Enchiridion de Fide, Spe et Charitate

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Enchiridion de Fide, Spe et Charitate
Saeculo V
editio: incognita
fons: incognitus

ENCHIRIDION AD LAURENTIUM LIBER UNUS (DE FIDE, SPE ET CARITATE LIBER UNUS)



Laurentio scribens eius eruditione delectatur cupiens illum esse sapientem secundum Scripturas sacras.

1. 1. Dici non potest, dilectissime fili Laurenti, quantum tua eruditione delecter, quantumque te cupiam esse sapientem, non ex eorum numero de quibus dicitur: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? 1 sed ex eorum de quibus scriptum est: Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum 2 et quales vult Apostolus fieri quibus dicit: Volo autem vos sapientes quidem esse in bono, simplices autem in malo 3.

Quod hominis sapientia pietas, id est Dei cultus, in sancto Iob breviter dicatur.

1. 2. Hominis autem sapientia pietas est. Habes hoc in libro sancti Iob. Nam ibi legitur quod ipsa Sapientia dixerit homini: Ecce pietas est sapientia 4. Si autem quaeras quam dixerit eo loco pietatem, distinctius in Graeco reperies , qui est Dei cultus. Dicitur enim Graece pietas et aliter, id est quo nomine significatur bonus cultus, quamvis et hoc praecipue referatur ad colendum Deum. Sed nihil est commodius illo nomine, quo evidenter Dei cultus expressus est, cum quid esset hominis sapientia diceretur. Quaerisne aliquid dici brevius, qui petis a me, ut breviter magna dicantur? An hoc ipsum tibi fortasse desideras breviter aperiri atque in sermonem colligi brevem, quonam modo sit colendus Deus?

Quonam modo sit colendus Deus ?

1. 3. Hic si respondero fide spe caritate colendum Deum, profecto dicturus es brevius hoc dictum esse quam velis, ac deinde petiturus ea tibi breviter explicari quae ad singula tria ista pertineant, quid credendum scilicet, quid sperandum, quid amandum sit. Quod cum fecero, ibi erunt omnia illa quae in epistula tua quaerenda posuisti: cuius exemplum si est penes te, facile est ut ea revolvas et relegas: si autem non est, commemorante me recolas.

Qualem librum sibi fieri voluerit, vel quae ut contineret poposcerit.

1. 4. Vis enim tibi, ut scribis, librum a me fieri quem Enchiridion, ut dicunt, habeas et de tuis manibus non recedat, continens postulata, id est quid sequendum maxime, quid propter diversas principaliter haereses sit fugiendum, in quantum ratio pro religione contendat, vel quid in ratione cum fides sit sola non veniat, quid primum quid ultimum teneatur, quae totius definitionis summa sit, quod certum propriumque fidei catholicae fundamentum. Haec autem omnia quae requiris procul dubio scies diligenter sciendo quid credi, quid sperari debeat, quid amari. Haec enim maxime, immo vero sola, in religione sequenda sunt: his qui contradicit aut omnino a Christi nomine alienus est, aut haereticus. Haec sunt defendenda ratione, quae vel a sensibus corporis inchoata vel ab intellegentia mentis inventa. Quae autem nec corporeo sensu experti sumus, nec mente assequi valuimus ac valemus, eis sine ulla dubitatione credenda sunt testibus a quibus ea quae divina vocari iam meruit, Scriptura confecta est: qui ea sive per corpus, sive per animum divinitus adiuti vel videre vel etiam praevidere potuerunt.

De fidei et perfectionis speciei et quod Christus sit proprie fidei catholicae fundamentum, quod apud haereticos nomine tenus invenitur.

1. 5. Cum autem initio fidei quae per dilectionem operatur 5 imbuta mens fuerit, tendit bene vivendo etiam ad speciem pervenire, ubi est sanctis et perfectis cordibus nota et ineffabilis pulchritudo cuius plena visio est summa felicitas. Hoc est nimirum quod requiris, quid primum, quid ultimum teneatur: inchoari fide, perfici specie. Haec enim totius definitionis est summa. Certum vero propriumque fidei catholicae fundamentum Christus est: Fundamentum enim aliud, ait Apostolus, nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus 6. Neque hoc ideo negandum est proprium fundamentum esse fidei catholicae, quia putari potest aliquibus haereticis hoc nobiscum esse commune. Si enim diligenter quae ad Christum pertinent cogitentur, nomine tenus invenitur Christus apud quoslibet haereticos qui se christianos vocari volunt, re ipsa vero non est apud eos. Quod ostendere nimis longum est, quoniam commemorandae sunt omnes haereses sive quae fuerunt sive quae sunt sive quae potuerunt esse sub vocabulo christiano, et quam sit hoc verum per singulas quasque monstrandum: quae disputatio tam multorum est voluminum ut etiam infinita videatur.

Quid sit Enchiridion quod sibi fieri voluerit, et quam laboriosum sit contra fidem et spem et caritatem servientibus respondere.

1. 6. Tu autem Enchiridion a nobis postulas, id est quod manu possit astringi, non quod armaria possit onerare. Ut igitur ad illa tria redeamus per quae diximus colendum Deum, fidem, spem, caritatem; facile est ut dicatur quid credendum, quid sperandum, quid amandum sit. Sed quemadmodum adversus eorum qui diversa sentiunt calumnias defendatur, operosioris uberiorisque doctrinae est: quae ut habeatur non brevi enchiridio manus debet impleri, sed grandi studio pectus accendi.

Quod Symbolum et dominica oratio fidem nise et spem et caritatem contineant.

2. 7. Nam ecce tibi est Symbolum et dominica oratio. Quid brevius auditur aut legitur? Quid facilius memoriae commendatur? Quia enim de peccato gravi miseria premebatur genus humanum, et divina indigebat misericordia, gratiae Dei tempus propheta praedicens ait: Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit 7. Propter hoc oratio. Sed Apostolus cum ad ipsam gratiam commendandam hoc propheticum commemorasset testimonium, continuo subiecit: Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt? 8 Propter hoc Symbolum. In his duobus tria illa intuere: fides credit, spes et caritas orant. Sed sine fide esse non possunt, ac per hoc et fides orat. Propterea quippe dictum est: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt?

Qualiter fides et spes et caritas sine invicem esse non possint, quamvis a se in quibusdam differunt.

2. 8. Quid autem sperari potest quod non creditur? Porro aliquid etiam quod non speratur, credi potest. Quis namque fidelium poenas non credit impiorum, nec sperat tamen? Et quisquis eas imminere sibi credit ac fugaci motu animi exhorret, rectius timere dicitur quam sperare. Quae duo quidam distinguens ait:

Liceat sperare timenti 9. Non autem ab alio poeta, quamvis meliore, proprie dictum est: Hunc ego si potui tantum sperare dolorem 10.

Denique nonnulli in arte grammatica verbi huius utuntur exemplo ad ostendendam impropriam dictionem, et aiunt: Sperare dixit pro timere. Est itaque fides et malarum rerum et bonarum, quia et bona creduntur et mala, et hoc fide bona, non mala. Est etiam fides et praeteritarum rerum et praesentium et futurarum. Credimus enim Christum mortuum, quod iam praeteriit; credimus sedere ad dexteram Patris, quod nunc est; credimus venturum ad iudicandum, quod futurum est. Item fides et suarum rerum est et alienarum; nam et se quisque credit aliquando esse coepisse, nec fuisse utique sempiternum, et alios atque alia. Nec solum de aliis hominibus multa quae ad religionem pertinent, verum etiam de angelis credimus. Spes autem non nisi bonarum rerum est, nec nisi futurarum, et ad eum pertinentium qui earum spem gerere perhibetur. Quae cum ita sint, propter has causas distinguenda erat fides ab spe, sicut vocabulo ita et rationabili differentia. Nam quod attinet ad non videre, sive quae creduntur, sive quae sperantur, fidei speique commune est. In Epistula quippe ad Hebraeos, qua teste usi sunt illustres catholicae fidei ac Regulae defensores, fides esse dicta est Convictio rerum quae non videntur 11. Quamvis quando se quisque non verbis, non testibus, non denique ullis argumentis, sed praesentium rerum evidentiae credidisse (hoc est fidem accommodasse) dicit, non ita videtur absurdus ut recte reprehendatur in verbo eique dicatur: " Vidisti; ergo non credidisti "; unde putari potest non esse consequens ut non videatur res quaecumque creditur. Sed melius hanc appellamus fidem quam divina eloquia docuerunt, earum scilicet rerum quae non videntur. De spe quoque ait Apostolus: Spes quae videtur, non est spes: quod enim videt quis quid sperat? Si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus 12. Cum ergo bona nobis futura esse creduntur, nihil aliud quam sperantur. Iam de amore quid dicam, sine quo fides nihil prodest? Spes vero esse sine amore non potest. Denique ut ait apostolus Iacobus: Et daemones credunt et contremiscunt 13: nec tamen sperant vel amant, sed potius quod speramus et amamus credendo venturum esse, formidant. Propter quod et apostolus Paulus fidem quae per dilectionem operatur 14 approbat atque commendat, quae utique sine spe non potest esse. Proinde nec amor sine spe est nec sine amore spes, nec utrumque sine fide.

Quod credulitas fidei christianae non naturis rerum, sed in Creatoris bonitate consistant.

3. 9. Cum ergo quaeritur quid credendum sit quod ad religionem pertineat, non rerum natura ita rimanda est quemadmodum ab eis quos physicos Graeci vocant, nec metuendum est ne aliquid de vi et numero elementorum, de motu atque ordine et defectibus siderum, de figura caeli, de generibus et naturis animalium fruticum lapidum fontium fluminum montium, de spatiis locorum et temporum, de signis imminentium tempestatum, et talia sescenta de his rebus quas illi vel invenerunt vel invenisse se existimant, christianus ignoret: quia nec ipsi omnia reppererunt, tanto excellentes ingenio flagrantes studio abundantes otio, et quaedam humana coniectura investigantes, quaedam vero historica experientia perscrutantes, et in eis quae se invenisse gloriantur plura opinantes potius quam scientes. Satis est christiano rerum creatarum causam sive caelestium sive terrestrium, sive visibilium sive invisibilium, non nisi bonitatem credere Creatoris qui est Deus unus et verus, nullamque esse naturam quae non aut ipse sit aut ab ipso: eumque esse Trinitatem, Patrem scilicet et Filium a Patre genitum et Spiritum Sanctum ab eodem Patre procedentem, sed unum eundemque Spiritum et Patris et Filii.

Qualia bona sunt, quae a summa Trinitate creata sunt.

3. 10. Ab hac summe et aequaliter et immutabiliter bona Trinitate creata sunt omnia, nec summe nec aequaliter nec immutabiliter bona, sed tamen bona etiam singula: simul vero universa valde bona 15, quia ex omnibus consistit universitatis admirabilis pulchritudo.

Qualiter Deus malum ordinet, vel quae sit definitio mali.

3. 11. In qua etiam illud quod malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum, eminentius commendat bona, ut magis placeant et laudabiliora sint dum comparantur malis. Neque enim Deus omnipotens quod etiam infideles fatentur: Rerum cui summa potestas 16 cum summe bonus sit, ullo modo sineret mali esse aliquid in operibus suis nisi usque adeo esset omnipotens et bonus ut bene faceret et de malo. Quid est autem aliud quod malum dicitur, nisi privatio boni? Nam sicut corporibus animalium nihil est aliud morbis et vulneribus affici quam sanitate privari (neque enim id agitur cum adhibetur curatio, ut mala ista quae inerant, id est morbi ac vulnera, recedant hinc et alibi sint, sed utique ut non sint; non enim ulla substantia, sed carnalis substantiae vitium est vulnus aut morbus, cum caro sit ipsa substantia, profecto aliquod bonum cui accidunt ista mala, id est privationes eius boni quod dicitur sanitas); ita et animorum quaecumque sunt vitia, naturalium sunt privationes bonorum: quae cum sanantur non aliquo transferuntur, sed ea quae ibi erant, nusquam erunt, quando in illa sanitate non erunt.

Bonas esse omnes naturas a summo bono factas, quibus qua ex causa et qualiter corruptio noceat intimatur.

4. 12. Naturae igitur omnes, quoniam naturarum prorsus omnium Conditor summe bonus est, bonae sunt. Sed quia non sicut earum Conditor summe atque imcommutabiliter bonae sunt, ideo in eis et minui bonum et augeri potest. Sed bono minui malum est, quamvis quantumcumque minuatur remaneat aliquid necesse est (si adhuc natura est), unde natura sit. Neque enim, si qualiscumque et quantulacumque natura est, consumi bonum quo natura est, nisi et ipsa consumatur potest. Merito quippe natura incorrupta laudatur: porro si et incorruptibilis sit, quae corrumpi omnino non possit, multo est procul dubio laudabilior. Cum vero corrumpitur, ideo malum est eius corruptio quia eam qualicumque privat bono. Nam si nullo bono privat non nocet; nocet autem: adimit igitur bonum. Quamdiu itaque natura corrumpitur inest ei bonum quo privetur, ac per hoc si naturae aliquid remanebit quod iam corrumpi nequeat, profecto natura incorruptibilis erit, et ad hoc tam magnum bonum corruptione perveniet. At si corrumpi non desinet, nec bonum habere utique desinet quo eam possit privare corruptio. Quam si penitus totamque consumpserit, ideo nullum bonum inerit quia natura nulla erit. Quocirca bonum consumere corruptio non potest nisi consumendo naturam. Omnis ergo natura bonum est, magnum si corrumpi non potest, parvum si potest; negari tamen bonum esse, nisi stulte atque imperite, prorsus non potest. Quae si corruptione consumitur, nec ipsa corruptio remanebit, nulla ubi esse possit subsistente natura.

Quod nullum possit esse malum si nullum sit bonum, et quod haec assertio sententiae propheticae non sit contraria.

4. 13. Ac per hoc nullum est quod dicitur malum si nullum sit bonum. Sed bonum omni malo carens, integrum bonum est; cui verum inest malum, vitiatum vel vitiosum bonum est. Nec malum unquam potest esse ullum ubi bonum est nullum. Unde res mira conficitur, ut quia omnis natura in quantum natura est, bonum est, nihil aliud dici videatur cum vitiosa natura mala esse natura dicitur, nisi malum esse quod bonum est: nec malum esse nisi quod bonum est; quoniam omnis natura bonum est, nec res aliqua mala esset si res ipsa quae mala est natura non esset. Non igitur potest esse malum nisi aliquod bonum. Quod cum dici videatur absurde, connexio tamen ratiocinationis huius velut inevitabiliter nos compellit hoc dicere: et cavendum est ne incidamus in illam sententiam propheticam ubi legitur: Vae iis qui dicunt quod bonum est malum, et quod malum est bonum; qui dicunt tenebras lucem, et lucem tenebras; qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce 17. Et tamen Dominus ait: Malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala 18. Quid est autem malus homo nisi mala natura, quia homo natura est? Porro si homo aliquod bonum est quia natura est, quid est malus homo nisi malum bonum? Tamen cum duo ista discernimus, invenimus nec ideo malum quia homo est, nec ideo bonum quia iniquus est, sed bonum quia homo, malum quia iniquus. Quisquis ergo dicit: " Malum est hominem esse ", aut: " Bonum est iniquum esse ", ipse incidit in propheticam illam sententiam: Vae his qui dicunt quod bonum est malum et quod malum est bonum; opus enim Dei culpat quod est homo, et vitium hominis laudat, quod est iniquitas. Omnis itaque natura, etiam si vitiosa est, in quantum natura est, bona est, in quantum vitiosa est, mala est.

Quod in bonis ac malis sibimet et contrariis dialecticorum regula deficiat, et quod sit corruptio, et quod ex bonis mala orta sint.

4. 14. Quapropter in his contrariis quae mala et bona vocantur illa dialecticorum regula deficit qua dicunt nulli rei duo simul inesse contraria. Nullus enim aer simul est et tenebrosus et lucidus: nullus cibus aut potus simul dulcis est et amarus: nullum corpus simul ubi album ibi et nigrum; nullum simul ubi deforme, ibi et formosum. Et hoc in multis ac paene omnibus contrariis reperitur, ut in una re simul esse non possint. Cum autem bona et mala nullus ambigat esse contraria, non solum simul esse possunt, sed mala omnino sine bonis et nisi in bonis esse non possunt, quamvis bona sine malis possint. Potest enim homo vel angelus non esse iniustus, iniustus autem non potest esse nisi homo vel angelus: et bonum quod homo, bonum quod angelus, malum quod iniustus. Et haec duo contraria ita simul sunt ut, si bonum non esset in quo esset, prorsus nec malum esse potuisset: quia non modo ubi consisteret, sed unde oreretur corruptio non haberet, nisi esset quod corrumperetur; quod nisi bonum esset, nec corrumperetur; quoniam nihil est aliud corruptio, quam boni exterminatio. Ex bonis igitur mala orta sunt, et nisi in aliquibus bonis non sunt. Nec erat alias unde oreretur ulla mali natura. Nam si esset, in quantum natura esset profecto bona esset; et aut incorruptibilis natura magnum esset bonum, aut etiam natura corruptibilis nullo modo esset nisi aliquod bonum, quod bonum corrumpendo posset ei nocere corruptio.

Quomodo non sit contrarium dominicae sententiae qua dicit non potest arbor bona fructus malos facere cum dicuntur mala ex bonis esse orta.

4. 15. Sed cum mala ex bonis orta esse dicimus, non putetur hoc dominicae sententiae refragari qua dixit: Non potest arbor bona fructus malos facere 19. Non potest enim, sicut Veritas ait, colligi uva de spinis 20, quia non potest nasci uva de spinis; sed ex bona terra et vites nasci posse videmus et spinas. Et eo modo, tamquam arbor mala, fructus bonos, id est opera bona, non potest facere voluntas mala, sed ex bona hominis natura oriri voluntas et bona potest et mala. Nec fuit prorsus unde primitus oriretur voluntas mala, nisi ex angeli et hominis natura bona. Quod et ipse Dominus eodem loco ubi de arbore et fructibus loquebatur apertissime ostendit. Ait enim: Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum 21: satis admonens ex arbore quidem bona malos, aut ex mala bonos nasci fructus non posse, ex ipsa tamen terra cui loquebatur, utramque arborem posse.

Non pertinere ad beatitudinem consequendam scire causas in mundo corporalium motionum.

5. 16. Quae cum ita sint, quando nobis Maronis ille versus placet: Felix qui potuit rerum cognoscere causas 22, non nobis videatur ad felicitatem consequendam pertinere si sciamus causas magnarum in mundo corporalium motionum, quae abditissimis naturae sinibus occuluntur: Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant, obicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant 23, et cetera huiusmodi. Sed bonarum et malarum rerum causas nosse debemus, et id hactenus quatenus eas homini, in hac vita erroribus aerumnisque plenissima 24, ad eosdem errores et aerumnas evadendas nosse conceditur. Ad illam quippe felicitatem tendendum est ubi nulla quatiamur aerumna, nullo errore fallamur. Nam si causae corporalium motionum noscendae nobis essent, nullas magis nosse quam nostrae valetudinis deberemus; cum vero eis ignoratis medicos quaerimus, quis non videat quod de secretis caeli et terrae nos latet quanta sit patientia nesciendum?

Disputatio qualiter error cavere possit.

5. 17. Quamvis enim error quanta possumus cura cavendus sit non solum in maioribus, verum etiam in minoribus rebus, nec nisi rerum ignorantia possit errari, non est tamen consequens ut continuo erret quisquis aliquid nescit, sed quisquis se existimat scire quod nescit; pro vero quippe approbat falsum, quod est erroris proprium 25. Verumtamen in qua re quisque erret interest plurimum. Nam in una eademque re et nescienti sciens et erranti non errans recta ratione praeponitur. In diversis autem rebus, id est, cum iste sciat alia, ille alia, et iste utiliora, et ille minus utilia vel etiam noxia, quis non in eis quae ille scit ei praeferat nescientem? Sunt enim quaedam quae nescire quam scire sit melius. Itemque nonnullis errare profuit aliquando, sed in via pedum non in via morum. Nam nobis ipsis accidit ut in quodam bivio falleremur et non iremus per eum locum ubi opperiens transitum nostrum donatistarum manus armata subsederat, atque ita factum est ut eo quo tendebamus per devium circuitum veniremus, cognitisque insidiis illorum nos gratularemur errasse atque inde gratias ageremus Deo. Quis ergo viatorem sic errantem sic non erranti latroni praeponere dubitaverit? Et fortasse ideo apud illum summum poetam loquens quidam miser amator,

Ut vidi, inquit, ut perii, ut me malus abstulit error! 26

quoniam est et error bonus qui non solum nihil obsit verum etiam prosit aliquid. Sed diligentius considerata veritate, cum aliud non sit errare quam verum putare quod falsum est, falsumque quod verum est, vel certum habere pro incerto, incertumve pro certo, sive falsum sive sit verum, idque tam sit in animo deforme atque indecens quam pulchrum ac decorum esse sentimus vel in loquendo vel in assentiendo: Est, est; non, non 27; profecto et ob hoc ipsum est vita misera ista qua vivimus, quod ei nonnumquam, ut non amittatur, error est necessarius. Absit ut talis sit illa vita ubi est animae nostrae ipsa veritas vita 28, ubi nemo fallit, fallitur nemo. Hic autem homines fallunt atque falluntur, miserioresque sunt cum mentiendo fallunt quam cum mentientibus credendo falluntur. Usque adeo tamen rationalis natura refugit falsitatem, et quantum potest devitat errorem, ut falli nolint etiam quicumque amant fallere. Non enim sibi qui mentitur videtur errare, sed alium in errorem mittere credentem sibi. Et in ea quidem re non errat quam mendacio contegit, si novit ipse quid verum sit sed in hoc fallitur, quod putat sibi suum non obesse mendacium, cum magis facienti quam patienti obsit omne peccatum.

Quaestio difficillima: utrum ad officium hominis iusti pertineat aliquando mentiri.

6. 18. Verum hic difficillima et latebrosissima gignitur quaestio, de qua iam grande librum, cum respondendi necessitas nos urgueret, absolvimus, utrum ad officium hominis iusti pertineat aliquando mentiri. Nonnulli enim eo usque progrediuntur ut et peierare et de rebus ad Dei cultum pertinentibus ac de ipsa Dei natura falsum aliquid dicere nonnumquam bonum piumque opus esse contendant. Mihi autem videtur peccatum quidem esse omne mendacium, sed multum interesse quo animo et quibus de rebus quisque mentiatur. Non enim sic peccat ille qui consulendi, quomodo ille qui nocendi voluntate mentitur, aut vero tantum nocet qui viatorem mentiendo in diversum iter mittit, quantum is qui viam vitae mendacio fallente depravat. Nemo sane mentiens iudicandus est qui dicit falsum quod putat verum, quoniam quantum in ipso est non fallit ipse sed fallitur. Non itaque mendacii sed aliquando temeritatis arguendus est qui falsa incautius credita pro veris habet, potiusque e contrario, quantum in ipso est ille mentitur qui dicit verum quod putat falsum. Quantum enim ad animum eius attinet, quia non quod sentit hoc dicit, non verum dicit, quamvis verum inveniatur esse quod dicit; nec ullo modo liber est a mendacio qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate mentitur. Non consideratis itaque rebus ipsis de quibus aliquid dicitur, sed sola intentione dicentis, melior est qui nesciens falsum dicit quoniam id verum putat, quam qui mentiendi animum sciens gerit nesciens verum esse quod dicit. Ille namque non aliud habet in animo aliud in verbo: huic vero, qualecumque per se ipsum sit quod ab eo dicitur, aliud tamen clausum in pectore aliud in lingua promptum est 29, quod malum est proprium mentientis. In ipsarum autem quae dicuntur consideratione rerum tantum interest qua in re quisque fallatur sive mentiatur, ut cum falli quam mentiri minus sit malum quantum pertinet ad hominis voluntatem, tamen longe tolerabilius sit in his quae a religione sunt seiuncta mentiri, quam in his sine quorum fide vel notitia Deus coli non potest falli. Quod ut illustretur exemplis, intueamur quale sit si quispiam dum mentitur vivere nuntiet aliquem mortuum, et alius dum fallitur credat iterum Christum post quamlibet longa tempora moriturum: nonne illo modo mentiri quam isto modo falli incomparabiliter praestat multoque minoris mali est in illum errorem aliquem inducere quam in istum ab aliquo induci?

Quibus in rebus fallamur an peccata adicienda sint.

6. 19. In quibusdam ergo rebus magno, in quibusdam parvo, in quibusdam nullo malo, in quibusdam nonnullo etiam bono fallimur. Nam magno malo fallitur homo cum hoc non credit quod ad vitam ducit aeternam, vel hoc credit quod ad mortem ducit aeternam. Parvo autem malo fallitur qui falsum pro vero approbando incidit in aliquas temporales molestias, quibus tamen adhibita fidelis patientia convertit eas in usum bonum, velut si quisquam bonum hominem putando qui malus est, aliquid ab eo patiatur mali. Qui vero malum hominem ita bonum credit ut nihil ab eo mali patiatur, nullo malo fallitur, nec in eum cadit illa prophetica detestatio: Vae his qui dicunt quod malum est bonum 30. De ipsis enim rebus quibus homines mali sunt, non de hominibus dictum intellegendum est. Unde qui adulterium dicit bonum, recte arguitur illa voce prophetae; qui vero ipsum hominem dicit bonum quem putat castum, nescit adulterum, non in doctrina rerum bonarum et malarum sed in occultis humanorum fallitur morum, vocans hominem bonum in quo putat esse quod novit bonum, et dicens malum adulterum et bonum castum, sed hunc bonum dicens nesciendo adulterum esse, non castum. Porro si per errorem evadit quisque perniciem, sicut superius dixi nobis in itinere contigisse, etiam boni aliquid homini errore confertur. Sed cum dico in quibusdam rebus nullo malo aliquem vel nonnullo etiam bono falli, non ipsum errorem dico nullum malum vel nonnullum bonum, sed malum quo non venitur vel bonum quo venitur errando, id est, ex ipso errore quid non eveniat vel quid proveniat. Nam ipse per se ipsum error aut magnum in re magna aut parvum in re parva, tamen semper est malum. Quis enim nisi errans malum neget approbare falsa pro veris aut improbare vera pro falsis, aut habere incerta pro certis vel certa pro incertis? Sed aliud est bonum hominem putare qui malus est, quod est erroris, et aliud est ex hoc malo aliud malum non pati, si nihil noceat homo malus qui est putatus bonus. Itemque aliud est ipsam viam putare quae non est ipsa, et aliud est ex hoc erroris malo aliquid boni consequi velut est ab insidiis malorum hominum liberari.

Cum quis de malo homine bene sentit vel cum veri similibus fallitur.

7. 20. Nescio sane utrum eiusmodi etiam errores: cum homo de malo homine bene sentit, qualis sit nesciens: aut pro eis quae per sensus corporis capimus occurrunt similia, quae spiritu tamquam corpore vel corpore tanquam spiritu sentiuntur (quale putabat esse apostolus Petrus quando existimabat se visum videre repente de claustris et vinculis per angelum liberatus 31); aut in ipsis rebus corporeis lene putatur esse quod asperum est, aut dulce quod amarum est, aut bene olere quod putidum est, aut tonare cum rheda transit, aut illum esse hominem cum sit alius quando duo simillimi sunt quod in geminis saepe contigit; unde ait ille: Gratusque parentibus error 32: et cetera talia etiam peccata dicenda sint. Nec quaestio nodosissima, quae homines acutissimos Academicos torsit, nunc mihi enodanda suscepta est, utrum aliquid debeat sapiens approbare, ne incidat in errorem si pro veris approbaverit falsa, cum omnia, sicut affirmant, vel occulta sint vel incerta. Unde tria confeci volumina initio conversionis meae ne impedimento nobis essent quae tamquam in ostio contradicebant: et utique fuerat removenda inveniendae desperatio veritatis quae illorum videtur argumentationibus roborari. Apud illos ergo error omnis putatur esse peccatum, quod vitari non posse contendunt nisi omnis suspendatur assensio. Errare quippe dicunt eum quisquis assentitur incertis: nihilque certi esse in hominum visis propter indiscretam similitudinem falsi, etiam si quod videtur forte sit verum, acutissimis quidem sed impudentissimis conflictibus disputant. Apud nos autem iustus ex fide vivit 33. At si tollatur assensio fides tollitur, quia sine assensione nihil creditur. Et sunt vera quamvis non videantur, quae nisi credantur, ad vitam beatam quae non nisi aeterna est, non potest perveniri. Cum istis vero utrum loqui debeamus ignoro, qui non solum victuros in aeternum sed in praesentia se vivere nesciunt: immo nescire se dicunt, quod nescire non possunt. Neque enim quisquam sinitur nescire se vivere, quandoquidem si non vivit non potest aliquid vel nescire: quoniam non solum scire, verum etiam nescire, viventis est. Sed videlicet non assentiendo quod vivant, cavere sibi videntur errorem, cum etiam errando convincantur vivere: quoniam non potest qui non vivit errare. Sicut ergo nos vivere non solum verum sed etiam certum est, ita vera et certa sunt multa, quibus non assentiri absit ut sapientia potius quam dementia nominanda sit.

In quibus rebus errantes non peccamus, quamvis ad huius vitae miserias error ipse pertineat.

7. 21. In quibus autem rebus nihil interest ad capessendum Dei regnum utrum credantur an non, vel utrum vera sive sint sive putentur, an falsa, in his errare, id est aliud pro alio putare, non arbitrandum est esse peccatum, aut si est, minimum esse atque levissimum. Postremo, qualecumque illud et quantumcumque sit, ad illam viam non pertinet qua imus ad Deum, quae via fides est Christi quae per dilectionem operatur 34. Neque enim ab hac via deviabat in geminis filiis gratus ille parentibus error; aut ab hac via deviabat apostolus Petrus quando se existimans visum videre aliud pro alio sic putabat, ut a corporum imaginibus in quibus se esse arbitrabatur, vera in quibus erat corpora non dignosceret nisi cum ab illo angelus per quem fuerat liberatus abscessit 35, aut ab hac via deviabat Iacob patriarcha quando viventem filium a bestia credebat occisum 36. In his atque huiusmodi falsitatibus salva fide quae in Deum nobis est fallimur, et via non relicta quae ad illum ducit erramus. Qui errores, etiam si peccata non sunt, tamen in malis huius vitae deputandi sunt, quae ita subiecta est vanitati 37 ut approbentur hic falsa pro veris, respuantur vera pro falsis, teneantur incerta pro certis. Quamvis enim haec ab ea fide absint per quam veram certamque ad aeternam beatitudinem tendimus, ab ea tamen miseria non absunt in qua adhuc sumus, nullo modo quippe falleremur in aliquo vel animi vel corporis sensu, si iam vera illa atque perfecta felicitate frueremur.

Quomodo sit peccatum omne mendacium, vel qualiter etiam illi quamvis venialiter peccent, qui non nisi pro salute hominis mentiuntur.

7. 22. Porro autem omne mendacium ideo dicendum est esse peccatum quia homo, non solum quando scit ipse quid verum sit sed etiam si quando errat et fallitur sicut homo, hoc debet loqui quod animo gerit, sive illud verum sit sive putetur et non sit. Omnis autem qui mentitur, contra id quod animo sentit loquitur, voluntate fallendi. Et utique verba propterea sunt instituta non per quae se homines invicem fallant sed per quae in alterius quisque notitiam cogitationes suas perferat. Verbis ergo uti ad fallaciam, non ad quod instituta sunt, peccatum est. Nec ideo ullum mendacium putandum est non esse peccatum quia possumus aliquando alicui prodesse mentiendo. Possumus enim et furando, si pauper cui palam datur sentit commodum, et dives cui clam tollitur non sentit incommodum: nec ideo tale furtum quisquam dixerit non esse peccatum. Possumus et adulterando, si aliqua nisi ad hoc ei consentiatur apparet amando moritura, et si vixerit paenitendo purganda: nec ideo peccatum negabitur tale adulterium. Si autem merito nobis placet castitas, quid offendit veritas ut propter alienam utilitatem illa non violetur adulterando et violetur ista mentiendo? Plurimum quidem ad bonum profecisse homines qui non nisi pro salute hominis mentiuntur, non est negandum; sed in eorum tali profectu merito laudatur, vel etiam temporaliter remuneratur, benevolentia non fallacia; quae ut ignoscatur sat est, non ut etiam praedicetur, maxime in heredibus Testamenti Novi, quibus dicitur: Sit in ore vestro: Est est; Non non: quod enim amplius est a malo est 38. Propter quod malum, quia subrepere in hac mortalitate non desinit, etiam ipsi coheredes Christi 39 dicunt: Dimitte nobis debita nostra 40.

Quae sint causae bonarum rerum et quae malarum.

8. 23. His itaque pro huius brevitatis necessitate tractatis, quoniam causae cognoscendae sunt rerum bonarum et malarum quantum viae satis est quae nos perducat ad regnum ubi erit vita sine morte, sine errore veritas, sine perturbatione felicitas, nequaquam dubitare debemus rerum quae ad nos pertinent bonarum causam non esse nisi bonitatem Dei; malarum vero ab immutabili bono deficientem boni mutabilis voluntatem, prius angeli, hominis postea.

Quod sit primum creaturae rationalis malum vel quae hoc male secuta sint.

8. 24. Hoc primum est creaturae rationalis malum, id est prima privatio boni. Deinde iam etiam nolentibus subintravit ignorantia rerum agendarum et concupiscentia noxiarum, quibus comites subinferuntur error et dolor, quae duo mala quando imminentia sentiuntur, ea fugitantis animi motus vocatur metus. Porro animus cum adipiscitur concupita, quamvis perniciosa et inania, quoniam id errore non sentit vel delectatione morbida vincitur vel vana etiam laetitia ventilatur. Ex his morborum non ubertatis sed indigentiae tamquam fontibus omnis miseria naturae rationalis emanat.

Quod homo habeat poenam propriam corporis mortem.

8. 25. Quae tamen natura in malis suis non potuit amittere beatitudinis appetitum. Verum haec communia mala sunt et hominum et angelorum pro sua malitia Domini iustitia damnatorum. Sed homo habet et poenam propriam, qua etiam corporis morte punitus est. Mortis ei quippe supplicium Deus comminatus fuerat si peccaret 41, sic eum munerans libero arbitrio ut tamen regeret imperio, terreret exitio, atque in paradisi felicitate 42, tamquam in umbra vitae, unde iustitia custodita in meliora conscenderet, collocavit.

Quod peccatum Adam originaliter in posteros transierit.

8. 26. Hinc post peccatum exul effectus stirpem quoque suam, quam peccando in se tamquam in radice vitiaverat, poena mortis et damnationis obstrinxit, ut quidquid prolis ex illo et simul damnata per quam peccaverat coniuge per carnalem concupiscentiam in qua inobedientiae poena similis retributa est nasceretur, traheret originale peccatum, quo traheretur per errores doloresque diversos ad illud extremum cum desertoribus angelis, vitiatoribus et possessoribus et consortibus suis, sine fine supplicium. Sic per unum hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 43. Mundum quippe appellavit eo loco Apostolus universum genus humanum.

Qualiter humani generis massa ex ira Dei iacebat in malis luens cum desertoribus angelis iustissimas poenas manente in eis bonitate Creatoris.

8. 27. Ita ergo res se habebant. Iacebat in malis, vel etiam volvebatur, et de malis in mala praecipitabatur totius humani generis massa damnata, et adiuncta parti eorum qui peccaverant angelorum luebat impiae desertionis dignissimas poenas. Ad iram quippe Dei pertinet iustam quidquid caeca et indomita concupiscentia faciunt libenter mali, et quidquid apertis manifestisque poenis patiuntur inviti, non sane Creatoris desistente bonitate et malis angelis subministrare vitam vivacemque potentiam, quae subministratio si auferatur interibunt; et hominum quamvis de propagine vitiata damnataque nascentium formare semina et animare, ordinare membra per temporum aetates, per locorum spatia, vegetare sensus, alimenta donare. Melius enim iudicavit de malis bene facere quam mala nulla esse permittere. Et si quidem in melius hominum reformationem nullam prorsus esse voluisset, sicut impiorum nulla est angelorum, nonne merito fieret ut natura quae Deum deseruit, quae praeceptum sui Creatoris quod custodire facillime posset sua male utens potestate calcavit atque transgressa est, quae in se sui Conditoris imaginem ab eius lumine contumaciter aversa violavit, quae salubrem servitutem ab eius legibus male libero abrupit arbitrio, universa in aeternum desereretur ab eo, et pro suo merito poenam penderet sempiternam? Plane ita faceret, si tantum iustus non etiam misericors esset, suamque indebitam misericordiam multo evidentius in indignorum potius liberatione monstraret.

Quod quibusdam angelis cadentibus per superbiam residui certissimam stabilitatem perpetuae beatitudinis acceperunt.

9. 28. Angelis igitur aliquibus impia superbia deserentibus Deum, et in huius aeris imam caliginem de superna caelesti habitatione deiectis, residuus numerus angelorum in aeterna cum Deo beatitudine et sanctitate permansit. Neque enim ex uno angelo lapso atque damnato ceteri propagati sunt, ut eos sicut homines originale malum obnoxiae successionis vinculis obligaret atque universos traheret ad debitas poenas, sed eo qui diabolus factus est cum sociis impietatis elato et ipsa cum eis elatione prostrato, ceteri pia obedientia Domino cohaeserunt, accipientes etiam, quod illi non habuerunt, certam scientiam qua essent de sua sempiterna et numquam casura stabilitate securi.

Quod numerus angelorum bonorum qui divinitus post ruinam malorum ex hominibus suppleatur, et quod hic numerus Deo est notus.

9. 29. Placuit itaque universitatis Creatori atque moderatori Deo ut quoniam non tota multitudo angelorum Deum deserendo perierat, ea quae perierat in perpetua perditione remaneret; quae autem cum Deo illa deserente perstiterat de sua certissime cognita semper futura felicitate gauderet; alia vero creatura rationalis, quae in hominibus erat, quoniam peccatis atque suppliciis et originalibus et propriis tota perierat, ex eius parte reparata quod angelicae societati ruina illa diabolica minuerat suppleretur. Hoc enim promissum est resurgentibus sanctis, quod erunt aequales angelis Dei 44. Ita superna Hierusalem mater nostra, civitas Dei, nulla civium suorum numerositate fraudabitur, aut uberiore etiam copia fortasse regnabit. Neque enim numerum aut sanctorum hominum aut immundorum daemonum novimus in quorum locum succedentes filii sanctae matris, quae sterilis apparebat in terris 45, in ea pace de qua illi ceciderunt, sine ullo temporis termino permanebunt. Sed illorum civium numerus, sive qui est, sive qui futurus est, in contemplatione est eius artificis, qui vocat ea quae non sunt tamquam quae sint 46, atque in mensura et numero et pondere cuncta disponit 47.

Quod per Filium Dei liberari possit genus humanum.

9. 30. Verum haec pars generis humani cui liberationem Deus regnumque promittit aeternum, numquid meritis operum suorum reparari potest? Absit! Quid enim boni operari potest perditus, nisi quantum fuerit a perditione liberatus? Numquid libero voluntatis arbitrio? Et hoc absit. Nam libero arbitrio male utens homo et se perdidit et ipsum. Sicut enim qui se occidit utique vivendo se occidit, sed se occidendo non vivit nec se ipsum poterit resuscitare cum occiderit, ita cum libero peccaretur arbitrio victore peccato amissum est et liberum arbitrium. A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est 48. Petri certe apostoli est ista sententia. Quae cum vera sit, qualis quaeso potest servi addicti esse libertas nisi quando eum peccare delectat? Liberaliter enim servit qui sui domini voluntatem libenter facit, ac per hoc ad peccandum liber est qui peccati servus est. Unde ad iuste faciendum liber non erit nisi a peccato liberatus esse iustitiae coeperit servus. Ipsa est vera libertas propter recte facti laetitiam, simul et pia servitus propter praecepti obedientiam. Sed ad bene faciendum ista libertas unde erit homini addicto et vendito, nisi redimat cuius illa vox est: Si vos Filius liberaverit tunc vere liberi eritis 49? Quod antequam fieri in homine incipiat, quomodo quisquam de libero arbitrio in bono gloriatur opere qui nondum est liber ad operandum bene, nisi se vana superbia inflatus extollat, quam cohibet Apostolus dicens: Gratia salvi facti estis per fidem 50?

Quod etiam fidem a quo bona opera incipiunt gratia tribuit.

9. 31. Et ne ipsam sibi saltem fidem sic arrogarent ut non intellegerent divinitus esse donatam, sicut idem Apostolus alio loco dicit se ut fidelis esset misericordiam consecutum 51, hic quoque adiunxit atque ait: Et hoc non ex vobis sed Dei donum est non ex operibus ne forte quis extollatur 52. Et ne putarentur fidelibus bona opera defutura, rursus adiecit: Ipsius enim sumus figmentum creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus 53. Tunc ergo efficimur vere liberi cum Deus nos fingit, id est format et creat, non ut homines, quod iam fecit, sed ut boni homines simus: quod nunc gratia sua facit, ut simus in Christo Iesu nova creatura 54, secundum quod dictum est: Cor mundum crea in me Deus 55. Neque enim cor eius, quantum pertinet ad naturam cordis humani, non iam creaverat Deus.

Quod Deus sit qui operatur in nobis et velle et perficere sicut Apostolus multipliciter praedicat et omnis Scriptura divina testatur.

9. 32. Item ne quisquam, etsi non de operibus, de ipso glorietur libero arbitrio voluntatis, tamquam ab ipso incipiat meritum cui tamquam debitum reddatur praemium bene operandi ipsa libertas, audiat eundem gratiae praeconem dicentem: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari pro bona voluntate 56, et alio loco: Igitur non volentis neque currentis sed miserentis est Dei 57. Cum procul dubio, si homo eius aetatis est ut ratione iam utatur, non possit credere sperare diligere nisi velit, nec pervenire ad palmam supernae vocationis Dei nisi voluntate cucurrerit 58, quomodo ergo non volentis neque currentis sed miserentis est Dei nisi quia et ipsa voluntas, sicut scriptum est, a Domino praeparatur 59? Alioquin si propterea dictum est: Non volentis neque currentis sed miserentis est Dei, quia ex utroque fit, id est et voluntate hominis et misericordia Dei, ut sic dictum accipiamus: Non volentis neque currentis sed miserentis est Dei, tamquam diceretur: Non sufficit sola voluntas hominis si non sit etiam misericordia Dei, non ergo sufficit et sola misericordia Dei si non sit etiam voluntas hominis; ac per hoc, si recte dictum est: Non volentis est hominis sed miserentis est Dei, quia id voluntas hominis sola non implet, cur non et e contrario recte dicitur: Non miserentis est Dei sed volentis hominis, quia id misericordia Dei sola non implet? Porro si nullus dicere christianus audebit: Non miserentis Dei sed volentis est hominis, ne Apostolo apertissime contradicat, restat ut propterea recte dictum intellegatur: Non volentis neque currentis sed miserentis est Dei, ut totum detur Deo, qui hominis voluntatem bonam et praeparat adiuvandam et adiuvat praeparatam. Praecedit enim bona voluntas hominis multa Dei dona sed non omnia; quae autem non praecedit ipsa, in eis est et ipsa. Nam utrumque legitur in sanctis eloquiis, et: Misericordia eius praeveniet me 60, et: Misericordia eius subsequetur me 61: nolentem praevenit, ut velit, volentem subsequitur, ne frustra velit. Cur enim admonemur orare pro inimicis nostris 62 utique nolentibus pie vivere, nisi ut Deus in eis operetur et velle? Itemque cur admonemur petere ut accipiamus 63, nisi ut ab illo fiat quod volumus a quo factum est ut velimus? Oramus ergo pro inimicis nostris ut misericordia Dei praeveniat eos sicut praevenit et nos: oramus autem pro nobis ut misericordia eius subsequatur nos.

Quod iusta damnatione sub ira Dei tenebatur genus humanum donec veniret Salvator, qui nos ab hac ira liberaret.

10. 33. Tenebatur itaque iusta damnatione genus humanum, et omnes erant irae filii. De qua ira scriptum est: Quoniam omnes dies nostri defecerunt et in ira tua defecimus; anni nostri sicut aranea meditabuntur 64. De qua ira dicit etiam Iob: Homo enim natus ex muliere brevis vitae et plenus irae 65. De qua ira dicit et Dominus Iesus: Qui credit in Filium habet vitam aeternam; qui autem non credit in Filium non habet vitam, sed ira Dei manet super eum 66. Non ait: Veniet, sed: Manet super eum. Cum hac quippe omnis homo nascitur, propter quod dicit Apostolus: Fuimus enim et nos natura filii irae, sicut et ceteri 67. In hac ira cum essent homines per originale peccatum, tanto gravius et perniciosius quanto maiora vel plura insuper addiderant, necessarius erat mediator, hoc est reconciliator, qui hanc iram sacrificii singularis, cuius erant umbrae omnia sacrificia Legis et Prophetarum, oblatione placaret. Unde dicit Apostolus: Si enim cum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati nunc in sanguine ipsius salvi erimus ab ira per ipsum 68. Cum autem Deus irasci dicitur, non eius significatur perturbatio qualis est in animo irascentis hominis, sed ex humanis motibus translato vocabulo vindicta eius, quae non nisi iusta est, irae nomen accepit. Quod ergo per mediatorem reconciliamur Deo, et accipimus Spiritum Sanctum ut ex inimicis efficiamur filii: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 69: haec est gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum.

De mirabili sacramento Mediatoris.

10. 34. De quo mediatore longum est ut quanta dignum est tanta dicantur, quamvis ab homine dici digne non possint. Quis enim hoc solum congruentibus explicet verbis, quod: Verbum caro factum est et habitavit in nobis 70, ut crederemus in Dei Patris omnipotentis unicum Filium, natum de Spiritu Sancto et virgine Maria? Ita quippe Verbum caro factum est, a divinitate carne suscepta, non in carnem divinitate mutata. Carnem porro hic hominem debemus accipere, a parte totum significante locutione, sicut dictum est: Quoniam ex operibus legis non iustificabitur omnis caro 71, id est omnis homo. Nam nihil naturae humanae in illa susceptione fas est dicere defuisse, sed naturae ab omni peccati nexu omni modo liberae: non qualis de utroque sexu nascitur per concupiscentiam carnis cum obligatione delicti, cuius reatus regeneratione diluitur, sed qualem de virgine nasci oportebat, quem fides matris, non libido, conceperat. Quo si vel nascente corrumperetur eius integritas, non iam ille de virgine nasceretur, eumque falso, quod absit, natum de virgine Maria tota confiteretur Ecclesia, quae imitans eius matrem cotidie parit membra eius, et virgo est. Lege, si placet, de virginitate sanctae Mariae meas litteras ad illustrem virum, quem cum honore ac dilectione nomino, Volusianum.

De duabus naturis in una Filii Dei persona constantibus.

10. 35. Proinde Christus Iesus, Dei Filius, est et Deus et homo: Deus ante omnia saecula, homo in nostro saeculo: Deus quia Dei Verbum; Deus enim erat Verbum 72; homo autem quia in unitatem personae accessit Verbo, anima rationalis et caro. Quocirca in quantum Deus est, ipse et Pater unum sunt 73: in quantum autem homo est, Pater maior est illo 74. Cum enim esset unicus Dei Filius non gratia sed natura, ut esset etiam plenus gratia 75, factus est et hominis filius; idem ipse utrumque, ex utroque unus Christus, quia, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est quod natura erat, id est esse aequalis Deo. Exinanivit autem se, accipiens formam servi 76, non amittens vel minuens formam Dei. Ac per hoc et minor factus est et mansit aequalis, utrumque unus, sicut dictum est. Sed aliud est propter Verbum, aliud propter hominem: propter Verbum aequalis, propter hominem minor; unus Dei Filius, idemque hominis filius, unus hominis filius, idemque Dei Filius, non duo filii Dei, Deus et homo, sed unus Dei Filius; Deus sine initio, homo a certo initio, Dominus noster Iesus Christus.

Quam sit evidens indicium abundantis gratiae Dei, quod homine Christo una natura promeruit.

11. 36. Hic omnino granditer et evidenter Dei gratia commendatur. Quid enim natura humana in homine Christo meruit, ut in unitatem personae unici Filii Dei singulariter esset assumpta? Quae bona voluntas, cuius boni propositi studium, quae bona opera praecesserunt, quibus mereretur iste homo una fieri persona cum Deo? Numquid antea fuit homo, et hoc ei singulare beneficium praestitum est, ut singulariter promereretur Deum? Nempe ex quo esse homo coepit, non aliud coepit esse quam Dei Filius, et hoc unicus; et propter Deum Verbum, quod illo suscepto caro factum est, utique Deus, ut quemadmodum est una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sit Christus una persona, Verbum et homo. Unde naturae humanae tanta gloria, nullis praecedentibus meritis sine dubitatione gratuita, nisi quia magna hic et sola Dei gratia fideliter et sobrie considerantibus evidenter ostenditur, ut intellegant homines per eamdem gratiam se iustificari a peccatis, per quam factum est ut homo Christus nullum posset habere peccatum? Sic et eius matrem angelus salutavit quando ei futurum nuntiavit hunc partum: Ave, inquit, gratia plena; et paulo post: Invenisti gratiam apud Deum 77. Et haec quidem gratia plena, et invenisse apud Deum gratiam dicitur, ut Domini sui, immo omnium Domini, mater esset. De ipso autem Christo Ioannes evangelista cum dixisset: Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus, inquit, gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis 78. Quod ait: Verbum caro factum est, hoc est, plenum gratiae; quod autem ait: Gloriam unigeniti a Patre, hoc est, plenum veritatis. Veritas quippe ipsa, unigenitus Dei Filius non gratia sed natura, gratia suscepit hominem tanta unitate personae ut idem ipse esset etiam hominis filius.

Quod gratia demonstretur etiam hoc quod de Spiritu Sancto natus dicitur.

11. 37. Idem namque Iesus Christus, Filius Dei unigenitus, id est unicus, Dominus noster, natus est de Spiritu Sancto et Maria virgine. Et utique Spiritus Sanctus Dei donum est, quod quidem et ipsum est aequale donanti, et ideo Deus est etiam Spiritus Sanctus, Patre Filioque non minor. Et hoc ergo quod de Spiritu Sancto est secundum hominem nativitas Christi, quid aliud quam ipsa gratia demonstratur? Cum enim virgo quaesisset ab angelo quomodo fieret quod ei nuntiabat, quandoquidem illa virum non cognosceret, respondit angelus: Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi, ideoque quod nascetur ex te sanctum vocabitur, Filius Dei 79. Et Ioseph cum vellet eam dimittere, suspicatus adulteram, quam sciebat non de se gravidam, tale responsum ab angelo accepit: Noli timere accipere Mariam coniugem tuam, quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est 80: id est, quod tu esse de viro alio suspicaris, de Spiritu Sancto est.

Quod quamvis non sit consequens patrem hominis Christi dici Spiritum Sanctum, modus tamen ipse, quo de illo et Maria virgine natus est, explicabilis sit.

12. 38. Numquid tamen ideo dicturi sumus patrem hominis Christi esse Spiritum Sanctum, ut Deus Pater Verbum genuerit, Spiritus Sanctus hominem, ex qua utraque substantia Christus unus esset, et Dei Patris filius secundum Verbum et Spiritus Sancti filius secundum hominem, quod eum Spiritus Sanctus tamquam pater eius de matre virgine genuisset? Quis hoc dicere audebit? Nec opus est ostendere disputando quanta alia sequantur absurda, cum hoc ipsum iam ita sit absurdum ut nullae fideles aures id valeant sustinere. Proinde sicut confitemur, Dominus noster Iesus Christus, qui de Deo Deus, homo autem natus est de Spiritu Sancto et de virgine Maria, utraque substantia, divina scilicet atque humana, Filius est unicus Dei Patris omnipotentis, de quo procedit Spiritus Sanctus. Quomodo ergo dicimus Christum natum de Spiritu Sancto, si non eum genuit Spiritus Sanctus? An quia fecit eum? Quoniam Dominus noster Iesus Christus in quantum Deus est, omnia per ipsum facta sunt 81; in quantum autem homo est, et ipse factus est, sicut Apostolus dicit: Factus est ex semine David secundum carnem 82. Sed cum illam creaturam quam virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam Filii pertinentem, tota Trinitas fecerit; neque enim separabilia sunt opera Trinitatis; cur in ea facienda solus Spiritus Sanctus nominatus est? An et quando unus trium in aliquo opere nominatur, universa operari Trinitas intellegitur? Ita vero est, et exemplis doceri potest. Sed non est in hoc diutius immorandum. Illud enim movet, quomodo dictum sit: Natus de Spiritu Sancto 83, cum filius nullo modo sit Spiritus Sancti. Neque enim quia mundum istum fecit Deus, eum fas est dici filium, aut eum natum de Deo; sed factum vel creatum vel conditum vel institutum ab illo, vel si quid huiusmodi recte possumus dicere. Hic ergo, cum confiteamur natum de Spiritu Sancto et Virgine Maria, quomodo non sit filius Spiritus Sancti et sit filius Virginis Mariae cum et de illo et de illa sit natus, explicare difficile est; procul dubio quippe non sic de illo ut de patre, sic autem de illa ut de matre natus est.

Exempla quibus ostenditur non semper dici filium quidquid de re aliqua nascitur, et dici filium de qua non nascitur.

12. 39. Non igitur concedendum est quidquid de aliqua re nascitur continuo eiusdem rei filium nuncupandum. Ut enim omittam aliter de homine nasci filium, aliter capillum peduculum lumbricum, quorum nihil est filius; ut ergo haec omittam, quia tantae rei deformiter comparantur, certe qui nascuntur ex aqua et Spiritu 84, non aquae filios eos rite dixerit quispiam, sed plane dicuntur filii Dei Patris et matris Ecclesiae. Sic ergo de Spiritu Sancto natus est, filius Dei Patris, non Spiritus Sancti. Nam et illud quod de capillo et ceteris diximus ad hoc tantum valet ut admoneamur non omne quod de aliquo nascitur etiam filium eius de quo nascitur posse dici; sicut non omnes qui dicuntur alicuius filii, consequens est ut de illo etiam nati esse dicantur, sicut sunt qui adoptantur. Dicuntur etiam filii gehennae 85 non ex illa nati sed in illam praeparati, sicut filii regni 86 praeparantur in regnum.

Modum significans Christum Iesum de Spiritu Sancto natum ut nisi ex gratia qua eius humanitas nullis praecedentibus meritis in ipsa conceptione Deo Verbo copulata est.

12. 40. Cum itaque de aliquo nascatur aliquid etiam non eo modo ut sit filius, nec rursus omnis qui dicitur filius de illo sit natus cuius dicitur filius, profecto modus iste quo natus est Christus de Spiritu Sancto non sicut filius, et de Maria virgine sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei qua homo, nullis praecedentibus meritis, in ipso exordio naturae suae quo esset coepit, Verbo Dei copularetur in tantam personae unitatem ut idem ipse esset filius Dei qui filius hominis, et filius hominis qui filius Dei, ac sic in naturae humanae susceptione fieret quodammodo ipsa gratia illi homini naturalis quae nullum peccatum posset admittere. Quae gratia propterea per Spiritum Sanctum fuerat significanda quia ipse proprie sic est Deus ut dicatur etiam Dei donum 87; unde sufficienter loqui per longum esset, si tamen id fieri potest, valde prolixae disputationis est.

Quod mors et resurrectio Christi nec proprium habens peccatum factus sit tamen pro nobis ipse peccatum.

13. 41. Nulla igitur voluptate carnalis concupiscentiae seminatus sive conceptus, et ideo nullum peccatum originaliter trahens, Dei quoque gratia Verbo Patris unigenito, non gratia Filio sed natura, in unitate personae modo mirabili et ineffabili adiunctus atque concretus, et ideo nullum peccatum et ipse committens, tamen propter similitudinem carnis peccati in qua venerat 88, dictus est et ipse peccatum, sacrificandus ad diluenda peccata. In veteri quippe lege peccata vocabantur sacrificia pro peccatis 89. Quod vere iste factus est, cuius umbrae illa erant. Hinc Apostolus cum dixisset: Obsecramus pro Christo reconciliari Deo 90; continuo subiunxit atque ait: Eum qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit ut nos simus iustitia Dei in ipso 91. Non ait, ut in quibusdam mendosis codicibus legitur: Is qui non noverat peccatum pro nobis peccatum fecit, tamquam pro nobis Christus ipse peccaverit, sed ait: Eum qui non noverat peccatum, id est Christum, pro nobis peccatum fecit Deus, cui reconciliandi sumus, hoc est, sacrificium pro peccatis per quod reconciliari valeremus. Ipse ergo peccatum, ut nos iustitia, nec nostra sed Dei, nec in nobis sed in ipso: sicut ipse peccatum non suum sed nostrum, nec in se sed in nobis constitutum, similitudine carnis peccati 92 in qua crucifixus est demonstravit, ut quoniam peccatum ei non inerat, ita quodammodo peccato moreretur dum moritur carni in qua erat similitudo peccati, et cum secundum vetustatem peccati numquam ipse vixisset, nostram ex morte veteri qua in peccato mortui fueramus reviviscentem vitam novam sua resurrectione signaret 93.

Quod mors et resurrectio Christi sacramentum baptismi significat.

13. 42. Ipsum est quod in nobis celebratur magnum baptismatis sacramentum, ut quicumque ad istam pertinent gratiam moriantur peccato, sicut ipse peccato mortuus dicitur quia mortuus est carni, hoc est peccati similitudini, et vivant a lavacro renascendo sicut ipse a sepulchro resurgendo, quamlibet corporis aetatem gerant.

Quod generaliter omni aetati necessarium sit baptismum Christi.

13. 43. A parvulo enim recens nato usque ad decrepitum senem, sicut nullus est prohibendus a baptismo, ita nullus est qui non peccato moriatur in baptismo. Sed parvuli tantum originali, maiores autem his omnibus moriuntur peccatis quaecumque male vivendo addiderunt ad illud quod nascendo traxerunt.

Quomodo plerumque maiores singulariter mori peccato dicuntur in baptismo cum habeant propria plura peccata.

13. 44. Sed ideo etiam ipsi mori peccato plerumque dicuntur cum procul dubio non uni sed multis peccatis omnibusque moriantur quaecumque iam propria commiserunt vel cogitatione vel locutione vel opere, quia etiam per singularem numerum pluralis numerus significari solet, sicut ait ille: Uterumque armato milite complent 94, quamvis hoc multis militibus fecerint. Et in nostris litteris legitur: Ora ergo ad Dominum ut auferat a nobis serpentem 95; non ait serpentes, quos patiebatur populus ut hoc diceret. Et innumerabilia talia. Cum vero et illud originale unum plurali numero significatur, quando dicimus in peccatorum remissionem baptizari parvulos, nec dicimus in remissionem peccati, illa est e contrario locutio, qua per pluralem significatur numerus singularis. Sicut in Evangelio, Herode mortuo dictum est: Mortui sunt enim qui quaerebant animam pueri 96; non dictum est: mortuus est. Et in Exodo: Fecerunt, inquit, sibi deos aureos 97, cum unum vitulum fecerint, de quo dixerunt: Hi sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt te de terra Aegypti 98, et hic pluralem ponentes pro singulari.

Qualiter in illo uno peccato quod per unum hominem intravit in mundum inveniantur plura peccata.

13. 45. Quamvis et in illo peccato uno quod per unum hominem intravit in mundum et in omnes homines pertransiit 99, propter quod etiam parvuli baptizantur, possint intellegi pluralia peccata, si unum ipsum in sua quasi membra singula dividatur. Nam et superbia est illic, qua homo in sua potius esse quam in Dei potestate dilexit; et sacrilegium quia Deo non credidit; et homicidium quoniam se praecipitavit in mortem; et fornicatio spiritalis, quoniam integritas mentis humanae serpentina suasione corrupta est; et furtum, quia cibus prohibitus usurpatus est; et avaritia, quia plus quam sufficere illi debuit appetivit, et si quid aliud in hoc uno admisso diligenti consideratione inveniri potest.

Quod non inaniter dicatur peccatis parentum filios obligari nisi gratia et divina misericordia succurrat.

13. 46. Parentum quoque peccatis parvulos obligari, non solum primorum hominum sed etiam suorum de quibus ipsi nati sunt, non improbabiliter dicitur. Illa quippe divina sententia: Reddam peccata patrum in filios 100, tenet eos utique antequam per regenerationem ad Testamentum Novum incipiant pertinere. Quod Testamentum prophetabatur cum diceretur per Ezechielem non accepturos filios peccata patrum suorum, nec ulterius futuram in Israel parabolam illam: Patres manducaverunt uvam acerbam et dentes filiorum obstipuerunt 101. Ideo enim quisque renascitur, ut solvatur in eo quidquid peccati est cum quo nascitur. Nam peccata quae male agendo postea committuntur possunt et poenitendo sanari, sicut etiam post baptismum fieri videmus. Ac per hoc non ob aliud est instituta regeneratio nisi quia vitiosa est generatio, usque adeo ut etiam de legitimo matrimonio procreatus dicat: In iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea me in utero aluit 102. Neque hic dixit: In iniquitate, vel peccato, cum et hoc recte dici posset, sed iniquitates et peccata dicere maluit, quia etiam in illo uno quod in omnes homines pertransiit, atque tam magnum est ut eo mutaretur et converteretur in necessitatem mortis humana natura, reperiuntur sicut supra disserui plura peccata; et alia parentum qui etsi non ita possunt mutare naturam, reatu tamen obligant filios nisi gratuita gratia et misericordia divina subveniat.

Non esse temere affirmandum ut cum peccata parentum usque ad patrem uniuscuiusque tertiam et quartam generationem an alio aliquo modo computentur.

13. 47. Sed de peccatis aliorum parentum, quibus ab ipso Adam usque ad patrem suum progeneratoribus suis quisque succedit, non immerito disceptari potest. Utrum omnium malis actibus et multiplicatis delictis originalibus qui nascitur implicetur, ut tanto peius, quanto posterius, quisque nascatur; an propterea Deus in tertiam et quartam generationem de peccatis parentum eorum posteris comminetur 103 quia iram suam quantum ad progeneratorum suorum culpas non extendit ulterius moderatione miserationis suae, ne illi quibus regenerationis gratia non confertur, nimia sarcina in ipsa aeterna sua damnatione premerentur si cogerentur ab initio generis humani omnium praecedentium parentum suorum originaliter peccata contrahere et poenas pro eis debitas pendere; an aliud aliquid de re tanta, in Scripturis sanctis diligentius perscrutatis atque tractatis, valeat vel non valeat reperiri, temere affirmare non audeo.

Ab originali peccato nullum posse salvari nisi per Mediatorem Dei et hominum Christum Iesum.

14. 48. Illud tamen unum peccatum, quod tam magnum in loco et habitu tantae felicitatis admissum est ut in uno homine originaliter atque ut ita dixerim radicaliter totum genus humanum damnaretur, non solvitur ac diluitur nisi per unum mediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum 104 qui solus potuit ita nasci ut ei non opus esset renasci.

Neminem renasci in baptismate Ioannis, quem Christus humilitatis causa sicut mortis dispensatione suscipere voluit.

14. 49. Non enim renascebantur qui baptizabantur baptismate Ioannis, a quo et ipse baptizatus est, sed quodam praecursorio illius ministerio qui dicebat: Parate viam Domino 105, huic uni in quo solo renasci poterant parabantur. Huius enim baptismus est non in aqua tantum, sicut fuit Ioannis, verum etiam et in Spiritu Sancto 106, ut de illo Spiritu regeneretur quisquis in Christum credit, de quo Christus generatus regeneratione non eguit. Unde vox illa Patris quae super baptizatum facta est: Ego hodie genui te 107, non unum illum temporis diem quo baptizatus est, sed immutabilis aeternitatis ostendit, ut illum hominem ad Unigeniti personam pertinere monstraret. Ubi enim dies nec hesterni fine inchoatur nec initio crastini terminatur semper hodiernus est. In aqua ergo baptizari voluit a Ioanne 108 non ut eius iniquitas ulla dilueretur sed ut magna commendaretur humilitas. Ita quippe nihil in eo baptismus quod ablueret, sicut mors nihil quod puniret, invenit, ut diabolus veritate iustitiae, non violentia potestatis, oppressus et victus, quoniam ipsum sine ullo peccati merito iniquissime occiderat, per ipsum iustissime amitteret quos peccati merito detinebat. Utrumque igitur ab illo, id est et baptismus et mors, certae dispensationis causa, non miseranda necessitate sed miserante potius voluntate susceptum est, ut unus peccatum tolleret mundi 109, sicut unus peccatum misit in mundum 110, hoc est in universum genus humanum.

Quod gratia Christi non solum illud originale peccatum sed cuncta simul abstulit quae addita invenit.

14. 50. Nisi quod ille unus unum peccatum misit in mundum iste vero unus non solum illud unum sed cuncta simul abstulit quae addita invenit. Unde dicit Apostolus: Non sicut per unum peccantem ita est donum; nam iudicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem 111. Quia utique illud unum quod originaliter trahitur, etiam si solum sit, obnoxios damnationi facit: gratia vero ex multis delictis iustificat hominem qui, praeter illud unum quod communiter cum omnibus originaliter traxit, sua quoque propria multa commisit.

Omnem ex Adam natum in damnatione retineri et omnem in Christi renatum a damnatione liberari.

14. 51. Verumtamen quod paulo post dicit: Sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustitiam in omnes homines ad iustificationem vitae 112, satis indicat ex Adam neminem natum nisi damnatione detineri, et neminem nisi in Christo renatum a damnatione liberari.

Qualiter mysterium baptismi in cruce Christi Apostolus commendavit, in quo non solum maiores sed et parvuli salvantur.

14. 52. De qua per unum hominem poena et per unum hominem gratia cum locutus fuisset quantum illi epistulae suae loco sufficere iudicavit, deinde sacri baptismatis in cruce Christi grande mysterium commendavit eo modo ut intellegamus nihil aliud esse in Christo baptismum nisi mortis Christi similitudinem, nihil autem aliud mortem Christi crucifixi nisi remissionis peccati similitudinem, ut quemadmodum in illo vera mors facta est, sic in nobis vera remissio peccatorum, et quemadmodum in illo vera resurrectio, ita in nobis vera iustificatio. Ait enim: Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet? 113 Dixerat enim superius: Ubi enim abundavit peccatum superabundavit gratia 114. Et ideo quaestionem sibi ipse proposuit utrum propter abundantiam gratiae consequendam in peccato sit permanendum. Sed respondit: Absit. Atque subiecit: Si mortui sumus peccato quomodo vivemus in eo? 115 Deinde ut ostenderet mortuos nos esse peccato: An ignoratis, inquit, quoniam quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumus? 116 Si ergo hinc ostendimur mortui esse peccato quia in morte Christi baptizati sumus, profecto et parvuli qui baptizantur in Christo peccato moriuntur, quia in morte ipsius baptizantur. Nullo enim excepto dictum est: Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte illius baptizati sumus. Et ideo dictum est, ut probaretur mortuos nos esse peccato. Cui autem peccato parvuli renascendo moriuntur nisi quod nascendo traxerunt? Ac per hoc etiam ad ipsos pertinet quod sequitur, dicens: Consepulti ergo sumus illi per baptismum in mortem ut quemadmodum surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus. Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus: hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut evacuaretur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato; qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum illo, scientes quia Christus surgens a mortuis iam non moritur: mors illi ultra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate mortuos quidem vos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu 117. Hinc enim probare coeperat non esse nobis permanendum in peccato ut gratia abundet, et dixerat: Si mortui sumus peccato quomodo vivemus in eo? Atque ut ostenderet nos mortuos esse peccato, subiecerat: An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte illius baptizati sumus? Sic itaque totum istum locum clausit ut coepit. Mortem quippe Christi sic insinuavit ut etiam ipsum mortuum diceret esse peccato; cui peccato nisi carni, in qua non erat peccatum sed similitudo peccati, et ideo nomine appellata peccati? Baptizatis itaque in morte Christi, in qua non soli maiores verum etiam parvuli baptizantur, ait: Sic et vos, id est quemadmodum Christus, sic et vos existimate vos mortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu.

Quemadmodum ea quae in Christi cruce ac sepultura et resurrectione atque ascensione in caelum sedemque ad dexteram Patris gesta sunt vitae Christianae quae hic geritur habeat figuram.

14. 53. Quidquid igitur gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione tertio die, in ascensione in caelum et sedere ad dexteram Patris, ita gestum est ut his rebus, non mystice tantum dictis sed etiam gestis, configuraretur vita christiana quae in his geritur. Nam propter eius crucem dictum est: Qui autem Iesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis 118. Propter sepulturam: Consepulti enim sumus Christo per baptismum in mortem 119. Propter resurrectionem: Ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus 120. Propter ascensionem in caelum sedemque ad dexteram Patris: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram: mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 121.

Non pertinere ad hanc vitam quod Christus ad vivos ac mortuos iudicandos de caelo venturus esse creditur.

14. 54. Iam vero quod de Christo confitemur futurum, quoniam de caelo venturus est et vivos iudicaturus ac mortuos, non pertinet ad vitam nostram quae hic geritur, quia nec in rebus gestis eius est sed in fine saeculi gerendis. Ad hoc pertinet quod Apostolus secutus adiunxit: Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria 122.

Duobus significare modis quod vivos et mortuos iudicabit.

14. 55. Duobus autem modis accipi potest quod vivos et mortuos iudicabit: sive ut vivos intellegamus, quos hic nondum mortuos, sed adhuc in ista carne viventes inventurus est eius adventus, mortuos autem qui de corpore prius quam veniat exierunt vel exituri sunt; sive vivos iustos, mortuos iniustos, quoniam iusti quoque iudicabuntur. Aliquando enim iudicium Dei ponitur in malo, unde illud est: Qui autem male egerunt, in resurrectionem iudicii 123; aliquando et in bono, secundum quod dictum est: Deus in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me 124. Per iudicium quippe Dei fit ipsa bonorum malorumque discretio, ut liberandi a malo, non perdendi cum malis, boni ad dexteram segregentur 125; propter quod ille clamat : Iudica me Deus; et quid dixerit, velut exponens: Et discerne, inquit, causam meam de gente non sancta 126.

Quod nominato Spiritu Sancto Trinitas compleatur cui ordinatissime sancta Ecclesia subiuncta sit tamquam Deo templum suum.

15. 56. Cum autem de Iesu Christo Filio Dei unico Domino nostro, quod ad brevitatem Confessionis pertinet, dixerimus, adiungimus ut scis credere nos et in Spiritum Sanctum, ut illa Trinitas compleatur quae Deus est. Deinde sancta commemoratur Ecclesia, unde datur intellegi rationalem creaturam ad Hierusalem liberam pertinentem 127 post commemorationem Creatoris, id est summae illius Trinitatis, fuisse subdendam quoniam quidquid de homine Christo dictum est, ad unitatem personae Unigeniti pertinet. Rectus itaque confessionis ordo poscebat ut Trinitati subiungeretur Ecclesia, tamquam habitatori domus sua et Deo templum suum et conditori civitas sua. Quae tota hic accipienda est, non solum ex parte qua peregrinatur in terris, a solis ortu ad occasum laudans nomen Domini 128, et post captivitatem vetustatis cantans canticum novum 129; verum etiam ex illa quae in caelis semper ex quo condita est cohaesit Deo, nec ullum malum sui casus experta est. Haec in sanctis angelis beata persistit, et suae parti peregrinanti sicut oportet opitulatur, quia utraque una erit consortio aeternitatis, et nunc una est vinculo caritatis, quae tota instituta est ad colendum unum Deum. Unde nec tota nec ulla pars eius vult se coli pro Deo, nec cuiquam esse Deus pertinenti ad templum Dei quod aedificatur ex diis quos facit non factus Deus 130. Ac per hoc Spiritus Sanctus, si creatura non creator esset, profecto creatura rationalis esset; ipsa est enim summa creatura. Et ideo in Regula fidei non poneretur ante Ecclesiam quia et ipse ad Ecclesiam pertineret in illa eius parte quae in caelis est, nec haberet templum sed etiam ipse templum esset. Templum autem habet, de quo dicit Apostolus: Nescitis quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus Sancti, quem habetis a Deo?131 De quibus alio loco dicit: Nescitis quia corpora vestra membra sunt Christi? 132 Quomodo ergo Deus non est, qui templum habet, aut minor Christo est, cuius membra templum habet? Neque enim aliud templum eius, aliud templum Dei est, cum idem dicit Apostolus: Nescitis quia templum Dei estis? Quod ut probaret, adiecit: Et Spiritus Dei habitat in vobis? 133 Deus ergo habitat in templo suo, non solum Spiritus Sanctus, sed etiam Pater, et Filius; qui etiam de corpore suo per quod factus est caput Ecclesiae quae in hominibus est, ut sit in omnibus ipse primatum tenens 134, ait: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud 135. Templum enim Dei, hoc est totius summae Trinitatis, sancta est Ecclesia, scilicet universa in caelo et in terra.

Quod in Ecclesia primitivorum quae in caelis est, nullus sit malus.

15. 57. Sed de illa quae in caelo est affirmare quid possumus nisi quod nullus in eo malus est, nec quisquam deinceps inde cecidit aut casurus est, ex quo Deus angelis peccantibus non pepercit, sicut scribit apostolus Petrus, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos servari 136?

Quid sentiendum sit de differentiis angelorum bonorum, et utrum ad eamdem societatem pertineant sol et luna et cetera sidera.

15. 58. Quomodo autem se habeat beatissima illa et superna societas, quae ibi sint differentiae praepositurarum, ut cum omnes tamquam generali nomine angeli nuncupentur, sicut in Epistula ad Hebraeos legimus: Cui enim angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis? 137 - hoc quippe modo significavit omnes universaliter Angelos dici -, sint illic tamen Archangeli; et utrum iidem Archangeli appellentur Virtutes, atque ita dictum sit: Laudate eum omnes Angeli eius, laudate eum omnes Virtutes eius 138, ac si diceretur: Laudate eum omnes Angeli, laudate eum omnes Archangeli; et quid inter se distent quattuor illa vocabula quibus universam ipsam caelestem societatem videtur Apostolus esse complexus dicendo: Sive Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates 139, dicant qui possunt, si tamen possunt probare quod dicunt: Ego me ista ignorare confiteor. Sed ne illud quidem certum habeo, utrum ad eamdem societatem pertineant sol et luna et cuncta sidera quamvis nonnullis lucida esse corpora non cum sensu vel intellegentia videantur.

Quaestio difficillima utrum vel qualia corpora angeli habeant.

15. 59. Itemque angeli quis explicet cum qualibus corporibus apparuerint hominibus, ut non solum cernerentur verum etiam tangerentur; et rursus non solida corpulentia sed spiritali potentia quasdam visiones non oculis corporeis sed spiritalibus vel mentibus ingerant, vel dicant aliquid non ad aurem forinsecus sed intus animae hominis, etiam ipsi ibidem constituti, sicut scriptum est in Prophetarum libro: Et dixit mihi angelus qui loquebatur in me 140; non enim ait: " Qui loquebatur ad me ", sed: in me; vel appareant et in somnis et colloquantur more somniorum; habemus quippe in Evangelio: Ecce Angelus Domini apparuit illi in somnis dicens 141. His enim modis velut indicant se angeli contrectabilia corpora non habere, faciuntque difficillimam quaestionem quomodo patres eis pedes laverint 142, quomodo Iacob cum angelo tam solida contrectatione luctatus sit 143. Cum ista quaeruntur, et ea sicut potest quisque coniectat, non inutiliter exercentur ingenia, si adhibeatur disceptatio moderata et absit error opinantium se scire quod nesciunt. Quid enim opus est ut haec atque huiusmodi vel affirmentur vel negentur vel definiantur cum discrimine, quando sine crimine nesciuntur?

Quod maxime per Dei gratiam dignoscendum sit cum se satanas transfigurat in angelum lucis.

16. 60. Magis opus est diiudicare atque dignoscere cum se satanas transfigurat velut angelum lucis 144, ne fallendo ad aliqua perniciosa seducat. Nam quando sensus corporis fallit, mentem vero non movet a vera rectaque sententia qua quisque vitam fidelem gerit, nullum est in religione periculum; vel cum se bonum fingens ea facit sive dicit quae bonis angelis congruunt, etiam si credatur bonus non est error christianae fidei perniciosus aut morbidus. Cum vero per haec aliena ad sua incipit ducere tunc eum dignoscere, nec ire post eum, magna et necessaria vigilantia est. Sed quotusquisque hominum idoneus est omnes mortiferos dolos eius evadere, nisi regat atque tueatur Deus? Et ipsa huius rei difficultas ad hoc est utilis, ne sit spes sibi quisque, aut homo alter alteri, sed Deus suis omnibus: id enim nobis potius expedire prorsus piorum ambigat nemo.

Quando habebimus plenam notitiam caelestis Ecclesiae, vel qualiter mors Christi etiam pro Angelis fieri dicatur.

16. 61. Haec ergo quae in sanctis Angelis et Virtutibus Dei est Ecclesia, tunc nobis sicuti est innotescet cum ei coniuncti fuerimus in finem ad simul habendam beatitudinem sempiternam. Ista vero, quae ab illa peregrinatur in terris, eo nobis notior est quod in illa sumus, et quia hominum est, quod et nos sumus. Haec sanguine Mediatoris nullum habentis peccatum ab omni est redempta peccato, eiusque vox est: Si Deus pro nobis quis contra nos? qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 145. Non enim pro Angelis mortuus est Christus. Sed ideo etiam pro Angelis fit quidquid hominum per eius mortem redimitur et liberatur a malo, quoniam cum eis quodammodo redit in gratiam post inimicitias quas inter homines et sanctos Angelos peccata fecerunt, et ex ipsa hominum redemptione ruinae illius angelicae detrimenta reparantur.

Quod Angeli sancti docti de Deo noverunt numerum qui ex hominibus accessurus est ad supplementum supernae civitatis.

16. 62. Et utique noverunt Angeli sancti, docti de Deo cuius veritatis aeterna contemplatione beati sunt, quanti numeri supplementum de genere humano integritas illius civitatis exspectat. Propter hoc ait Apostolus instaurari omnia in Christo quae in caelis sunt et quae in terris in ipso 146. Instaurantur quippe quae in caelis sunt, cum id quod inde in Angelis lapsum est ex hominibus redditur; instaurantur autem quae in terris sunt, cum ipsi homines qui praedestinati sunt in aeternam vitam a corruptionis vetustate renovantur. Ac sic per illud singulare sacrificium in quo Mediator est immolatus, quod unum multae in lege victimae figurabant, pacificantur caelestia cum terrestribus et terrestria cum caelestibus. Quoniam, sicut idem Apostolus dicit: In ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliari omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sunt, sive quae in caelis 147.

Quomodo accipitur pax Dei qui praecellere omnem intellectum dicitur, vel quod eam pacem habebimus cum angelis.

16. 63. Pax ista praecellit, sicut scriptum est, omnem intellectum 148, neque sciri a nobis nisi cum ad eam venerimus potest. Quomodo enim pacificantur caelestia nisi nobis, id est, concordando nobiscum? Nam ibi semper est pax, et inter se universis intellectualibus creaturis et cum suo Creatore. Quae pax praecellit, ut dictum est, omnem intellectum, sed utique nostrum, non eorum qui semper vident faciem Patris 149. Nos autem, quantuscumque sit in nobis intellectus humanus, ex parte scimus, et videmus nunc per speculum in aenigmate 150. Cum vero aequales Angelis Dei fuerimus 151, tunc quemadmodum et ipsi videbimus facie ad faciem, tantamque pacem habebimus erga eos quantum et ipsi erga nos, quia tantum eos dilecturi sumus quantum ab eis diligimur. Itaque pax eorum nota nobis erit, quia et nostra tanta ac talis erit, nec praecellet tunc intellectum nostrum; Dei vero pax, quae illic est erga nos, et nostrum et illorum intellectum sine dubitatione praecellet. De ipso quippe beata est rationalis creatura quaecumque beata est, non ipse de illa. Unde secundum hoc melius accipitur quod scriptum est: Pax Dei quae praecellit omnem intellectum, ut in eo quod dixit omnem nec ipse intellectus sanctorum Angelorum esse possit exceptus, sed Dei solius, neque enim et ipsius intellectum pax eius praecellit.

Quomodo etiam nunc nobiscum angeli concordent et quod remissio peccatorum etiam baptizatis perfectis necessarius sit.

17. 64. Concordant autem nobiscum Angeli etiam nunc cum remittuntur nostra peccata. Ideo post commemorationem sanctae Ecclesiae in ordine confessionis ponitur remissio peccatorum. Per hanc enim stat Ecclesia quae in terris est, per hanc non perit quod perierat et inventum est 152. Excepto quippe baptismatis munere, quod contra peccatum originale donatum est, ut quod generatione attractum est regeneratione detrahatur; et tamen activa quoque peccata, quaecumque corde ore opere commissa invenerit, tollit: hac ergo excepta magna indulgentia, unde incipit hominis renovatio in qua solvitur omnis reatus et ingeneratus et additus, ipsa etiam vita cetera iam ratione utentis aetatis quantalibet praepolleat fecunditate iustitiae, sine peccatorum remissione non agitur, quoniam filii Dei, quamdiu mortaliter vivunt, cum morte confligunt. Et quamvis de illis sit veraciter dictum: Quotquot Spiritu Dei aguntur hi sunt filii Dei 153, sic tamen Spiritu Dei excitantur et tamquam filii Dei proficiunt ad Deum, ut etiam spiritu suo, maxime eum aggravante corruptibili corpore 154, tamquam filii hominis in quibusdam humanis motibus deficiant ad se ipsos et ideo peccent. Interest quidem quantum: neque enim quia peccatum est omne crimen, ideo crimen est etiam omne peccatum. Itaque sanctorum hominum vitam, quamdiu in hac morte vivitur, inveniri posse dicimus sine crimine: Peccatum, autem, si dixerimus quia non habemus, ut ait tantus apostolus, nos ipsos decipimus et veritas in nobis non est 155.

Quod intra Ecclesiam catholicam quamlibet criminosis non denegatur paenitentiae locus, et qualiter agi debeatur ipsa paenitentia.

17. 65. Sed neque de ipsis criminibus, quamlibet magnis remittendis in sancta Ecclesia, Dei misericordia desperanda est agentibus paenitentiam secundum modum sui cuiusque peccati. In actione autem paenitentiae, ubi tale commissum est ut is qui commisit a Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis quam doloris; cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit 156. Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, neque in aliorum notitiam per verba vel quaecumque alia signa procedit, cum sit coram illo cui dicitur: Gemitus meus non est absconditus a te 157, recte constituuntur ab his qui Ecclesiis praesunt tempora paenitentiae, ut fiat satis etiam Ecclesiae, in qua remittuntur ipsa peccata. Extra eam quippe non remittuntur: ipsa namque proprie Spiritum Sanctum pignus accepit 158, sine quo non remittuntur ulla peccata ita ut quibus remittuntur vitam consequantur aeternam.

Quod remissio peccatorum ad futurum iudicium pertineat cum in hac vita etiam parvuli baptizati diverso modo crucientur quorundam vero reatus in posterum reserventur.

17. 66. Magis enim propter futurum iudicium fit remissio peccatorum in hac vita. Usque adeo valet quod scriptum est: Grave iugum super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium 159, ut etiam parvulos videamus post lavacrum regenerationis diversorum malorum afflictione cruciari; ut intellegamus totum quod salutaribus agitur sacramentis magis ad spem venturorum bonorum quam ad retentionem vel adeptionem praesentium pertinere. Multa etiam hic videntur ignosci et nullis suppliciis vindicari, sed eorum poenae reservantur in posterum. Neque enim frustra ille proprie dicitur dies iudicii quando venturus est iudex vivorum atque mortuorum. Sicut e contrario vindicantur hic aliqua, et tamen si remittuntur profecto in futuro saeculo non nocebunt. Propterea de quibusdam temporalibus poenis quae in hac vita peccantibus irrogantur, eis quorum peccata delentur ne reserventur in finem, ait Apostolus: Si nos ipsos iudicaremus a Domino non iudicaremur; cum iudicamur autem a Domino corripimur ne cum hoc mundo damnemur 160.

De his qui intra Ecclesiam catholicam sceleratissime vivunt et nullo modo paenitentiam gerunt ac sibi salvationem per ignem promittunt.

18. 67. Creduntur a quibusdam etiam hi qui nomen Christi non relinquunt, et eius lavacro in Ecclesia baptizantur, nec ab ea ullo schismate vel haeresi praeciduntur, in quantislibet sceleribus vivant, quae nec diluant paenitendo nec eleemosynis redimant, sed in eis usque ad huius vitae ultimum diem pertinacissime perseverent, salvi futuri per ignem, licet pro magnitudine facinorum flagitiorumque diuturno non tamen aeterno igne puniti. Sed qui hoc credunt, et tamen catholici sunt, humana quadam benevolentia mihi falli videntur. Nam Scriptura divina aliud consulta respondet. Librum autem de hac quaestione conscripsi, cuius titulus est: De fide et operibus, ubi secundum Scripturas sanctas, quantum adiuvante Deo potui, demonstravi eam fidem salvos facere quam satis evidenter expressit Paulus apostolus dicens: In Christo enim Iesu neque circumcisio quidquam valet neque praeputium sed fides quae per dilectionem operatur 161. Si autem male non bene operatur, procul dubio, secundum apostolum Iacobum, mortua est in semetipsa 162, qui rursus ait: Si fidem dicat se quis habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum? 163 Porro autem si homo sceleratus propter solam fidem per ignem salvabitur, et sic est accipiendum quod ait beatus Paulus: Ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem 164, poterit ergo salvare sine operibus fides, et falsum erit quod dixit eius coapostolus Iacobus. Falsum erit et illud quod idem ipse Paulus ait: Nolite, inquit, errare; neque fornicatores neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt 165. Si enim in istis perseverantes criminibus, tamen propter fidem Christi salvi erunt, quomodo in regno Dei non erunt?

Quid sentiendum sit de his qui super fundamentum aedificant et qui sint qui per ignem salvantur, vel qualis sit iste ignis.

18. 68. Sed quia haec apostolica manifestissima et apertissima testimonia falsa esse non possunt, illud quod obscure dictum est de his qui superaedificant, super fundamentum quod est Christus, non aurum argentum lapides pretiosos, sed ligna faenum stipulam 166 (de his enim dictum est quod per ignem salvi erunt, quoniam fundamenti merito non peribunt), sic est intellegendum ut his manifestis non inveniatur esse contrarium. Ligna quippe et faenum et stipula non absurde accipi possunt rerum saecularium, quamvis licite concessarum, tales cupiditates ut amitti sine animi dolore non possint. Cum autem iste dolor urit, si Christus in corde fundamenti habet locum, id est ut ei nihil anteponatur, et malit homo qui tali dolore uritur rebus quas ita diligit magis carere quam Christo, per ignem fit salvus. Si autem res huiusmodi temporales ac saeculares tempore temptationis maluerit tenere quam Christum, eum in fundamento non habuit quia haec priore loco habuit, cum in aedificio prius non sit aliquid fundamento. Ignis enim de quo eo loco est locutus Apostolus, talis debet intellegi ut ambo per eum transeant, id est, et qui aedificat super hoc fundamentum aurum argentum lapides pretiosos, et qui aedificat lignum faenum stipulam. Cum enim hoc dixisset, adiunxit: Uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit; si cuius opus permanserit quod superaedificavit, mercedem accipiet; si cuius autem opus exustum fuerit, damnum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem 167. Non ergo unius eorum sed utriusque opus ignis probabit. Est quidam ignis temptatio tribulationis, de quo aperte alio loco scriptum est: Vasa figuli probat fornax, et homines iustos temptatio tribulationis 168. Iste ignis in hac interim vita facit quod Apostolus dixit, si accidat duobus fidelibus, uni scilicet cogitanti quae Dei sunt, quomodo placeat Deo, hoc est aedificanti supra Christum fundamentum aurum argentum lapides pretiosos; alteri autem cogitanti ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori 169, id est aedificanti super idem fundamentum ligna faenum stipulam. Illius enim opus non exuritur, quia non ea dilexit quorum amissione crucietur. Exuritur autem huius, quoniam sine dolore non pereunt quae cum amore possessa sunt; sed quoniam alterutra condicione proposita eis potius mallet carere quam Christo, nec timore amittendi talia deserit Christum, quamvis doleat cum amittit, salvus est quidem, sic tamen quasi per ignem, quia urit eum dolor rerum quas dilexerat amissarum, sed non subvertit neque consumit, fundamenti stabilitate atque incorruptione munitum.

Posse etiam fieri post hanc vitam ignem purgatorium per quem salvantur qui hic taliter vixerunt, vel paenitentiam congruam gesserunt.

18. 69. Tale aliquid etiam post hanc vitam fieri incredibile non est, et utrum ita sit quaeri potest, et aut inveniri aut latere, nonnullos fideles per ignem quemdam purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari; non tamen tales de quibus dictum est quod regnum Dei non possidebunt 170, nisi convenienter paenitentibus eadem crimina remittantur. Convenienter autem dixi, ut steriles in eleemosynis non sint, quibus tantum tribuit Scriptura divina ut earum tantummodo fructum se imputaturum pronuntiet Dominus dextris, et earum tantummodo sterilitatem sinistris, quando his dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 171; illis autem: Ite in ignem aeternum 172.

Cavendum esse ne putemus infanda crimina eleemosinis posse redimi nisi ab eis vitiis abstinendo.

19. 70. Sane cavendum est ne quisquam existimet infanda illa crimina, qualia qui agunt regnum Dei non possidebunt cotidie perpetranda et eleemosynis cotidie redimenda. In melius est quippe vita mutanda, et per eleemosynas de peccatis praeteritis est propitiandus Deus, non ad hoc emendus quodammodo ut ea semper liceat impune committere. Nemini enim dedit laxamentum peccandi 173, quamvis miserando deleat iam facta peccata, si non satisfactio congrua negligatur.

Quod per orationem dominicam non tantum cotidiana peccata sed et praeterita crimina deleantur.

19. 71. De quotidianis autem brevibus levibusque peccatis sine quibus haec vita non ducitur, cotidiana oratio fidelium satis facit. Eorum est enim dicere: Pater noster qui es in caelis 174, qui iam Patre tali regenerati sunt ex aqua et Spiritu Sancto 175. Delet omnino haec oratio minima et quotidiana peccata. Delet et illa a quibus vita fidelium etiam scelerate gesta sed paenitendo in melius mutata discedit si, quemadmodum veraciter dicitur: Dimitte nobis debita nostra, quoniam non desunt quae dimittantur; ita veraciter dicatur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 176, id est, fiat quod dicitur: quia et ipsa eleemosyna est veniam homini petenti ignoscere.

De multis generibus eleemosinarum.

19. 72. Ac per hoc ad omnia quae utili misericordia fiunt valet quod Dominus ait: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis 177. Non solum ergo qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, fugienti latibulum, aegro vel incluso visitationem, captivo redemptionem, debili subvectionem, caeco deductionem, tristi consolationem, non sano medelam, erranti viam, deliberanti consilium, et quod cuique necessarium est indigenti, verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat. Et qui emendat verbere in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, et tamen peccatum eius quo ab illo laesus aut offensus est dimittit ex corde, vel orat ut ei dimittatur, non solum in eo quod dimittit atque orat, verum etiam in eo quod corripit et aliqua emendatoria poena plectit, eleemosynam dat, quia misericordiam praestat. Multa enim bona praestantur invitis, quando eorum consulitur utilitati non voluntati, quia ipsi sibi inveniuntur esse inimici, amici vero eorum potius illi quos inimicos putant, et reddunt errando mala pro bonis, cum reddere mala christianus non debeat nec pro malis 178. Multa itaque genera sunt eleemosynarum, quae cum facimus adiuvamur ut dimittantur nostra peccata.

Qualis sit eleemosina perfectoria. Posse etiam his qui perfecti non sunt dimitti peccata, si ipsi quoque dimittant ex corde petentibus se debitoribus suis.

19. 73. Sed ea nihil est maius qua ex corde dimittimus quod in nos quisque peccavit. Minus enim magnum est erga eum esse benignum sive etiam beneficum, qui tibi nihil mali fecerit. Illud multo grandius, et magnificentissimae bonitatis est, ut tuum quoque inimicum diligas, et ei qui tibi malum vult et si potest facit, tu semper bonum velis faciasque quod possis, audiens dicentem Iesum : Diligite inimicos vestros, bene facite eis qui vos oderunt, et orate pro eis qui vos persequuntur 179. Sed quoniam perfectorum sunt ista filiorum Dei, quo quidem se debet omnis fidelis extendere et humanum animum ad hunc affectum orando Deum secumque agendo luctandoque perducere, tamen quia hoc tam magnum bonum tantae multitudinis non est quantam credimus exaudiri cum in oratione dicitur: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 180, procul dubio verba sponsionis huius implentur si homo qui nondum ita profecit ut iam diligat inimicum, tamen quando rogatur ab homine qui peccavit in eum ut ei dimittat, dimittit ex corde, quia etiam sibi roganti utique vult dimitti cum orat et dicit: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, id est: sic dimitte debita nostra rogantibus nobis sicut et nos dimittimus rogantibus debitoribus nostris.

Non esse deputandum inimicum qui peccato suo moveatur ut roget.

19. 74. Iam vero qui eum in quem peccavit hominem rogat, si peccato suo movetur ut roget, non est adhuc deputandus inimicus ut eum diligere sit difficile, sicut difficile erat quando inimicitias exercebat. Quisquis autem nec roganti et peccati sui paenitenti ex corde suo dimittit, nullo modo existimet a Domino sua peccata dimitti, quoniam mentiri veritas non potest. Quem vero Evangelii lateat auditorem sive lectorem, quis dixerit: Ego sum veritas 181? Qui cum docuisset orationem, hanc in ea positam sententiam vehementer commendavit dicens: Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester caelestis peccata vestra; si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra 182. Ad tam magnum tonitruum qui non expergiscitur, non dormit sed mortuus est: et tamen potens est ille etiam mortuos suscitare.

De his qui sceleratissime vivunt et testimonia Domini abutuntur qui ait: Date eleemosinam et ecce omnia munda sunt.

20. 75. Sane qui sceleratissime vivunt nec curant talem vitam moresque corrigere, et inter ipsa facinora et flagitia sua eleemosynas frequentare non cessant, frustra ideo sibi blandiuntur quoniam Dominus ait: Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis; hoc enim quam late pateat non intellegunt. Sed ut intellegant, attendant quibus dixerit. Nempe in Evangelio sic scriptum est: Cum loqueretur rogavit illum quidam pharisaeus ut pranderet apud se, et ingressus recubuit. Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante prandium. Et ait Dominus ad illum: Nunc vos pharisaei quod deforis est calicis et catini mundatis; quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate; stulti, nonne qui fecit id quod foris est, etiam id quod intus est fecit? verumtamen quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis 183. Itane hoc intellecturi sumus ut pharisaeis, non habentibus fidem Christi, etiam si non in eum crediderint nec renati fuerint ex aqua et Spiritu Sancto, munda sint omnia tantum si eleemosynas dederint sicut isti eas dandas putant, cum sint immundi omnes quos non mundat fides Christi de qua scriptum est: Fide mundans corda eorum 184; et dicat Apostolus: Immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum et mens et conscientia 185? Quomodo ergo pharisaeis omnia munda essent, si eleemosynas darent et fideles non essent? Aut quomodo fideles essent, si in Christum credere atque in eius gratia renasci noluissent? Et tamen verum est quod audierant : Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis.

Nullatenus a Deo peccata dimitti eis qui petentibus se non dimittunt ex corde. Quod a seipso debeat incipere qui vult eleemosinam ordinaliter facere sicut pharisaeos Dominus increpando admonet.

20. 76. Qui enim vult ordinate dare eleemosynam a se ipso debet incipere et eam sibi primum dare. Est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum est: Miserere animae tuae placens Deo 186. Propter hoc renascimur, ut Deo placeamus, cui merito displicet quod nascendo contraximus. Haec est prima eleemosyna quam nobis dedimus, quoniam nos ipsos miseros per miserantis Dei misericordiam requisivimus, iustum iudicium eius confitentes quo miseri effecti sumus, de quo dicit Apostolus: Iudicium quidem ex uno in condemnationem 187, et magnae caritati eius gratias agentes, de qua idem ipse dicit gratiae praedicator: Commendat autem suam caritatem Deus in nobis quoniam adhuc cum peccatores essemus Christus pro nobis mortuus est 188, ut et nos veraciter de nostra miseria iudicantes, et Deum caritate quam donavit ipse diligentes, pie recteque vivamus. Quod iudicium et caritatem Dei cum pharisaei praeterirent decimabant quidem propter eleemosynas quas faciebant etiam quaecumque minutissima fructuum suorum, et ideo non dabant eleemosynas a se incipientes secumque prius misericordiam facientes. Propter quem dilectionis ordinem dictum est: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum 189. Cum ergo increpasset eos quod forinsecus se lavabant, intus autem rapina et iniquitate pleni erant, admonens quadam eleemosyna quam sibi homo debet primitus dare, interiora mundari: Verumtamen, inquit, quod superest date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis. Deinde ut ostenderet quid admonuisset et quid ipsi facere non curarent, ne illum putarent suas eleemosynas ignorare: Sed vae vobis, inquit, pharisaeis, tamquam diceret: Ego quidem commonui vos eleemosynam dandam per quam vobis munda sint omnia: sed vae vobis qui decimatis mentam et rutam et omne holus; has enim novi eleemosynas vestras, ne de illis me nunc vos admonuisse arbitremini: et praeteritis iudicium et caritatem Dei 190, qua eleemosyna possetis ab omni inquinamento interiore mundari, ut vobis munda essent et corpora quae lavatis. Hoc est enim omnia, et interiora scilicet et exteriora, sicut alibi legitur: Mundate quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt 191. Sed ne istas eleemosynas quae fiunt de fructibus terrae respuisse videretur: Haec, inquit, oportuit facere, id est iudicium et caritatem Dei: et illa non omittere 192, id est eleemosynas fructuum terrenorum.

Quod multum se seducant qui per largissimas eleemosinas fructuum suorum vel pecuniae indulgentiam sibi comparare existimant in flagitiis ac facinoribus permanentes.

20. 77. Non ergo se fallant qui per eleemosynas quaslibet largissimas fructuum suorum vel cuiuscumque pecuniae impunitatem se emere existimant in facinorum immanitate ac flagitiorum nequitia permanendi. Non solum enim haec faciunt, sed ita diligunt ut in eis semper optent, tantum si possint impune, versari. Qui autem diligit iniquitatem odit animam suam 193, et qui odit animam suam non est in eam misericors sed crudelis. Diligendo eam quippe secundum saeculum odit secundum Deum. Si ergo vellet ei dare eleemosynam per quam illi essent munda omnia, odisset eam secundum saeculum et diligeret secundum Deum. Nemo autem dat eleemosynam qualemlibet, nisi unde det ab illo accipiat qui non eget: ideo dictum est: Misericordia eius praeveniet me 194.

Quod levia vel gravia peccata divino sint pensanda iudicio pro quibus tamen omnibus et aliis quamvis levissimis semper frequenter orare debemus.

21. 78. Quae sint autem levia quae gravia peccata, non humano sed divino sunt pensanda iudicio. Videmus enim quaedam ab ipsis quoque Apostolis ignoscendo fuisse concessa, quale illud est quod venerabilis Paulus coniugibus ait: Nolite fraudare invicem nisi ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum ad idipsum estote ne vos temptet satanas propter intemperantiam vestram 195. Quod putari posset non esse peccatum, misceri scilicet coniugi non filiorum procreandorum causa, quod bonum est nuptiale, sed carnalis etiam voluptatis, ut fornicationis sive adulterii sive cuiusquam alterius immunditiae mortiferum malum quod turpe est etiam dicere, quo potest temptante satana libido pertrahere, incontinentium devitet infirmitas. Posset ergo, ut dixi, hoc putari non esse peccatum, nisi addidisset: Hoc autem dico secundum veniam non secundum imperium 196. Quis autem iam neget esse peccatum, cum dari veniam facientibus apostolica auctoritate fateatur? Tale quiddam est ubi dicit: Audet quisquam vestrum adversus alterum negotium habens iudicari ab iniquis et non apud sanctos? 197 Et paulo post: Saecularia igitur iudicia si habueritis, inquit, eos qui sunt contemptibiles in Ecclesia hos constituite ad iudicandum : ad reverentiam vobis dico: sic non est inter vos quisquam sapiens qui possit inter fratrem suum iudicare sed frater cum fratre iudicatur et hoc apud infideles? 198 Nam et hic posset putari iudicium habere adversus alterum non esse peccatum, sed tantummodo id extra Ecclesiam velle iudicari nisi secutus adiungeret: Iam quidem omnino delictum est quia iudicia habetis vobiscum 199. Et ne quisquam ita hoc excusaret ut diceret iustum se habere negotium, sed iniquitatem se pati quam vellet a se iudicum sententia removeri, continuo talibus cogitationibus vel excusationibus occurrit; itaque ait: Quare non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? 200 ut ad illud redeatur quod Dominus ait: Si quis voluerit tunicam tuam tollere et iudicio tecum contendere dimitte illi et pallium 201, et alio loco: Qui abstulerit, inquit, tua noli repetere 202. Prohibuit itaque suos de saecularibus rebus cum aliis habere iudicium, ex qua doctrina Apostolus dicit esse delictum. Tamen cum sinit in Ecclesia talia iudicia finiri, inter fratres fratribus iudicantibus, extra Ecclesiam vero terribiliter vetat manifestum est etiam hic quid secundum veniam concedatur infirmis. Propter haec atque huiusmodi peccata, et alia licet his minora, quae fiunt verborum et cogitationum offensionibus, apostolo Iacobo confitente ac dicente: In multis enim offendimus omnes 203, oportet cotidie crebroque oremus Dominum atque dicamus: Dimitte nobis debita nostra, nec in eo quod sequitur, mentiamur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 204.

De quibusdam peccatis quae levissima putarentur nisi graviora in Scripturis sanctis demonstrarentur.

21. 79. Sunt autem quaedam quae levissima putarentur nisi in Scripturis divinis demonstrarentur opinione graviora. Quis enim dicentem fratri suo: Fatue, reum gehennae putaret, nisi Veritas diceret 205? Cui tamen vulneri subiecit continuo medicinam, praeceptum fraternae conciliationis adiungens; mox quippe ait: Si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversus te 206, et cetera. Aut quis existimaret quam magnum peccatum sit dies observare et menses et annos et tempora, sicut observant qui certis diebus sive mensibus sive annis volunt vel nolunt aliquid inchoare, eo quod secundum vanas doctrinas hominum 207 fausta vel infausta existiment tempora, nisi huius mali magnitudinem ex timore Apostoli pensaremus, qui talibus ait: Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis 208?

Quod etiam magna peccata cum in usum venerint aut parva aut nulla esse creduntur.

21. 80. Huc accedit quod peccata quamvis magna et horrenda, cum in consuetudinem verterint, aut parva aut nulla esse creduntur, usque adeo ut non solum non occultanda verum etiam praedicanda ac diffamanda videantur, quando, sicut scriptum est: Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit bene dicitur 209. Talis in divinis libris iniquitas clamor vocatur, sicut habes apud Isaiam prophetam de vinea mala: Expectavi, inquit, ut faceret iudicium, fecit autem iniquitatem, et non iustitiam sed clamorem 210. Unde est et illud in Genesi: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est 211, quia non solum iam non apud eos puniebantur illa flagitia, verum etiam publice veluti lege frequentabantur. Sic nostris temporibus ita multa mala, etsi non talia, in apertam consuetudinem iam venerunt, ut pro his non solum excommunicare aliquem laicum non audeamus, sed nec clericum degradare. Unde cum exponerem ante aliquot annos Epistolam ad Galatas, in eo ipso loco ubi ait Apostolus: Timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis 212, exclamare compulsus sum: " Vae peccatis hominum, quae sola inusitata exhorrescimus; usitata vero, pro quibus abluendis Filii Dei sanguis effusus est, quamvis tam magna sint ut omnino claudi contra se faciant regnum Dei, saepe videndo omnia tolerare, saepe tolerando nonnulla etiam facere cogimur, atque utinam, o Domine, non omnia quae non potuerimus prohibere faciamus! ". Sed videro utrum me immoderatus dolor incaute aliquid compulerit dicere.

De duabus causis ignorantiae et infirmitatis quibus peccamus.

22. 81. Hoc nunc dicam quod quidem et in aliis opusculorum meorum locis saepe iam dixi: Duabus ex causis peccamus, aut nondum videndo quod facere debeamus, aut non faciendo quod debere fieri iam videmus; quorum duorum illud ignorantiae malum est, hoc infirmitatis. Contra quae quidem pugnare nos convenit. Sed profecto vincimur, nisi divinitus adiuvemur, ut non solum videamus quid faciendum sit, sed etiam accedente sanitate delectatio iustitiae vincat in nobis earum rerum delectationes, quas vel habere cupiendo, vel amittere metuendo, scientes videntesque peccamus; iam non solum peccatores, quod eramus etiam cum per ignorantiam peccabamus, verum etiam legis praevaricatores, cum id non facimus quod faciendum, vel facimus quod non faciendum esse iam scimus. Quapropter non solum si peccavimus ut ignoscat, propter quod dicimus: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; verum etiam ne peccemus, ut regat, propter quod dicimus: Ne nos inferas in temptationem 213 ille rogandus est cui dicitur in Psalmo: Dominus illuminatio mea et salus mea 214, ut illuminatio detrahat ignorantiam, salus infirmitatem.

Quod misericordia Dei necessaria est ut pellatur pudor, ut paenitentia agatur.

22. 82. Nam et ipsa paenitentia, quando digna causa est secundum morem Ecclesiae cur agatur, plerumque infirmitate non agitur, quia et pudor timor est displicendi, dum plus delectat hominum aestimatio quam iustitia qua se quisque humiliat paenitendo. Unde non solum cum agitur paenitentia, verum etiam ut agatur, Dei misericordia necessaria est. Alioquin non diceret Apostolus de quibusdam: Ne forte det illis Deus paenitentiam 215; et ut Petrus amare fleret, praemisit Evangelista et ait: Respexit eum Dominus 216.

Qui in Spiritum Sanctum irremediabiliter peccent.

22. 83. Qui vero in Ecclesia remitti peccata non credens contemnit tantam divini muneris largitatem, et in hac obstinatione mentis diem claudit extremum, reus est illo irremissibili peccato in Spiritum Sanctum 217, in quo Christus peccata dimittit. De qua quaestione difficili in quodam propter hoc solum conscripto libello enucleatissime quantum potui disputavi.

De ultima atque generaliter resurrectione carnis.

23. 84. Iam vero de resurrectione carnis, non sicut quidam revixerunt iterumque sunt mortui, sed in aeternam vitam sicut Christi ipsius caro resurrexit, quemadmodum possim breviter disputare, et omnibus quaestionibus quae de hac re moveri assolent satisfacere, non invenio. Resurrecturam tamen carnem omnium quicumque nati sunt hominum atque nascentur, et mortui sunt atque morientur, nullo modo dubitare debet christianus.

Quaestio de abortivis faetibus.

23. 85. Unde primo occurrit de abortivis foetibus quaestio, qui iam quidem nati sunt in uteris matrum, sed nondum ita ut iam possint renasci. Si enim resurrecturos eos dixerimus, de his qui iam formati sunt tolerari potest utcumque quod dicitur. Informes vero abortus quis non proclivius perire arbitretur sicut semina quae concepta non fuerint? Sed quis negare audeat, etsi affirmare non audeat, id acturam resurrectionem ut quidquid formae defuit impleatur, atque ita non desit perfectio quae accessura erat tempore, quemadmodum non erunt vitia quae accesserant tempore, ut neque in eo quod aptum et congruum dies allaturi fuerant natura fraudetur, neque in eo quod adversum atque contrarium dies attulerant natura turpetur, sed integretur quod nondum erat integrum, sicut instaurabitur quod fuerat vitiatum?

Disputatio quaestionis quando incipiat homo in utero vivere qui ad resurrectionem carnis pertinere credatur.

23. 86. Ac per hoc scrupulosissime quidem inter doctissimos quaeri ac disputari potest, quod utrum ab homine inveniri possit ignoro, quando incipiat in utero homo vivere, utrum sit quaedam vita et occulta quae nondum motibus viventis appareat. Nam negare vixisse puerperia quae propterea membratim exsecantur et eiciuntur ex uteris praegnantium ne matres quoque, si mortua ibi relinquantur, occidant, impudentia nimia videtur. Ex quo autem incipit homo vivere, ex illo utique iam mori potest: mortuus vero, ubicumque illi mors potuit evenire, quomodo ad resurrectionem non pertineat mortuorum reperire non possum.

De monstris quae nascuntur et cito moriuntur cum commemoratione cuiusdam bimembris.

23. 87. Neque enim et monstra quae nascuntur et vivunt, quamlibet cito moriantur, aut resurrectura negabuntur aut ita resurrectura credenda sunt, ac non potius correcta emendataque natura. Absit enim ut illum bimembrem qui nuper natus est in oriente, de quo et fratres fidelissimi quod eum viderint rettulerunt, et sanctae memoriae Hieronymus presbyter scriptum reliquit: absit, inquam, ut unum hominem duplicem ac non potius duos, quod futurum fuerat si gemini nascerentur, resurrecturos aestimemus; ita et cetera quae singuli quique partus, vel amplius vel minus aliquid habendo, vel quadam nimia deformitate, monstra dicuntur, ad humanae naturae figuram resurrectione revocabuntur; ita ut singulae animae singula sua corpora obtineant, nullis cohaerentibus etiam quaecumque cohaerentia nata fuerant, sed seorsum sibi singulis sua membra gestantibus quibus humani corporis impletur integritas.

Quod caro hominis mortui in quibuslibet elementis aliisque corporibus transmutetur animae quam relinquit resurrectione revocetur.

23. 88. Non autem perit Deo terrena materies de qua mortalium creatur caro; sed in quemlibet pulverem cineremve solvatur, in quoslibet halitus aurasque diffugiat, in quamcumque aliorum corporum substantiam vel in ipsa elementa vertatur, in quorumcumque animalium etiam hominum cibum cedat carnemque mutetur, illi animae humanae puncto temporis redit quae illam primitus, ut homo fieret cresceret viveret, animavit.

Resurgent piorum corpora quo ad substantiam carnis, sed sine omni vitio.

23. 89. Ipsa igitur terrena materies quae discedente anima fit cadaver, non ita resurrectione reparabitur ut ea quae dilabuntur et in alias atque alias aliarum rerum species formasque vertuntur, quamvis ad corpus redeant unde dilapsa sunt, ad easdem quoque corporis partes ubi fuerunt redire necesse sit. Alioquin si capillis redit quod tam crebra tonsura detraxit, si unguibus quod totiens dempsit exsectio, immoderata et indecens cogitantibus, et ideo resurrectionem carnis non credentibus, occurrit informitas. Sed quemadmodum si statua cuiuslibet solubilis metalli aut igne liquesceret aut contereretur in pulverem aut confunderetur in massam, et eam vellet artifex rursus ex illius materiae quantitate reparare, nihil interesset ad eius integritatem quae particula materiae cui membro statuae redderetur dum tamen totum ex quo constituta fuerat restituta resumeret, ita Deus, mirabiliter atque ineffabiliter artifex, de toto quo caro nostra constiterat, eam mirabili et ineffabili celeritate restituet. Nec aliquid attinebit ad eius redintegrationem utrum capilli ad capillos redeant et ungues ad ungues, an quidquid eorum perierat mutetur in carnem et in partes alias corporis revocetur, curante artificis providentia ne quid indecens fiat.

Utrum aequales an diversae futurae sint figurae resurgentium corporum.

23. 90. Nec illud est consequens, ut ideo diversa sit statura reviviscentium singulorum quia fuerat diversa viventium, aut macri cum eadem macie aut pingues cum eadem pinguedine, reviviscant. Sed si hoc est in consilio Creatoris, ut in effigie sua cuiusque proprietas et discernibilis similitudo servetur, in ceteris autem corporis bonis aequalia cuncta reddantur, ita modificabitur illa in unoquoque materies ut nec aliquid ex ea pereat, et quod alicui defuerit ille suppleat qui etiam de nihilo potuit quod voluit operari. Si autem in corporibus resurgentium rationabilis inaequalitas erit, sicut est vocum quibus cantus impletur, hoc fiet cuique de materie corporis sui quod et hominem reddat angelicis coetibus 218 et nihil inconveniens eorum ingerat sensibus. Indecorum quippe aliquid ibi non erit: sed quidquid futurum est, hoc decebit, quia nec futurum est si non decebit.

Qualiter resurgant corpora sanctorum.

23. 91. Resurgent igitur sanctorum corpora sine ullo vitio, sine ulla deformitate, sine ulla corruptione, onere, difficultate, in quibus tanta facilitas quanta felicitas erit. Propter quod et spiritalia dicta sunt, cum procul dubio corpora sint futura, non spiritus. Sed sicut nunc corpus animale dicitur 219, quod tamen corpus non anima est, ita tunc spiritale corpus erit, corpus tamen non spiritus erit. Proinde quantum attinet ad corruptionem quae nunc aggravat animam 220, et vitia quibus caro adversus spiritum concupiscit, 221 tunc non erit caro sed corpus, quia et caelestia corpora perhibentur 222. Propter quod dictum est: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, et tamquam exponens quid dixerit: Neque corruptio, inquit, incorruptionem possidebit 223. Quod prius dixit caro et sanguis, hoc posterius dixit corruptio, et quod prius regnum Dei hoc posterius incorruptionem. Quantum autem attinet ad substantiam, etiam tunc caro erit; propter quod et post resurrectionem corpus Christi caro appellata est 224. Sed ideo ait Apostolus: Seminatur corpus animale resurget corpus spiritale 225, quoniam tanta erit tunc concordia carnis et spiritus, vivificante spiritu sine sustentaculi alicuius indigentia subditam carnem, ut nihil nobis repugnet ex nobis, sed sicut foris neminem, ita nec intus nos ipsos patiamur inimicos.

Qualiter etiam illi resurgant qui a massa perditionis non sunt discreti.

23. 92. Quicumque vero ab illa perditionis massa, quae facta est per hominem primum, non liberantur per unum Mediatorem Dei et hominum 226, resurgent quidem etiam ipsi, unusquisque cum sua carne, sed ut cum diabolo et eius angelis puniantur 227. Utrum sane ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum corporum resurgant, quaecumque in eis vitiosa et deformia membra gestarunt, in requirendo laborare quid opus est? Neque enim fatigare nos debet incerta eorum habitudo vel pulchritudo, quorum erit certa et sempiterna damnatio. Nec moveat quomodo erit in eis corpus incorruptibile si dolere poterit, aut quomodo corruptibile si mori non poterit. Non enim est vera vita nisi ubi feliciter vivitur, nec vera incorruptio nisi ubi salus nullo dolore corrumpitur. Ubi autem infelix mori non sinitur, ut ita dicam, mors ipsa non moritur; et ubi dolor perpetuus non interimit sed affligit, ipsa corruptio non finitur. Haec in sanctis Scripturis secunda mors 228 dicitur.

Quod nec prima nec secunda mors hominis occidisset si nemo peccasset et quod quamvis impii diverso modo crucientur mitissima erit ut ait poena parvulorum.

23. 93. Nec prima tamen, qua suum corpus anima relinquere cogitur, nec secunda, qua poenale corpus anima relinquere non permittitur, homini accidisset si nemo peccasset. Mitissima sane omnium poena erit eorum qui praeter peccatum quod originale traxerunt, nullum insuper addiderunt, et in ceteris qui addiderunt, tanto quisque ibi tolerabiliorem habebit damnationem quanto hic minorem habuit iniquitatem.

Quod remanentibus impiis in damnatione aeterna tunc scient sancti quid boni eis tulerit gratia.

24. 94. Remanentibus itaque angelis et hominibus reprobis in aeterna poena, tunc sancti scient plenius quid boni eis contulerit gratia. Tunc rebus ipsis evidentius apparebit quod in Psalmo scriptum est: Misericordiam et iudicium cantabo tibi Domine 229, quia nisi per indebitam misericordiam nemo liberatur, et nisi per debitum iudicium nemo damnatur.

Quod omnia quod nunc nos latent tunc non latebunt.

24. 95. Tunc non latebit, quod nunc latet, cum de duobus parvulis unus esset assumendus per misericordiam, alius per iudicium relinquendus 230, in quo, is qui assumeretur, agnosceret quid sibi per iudicium deberetur nisi misericordia subveniret, cur ille potius quam iste fuerit assumptus, cum causa una esset ambobus; cur autem apud quosdam non factae sint virtutes quae si factae fuissent egissent illi homines paenitentiam et factae sint apud eos qui non fuerant credituri. Apertissime namque dicit Dominus: Vae tibi, Corozaim, vae tibi Bethsaida, quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent 231. Nec utique Deus iniuste noluit salvos fieri, cum possent salvi esse si vellent. Tunc in clarissima sapientiae luce videbitur, quod nunc piorum fides habet ante quam manifesta cognitione videatur, quam certa et immutabilis et efficacissima sit voluntas Dei: quam multa possit et non velit, nihil autem velit quod non possit; quamque sit verum quod in Psalmo canitur: Deus autem noster in caelo sursum; in caelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit 232. Quod utique non est verum si aliqua voluit et non fecit, et quod est indignius, ideo non fecit quoniam ne fieret quod volebat omnipotens, voluntas hominis impedivit. Non ergo fit aliquid nisi omnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiat vel ipse faciendo.

Quod recta confessione credamus omnipotentem Deum benefacere etiam cum sinit fieri mala.

24. 96. Nec dubitandum est Deum facere bene etiam sinendo fieri quaecumque fiunt male. Non enim hoc nisi iusto iudicio sinit, et profecto bonum est omne quod iustum est. Quamvis ergo ea quae mala sunt, in quantum mala sunt non sint bona tamen ut non sola bona sed etiam sint et mala, bonum est. Nam nisi esset hoc bonum, ut essent et mala, nullo modo esse sinerentur ab omnipotente bono, cui procul dubio quam facile est quod vult facere, tam facile est quod non vult esse non sinere. Hoc nisi credimus, periclitatur ipsum nostrae confessionis initium, qua nos in Deum Patrem omnipotentem credere confitemur. Neque enim ob aliud veraciter vocatur omnipotens nisi quoniam quidquid vult potest, nec voluntate cuiuspiam creaturae voluntatis omnipotentis impeditur effectus.

Quaestio de hoc quod dicit de Deo Apostolus qui omnes homines vult salvos fieri.

24. 97. Quam ob rem videndum est quemadmodum sit de Deo dictum, quia et hoc verissime Apostolus dixit: Qui omnes homines vult salvos fieri 233. Cum enim non omnes, sed multo plures non fiunt salvi, videtur utique non fieri quod Deus vult fieri, humana scilicet voluntate impediente voluntatem Dei. Quando enim quaeritur causa cur non omnes salvi fiant, responderi solet, quia hoc ipsi nolunt. Quod quidem dici de parvulis non potest, quorum nondum est velle seu nolle. Nam quod infantili motu faciunt si eorum voluntati iudicaretur esse tribuendum quando baptizantur, cum resistunt quantum possunt, etiam nolentes eos salvos fieri diceremus. Sed in Evangelio apertius Dominus compellans impiam civitatem: Quotiens, inquit, volui colligere filios tuos sicut gallina pullos suos, et noluisti 234, tamquam Dei voluntas superata sit hominum voluntate, et infirmissimis nolendo impedientibus non potuerit facere potentissimus quod volebat. Et ubi est illa omnipotentia qua in caelo et in terra omnia quaecumque voluit fecit, si colligere filios Hierusalem voluit et non fecit? An potius illa quidem filios suos ab ipso colligi noluit? Sed ea quoque nolente filios eius collegit ipse quos voluit; quia in caelo et in terra non quaedam voluit et fecit, quaedam vero voluit et non fecit, sed omnia quaecumque voluit fecit.

Commendatio gratiae iuxta Apostolum qua Iacob ab Esau discretus est.

25. 98. Quis porro tam impie desipiat ut dicat Deum malas hominum voluntates, quas voluerit quando voluerit ubi voluerit, in bonum non posse convertere? Sed cum facit, per misericordiam facit; cum autem non facit, per iudicium non facit, quoniam: Cuius vult miseretur et quem vult obdurat 235. Quod ut diceret Apostolus, gratiam commendabat; ad cuius commendationem de illis in Rebeccae utero geminis fuerat iam locutus, quibus nondum natis, vel aliquid agentibus boni seu mali: Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus sed ex vocante, dictum est ei quia maior serviet minori 236. Propter quod adhibuit alterum propheticum testimonium ubi scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui 237. Sentiens autem quemadmodum posset hoc quod dictum est permovere eos qui penetrare intellegendo non possunt hanc altitudinem gratiae: Quid ergo dicemus, ait, numquid iniquitas est apud Deum? Absit 238. Iniquum enim videtur ut sine ullis bonorum malorumve operum meritis unum Deus diligat, oderit alterum. Qua in re si futura opera vel bona huius vel mala illius quae Deus utique praesciebat vellet intellegi, nequaquam diceret non ex operibus, sed diceret " ex futuris operibus ", eoque modo istam solveret quaestionem, immo nullam quam solvi opus esset faceret quaestionem. Nunc vero cum respondisset: Absit, id est, absit ut sit iniquitas apud Deum, mox ut probaret nulla hoc iniquitate Dei fieri: Moysi enim dicit, inquit, Miserebor cuius misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericors fuero 239. Quis enim nisi insipiens Deum iniquum putet, sive iudicium poenale ingerat digno sive misericordiam praestet indigno? Denique infert et dicit: Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei 240. Ambo itaque gemini natura irae filii nascebantur 241, nullis quidem operibus propriis sed originaliter ex Adam vinculo damnationis obstricti, sed qui dixit: Miserebor cuius misertus ero, Iacob dilexit per misericordiam gratuitam, Esau autem odio habuit per iudicium debitum. Quod cum deberetur ambobus, in altero alter agnovit non de suis distantibus meritis sibi esse gloriandum quod in eadem causa idem supplicium non incurrit, sed de divinae gratiae largitate, quia non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. Altissimo quippe ac saluberrimo sacramento universa facies atque ut ita dixerim vultus sanctarum Scripturarum bene intuentes id admonere invenitur, ut qui gloriatur in Domino glorietur 242.

Commendatio iudiciorum Dei secundum eumdem Apostolum in obduratione Faraonis.

25. 99. Cum autem Dei misericordiam commendasset in eo quod ait: Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei 243, deinde ut etiam iudicium commendaret (quoniam in quo non fit misericordia non iniquitas fit sed iudicium, non est quippe iniquitas apud Deum), continuo subiunxit atque ait: Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia ad hoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra 244. Quibus dictis, ad utrumque concludens, id est et ad misericordiam et ad iudicium: Ergo, inquit, cuius vult miseretur et quem vult obdurat 245. Miseretur scilicet magna bonitate, obdurat nulla iniquitate, ut nec liberatus de suis meritis glorietur nec damnatus nisi de suis meritis conqueratur. Sola enim gratia redemptos discernit a perditis, quos in unam perditionis concreverat massam ab origine ducta causa communis. Hoc autem qui eo modo audit ut dicat: Quid ergo conqueritur? nam voluntati eius quis resistit?246, tamquam propterea malus non videatur esse culpandus quia Deus cuius vult miseretur et quem vult obdurat, absit ut pudeat nos hoc respondere quod respondisse videmus Apostolum: O homo, tu quis es qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quare sic me fecisti? an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam? 247 Hoc loco enim quidam stulti putant Apostolum in responsione defecisse, et inopia reddendae rationis repressisse contradictoris audaciam. Sed magnum habet pondus quod dictum est: O homo, tu qui es?, et in talibus quaestionibus ad suae capacitatis considerationem revocat hominem, verbo quidem brevi, sed re ipsa magna est redditio rationis. Si enim haec non capit, quis est qui respondeat Deo? Si autem capit, magis non invenit quid respondeat. Videt enim, si capit, universum genus humanum tam iusto iudicio divino in apostatica radice damnatum ut etiam si nullus inde liberaretur nemo recte posset Dei vituperare iustitiam; et qui liberantur sic oportuisse liberari ut ex pluribus non liberatis, atque in damnationem iustissimam redactis, ostenderetur quid meruisset universa consparsio, et quo etiam istos debitum iudicium Dei duceret nisi eius indebita misericordia subveniret, ut volentium de suis meritis gloriari, omne os obstruatur 248, et qui gloriatur in Domino glorietur 249.

Admiratio operum Dei qua fit ut de malis hominum voluntatibus bonam ipse voluntatem impleat suam.

26. 100. Haec sunt magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius 250, et tam sapienter exquisita ut cum angelica et humana creatura peccasset, id est, non quod ille sed quod voluit ipsa fecisset, etiam per eamdem creaturae voluntatem qua factum est quod Creator noluit, impleret ipse quod voluit, bene utens et malis tamquam summe bonus, ad eorum damnationem quos iuste praedestinavit ad poenam, et ad eorum salutem quos benigne praedestinavit ad gratiam. Quantum enim ad ipsos attinet, quod Deus noluit fecerunt; quantum vero ad omnipotentiam Dei, nullo modo id efficere valuerunt. Hoc quippe ipso quod contra voluntatem eius fecerunt, de ipsis facta est voluntas eius. Propterea namque magna opera Domini exquisita sunt in omnes voluntates eius ut miro et ineffabili modo non fiat praeter eius voluntatem quod etiam contra eius fit voluntatem, quia non fieret si non sineret, nec utique nolens sinit sed volens; nec sineret bonus fieri male, nisi omnipotens et de malo facere possit bene.

De bonis voluntatibus hominum quod plerumque bonae voluntati Dei non conveniunt, et malis voluntatibus quae conveniunt.

26. 101. Aliquando autem bona voluntate homo vult aliquid quod Deus non vult, etiam ipse bona multo amplius multoque certius voluntate: nam illius mala voluntas numquam esse potest, tamquam si bonus filius patrem vult vivere, quem Deus bona voluntate vult mori. Et rursus fieri potest ut hoc velit homo voluntate mala quod Deus vult bona, velut si malus filius velit mori patrem, velit hoc etiam Deus. Nempe ille vult quod non vult Deus, iste vero id quod vult et Deus, et tamen bonae Dei voluntati pietas illius potius consonat, quamvis aliud volentis, quam huius idem volentis impietas. Tantum interest quid velle homini, quid Deo congruat, et ad quem finem suam quisque referat voluntatem, ut approbetur vel improbetur. Nam Deus quasdam voluntates suas, utique bonas, implet per malorum hominum voluntates malas, sicut per Iudaeos malevolos bona voluntate Patris pro nobis Christus occisus est, quod tantum bonum factum est ut apostolus Petrus, quando id fieri nolebat, satanas ab ipso qui occidi venerat diceretur 251. Quam bonae apparebant voluntates piorum fidelium qui nolebant apostolum Paulum Hierusalem pergere ne ibi pateretur mala quae Agabus propheta praedixerat 252, et tamen haec illum Deus pati volebat pro annuntianda fide Christi, exercens martyrem Christi. Neque istam bonam voluntatem suam implevit per christianorum voluntates bonas sed per Iudaeorum malas, et ad eum potius pertinebant qui nolebant quod volebat, quam illi per quos volentes factum est quod volebat, quia id ipsum quidem, sed ipse per eos bona, illi autem mala voluntate fecerunt.

Quod quantaelibet sint voluntates quae conveniant aut non conveniant voluntati Dei, invicta semper sit voluntas Dei.

26. 102. Sed quantaelibet sint voluntates vel angelorum vel hominum, vel bonorum vel malorum, vel illud quod Deus vel aliud volentes quam Deus, omnipotentis voluntas semper invicta est; quae mala esse numquam potest, quia etiam cum mala irrogat iusta est, et profecto quae iusta est mala non est. Deus igitur omnipotens, sive per misericordiam cuius vult miseretur, sive per iudicium quem vult obdurat, nec inique aliquid facit nec nisi volens quidquam facit, et omnia quaecumque vult facit.

Qualiter intellegatur Deus velle omnes homines salvos facere.

27. 103. Ac per hoc cum audimus et in sacris Litteris legimus quod velit omnes homines salvos fieri, quamvis certum sit nobis non omnes homines salvos fieri, non tamen ideo debemus omnipotentis Dei voluntati aliquid derogare, sed ita intellegere quod scriptum est: Qui omnes homines vult salvos fieri 253, tamquam diceretur nullum hominem fieri salvum nisi quem fieri ipse voluerit; non quod nullus sit hominum nisi quem salvum fieri velit, sed quod nullus fiat nisi quem velit, et ideo sit rogandus ut velit, quia necesse est fieri si voluerit. De orando Deo quippe agebat Apostolus, ut hoc diceret. Sic enim intellegimus et quod in Evangelio scriptum est: Qui illuminat omnem hominem venientem 254, non quia nullus est hominum qui non illuminetur, sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur. Aut certe sic dictum est: Qui omnes homines vult salvos fieri, non quod nullus hominum esset quem salvum fieri nollet qui virtutes miraculorum facere noluit apud eos quos dicit acturos fuisse paenitentiam si fecisset 255, sed ut omnes homines, omne genus hominum intellegamus per quascumque differentias distributos, reges privatos, nobiles ignobiles, sublimes humiles, doctos indoctos, integri corporis debiles, ingeniosos tardicordes fatuos, divites pauperes mediocres, mares feminas, infantes pueros adulescentes iuvenes seniores senes, in linguis omnibus, in moribus omnibus, in artibus omnibus, in professionibus omnibus, in voluntatum et conscientiarum varietate innumerabili constitutos, et si quid aliud differentiarum est in hominibus. Quid est enim eorum unde non Deus per Unigenitum suum Dominum nostrum per omnes gentes salvos homines fieri velit et ideo faciat, quia omnipotens velle inaniter non potest quodcumque voluerit? Praeceperat enim Apostolus ut oraretur pro omnibus hominibus, et specialiter addiderat: Pro regibus et his qui in sublimitate sunt 256, qui putari poterant fastu potentiore et superbia saeculari a fidei christianae humilitate abhorrere. Proinde dicens: Hoc enim bonum est coram salutari nostro Deo 257, id est ut etiam pro talibus oretur, statim ut desperationem tolleret addidit: Qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire 258. Hoc quippe Deus bonum iudicavit, ut orationibus humilium dignaretur salutem praestare sublimium, quod utique iam videmus impletum. Isto locutionis modo et Dominus est usus in Evangelio, ubi ait pharisaeis: Decimatis mentam et rutam et omne holus 259; neque enim pharisaei et quaecumque aliena et omnium per omnes terras alienigenarum omnia holera decimabant. Sicut ergo hic omne holus omne holerum genus, ita et illic omnes homines omne hominum genus intellegere possumus. Et quocumque alio modo intellegi potest, dum tamen credere non cogamur aliquid omnipotentem voluisse fieri, factumque non esse; qui sine ullis ambiguitatibus, si in caelo et in terra, sicut eum veritas cantat, omnia quaecumque voluit fecit 260, profecto facere noluit quodcumque non fecit.

Quod praescius Deus primum hominem peccaturum praedestinavit benefacere de malo eius.

28. 104. Quapropter etiam primum hominem Deus in ea salute in qua conditus erat custodire voluisset, eumque opportuno tempore post genitos filios sine interpositione mortis ad meliora perducere, ubi iam non solum peccatum committere sed nec voluntatem posset habere peccandi, si ad permanendum sine peccato, sicut factus erat, perpetuam voluntatem habiturum esse praescisset. Quia vero eum male usurum libero arbitrio, hoc est peccaturum esse, praesciebat, ad hoc potius praeparavit voluntatem suam ut bene ipse faceret etiam de male faciente, ac sic hominis voluntate mala non evacuaretur sed nihilo minus impleretur omnipotentis bona.

Qualem oportuit prius hominem fieri vel qualis postea futurus sit.

28. 105. Sic enim oportebat prius hominem fieri ut et bene velle posset et male, nec gratis si bene nec impune si male. Postea vero sic erit ut male velle non possit, nec ideo libero carebit arbitrio. Multo quippe liberius erit arbitrium quod omnino non poterit servire peccato. Neque enim culpanda est voluntas, aut voluntas non est, aut libera dicenda non est, qua beati esse sic volumus ut esse miseri non solum nolimus sed nequaquam prorsus velle possimus. Sicut ergo anima nostra etiam nunc nolle infelicitatem, ita nolle iniquitatem semper habitura est. Sed ordo praetermittendus non fuit, in quo Deus voluit ostendere quam bonum sit animal rationale quod etiam non peccare possit, quamvis sit melius quod peccare non possit; sicut minor fuit immortalitas, sed tamen fuit, in qua posset etiam non mori, quamvis maior futura sit in qua non possit mori.

De immortalitate quam perdidit homo per liberum arbitrium et quam est accepturus per gratiam.

28. 106. Illam natura humana perdidit per liberum arbitrium, hanc est acceptura per gratiam, quam fuerat si non peccasset acceptura per meritum. Quamvis sine gratia nec tunc ullum meritum esse potuisset, quia etsi peccatum in solo erat libero arbitrio constitutum, non tamen iustitiae retinendae sufficiebat liberum arbitrium nisi participatione immutabilis boni divinum adiutorium praeberetur. Sicut enim mori est in hominis potestate cum velit, nemo est enim qui non se ipsum, ut nihil aliud dicam, vel non vescendo possit occidere; ad tenendam vero vitam voluntas non satis est si adiutoria sive alimentorum sive quorumcumque tutaminum desint; sic homo in paradiso ad se occidendum relinquendo iustitiam idoneus erat per voluntatem, ut autem ab eo teneretur vita iustitiae parum erat velle nisi ille qui eum fecerat adiuvaret. Sed post illam ruinam maior est misericordia Dei, quando et ipsum arbitrium liberandum est a servitute, cui dominatur cum morte peccatum. Nec omnino per se ipsum, sed per solam Dei gratiam quae in fide Christi posita est, liberatur; ut voluntas ipsa, sicut scriptum est, a Domino praeparetur 261, qua cetera Dei munera capiantur per quae veniatur ad munus aeternum.

Quod gratia Dei sit vita aeterna secundum Apostolum stipendium vero peccati mors, et quod primus homo suam potius quam Dei faciens voluntatem de ipso facta sit voluntas Dei.

28. 107. Unde et ipsam vitam aeternam, quae certe merces est operum bonorum, gratiam Dei appellat Apostolus: Stipendium, inquit, peccati mors, gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro 262. Stipendium pro opere militiae debitum redditur, non donatur; ideo dixit: Stipendium peccati mors, ut mortem peccato non immerito illatam sed debitam demonstraret. Gratia vero nisi gratis est gratia non est 263. Intellegendum est igitur etiam ipsa hominis bona merita esse Dei munera, quibus cum vita aeterna redditur quid nisi gratia pro gratia redditur 264? Sic ergo factus est homo rectus 265 ut et manere in ea rectitudine posset non sine divino adiutorio, et suo fieri perversus arbitrio. Utrumlibet horum elegisset, Dei voluntas fieret, aut etiam ab illo aut certe de illo. Proinde quia suam maluit facere quam Dei, de illo facta est voluntas Dei, qui ex eadem massa perditionis quae de illius stirpe profluxit, facit aliud vas in honorem aliud in contumeliam: in honorem per misericordiam, in contumeliam per iudicium 266, ut nemo glorietur in homine, ac per hoc nec in se.

Per qualem mediatorem conciliari oportebat Deo genus humanum.

28. 108. Nam neque per ipsum liberaremur unum Mediatorem Dei et hominum 267, hominem Christum Iesum, nisi esset et Deus. Sed cum factus est Adam, homo scilicet rectus, mediatore non opus erat. Cum vero genus humanum peccata longe separaverunt a Deo, per Mediatorem qui solus sine peccato natus est, vixit, occisus est, reconciliari nos oportebat Deo usque ad carnis resurrectionem in vitam aeternam; ut humana superbia per humilitatem Dei argueretur ac sanaretur, et demonstraretur homini quam longe a Deo recesserat, cum per incarnatum Deum revocaretur, et exemplum oboedientiae per hominem Deum contumaci homini praeberetur, et Unigenito suscipiente formam servi quae nihil ante meruerat fons gratiae panderetur, et carnis etiam resurrectio redemptis promissa in ipso Redemptore praemonstraretur, et per eamdem naturam quam se decipisse laetabatur diabolus vinceretur, nec tamen homo gloriaretur, ne iterum superbia nasceretur; et si quid aliud de tanto Mediatoris sacramento a proficientibus videri et dici potest, aut tantum videri etiam si dici non potest.

Qualiter se habeant animae defunctorum ante ultimam resurrectionem.

29. 109. Tempus autem quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque digna est vel requie vel aerumna pro eo quod sortita est in carne dum viveret.

De sacrificiis vel de eleemosinis quae pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur.

29. 110. Neque negandum est defunctorum animas pietate suorum viventium relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris offertur vel eleemosynae in Ecclesia fiunt. Sed eis haec prosunt qui cum viverent haec ut sibi postea possent prodesse meruerunt. Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus ut non requirat ista post mortem, nec tam malus ut ei non prosint ista post mortem; est vero talis in bono ut ista non requirat, et est rursus talis in malo ut nec his valeat cum ex hac vita transierit adiuvari. Quocirca hic omne meritum comparatur quo possit post hanc vitam relevari quispiam vel gravari. Nemo autem se speret quod hic neglexerit, cum obierit, apud Dominum promereri. Non igitur ista quae pro defunctis commendandis frequentat Ecclesia, illi apostolicae sunt adversa sententiae qua dictum est: Omnes enim adstabimus ante tribunal Christi ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, sive bonum sive malum 268; quia etiam hoc meritum sibi quisque dum in corpore viveret comparavit, ut ei possint ista prodesse. Non enim omnibus prosunt. Et quare non omnibus prosunt, nisi propter differentiam vitae quam quisque gessit in corpore? Cum ergo sacrificia, sive altaris sive quarumcumque eleemosynarum, pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt; pro non valde bonis propitiationes sunt; pro valde malis etiam si nulla sunt adiumenta mortuorum; qualescumque vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt ut sit plena remissio, aut certe ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.

Quos fines habiturae sint bonorum malorumque duo civitates post resurrectionem.

29. 111. Post resurrectionem vero, facto universo completoque iudicio, suos fines habebunt civitates duae, una Christi altera diaboli, una bonorum altera malorum, utraque tamen et angelorum et hominum. Istis voluntas illis facultas non poterit ulla esse peccandi, vel ulla conditio moriendi: istis in aeterna vita vere feliciterque viventibus, illis infeliciter in aeterna morte sine moriendi potestate durantibus, quoniam utrique sine fine. Sed in beatitudine isti alius alio praestabilius, in miseria vero illi alius alio tolerabilius permanebunt.

De his qui humana miseratione commoti non credunt aeternas esse poenas impiorum.

29. 112. Frustra itaque nonnulli, immo quam plurimi, aeternam damnatorum poenam et cruciatus sine intermissione perpetuos humano miserantur affectu, atque ita futurum esse non credunt: non quidem Scripturis adversando divinis, sed pro suo motu dura quaeque molliendo, et in leniorem flectendo sententiam quae putant in eis terribilius esse dicta quam verius. Non enim obliviscetur, inquiunt, misereri Deus, aut continebit in ira sua miserationes suas 269. Hoc quidem in Psalmo legitur sancto; sed de his sine ullo scrupulo intellegitur qui vasa misericordiae 270 nuncupantur, quia et ipsi non pro meritis suis sed Deo miserante de miseria liberantur. Aut si hoc ad omnes existimant pertinere, non ideo necesse est ut damnationem opinentur posse finiri eorum de quibus dictum est: Et ibunt isti in supplicium aeternum, ne isto modo putetur habitura finem quandoque felicitas etiam illorum de quibus e contrario dictum est: Iusti autem in vitam aeternam 271. Sed poenas damnatorum certis temporum intervallis existiment si hoc eis placet, aliquatenus mitigari. Etiam sic quippe intellegi potest manere in illis ira Dei 272, hoc est ipsa damnatio (haec enim vocatur ira Dei, non divini animi perturbatio), ut in ira sua, hoc est manente ira sua non tamen contineat miserationes suas, non aeterno supplicio finem dando sed levamen adhibendo vel interponendo cruciatibus, quia nec Psalmus ait " ad finiendam iram suam " vel " post iram suam ", sed in ira sua. Quae si sola esset quanta ibi minima cogitari potest, perire a regno Dei, exulare a civitate Dei, alienari a vita Dei carere tam magna multitudine dulcedinis Dei quam abscondit timentibus se, perfecit autem sperantibus in se, tam grandis est poena ut ei nulla possint tormenta quae novimus 273 comparari, si illa sit aeterna, ista autem sint quamlibet multis saeculis longa.

Quod aeterna sit poena damnatorum quamvis diversa pro qualitate factorum sicut iustorum aeterna erit beatitudo licet inter se meritis differant.

29. 113. Manebit ergo sine fine mors illa perpetua damnatorum, id est alienatio a vita Dei, et omnibus erit ipsa communis, quaelibet homines de varietate poenarum, de dolorum relevatione vel intermissione, pro suis humanis motibus suspicentur, sicut manebit communiter omnium vita aeterna sanctorum, qualibet honorum distantia concorditer fulgeant.

Qualis ex confessione fidei nascatur spes fidelium et ne quis in se ipso spem habeat.

30. 114. Ex ista fidei confessione, quae breviter Symbolo continetur, et carnaliter cogitata lac parvulorum 274 est, spiritaliter autem considerata atque tractata cibus est fortium, nascitur spes bona fidelium cui caritas sancta comitatur. Sed de his omnibus quae fideliter sunt credenda, ea tantum ad spem pertinent quae in oratione dominica continentur. Maledictus enim omnis, sicut divina testantur eloquia, qui spem ponit in homine 275: ac per hoc et in se ipso qui spem ponit, huius maledicti vinculo innectitur. Ideo non nisi a Domino Deo petere debemus quidquid speramus nos vel bene operaturos vel pro bonis operibus adepturos.

Quomodo dominica oratio septem petitiones apud evangelistam Mattheum contineat.

30. 115. Proinde apud evangelistam Matthaeum septem petitiones continere dominica videtur oratio 276, quarum in tribus aeterna poscuntur, in reliquis quattuor temporalia, quae tamen propter aeterna consequenda sunt necessaria. Nam quod dicimus: Sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra 277 (quod non absurde quidam intellexerunt " in spiritu et in corpore "), omnino sine fine retinenda sunt; et hic inchoata quantumcumque proficimus augentur in nobis, perfecta vero, quod in alia vita sperandum est, semper possidebuntur. Quod vero dicimus: Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et ne nos inferas in temptationem sed libera nos a malo 278, quis non videat ad praesentis vitae indigentiam pertinere? In illa itaque vita aeterna, ubi nos semper speramus futuros, et nominis Dei sanctificatio, et regnum et voluntas eius, in nostro spiritu et corpore perfecte atque immortaliter permanebunt. Panis vero cotidianus ideo dictus est quia hic est necessarius quantus animae carnique tribuendus est, sive spiritaliter sive carnaliter sive utroque intellegatur modo. Hic est etiam quam poscimus remissio, ubi est commissio peccatorum; hic temptationes quae nos ad peccandum vel alliciunt vel impellunt; hic denique malum unde cupimus liberari; illic autem nihil istorum est.

De quinque petitionibus apud Lucam evangelistam a Mattheo non discrepantibus.

30. 116. Evangelista vero Lucas in oratione dominica petitiones non septem sed quinque complexus est 279, nec ab isto utique discrepavit, sed quomodo istae septem sint intellegendae ipsa sua brevitate commonuit. Nomen quippe Dei sanctificatur in spiritu, Dei autem regnum in carnis resurrectione venturum est. Ostendens ergo Lucas tertiam petitionem duarum superiorum esse quodammodo repetitionem, magis eam praetermittendo fecit intellegi. Deinde tres alias adiungit, de pane cotidiano, de remissione peccatorum, de temptatione vitanda. At vero quod ille in ultimo posuit: Sed libera nos a malo 280, iste non posuit, ut intellegeremus ad illud superius, quod de temptatione dictum est, pertinere. Ideo quippe ait: Sed libera, non ait " et libera ", tamquam unam petitionem esse demonstrans: " Noli hoc, sed hoc ", ut sciat unusquisque in eo se liberari a malo quod non infertur in temptationem.

De excellentia caritatis sine qua etiam qui recte credit ac sperat non potest ad beatitudinem pervenire.

31. 117. Iam porro caritas, quam duabus istis, id est fide ac spe, maiorem dicit Apostolus 281, quanto in quocumque maior est, tanto melior est in quo est. Cum enim quaeritur utrum quisque sit homo bonus, non quaeritur quid credat aut quid speret, sed quid amet. Nam qui recte amat procul dubio recte credit et sperat; qui vero non amat inaniter credit, etiam si sint vera quae credit; inaniter sperat, etiam si ad veram felicitatem doceantur pertinere quae sperat, nisi et hoc credat ac speret, quod sibi petenti donari possit ut amet. Quamvis enim sperare sine amore non possit, fieri tamen potest ut id non amet sine quo ad id quod sperat non potest pervenire, tamquam si speret vitam aeternam (quam quis non amat?) et non amet iustitiam, sine qua nemo ad illam pervenit. Ipsa est autem fides Christi, quam commendat Apostolus, quae per dilectionem operatur 282, et quod in dilectione nondum habet petit ut accipiat, quaerit ut inveniat, pulsat ut aperiatur ei 283. Fides namque impetrat quod lex imperat. Nam sine Dei dono, id est, sine Spiritu Sancto, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris 284, iubere lex poterit, non iuvare, et praevaricatorem insuper facere qui de ignorantia se excusare non possit. Regnat enim carnalis cupiditas ubi non est Dei caritas.

De quattuor differentiis hominis quem Deus gratia sua de tenebris ignorantiae ad se vocare dignatur quibus Dei quoque populus ordinatus dicitur.

31. 118. Sed cum in altissimis ignorantiae tenebris, nulla resistente ratione, secundum carnem vivitur, haec sunt prima hominis. Deinde cum per legem cognitio fuerit facta peccati 285, si nondum divinus adiuvat Spiritus, secundum legem volens vivere vincitur et sciens peccat, peccatoque subditus servit: A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est 286; id agente scientia mandati ut peccatum operetur in homine omnem concupiscentiam, cumulo praevaricationis adiecto, atque ita quod scriptum est impleatur: Lex subintravit ut abundaret delictum 287. Haec sunt secunda hominis. Si autem respexerit Deus ut ad implenda quae mandat ipse adiuvare credatur, et agi homo coeperit Dei Spiritu, concupiscitur adversus carnem fortiore robore caritatis 288, ut quamvis adhuc sit quod homini repugnet ex homine, nondum tota infirmitate sanata, ex fide tamen iustus vivat 289, iusteque vivat in quantum non cedit malae concupiscentiae, vincente delectatione iustitiae. Haec sunt tertia bonae spei hominis, in quibus si pia perseverantia quisque proficiat postrema pax restat, quae post hanc vitam in requie spiritus, deinde in resurrectione etiam carnis implebitur. Harum quattuor differentiarum prima est ante legem, secunda sub lege, tertia sub gratia, quarta in pace plena atque perfecta. Sic est et Dei populus ordinatus per intervalla temporum, sicut Deo placuit qui in mensura et numero et pondere cuncta disponit 290. Nam fuit primitus ante legem, secundo sub lege quae data est per Moysem, deinde sub gratia quae revelata est per primum Mediatoris adventum 291. Quae quidem gratia nec antea defuit quibus eam oportuit impertiri, quamvis pro temporis dispensatione velata et occulta. Neque enim antiquorum quicumque iustorum praeter Christi fidem salutem potuit invenire, aut vero, nisi et illis cognitus fuisset, potuisset nobis per eorum ministerium alias apertius alias occultius prophetari.

De gratia regenerationis.

31. 119. In quacumque autem quattuor istarum velut aetatum singulum quemque hominem gratia regenerationis invenerit, ibi ei remittuntur praeterita universa peccata, et reatus ille nascendo contractus renascendo dissolvitur, tamque multum valet quod Spiritus ubi vult spirat 292, ut quidam secundam illam servitutem sub lege non noverint, sed cum mandato incipiant adiutorium habere divinum.

Nec tenebit regnum mortis eum pro quo Christus mortuus est.

31. 120. Antequam possit autem homo capax esse mandati secundum carnem vivat necesse est. Sed si iam sacramento regenerationis imbutus est, nihil ei oberit si tunc ex hac vita migraverit: quia ideo Christus mortuus est et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum 293 dominetur, nec tenebit regnum mortis eum pro quo mortuus est ille liber in mortuis.

Omnia praecepta divina referuntur ad caritatem.

32. 121. Omnia igitur praecepta divina referuntur ad caritatem, de qua dicit Apostolus: Finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 294. Omnis itaque praecepti finis caritas est id est, ad caritatem refertur omne praeceptum. Quod vero ita fit vel timore poenae vel aliqua intentione carnali, ut non referatur ad illam caritatem quam diffundit Spiritus Sanctus in cordibus nostris 295, nondum fit quemadmodum fieri oportet, quamvis fieri videatur. Caritas quippe ista Dei est et proximi, et utique in his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 296: adde Evangelium, adde Apostolos: non enim aliunde vox ista est: Finis praecepti est caritas, et: Deus caritas est 297. Quaecumque ergo mandat Deus, ex quibus unum est: Non moechaberis 298, et quaecumque non iubentur sed spiritali consilio monentur, ex quibus unum est: Bonum est homini mulierem non tangere 299: tunc recte fiunt cum referuntur ad diligendum Deum, et proximum propter Deum, et in hoc saeculo et in futuro: nunc Deum per fidem tunc per speciem, et ipsum proximum nunc per fidem. Non enim scimus mortales corda mortalium. Tunc autem illuminabit Dominus abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo 300, quia id laudabitur et diligetur a proximo in proximo, quod ne lateat, ab ipso illuminabitur Deo. Minuitur autem cupiditas caritate crescente donec veniat hic ad tantam magnitudinem qua maior esse non possit: maiorem, enim, caritatem nemo habet quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis 301. Ibi autem quis explicet quanta caritas erit ubi cupiditas quam vel coercendo superet nulla erit? Quoniam summa sanitas erit, quando contentio mortis nulla erit.

De fine libri.

33. 122. Sed sit aliquando huius voluminis finis, quod ipse videris utrum Enchiridion vel appellare debeas vel habere. Ego tamen cum spernenda tua in Christo studia non putarem, bona de te credens in adiutorio nostri Redemptoris ac sperans, teque in eius membris plurimum diligens, librum ad te sicut valui, utinam tam commodum quam prolixum, De Fide et Spe et Caritate conscripsi.