Epistola (Benedictus I)

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola (Benedictus I)
VI saeculo

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 72

Reverendissimo fratri episcopo David, Benedictus salutem in Domino.

Respondere litteris vestris plenius cogitavi; sed cum hoc meditarer, tantus me dolor tetigit, ut magis flere quam aliquid dicere, delectatus sim. Sed ne funditus remaneret, pauca vobis rescribere curavi, ad potiora vos tempora congrue invitans. Quod autem litterae tuae testes sunt, quosdam intra provinciam Baeticam esse, qui dicerent, neminem veraciter posse probare, Trinitatem unitatem fieri, cum neque tres unum, neque unum in tribus posset quemquam proprie approbare: quas ob causas, dilectissime fili, consulta tibi apostolicae sedis misimus, ut aut his eos ad rectam fidem converti facias, aut ab ecclesia antequam pestis haec latius divulgetur, repellas. His (frater) Scripturarum testimoniis ( Ithacius adv. Varimadum, c. 1) unitatem Trinitatis agnosce, et desine Arianorum pravitatem sequi, ut ab eadem possis peccatorum indulgentiam promereri, Isaia propheta dicente: Vide Dominum sabaoth sedentem super thronum excelsum, et seraphim stabant in circuitu ejus: sex alae uni, et sex alae alteri. Duabus velabant faciem ejus, duabus autem velabant pedes ejus, et duabus volabant. Et clamabant ad alterutrum, dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus; Dominus Deus sabaoth (Isa. VI). Si Trinitas non est, quare tertio, sanctus, dixerunt? Et si unitas non est, quare sub trina repetitione unum Deum ac Dominum intimarunt? Si Trinitas non est, cur in Geneseos dicitur: Dixit Deus, fecit Deus, et benedixit Deus (Genes. I)? Si vero unitas non est, quare tertio dixit, Deus, et non deos pluraliter commendavit? Et si Trinitas non est, quare in Exodo dictum est tertio: Domine, domine, domine, miserator et misericors (Exod. XXXIV)? Si unitas non est, quare dum tertio diceret, Domine, postea miserator singulariter dixit, et non miseratores, ut plures ostenderet, intimavit? Si Trinitas non est, cur Abraham ad ilicem Mambre sedens, tribusque occurrens, uni domine, dixit (Genes. XVIII); et non (ut viderat) tribus salutationis obsequium reddidit? Si unitas non est, quare cum Mosi (Exod. III), Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, tertio diceret, unitatem ostendens, Hoc mihi nomen est, dixit; et non, Haec sunt nostra nomina, designavit? Si Trinitas non est, quare David tertio dixit: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus (Psalm. XCVI)? Si unitas non est, quare cum, Deus, tertio nominasset, benedicat, et non, benedicant, adjunxit? Si Trinitas non est, cur Isaias denuo dixit: Domine Deus sabaoth, Deus Israel, qui sedes super cherubim (Isa. XXXVII)? Si unitas non est, quare: qui sedes, dixit, et non qui sedetis, et adjunxit [ Labb., abstruxit]? Si Trinitas non est, quare in Regnorum libro dicitur, Domine Deus omnipotens, Deus Israel, sermones tui fideles sunt (II Reg. VII, III Reg. VIII)? Si unitas non est, quare tui, dicitur, et non, vestri, potius intimetur? Si Trinitas non est, cur in psalmo LVIII cantatur: Domine Deus virtutum, Deus Israel, intende ad visitandas omnes gentes? Si unitas non est, quare intende posuit, et non, intendite, ut praedicatus est, intimavit? Si Trinitas non est, quare in Apocalypsi tertio dixit: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui est, et qui erat (Apoc. IV)? Si unitas non est, quare non, qui sunt, pluraliter, sed, qui erat, designavit? Si Trinitas non est, quare in Deuteronomio dictum est: Dominus Deus tuus, Deus misericors est, et audiet vocem tuam (Deuter. IV)? Si unitas non est, quare audiet posuit, et non audient, intimavit? Si Trinitas non est, quare in Jesu Nave dicitur libro: Dominus Deus deorum est (Josue II; Deut. X)? Si unitas non est, quare est, dixit, et non, sunt, more locutionis induxit? Si Trinitas non est; quare Elias orando (III Reg. XVIII), Domine, domine, domine Deus Israel, ostende quia tu es Deus meus, dixit? Si unitas non est, quare, ostende, et non ostendite, posuit? Si Trinitas non est, cur Mardochaeus orando (Esther. XIII), Domine, domine Deus omnipotens, omnia in potestate tua sunt, dixit? Si unitas non est, quare in tua posuit, et non in vestra, signavit? Si Trinitas non est, cur etiam Judith orando dixit: Domine Deus omnium virtutum, respice in orationem meam (Judith. IX)? Si unitas non est, quare, respice, posuit, et non, respicite, designavit? Si Trinitas non est, quare in Jeremia dicitur, Dominus Deus vester Deus verax est (Jerem. X)? Si unitas non est, quare, verax est, dixit, et non, veraces, potius intimavit? Si Trinitas non est, quare in Apocalypsi scriptum est: Dominus Deus et spiritus prophetarum misit angelum suum, ostendere servis suis quae oportet fieri cito (Apoc. I)? Si unitas non est, quare cum Patrem et Filium et Spiritum nominasse, misit Dominus, dixit, et non, miserunt, sub praetextu trium personarum et nominum introduxit? Si Trinitas non est, quare in Deuteronomio dicitur: Dominus Deus vester hic est, Deus (Deut. X)? Si unitas non est, quare, Hic est, dixit, et non, hi sunt, plurali numero designavit? Si Trinitas non est, quare in eodem dicitur libro: Dominus Deus tuus, Deus magnus et potens est (Ibid.)? Si unitas non est, quare, magnus et potens, et non pluraliter nominatur? Si Trinitas non est, cur Tobias filium suum cum in Rages civitatem cum Raphaele angelo mitteret, benedicens eos, ita dixisse docetur: Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, ipse impleat benedictionem suam in vobis (Tob. VII)? Si unitas non est, quare, ipse impleat, dixit, et non ipsi impleant, intimavit? Postremo, si Trinitas non est, quare Dominus discipulos suos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti universas gentes misit baptizare (Matth. XXVIII)? Si unitas non est, quare in nomine, dixit, et non, in nominibus, praecipiendo perdocuit? Si Trinitas non est, quare apostolus Paulus ait: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI)? Si unitas non est, quare, ex ipso, posuit, et non, ex ipsis, astruxit? Si enim certo certius volueris unitatem Trinitatis agnoscere, a saepe dicto doctore gentium apostolo poteris universa condiscere, et sequi catholicam fidem, et Arianorum pravitatem respuere: Gratia Domini nostri Jesu Christi, inquit, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus. Ipsa est Patris, et Filii; et Spiritus sancti (II Cor. XIII). Quomodo autem in Trinitate unum sunt? quia natura atque ab invicem separari non possunt. Caeterum, frater charissime, quae tua continebant scripta, ex subjectis sententiis maxime omnia poteris colligere. Necesse est, frater charissime, adesse divinum, ubi humanum cessat auxilium. Et ut juxta apostolum Paulum dicamus, licet verba replicemus, quae ipse Timotheo scribit dicens: Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum est veritatis. Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est in gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria. Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam, prohibentium nubere, abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione, fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem, quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem. Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu, enutritus verbo fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es. Ineptas autem et inanes fabulas devita, et exerce teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est. Pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae. Fidelis sermo et omni acceptione dignus. In hoc enim laboramus et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maximeque fidelium. Praecipe haec et doce. Nemo adolescentiam tuam contemnat, sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinae. Noli negligere gratiam quae in te est, quae data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii. Haec meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinae, insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt (I Tim. III). Fame enim nimis affligitur populus Romanus, qua clade atque alii anxietatibus vexatus longam epistolam minime scribere valui. Tempore congruo denuoi (si necesse fuerit) mitte, et ea quae desideraveris, sume. Deus te incolumen custodiat, frater charissime. Amen. Data IV Nonas Aprilis, Justino [ Labb., Justiniano] et Libio viris clarissimis consulibus.