Elegiarum libri IV, eiusdem Foricoenia sive epigrammatum libellus./ELEGIA II./ELEGIA II.

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

[ Joannis Cochanovii „Carmina Latina.”, emendavit, argumentis et notis instruxit Josephus Przyborowski., Varsaviae in officina Fratrum Jeżynsciorum, 1884, pp. 162-171, (Wikimedia Commons).]

  Argumentum. Flet mortem Joannis Tarnovii supremi exercituum, mortui a. 1561. Threnodiam, vernacula linqua scriptam, edidit Cochanovius a. 1561, ex quo conjici potest, etami Hanc elegiam scriptam ese a. 1561. Ceterum de Tarnovio vide pag. 5 notam I. [1]

Non ego te lacrimis, Tarnovi, prosequar ullis,
      Aut tua lugubre carmine fata gemam.
Vivis enim vere, mortali carcere liber,
      Sublimemque habitas aetheris arce domum;
Quae nulli est hiemi, nullisque obnoxia nimbis,
      Sed lucem aeternam, nescia notis habet.
Hic labor et curae insomnes, hic aegra senectus,
      Hic morbique vigent sollicitusque timor.
Felix, qui scopulos evaseris aequoris hujus,
      Incolumi portum conetigerisque rate.
Nos pelago incerti ferimur, quocumque carinam
      Impulit adversi saeva procella Noti.
Tu nunc heroas inter, quos prisca tulerunt
      Secula coelesti vesceris ambrosia.
Sub pedibusque vides terras pontumque sonantem,
      Aureaque aethero sidera sparsa polo.
Gloria, quae virtute tibi est quaesita parennis,
      Contempta volitat morte per ora virum.
Cum posses etenim facis te ornare parentum,
      Duxisti satius laude vigere tua,
Non ignareus ei, qui nil per se ipse patrasset
      Egregium, laudes opprobio esse patrum.
Te memorant invicti Alcidae exempla secutum,
      Terrae atque infesti plurimum obise maris.
Totque adiisse perlica, tot exantlasse labores,
      Ausum per medium vadere barbariem.
Nec vero Eurystheus quisquam, aut gravis ira novercae,
      Sed solus laudis te stimulavit amor.
Artibns instructus pacis bellique fuisti,
      Seque armis promptus consilioque valens.
Nec fuit usus, ut alterutrum, quo clarior esses,
      Vel pacem optares, vel tibi bella dari;
Sed veluti miles, longa assuetudine doctus
      Dextra aeque ac leva fulminea arma rotat:
Sic tu, cognita habend, quae tempus utrumque decerent,
      Hoc aeque atque illo tempore clarus eras.
Tu fidus legum Interpress atque arbiter aequus,
      Tu circumventis ancora sacra reis.
De summis regni consultus, ubi ora
      Solvisses, et vox auribus hausta tua est;
Incertum, prudentior, an facundior esses
      Linquebas, surgit par tibi utrimque decus.
Idem tu ille toga praestans, cum bella vocarent,
      Milesque interpidus duxque peritus eras.
Non incerta cano; Libyae mihi litora testes,
      Maurorumque potens te duce fusa manus. [2]
Testes Riphaeis dejectae collibus arces, [3]
      Qua tot Moschorum milia caesa jacent
Nam quis Obertini manantes anguine campos,
      Praecipitem Daci [4] praetereatque fugam?
Ille dies docuit numerum non vincere bello,
      Sed vim pugnantum consiliumque ducis:
Milia bis duodena ferox armaverat hostis,
      Cujus pars numeri vix tibi sexta fuit:
Ergo intra vallum tacitis aciem instruis armis,
      Spemque bonam dubiis insinuas animis.
Tormentis instare, pilisque ardentibus hostis,
      Quale Jovis magna fulmen ab arce venit.
Tu pugunandi avidum belli certamine torques
      Dilato, et longas injicis usque moras.
Impatiens ille, et numeroso milite fretus,
      Intercludendi spem tua castra capit,
Diducitque alas, at tu, dextro obice rupto,
      Ordine ab extremo signa repente jubes
Inferri sparsis, ruit improvisa juventus,
      Martiaque horribiles aera dedere sonos.
Dacus ubi erupisse inopinum comperit hostem,
      Impiger huc vires cogit et ipse suas.
Concurrunt alacres, funestaque proelia miscent,
      Hinc animosa cohors, hinc numerosa manus.
Dum revocat sparsos hostis densatque maniplos,
      In faciem pognam dum redigitque novam,
Parte alia vallum tu disjicis; evolat agmen,
      Distentumque hostem fortiter aggreditur.
Nec mora, rupta adversa acies virtute tuorum est,
      Fit fuga, fit caedes; tu ampla trophaea refers.
Denique nullum hostem, nullas te sospite vires
      Parrhasio timuit subdita terra polo.
Atque ut durus Atlas stellatum sustinet axem,
      Res humeris ita erat nixa Polona tuis.
Nec vero superos lingua, sed mente colebas,
      Perstans in prisca religione patrum.
Per te cana fides, coeloque Astraea relicto,
       Coeperat invisam visere rursus humum.
Rebus in adversis idem laetisque fuisti,
      Pectoris unus erat sorte in utraque tenor.
Divitias metiri auro falsum esse putasti,
      Sed tibi opes magnae fidus emicus erat.
Consilio opressos juvisti sedulus ac re.
      Verus magnarum qui fuit usus opum.
Tu scelerum fraudisque osor, tu portus et aura
      Clemens virtuti perfugiumque bonis.
Haec te immortalem, Tarnovi maxime reddunt,
      Haec te astris miscent, concilioque deum.
Ultra num tu aliquid curas? haecve agmina spectas?
      Quae celebrant funus pulverulenta tuum.
Sarmatia omnis adest, atque una Teuthona pubes,
      Quique bibunt alti flumina Danubii;
Omnes unus habet squalor, ferit aethera planctus,
      Te deflent juvenes, te pueri atque senes,
Filius ante omnes, qui non solum ore parentem,
      Sed vita morumque integritate refert. [5]
Pone modum lacrimis, fas non est flere beatos,
      O juvenis, magnae spes columenque domus.
Illos fere decet, qui exacto turpiter aevo
      Spem nullam vitae prosperioris habent,
Sed periere velut ratione carentia bruta,
      Demersi tenebris nocteque perpetua.
At qui ita vixerunt, ut nil virtuti putarent,
      A superis homini pulchrius esse datum,
Nec sunt desidiam turpem luxumque secuti,
      Sed studiis animum percoluere bonis,
Illis porta patet coeli sedesque beatae,
      Cum terrena animus mole solutus abit.
Quod si quis merito magni tenet atria coeli,
      Nemo parente tuo justius illa tenet.
Quae virtus etenim est, quam non exercuit ille?
      Quis fuit aut armis, aut pietate prior?
Non ille antiquas laudes jactavit avorum,
      Laus propria haec demum est, quam sibi quisque parit.
Pro patria innumeris objecit se hostibus ultro
      Vulneraque exepit, non timuitque mori.
Fortunae levia et subitis obnoxia damnis,
      Sola animi dunit perpetua esse bona
Hac Pollux, et quem dives colit India, Liber,
      Hac vagus Alcides venit in astra via.
Quos inter novus ille deum conviva recumbens
      Tarnovius tota gaudia mente capit,
Curarum oblitus, ceu cum maria omnia circum
      Emensus portum denique nauta tenet.
Hunc tu flere cave atque animo omnem absterge dolorem,
      Hoc tibi, si fas sit, dicat et ipse pater.
Quin tu illi Pario de marmore Mausoleum,
      Vistuleas ponis nobile propter aquas,
Quo pia posteritas aevo labente quotannis
      Confluat, et cineri debita dona ferat.
Proelia, quosque olim devicit strenuus hostes,
      Fac spiret paries Phidiaca arte nitens.
Carmen ego adjiciam: „lapis hic premit invidus ossa
      Tarnovi, ipse mori nescius astra colit.”
Hoc satis est tumulo; nam cetera fama superstes
      Narrabit seclis innumerabilibus.
Aeternum, o venerande cinis, salveque valeque,
      Et nullo incumbat pondere terra tibi.


  1. Ubi scribit: "referendum ad Joa. Tarnowski castelanum Cracoviensem supremum exercitus regni Poloniae ducem, cujus mortem (1561) flet poëta elegia 2 lib IV; cfr. praeterea nostram ed. scriptorum Polonicorum t. II p. 128, ubi cadem exempla paterna monstrat Christophoro."
  2. Tarnovium Emmanueli Lusitaniae regi contra Mauros in Africa auxilium tulisse, ibique consecutum esse laudem fortis militis et paeriti dulis, narrat Jovius libro VII Elogiorum p. 587. ed. Basileensis a. 1571.
  3. de his arcibus vide p. 5 notam 2.
  4. de clade Dacis a Tarnovio illata vide p. 5 notam 3, et pag 17 notam 1.
  5. Filius Joanis Tarnovii fuit Christophorus castellanus Wojniciensis, ad quem scripts est Libri I Elegia I, quam vide pag. 3.