Ephemeris/Egressio

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search


Fairytale left blue.png III—Oratio V—Locus invitationis Fairytale right blue.png

Satis precum datum deo,
quamvis satis numquam reis
fiat precatu numinis.
habitum forensem da, puer.
dicendum amicis est have        5
valeque, quod fit mutuum.
quod cum per horas quattuor
[cursum citatis sol equis]
inclinet ad meridiem,
monendus est iam Sosias.