Migne Patrologia Latina Tomus 20
p. 0731C| Datum est autem nobis ejusdem Protomartyris gratia, ut inter scribendas Vaticanae bibliothecae antiquitates, eamdem repererimus Severi epistolam integram in nullo detrimentum passam: quam (quod nesciamus ab alio editam) hic integram describere, ut egregium antiquitatis monumentum, dignum existimavimus; sic enim se habet:
Sanctissimis ac beatissimis dominis, episcopis, presbyteris, diaconibus, et universae fraternitati, totius orbis terrarum, Severus episcopus misericordia Dei indigens et omnium ultimus, in Christo Redemptore nostro aeternam salutem. Intelligis consuetum hujus temporis symbolum catholicorum, qui ut se longe abesse a Pelagiana ingruente haeresi demonstrarent, se in ipso titulo gratia et misericordia Dei indigere profitentur. p. 0731D| Sed ipsam reddamus epistolam:
Cum Dei opera revelari et confiteri honorificum esse, Raphael archangelus moneat *: profecto silere vel celare opera Christi periculosum p. 0732C| est: in quibus tamen annumerandis ma jor est gratia, si communi et simplici sermone referantur. Celatur enim quodammodo speciosissima pulchritudo virtutis, si abundantiori eloquio circumdata fuerit atque fucata. Quapropter ego quoque magnalia, quae apud nos Christus operatus est, non composito, sed veridico sermone referre aggredior. Insula Minorica, una ex Balearibus insulis est, quarum nomen cunctis populis, saecularium quoque auctorum litteris, pervulgatum est. Haec inter Mauritaniam Caesariensem et Hispaniam medio propemodum aequoris spatio sita, angustis admodum terminis clauditur, longitudinem triginta, latitudinem vero tria millia passuum habens. Quae nunc idcirco commemoravi, ut agnosci possit, contemptibilia mundi p. 0732D| a Domino non solum in hominibus, sed etiam in locis eligi *. In hac itaque insula, quae omnium terrarum, parvitate, ariditate, asperitate, postrema est, duo parva oppida, quibus a Poenis indita p. 0733A| nomina e regione fundata sunt: Jammona ad Occasum, Magona ad Orientem spectat. In his mihi omnium mortalium ultimo nuper sacerdotalis officii pondus impositum est. Sed Jammona antiquum a Deo munus etiam nunc retinet, ut Judaei habitare in ea nequaquam possint. Multos siquidem id temere audentes, aut aegritudine praeventos, aut repulsos, aut morte subitanea exstinctos, aut etiam fulmine trucidatos tradit vetustas: adeo ut celebris hujus rei foma ipsis quoque Judaeis, ne id ultra temere audeant, metum fecerit. Nec hoc fide indignum ducimus, cum etiam lupos vulpesque et omnia noxia animalia deesse videamus: cum earum quae ad vescendum bonae sunt, ferarum copia magna sit. Illud etiam magis mirum est, quod colubri et scorpiones p. 0733B| sunt quamplurimi, sed amiserunt omnino nocendi violentiam. Cum igitur Jammonam nullus Judaeorum, qui lupis ac vulpibus feritate atque nequitia merito comparantur, ne hospitii quidem jure accedere audeat: Magona tantum veluti colubris et scorpionibus (ut tradebatur) fervebat, ut quotidie ab his Christi Ecclesia morderetur. Sed antiquum illud beneficium carnale, nuper nobis spirituale renovatum est; ut illa * generatio viperarum, quae venenatis ictibus saeviebat, subito divina virtute compulsa, mortiferum illud virus incredulitatis abjecerit.
Namque diebus pene istis, quibus ego tanti sacerdotii nomen, licet indignus, adeptus sum: presbyter quidam sanctitate praecipuus, a Hierosolyma veniens, Magonae non longo tempore moratus est, qui postquam p. 0733C| transvehi ad Hispanias, sicut desiderabat, nequivit, remeare ad Africam denuo statuit. Erat enim Hispania obsessa hoc tempore a Gothis, quod suo loco est demonstratum: et hic presbyter Hispanus erat Orosius. Sed pergit: Tunc beati Stephani reliquias, quae nuper revelatae sunt, cum ad Hispanias portare constituisset: ipsas, sine dubio martyre inspirante, in memorati oppidi ecclesia collocavit. Quo facto, protinus ille ignis, quem Dominus venit mittere in terram, et quem valde ardere cupit, charitate ejus accensus est *. Statim siquidem tepor noster incaluit, et factum est cor nostrum * ardens in via. Tunc enim ille in fide jam ardebat zelus, tunc spe salvandae p. 0733D| multitudinis erigebat. Denique statim intercisa sunt etiam salvationis officia, et non solum familiaritatis consuetudo divulsa, sed etiam noxia inveteratae species charitatis ad odium temporale, sed pro aeternae salutis amore translata est. In omnibus plateis adversus Judaeos pugnae legis, in omnibus domibus fidei praelia gerebantur.
Judaeorum populus maxime cujusdam Theodori auctoritate et potentia nitebatur, qui non solum inter Judaeos, verum etiam inter Christianos ejusdem oppidi et sensu et honore saeculi praecipuus erat: siquidem apud illos legis doctor, et (ut ipsorum utar verbo) pater patrum fuit; in civitate autem cunctis Curiae muniis exsolutus, et Defensor jam p. 0734A| exstiterat, et jam nunc patronus municipium habebat. Christiani autem ut corde, ita etiam et viribus humiles, sed veritatis robore superiores, patroni Stephani patrocinium deprecabantur: donec utrique exercitus, cum jam diem certaminis condixissent, datis tunc induciis discesserunt, Judaeis id magnopere exspectantibus, ut scilicet Theodorus, in cujus se omnis synagoga viribus acclinabat, ex Majoricense insula reverteretur, ad quam, forte visendae possessionis gratia, perrexerat. Qui quidem, statim ut ad eum missa legatio est, remeans, auctoritate sua multos terruit, sed non exstinxit, sed consopivit contentionis incendium: majore siquidem illico exardescens violentia, etiam vicinum oppidum fidei flamma corripuit. Et ut illud Salomonis impleretur: p. 0734B| Frater fratrem adjuvans exsultabitur sicut civitas firma et alta * ; statuerunt multi famuli Christi, laborem itineris minime recusantes, cunctas animi vires huic bello tradere.
Pendente igitur praelio, nos quidem qualia praeparaverimus arma, subditum huic epistolae commonitorium probat; quod quidem non pro quorumdam instructione edi voluimus (quippe quia ea penitus egemus, et quam a beatitudine vestra magis speramus), sed ut animadverti possit, non minimam nos sollicitudinem secundum modulum possibilitatis nostrae suscepti habuisse certaminis; Christum vero, cujus regnum non in sermone, sed in virtute est, nobis ne verbum quidem proferentibus, suis omnia viribus consummasse, et absque ullo sudore certaminis p. 0734C| exercitui suo hanc, quam nemo aut optare audebat, aut sperare poterat, victoriam concessisse. Judaei igitur exemplis se Machabaei temporis exhortantes, mortem quoque pro defendendis legitimis suis desiderabant. Itaque non solum libros revolvere, sed etiam saxa, sudes, jacula omniaque telorum genera ad synagogam conferre coepere, ut Christianorum aciem virtute sancti Spiritus munitam (si ita res posceret) etiam corporis viribus propulsarent.
Interea dum hi apparatus gererentur, magnoque altrinsecus studio futurum instituitur bellum: utrinque exercitus inenarrabilibus et absolutissimis somniis commoventur: quorum si nullam penitus facerem mentionem, non minimam videbor partem divinae gloriae operuisse. Sic enim S. Apostoli Pauli p. 0734D| somnium Lucas * sacrae historiae inseruit, dicens, virum Macedonem astitisse in visione noctis, orantem ut juvaretur ab eo; et hac Apostolum visione praemonitum, itineris alio destinati cursum ad Macedoniam convertisse. Quanto itaque Domini nostri Jesu Christi major est gloria, quod id minimis atque indignis famulis revelare dignatus est, quod etiam beato Apostolo demonstratum Scriptura celare noluit! Igitur brevitatis causa, ne beatitudini vestrae fastidium fortasse gignatur, duo tantum somnia inseram.
Apud nos devota quaedam religiosissima, nomine Theodora, quae et virginitate corporis, et religione propositi, et nominis interpretatione typum portare p. 0735A| Ecclesiae mereretur, vidit in visione noctis viduam quam nobilissimam ad me, qui non pro merito, sed pro divini muneris largitate sacerdotio fungor, insertas litteras per se misisse [ Forte praemisisse], quibus mihi cunctos agros suos ad seminandum suppliciter offerret. Simili etiam somnio me quoque ultimum peccatorum ad seminandum praecingere et commonere dignatus est. Vidua enim quaedam altera nobilisssima, quam synagogae speciem habuisse non dubium est, me, ut agros suos incultos susciperem, eosque quando tempus sementis urgeret, diligenter excolerem, deprecabatur. Quae est autem altera nobilissima vidua, nisi illa, quae Christum impie perimendo, semetipsam crudelissime viduavit? Hoc somnium utriusque unum est. Ante p. 0735B| triginta ferme quam impleretur dies, et vidisse nos, et licet absolutionem ejus ignoraremus, tamen fratribus indicasse, manifestum est.
Apud Judaeos quoque miro divinae dispensationis ordine, ut et nominis Theodori, et officii mei in uno homine societas, conveniret, Theodorus qui summus sacerdos perfidi populi erat, somnium, quod viderat, non solum Judaeis, sed etiam propinquae cuidam matrifamilias primariae ipsius civitatis, multisque etiam aliis Christianis, ante non parum quam adimpleretur tempus, his sermonibus propalavit: Eunti mihi (inquit) in synagogam, duodecim viri manus obvias obtulerunt, dicentes: Quo vadis? leo illic est. Cum ergo, audito leonis nomine, trepidare coepissem; locum tamen, dum fugam paro, p. 0735C| unde introspicerem, reperi, et vidi monachos illic mira suavitate psallentes: major mihi pavor illico adjectus est; et nisi in cujusdam nomine Ruben ingressus fuissem domum, et inde ad matrem propinquam cursu praecipiti convolassem, nequaquam curam mortiferi terroris evasissem. Illa me exanimem sinu suo confovens, a discrimine pariter et a metu eripuit. Hoc ejus somnium valde clarum est, et interpretatione non indiget. Quis enim leo, nisi ille de tribu Juda radix David *? Quae propinqua illa, nisi de qua scriptum est: Una est propinqua mea *? Illud ergo solum videbatur obscurum, quod in domum Ruben Judaei, a leone cum terreretur, ingressus est: quod quidem nobis postmodum ab ipso leone, qui terruit, ut salvaret, p. 0735D| evidentissime expositum est: quod dehinc suo explicabimus loco. Nunc autem coeptae rei ordinem prosequar.
Ex Jammonensi civitate ad profectionem famulorum Christi multitudo convenit, quae in ipso oppido putabatur consistere: tantaque difficillimi itineris laborem alacritate confecit, ut triginta millia passuum jucundius transvolaret, quam si ad suburbanum aliquod amoenissimum ad convivia epulaturi vocarentur. Igitur Magonam pervenimus. Statim ego, missis clericis, adventum meum Judaeis nuntiavi, et ut Ecclesiam sanctam accedere dignarentur, poposci. Illi autem inopinatum nobis nuntium remittentes, mandaverunt, ecclesiam sibi (ne, credo, p. 0736A| polluerentur) ingredi die eadem non oportere: esse enim diem sabbati, cujus festivitatem suis illi actibus corrupissent. Rursum ego expetivi, ut me ad synagogam, si mallent, opperirentur, quandoquidem ingressus ecclesiae pollutio videretur: non utique eos a nobis in die festi sabbati ad opus servile compelli; futurum autem honestissimum de lege conflictum, nec excitandas lites et fabulas esse miscendas: aut, si non astute certamen fugerent, et simplicem afferrent excusationem, ostenderent praeceptum, quod in eo die sermonem conferre prohibitum sit. Ad haec cum illi in omnibus contradictionem obstinatissimam retulissent, tandem illius leonis terrore compulsi, ad domum, in quam hospitio accesseram, confluxerunt. Ibi ego: Quaeso (inquam), p. 0736B| fratres, quare quasi adversus latrones, praesertim in civitate Romanis legibus subdita, acervos saxorum, omniaque armorum genera congregastis? Nos acquirere cupimus, vos perdere desideratis? Non est (quantum arbitror) aequum, ut tam varia lite alterutrum laboremus: vos vero (ut video) sititis nostrum sanguinem, nos vero vestram salutem.
Ad haec illi paululum territi, negavere factum: nostris affirmantibus ita se habere, etiam cum jurejurando renitebantur. Tunc ego, ut nodum coeptae contentionis abscinderem: Ubi res (inquam) oculis probari potest, juratione quid opus est? eamus igitur ad synagogam, et utrum pro vitio an veritate vestra nitatur assertio, vobismetipsis testantibus, comprobabitur. Pergere igitur ad synagogam coepimus, et p. 0736C| hymnum Christo per plateam ex multitudine laetitiae canebamus: psalmus autem, qui mira jucunditate etiam a Judaeorum populis decantabatur, hic fuit: Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum permanet *. Sed antequam ad synagogam perveniremus, quaedam Judaeae mulieres (ordinatione credo Dei) audaciam praesumentes, ut scilicet nostrorum lenitas incitaretur, lapides in nos ex superiori loco immanissimos jactare coeperunt: qui (mirum dictu) cum super confertissimam multitudinem, grandinis instar, descenderent, neminem nostrorum non solum ictu, sed ne tactu quidem vexavere. Hic agnis suis leo ille terribilis mansuetudinem paululum abstulit: omnes siquidem, reclamantibus nobis, saxa corripiunt, et pastoris commonitione p. 0736D| posthabita, cum unum potius consilium cunctis zelus potius Christi quam ira suggereret, lupos cornibus impetendos censuerunt; quamvis hoc illius, qui solus bonus pastor est, nutu factum esse, nulli dubium sit. Denique ne cruentam gregi suo videretur praestitisse victoriam, nemo Judaeorum se contactum saltem fuisse, ne pro invidia quidem (ut mos est) simulavit. Sane quoniam omnimodis debemus vitare mendacium, unus ex omni Christianorum numero inventus est, qui cum Acham * illi similis esse vellet, qui sub Jesu Nave de anathemate spolia concupivit: nam servus cujusdam Christiani, solus, dum aliquid a synagoga diripere concupiscit, in lapidem offensionis incurrit. p. 0737A| Quidam vero nostrorum, quasi adversus Judaeum, lapidem injecit: qui capiti ejus illisus, ut capitis sui, id est, Christi, meminisset, admonuit: quod vulnus, licet periculosum non fuerit, tamen et illum rapinae suae confiteri concupiscentiam compulit: et cunctos, ne similiter laberentur, praesenti terruit ultione.
Igitur postquam Judaeis cedentibus, synagoga potiti sumus, nullus ex ea quicquam, non dico, abstulit, sed nec cogitavit diripere: omnia ejus ornamenta, exceptis libris atque argento, cum ipso pariete ignis absumpsit: libros sanctos ne apud Judaeos injuriam paterentur, sustulimus: argentum vero, ne vel de praeda nostra, vel de suo dispendio quererentur, ipsis reddidimus. Eversa itaque, cunctis Judaeis stupentibus, p. 0737B| synagoga, ad ecclesiam cum hymnis perreximus: et auctori victoriae nostrae gratias referentes, effusis precibus poscebamus ut vera perfidiae antra Dominus expugnaret, et tenebrosorum pectorum infidelitas coargueretur a lumine.
Ruben quidam Judaeus a Domino, ut primogenitus omnium constitueretur, est electus: nam clamore sanctissimo laetificans corda multorum, absolvi se a vinculis Judaicae superstitionis deprecabatur: statimque primitivus Jacob factus, signum salutare suscepit; et inde nostris lateribus atque consiliis inhaerens, obstinatissimam cunctorum duritiem nobiscum increpat. Triduum (ni fallor) emensum est, ex quo nostri in oratione, et Judaei in perfidia perstitere. Post haec venit Theodorus, multitudinis suae agmine p. 0737C| circumseptus, ad locum, in quo soli synagogae parietes (qui post haec credentibus Judaeis sunt subversi) superesse videbantur: ad quem locum Christianorum pariter multitudo convenit. Ibi Theodorus cum audacter de lege disserens, omnia quae objiciebantur, irrideret atque perverteret: populus Christianus videns quod verbis superari non posset humanis, auxilium de coelo imploravit. Omnes itaque pariter clamantes, cum summo unitae vocis fragore dixerunt: Theodore, crede in Christum. Mira indulgentissimi Domini misericordia, adhuc parva petebantur, et majora concesserat. Immo non mirum est de omnipotente miraculum. Ipse etenim virtutem clamoris hujus in auribus Judaeorum commutavit, qui olim effecit, ut quatuor leprosi regis Syriae p. 0737D| *, qui Samariam obsederat, castris potirentur, et qui per Gedeon Madianitarum agmina conturbavit, deditque trecentis ejus viris ingentem sine labore victoriam *, efficiens per terrorem, ut mutuis hostium multitudo vulneribus prosterneretur. Ita et nunc ista vox longe aliter a circumstantibus Judaeis suscepta est, quam a nostris immittebatur: omnes enim putaverunt dictum: Theodorus credidit. Itaque existimantes principem perfidiae suae ad Christi fidem fuisse conversum; cuncti pariter trepidi, ubi timor non erat, terrebantur: mulieres eorum, sparsis crinibus, occurrentes cum ferali ululatu nomen Theodori, repetitis vocibus, accusabant, dicentes: O Theodore, quid p. 0738A| fecisti? Viri autem, alii ad devios saltus et fixuras montium confugere: alii per ipsius oppidi angiportus discurrebant, locum in quo delitescerent, invenire cupientes.
Ipse Theodorus stupore perculsus, divinam sententiam in plebe sua cernebat impleri. Fugit impius, nemine persequente *; sed tamen non nemine: persequebatur enim eos ille leo terribilis, qui de synagogae loco (sicut Theodoro fuerat revelatum) per monachos rugitum emiserat, quo resistentes tremefecit inimicos. Stabat igitur Theodorus in loco prorsus eodem, quo ei pridem per somnium terror fuerat leonis injectus: et cum causam tantae trepidationis inquireret, et nomen solummodo nostri leonis audiret, nullam illic (sicut ferebatur) feritatem p. 0738B| videns, tantum psallentes monachos intuebatur; et ab omni suorum multitudine destitutus, atque elabi parans, etiam ipse pedum viam prospiciebat: quem cum horribili formidine apprehensum, non solum colore vultus, verum etiam vocis officio destitutum Ruben ille sanctissimus aspexisset, propere accedit, et trementem blando sermone compellans, ad Christi fidem cohortabatur; atque ingerens ei pro suffragio metus suae credulitatis exemplum, domus figurae, ad quam pavore leonis confugeret, quodammodo satisfacere videbatur.
Verum, ut et nos fideliter universa narremus, et vos, qui non eloquii ornatum, sed veritatem quaeritis, libentius audiatis: ipsius Ruben verba inferens, nihil ex simplicitate dictorum ejus subtraham. p. 0738C| Aiebat enim: Quid times, domine Theodore? si vis certe securus et honoratus et dives esse, in Christum crede, sicut et ego credidi. Modo tu stas, et ego cum episcopis sedeo; si tu credideris, et tu sedebis, et ego ante te stabo. Hos sermones Theodorus alta mente suscipiens, ad nos ait: Faciam quod vultis: tenete (inquit) promissionem hanc. Sed permittite mihi, ut prius alloquar plebem meam, ut majorem conversionis meae etiam ex reliquis possim habere mercedem. Haec ejus sponsio cum inexistimabili cunctorum exsultatione suscepta est: alii in eum amabiliter irruentes, os ipsius et colla mulcebant; alii eum ulnis mollibus amplectebantur; alii autem dexteram dexterae adjungere, et sermonem conserere gestiebant.
p. 0738D| Perrexit igitur Theodorus ad atrium suum quolibet officio nostrorum laetus, tamen anxietate non penitus carens. Nam licet in domum Ruben per promissionem suam jam veniretur, ingressus tamen et tunc trepidus erat, quia nondum ad propinquam venerat, quae eum post triduum materno suscepit sinu, et ab omni perturbatione trepidationis absolvit. Nos autem ad ecclesiam cum hymnis ex more perreximus. Benedictus est pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui dedit capiti nostro aquam, et oculis nostris fontem lacrymarum, ut ploraremus vulneratos populi nostri *.
¶ Peractis siquidem mysteriis, ecclesia egressi, non minimam in occursum nostrum Judaeorum multitudinem p. 0739A| convenisse inspeximus. Omnes unanimiter deprecabantur, ut Christi characterem a me, licet indigno pastore, susciperent. Reversi itaque ad ecclesiam, et toto corde Domino gratias referentes, illico in frontibus eorum signum salutis impinximus. Quae autem cum his qui ad silvas sive ad antra confugerant, Christi virtute gesta sint, quae lingua effabitur? praesertim cum unusquisque eorum propriam conversionis suae habeat historiam. Sicut itaque impossibile nobis est, omnia dicere; sic ingratum, cuncta praeterire. Quapropter unum Christi miraculum, quod tum a Fidelibus probatissimisque viris comperimus, precibus vestris adjutus evolvam.
Duo quidam primarii Judaeorum, Meletius Theodori frater, et Innocentius, qui Hispaniarum cladem p. 0739B| nuper effugiens, cum famulis suis ad hanc insulam venerat (sicut nunc ipsi etiam cum sacramentorum terribili interpositione confirmant), ad unam speluncam vel potius rupem convenerunt, associando se duobus quibusdam Judaeis humili loco ortis, qui istos communis fugae principes legerant. Igitur cum in loco eorum trepidi anhelantesque paululum resedissent, duos illos, qui aetate alacres et audaces erant, explorandi gratia ad oppidum remittentes, soli derelicti sunt ibi. Tunc prior Meletius: Quid est (inquit), frater, quod verbum (sicut docet religio nostra) blasphemium avellere a corde meo nequeo? Ex quo enim fratrem meum conversum fuisse Christianorum populus inclamavit, nihil aliud mihi in corde suggeritur, nisi hoc verbum, mihi usque ad p. 0739C| hunc diem penitus ignoratum, CHRISTE, IN NOMINE TUO. Quanto magis pulsare hoc ab animo meo nitor, tanto violentius tenaciusque inhaerescit. Ad haec Innocentius: Non (inquit) frustra hic sermo, quem cor tuum (ut apud cunctos probatissimum est) antea nec cogitavit, nec umquam protulit, hic praesertim menti tuae (ut asseris) tam violenter insertus est, hoc ex Deo esse arbitror. Verumtamen elabora, obsecro, et fabulis his declinatis, interpellationem molestae cogitationis expelle. Tunc Meletius ita obstrepere, et confusis clamoribus personare coepit, ut eum cum sua mente luctari, non solum nutibus vultus, sed etiam totius corporis indicio Innocentius cerneret, quod posteaquam ne parum quidem proficere intellexit, et adjecit etiam illud, ut verba quaedam p. 0739D| profana et turpia loqueretur, et nunc naribus corrugatis, aerem sorbens inhonestos strepitus promeret, nunc foetidis risibus cachinnaretur: sed haec ab animo ejus nomen Christi exstinguere nequivit insania, quia jam cunctas ejus medullas sanitatis ignis pervaserat. Quid ergo (inquit), Innocenti frater? in contrarium verba ista vertuntur: abolitionem mihi nominis Christi, nec scurrilitate verborum, nec ipsis possum obscoeni sonitus extorquere blasphemiis: aliud siquidem, mihi reddi [ Forte mihi crede], sentio, quod cordis mei auribus, quas frustra obstruere nitor, Christi nomen ingerere, incessabili clamore non desinit. His Meletii verbis talia Innocentius retulit: Fratrem tuum Theodorum, p. 0740A| doctrina, honore et aetate majorem, ad Christi fidem conversum, his auribus audientibus, plebs Christiana testata est: poteritne fieri, ut etiam tu germani constrictus exemplo religionem Judaicam deseras? Quid ergo in hac terribili solitudine diutius tempus terimus? quamdiu etiam inopia victus laborare poterimus? Quid causae est, ut fame tabescamus, arescamus siti, obrigescamus algore? ad postremum (quod jam patimur) nostrae hujus solitudinis horribili teneamur silentio? Numquid latronum vincula, numquid barbarorum gladios fugimus? numquid sanguinem nostrum plebs tanta misericors, quam pro nobis flere conspeximus, concupiscit? recordemur, obsecro, quem umquam laeserit vi nostrorum, vel saltem irrogaverit injuriam, revertamur p. 0740B| ad innoxios, quos in nullo laesimus inimicos; et quod Deo placuerit, fiat.
Ad haec Meletius: Ego te (inquit), Innocenti frater, quem non solum Latinis, sed etiam Graecis litteris eruditum scio, et legem jugiter meditari, oblitum reor, quod per Ezechielem prophetam Dominus ait: Anima quae peccaverit, ipsa morietur *. Si enim legisti hoc, cur me fratris mei Theodori exemplo attrahi posse ad fidem Christi existimas? Habet ille animam suam, ita et peccatum suum: quod quidem peccatum mihi, si Dominum Deum non relinquo, non nocebit. Testor autem illum, qui eduxit patres nostros de terra Aegypti, me, si hiemis violentia non obesset, abrepto quocumque navigio, ad quaslibet terras solum velle p. 0740C| migrare: nec me possessionum amor, nec affectuum charitas detineret, quorum facilis mihi jactura est; tantum ne Deum patrum meorum negare compellar. Quod autem consilio inutili ad civitatem remeandum decernis: miror te prudentissimum virum non animo praevidere, quid de nobis futurum censeas, si Theodorus columna synagogae nostrae, in quo omnem fiduciam reponebamus, apostatare compulsus est. Hoc ergo sanius est, ut eamus ad agrum meum, nec nos ultra Christianorum oculis ingeramus: possumus enim illic interim delitescere, donec opportuno tempore ad peregrina emigremus: quandoquidem in hac insula apud cunctos odium nostrae religionis increvit, ut qui patriam non reliquerit, fidem patrum tenere non possit. Cur itaque non p. 0740D| voluntarium suscipiamus exsilium, ad quod (sicut res indicat) odiis civium, etiamsi nolumus, destinandi sumus? Hoc igitur consilio utriusque sententia confirmata, laborem destinati itineris arripiunt.
Sed dum per angustissimum ingrediuntur callem, cogitationum tenebris lucem obcaecantibus oculorum: ipsum quem inscii sequebantur tramitem, perdiderunt, et in locis desertis atque inviis remansere. Cum autem scinderentur sentibus, aut rupibus arcerentur [ Forte vepribus lacerarentur], postquam corpus suum longis foedavere vulneribus, ad tantam primo quidem anxietatem, deinde etiam ad desperationem atque formidinem venere, ut compellerentur p. 0741A| fateri, se ea judicio Dei justo ob incredulitatem perpeti. Igitur nomen Christi, quod ante se ultro ingerens repellebant, laceratis jam cruribus, invocantes, semitam, quae eos contra voluntatem ac propositum suum ad oppidum retraxit, corripuerunt: sed cum ad civitatem inviti ac trepidi pervenissent, curiosius omnia percunctantes, audierunt Theodorum etiam nunc Judaeum esse, nec ullam, sicut existimaverant, populi Christiani pertulisse violentiam. Stupentes autem, et quod ipsis acciderat, non credentes, ad domum Theodori iter dirigunt: ubi cum eos, jam pene exacto prandio, ille excepisset, illico inquirit causam, cur a se et a civitate abscessissent; universumque ordinem gestae rei, magis cum risu, quam cum admiratione cognoscit.
p. 0741B| Post triduum Theodorus cum concionari ad plebem suam, eosque ad fidem Christi provocare disponeret: ultro se offerentium ad confessionem Judaeorum etiam seditionem pertulit. Nemo enim eorum ferme erat, qui non se palam sensisse Christi potentiam contestaretur. Nam primo in concilio eorum adolescens quidam ipsius Theodori consobrinus, nomine Galilaeus, ut congruum (sicut dictum est) nominibus mysterium gestae rei usque ad finem deduceretur, cum ingenti invidia proclamare hoc coepit: Contestor (inquit) vos omnes, me Judaeorum esse non posse in possessione; siquidem in ea Christianos consortes habeo, quorum odiis, si in Judaismo perseverare voluero, forsitan perimendus sum. Ego p. 0741C| igitur vitae meae periculo consulens, ad ecclesiam jam pergam, ut necem, quae mihi paratur, effugiam. Haec Galilaeus, cum ad tempus fugae se pararet, quasi ut causas conversionis suae reddidisse videretur, de futuri saeculi morte tunc nihil cogitans, veritatem inscius loquebatur. Huic sermoni, pene praeteriens vir honestus, et non solum inter Judaeos, verum etiam in civitate usque adeo praecipuus, ut etiam nunc Defensor civitatis electus sit, Caecilianus, vera Galilaeum dicere, seque similem habere causam, similia formidare attestabatur: quibus verbis tantam supra memorato juveni adjecit confidentiam, ut in conspectu omnium cursu rapidissimo ad percipiendum fidei bravium ad Galilaei nostri convolaret auxilium, et ab humilitate nostra, ut ejusdem p. 0741D| inde nomine censeretur, expeteret.
Caecilianus autem cum esset Judaeorum pater, habito cum Florino fratre suo aeque Judaeorum patre seniore consilio, hujusmodi (sicut agnovimus) verbis synagogam adorsus est: Ego (inquit) cum sim in honore synagogae post Theodorum primus, non sicut juvenis Galilaeus, cunctos quasi trepidus consulo, contestorque; sed potius adhortor atque commoneo, denuntians, ut errore pravi itineris derelicto (si fieri potest), omnes pariter ad fidem Ecclesiasticam concurramus. Quod si vos ad Christum tanta virtus non attrahit; ego certe et Florinus frater meus, sicut recusantibus vobis tantam salutem vim inferre non possumus, ita nos cum universa p. 0742A| domo nostra religionis hujus, quam astruere non valemus, ludibria deserentes, Christianorum numero fideique sociabimur; qui numquam utique innumerabilibus Scripturarum testimoniis non solum te, frater Theodore, qui peritior reliquis videris, sed etiam cunctos convincerent, nisi veritatem, quae vinci non potest, sectarentur. Tali Caecilianum sensu plebem suam affatum comperimus, multosque Judaeorum eadem die ad fidem Christi cum ipso concurrentes cum ineffabili exsultatione suscepimus.
Prodigia sane, quae de coelo tunc facta sunt, sicut eloqui digne non adeam [ Forte addam], silere non audeo. Hora circiter septima missam dominicam solemniter coepimus celebrare: nam dum nos advenientes p. 0742B| ad Christi fidem Judaeos vel exhortamur, vel annotamus (siquidem nomina eorum scripsimus), populus autem tanti gaudii epulis saginatus carnalium non meminisset escarum, pars diei major excurrerat. Cum igitur in ecclesia, quae paululum a civitate sequestri in loco sita est, in qua sancti martyris Stephani nuper reconditae reliquiae conquiescunt, nobiscum pariter plebs universa Missam opperiebatur; duo quidem monachi, quos Dominus testes suorum miraculorum praeelegit, in campo qui ante fores ecclesiae protenditur, in herbis accubabant. Vir autem honoratus, Julius nomine, cum alio quodam de civitate ecclesiam petens, cum per ipsos praeterire coepisset, respondente [ Al. respiciente] uno ex monachis (viso mirabili signo) conturbatus, p. 0742C| confusum emisit clamorem; conversusque ad se, protensa manu, quae verbo explicare non poterat, quid videret ostendit. Erat globus quidam candidissimi luminis, proceritate sui staturam quasi hominis adaequans, instar vasculorum quae vulgo Orcae appellantur, tantae vero claritatis et fulgoris, ut visum fuit, quod fratri qui id prior notavit (sicut ipso referente cognovimus) sol decidere videretur. Hoc sicut istis visum est, quasi trans basilicam, in qua universus nobiscum populus consederat, lento lapsu demittebatur; verum ita propinquum putavere, ut se idem frater stupore percitus cursu praeriperet, existimans id post basilicam decidisse: sed ab illo retractus fratre, gressum inhibuit: ille enim ita quidem etiam sibi visum, tamen longius fuisse non p. 0742D| quasi certus, sed ut aestimans, astruebat. Mulieres autem quaedam tunc Judaeae, inter quas matrona Meletii illius, cujus supra mentio habita est, de coenaculo perspicientes, ita sibi id ipsum visum affirmabant, quasi supra basilicam decidisset. Verum hoc, utrum Angelus, an ipse Stephanus, quod visum est, fuerit, incertum est.
Eadem diei hora circiter quarta, id est, paulo antequam hoc signum demonstraretur, grando minutissima, quam incolae insulae illius gentili sermone Abgistinum vocant, non usquequaque copiosa defluxit: haec, cum odor ex ea mellis fragrare coepisset, a multis quos per viam verberaverat, degustata, dulcior melle comperta est. Multi itaque p. 0743A| sapientes, cum eadem die filios Israel ab Aegypto perfidiae suae atque a servitute egressos viderent, haec quae facta sunt, signis illis quae in Exodo legimus *, comparabant huic populo, qui Deum credulo corde intuens, verum etiam Israelis nomen meruit, manna crederent innovari: columnam quoque ignis, quae patres in eremo praecedebat, ut etiam filiis a vera Aegypto atque fornace * similitudo signorum minime discrepat. Nam et illud quod nivem fuisse credidimus, semen coriandri minuti adaequabat, mellis saporem ferebat: et hoc quod apparuit, columnae igneae speciem habuisse, manifestum p. 0743B| est. Utrumque autem signum etiam Jammonae consistentibus fratribus revelatum fuisse cognoscimus: nam et pluviam mellis multi, quibus intellectus requirendi et per gustus agnoscendi datus est, probavere: et columna candidissimi illius luminis multorum, quos dignos Dominus judicavit, se ingessit aspectibus. Unde intelligi datur, Judaeos per universum orbem fidei lumine visitandos: quoniam quidem nobis, qui in hac insula atque in hoc parvulo (ut ita dixerim) orbe consistimus, tantus coelestis gratiae splendor illuxit, ut usque ad extremos terrae vestrae terminos signorum visio perveniret.
Sequenti igitur die summa omnium exspectatio, ut Theodorus sponsioni suae satisfaceret, admonebat: qui cum justis (quantum videbatur) allegationibus p. 0743C| cunctorum vota crederet differenda, dicens matronam prius suam, quam in Majoricensi reliquisset insula, huc se velle deducere; ne forte, si absque consensu suo virum suum conversum fuisse agnovisset (sicut solet), pertinax perfidia esset, persuasione matris praecipue suae, quae adhuc supererat, et consiliis dementata, et a conjugio viri religione discederet. Cum haec Theodorus Christianis jam acquiescentibus propalasset: Judaeis, qui conversi fuerant, acerrima commotione resistentibus, amputata dilationis mora, ad matris propinquae sinum festivus ipse, ut in somnis viderat, convolavit. Post quem omnis, tamquam remoto obice, ad Ecclesiam synagoga confluxit. Mirum dictu, inveterati illius legis doctores sine ulla altercatione verborum, sine p. 0743D| ullo Scripturarum certamine crediderunt; tantum percunctati, an vellent fidem Christi suscipere: credere se in Christo, et Christianos fieri cupere profitebantur. Centum quidam et duos (ut asserunt) aetatis atque perfidiae suae habens annos, sine trium commutatione verborum, spe futurae vitae alacer, decrepitus, optare se ut in fine temporum suorum per fidem Christi ad spiritualem reverteretur infantiam; nobisque putrefacta jam senio membra, ut quantocius per baptismum regeneraretur, ingessit.
Fuerunt quidam Judaei, qui praetereuntes, illuc appulsi, opportunitatem temporis atque ventorum aucupabantur: qui, navigandi concessa opportunitate, credere maluerunt. Tres igitur tantum feminas, p. 0744A| sed nobilissimas Judaeorum, ad virtutis suae gloriam dilatandam, in duritie perfidiae suae Christus permanere aliquantulum passus est. Arthemisia siquidem Lectorii [ Ms. Lettorii], qui nuper hanc provinciam texit, et nunc Comes esse dicitur, filia, conjugis Meletii conversione commota, cum una ferme amica et nutrice et paucis ancillis domum viri sui deserens, ad quamdam speluncam, licet in vinea, tamen remotiore paululum loco sita, oblita femineae infirmitatis evasit. Erat in ea parvum novumque torcular, lacusque novus factus figuram quodammodo gerere credentis populi videbatur: non enim istos sicut utres veteres, sed sicut novos lacus mustum novi Testamenti recepisse, et credimus, et videmus. In eo igitur loco cum per biduum matrona a viro suo p. 0744B| offensa inexorabilis permansisset; ut primum tertia dies illuxit, famulae aquam haurire imperavit: quam cum odore et sapore mellis dulcedinem referre sensisset, primo quidem ministrae succensere coepit; et cur in eodem urceo mel injecisset, indignans, inquirebat: postquam autem, ut quasi negantem convinceret, ad lacum pergit, de quo paululum concavis manibus hauriens, reperit aquam, qua per biduum usa fuerat, in mellis suavissimi versam dulcedinem. Advocans itaque cunctas quae aderant, ut gustarent rogat, ne forte fallax sapor in faucibus tantum ipsius suavitatem mentiretur. Omnes gustantes, mira oblectatione affectae sunt, ut non aquam mellis sapore delibutam, sed mel sincerissimum, solum aquae similitudinem censerent. Stupore igitur percitae, p. 0744C| dum ad civitatem reverti parantur, curiosius agentes, etiam rorem qui in herbis plurimis erat, degustatum similem repererunt. Pergens itaque ad civitatem matrona memorata, haec marito retulit, et per eum omnibus indicavit; statimque ad Christi fidem sine reluctatione consensit.
Verum eadem die, qua Meletii uxor amaritudinem incredulitatis abjicere ex melle compulsa est, eadem, inquam, die, qua memorata filia Israel, quasi in deserto posita, illum antiquum Mara lacum *, injecto Crucis ligno, obdulcescere persensit: ita mirifico vereque coelesti omnis Ecclesia odore fragravit, ut praesentiam Spiritus sancti, quam et ante jam aliquoties, sed paucissimi senseramus, fraternitas pene universa sentiret: et mirum cunctis p. 0744D| illud fuit, quod per eosdem dies, serena propemodum jugiter permanente, creberrimi imbres demittebantur, et paulatim venientes ad fidem Christi Judaeos pluvia praecedebat: ita ut hoc animadvertentes, vulgo inter nos et quasi joculariter diceremus: Ecce jam pluit, scitote quoscumque Judaeos ad Christi fidem accessuros. Mirum dictu, frequenter, dum adhuc talia loqueremur, a quibusdam Judaeis fidei janua pulsabatur: nec immerito, sicut scriptum est: Pluviam voluntariam segregabit haereditati suae Dominus *. Desuper erant feminae, quae in odorem unguentorum Christi currere recusabant.
Innocentii illius, cujus supra fecimus mentionem, matrona cum prole sua, venerabilis (sicut fama est) p. 0745A| vidua, illico ut Innocentium sororis conjugem conversum esse conspexit, navim conscendit, non solum permittentibus, sed etiam suadentibus nobis; quia ad fidem Christi nec verbis, nec miraculis flecterentur. Uxor autem Innocentii per quatuor fere dies verbum salutis, quod ingerebamus, obduratis auribus recipiebat. Haec cum omnem respuens medicinam, insanabili incredulitatis valetudine opprimeretur, nullisque Innocentii conjugis vel minis, vel precibus, vel lacrymis moveri posset; universa, Innocentio rogante, ad domum in qua habitabat, fraternitatis multitudo convenit, habens magnum dolorem animi, quod tantae laetitiae plenitudini una mulier obsisteret, quia jam soror ejus manifeste putabatur. Cum igitur diu cassa verba surdis auribus ingerentes, nihil profecissemus; p. 0745B| ad cognitum orationis praesidium convolavimus; precesque quas humana repellebat impietas, ad coelestem misericordiam vertimus. Itaque usque in horam tertiam ferme hymnorum et orationum praeliis adversus Amalech * hostem Jesu ducis nostri sudavit exercitus. Inde cum jam pene (quod fatendum est) desperantes, abscessionem moliremur; resumptis rursum viribus, orationem cunctis indiximus; soloque strati, diu flevimus: et cum in consummatione orationis, Amen, populus acclamasset; et illa credere se, et Christianam fieri velle, subjunxit. Nos itaque, hac etiam a diaboli laqueis eruta, laeti ad habitacula nostra perreximus.
Sequenti, id est, octava demum die, qua veneramus p. 0745C| Jammona, remeare statuimus, optima praeclarae victoriae gaudia reportantes: sed cum jam in procinctu itineris constituti, civitate digrederemur, Dominus populo suo, quasi pro viatico, gaudium, quod solum deesse videbatur, adjecit. Affinis siquidem Innocentii illa vidua de pelago reducta est: quae subito se meis genibus advolvens, fidei nostrae auxilium cum lacrymis deprecabatur. Cui ego: Cur (inquam) mulier tanta animi levitate fratres tuos deserere voluisti? Ad haec illa: Et Jona (inquit) propheta a facie Domini fugere voluit, et tamen voluntatem Dei, licet invitus, implevit *. Suscipe ergo tu non solum me, sed et istas orphanas, p. 0746A| et Christo eas nutri. Et hoc miserabiliter acclamans, duas filias suas parvulas mihi cum fletibus ingerebat. Quis non prae gaudio flevit? Cui non extorsit lacrymas laetitiae magnitudo? Suscepi plane ovem, quam ex omni numero solam errasse putabamus; eamque cum gemino fetu ad Christi ovilia revocavi.
Sane per hos, quibus haec gesta sunt, dies, ante initium Quadragesimae, Paschae a nobis celebrata est festivitas: quingentas siquidem et quadraginta animas ad Ecclesiam constat adjectas. Inane autem et supervacaneum non reor, ut cum multa propter infinitam copiam praetermisero, in fine commemorem, neminem ex tanta Jammonensis populi multitudine, qui per triginta millia passuum ante tot dies venerat, aut curam domus suae, aut provisionem p. 0746B| substantiae, aut desiderii affectum huic operi praetulisse. Illud magis mirum, magisque gaudendum est, quod ipsam Judaicae plebis terram diu inertem, nunc autem recisis incredulitatis vepribus, et recepto verbi semine, multiplicem fructum justitiae germinare conspicimus: ita ut nobis in spe tantorum novalium gaudeamus, unde insignem perfidiae eruimus silvam, illic fertilissima fidei opera pullulare. Primum enim ipsa synagogae fundamenta evertere, deinde ad novam basilicam construendam non solum impendia conferunt, sed etiam humeris saxa comportant. Haec beatitudo vestra die quarto nonarum Februalium virtute Domini nostri Jesu Christi arrepta, octo diebus ab eodem consummata esse cognoscat, post Consulatum domini Honorii undecimum, p. 0746C| et Constantio iterum victore. Quamobrem si indigni et peccatoris verbum dignanter admittitis, zelum Christi adversum Judaeos, sed propter Deum, eorumdemque perpetuam salutem, suscipite. Forsitan enim jam illud praedictum ab Apostolo venit tempus, ut plenitudine Gentium ingressa, omnis Israel salvus fiat. Et fortasse hanc ab extremo terrae scintillam voluit Dominus excitari, ut universus orbis terrarum charitatis flagret incendio. Hactenus Severi episcopi epistola: missa enim (ut diximus) haec ad cunctos Christi fideles, inter alia loca, etiam Uzali in Africa, ubi Evodius episcopus erat, lecta est, ut ante meminimus.