ore sonus!
Sed tamen exiguo quodcumque e pectore rivi
Fluxerit, hoc patriae serviet omne meae. 60
Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:
Mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua,
Ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris,
Umbria Romani patria Callimachi.
Scandentes si quis cernet de vallibus arces, 65
Ingenio muros aestimet ille meo.
Roma, fave, tibi surgit opus: date candida cives
Omina, et inceptis dextera cantet avis.
Sacra diesque canam et cognomina prisca locorum:
Has meus ad metas sudet oportet equus. 70
“Quo ruis imprudens, vage, dicere facta, Properti?
Non sunt ah dextro condita fila colo.
Aversis Charisin cantas: aversus Apollo:
Poscis ab invita verba pigenda lyra.”
Certa feram certis auctoribus: aut ego vates 75
Nescius aerata signa movere pila.
Me creat Archytae soboles Babylonius Horos,
Horos: et a proavo ducta Conone domus.
Di mihi sunt testes non degenerasse propinquos,
Inque meis libris nil prius esse fide. 80
Nunc pretium fecere deos (et fallitur auro
Iuppiter), obliquae signa iterata rotae.
Felicesque Iovis stellas Martisque rapacis,
Et grave Saturni sidus in omne caput,
Quid moveant Pisces animosaque signa Leonis, 85
Lotus et Hesperia quid Capricornus aqua,
Dicam, “Troia cades, et Troica Roma resurges,”
Et maris et terrae longa sepulcra canam.
Dixi ego, cum geminos produceret Arria natos,
— Illa dabat natis arma vetante deo — 90
Non posse ad patrios sua pila referre Penates:
Nempe meam firmant nunc duo busta fidem.
Quippe Lupercus, equi dum saucia protegit ora,
Hen sibi prolapso non bene cavit equo:
Gallus at, in castris dum credita signa tuetur, 95
Concidit ante aquilae rostra cruenta suae.
Fatales pueri, duo funera matris avarae.
Vera, sed invito contigit ista fides.
Idem ego, cum Cinarae traheret Lncina dolores,
Et facerent uteri pondera lenta moram, 100
“Iunonis votum facite impetrabile,” dixi:
Illa parit, libris est data palma meis.
Hoc neque arenosum Libyae Iovis explicat antrum,
Aut sibi commissos fibra locuta deos,
Aut si quis motas cornicis senserit alas, 105
Umbra neque e magicis mortua prodit aquis:
Aspicienda via est caeli versusque per astra
Trames, et ab zonis quinque petenda fides.
Exemplum grave erit Calchas: namque Aulide solvit
Ille bene haerentes ad pia saxa rates, 110
Idem Agamemnoniae ferrum cervice puellae
Tinxit, et Atrides vela cruenta dedit:
Nec rediere tamen Danai: tu diruta fletum
Supprime et Euboicos respice, Troia, sinus.
Nauplius ultores sub noctem porrigit ignes, 115
Et natat exuviis Graecia pressa suis.
Victor Oiliade, rape nunc et dilige vatem,
Quam vetat avelli veste Minerva sua.
Hactenus historiae: nunc ad tua devehar astra:
Incipe tu lacrimis aequus adesse novis. 120
Umbria te notis antiqua Penatibus edit.
Mentior? an patriae tangitur ora tuae,
Qua nebulosa cavo rorat Mevania campo,
Et lacus aestivis intepet Umber aquis,
Scandentisque Asis consurgit vertice murus, 125
Murus ab ingenio notior ille tuo?
Ossaque legisti non illa aetate legenda
Patris, et in tenues cogeris ipse Lares:
Nam tua cum multi versarent rura iuvenci,
Abstulit excultas pertica tristis opes. 130
Mox ubi bulla rudi dimissa est aurea collo,
Matris et ante deos libera sumpta toga,
Tum tibi pauca suo de carmine dictat Apollo,
Et vetat insano verba tonare foro.
At tu finge elegos, fallax opus, baec tua castra, 135
Scribat ut exemplo cetera turba tuo.
Militiam Veneris blandis patiere sub armis,
Et Veneris pueris utilis hostis eris.
Nam tibi victrices, quascumque labore parasti,
Eludet palmas una puella tuas: 140
Et bene cum fixum mento discusseris uncum,
Nil erit hoc: rostro te premet ansa suo.
Illius arbitrio noctem lucemque videbis,
Gutta quoque ex oculis non nisi iussa cadet.
Nec mille excubiae nec te signata iuvabunt 145
Limina: persuasae fallere rima sat est.
Nunc tua vel mediis puppis luctetur in undis,
Vel licet armatis hostis inermis eas,
Vel tremefacta cavo tellus diducat hiatum:
Octipedis Cancri terga sinistra time. 150
II
[recensere]Quid mirare meas tot in uno corpore formas?
Accipe Vertumni signa paterna dei.
Tuscus ego, Tuscis orior, nec paenitet inter
Praelia Volsinios deseruisse focos.
Haec me turba iuvat, nec templo laetor eburno: 5
Romanum satis est posse videre forum.
Hac quondam Tiberinus iter faciebat, et aiunt
Remorum auditos per vada pulsa sonos:
At postquam ille suis tantum concessit alumnis,
Vertumnus verso dicor ab amne deus. 10
Seu, quia vertentis fructum praecepimus anni,
Vertumni rursus creditur esse sacrum.
Prima mihi variat liventibus uva racemis,
Et coma lactenti spicea fruge tumet.
Hic dulces cerasos, hic autumnalia pruna 15
Cernis et aestivo mora rubere die.
Insitor hic solvit pomosa vota corona,
Cum pirus invito stipite mala tulit.
Mendax fama noces: alius mihi nominis index:
De se narranti tu modo crede deo. 20
Opportuna mea est cunctis natura figuris:
In quamcumque voles verte, decorus ero.
Indue me Cois, fiam non dura puella:
Meque virum sumpta quis neget esse toga?
Da falcem et torto frontem mihi comprime foeno: 25
Iurabis nostra gramina secta manu.
Arma tuli quondam et, memini, laudabar in illis:
Corbis in imposito pondere messor eram.
Sobrius ad lites: at cum est imposta corona,
Clamabis capiti vina subisse meo. 30
Cinge caput mitra, speciem furabor Iacchi:
Furabor Phoebi, si modo plectra dabis.
Cassibus impositis venor: sed arundine sumpta
Faunus plumoso sum deus aucupio.
Est etiam aurigae species Vertumnus, et eius, 35
Traiicit alterno qui leve pondus equo.
Suppetat hoc, pisces calamo praedabor, et ibo
Mundus demissis institor in tunicis.
Pastorem ad baculum possum curare, vel idem
Sirpiculis medio pulvere ferre rosam. 40
Nam quid ego adiiciam, de quo mihi maxima fama est,
Hortorum in manibus dona probata meis?
Caeruleus cucumis tumidoque cucurbita ventre
Me notat et iunco brassica vincta levi:
Nec flos ullus hiat pratis, quin ille decenter 45
Impositus fronti langueat ante meae.
At mihi, quod formas unus vertebar in omnes,
Nomen ab eventu patria lingua dedit.
Et tu, Roma, meis tribuisti praemia Tuscis.
Unde hodie vicus nomina Tuscus habet, 50
Tempore quo sociis venit Lycomedius armis
Atque Sabina feri contudit arma Tati.
Vidi ego labentes acies et tela caduca,
Atque hostes turpi terga dedisse fugae.
Sed facias, divum sator, ut Romana per aevum 55
Transeat ante meos turba togata pedes.
Sex superant versus (te, qui ad vadimonia curris,
Non moror): haec spatiis ultima meta meis.
Stipes acernus eram, properanti falce dolatus,
Ante Numam grata pauper in urbe deus. 60
At tibi, Mamuri, formae caelator ahenae,
Tellus artifices ne terat Osca manus,
Qui me tam docilis potuisti fundere in usus.
Unum opus est, operi non datur unus honos.
III
[recensere]Haec Arethusa suo mittit mandata Lycotae,
Cum totiens absis, si potes esse meus.
Si qua tamen tibi lecturo pars oblita deerit,
Haec erit e lacrimis facta litura meis:
Aut si qua incerto fallet te littera tractu, 5
Signa meae dextrae iam morientis erunt.
Te modo viderunt iteratos Bactra per ortus,
Te modo munito Neuricus hostis equo,
Hibernique Getae, pictoque Britannia curru,
Ustus et Eoa discolor Indus aqua. 10
Haecne marita fides et pactae sunt mihi noctes,
Cum rudis urgenti brachia victa dedi?
Quae mihi deductae fax omen praetulit, illa
Traxit ab everso lumina nigra rogo,
Et Stygio sum sparsa lacu, nec recta capillis 15
Vitta data est, nupsi non comitante deo.
Omnibus heu portis pendent mea noxia vota:
Texitur haec castris quarta lacerna tuis.
Occidat, immerita qui carpsit ab arbore vallum
Et struxit querulas rauca per ossa tubas, 20
Dignior obliquo funem qui torqueat Ocno
Aeternusque tuam pascat, aselle, famem.
Dic mihi, num teneros urit lorica lacertos?
Num gravis imbelles atterit hasta manus?
Haec noceant potius, quam dentibus ulla puella 25
Det mihi plorandas per tua colla notas.
Diceris et macie vultum tenuasse: sed opto,
E desiderio sit color iste meo.
At mihi cum noctes induxit Vesper amaras,
Si qua relicta iacent, osculor arma tua. 30
Tum queror in toto non sidere pallia lecto,
Lucis et auctores non dare carmen aves.
Noctibus hibernis castrensia pensa laboro
Et Tyria in radios vellera secta suos.
Et disco, qua parte fluat vincendus Araxes, 35
Quot sine aqua Parthus milia currat equus.
Conor et e tabula pictos ediscere mundos,
Qualis et haec docti sit positura dei,
Quae tellus sit lenta gelu, quae putris ab aestu,
Ventus in Italiam qui bene vela ferat. 40
Assidet una soror, curis et pallida nutrix
Peierat hiberni temporis esse moras.
Felix Hippolyte! nuda tulit arma papilla,
Et texit galea barbara molle caput.
Romanis utinam patuissent castra puellis! 45
Essem militiae sarcina fida tuae,
Nec me tardarent Scythiae iuga, cum Pater altas
Aprico in glaciem frigore nectit aquas.
Omnis amor magnus, sed aperto in coniuge maior:
Hanc Venus, ut vivat, ventilat ipsa facem. 50
Nam mihi quo? Poenis tibi purpura fulgeat ostris
Crystallusque tuas ornet aquosa manus.
Omnia surda tacent, rarisque assueta kalendis
Vix aperit clausos una puella Lares.
Glaucidos et catulae vox est mihi grata querentis: 55
Illa tui partem vindicat una toro.
Flore sacella tego, verbenis compita velo,
Et crepat ad veteres herba Sabina focos.
Sive in finitimo gemuit stans noctua tigno,
Seu voluit tangi parca lucerna mero, 60
Illa dies hornis caedem denuntiat agnis,
Succinctique calent ad nova lucra popae.
Ne, precor, ascensis tanti sit gloria Bactris,
Raptave odorato carbasa lina duci,
Plumbea cum tortae sparguntur pondera fundae, 65
Subdolus et versis increpat arcus equis.
Sed — tua sic domitis Parthae telluris alumnis
Pura triumphantis hasta sequatur equos —
Incorrupta mei conserva foedera lecti.
Hac ego te sola lege redisse velim. 70
Armaque cum tulero portae votiva Capenae,
Subscribam: SALVO GRATA PUELLA VIRO.
IV
[recensere]Tarpeium nemus et Tarpeiae turpe sepulcrum
Fabor et antiqui limina capta Iovis.
Lucus erat felix hederoso conditus antro,
Multaque nativis obstrepit arbor aquis:
Silvani ramosa domus, quo dulcis ab aestu 5
Fistula poturas ire iubebat oves.
Hunc Tatius fontem vallo praecingit acerno,
Fidaque suggesta castra coronat humo.
Quid tum Roma fuit, tubicen vicina Curetis
Cum quateret lento murmure saxa Iovis? 10
Atque ubi nunc terris dicuntur iura subactis,
Stabant Romano pila Sabina foro.
Murus erant montes: ubi nunc est curia septa,
Bellicus ex illo fonte bibebat equus.
Hinc Tarpeia deae fontem libavit: at illi 15
Urgebat medium fictilis urna caput.
Et satis urna malae potuit mors esse puellae,
Quae voluit flammas fallere, Vesta, tuas?
Vidit arenosis Tatium proludere campis,
Pictaque per flavas arma levare iubas. 20
Obstupuit regis facie et regalibus armis,
Interque oblitas excidit urna manus.
Saepe illa immeritae causata est omina lunae,
Et sibi tinguendas dixit in amne comas:
Saepe tulit blandis argentea lilia Nymphis, 25
Romula ne faciem laederet hasta Tati.
Dumque subit primo Capitolia nubila fumo,
Rettulit hirsutis brachia secta rubis,
Et sua Tarpeia residens ita flevit ab arce
Vulnera, vicino non patienda Iovi. 30
“Ignes castrorum et Tatiae praetoria turmae
Et formosa oculis arma Sabina meis,
O utinam ad vestros sedeam captiva Penates,
Dum captiva mei conspicer arma Tati.
Romani montes et montibus addita Roma 35
Et valeat probro Vesta pudenda meo.
Ille equus, ille meos in castra reportet amores,
Cui Tatius dextras collocat ipse iubas.
Quid mirum in patrios Scyllam saevisse capillos,
Candidaque in saevos inguina versa canes? 40
Prodita quid mirum fraterni cornua monstri,
Cum patuit lecto stamine torta via?
Quantum ego sum Ausoniis crimen factura puellis,
Improba virgineo lecta ministra foco!
Pallados extinctos si quis mirabitur ignes, 45
Ignoscat: lacrimis spargitur ara meis.
Cras, ut rumor ait, tota pugnabitur urbe:
Tu cape spinosi rorida terga iugi.
Lubrica tota via est et perfida: quippe tacentes
Fallaci celat limite semper aquas. 50
O utinam magicae nossem cantamina Musae!
Haec quoque formoso lingua tulisset opem.
Te toga picta decet, non quem sine matris honore
Nutrit inhumanae dura papilla lupae.
Sic, hospes, patriaeve tua regina sub aula, 55
— Dos tibi non humilis prodita Roma venit —
Si minus, at raptae ne sint impune Sabinae:
Me rape, et alterna lege repende vices.
Commissas acies ego possum solvere: nuptae,
Vos medium palla foedus inite mea. 60
Adde Hymenaee modos, tubicen fera murmura conde:
Credite, vestra meus molliet arma torus.
Et iam quarta canit venturam buccina lucem,
Ipsaque in Oceanum sidera lapsa cadunt.
Experiar somnum, de te mihi somnia quaeram: 65
Fac venias oculis umbra benigna meis.”
Dixit, et incerto permisit brachia somno,
Nescia vae furiis accubuisse novis.
Nam Vesta, Iliacae felix tutela favillae,
Culpam alit et plures condit in ossa faces. 70
Illa ruit, qualis celerem prope Thermodonta
Strymonis abscisso fertur aperta sinu.
Urbi festus erat — dixere Palilia patres —
Hic primus coepit moenibus esse dies,
Annua pastorum convivia, lusus in urbe, 75
Cum pagana madent fercula divitiis,
Cumque super raros foeni flammantis acervos
Traiicit immundos ebria turba pedes.
Romulus excubias decrevit in otia solvi
Atque intermissa castra silere tuba. 80
Hoc Tarpeia suum tempus rata convenit hostem:
Pacta ligat, pactis ipsa futura comes.
Mons erat ascensu dubius, festoque remissus:
Nec mora, vocales occupat ense canes.
Omnia praebebant somnos: sed Iuppiter unus 85
Decrevit poenis invigilare tuis.
Prodiderat portaeque fidem patriamque iacentem,
Nubendique petit, quem velit ipsa, diem.
At Tatius — neque enim sceleri dedit hostis honorem —
“Nube,” ait, “et regni scande cubile mei.” 90
Dixit, et ingestis comitum superobruit armis.
Haec, virgo, officiis dos erat apta tuis.
A duce Tarpeio mons est cognomen adeptus:
O vigil, iniustae praemia sortis habes.
V
[recensere]Terra tuum spinis obducat, lena, sepulcrum,
Et tua, quod non vis, sentiat umbra sitim,
Nec sedeant cineri Manes, et Cerberus ultor
Turpia ieiuno terreat ossa sono.
Docta vel Hippolytum Veneri mollire negantem, 5
Concordique toro pessima semper avis,
Penelopen quoque neglecto rumore mariti
Nubere lascivo cogeret Antinoo.
Illa velit, poterit magnes non ducere ferrum
Et volucris nidis esse noverca suis. 10
Quippe et, Collinas ad fossam moverit herbas,
Stantia currenti diluerentur aqua.
Audax cantatae leges imponere lunae
Et sua nocturno fallere terga lupo
Posset ut intentos astu caecare maritos, 15
Cornicum immeritas eruit ungue genas,
Consuluitque striges nostro de sanguine, et in me
Hippomanes fetae semina legit equae.
Exorabat opus verbis, ceu blanda perurat
Saxosamque terat sedula lympha viam: 20
“Si te Eoa Dorozantum iuvat aurea ripa
Et quae sub Tyria concha superbit aqua,
Eurypylique placet Coae textura Minervae
Sectaque ab Attalicis putria signa toris,
Seu quae palmiferae mittunt venalia Thebae, 25
Murreaque in Parthis pocula cocta focis:
Sperne fidem, provolve deos, mendacia vincant,
Frange et damnosae iura pudicitiae.
Et simulare virum pretium facit: utere causis:
Maior dilata nocte recurret amor. 30
Si tibi forte comas vexaverit, utilis ira:
Post modo mercata pace premendus erit.
Denique ubi amplexu Venerem promiseris empto,
Fac simules puros sideris esse dies.
Ingerat Apriles Iole tibi, tundat Amycle 35
Natalem Maiis idibus esse tuum,
Supplex ille sedet: posita tu scribe cathedra
Quidlibet. has artes si pavet ille, tenes.
Semper habe morsus circa tua colla recentes,
Litibus alternis quos putet esse datos. 40
Nec te Medeae delectent probra sequacis:
Nempe tulit fastus, ausa rogare prior:
Sed potius mundi Thais pretiosa Menandri,
Cum ferit astutos comica moecha Getas.
In mores te verte viri: si cantica iactat, 45
I comes et voces ebria iunge tuas.
Ianitor ad dantes vigilet: si pulset inanis,
Surdus in obductam somniet usque seram.
Nec tibi displiceat miles non factus amori,
Nauta nec attrita, si ferat aera, manu, 50
Aut quorum titulus per barbara colla pependit,
Caelati medio cum saluere foro.
Aurum spectato, non quae manus adferat aurum.
Versibus auditis quid nisi verba feres?
“Quid iuvat ornato procedere, vita, capillo 55
“Et tenues Coa veste movere sinus?”
Qui versus, Coae dederit nec munera vestis,
Istius tibi sit surda sine aere lyra.
Dum vernat sanguis, dum rugis integer annus,
Utere, ne quid cras libet ab ore dies. 60
Vidi ego odorati victura rosaria Paesti
Sub matutino cocta iacere Noto.”
His animos nostrae dum versat Acanthis amicae,
Per tenues ossa has sunt numerata cutes.
Sed cape torquatae, Venus o regina, columbae 65
Ob meritum ante tuos guttura secta focos.
Vidi ego rugoso tussim concrescere collo,
Sputaque per dentes ire cruenta cavos,
Atque animam in tegetes putrem expirare paternas.
Horruit algenti pergula curta foco. 70
Exequiae fuerant rari furtiva capilli
Vincula et immundo pallida mitra situ,
Et canis in nostros nimis experrecta dolores,
Cum fallenda meo pollice clatra forent.
Sit tumulus lenae curto vetus amphora collo: 75
Urgeat hunc supra vis, caprifice, tua.
Quisquis amas, scabris hoc bustum caedito saxis,
Mixtaque cum saxis adiice verba mala.
VI
[recensere]Sacra facit vates: sint ora faventia sacris,
Et cadat ante meos icta iuvenca focos.
Cera Philetaeis certet Romana corymbis,
Et Cyrenaeas urna ministret aquas.
Costum molle date et blandi mihi turis honores, 5
Terque focum circa laneus orbis eat.
Spargite me lymphis, carmenque recentibus aris
Tibia Mygdoniis libet eburna cadis.
Ite procul fraudes, alio sint aere noxae:
Pura novum vati laurea mollit iter. 10
Musa, Palatini referemus Apollinis aedem:
Res est, Calliope, digna favore tuo.
Caesaris in nomen ducuntur carmina: Caesar
Dum canitur, quaeso, Iuppiter ipse vaces.
Est Phoebi fugiens Athamana ad litora portus, 15
Qua sinus Ioniae murmura condit aquae,
Actia Iuleae pelagus monumenta carinae,
Nautarum votis non operosa via.
Huc mundi colere manus: stetit aequore moles
Pinea: nec remis aequa favebat avis. 20
Altera classis erat Teucro damnata Quirino,
Pilaque feminea turpiter acta manu:
Hinc Augusta ratis plenis Iovis omine velis,
Signaque iam patriae vincere docta suae.
Tandem acies geminos Nereus lunarat in arcus, 25
Armorum et radiis picta tremebat aqua,
Cum Phoebus linquens stantem se vindice Delon
— Nam tulit iratos mobilis una Notos —
Astitit Augusti puppim super, et nova flamma
Luxit in obliquam ter sinuata facem. 30
Non ille attulerat crines in colla solutos
Aut testudineae carmen inerme lyrae,
Sed quali aspexit Pelopeum Agamemnona vultu
Egessitque avidis Dorica castra rogis,
Aut qualis flexos solvit Pythona per orbes 35
Serpentem, imbelles quem timuere lyrae.
Mox ait: “O longa mundi servator ab Alba,
Auguste, Hectoreis cognite maior avis,
Vince mari: iam terra tua est. tibi militat arcus,
Et favet ex humeris hoc onus omne meis. 40
Solve metu patriam, quae nunc te vindice freta
Imposuit prorae publica vota tuae.
Quam nisi defendes, murorum Romulus augur
Ire Palatinas non bene vidit aves.
Et nimium remis audent, proh turpe! Latinis, 45
Principe te fluctus regia vela pati.
Nec te, quod classis centenis remiget alis,
Terreat: invito labitur illa mari.
Quodque vehunt prorae Centaurica saxa minantis,
Tigna cava et pictos experiere metus. 50
Frangit et attollit vires in milite causa;
Quae nisi iusta subest, excutit arma pudor.
Tempus adest, committe rates: ego temporis auctor
Ducam laurigera Iulia rostra manu.”
Dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus: 55
Proxima post arcus Caesaris hasta fuit.
Vincit Roma fide Phoebi: dat femina poenas:
Sceptra per Ionias fracta vehuntur aquas.
At pater Idalio miratur Caesar ab astro:
“Sum deus: en nostri sanguinis ista fides.” 60
Prosequitur cantu Triton, omnesque marinae
Plauserunt circa libera signa deae.
Illa petit Nilum cymba male nixa fugaci,
Hoc unum, iusso non moritura die.
Di melius! quantus mulier foret una triumphus, 65
Ductus erat per quas ante Iugurtha vias!
Actius hinc traxit Phoebus monumenta, quod eius
Una decem vicit missa sagitta rates.
Bella satis cecini: citharam iam poscit Apollo
Victor et ad placidos exuit arma choros. 70
Candida nunc molli subeant convivia luco,
Blanditiaeque fluant per mea colla rosae,
Vinaque fundantur praelis elisa Falernis,
Terque lavet nostras spica Cilissa comas.
Ingenium potis irritet Musa poetis: 75
Bacche, soles Phoebo fertilis esse tuo.
Ille paludosos memoret servire Sicambros,
Cepheam hic Meroen fuscaque regna canat,
Hic referat sero confessum foedere Parthum:
Reddat signa Remi: mox dabit ipse sua. 80
Sive aliquid pharetris Augustus parcet Eois,
Differat in pueros ista tropaea suos.
Gaude, Crasse, nigras si quid sapis inter arenas:
Ire per Euphraten ad tua busta licet.
Sic noctem patera, sic ducam carmine, donec 85
Iniiciat radios in mea vina dies.
VII
[recensere]Sunt aliquid Manes: letum non omnia finit,
Luridaque evictos effugit umbra rogos.
Cynthia namque meo visa est incumbere fulcro,
Murmur ad extremae nuper humata viae,
Cum mihi somnus ab exequiis penderet amoris, 5
Et quererer lecti frigida regna mei.
Eosdem habuit secum, quibus est elata, capillos,
Eosdem oculos: lateri vestis adusta fuit,
Et solitum digito beryllon adederat ignis,
Summaque Lethaeus triverat ora liquor. 10
Spirantisque animos et vocem misit: at illi
Pollicibus fragiles increpuere manus.
“Perfide, nec cuiquam melior sperande puellae,
In te iam vires somnus habere potest?
Iamne tibi exciderant vigilacis furta Suburae 15
Et mea nocturnis trita fenestra dolis?
Per quam demisso quotiens tibi fune pependi,
Alterna veniens in tua colla manu!
Saepe Venus trivio commissa est, pectore mixto
Fecerunt tepidas pallia nostra vias. 20
Foederis heu taciti! cuius fallacia verba
Non audituri diripuere Noti.
At mihi non oculos quisquam inclamavit euntis:
Unum impetrassem te revocante diem.
Nec crepuit fissa me propter arundine custos, 25
Laesit et obiectum tegula curta caput.
Denique quis nostro curvum te funere vidit,
Atram quis lacrimis incaluisse togam?
Si piguit portas ultra procedere, at illuc
Iussisses, lectum lentius ire meum. 30
Cur ventos non ipse rogis, ingrate, petisti?
Cur nardo flammae non oluere meae?
Hoc etiam grave erat, nulla mercede hyacinthos
Iniicere et fracto busta piare cado.
Lygdamus uratur, candescat lamine vernae: 35
Sensi ego, cum insidiis pallida vina bibi:
At Nomas arcanas tollat versuta salivas:
Dicet damnatas ignea testa manus.
Quae modo per viles inspecta est publica noctes,
Haec nunc aurata cyclade signat humum, 40
Et graviora rependit iniquis pensa quasillis,
Garrula de facie si qua locuta mea est:
Nostraqae quod Petale tulit ad monumenta coronas,
Codicis immundi vincula sentit anus:
Caeditur et Lalage tortis suspensa capillis, 45
Per nomen quoniam est ausa rogare meum.
Te patiente meae conflavit imaginis aurum,
Ardente e nostro dotem habitura rogo.
Non tamen insector, quamvis mereare, Properti:
Longa mea in libris regna fuere tuis. 50
Iuro ego Fatorum nulli revolubile carmen,
Tergeminusque canis sic mihi molle sonet,
Me servasse fidem. Si fallo, vipera nostris
Sibilet in tumulis et super ossa cubet.
Nam gemina est sedes turpem sortita per amnem, 55
Turbaque diversa remigat omnis aqua.
Unda Clytaemnestrae stuprum vehit altera, Cressae
Portat mentitae lignea monstra bovis:
Ecce coronato pars altera vecta phaselo,
Mulcet ubi Elysias aura beata rosas, 60
Qua numerosa fides, quaque aera rotunda Cybeles
Mitratisque sonant Lydia plectra choris.
Andromedeque et Hypermnestre sine fraude maritae
Narrant — historiae pectora nota suae —
Haec sua maternis queritur livere catenis 65
Brachia nec meritas frigida saxa manus:
Narrat Hypermnestre magnum ausas esse sorores,
In scelus hoc animum non valuisse suum.
Sic mortis lacrimis vitae sanamus amores:
Celo ego perfidiae crimina multa tuae. 70
Sed tibi nunc mandata damus, si forte moveris,
Si te non totum Doridos herba tenet.
Nutrix in tremulis ne quid desideret annis
Parthenie: patuit, nec tibi avara fuit.
Deliciaeque meae Latris, cui nomen ab usu est, 75
Ne speculum dominae porrigat illa novae.
Et quoscumque meo fecisti nomine versus,
Ure mihi: laudes desine habere meas.
Pelle hederam tumulo, mihi quae pugnante corymbo
Mollia contortis alligat ossa comis. 80
Ramosis Anio qua pomifer incubat arvis
Et numquam Herculeo numine pallet ebur,
Hic carmen media dignum me scribe columna,
Sed breve, quod currens vector ab urbe legat,
TIBURTINA IACET HAC AUREA CYNTHIA TERRA. 85
ACCESSIT RIPAE LAUS, ANIENE, TUAE.
Nec tu sperne piis venientia somnia portis:
Cum pia venerunt somnia, pondus habent.
Nocte vagae ferimur: nox clausas liberat umbras,
Errat et abiecta Cerberus ipse sera. 90
Luce iubent leges Lethaea ad stagna reverti:
Nos vehimur, vectum nauta recenset onus.
Nunc te possideant aliae: mox sola tenebo:
Mecum eris, et mixtis ossibus ossa teram.”
Haec postquam querula mecum sub lite peregit, 95
Inter complexus excidit umbra meos.
VIII
[recensere]Disce, quid Esquilias hac nocte fugarit aquosas,
Cum vicina novis turba cucurrit agris.
Lanuvium annosi vetus est tutela draconis,
Hic ubi tam rarae non perit hora morae,
Qua sacer abripitur caeco descensus hiatu, 5
Qua penetrat — virgo, tale iter omne cave! —
Ieiuni serpentis honos, cum pabula poscit
Annua et ex ima sibila torquet humo.
Talia demissae pallent ad sacra puellae,
Cum temere anguino creditur ore manus, 10
Ille sibi admotas a virgine corripit escas:
Virginis in palmis ipsa canistra tremunt.
Si fuerint castae, redeunt in colla parentum,
Ciamantque agricolae: “Fertilis annus erit.”
Huc mea detonsis avecta est Cynthia mannis: 15
Causa fuit Iuno, sed mage causa Venus.
Appia, dic quaeso, quantum te teste triumphum
Egerit effusis per tua saxa rotis,
Turpis in arcana sonuit cum rixa taberna;
Si sine me, famae non sine labe meae. 20
Spectaclum ipsa sedens primo temone pependit,
Ausa per impuros frena movere locos.
Serica nam taceo volsi carpenta nepotis,
Atque armillatos colla Molossa canes,
Qui dabit immundae venalia fata saginae, 25
Vincet ubi erasas barba pudenda genas.
Cum fieret nostro totiens iniuria lecto,
Mutato volui castra movere toro.
Phyllis Aventinae quaedam est vicina Dianae;
Sobria grata parum: cum bibit, omne decet. 30
Altera Tarpeios est inter Teia lucos;
Candida, sed potae non satis unus erit.
His ego constitui noctem lenire vocatis,
Et Venere ignota furta novare mea.
Unus erat tribus in secreta lectulus herba. 35
Quaeris concubitus? inter utramque fui.
Lygdamus ad cyathos, vitrique aestiva supellex,
Et Methymnaei Graeca saliva meri.
Nile tuus tibicen erat, crotalistria Phyllis,
Et facilis spargi munda sine arte rosa. 40
Nanus et ipse suos breviter concretus in artus
Iactabat truncas ad cava buxa manus.
Sed neque suppletis constabat flamma lucernis,
Reccidit inque suos mensa supina pedes.
Me quoque per talos Venerem quaerente secundos 45
Semper damnosi subsiluere canes.
Cantabant surdo, nudabant pectora caeco:
Lanuvii ad portas, hei mihi, solus eram;
Cum subito rauci sonuerunt cardine postes,
Et levia ad primos murmura facta Lares. 50
Nec mora, cum totas resupinat Cynthia valvas,
Non operosa comis, sed furibunda decens.
Pocula mi digitos inter cecidere remissos,
Palluerantque ipso labra soluta mero.
Fulminat illa oculis et quantum femina saevit: 55
Spectaclum capta nec minus urbe fuit.
Phyllidos iratos in vultum coniicit ungues:
Territa vicinas Teia clamat aquas.
Lumina sopitos turbant elata Quirites,
Omnis et insana semita nocte sonat. 60
Illas direptisque comis tunicisque solutis
Excipit obscurae prima taberna viae.
Cynthia gaudet in exuviis victrixque recurrit
Et mea perversa sauciat ora manu,
Imponitque notam collo morsuque cruentat, 65
Praecipueque oculos, qui meruere, ferit.
Atque ubi iam nostris lassavit brachia plagis,
Lygdamus ad plutei fulcra sinistra latens
Eruitur, geniumque meum prostratus adorat.
Lygdame, nil potui: tecum ego captus eram. 70
Supplicibus palmis tum demum ad foedera veni,
Cum vix tangendos praebuit illa pedes,
Atque ait: “Admissae si vis me ignoscere culpae,
Accipe, quae nostrae formula legis erit.
Tu neque Pompeia spatiabere cultus in umbra, 75
Nec cum lascivum sternet arena forum.
Colla cave inflectas ad summum obliqua theatrum
Aut lectica tuae sidat aperta morae.
Lygdamus imprimis, omnis mihi causa querellae,
Veneat et pedibus vincula bina trahat.” 80
Indixit leges. Respondi ego: “Legibus utar.”
Riserat imperio facta superba dato.
Dein quemcumque locum externae tetigere puellae,
Suffiit, at pura limina tergit aqua,
Imperat et totas iterum mutare lacernas, 85
Terque meum tetigit sulfuris igne caput.
Atque ita mutato per singula pallia lecto
Despondi, et tuto solvimus arma toro.
IX
[recensere]Amphitryoniades qua tempestate iuvencos
Egerat a stabulis, o Erythea, tuis,
Venit ad eductos pecorosa Palatia montes
Et statuit fessos, fessus et ipse, boves,
Qua Velabra suo stagnabant flumine, quaque 5
Nauta per urbanas velificabat aquas.
Sed non infido manserunt hospite Caco
Incolumes: furto polluit ille Iovem.
Incola Cacus erat, metuendo raptor ab antro,
Per tria partitos qui dabat ora focos. 10
Hic, ne certa forent manifestae signa rapinae,
Aversos cauda traxit in antra boves,
Nec sine teste deo: furem sonuere iuvenci,
Furis et implacidas diruit ira fores.
Maenalio iacuit pulsus tria tempora ramo 15
Cacus: et Alcides sic ait: “Ite boves,
Herculis ite boves, nostrae labor ultime clavae,
Bis mihi quaesitae, bis mea praeda, boves,
Arvaque mugitu sancite boaria longo:
Nobile erit Romae pascua vestra forum.” 20
Dixerat, et sicco torret sitis ora palato,
Terraque non ullas feta ministrat aquas.
Sed procul inclusas audit ridere puellas.
Lucus ab umbroso fecerat orbe nemus,
Femineae loca clausa deae fontesque piandos, 25
Impune et nullis sacra retecta viris.
Devia puniceae velabant limina vittae,
Putris odorato luxerat igne casa,
Populus et longis ornabat frondibus aedem,
Multaque cantantes umbra tegebat aves. 30
Huc ruit in siccam congesto pulvere barbam,
Et iacit ante fores verba minora deo.
“Vos precor, o luci sacro quae luditis antro,
Pandite defessis hospita fana viris.
Fontis egens erro, circaque sonantia lymphis, 35
Et cava suscepto flumine palma sat est.
Audistisne aliquem, tergo qui sustulit orbem?
Ille ego sum: Alciden terra recepta vocat.
Quis facta Herculeae non audit fortia clavae
Et numquam ad natas irrita tela feras, 40
Atque uni Stygias homini luxisse tenebras?
Accipite: haec fesso vix mihi terra patet.
Quodsi Iunoni sacrum faceretis amarae,
Non clausisset aquas ipsa noverca suas.
Sin aliquam vultusque meus saetaeque leonis 45
Terrent et Libyco sole perusta coma:
Idem ego Sidonia feci servilia palla
Officia et Lydo pensa diurna colo,
Mollis et hirsutum cepit mihi fascia pectus,
Et manibus duris apta puella fui.” 50
Talibus Alcides: at talibus alma sacerdos,
Puniceo canas stamine vincta comas:
“Parce oculis, hospes, lucoque abscede verendo:
Cede agedum, et tuta limina linque fuga.
Interdicta viris metuenda lege piatur, 55
Quae se summota vindicat ara casa.
Magnam Tiresias aspexit Pallada vates,
Fortia dum posita Gorgone membra lavat.
Di tibi dent alios fontes: haec lympha puellis
Avia secreti limitis una fluit.” 60
Sic anus: ille humeris postes concussit opacos,
Nec tulit iratam ianua clausa sitim.
At postquam exhausto iam flumine vicerat aestum,
Ponit vix siccis tristia iura labris.
“Angulus hic mundi nunc me mea fata trahentem 65
Accipit: haec fesso vix mihi terra patet.
Maxima quae gregibus devota est ara repertis,
Ara per has”, inquit, “Maxima facta manus,
Haec nullis umquam pateat veneranda puellis,
Herculis eximii ne sit inulta sitis.” 70
Sancte pater, salve, cui iam favet aspera Iuno:
Sancte, velis libro dexter inesse meo.
Hunc, quoniam manibus purgatum sanxerat orbem,
Sic Sanctum Tatiae composuere Cures.
X
[recensere]Nunc Iovis incipiam causas aperire Feretri,
Armaque de ducibus trina recepta tribus.
Magnum iter ascendo, sed dat mihi gloria vires:
Non iuvat e facili lecta corona iugo.
Imbuis exemplum primae tu, Romule, palmae 5
Huius, et exuvio plenus ab hoste redis,
Tempore quo portas Caeninum Acronta petentem
Victor in eversum cuspide fundis equum.
Acron Herculeus Caenina ductor ab arce,
Roma, tuis quondam finibus horror erat. 10
Hic spolia ex humeris ausus sperare Quirini:
Ipse dedit, sed non sanguine sicca suo.
Hunc videt ante cavas librantem spicula turres
Romulus et votis occupat ante ratis.
“Iupiter, haec hodie tibi victima corruet Acron.” 15
Voverat: et spoliam corruit ille Iovi.
Urbis virtutisque parens sic vincere suevit,
Qui tulit aprico frigida castra Lare.
Idem eques et frenis, idem fuit aptus aratris,
Et galea hirsutis compta lupina iubis. 20
Picta neque inducto fulgebat parma pyropo:
Praebebant caesi baltea lenta boves.
Cossus at insequitur Veientis caede Tolumni,
Vincere cum Veios posse laboris erat,
Necdum ultra Tiberim belli sonus, ultima praeda 25
Nomentum et captae iugera terna Corae.
O Veii veteres, et vos tum regna fuistis,
Et vestro posita est aurea sella foro:
Nunc intra muros pastoris buccina lenti
Cantat, et in vestris ossibus arva metunt. 30
Forte super portae dux Veius astitit arcem,
Colloquiumque sua fretus ab urbe dedit.
Dumque aries murum cornu pulsabat aheno,
Vinea qua ductum longa tegebat opus,
Cossus ait: “Forti melius concurrere campo.” 35
Nec mora fit, plano sistit uterque gradum.
Di Latias iuvere manus, desecta Tolumni
Cervix Romanos sanguine lavit equos.
Claudius a Rheno traiectos arcuit hostes,
Belgica cum vasti parma relata ducis 40
Virdomari. Genus hic Rheno iactabat ab ipso,
Nobilis e rectis fundere gesa rotis.
Illi virgatis iaculantis ab agmine braccis
Torquis ab incisa decidit unca gula.
Nunc spolia in templo tria condita: causa Feretri, 45
Omine quod certo dux ferit ense ducem;
Seu, quia victa suis humeris haec arma ferebant,
Hinc Feretri dicta est ara superba Iovis.
XI
[recensere]Desine, Paulle, meum lacrimis urgere sepulcrum:
Panditur ad nullas ianua nigra preces.
Cum semel infernas intrarunt funera leges,
Non exorato stant adamante viae.
Te licet orantem fuscae deus audiat aulae: 5
Nempe tuas lacrimas litora surda bibent.
Vota movent superos: ubi portitor aera recepit,
Obserat herbosos lurida porta rogos.
Sic maestae cecinere tubae, cum subdita nostrum
Detraheret lecto fax inimica caput. 10
Quid mihi coniugium Paulli, quid currus avorum
Profuit aut famae pignora tanta meae?
Num minus immites habuit Cornelia Parcas?
En sum, quod digitis quinque levatur, onus.
Damnatae noctes, et vos vada lenta paludes, 15
Et quaecumque meos implicat unda pedes,
Immatura licet, tamen huc non noxia veni:
Det Pater hic umbrae mollia iura meae.
Aut, si quis posita iudex sedet Aeacus urna;
In mea sortita vindicet ossa pila: 20
Assideant fratres, iuxta Minoida sellam
Eumenidum intento turba severa foro.
Sisyphe, mole vaces, taceant Ixionis orbes,
Fallar Tantaleo corripiare liquor,
Cerberus et nullas hodie petat improbus umbras, 25
Et iaceat tacita lapsa catena sera.
Ipsa loquar pro me: si fallo, poena sororum
Infelix humeros urgeat urna meos.
Si cui fama fuit per avita tropaea decori,
Afra Numantinos regna loquuntur avos, 30
Altera maternos exaequat turba Libones,
Et domus est titulis utraque fulta suis.
Mox, ubi iam facibus cessit praetexta maritis,
Vinxit et acceptas altera vitta comas,
Iungor, Paulle, tuo sic discessura cubili: 35
In lapide hoc uni nupta fuisse legar.
Testor maiorum cineres tibi, Roma, verendos,
Sub quorum titulis, Africa, tonsa iaces,
Et Persen proavi simulantem pectus Achillis,
Quique tuas proavo fregit Achille domos, 40
Me neque censurae legem mollisse, nec ulla
Labe mea vestros erubuisse focos.
Non fuit exuviis tantis Cornelia damnum,
Quin erat et magnae pars imitanda domus.
Nec mea mutata est aetas, sine crimine tota est: 45
Viximus insignes inter utramque facem.
Mi natura dedit leges a sanguine ductas,
Ne possem melior iudicis esse metu.
Quaelibet austeras de me ferat urna tabellas:
Turpior assessu non erit ulla meo, 50
Vel tu, quae tardam movisti fune Cybelen,
Claudia, turritae rara ministra deae,
Vel cui, commissos cum Vesta reposceret ignes,
Exhibuit vivos carbasus alba focos.
Nec te, dulce caput, mater Scribonia, laesi: 55
In me mutatum quid nisi fata velis?
Maternis laudor lacrimis urbisque querelis,
Defensa et gemitu Caesaris ossa mea.
Ille sua nata dignam vixisse sororem
Increpat, et lacrimas vidimus ire Deo. 60
Et tamen emerui generosos vestis honores,
Nec mea de sterili facta rapina domo.
Tu, Lepide, et tu, Paulle, meum post fata levamen,
Condita sunt vestro lumina nostra sinu.
Vidimus et fratrem sellam geminasse curulem, 65
Consule quo facto tempore rapta soror.
Filia, tu specimen censurae nata paternae,
Fac teneas unum nos imitata virum,
Et serie fulcite genus: mihi cymba volenti
Solvitur aucturis tot mea fata meis. 70
Haec est feminei merces extrema triumphi,
Laudat ubi emeritum libera fama rogum.
Nunc tibi commendo communia pignora natos:
Haec cura et cineri spirat inusta meo.
Fungere maternis vicibus, pater: illa meorum 75
Omnis erit collo turba ferenda tuo.
Oscula cum dederis tua flentibus, adiice matris:
Tota domus coepit nunc onus esse tuum.
Et si quid doliturus eris, sine testibus illis:
Cum venient, siccis oscula falle genis. 80
Sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges,
Somniaque in faciem credita saepe meam.
Atque ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
Ut responsurae singula verba iace.
Seu tamen adversum mutarit ianua lectum, 85
Sederit et nostro cauta noverca toro,
Coniugium, pueri, laudate et ferte paternum:
Capta dabit vestris moribus illa manus.
Nec matrem laudate nimis: collata priori
Vertet in offensas libera verba suas. 90
Seu memor ille mea contentus manserit umbra
Et tanti cineres duxerit esse meos.
Discite venturam iam nunc sentire senectam,
Caelibis ad curas nec vacet ulla via.
Quod mihi detractum est, vestros accedat ad annos: 95
Prole mea Paullum sic iuvet esse senem.
Et bene habet: numquam mater lugubria sumpsi:
Venit in exequias tota caterva meas.
Causa perorata est. flentes me surgite, testes,
Dum pretium vitae grata rependit humus. 100
Moribus et caelum patuit: sim digna merendo,
Cuius honoratis ossa vehantur equis.