AD C. W. BAMPFYLDE, ARM.
EPISTOLA POETICA FAMILIARIS
Haec tibi, ridentisw sint qualiacunque Camaenae,
Ad Cami ripas aut flumina propter Abonae
Quae lusi, iucunde comes, carissime Balpfylde,
Carmina habe. Neque enim te carmine dignior alter,
Sive amicum, sive ingenuas, bene quqas colis, artes, 5
Aut gratum meditor, qui me tibi iunxit amorem.
Quin (nisi vana fides) cognato iungimur astro,
Adque hominum mores, gestusque, habitusque notandos
Mens eadem rapit, et studio flagramus eodem,
Tu calamo tabulas animare, ego condere versus. 10
Me tenet, et tacita tendit mihi barbiton umbra,
Sollictosque dies, obrepentemque senectam
Decepit, et leni recreat Polyhymnia risu.
Te tenet (et longum teneat) tua te quoque virgo,
Quae mutam exercet, simili cum laude, poesin, spacer15
Parrhasii docet facunda silentia fuci.
At quanquam geminas simul ambit uterque sorores,
Vota (nec invideo) tua nympha benignior audit,
Et colis ipse tuam tanto sublimior artem,
Quanto me superas capite et cervicibus altis. spacer20
Quam iustas tibi, quot rerum mens fertilis ultro
Suppeditat formas, atque ars tua daedala pingit,
Conscia magifici dicant nova moenia tecti,
Qua septem deni Charitum Venerumque patroni
Auspicio Iovis, et superum plaudente corona, 25
Coniunxere pias in publica commoda curas.
Et decus ob patrium, et studiosae pubis in usus,
Construxere sacros chartis fidibusque penates.
Illic dum faustis subter penetralibus ambo
Sedimus, et tardas spectando sumpsimus horas 30
Mirantes, quibus illecebris, quo sidere felix
Baiarum sedes, variis ex partibus orbis,
Tot sibi ridiculas iuvenumqe senumque figuras
Colligit (idem omnes nugarum futilis urget
Quos labor, atque eadem saltandi gloria torquet) 35
Rapta repente tibi, et facili vestita labore
Induit in pulchram simplex se charta tabellam.
Multiplices inter formas, ubi prostat imago,
Quae multo notat ad vivum mihi non sine risu,
Ut sibi, qui patriae rediit novus advena terrae, 40
Externo placeat cultu, concinnior ac nos,
Bellus homo; cui curtato velamine tergum
Subtilique femur cinxit bombycine sartor:
Demens, qui superis ita se decoravit iniquis,
Ut dubiae rapiant animum in contraria curae! 45
Nam nisi foemineis det Gallica iura catervis,
Et nivea ostentent femoralia, mortuus esset.
Quo tamen accedit propior, se longior aufert
Nympharum custos anus, et transversa tuetur,
Et faciles rident subter flabella puellae. 50
Parte alia (turbam instantem qua postibus arcet
Deductoque patet salientibus area fune)
Emicat, atque novos lepido conamine saltus
Distorto sudans exercet homunculus ore.
Deprimit ille humeros, extento brachia collo 55
Incurvat, retrahensque caput libratus in uno
Stat pede, sublimi dum crure recalcitrat alter,
Immodicumque salit. Quin ipsa salire videtur
Ad fidium numeros, agitato ludicra tergo
Caesaries, cauda quam fur peregrinus equina 60
Ereptam inseruit tonsor, capitique dicavit
Pygmaeo — Herculeae monstrum sub imagine clavae.
At qua spectantem dulcedine gratia tangit,
Se te more iuvat calami simulare faceti
Sideribus nocturna pares ad lumina nymphas? 65
Quarum ego coelestes aveam si dicere formas,
Aut varios, quos mane gerunt, quos vespere, cultus,
Vix mihi lingua valet, vix aegrae in carmine vires
Sufficiunt — non si arbitrium mihi deliciarum
Det Deus ipse loci, et lauro me donet Apollo, 70
Sit mihi fas digno ore loqui, quos induit omnis
Turba habitus, Veneremque colit quo more decentem.
Quis fando celebrare potest, quis pingere versu
Audet, ut angelicae sese immiscere cohorti
Ardeat ante diem, et coeli spatia ampla volatu 75
Icario superare, giganteoque triumpho?
Quippe gravi certatim omnes (mirabile visu!)
Aedificata labore ferunt capita ardua, saxis
Aemula pyramidum, quibus insuper omnigenarum
Dant avium plumas et versicoloribus alis, 80
Sublimes membrorum artus sibi velle videntur
Tollere humo, vivaeque virum volitare per ora.
At quanquam impatiens avet in contraria niti
Spiritus, atque animas propria levitate putandum est,
Et positi auxilio post tergum suberis acres 85
Ire viam, et sociis cum corpore iungier astris,
Vis gravior tamen, et cassae libramine iusto,
Segnes, et quarum vix est coelestis origo,
Particulae impediunt cursum, aethereisque resistunt
Principiis. Quotiesque agilem dat foemina saltum, 90
Et superas crebro sese impete tollit in auras,
Dissociata locis subito pugnantia secum,
Uno eodemque simul congesta in vertice cernas
Non bene iunctarum discordia semina rerum,
Multaque terrenae superaddita materiai 95
Incumbit capiti moles, retrahitque deorsum.
Nam neque matronae species veneranda decentis,
Virginis aut tenerae, se dat mihi forma videndam,
Quae non divitias omnes patris atque mariti
Crine gerit, fata laeta, bovesque, boumque labores, 100
Agros, agricolasque, et ceu Berecynthia curru
Invehitur, populisque caput mirantibus offert.
Utque decet pingues circumdare limite campos
(Quaeque sub hirsutis latitant animalia dumis),
Additur his, tenues ducens per singula gyros 105
Fimbria, quae veluti septo complectitur uno
Omne solum, et totum claudit cum stercore fundum.
Ergo agite, o nimium, iuvenes, nimiumque beati,
Quorum virgineae rapiunt praecordia formae,
Et gravis urget amor thalamos intrare iugales. 110
Ite, Caledonium propero pede quaerite littus,
Qua parat hospitium, qua pandit amantibus aras
Tutus Hymen, spernensque moras et vinctula legum,
Continuo nutrit felices lumine taedas.
Ite, nec impediat miserorum cura parentum, 115
Aut timor, aut ratio, spes aut incerta futuri,
Iungite quamprimum dextras, et foedera sunto.
Quid refert, manibus si dos sperata paternis
Haereat, atque obulus loculo vix suppetat unus?
Quid si virginei media inter gaudia lecti, 120
Vestibulum ante ipsum, primoque in limine dirae
Apparent facies, quis se Iudaeus appella
Iunxerit, immensum argenti qui pondus et auri
Flagitat, inferno contristans omnia vultu?
Qui simul ac vacuas aspexerit aere crumenas, 125
Centuplicique sibi amissos cum foenore nummos,
Obstupet, et crispat nares, refugitque velut si
Improviso inter convivia sanguinolentum
Obtuleris fartum, vetitive tomacula porci.
Vix tremeret magis, Hispanus si crimina iudex 130
Quaerat, et ipse suam, specie pietatis, obumbrans
Saevitiam, infernae Rhadamantho saevior irae
Damnet inauditum, et vocet in crudelia tortor.
Genua labant, infanda fremit, divellere barbam
Cum gemitu, et Christi gentem execratus iniquam, 135
Eiulat, horribilique suum vocat ore Iehovam.
Eiulet usque licet, vobis datur Isachidarum
Spernere foenus, opesque, et toti oppedere turbae.
Quin rebus gaudete novis, et plaudite fato.
Dos est magna caput, quo sospite, nunquam Hymenaeos 140
Incuset, neque vincla vocet crudelia coniux.
Scilicet urbanos studeat si foemina mores,
Alea si nudet, si vasa, monilia, currum
Quadrupedesque, domumque absorbeat aes alienum,
Semper habet tristi quod det solatio fato, 145
Semper habet secum quod pignoret, unde perenni
Divitiae ceu fonte fluant, capitique mariti
Aurea diffuso contingat copia cornu.
Plura referre aveo, sed mens audacibus obstat
Inceptis, neque enim quam vis iocularia ridens 150
Multa loquor, vobis, o castae ubicunque puellae,
Aut grege de cynico, monitorve severus haberer.
Unum oro, haec patriae si quis mala carmina linguae
Reddat, quaeque legit, nunc huic, nunc imputet illi,
Nulla tamen propriam credat se cernere virgo 155
Effigiem, aut nimia cum libertate notam
Seque suasque putet. Nihil unquam tale nec ausus,
Nec potui. Verum o qui vos hortarier audet,
Quique placere laborat, amico parcite vati.
Saepe (fatebor enim) vidi, doluitque videntem, 160
Ut rudis atque ignara, suique incauta pericli,
Dulcis, amanda nimis, simul has advenerit oras
Nympha, bis octenum cum vix superaverit annum,
Iuris laeta sui, vestigia libera ducit,
Qua trahit, inculpanda licet, sua cunque voluntas. 165
Figit enim lateri se protinus unus et alter
Ardelio, queis foemineae placuisse catervae
Unum opus est, risusque iuvat captare solutos.
His ignotus amor: non tela Cupidinis unquam
Mollia, nec teneros senserunt ossibus ignes. 170
His ignotus Hymen: non connubialia quaerunt
Foedera, nec mentes ea tangit cura quietas.
Nam neque quae terrae veluti Cynosura Britannae
Effulget, quae cuncta regit, vitam ordinat omnem
Libertas haec vincla sinit. Nisi virginis omnes 175
Unius in dotem accedant, et iura mariti
Divitiae, quas caede rebens et sanguine Eoo
(Gentis in Anglicae opprobrium, exitiumque nepotum)
Dat Thamesi, satrapum rapto diademate Ganges.
Foemineis, credo, tum denique, colla catenis 180
Subiicerent urenda haec lege, ut mensis
Ad finem rapiat mors — aut divortia laeta. elegantiores quosdam,
Faelices animae! Venerem nihil amplius orant,uxori proprium
Quam sibi posse puellarum iactare favorem,
Queis labor est servire, et mox ridere voluptas. 185
Quos inter (mota quem vix sine bile recordor)
Tithonos aetate senex, et Nestoras omnes
Qui superat, similisque Hermippo vescitur aura
Virginea, emeritus castra inter Cypria miles
Semper adest, semperque os obiicit importunum, 190
Omnibus umbra locis, velut agmina picta volucrum
Infestat, tristique interstrepit omine bubo.
At bonus (ut fari mos est) et honestus habetur.
Scilicet internos animi qui condere sensus
Iamdudum, et vultus ostendere novit apertus. 195
Quin morum expertus formis, et callidus uti,
Omnibus arridet, mansuetoque ore salutat
Nomine quemque suo. Nunquam sibi vera loquendo
Aut odium parit, aut caros offendit amicos.
Nil vile aut vulgare sapit, sed stans pede in uno 200
Cantores Italos, balatrones, et citharoedos,
Cunctaque nobilium percurrere nomina possit.
Adde puellares quod nemo urbanior ambit
Compellatque greges, aut lautior accipit hospes.
Quis sit, et unde venit, vel quo se nomine dicat, 205
Quaerere vix opus est. Me vate,
Curculio: nam saepe rosas et lilia circum Weevil
Vermis ut instat edax, florumque rubentia flatu
Labra venenato, crescentesque inficit herbas.
Seu nympham unda tepens, funambulus, auctio, mimus, 210
Orator, sapiensve canis, mirabilis aut bos,
Simius, aut fidicen, nova scena, novusve sacerdos,
Aut alia invitant spectacula (qualia felix
Monstrorum sine fine parens Bathonia nutrit)
It comes, et quodcunque facit probat obsequiosus 215
Curculio, constansque haeret, petulansque satelles.
Sin agiles, ut saepe, choros audacior intret,
Infelix caput, et membris atque auribus impar,
Dum prior antevolat, fidibusque citatior ipsis,
Daedaleos fugiens virgo implicat orbibus orbes, 220
Huic comes, at longo sequitur comes intervallo.
Membra levans tarda vix dedudantia planta
Curculio, fidiumque petens frustra ore manuque
Conciliare moram, damnat tibicinas Orco
Orpheaque in medio totumque Amphionis agmen. 225
Qualis si leporem prope sylvae angusta molossus
Pinguior aspiciat, cauda micat, arrigit aures,
Quodque potest tardo insequitur vestigia passu,
Incerto donec deceptus tramite linguam
Stat quatiens, vanisque nemus latratibus implet, 230
Talis anhelanti similis, similique querenti
Stat senior, nequicquam avidos extendere saltus
Nititur, et sparsos vix vi sibi colligit artus.
Sin fesso datur ulla quies, propiorque puellae
Accedat, naso sudor dum liquitur, udam 235
Componit faciem, mollique tuetur ocello.
Virginis os habitumque, et se quoque comis adorat,
Oraque perpetuo torquet rugosa cachinno.
Ah! quoties, quas non nugas recitator ineptus
Garriet, aut nocitura dabit praeconia fautor? 240
Interea virgo, ut credit, decorata decenter,
Captaque nescio qua fatuae dulcedine linguae,
Simplex, et vano correpta ardore placendi,
Nudato (nisi qua strophium det rarius umbram)
It gremio, iuvenumque oculos si forte moretur, 245
Compositis fraenat caput in sublime lacertis,
Et saepe ad niveum detorquet lumina pectus,
Saepe tumescentes laterum retinacula contra
Cogit anhela sinus, teretesque resuscitat orbes,
Inscia quid comitum putet invida turba, severi 250
Quid fingant vates, anuumque severius agmen,
Inscia quot stultis movet inter pocula risus.
Ah! demens, quid non muliebria pectora cogis,
Laudis amor, moremque fames malesuada sequendi?
Hinc vastae ut pandunt Zephyris aplustria naves, 255
Totque trahens pictos quot discolor Iris amictus,
Pendula virginei de vertice saepe galeri
Splendida vittarum series datur ire per ora,
Perque humeros volitare — at non insignia virgo
Talia, non istos poscit sincera colores 260
Forma pudorque decens. Hac sola moretur in arte,
Has struat (ipsa viros, heu! fallere docta vicissim)
Illecebras, turba amisso quae spreta pudore,
Cassas luce faces, et primo perfida amori
Corda dolet, quarum Charites crudelia lugent 265
Sidera, Castaliasque piget memorare sorores.
Usque adeo imbellem sine lege tyrannica sexum
Ambitio, vitiisque exemplum imitabile torquet.
Quin ubi perpetua ceu turbine deliciarum
Volvuntur serie, inque orbem sine fine voluptas 270
Acta redit, donec depressis debile corpus
Spiritubus, studioque animus languescat inani,
Imbelles nimirum artus, et tenuia demum
Organa nervorum, levioraque fila queruntur,
Nunc vertigo tenet. Tremere omnia visa repente, 275
Confusique rapi sensus, tinnitus in aure
Perpetuus, fixique imitatrix horrida clavi
Hysterica insequitur cephalalgia, frigora, spasmi,
Deliquium. Mora nulla, accurrite Paeones omnes,
Poscite quamprimum chartas atque, agmine facto, 280
Obsidione parate et vi contundere morbum,
Et quanto magis ardet atrox, magis abditus, hostis,
Tanto urgete magis, pilulisque bolisque latentem
Pellite. Confestim validas in viscera vires
Vertite, deinde, cutem venasque lacessite. Sanguis 285
Mittatur — Vomitus — Vesicatoria dentur —
Deinde iterate catharma. At si tot ferre triumphos
Aegra nequit, tandemque subacto infirmior hoste
Debiliorque manet, languore urgente subinde
Cardiacis, antispasmodicis, hypochondriacisque 290
Instaurate animos, atque hunc date protinus haustum.
Sumite millipedas, et cum fulignine furni
Stercora pavonis, cranii quibus addite quantum
Sufficit humani, sed non sine castoris, oro,
Testiculis, et (si quid olentius horridiusve 295
Concipitur) miscite. Graves date quotquot odores
Urinaque fimoque et tetris quotquot ab herbis
Naribus humanis extraxerit olfaciendos
Chymicus igne labor. Nil sicut olentia prosunt
Spiritubus. Vosque, o quorum stant scripta per orbem 300
Nomina, queis opifer sua munera Phaebus et arte
Cum titulis dedit ipse suis, quos scire latentes
Morborum docuit causas — et vendere succos —
Concussa (ut mos est) phiala nutuque sagaci
(Nutricum tacita circum auscultante corona) 305
Iussa date. At dictis pudeat vulgaribus uti:
Vim date sermoni, patriam confundite linguam,
Gallica cum Graecis, Graeco-Anglica mixta Latinis
Iungite verba, manuque simul ferte ocius uncta
Κλύσματα crinigeri terebinthinia pharmacopolae. 310
At non chirurgi, non Paeonis arte puella
Pharmacopolarum neque κλύσματι crinigerorum
Sublevat aegra caput. Dulcis super omnia saltus,
Saltus, Achillea sanabit certior hasta,
Et quae causa dedit morbum dabit una medelam. 315
Si fidicen medicove salubrior adsit amator,
Dilectaeve vocent nota ad consortia chartae,
Huic subito incumbit capiti cum pectine tonsor,
Spicula dans ferrata, et quae nitore mephitim
Exuperat, veteris ponit fundamina lanae, 320
Congeriemque struit. Quantoque infirmius omne
Sit muliebre caput, tanto sit sarcina maior.
Ergo cum pingui ponuntur oluscula lardo,
Cepia, radicesque, et qualia vix olitoris
Tempora ferre queant, enerves vertice nymphae 325
Sponte ferunt calathis, aut horti pensilis instar
Innectunt frutices, totamque in culmine Floram
Pomonamque gerunt, et mox (ita sa volet usus)
Credo equitem (sed vos castae sanctae priorum
Matronarum animae tumulis exite quietis, 330
Augurium prohibete) gerent in fronte Priapos.
At non haec humili gravia argumenta Camoenae
Conveniunt, quae tu tabulis et arundine Zeuxis
Rectius expedias. Studii haec ego pignora testor
Ingeniosa tui, manus his tua qualia lusit 335
In tabulis, mihi quae dederas, ego tradita miror,
Quae spirare videntur, et haec incondita solus
Carmina dum repeto, nostris ut amabilis Echo
Respondere modis, quae me mira arte morantur,
Exhilarant novitate. At non dulcedine ducor 340
Picturae, non ingenio pictoris, et arte,
Aut novitate magis, quam munere tangor amici.
Tuque adeo haec operum capias simulachra tuorum,
Quae tibi dat timidus signis imitatus ahenis,
Seque per hanc chartam commendat parvulus * Hibbart. 345 * Sculptor apud
Qui tua pygmaeo pede si vestigia servet, Bathonienses
Vix ita fida legens, quin paulum abludat imago
Exemplis, si debilior pars ulla tabellae,
Aut tibi vix expressa satis videatur, honestum
(Qui tuus est animi candor) ne sperne laborem. 350
Libera saepe etenim pictoris dextera profert
Quas sculptor nulla arte potest attingere formas,
Contractis neque constat honos, aut spiritus idem.
Si vix antiqui Lysippum nominis aequet,
Aut Ryland hodie non inferiora secutum, 355
Haud tamen exercet graphicas inglorius artes
Iudicio nostri (qui me sibi semper amicum
Moribus, ingenioque, ut te quoque fecit) * Apellis, * Gu. Hoare, pictor egregius
Nec quo candidior laudes aut laetior alter
Promovet alterius, propriasve modestior audit.360
Quare age, nec species te non delectet inepti
Delirique senis, qualem exhibet ambitiosus,
Garrulus, abnormis, simplex, uxorius Inkle.
Qui natae ingenio nil non indulget amatae,
Et quodcunque facit, vitae statione relicta, 365
Nobilium ad normam, praeclarum et amabile ducit.
- Dumque comas, fronti quondam ornamenta paternae, *Vide Election Ball
Et capiti (dum fata dabant) venerabile tegmen, pag. 33
Canum, augustum, ingens, crispum, neque pectinis expers
(Emeritum tamen, et tineis et muribus escam 370
Iampridem) mulcere avet, et recreare comando
Filia, datque suis hoc enarrabile monstrum
Crinibus, et rapti caudam super omnia galli
Figit ovans, subtile senex et fertile adorat
Ingenium, fatuaeque exponit singula sponsae. 375
En! fugit impatiens, dum sola subucula vestit,
Atque avis infaustae (quam crure ancilla coercet
Luctantem, et nudo nequicquam clune querentem)
Rite locat spolia. En! cathedrae lapsura cadentique
Assidet assimilis! Parti monumenta triumphi 380
Ordinat, ipsa suae vix credula Margery formae!
At pater interea studio properare senili
Acrior ardet abire, et “Qud nos detinet?” inquit.
“Nemone lecticam feret ocius? Ite, vocate.
Tota coit iam turba, chorique epulaeque parantur.” 385
En! praesto est lectica. Sed haud sine numine divum
Incolumi crine, et salvis tot Margery plumis,
Insinuare nates, caput aut intrudere possit.
“Pulvinar removite. Ha! Nunc se accommodat apte.
Iam collecta sedet! ” Sed vix, me iudice, pulchrum est, 390
Aut iustum atque decens, ut nudo tradita ligno
Pars postica luat stulto pro vertice poenas.
Prodigium attonitus tamen obstupet et probat Inkle,
- Et dura in risus dat lecticarius ora. * Vide Election Ball pag. 45
At cui non animum senis infelicis imago 395
Commovet? En sese ut cruciet, dum prodiga sella
Invehitur nata, atque onerosos iactat honores!
- Heu! pater infelix baculis vestigia binis
Sustinet, et tardo molimine vix trahit aegrum
Ipse pedester iter! * Vide Election Ball pag. 47
Vos hic advertite mentes, 400
Hic oculos, vos o sobolem quos prava fovendi
Cura habet, et moniti meliora cavete, parentes.
Cernite quam duro submittitis ora capistro.
Quid faciet, quid non avidis promittere votis
Audebit, quoties lassatae taedia vitae 405
Augeat, heu! vestrae spes sera, et sola senectae!
Discite quam nulla sunt vi, nulla arte domandi
Effreni iuvenum affectus, quos auxerit aetas
Fortior, et quorum per corda superbia praecox
Pascitur, et tenero quibus indulsistis ab ungui. 410
Vosque, o quos vano laudum succendit amore
Ambitio, vestrae toties contraria sorti,
Ridiculum spectate senem, dum comis haberi
Urbanos inter coetus procerumque catervas
Diis studet invitis, tardaque morante podagra. 415
Et quot sartorum numerat suffragia iactans,
Quotquot senes Humphredus habet Potwobler amicos,
Vastum nescio quid, longa cum ambage, minatur!
Tandem magnificum promens nihil ut pariens mons,
Dat falso satrapae cauto promissa susurro, 420
Qui, veluti nautam rupes Marpesia, curat
Nil verba aut voces. Oculo sed saepe retorto
(Aulicus ut mos est) hominem veneratur amatque,
Fastiditque simul. Pinguem senis aspice vultum.
- Vah! caput ut fatuo suspensum promit hiatu, 425 * Vide Election Ball
Attolitque humeros, naremque expandit obesum! pag. 48
Fortunati ambo! Sibi plaudit uterque vicissim.
Votivae mercedis ovat spe credulus Inkle,
Emunctum ludit Perywinkle. Gratia quod non
Gratia sola potest? Terris tamen haec procul absit 430
Gratia ab Angliacis, atque hosti numina donent.
Rusticitas patrum redeat sincera, nec unquam
Talia det nato satrapas praecepta Britannus.
- O salvete ambo, submisso poplite comes! * Vide Election Ball pag. 49
Bis salvete iterum! Pictoris vivite charta, 435
Vivite versiculis (haec fit mihi gratia) nostris.
Haec tibi, sive aliud, numeris dat Musa iocosis.
Tu poscis subito tabulas, interque bibendum,
Aut horam nugis dum fallimus (ut magus) omnes
Quae mihi per denos dederant fastidia menses, 440
Et multo sudore tuli, pariente cerebro,
Cernere das charta, calamo currente, figuras.
Parva loquor. Seu te solis nova tangit imago,
Cum primum argento vestit lux alma nitentes
Aurorae lachrymas, seu fervidiora diei 445
Lumina, cum rutilos spargit flagrantior ignes,
Seu roseum coeli decus, et foecunda colorum
Nubila, cum placida se maiestate reponit,
Seu stellante polo, gliscentia nocte silenti
Marmora, seu mare navigerum, seu turbida raptat 450
Naturae facies cum praepete sylva procella
Ingemit, attonitique coruscant fulgure montes,
Seu gelidum nemus, aut liquidi prope flumina Thoni
Arcadii invitant quos incolis ipse *recessus, * Hestercombe in agro
Quae tibi cunque ultro se dant spectacula rerum 455Somersettensi
Artifici pingenda manu, capis omnia fido
Luminis intuitu, certa ratione modoque
Cuncta notas, semper sibi convenientia ponis
Ordine quaeque suo. Semper capit ars tua secum
Naturam, calamique ducem, comitemque laborum. 460
Fallor, an eximiae dum pascor imagine * chartae * Aliam intellige picturam,
(Qua caput infelix prima ad convivia virgo quae saltationem et convivium
Nudatum dolet, et flores, plumasque, comasque describit, quae tamen pictura
Uno eodemque rapit crudelis Mulciber igne), tabulis aeneis nondum
Plurima sponte sua tabulis expandere forma 465 commititur. Vide Election
Membra Prometheo paulatim animata calore Ball pag. 62
Nititur, et sensim exiles arcessere vitas?
Fallor, an irarum furiis succensa videtur
Tota cohors, oculosque in me iactare feroces
Torva tuens, atque ore minacia verba pusillo, 470
Cum Pygmaea manus, lemurumve minutior ordo,
Certatim elicere, et tenues expromere questus?
“Ah quid agis? Quis te iussit, malesane, deorum,
Linquere ranarum patriam, Baeotica Grantae
Littora, et hos Charitum dulces temerare recessus? 475
Quis deus? Ah! Quae te divis dementia maior
Impulit, antiquo rursus te accingere ludo,
Insolitumque lyrae numeris aptare Latinae,
Iampridem resides chordas, desuetaque plectra?
Scilicet, ut suaves Baiarum ad flumina nymphas 480
Tutius ignota tibi carpere voce liceret,
Improbe, ludibrioque sacratas vertere sedes,
Quas Amatho, Cyprique iugis, et valle Cythera
Posthabitis, colit alma Venus. Qua te quoque dulces
Fata sinunt habitare domis, ubi nulla leonis 485
Ira aestate furit, neque foeta hyemalibus austris
Circum flabra tonant * crescentibus cornua lunae, * Nobile apud Bathonienses
Qua nullis, ingrate, licet tibi caulibus hortus aedificium
Germinet, aut olerum delectet copia nares.
At tibi saepe tuas gradientes ante fenestras, 490
Thurea dona Arabum et divinos veris odores
Spirant ambrosio redolentes pulvere nymphae.
Quotque gerunt frutices, et quot sunt vertice plumae,
Tot linguae, totidemque ora sonant.
Absit ut aeternos poscat sibi solus honores 495
Amphion Dircaeus (Echionias licet arces
Suasit inire choros, lepidasque salire columnas,
Eloquio fidum citharaeque canore facetae),
Condita si mimis, tonsoribus, et citharoedis
Moenia contempletur Ionica, qualia toto 500
Vix quateret Sampson molimine, quae tamen uno
Circuit amplexu, rapuitque tenacibus ulnis,
In partesque trahens, nunc huic, nunc transtulit illi,
Dimidiumque dedit semper sibi, causidicum grex.
“Tunc senum mores, tu vitam pubis inertem 505
Obiicis, hic ubi Pieria sub valle tepentes
Surgunt solis aquae, puro de fonte salutem
Qua datur, et sophiae sacros haurire liquores?
Absit ut ostentet, regum sator, oppida Cecrops,
(Queis vovit Neptunus equum, queis Pallas olivam) 510
Paeonis ad latices, atque haec iuga propter amoena,
Lusibus et choreis, epulis, medicisque dicatas
Si recolat sedes, aegro quibus auspice porco,
Augurio meliore, dabat fundamina Bladud.
Nam neque laude magis sylvae viguere Lycei 515
Socraticaeve domus, nec amabile flumen Abonae
Calliroes undis, aut dulci cedat Ilysso.
En! Cuicunque datur dilectae cura iuventae,
Area quanta patet, formanda ad corda per artes
Spartanas, sensim ad pulcra et honesta trahendum 520
Ductilis ingenii flumen,d mentesque sequaces!
Has etenim sedes, non luxus et improba Syren
Desidies intrare audet. Quot probra piorum,
Quot clara ante oculos morum exemplaria ponit?
Cerne quot illustres circumstant undique, et aptis 525
Invitant iuvenem studiis, hortantur et ultro
Dant praecepta sophi! Veterum qui more sophorum,
Se neque divitias neque iugera pinguia iactent,
Queis doctrina tamen, potior terraeque domoque,
Suppeditat quodcunque volunt. Nam Pallas amicam 530
Saepe ministrat opem pictae sub imagine chartae,
Et geminos simulans cubos austutior Hermes,
Divite continuo Pactoli flumine inaurat.
“En! tibi quot sacri pandunt Helicona poetae!
Quos ingens virtutis honos, et honesta bonorum 535
Laus et amor, rapit ad dulces ante omnia Musas,
Quarum non odiis, ira, invidiave, vel auro
Prostituunt decus. Ah! quoties per florea Pindi
Rora, per irriguas valles et roscida Tempe,
Threicia cincti cithara, vetulaeque senesque 540
Cum Musis gaudent saltare, et dulce canentes
Carpere lilia cana soporiferumque papaver?
Non foedos labor est per montis inhospita vepres
Cogere, ut innocuis petulanti carmine nymphis
Vulnera dent. Non, quae satyra nocet acrior omni, 545
Laude fovent, propriisque attentas plausibus aures
Crudeli mulcent luxu dulcique veneno.
“O praeclara quies! Sacra otia! Digna Catone
Scipiadaque coli! Placido qua condita portu
Post varias vitaeque vices fatique procellas, 550
Non ludo aut nugis, vitia aut aliena loquendo,
Non chartarum inter fraudes, foedaeque Lavernae
Turpe ministerium, non de tibicinis arte
Arbitriove novae miscendo bella choreae,
Sed breve, quod superest, ducendo leniter aevi, 555
Dum licet, et lapsae reparando errata diei,
Occiduos claudit soles tranquilla senectus.
“O devota piis Hymenaei moenia vinclis!
Qua simul agrestum cum moribus armigerorum,
Sedibus antiquis, et tristi rure relicto, 560
Foemina virque novis sese exornare laborant
Certatim studiis. Hic lusibus invigilando
Quaerit opes et amicitias, dum provida coniux
Respondet curis, ardetque augere peculi
Quidquid habet, tortoque simul crine genarum 565
Languentes renovare rosas, tonsore magistro,
Atque alios, quos culta docet gens Gallica mores
Discere, non viles quas vita domestica curas
Postulat, at sumptu generoso excellere, et artes
Quae sponsi relevent animos et taedia fallant 570
Coniugii, votis expotat sola doceri.
“O sacra virginibus sedes, quas ipse tuetur
Mos geniusque loci! Crimen quibus ire nefasque
Horendum (nisi * matrona comitante decenti)* Gallice chaperon
Nocte choros. At mane quibus fiducia tanta est 575
Ut quacunque pedes rapiant libet incomitatum
Carpere iter, longo plateas seu verrere peplo,
Sylvicolasque inter Faunos per rura vagari
Fert animus, iuvenum seu turbas inter equestres,
Automedonteae tunicatas more catervae 580
Dura reluctantis moderarier ora caballi —
- Usque adeo cursus nullo compescere vinclo * Anglice Let all their ways be
Convenit, ingenioque seras imponere soli, unconfin’d, And clap the padlock
Quas tu — sed tali meritas pro carmine, vates, on the mind.
Accipe, damnatus muliebri iudice, poenas. 585
“Quandoquidem ante oculos divum, scelerate, timorem
Nullus habens, sed fraude, et Daemonis incitus ira,
Occulte, contra pacem formamque statuti
Provisam capiti quasdam divellere plumas
Foemineo, atque omnes turpi infamare libello 590
Ausus et, haec dicta est tibi lex, ut protinus iisdem
- Ipse quoque in plumis, piceosque imbutus amictu, * Tar’d and feather’d
Barbarici ductus per compita more triumphi,
Ludibrium pueris, et declamatio fias,
Rara avis in terris, nigroque simillima cygno. 595
Baiarum quin pulsis aquis et dulcis Abonae
Flumine, Lethaeos ibis, ceu Thracius Orpheus,
Flebilis umbra lacus, Dircaeive instar oloris,
Cum chartis, calamisque, atque omni ubicunque librorum
Fasciculo. Hac tota coram praesente corona, 600
Coerula Pindarico tranabis nubila tractu,
Missus ad astra sago vates, dux foemina facti.”
Tu tamen, o dilecte comes (dum fata sinebant),
Iunctus amicitia, casu quoque iunctus eodem, 605
Cum me foemineis correptum turpiter ulnis,
Et lacerum ora comasque, inhonesto vulnere cernes
Nympharum manibus, vetularumque unguibus uncis
Apta licet videar, nec non iucunda, fatebor,
Materias, lepidae quam det tua dextra tabellae, 610
Tu tamen infausti faciem miseratus amici
Parce, precor, calamo, tabulisque absiste facetis.
Quin tibi disiecti membra infelicia vatis
Colligere, et linguas Baviorum arcere malignas
Cura sit, et studii serva communis amorem. 615
Dabam Bathoniae
Anno ineunte MDCCLXXVII
Finis