Epistola ad Alonem Beneventanum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Epistola ad Alonem Beneventanum
Saeculo X

editio: Migne 1853
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137

documentacatholicaomnia


JoaXiv.EpAdAlB 137 Joannes XIV Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin


Epistola ad Alonem Beneventanum

JOANNES episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo nobis Aloni venerabili atque merito honorabili Beneventanae et Sipontinae sanctae Ecclesiae archiepiscopo, tibi tuisque successoribus in perpetuum.

Si pastores ovium solem geluque pro gregis sui custodia die ac nocte perferre contenti sunt, et ne qua ex eis errando pereat aut ferinis laniata morsibus rapiatur, ovile semper vigilando custodiunt ac circumspectant, quanto sudore quantaque cura debemus nos esse pervigiles, qui sumus animarum pastores, ne ante summum pastorem nostrae negligentiae reatus excruciet, et unde modo honores sunt sublimiores, inde prae cunctis strictissimo dejiciamur judicio.. . . . Pallium autem fraternitati tuae ex more ad missarum solemnia celebranda transmisimus, quo tibi non aliter (Ecclesiae tuae privilegiis in suo statu manentibus) uti concedimus, quam decessores praedecessoresque tuos usos esse incognitum non habes, scilicet in his festivitatibus in Nativitate Domini, Epiphania, Praesentatione S. Mariae Dominae nostrae, similiter et in Annuntiatione ejusdem, et in Paschalibus festivitatibus, et Ascensione Domini, et Pentecoste, nec non in festivitate S. Joannis Baptistae, et in natalitiis Apostolorum, et in Assumptione B. V. Mariae, pariterque et in Nativitate ejusdem, simulque et in dedicatione sanctae ecclesiae tui archiepiscopatus, necnon in die tuae consecrationis, et in congregatione et consecratione episcoporum, sicuti etiam et in festivitate B. Michaelis archangeli, et translatione corporis B. Bartholomaei apostoli, simulque tribuimus atque concedimus licentiam tibi tuisque successoribus episcopos ordinandi in his videlicet civitatibus sanctae Agathae, Abellini, Quintodecimi, Ariani, Asculi, Bibini, Vulturariae, Larini, Thelesiae, Alifi, Termulae, Triventi et Sessulae, confirmantes tibi tuisque successoribus Ecclesiam S. Michaelis in monte Gargano cum ipsa Sipontina ecclesia, et cum omnibus eorum pertinentiis, et omnibus praediis familiis, utriusque sexus, ecclesiis et massisque quae praedictis ecclesiis pertinere dignoscuntur. Cujus autem. . . . . honor modesta actuum vivacitate servandus est. Hortamur insuper ut mores ornamentis conveniant, ac conformentur, quatenus, auctore Domino (reverende) ubique possis esse conspicuus. Vita igitur tua filiis tuis sit regula, cum profectus eorum a tuo pendeat exemplo, ut tuum post diem valeas securus dicere: Cor meum neque prospera, aut quae temporaliter blandiuntur extulerunt, neque adversa dejecerunt, sed quicquid illud fuerit patientiae devincatur virtute. Nullum apud te locum inveniant odia, quemadmodum nec amor indiscretus te occupet; benignum te boni sentiant, discretum te mali cognoscant. Facile. . . . . Justitiam apud te culpabilem suggestio mala non reddat; nocentem gratia aut favor non excuset, remissum te delinquentibus non ostendas, ne quod ultus non fueris, tolerantia perpetrari videaris permittere. Sit in te boni pastoris dulcedo, et judicis severa districtio, unum quod recte viventes foveat, alterum quod inquietos a pravitate compescat. . .. . . . amore. Sed quoniam persaepe zelus super peccatores, dum vult vindex indiscretus existere transit in crudelitatem correptio, iram ideo judicio refraena, et disciplinam reserva ut sicut Pater culpas ferias, et a dilectione filiorum quos corrigis non recedas. Misericordem te et prout virtus patitur. . . exhibe, oppressis defensio tua subveniat, opprimentibus modestia, et ratio contradicat. Nullum contra.. . . . despicias, nullum quaerentem justitiam spernas, custodia in te aequitatis excellat, ut nec divitum potentia aliquid apud te extra viam suadeat audere rationis, nec pauperem de te sua faciat humilitas desperare, quatenus Deo adjuvante talis possis existere qualem sacra lectio praecipit dicens: Oportet episcopum irreprehensibilem esse. Sed his omnibus poteris salubriter uti si magistram charitatem habueris, quam si quis secutus fuerit, a recto aliquando tramite non recedet. Ecce, frater charissime, qualia inter multa tui sint sacerdotii; haec pallium comitantur, quae si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis intus habebis. Fidem autem quam in tuis epistolis breviter ascripsisti, licet latius explanare debueras, Redemptori tamen nostro gratias agimus quod eam in ipsa etiam brevitate certam esse cognoscimus. Sancta Trinitas fraternitatem tuam gratia suae protectionis. . . . . atque ita honoris sui via nos dirigat, ut post vitae hujus amaritudines, ad aeternam simul pervenire dulcedinem mereamur. Amen.

Scriptum per manum Leonis notarii regionarii S. R. E. in Decembris mense, indictione duodecima.

Datum VIII Idus Decembris per manus Joannis episcopi et bibliothecarii S. Sedis apostolicae, anno, Domino propitio, pontificatus D. Joannis pont. et universalis XIV papae, in sacratissima sede beati Petri apostoli, primo.