Epigrammaton liber IX

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Fairytale left blue.png Liber VIII Liber X Fairytale right blue.png

Have, mi Torani, frater carissime. Epigramma, quod extra ordinem paginarum est, ad Stertinium clarissimum virum scripsimus, qui imaginem meam ponere in bibliotheca sua voluit. De quo scribendum tibi putavi, ne ignorares, Avitus iste quis vocaretur. Vale et para hospitium.

Note, licet nolis, sublimi pectore vates,
Cui referet serus praemia digna cinis,
Hoc tibi sub nostra breve carmen imagine vivat,
Quam non obscuris iungis, Avite, viris:
'Ille ego sum nulli nugarum laude secundus,
Quem non miraris, sed puto, lector, amas.
Maiores maiora sonent: mihi parva locuto
Sufficit in vestras saepe redire manus.'

I

Dum Ianus hiemes, Domitianus autumnos,
Augustus annis commodabit aestates,
Dum grande famuli nomen adseret Rheni
Germanicarum magna lux Kalendarum,
Tarpeia summi saxa dum patris stabunt,
Dum voce supplex dumque ture placabit
Matrona divae dulce Iuliae numen:
Manebit altum Flaviae decus gentis
Cum sole et astris cumque luce Romana.
Invicta quidquid condidit manus, caeli est.

II

Pauper amicitiae cum sis, Lupe, non es amicae,
Et queritur de te mentula sola nihil.
Illa siligineis pinguescit adultera cunnis,
Convivam pascit nigra farina tuum;
Incensura nives dominae Setina liquantur,
Nos bibimus Corsi pulla venena cadi;
Empta tibi nox est fundis non tota paternis,
Non sua desertus rura sodalis arat;
Splendet Erythraeis perlucida moecha lapillis,
Ducitur addictus, te futuente, cliens;
Octo Syris suffulta datur lectica puellae,
Nudum sandapilae pondus amicus erit.
I nunc et miseros, Cybele, praecide cinaedos:
Haec erat, haec cultris mentula digna tuis.

III

Quantum iam superis, Caesar, caeloque dedisti
Si repetas et si creditor esse velis,
Grandis in aetherio licet auctio fiat Olympo
Coganturque dei vendere quidquid habent,
Conturbabit Atlans, et non erit uncia tota,
Decidat tecum qua pater ipse deum:
Pro Capitolinis quid enim tibi solvere templis,
Quid pro Tarpeiae frondis honore potest?
Quid pro culminibus geminis matrona Tonantis?
Pallada praetereo: res agit illa tuas.
Quid loquar Alciden Phoebumque piosque Laconas?
Addita quid Latio Flavia templa polo?
Expectes et sustineas, Auguste, necesse est:
Nam tibi quod solvat non habet arca Iovis.

IV

Aureolis futui cum possit Galla duobus
Et plus quam futui, si totidem addideris:
Aureolos a te cur accipit, Aeschyle, denos?
Non fellat tanti Galla. Quid ergo? Tacet.

V

Tibi, summe Rheni domitor et parens orbis,
Pudice princeps, gratias agunt urbes:
Populos habebunt; parere iam scelus non est.
Non puer avari sectus arte mangonis
Virilitatis damna maeret ereptae,
Nec quam superbus conputet stipem leno,
Dat prostituto misera mater infanti.
Qui nec cubili fuerat ante te quondam,
Pudor esse per te coepit et lupanari.

VI

Dicere de Libycis reduci tibi gentibus, Afer,
Continuis volui quinque diebus Have:
'Non vacat' aut 'dormit' dictum est bis terque reverso.
Iam satis est: non vis, Afer, havere: vale.

VII

Tamquam parva foret sexus iniuria nostri
Foedandos populo prostituisse mares,
Iam cunae lenonis erant, ut ab ubere raptus
Sordida vagitu posceret aera puer:
Inmatura dabant infandas corpora poenas.
Non tulit Ausonius talia monstra pater,
Idem qui teneris nuper succurrit ephebis,
Ne faceret steriles saeva libido viros.
Dilexere prius pueri iuvenesque senesque,
At nunc infantes te quoque, Caesar, amant.

VIII

Nil tibi legavit Fabius, Bithynice, cui tu
Annua, si memini, milia sena dabas.
Plus nulli dedit ille: queri, Bithynice, noli:
Annua legavit milia sena tibi.

IX

Cenes, Canthare, cum foris libenter,
Clamas et maledicis et minaris.
Deponas animos truces, monemus:
Liber non potes et gulosus esse.

X

Nubere vis Prisco: non miror, Paula: sapisti.
Ducere te non vult Priscus: et ille sapit.

XI

Nomen cum violis rosisque natum,
Quo pars optima nominatur anni,
Hyblam quod sapit Atticosque flores,
Quod nidos olet alitis superbae;
Nomen nectare dulcius beato,
Quo mallet Cybeles puer vocari
Et qui pocula temperat Tonanti,
Quod si Parrhasia sones in aula,
Respondent Veneres Cupidinesque;
Nomen nobile, molle, delicatum
Versu dicere non rudi volebam:
Sed tu syllaba contumax rebellas.
Dicunt Eiarinon tamen poetae,
Sed Graeci, quibus est nihil negatum
Et quos Ἆρεσ Ἆρες decet sonare:
Nobis non licet esse tam disertis,
Qui Musas colimus severiores.

XII

Nomen habes teneri quod tempora nuncupat anni,
Cum breve Cecropiae ver populantur apes;
Nomen Acidalia meruit quod harundine pingi,
Quod Cytherea sua scribere gaudet acu;
Nomen Erythraeis quod littera facta lapillis,
Gemma quod Heliadum pollice trita notet;
Quod pinna scribente grues ad sidera tollant;
Quod decet in sola Caesaris esse domo.

XIII

Si daret autumnus mihi nomen, Oporinos essem,
Horrida si brumae sidera, Chimerinos;
Dictus ab aestivo Therinos tibi mense vocarer:
Tempora cui nomen verna dedere, quis est?

XIV

Hunc, quem mensa tibi, quem cena paravit amicum,
Esse putas fidae pectus amicitiae?
Aprum amat et mullos et sumen et ostrea, non te.
Tam bene si cenem, noster amicus erit.

XV

Inscripsit tumulis septem scelerata virorum
'Se fecisse' Chloe. Quid pote simplicius?

XVI

Consilium formae, speculum, dulcisque capillos
Pergameo posuit dona sacrata deo
Ille puer tota domino gratissimus aula,
Nomine qui signat tempora verna suo.
Felix, quae tali censetur munere tellus!
Nec Ganymedeas mallet habere comas.

XVII

Latonae venerande nepos, qui mitibus herbis
Parcarum exoras pensa brevesque colos,
Hos tibi laudatos domino, rata vota, capillos
Ille tuus Latia misit ab urbe puer;
Addidit et nitidum sacratis crinibus orbem,
Quo felix facies iudice tuta fuit.
Tu iuvenale decus serva, ne pulchrior ille
In longa fuerit quam breviore coma.

XVIII

Est mihi - sitque precor longum te praeside, Caesar -
Rus minimum, parvi sunt et in urbe lares.
Sed de valle brevi, quas det sitientibus hortis,
Curva laboratas antlia tollit aquas:
Sicca domus queritur nullo se rore foveri,
Cum mihi vicino Marcia fonte sonet.
Quam dederis nostris, Auguste, penatibus undam,
Castalis haec nobis aut Iovis imber erit.

XIX

Laudas balnea versibus trecentis
Cenantis bene Pontici, Sabelle.
Vis cenare, Sabelle, non lavari.

XX

Haec, quae tota patet tegiturque et marmore et auro,
Infantis domini conscia terra fuit,
Felix o, quantis sonuit vagitibus et quas
Vidit reptantis sustinuitque manus:
Hic steterat veneranda domus, quae praestitit orbi
Quod Rhodos astrifero, quod pia Creta polo.
Curetes texere Iovem crepitantibus armis,
Semiviri poterant qualia ferre Phryges:
At te protexit superum pater, et tibi, Caesar,
Pro iaculo et parma fulmen et aegis erat.

XXI

Artemidorus habet puerum, sed vendidit agrum;
Agrum pro puero Calliodorus habet.
Dic, uter ex istis melius rem gesserit, Aucte:
Artemidorus amat, Calliodorus arat.

XXII

Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare,
Propter quae vulgus crassaque turba rogat,
Ut Setina meos consumat glaeba ligones
Et sonet innumera compede Tuscus ager;
Ut Mauri Libycis centum stent dentibus orbes
Et crepet in nostris aurea lamna toris,
Nec labris nisi magna meis crystalla terantur
Et faciant nigras nostra Falerna nives;
Ut canusinatus nostro Syrus assere sudet
Et mea sit culto sella cliente frequens;
Aestuet ut nostro madidus conviva ministro,
Quem permutatum nec Ganymede velis;
Ut lutulenta linat Tyrias mihi mula lacernas
Et Massyla meum virga gubernet equum.
Est nihil ex istis: superos et sidera testor.
Ergo quid? Ut donem, Pastor, et aedificem.

XXIII

O cui virgineo flavescere contigit auro,
Dic, ubi Palladium sit tibi, Care, decus.
'Aspicis en domini fulgentes marmore vultus?
Venit ad has ultro nostra corona comas.'
Albanae livere potest pia quercus olivae,
Cinxerit invictum quod prior illa caput.

XXIV

Quis Palatinos imitatus imagine vultus
Phidiacum Latio marmore vicit ebur?
Haec mundi facies, haec sunt Iovis ora sereni:
Sic tonat ille deus, cum sine nube tonat.
Non solam tribuit Pallas tibi, Care, coronam;
Effigiem domini, quam colis, illa dedit.

XXV

Dantem vina tuum quotiens aspeximus Hyllum,
Lumine nos, Afer, turbidiore notas.
Quod, rogo, quod scelus est, mollem spectare ministrum?
Aspicimus solem, sidera, templa, deos.
Avertam vultus, tamquam mihi pocula Gorgon
Porrigat atque oculos oraque nostra petat?
Trux erat Alcides, et Hylan spectare licebat;
Ludere Mercurio cum Ganymede licet.
Si non vis teneros spectet conviva ministros,
Phineas invites, Afer, et Oedipodas.

XXVI

Audet facundo qui carmina mittere Nervae,
Pallida donabit glaucina, Cosme, tibi,
Paestano violas et cana ligustra colono,
Hyblaeis apibus Corsica mella dabit:
Sed tamen et parvae nonnulla est gratia Musae;
Appetitur posito vilis oliva lupo.
Nec tibi sit mirum, modici quod conscia vatis
Iudicium metuit nostra Thalia tuum:
Ipse tuas etiam veritus Nero dicitur aures,
Lascivum iuvenis cum tibi lusit opus.

XXVII

Cum depilatos, Chreste, coleos portes
Et vulturino mentulam parem collo
Et prostitutis levius caput culis,
Nec vivat ullus in tuo pilus crure,
Purgentque saevae cana labra volsellae:
Curios, Camillos, Quintios, Numas, Ancos,
Et quidquid umquam legimus pilosorum
Loqueris sonasque grandibus minax verbis,
Et cum theatris saeculoque rixaris.
Occurrit aliquis inter ista si draucus,
Iam paedagogo liberatus et cuius
Refibulavit turgidum faber penem:
Nutu vocatum ducis, et pudet fari
Catoniana, Chreste, quod facis lingua.

XXVIII

Dulce decus scaenae, ludorum fama, Latinus
Ille ego sum, plausus deliciaeque tuae,
Qui spectatorem potui fecisse Catonem,
Solvere qui Curios Fabriciosque graves.
Sed nihil a nostro sumpsit mea vita theatro,
Et sola tantum scaenicus arte feror:
Nec poteram gratus domino sine moribus esse;
Interius mentes inspicit ille deus.
Vos me laurigeri parasitum dicite Phoebi,
Roma sui famulum dum sciat esse Iovis.

XXIX

Saecula Nestoreae permensa, Philaeni, senectae,
Rapta es ad infernas tam cito Ditis aquas?
Euboicae nondum numerabas longa Sibyllae
Tempora: maior erat mensibus illa tribus.
Heu quae lingua silet! non illam mille catastae
Vincebant, nec quae turba Sarapin amat,
Nec matutini cirrata caterva magistri,
Nec quae Strymonio de grege ripa sonat.
Quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo,
Quae sciet hos illos vendere lena toros?
Sit tibi terra levis mollique tegaris harena,
Ne tua non possint eruere ossa canes.

XXX

Cappadocum saevis Antistius occidit oris
Rusticus. O tristi crimine terra nocens!
Rettulit ossa sinu cari Nigrina mariti
Et questa est longas non satis esse vias;
Cumque daret sanctam tumulis, quibus invidet, urnam,
Visa sibi est rapto bis viduata viro.

XXXI

Cum comes Arctois haereret Caesaris armis
Velius, hanc Marti pro duce vovit avem;
Luna quater binos non tota peregerat orbes,
Debita poscebat iam sibi vota deus:
Ipse suas anser properavit laetus ad aras
Et cecidit sanctis hostia parva focis.
Octo vides patulo pendere nomismata rostro
Alitis? haec extis condita nuper erant:
Quae litat argento pro te, non sanguine, Caesar,
Victima, iam ferro non opus esse docet.

XXXII

Hanc volo, quae facilis, quae palliolata vagatur,
Hanc volo, quae puero iam dedit ante meo,
Hanc volo, quam redimit totam denarius alter,
Hanc volo, quae pariter sufficit una tribus.
Poscentem nummos et grandia verba sonantem
Possideat crassae mentula Burdigalae.

XXXIII

Audieris in quo, Flacce, balneo plausum,
Maronis illic esse mentulam scito.

XXXIV

Iuppiter Idaei risit mendacia busti,
Dum videt Augusti Flavia templa poli,
Atque inter mensas largo iam nectare fusus,
Pocula cum Marti traderet ipse suo,
Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem,
Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:
'Gnosia vos' inquit 'nobis monumenta dedistis:
Cernite, quam plus sit, Caesaris esse patrem.'

XXXV

Artibus his semper cenam, Philomuse, mereris,
Plurima dum fingis, sed quasi vera refers.
Scis, quid in Arsacia Pacorus deliberet aula,
Rhenanam numeras Sarmaticamque manum,
Verba ducis Daci chartis mandata resignas,
Victricem laurum quam venit ante vides,
Scis, quotiens Phario madeat Iove fusca Syene,
Scis, quota de Libyco litore puppis eat,
Cuius Iuleae capiti nascantur olivae,
Destinet aetherius cui sua serta pater.
Tolle tuas artes; hodie cenabis apud me
Hac lege, ut narres nil, Philomuse, novi.

XXXVI

Viderat Ausonium posito modo crine ministrum
Phryx puer, alterius gaudia nota Iovis:
'Quod tuus, ecce, suo Caesar permisit ephebo,
Tu permitte tuo, maxime rector' ait;
'Iam mihi prima latet longis lanugo capillis,
Iam tua me ridet Iuno vocatque virum.'
Cui pater aetherius 'Puer o dulcissime,' dixit,
'Non ego, quod poscis, res negat ipsa tibi:
Caesar habet noster similis tibi mille ministros
Tantaque sidereos vix capit aula mares;
At tibi si dederit vultus coma tonsa viriles,
Quis mihi, qui nectar misceat, alter erit?'

XXXVII

Cum sis ipsa domi mediaque ornere Subura,
Fiant absentes et tibi, Galla, comae,
Nec dentes aliter quam Serica nocte reponas,
Et iaceas centum condita pyxidibus,
Nec tecum facies tua dormiat, innuis illo,
Quod tibi prolatum est mane, supercilio,
Et te nulla movet cani reverentia cunni,
Quem potes inter avos iam numerare tuos.
Promittis sescenta tamen; sed mentula surda est,
Et sit lusca licet, te tamen illa videt.

XXXVIII

Summa licet velox, Agathine, pericula ludas,
Non tamen efficies, ut tibi parma cadat.
Nolentem sequitur, tenuisque reversa per auras
Vel pede vel tergo, crine vel ungue sedet;
Lubrica Corycio quamvis sint pulpita nimbo
Et rapiant celeres vela negata Noti,
Securos pueri neglecta perambulat artus,
Et nocet artifici ventus et unda nihil.
Ut peccare velis, cum feceris omnia, falli
Non potes: arte opus est, ut tibi parma cadat.

XXXIX

Prima Palatino lux est haec orta Tonanti,
Optasset Cybele qua peperisse Iovem;
Hac et sancta mei genita est Caesonia Rufi:
Plus debet matri nulla puella suae.
Laetatur gemina votorum sorte maritus,
Contigit hunc illi quod bis amare diem.

XL

Tarpeias Diodorus ad coronas
Romam cum peteret Pharo relicta,
Vovit pro reditu viri Philaenis,
Illam lingeret ut puella simplex,
Quam castae quoque diligunt Sabinae.
Dispersa rate tristibus procellis
Mersus fluctibus obrutusque ponto
Ad votum Diodorus enatavit.
O tardus nimis et piger maritus!
Hoc in litore si puella votum
Fecisset mea, protinus redissem.

XLI

Pontice, quod numquam futuis, sed paelice laeva
Uteris et Veneri servit amica manus,
Hoc nihil esse putas? scelus est, mihi crede, sed ingens,
Quantum vix animo concipis ipse tuo.
Nempe semel futuit, generaret Horatius ut tres,
Mars semel, ut geminos Ilia casta daret:
Omnia perdiderat, si masturbatus uterque
Mandasset manibus gaudia foeda suis.
Ipsam crede tibi naturam dicere rerum:
'Istud quod digitis, Pontice, perdis, homo est.'

XLII

Campis dives Apollo sic Myrinis,
Sic semper senibus fruare cycnis,
Doctae sic tibi serviant sorores,
Nec Delphis tua mentiatur ulli,
Sic Palatia te colant amentque:
Bis senos cito te rogante fasces
Det Stellae bonus adnuatque Caesar.
Felix tunc ego debitorque voti
Casurum tibi rusticas ad aras
Ducam cornibus aureis iuvencum.
Nata est hostia, Phoebe; quid moraris?

XLIII

Hic qui dura sedens porrecto saxa leone
Mitigat, exiguo magnus in aere deus,
Quaeque tulit, spectat resupino sidera vultu,
Cuius laeva calet robore, dextra mero:
Non est fama recens nec nostri gloria caeli;
Nobile Lysippi munus opusque vides.
Hoc habuit numen Pellaei mensa tyranni,
Qui cito perdomito victor in orbe iacet;
Hunc puer ad Libycas iuraverat Hannibal aras;
Iusserat hic Sullam ponere regna trucem.
Offensus variae tumidis terroribus aulae
Privatos gaudet nunc habitare lares,
Utque fuit quondam placidi conviva Molorchi,
Sic voluit docti Vindicis esse deus.

XLIV

Alciden modo Vindicis rogabam,
Esset cuius opus laborque felix.
Risit, nam solet hoc, levique nutu
'Graece numquid' ait 'poeta, nescis?
Inscripta est basis indicatque nomen.'
Λυσίππου lego, Phidiae putavi.

XLV

Miles Hyperboreos modo, Marcelline, triones
Et Getici tuleras sidera pigra poli:
Ecce Promethei rupes et fabula montis
Quam prope sunt oculis nunc adeunda tuis!
Videris inmensis cum conclamata querellis
Saxa senis, dices 'Durior ipse fuit.'
Et licet haec addas: 'Potuit qui talia ferre,
Humanum merito finxerat ille genus.'

XLVI

Gellius aedificat semper: modo limina ponit,
Nunc foribus claves aptat emitque seras,
Nunc has, nunc illas reficit mutatque fenestras;
Dum tantum aedificet, quidlibet ille facit -
Oranti nummos ut dicere possit amico
Unum illud verbum Gellius 'Aedifico.'

XLVII

Democritos, Zenonas inexplicitosque Platonas
Quidquid et hirsutis squalet imaginibus,
Sic quasi Pythagorae loqueris successor et heres.
Praependet sane nec tibi barba minor:
Sed quod et hircosis serum est et turpe pilosis,
In molli rigidam clune libenter habes.
Tu, qui sectarum causas et pondera nosti,
Dic mihi, percidi, Pannyche, dogma quod est?

XLVIII

Heredem cum me partis tibi, Garrice, quartae
Per tua iurares sacra caputque tuum,
Credidimus, - quis enim damnet sua vota libenter? -
Et spem muneribus fovimus usque datis.
Inter quae rari Laurentem ponderis aprum
Misimus: Aetola de Calydone putes.
At tu continuo populumque patresque vocasti,
Ructat adhuc aprum pallida Roma meum:
Ipse ego, - quis credat? - conviva nec ultimus haesi,
Sed nec costa data est caudave missa mihi.
De quadrante tuo quid sperem, Garrice? Nulla
De nostro nobis uncia venit apro.

XLIX

Haec est illa meis multum cantata libellis,
Quam meus edidicit lector amatque togam.
Partheniana fuit quondam, memorabile vatis
Munus: in hac ibam conspiciendus eques,
Dum nova, dum nitida fulgebat splendida lana,
Dumque erat auctoris nomine digna sui:
Nunc anus et tremulo vix accipienda tribuli,
Quam possis niveam dicere iure tuo.
Quid non longa dies, quid non consumitis anni?
Haec toga iam non est Partheniana, mea est.

L

Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum,
Carmina quod faciam, quae brevitate placent.
Confiteor. Sed tu bis senis grandia libris
Qui scribis Priami proelia, magnus homo es?
Nos facimus Bruti puerum, nos Langona vivum:
Tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis.

LI

Quod semper superos invito fratre rogasti,
Hoc, Lucane, tibi contigit, ante mori.
Invidet ille tibi; Stygias nam Tullus ad umbras
Optabat, quamvis sit minor, ire prior.
Tu colis Elysios nemorisque habitator amoeni
Esse tuo primum nunc sine fratre cupis;
Et si iam nitidis alternus venit ab astris,
Pro Polluce mones Castora ne redeat.

LII

Si credis mihi, Quinte, quod mereris,
Natales, Ovidi, tuas Aprilis
Ut nostras amo Martias Kalendas.
Felix utraque lux diesque nobis
Signandi melioribus lapillis!
Hic vitam tribuit, sed hic amicum.
Plus dant, Quinte, mihi tuae Kalendae.

LIII

Natali tibi, Quinte, tuo dare parva volebam
Munera; tu prohibes: inperiosus homo es.
Parendum est monitis, fiat quod uterque volemus
Et quod utrumque iuvat: tu mihi, Quinte, dato.

LIV

Si mihi Picena turdus palleret oliva,
Tenderet aut nostras silva Sabina plagas,
Aut crescente levis traheretur harundine praeda
Pinguis et inplicitas virga teneret aves:
Cara daret sollemne tibi cognatio munus,
Nec frater nobis nec prior esset avus.
Nunc sturnos inopes fringuillarumque querellas
Audit et arguto passere vernat ager;
Inde salutatus picae respondet arator,
Hinc prope summa rapax miluus astra volat.
Mittimus ergo tibi parvae munuscula chortis:
Qualia si recipis, saepe propinquus eris.

LV

Luce propinquorum, qua plurima mittitur ales,
Dum Stellae turdos, dum tibi, Flacce, paro,
Succurrit nobis ingens onerosaque turba,
In qua se primum quisque meumque putat.
Demeruisse duos votum est; offendere plures
Vix tutum; multis mittere dona grave est.
Qua possum sola veniam ratione merebor:
Nec Stellae turdos nec tibi, Flacce, dabo.

LVI

Spendophoros Libycas domini petit armiger urbis:
Quae puero dones tela, Cupido, para,
Illa quibus iuvenes figis mollesque puellas:
Sit tamen in tenera levis et hasta manu.
Loricam clipeumque tibi galeamque remitto;
Tutus ut invadat proelia, nudus eat:
Non iaculo, non ense fuit laesusve sagitta,
Casside dum liber Parthenopaeus erat.
Quisquis ab hoc fuerit fixus, morietur amore.
O felix, si quem tam bona fata manent!
Dum puer es, redeas, dum vultu lubricus, et te
Non Libye faciat, sed tua Roma virum.

LVII

Nil est tritius Hedyli lacernis:
Non ansae veterum Corinthiorum,
Nec crus compede lubricum decenni,
Nec ruptae recutita colla mulae,
Nec quae Flaminiam secant salebrae,
Nec qui litoribus nitent lapilli,
Nec Tusca ligo vinea politus,
Nec pallens toga mortui tribulis,
Nec pigri rota quassa mulionis,
Nec rasum cavea latus visontis,
Nec dens iam senior ferocis apri.
Res una est tamen: ipse non negabit,
Culus tritior Hedyli lacernis.

LVIII

Nympha sacri regina lacus, cui grata Sabinus
Et mansura pio munere templa dedit,
Sic montana tuos semper colat Umbria fontes,
Nec tua Baianas Sassina malit aquas:
Excipe sollicitos placide, mea dona, libellos;
Tu fueris Musis Pegasis unda meis. -
'Nympharum templis quisquis sua carmina donat,
Quid fieri libris debeat, ipse monet.'

LIX

In Saeptis Mamurra diu multumque vagatus,
Hic ubi Roma suas aurea vexat opes,
Inspexit molles pueros oculisque comedit,
Non hos, quos primae prostituere casae,
Sed quos arcanae servant tabulata catastae
Et quos non populus nec mea turba videt.
Inde satur mensas et opertos exuit orbes
Expositumque alte pingue poposcit ebur,
Et testudineum mensus quater hexaclinon
Ingemuit citro non satis esse suo.
Consuluit nares, an olerent aera Corinthon,
Culpavit statuas et, Polyclite, tuas,
Et turbata brevi questus crystallina vitro
Murrina signavit seposuitque decem
Expendit veteres calathos et si qua fuerunt
Pocula Mentorea nobilitata manu,
Et viridis picto gemmas numeravit in auro,
Quidquid et a nivea grandius aure sonat.
Sardonychas vero mensa quaesivit in omni
Et pretium magnis fecit iaspidibus.
Undecima lassus cum iam discederet hora,
Asse duos calices emit et ipse tulit.

LX

Seu tu Paestanis genita es seu Tiburis arvis,
Seu rubuit tellus Tuscula flore tuo,
Seu Praenestino te vilica legit in horto,
Seu modo Campani gloria ruris eras:
Pulchrior ut nostro videare corona Sabino,
De Nomentano te putet esse meo.

LXI

In Tartesiacis domus est notissima terris,
Qua dives placidum Corduba Baetin amat,
Vellera nativo pallent ubi flava metallo
Et linit Hesperium brattea viva pecus.
Aedibus in mediis totos amplexa penates
Stat platanus densis Caesariana comis,
Hospitis invicti posuit quam dextera felix,
Coepit et ex illa crescere virga manu.
Auctorem dominumque nemus sentire videtur:
Sic viret et ramis sidera celsa petit.
Saepe sub hac madidi luserunt arbore Fauni,
Terruit et tacitam fistula sera domum;
Dumque fugit solos nocturnum Pana per agros,
Saepe sub hac latuit rustica fronde Dryas.
Atque oluere lares comissatore Lyaeo,
Crevit et effuso laetior umbra mero;
Hesternisque rubens deiecta est herba coronis,
Atque suas potuit dicere nemo rosas.
O dilecta deis, o magni Caesaris arbor,
Ne metuas ferrum sacrilegosque focos.
Perpetuos sperare licet tibi frondis honores:
Non Pompeianae te posuere manus.

LXII

Tinctis murice vestibus quod omni
Et nocte utitur et die Philaenis,
Non est ambitiosa nec superba:
Delectatur odore, non colore.

LXIII

Ad cenam invitant omnes te, Phoebe, cinaedi.
Mentula quem pascit, non, puto, purus homo est.

LXIV

Herculis in magni voltus descendere Caesar
Dignatus Latiae dat nova templa viae,
Qua, Triviae nemorosa petit dum regna, viator
Octavum domina marmor ab urbe legit.
Ante colebatur votis et sanguine largo,
Maiorem Alciden nunc minor ipse colit.
Hunc magnas rogat alter opes, rogat alter honores;
Illi securus vota minora facit.

LXV

Alcide, Latio nunc agnoscende Tonanti,
Postquam pulchra dei Caesaris ora geris,
Si tibi tunc isti vultus habitusque fuissent,
Cesserunt manibus cum fera monstra tuis:
Argolico famulum non te servire tyranno
Vidissent gentes saevaque regna pati,
Sed tu iussisses Eurysthea; nec tibi fallax
Portasset Nessi perfida dona Lichas,
Oetaei sine lege rogi securus adisses
Astra patris summi, quae tibi poena dedit;
Lydia nec dominae traxisses pensa superbae,
Nec Styga vidisses Tartareumque canem.
Nunc tibi Iuno favet, nunc te tua diligit Hebe;
Nunc te si videat nympha, remittet Hylan.

LXVI

Uxor cum tibi sit formosa, pudica, puella,
Quo tibi natorum iura, Fabulle, trium?
Quod petis a nostro supplex dominoque deoque,
Tu dabis ipse tibi, si potes arrigere.

LXVII

Lascivam tota possedi nocte puellam,
Cuius nequitias vincere nemo potest.
Fessus mille modis illud puerile poposci:
Ante preces totas primaque verba dedit.
Inprobius quiddam ridensque rubensque rogavi:
Pollicitast nulla luxuriosa mora.
Sed mihi pura fuit; tibi non erit, Aeschyle, si vis
Accipere hoc munus condicione mala.

LXVIII

Quid tibi nobiscum est, ludi scelerate magister,
Invisum pueris virginibusque caput?
Nondum cristati rupere silentia galli:
Murmure iam saevo verberibusque tonas.
Tam grave percussis incudibus aera resultant,
Causidicum medio cum faber aptat equo;
Mitior in magno clamor furit amphitheatro,
Vincenti parmae cum sua turba favet.
Vicini somnum - non tota nocte - rogamus:
Nam vigilare leve est, pervigilare grave est.
Discipulos dimitte tuos. Vis, garrule, quantum
Accipis ut clames, accipere ut taceas?

LXIX

Cum futuis, Polycharme, soles in fine cacare.
Cum pedicaris, quid, Polycharme, facis?

LXX

Dixerat 'o mores! o tempora!' Tullius olim,
Sacrilegum strueret cum Catilina nefas,
Cum gener atque socer diris concurreret armis
Maestaque civili caede maderet humus.
Cur nunc 'o mores!', cur nunc 'o tempora!' dicis?
Quod tibi non placeat, Caeciliane, quid est?
Nulla ducum feritas, nulla est insania ferri;
Pace frui certa laetitiaque licet.
Non nostri faciunt, tibi quod tua tempora sordent,
Sed faciunt mores, Caeciliane, tui.

LXXI

Massyli leo fama iugi pecorisque maritus
Lanigeri mirum qua coiere fide.
Ipse licet videas, cavea stabulantur in una
Et pariter socias carpit uterque dapes:
Nec fetu nemorum gaudent nec mitibus herbis,
Concordem satiat sed rudis agna famem.
Quid meruit terror Nemees, quid portitor Helles,
Ut niteant celsi lucida signa poli?
Sidera si possent pecudesque feraeque mereri,
Hic aries astris, hic leo dignus erat.

LXXII

Liber, Amyclaea frontem vittate corona,
Qui quatis Ausonia verbera Graia manu,
Clusa mihi texto cum prandia vimine mittas,
Cur comitata dapes nulla lagona venit?
Atqui digna tuo si nomine munera ferres,
Scis, puto, debuerint quae mihi dona dari.

LXXIII

Dentibus antiquas solitus producere pelles
Et mordere luto putre vetusque solum,
Praenestina tenes decepti regna patroni,
In quibus indignor si tibi cella fuit;
Rumpis et ardenti madidus crystalla Falerno,
Et pruris domini cum Ganymede tui.
At me litterulas stulti docuere parentes:
Quid cum grammaticis rhetoribusque mihi?
Frange leves calamos et scinde, Thalia, libellos,
Si dare sutori calceus ista potest.

LXXIV

Effigiem tantum pueri pictura Camoni
Servat, et infantis parva figura manet.
Florentes nulla signavit imagine voltus,
Dum timet ora pius muta videre pater.

LXXV

Non silice duro structilive caemento,
Nec latere cocto, quo Samiramis longam
Babylona cinxit, Tucca balneum fecit:
Sed strage nemorum pineaque conpage,
Ut navigare Tucca balneo possit.
Idem beatas lautus extruit thermas
De marmore omni, quod Carystos invenit,
Quod Phrygia Synnas, Afra quod Nomas misit,
Et quod virenti fonte lavit Eurotas.
Sed ligna desunt: subice balneum thermis.

LXXVI

Haec sunt illa mei quae cernitis ora Camoni,
Haec pueri facies primaque forma fuit.
Creverat hic vultus bis denis fortior annis,
Gaudebatque suas pingere barba genas,
Et libata semel summos modo purpura cultros
Sparserat: invidit de tribus una soror
Et festinatis incidit stamina pensis,
Absentemque patri rettulit urna rogum.
Sed ne sola tamen puerum pictura loquatur,
Haec erit in chartis maior imago meis.

LXXVII

Quod optimum sit disputat convivium
Facunda Prisci pagina,
Et multa dulci, multa sublimi refert,
Sed cuncta docto pectore.
Quod optimum sit quaeritis convivium?
In quo choraules non erit.

LXXVIII

Funera post septem nupsit tibi Galla virorum,
Picentine: sequi vult, puto, Galla viros.

LXXIX

Oderat ante ducum famulos turbamque priorem
Et Palatinum Roma supercilium:
At nunc tantus amor cunctis, Auguste, tuorum est,
Ut sit cuique suae cura secunda domus.
Tam placidae mentes, tanta est reverentia nostri,
Tam pacata quies, tantus in ore pudor.
Nemo suos - haec est aulae natura potentis -,
Sed domini mores Caesarianus habet.

LXXX

Duxerat esuriens locupletem pauper anumque:
Uxorem pascit Gellius et futuit.

LXXXI

Lector et auditor nostros probat, Aule, libellos,
Sed quidam exactos esse poeta negat.
Non nimium curo: nam cenae fercula nostrae
Malim convivis quam placuisse cocis.

LXXXII

Dixerat astrologus periturum te cito, Munna,
Nec, puto, mentitus dixerat ille tibi.
Nam tu dum metuis, ne quid post fata relinquas,
Hausisti patrias luxuriosus opes,
Bisque tuum deciens non toto tabuit anno:
Dic mihi, non hoc est, Munna, perire cito?

LXXXIII

Inter tanta tuae miracula, Caesar, harenae,
Quae vincit veterum munera clara ducum,
Multum oculi, sed plus aures debere fatentur
Se tibi, quod spectant qui recitare solent.

LXXXIV

Cum tua sacrilegos contra, Norbane, furores
Staret pro domino Caesare sancta fides,
Haec ego Pieria ludebam tutus in umbra,
Ille tuae cultor notus amicitiae.
Me tibi Vindelicis Raetus narrabat in oris,
Nescia nec nostri nominis Arctos erat:
O quotiens veterem non infitiatus amicum
Dixisti 'Meus est iste poeta, meus!'
Omne tibi nostrum quod bis trieteride iuncta
Ante dabat lector, nunc dabit auctor opus.

LXXXV

Languidior noster si quando est Paulus, Atili,
Non se, convivas abstinet ille suos.
Tu languore quidem subito fictoque laboras,
Sed mea porrexit sportula, Paule, pedes.

LXXXVI

Festinata sui gemeret quod fata Severi
Silius, Ausonio non semel ore potens,
Cum grege Pierio maestus Phoeboque querebar.
'Ipse meum flevi' dixit Apollo 'Linon:'
Respexitque suam quae stabat proxima fratri
Calliopen et ait: 'Tu quoque vulnus habes.
Aspice Tarpeium Palatinumque Tonantem:
Ausa nefas Lachesis laesit utrumque Iovem.
Numina cum videas duris obnoxia fatis,
Invidia possis exonerare deos.'

LXXXVII

Septem post calices Opimiani
Denso cum iaceam triente blaesus,
Affers nescio quas mihi tabellas
Et dicis 'Modo liberum esse iussi
Nastam - servolus est mihi paternus -:
Signa.' Cras melius, Luperce, fiet:
Nunc signat meus anulus lagonam.

LXXXVIII

Cum me captares, mittebas munera nobis:
Postquam cepisti, das mihi, Rufe, nihil.
Ut captum teneas, capto quoque munera mitte,
De cavea fugiat ne male pastus aper.

LXXXIX

Lege nimis dura convivam scribere versus
Cogis, Stella. 'Licet scribere nempe malos.'

XC

Sic in gramine florido reclinis,
Qua gemmantibus hinc et inde rivis
Curva calculus excitatur unda,
Exclusis procul omnibus molestis,
Pertundas glaciem triente nigro,
Frontem sutilibus ruber coronis;
Sic uni tibi sit puer cinaedus
Et castissima pruriat puella:
Infamem nimio calore Cypron
Observes, moneo precorque, Flacce,
Messes area cum teret crepantis
Et fervens iuba saeviet leonis.
At tu, diva Paphi, remitte, nostris
Inlaesum iuvenem remitte votis:
Sic Martis tibi serviant Kalendae
Et cum ture meroque victimaque
Libetur tibi candidas ad aras
Secta plurima quadra de placenta.

XCI

Ad cenam si me diversa vocaret in astra
Hinc invitator Caesaris, inde Iovis,
Astra licet propius, Palatia longius essent,
Responsa ad superos haec referenda darem:
'Quaerite qui malit fieri conviva Tonantis:
Me meus in terris Iuppiter, ecce, tenet.'

XCII

Quae mala sint domini, quae servi commoda, nescis,
Condyle, qui servum te gemis esse diu.
Dat tibi securos vilis tegeticula somnos,
Pervigil in pluma Gaius, ecce, iacet.
Gaius a prima tremebundus luce salutat
Tot dominos, at tu, Condyle, nec dominum.
'Quod debes, Gai, redde' inquit Phoebus et illinc
Cinnamus: hoc dicit, Condyle, nemo tibi.
Tortorem metuis? podagra cheragraque secatur
Gaius et mallet verbera mille pati.
Quod nec mane vomis nec cunnum, Condyle, lingis,
Non mavis, quam ter Gaius esse tuus?

XCIII

Addere quid cessas, puer, inmortale Falernum?
Quadrantem duplica de seniore cado.
Nunc mihi dic, quis erit, cui te, Catacisse, deorum
Sex iubeo cyathos fundere? 'Caesar erit.'
Sutilis aptetur deciens rosa crinibus, ut sit
Qui posuit sacrae nobile gentis opus.
Nunc bis quina mihi da basia, fiat ut illud
Nomen, ab Odrysio quod deus orbe tulit.

XCIV

Santonica medicata dedit mihi pocula virga:
Os hominis! mulsum me rogat Hippocrates.
Tam stupidus numquam nec tu, puto, Glauce, fuisti,
Χάλκεα donanti χρύσεα qui dederas.
Dulce aliquis munus pro munere poscit amaro?
Accipiat, sed si potat in elleboro.

XCV

Alfius ante fuit, coepit nunc Olfius esse,
Uxorem postquam duxit Athenagoras.

XCVb

Nomen Athenagorae credis, Callistrate, verum.
Si scio, dispeream, qui sit Athenagoras.
Sed puta me verum, Callistrate, dicere nomen:
Non ego, sed vester peccat Athenagoras.

XCVI

Clinicus Herodes trullam subduxerat aegro:
Deprensus dixit 'Stulte, quid ergo bibis?'

XCVII

Rumpitur invidia quidam, carissime Iuli,
Quod me Roma legit, rumpitur invidia.
Rumpitur invidia, quod turba semper in omni
Monstramur digito, rumpitur invidia.
Rumpitur invidia, tribuit quod Caesar uterque
Ius mihi natorum, rumpitur invidia.
Rumpitur invidia, quod rus mihi dulce sub urbe est
Parvaque in urbe domus, rumpitur invidia.
Rumpitur invidia, quod sum iucundus amicis,
Quod conviva frequens, rumpitur invidia.
Rumpitur invidia, quod amamur quodque probamur:
Rumpatur, quisquis rumpitur invidia.

XCVIII

Vindemiarum non ubique proventus
Cessavit, Ovidi; pluvia profuit grandis.
Centum Coranus amphoras aquae fecit.

XCIX

Marcus amat nostras Antonius, Attice, Musas,
Charta salutatrix si modo vera refert:
Marcus Palladiae non infitianda Tolosae
Gloria, quem genuit Pacis alumna Quies.
Tu qui longa potes dispendia ferre viarum,
I, liber, absentis pignus amicitiae.
Vilis eras, fateor, si te nunc mitteret emptor;
Grande tui pretium muneris auctor erit:
Multum, crede mihi, refert, a fonte bibatur
Quae fluit, an pigro quae stupet unda lacu.

C

Denaris tribus invitas et mane togatum
Observare iubes atria, Basse, tua,
Deinde haerere tuo lateri, praecedere sellam,
Ad viduas tecum plus minus ire decem.
Trita quidem nobis togula est vilisque vetusque:
Denaris tamen hanc non emo, Basse, tribus.

CI

Appia, quam simili venerandus in Hercule Caesar
Consecrat, Ausoniae maxima fama viae,
Si cupis Alcidae cognoscere facta prioris,
Disce: Libyn domuit, aurea poma tulit,
Peltatam Scythico discinxit Amazona nodo,
Addidit Arcadio terga leonis apro,
Aeripedem silvis cervum, Stymphalidas astris
Abstulit, a Stygia cum cane venit aqua,
Fecundam vetuit reparari mortibus hydram,
Hesperias Tusco lavit in amne boves.
Haec minor Alcides: maior quae gesserit, audi,
Sextus ab Albana quem colit arce lapis.
Adseruit possessa malis Palatia regnis,
Prima suo gessit pro Iove bella puer;
Solus Iuleas cum iam retineret habenas,
Tradidit inque suo tertius orbe fuit;
Cornua Sarmatici ter perfida contudit Histri,
Sudantem Getica ter nive lavit equum;
Saepe recusatos parcus duxisse triumphos
Victor Hyperboreo nomen ab orbe tulit;
Templa deis, mores populis dedit, otia ferro,
Astra suis, caelo sidera, serta Iovi.
Herculeum tantis numen non sufficit actis:
Tarpeio deus hic commodet ora patri.

CII

Quadringentorum reddis mihi, Phoebe, tabellas:
Centum da potius mutua, Phoebe, mihi.
Quaere alium, cui te tam vano munere iactes:
Quod tibi non possum solvere, Phoebe, meum est.

CIII

Quae nova tam similes genuit tibi Leda ministros?
Quae capta est alio nuda Lacaena cycno?
Dat faciem Pollux Hiero, dat Castor Asylo,
Atque in utroque nitet Tyndaris ore soror.
Ista Therapnaeis si forma fuisset Amyclis,
Cum vicere duas dona minora deas,
Mansisses, Helene, Phrygiamque redisset in Iden
Dardanius gemino cum Ganymede Paris.

Fairytale left blue.png Liber VIII Liber X Fairytale right blue.png