Epistola (Sergius II)

E Wikisource
(Redirectum de Epistola (Sergius))
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola
Saeculo IX
editio: incognita
fons: incognitus

Documenta Catholica Omnia pdf

0844-0847- SS Sergius II - Epistola

ANNO DOMINI DCCCXLVII. SERGIUS PAPA II.


[0913D] Optaveram equidem, fratres charissimi, tam glorioso certamini nostram corporalem exhibere praesentiam, et pro recuperanda tam excellentis ordinis gloria modis omnibus desudare. Sed quia nos cunctarum sollicitudo angit Ecclesiarum, ubi ipsi esse non [0914D] possumus, more praecedentium nostrorum moderationis nostrae vicarios damus. Ad nostrae igitur humilitatis vicem, cunctis provinciis trans Alpes constitutis, Drogonem archiepiscopum Metensem, gloriosi quondam Caroli imperatoris filium, cujus beatissimi [0915A] moderatoris industria Romanorum Francorumque concorporavit imperium, cauta deliberatione constituimus. Ut quia serenissimi atque piissimi filii nostri magni imperatoris Lotharii, ejusque fratrum dilectissimorum filiorum nostrorum Ludovici et Caroli regum avunculus est, insuper sanctitate doctrinaque conspicuus, ab hac sede sanctissima apostolorum principis auctoritate percepta, vestris necessitatibus vice nostra idoneus ubique minister existat. Et quia omnium vestrorum sollicitudinem illi gerere praecepimus, omnium volumus obedientia comitari. Decet sane, fratres, ut qui pro omnibus laborat, cunctorum subsidio fulciatur. Huic ergo in congregandis generalibus synodis, in omnibus supradictarum regionum partibus nostram commodamus auctoritatem, et quidquid [0915B] provinciali synodo fuerit definitum, ad ejus absque dilatione statuimus notitiam perducendum. Si cui autem ab illis partibus hanc sanctam sedem appellare opus fuerit, et in nostra audientia se audiri poposcerit, hunc commonemus ut ad ejus primum audientiam se submittat, et ecclesiasticorum gestorum in sua regione rationabili digestione prolata, si episcoporum de eo qui forte criminibus impetitur, sententia discordaverit, ut ab aliis reus, innocens judicetur ab aliis; tunc ipsis gestis ad nos delatis, litteris etiam praefati fratris nostri, cui vicem nostram concessimus, commendatus, sive ad nos, sive ad beatissimi Petri sedem securus accedat, nullaque eum in veniendo mora praepediat. Quam etiam condicto fratri nostro Drogoni archiepiscopo in examinandis [0915C] ac perquirendis episcopis et abbatibus sub hoc tenore hanc nostram licentiam et auctoritatem concessimus, salvo in omnibus hujus universalis Romanae sedis primatu, nostrique praesulatus honore, vigoreque et exaltatione charissimi ac spiritalis filii nostri domni Lotharii magni imperatoris. Nam nobis valde placuit, propter diversas Ecclesiarum Dei perturbationes, hoc necessarium satisque dignum opus explere. Si vero, hac admonitione contempta, sola improbitate se criminibus exuendum existimaverit, [0916A] noverit a nostra mansuetudine nequaquam se temerariam absolutionem adepturum, nisi primum provinciali synodo, et postmodum generali, praedicti fratris nostri audientia ejus fuerit actio ventilata. Illic enim causa subtilius examinatur, ubi perpetrata dignoscitur. Tamen si se ad nos venire poposcerit, ut ante praediximus, non teneatur. Si autem vel sui metropolitani provincialem synodum evocatus adire noluerit, vel ad generalem praefati vicarii legatique nostri conventum venire contempserit, cum haec nostris apostolicis auribus per suas litteras intimare decreverit, nostra et totius Ecclesiae catholicae se noverit auctoritate judicandum. Quod si violentiam sibi a religiosis filiis nostris regibus quilibet episcoporum, quominus canonum statuta custodiat, queritur [0916B] irrogatam, nos hoc suffugium, annuente Domino, litteris ad eos missis credimus amputandum. Nequaquam enim auditu tolerabile est, ut germanorum fratrum in fide Trinitatis terna societas a sui dilectione et communi juris aequitate dissiliat. Quod si eorum quilibet post discordiae principem abire maluerit, nec catholica fuerit pace contentus, hunc, merito Deo auxiliante, canonicis auctoritatibus, prout melius possumus, castigare studemus. Caeterum, fratres, tanquam sub uno charitatis globo constitutam vestram alloquor sanctitatem, ut idipsum omnes sentiatis, et non sint in vobis schismata, neque per aliquos inanium argumentationum cuniculos, vel vobis ipsis, vel populo vobis commisso, veritatem subducatis, quae absque refragationis diverticulo vera [0916C] prosequitur, dicens: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V). At contra qui bella volunt, quia diaboli filii sint, palam datur intelligi. Sed nos in eo qui vincit mundum, beato Petro apostolo intercedente, confidimus, quod nullo typho saecularis audaciae vestra succumbit auctoritas: tamen etsi ad tempus praevaluerint, quia in aeternum damnabuntur ambiguum non est. Vos autem etsi persecutionem patimini propter justitiam, beati. Deus vos incolumes custodiat, fratres. Amen.