Migne Patrologia Latina Tomus 13
Liberius Episcopus dilectissimo fratri Lucifero. pag. 0765C|
Quamvis sub immagina pacis, humani generis inimicus pag. 0766C| vehementius in membra Ecclesiae videatur esse grassatus, vos tamen, Acceptissimi in Domino sacerdotes pag. 0767A| , egregia et singularis fides et hic probabiles Deo ostendet, et jam ad futuram gloriammartyres designavit. Quo itaque praeconio laudis, qua vocis exsultatione merita virtutis vestrae proferam, positus inter moerorem awareae vestrae et gaudium gloriae, prorsus invenire non possum: nisi quod scio hinc me probabiliora vobis solatia exhibere, si credatis me in exsilium simul vobiscum esse detrusum. Denique me adhuc in ipsa exspectatione pendentem quod a consortio vestro durior necessitas interim distrahit, satis contristor. Optaveram enim, fratres devotissimi, prior pro omnibus vobis impendi: ut exemplum gloriae per me magis vestra dilectio consequeretur. Sed fuerit haec palma meritorum vestrorum, ut priores de perseverantia fidei ad confessionis pag. 0767B| illustrem gloriam venerite. Quaeso igitur dilectionem vestram, ut me praesentem vobiscum esse credatis; atque eo me effectu assentem non esse sentiatis, et intelligatis dolere me satis, quod sum interim a vestro consortio disparatus. Quantam denique gloriam fueritis consecuti, hinc magis scire potestis, quod si qui in persecuzione coronati sunt, pag. 0768A| solius persecutoris cruentos gladios sentire potuerunt: contra vos, devoti per omnia Dei milites, etiam falsos fratres inimicos experti, de perfidia victoriam pertulistis: quorum quanto violentia in saeculo crescere potuit, tanto sanctis sacerdotibus praemia laudis inveniuntur conferre.
¶ Estote itaque de promissione coelesti securi: et quia proximiores estis Deo effecti, vestris orationibus me vestrum consacerdotem famulum Dei ad Dominum sublevate, ut supervenientes impetus, qui de die in diem cum annuntiantur, graviora vulnera infligunt, tolerabiliter ferre possimus: ut inviolata fide, salvo stato Ecclesiae catholicae, parem vobis dignetur me Dominus efficere. Et quia cupio quae gesta sunt in ipsa congressione fidelius scire, obsecro pag. 0768B| sanctitatem vestram, universa fideliter litteris intimare dignemini: ut additamentum majus vel ipse animus, qui diversis rumoribus cruciatur, vel vires corporis ipsius, quae jam extenuatae sunt, de cohortatione vestra possint sentire. Et alia manu, Deus vos incolumes custodiat, domini fratres.